Jump to content

Liber II Regum (Anselmus Laudunensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber II Regum
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 113

Documenta Catholica Omnia pdf

Liber II Regum

Liber II Regum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.0580B

CAPUT PRIMUM. 113.0563A|

VERS. 2.-- Apparuit homo veniens de castris Saul, etc. (RAB.) Hunc aiunt Hebraei filium fuisse Doeg. Amalecites enim et Idumaeus unum est, quia filius primogenitus Esau Eliphan fuit, et hujus filius Amalec. Diadema autem et armillam a patre commendatam habeat.

VERS. 15.-- Accedens, etc. Omnis qui proximo machinatur malum, vel de ejus gaudet interitu, justae retributionis poenam a judice superno meretur. Qui enim fodit foveam, incidit in eam (Prov. XXVI). Et, Os quod mentitur occidit animam (Sap. I): hic autem mentiebatur sese Saulem occidisse.

VERS. 18.-- Filios. Filii Juda filii confessionis, 113.0563B| quos verus David vult arcu Scripturae muniri, ne per ignorantiam in conspectu daemonum succumbant.

Arcum. (RAB. in lib. Reg.) Quia Philisthiim sagittarii sunt, qua arte Saul interfecerant, eamdem belli artem vult eos discere, vel praecepit ut reges Juda docerent fortitudinem, ut fortes scilicet et intenti essent in timore Domini, ne perirent sicut Saul.

In libro. (RAB., ubi supra.) Legitur, vel, scriptum est. Hunc librum nusquam reperiri asseverant, sicut librum bellorum Domini, etc., usque ad quomodo Saul recedens a timore Domini per obedientiam periit.

Considera, Israel. (ID.) Qui remansisti, pro qua 113.0563C| culpa interfecti sunt, et praecave ne et tu in scelere eorum pereas.

VERS. 20.-- Geth. Torcular, scilicet Hierusalem, quae occidit prophetas (Matth. XXIII), cui mors Domini et apostolorum in derisum fuit, et ob hoc precaepit verus David ne passio sua illis annuntietur.

VERS. 21.-- Montes Gelboe, etc. (ID.) Alii excelsi, quia, scilicet, o Saul, inobedientia tua quasi idololatria in excelsis reputata est, quia scelus idololatriae est nolle acquiescere. Montes Gelboe uberrimi ante maledictionem fuerunt, quos hactenus maledictioni subjacere ferunt, nec unquam pluere ibi testantur.

Rex et propheta David, qui persecutoribus mala 113.0563D| non reddidit, cum Saul et Jonatha bello occubuissent in lamentatione sua Gelboe montibus maledicit: Montes Gelboe, nec ros, etc., usque ad et divina vis sententiam maledicentis implevit. Itaque pro regiae necis spectaculo poenam elementa solverunt.

(RAB.) Quid deliquerunt montes? etc., usque 113.0564A| ad qui apud se mortem regis suscipere iniquitate exigente meruissent.

VERS. 22.-- A sanguine interfectorum. Sanguis et adeps robur praestant corpori, ita illi fortitudinem dabant subjectis, a quibus Saul et Jonathas interfecti sunt quasi non a rusticis. Vel ita Saul reprobatus est a Deo, et ab incircumcisis viliter interfectus, tanquam non esset unctus oleo, propter sanguinem interfectorum, scilicet septuaginta quinque sacerdotum qui Domino adipem adolebant, quos innoxios jussit Saul interfici.

Sagitta. Jonathan et Saul bellicosos et fortissimos significat fuisse, et laudat in eis decorem formae et constantiam animi.

(RAB.) Allegorice. Pius propheta David figuraliter 113.0564B| deflet Saul et Jonathan, etc., usque ad ne iterum ignominiose superati, gaudium inimicis faciant.

CAPUT II.

VERS. 1.-- Igitur post. (RAB.) Ascensio David cum duabus uxoribus in Hebron significat convocationem duorum populorum in Ecclesiam catholicam. Hebron enim interpretatur conjugium. Sola autem Ecclesia, coelestis regis sponsa est. Illuc duxit David singulos viros cum domo sua, quia singuli fideles in illam societatem per Evangelii praedicationem convocantur, ubi non est distinctio Judaei et Graeci.

VERS. 4.-- Veneruntque. (ID.) Quia superbis et contemptoribus gratiam Dei spernentibus, electi fama praedicationis et virtutum studio confitentur Christum 113.0564C| regem esse in populo suo, cui data est omnis potestas in coelo et in terra.

VERS. 5.-- Dixitque. (ID.) Redemptori nostro multum placet, qui opera malorum qui in peccatis mortui sunt, oblivioni tradit damnando, nec ea quae Domino displicent imitatur, sed quae praecepit facere recordatur.

VERS. 8.-- Isboseth. (ID.) Qui interpretatur filius confusionis, Abner auxiliante (qui interpretatur patris lucerna ) regnavit super universum Israel, et sola domus Juda sequebatur David, quia solis credentibus et vere confitentibus sequentibus Christum, in caeteris error confusionis regnavit, diabolo instigante qui transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI).

113.0564D| Circumduxit. In Heb. dicitur: Traduxit eum in Mahanaiim quod interpretatur castra, traduxit scilicet ultra Jordanem, et in castris regem constituit.

VERS. 11.-- Et fuit. (RAB. in lib. Reg., tom. II.) Bene dixit, quod David septem annis et sex mensibus regnavit in Hebron, etc., usque ad condita 113.0565A| est autem ante septem annos quam Thanis urbs Aegypti.

VERS. 12.-- Egressus. (RAB.) Hunc locum Josephus ita exponit, etc., usque ad hic persequebatur Abner in neutram partem declinans.

VERS. 18.-- Porro Asael cursor velocissimus fuit quasi unus de capreis. (ID. ex Greg.) Asael significat eos quos vehemens arripiens furor in praeceps ducit, etc., usque ad quasi sine ferro moriuntur.

VERS. 26.-- An ignoras quod periculosa sit desperatio? In Hebraeo habetur: An ignoras quod amarus erit finis, si populum delere niteris?

CAPUT III.

VERS. 1.-- Facta est ergo. (RAB. in lib. Reg.) Domus 113.0565B| David coelestis Jerusalem, etc., usque ad et tandem secundum merita sua in profundum abyssi submergetur.

  VERS. 2.-- Natique. Sex filii qui nati sunt David in Hebron perfectionem sanctorum significant, qui de spiritali conjugio Christi et Ecclesiae per Spiritus sancti gratiam quotidie oriuntur.

  VERS. 5.-- De Egla. (RAB.) Haec est Michol, quae sola uxor dicitur, quia eam David in adolescentia sua primam sortitus est uxorem. Haec in partu dicitur occubuisse, unde in sequentibus scriptum est: Igitur Michol filiae Saul non est natus filius, usque ad diem mortis suae, quia in ipso partu occubuit.

  VERS. 17.-- Sermonem. (ID.) Abner hortatur universum Israel, etc., usque ad et fidem Christi 113.0565C| ubique persecuti sunt.

VERS. 29.-- Fluxum seminis. Juxta litteram videtur imprecari effluentiam libidinis, leprae plagam, effeminationem, inimici subjacere gladio, mendicare.

  Tenens fusum. (AUG.) Per ambitum verborum notantur qui fallaciam suam defendere nituntur.

  Cadens. Qui gladio percutit gladio peribit (Matth. XXVI). Haeretici gladio oris perfodiunt, prius gladio impietatis confossi.

  VERS. 39.-- Delicatus. Antiqui delicata dicebant diis consecrata, quae nunc dicimus dedicata.

CAPUT IV.

VERS. 2.-- Duo autem viri. (RAB. in lib. Reg., 113.0565D| tom. II.) Hi duo viri principes erant in exercitu Isboseth, et mortuo Abner, sicut tradunt Hebraei, consiliati sunt cum Miphiboseth ut Isboseth interficerent, et ipsum regem constituerent. Sed Miphiboseth consilium prodidit; ideo sic inducitur: Erat autem Jonathae filius pedibus debilis. Illi vero timore perterriti fugerunt in Gethaim, fueruntque ibi usque ad tempus illud, quo scilicet inde reversi domum Isboseth ingressi sunt.

  Et ostiaria. (ID.) Ostiaria triticum purgat; etc., usque ad ne eam hostes penetrent foramine neglectae cogitationis.

VERS. 1.-- Et venerunt. (RAB.) Sic omnes gentes 113.0566A| conveniunt ad Christum, et quasi blandiendo dicunt: Os tuum et caro tua sumus: cum in illo incarnationem quam ex nostra natura in virginis utero suscepit, diligunt et venerantur.

  VERS. 3.-- Seniores. (ID.) Prophetae, apostoli pari fide et devotione ad Christum concurrunt.

  Unxeruntque. (ID.) David bis unctus dicitur, et Christus prius in Judaeis, post in gentibus principatum sumpsit.

  VERS. 4.-- Et quadraginta. (ID.) Quaeritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses numerentur? etc., usque ad qui ex quaterdenis constat, temporum et rerum perfectionem significat.

  VERS. 5.-- In Hierusalem. Tradunt Hebraei quod Sem filius Noe, quem dicunt Melchisedech, condidit 113.0566B| Salem. Hanc postea tenuerunt Jebusaei, e quibus sortita est nomen Jebus. Inde Hierusalem, quasi Jebus Salem, post a Salomone Jerosolyma, quasi Jerosalomonia dicta est, quae postea ab Aelio Adriano vocata est Aelia.

VERS. 6.-- Caecos et claudos. Qui sufficiunt contra te. Hoc dicebant fidentes muris. Aut ita: non ingredieris nisi nos auferas, quos inermes sicut caecos et claudos arbitraris et triumphare putas.

  VERS. 7.-- Cepit autem. (RAB.) Sicut Josephus ait, etc., usque ad quae merito arx Sion, id est speculationis vocatur, ut de ea recte dicatur: Factus est in pace locus ejus, etc. (Psal. LXXV).

  David arcem Sion cepit, ablatis prius caecis et 113.0566C| claudis odientibus animam David. Sic Dominus primatum in Ecclesia gentium acquisivit, reprobatis ejus Scribis et Pharisaeis, qui caeci et claudi oderunt animam Christi, id est ejus vitam auferre conati sunt.

VERS. 8.-- Domatum. Id est rectorum. Fistulas appellat aquae ductus de plumbo vel regula factos per quos aqua ibat super murum per totam civitatem.

  Fistulas. Falsam scientiam seu haereticorum dogmata figurant, quae Dominus per Joab, id est, praedicatores destruit. Jebusaeus conculcans, haec est gentilitas, quae ante fidem praecepta Dei conculcabat. Item Jebusaeus calcatus, quia diabolus a Domino calcatur, et sub Joab calcandus subditur

VERS. 9.-- Et aedificavit. A loco ita dicto, subaudi 113.0566D| murum: et intrinsecus subaudi alium murum, hoc est, munivit urbem duplici muro.

  VERS. 11.-- Misit quoque. Hiram vivens excelse, haec est gentilitas in Christo excelsa; nuntios mittit ad David, id est doctores ad Christum, et per eos cedrina ligna, id est incorruptos et fortes; et artifices, id est, eos quorum arte mentes sunt incorruptae, et tanquam lapides quatuor virtutibus quadratae, sic domus David, id est Ecclesia Christi aedificatur, et cognoscitur quod Deus nostrum David confirmavit regem super Israel, id est, videntes Deum.

(RAB.) Haereticorum ecclesias quae sub Christiani nominis titulo se manere gloriantur. Sed quia propter 113.0567A| lucra carnalia Christum sequuntur, non conjuges, sed concubinae vocantur. Nunc vero si reges plures uxores, vel concubinas habent, peccatum est: quia figurae transierunt, pro quibus hoc aliquando veniale fuit.

  VERS. 13.-- Natique sunt. Si per David significatur Christus, non immerito per filios ejus intelliguntur Christiani, qui sunt ex Judaeis et nationibus, quibus congruunt interpretationes neminum: Samua, audacia; Sobab, convertens; Jabahar, elegit; Elisua, Dei mei salus; Nepheg, applicans ori; Japhia, illuminat vel ostendit; Elisama, Deus meus audiens; Elioda, Deus meus scit; Eliphalet, Deus meus salvans.

VERS. 20.-- Baal Pharasim. Interpretatur inimicorum 113.0567B| divisio. Potest dici sic locus vocatus, quia Philisthiim reliquerunt idola sua in loco ubi divisi sunt.

VERS. 23.-- Pyrorum. In Hebraeo flentium, id est, idolorum, ubi scilicet idola erant in quibus confidebant quae flentium vocantur, quia fletu digna sunt, et cultores suos ad fletum miseriamque perducunt.

In cacumine. (RAB.) Pyrus dicitur ex Greco πῦρ quod est ignis. Pyri sancti: cacumen, sublimitas vitae eorum; in qua flante Spiritu sancto intonuit praedicationis sonitus. Qui est gradientis, id est donum in carne advenientis, in cacumine pyrorum, id est super celsitudinem sanctorum, dum hic sonitus auditur a nostro David, Philisthaei intelligibiles 113.0567C| superantur.

CAPUT VI.

VERS. 1.-- Congregavit. (RAB., ex Euch.) David Christum, etc., usque ad qui descendentes de Judaea docebant fratres: Nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri (Act. XV).

  VERS. 2.-- Sedentis. Super arcam erat tabula quam alis duo cherubim tegebant, inter quos Dominus apparebat et loquebatur.

(RAB., ex Greg.) In historia regis David et prophetae qua arcam Dei adduxisse dicitur, humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur. David enim, qui coram arca humiliter saltare non erubuit, mox promissionem Filii Dei de 113.0567D| sua stirpe nascituri suscipere meruit, et conjux, quae humilitatem despexit, perpetuae sterilitatis poenas luit. Sacerdos quoque qui arcam temerarie tetigit, reatum sui ausus immatura morte purgavit. Ubi intuendum est quantum delinquat qui ad corpus Domini reus accedit, si ille morte multatur qui arcam, Dominici corporis figuram, minori quam debuit veneratione corripuit.

  (GREG., l. V Moral., cap. 10.) Saepe quia intelligi non valent, etc., usque ad non meliorum facta vel dicta velut infirma judicarent.

VERS. 7.-- Qui mortuus. (RAB., ex Euch.) Mortuo sacerdote non ausus est arcam divertere, etc., usque ad Aqua Gethaeus populus potest appellari, qui dicit, 113.0568A| Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini (Gal. VI).

  VERS. 11.-- Tribus mensibus. (ID.) Quibus scilicet fides, spes et charitas significantur, etc., usque ad et ovium ducatum gerunt in martyrii sanguine coronans.

  In organis. Id est, ad armum ligatis, dum manibus ferentis tanguntur. Aliud genus organi est quod cum aqua fit.

VERS. 14.-- Ephod lineo, et David, etc. (RAB.) Non pontificali, sed linea veste, causa humilitatis, etc., usque ad inter flagella triumphavit.

  VERS. 16.-- Cumque intrasset arcam. (ID.) Cunctis exsultantibus et ad arcis coelestis introitum hymnos resonantibus, etc., usque ad quia qui verbum Dei 113.0568B| aure tenus percipiunt, absque boni operis proli diem perpetuae mortis exspectant.

VERS. 20.-- Egressa Michol filia Saul in occursum David, etc. (GREG., lib. XXVII Moral., cap. 27.) Intueri libet quanta virtutum munera David perceperat, etc., usque ad tamen in se cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat dicens: Eroque humilis in oculis.

  Gloriosus. David cum arcam in Jerusalem transferret, a Michol subsannatus est. Et Christus cum Testamentum Novum in Ecclesiam suam transferret, Judaeis in cruce ludibrium fuit, nudus apparuit dum potentiam illis abscondens, carnis infirmitatem quasi ephod lineum ostendit. Ancillae servorum personam gestant sanctorum, inter quos per crucis 113.0568C| triumphum gloriosior effectus est: quem dum Michol irridet, gloriosior ancillis apparet, quae in typo Synagogae sterilis permansit.

Et nudatus. Nudatus non omnino, sed regalibus indumentis: et quia se coram Domino humiliare non erubuit, mox promissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere meruit.

CAPUT VII.

VERS. 3.-- Omne quod est in corde tuo, vade et fac. (RAB. in lib. Reg., tom. III.) Patet quod prophetiae spiritus, prophetarum mentes non semper irradiat. Spiritus enim ubi vult spirat (Joan. III). Hinc Eliseus ait: Dominus celavit a me, et non indicavit mihi (IV Reg. IV). Quod Deus ex dispensatione 113.0568D| pietatis disponit: quia dum prophetiae spiritum dat et subtrahit, prophetantium mentes elevat in celsitudine, et custodit in humilitate, ut accipientes spiritum inveniant quid de Deo sint, et rursum prophetiae spiritum non habentes cognoscant quod sint de semetipsis.

(GREG., lib. VII Moral., cap. 17.) Mundus in se esse a vitiis debet, etc., usque ad necesse est ut instituere proximorum mentes erubescat.

  VERS. 5.-- Nunquid. (RAB.) Alia translatio, etc., usque ad ipse aedificabit mihi domum.

VERS. 10.-- Et ponam locum. Tempus Salomonis describit, quo filii Israel pacem undique habuerunt, nec afflicti sunt sicut tempore Judicum.

  113.0569A| VERS. 16.-- Et fidelis. (RAB., ex Aug. de Civit., lib. XVII, cap. 8.) Hoc vere de Christo dicitur, etc., usque ad locus ergo tam pacatae et securae habitationis aeternus est, ubi erit verus Israel, id est, videns Deum.

  Et sedit coram. Sedere coram Domino, est beneficia ejus in humilitate confiteri.

  Lex Adam. (RAB.) Scilicet hominis, ut tibi in simplicitate cordis et puritate serviat, et tu facias ei secundum misericordiam tuam, sicut mihi fecisti.

VERS. 23.-- Quae est. In terra alia praeter electam, propter quam venit Dei Filius in mundum velut in Aegyptum, ut commercio sanguinis redimeret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum 113.0569B| operum. Deum autem ejusdem populi hominem Dominicum intelligimus, quem de Aegypto, id est, mundo per uterum virginis assumpsit.

  Ex Aegypto. Gente et Deo ejus vel gente et Deum ejus, gentem Israel, et Deum ejus Moysen de quo: Constitui te Deum Pharaonis (Exod. VII).

VERS. 27.-- Invenit servus. Nihil corde fugacius, quod invenitur cum per discretionem restringitur.

CAPUT VIII.

VERS. 1.-- Frenum. Quinque civitates erant Philisthinorum quae Israelem tributarium faciebant. Has tulit sibi David et fecit tributarias, sicut legitur: Percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit Geth et filias ejus de manu eorum, etc. (I Paral. 113.0569C| XVIII.)

Frenum. Christus de aereis potestatibus triumphans, frenum erroris quod humano generi imposuerant confregit.

VERS. 2.-- Coaequans. Non enim homines in terra viventes intantum humiliabantur, ut funiculo super extenso terrae apparerent aequales: sed adeo viles et contempti, ut in nullo plus valerent, quam terra quae nullos homines habet. Funiculum autem pro sorte posuit; quia funiculo solet mensurari, secundum illud: et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis (Psal. LXXVII). Significat autem quod tam libere regiones Moabitarum, quibus vellet divideret, quam possessor agros proprios.

(RAB.) Significat autem quia quos voluit potuit 113.0569D| occidere, et quibus voluit potuit parcere. Quod autem Moab, qui interpretatur ex patre, et Syriam Damasci et caeteras regiones tributarias fecit, significat quod Christus omnes gentes sub dominatione sua tenet, et premit, et censum bonorum operum exigit. Damascus enim nobilis urbs Phoenicis eodem vocabulo quo et Maseth ancillae Abrahae filius dicitur, et interpretatur sanguinis poculum. Syria vero sublimis vel humecta; quae enim prius humecta libidine sanguinem humanum inexplebiliter sitiebat, nunc mundata baptismo Christi, sublimis profectu virtutum, sanguinis ejus poculum desiderat.

VERS. 11.-- Sanctificavit rex. Sic Christus omnes quos de gentibus convocat, alios quasi aurum, 113.0570A| id est, sensu spirituales facit, alios quasi argentum, id est, eloquentiae nitore splendentes; alios quasi aes, praedicatione sonoros sanctificat Domino, ut ejus tabernaculo fideliter deserviant.

VERS. 13.-- Caesis. (HIERON.) Quod in quibusdam codicibus duodecim millia caesa dicuntur vitio scriptorum inolitum est. Veraciter enim David in valle Salinarum decem et octo millia cecidit. Joab vero duodecim millia, sicut in titulo LVIII psalmi scribitur. Significatur autem quod Christus districtione sui examinis, in his qui de illo prava sentiunt, stultitiam immoderati laboris exstinguit.

VERS. 16.-- A commentariis. Vicem regis agebat, cujus judicio leges scribebantur. Scriba ex ore regis verbo describebat.

113.0570B| VERS. 17.-- Sacerdotes. Sacerdos quasi sacer dux. Filii autem David ducatum habebant in tribu Juda.

(RAB.) Assidebant regi custodientes corpus ejus, et interpretantur interficientes et vivificantes, quoniam secundum judicium eorum digni reservabantur ad vitam, alii ducebantur ad mortem.

CAPUT IX.

VERS. 1.-- Et dixit David, etc. (RAB. in lib. Reg., tom. III.) Ecce David non est oblitus juramenti et foederis quod cum Jonatha pepigit, etc., usque ad quia in admirationem populi veniunt qui nuper in mundo despecti in Ecclesia apparent gloriosi.

CAPUT X.

113.0570C| VERS. 1, 2.-- Factum est autem post haec, ut moreretur rex filiorum Ammon, etc., Faciam, etc. (HIERON.) Quando David fugit a facie Achis regis Geth, venit ad Naas regem Ammon, qui fecit cum eo misericordiam. De Naas itaque venit ad speluncam Odollam, ubi venerunt ad eum pater ejus et mater, et omnis domus ejus: inde pervenit ad Moab, et dimisit apud eum patrem et matrem et omnem domum suam. Quod vero dixit Achis rex Geth: Hic ne ingredietur domum meam? Abiit inde David et fugit in speluncam Odollam (I Reg. XXI), subaudiendum de domo Naas. Si quaeratur cur ad Achis redierit, quem prius fugerat, intelligendum est eum ad quem rediit fuisse filium ejus quem fugit. Unde in sequentibus de Achis, cum 113.0570D| quo descendebat David in praelium filius fuisse dicitur Maoch. Non enim a patre hoc patronymicum sed a matre sumpsit, quae Maacha vocabatur.

VERS. 4.-- Tulit itaque Hanon servos David, rasitque barbam, etc. (RAB., ex Euch.) Significant haec bellum diaboli contra Ecclesiam. Hanon enim, id est, dolor eorum, diabolum significat, qui Ammonitarum, id est, malignorum spirituum, id est, rector populi moeroris et semper in angustia constituti, qui comprimere vel angustiare homines desiderat. Radit ergo Hanon barbam dimidiam nuntiorum David, cum diabolus quorumdam praedicatorum sermonem vel conversationem corrumpendo maculat. Praecidit tunicas usque ad inguina, cum 113.0571A| turpia facta quae persuadet, in oculis hominum revelat. His necesse est sedeant in Jericho donec crescat barba, ne sint opprobrium aliorum et anathema omnium, id est, donec incrementa virtutum in eis nascantur, et digni habeantur praesentari suo regi. David autem noster milites suos inultos esse non patitur, sed exercitu congregato suorum injuriam vindicat, nec solum adversarios per sanctorum suorum victoriam confundit, sed etiam in extremo judicio perpetuis ignibus tradit.

CAPUT XI.

VERS. 1.-- Factum est autem vertente anno, eo tempore quo, etc. (RAB., ex Hieron.) Id est, in vere, quando pulsa frigoris asperitate pabula reperiuntur jumentorum, etc., usque ad sed devicti sunt.

113.0571B| VERS. 2.-- Dum haec. (RAB.) David graviter peccavit, etc., usque ad qui tam grave vulnus peccati, humilitatis confessione sanavit.

Bethsabee. (ISID.) Puteus satietatis, vel puteus septimus. Ecclesia vero vocatur puteus aquae vivae, et huic puteo septenarii nomen numeri in Spiritus sancti significatione conjungitur, propter rationem Pentecostes, quo die de coelo Spiritus sanctus missus est. Ad quadraginta novem, id est, septies septem unum additur, quoniam unitas commendatur. Unde: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. IV). Dono itaque spiritali, id est, septenario facta est Ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aquae salientis in vitam aeternam, quam qui biberit non sitiet in aeternum (Joan. IV).

113.0571C| (GREG.) Adhuc carnis corruptibilis pondere gravati non valemus sic vivere, ut nulla nos possit culpae delectatio pulsare. Sed aliud est nolentem tangi, et aliud consentientem. Sancti autem viri tanto vigilantiori se circumspectione custodiunt, quanto se pulsari sinistris motibus vel transitorie dedignantur, ut si quid forte cor illicitum concupisceret, pressus per disciplinae magisterium oculus videre recusaret: sicut enim saepe tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculus deservire. Plerumque enim quaelibet res innocenti mente respicitur, sed in ipso conspectu animus concupiscentiae gladio confunditur. Non enim David Uriae conjugem studiose respexit, quia concupiverat, sed 113.0571D| potius concupivit, quia incaute respexit. Justo vero retributionis examine qui exteriori negligenter utitur, interiori oculo caecatur. Saepe autem jam intrinsecus concupiscentia dominatur, et illecebratus animus ad usus suos sensus corporeos famulari more tyrannidis exigit, suisque voluptatibus oculos servire compellit, et fenestras luminis aperit ad tenebras caecitatis. Unde sancti viri cum sinistra delectatione pulsari se sentiunt, ipsa per quae formae species ad mentem ingreditur, disciplinae magisterio lumina restringunt, ne pravae cogitationi visio lenocinata famuletur: quae si unquam subtiliter custodiri negligitur, cogitationis immunditia ad operationem transit.

113.0572A| (GREG.) Saepe res quaelibet per historiam virtus est, per significationem culpa; sicut aliquando culpa in facto, in scripto prophetiae virtus. Quis enim non detestetur quod David in solario deambulans Bethsabee Uriae concupivit uxorem, quem tamen a praelio revertentem ire domum monet, pedes lavare? Qui protinus respondit dicens: Arca Dei sub pellibus, et ego in domo mea requiescam? Quem David ad mensam propriam suscepit eique epulas per quas mori debeat tradit. Tenet ergo David figuram ejus de quo scriptum est: In sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII). Qui Bethsabee ad se jubet educere, id est legem litterae carnali populo conjunctam spirituali sibi intellectu sociare. Bethsabee enim puteus septem dicitur, quia per cognationem legis infusione 113.0572B| specialis gratiae perfecta nobis sapientia ministratur. Urias vero Judaicum populum significat, qui interpretatur lux mea Dei: Judaicus enim populus qui de accepta legis scientia extollitur, quasi Dei luce gloriatur. Sed huic David uxorem abstulit sibique conjunxit, quia manu fortis Redemptor apparens, dum de se spiritualiter legem loqui innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebantur, hanc a Judaico populo extraneam demonstravit, sibi conjunxit, quia se per illam praedicatum declaravit. Uriam tamen ad domum monet ire, et pedes lavare, quia incarnatus Judaeis praecipit, ut ad conscientiam redeant, et sordes operum fletibus tergant; ut specialiter mandata legis intelligant, et post tantam duritiam praeceptorum, fontem baptismi invenientes, ad aquam 113.0572C| post laborem currant. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondet, quia domum suam intrare non possit. Quod dicit: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritualem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam Dei esse sub pellibus dicit, quia praecepta Dei non nisi exhibendo ministerium carnalis sacrificii intelligit. Hunc tamen redire domum nolentem David ad mensam vocat, quia cum Judaei ad conscientiam reverti contemnant, Christus tamen spiritualia praedicat dicens: Si crederetis Mosi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit (Joan. V). Legem enim Judaeus tenet, quae ejus divinitatem loquitur, cui credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis ex quibus occidi debeat, 113.0572D| mittitur, quia Judaeus legem portat, qua convincente moriatur. Cum enim mandata legis retinens implere nititur, ipse defert judicium unde damnetur. Quid ergo per factum istud David scelestius? Quid Uria mundius? Sed ad mysterium: quid David sanctius? Quid Uria infidelius? Quia ille per vitae culpam prophetiae signat innocentiam; et istae per vitae innocentiam in prophetia exprimit culpam. Virtus enim sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat: sic in facto rem approbat, ut in mysterio contradicat. Sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda suadeat.

VERS. 15-- Ponite Uriam, etc. (GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 10.) Ad hoc in Scriptura David et Petri 113.0573A| peccata sunt indita, ut cautela minorum sit ruina majorum, etc., usque ad secreto ergo dispensationis ordine unde saevire permittitur iniquitas diaboli, inde perficitur benignitas Dei, quia inde obtemperat nutibus supernae gratiae, unde exercet iram voluntatis suae.

CAPUT XII.

VERS. 13.-- Dixitque Nathan ad David, etc. (RAB. ex Euch.) Omnia tamen, quae pro peccato praedicta sunt ei, postmodum toleravit. Deus delictum delet, sed inultum non deserit. Aut enim homo in se poenitens punit, aut Deus haec cum homine vindicans percutit. Non igitur peccato parcitur, quia sine vindicta non laxatur. Sic enim David audire post confessionem meruit, Dominus transtulit peccatum tuum, 113.0573B| et tamen multis post cruciatibus afflictus effugiens reatum culpae quam perpetraverat exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvimur, sed absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra vel per nos vel per seipsum Deus resecat etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis perpetuo non vult videre.

VERS. 27.-- Misitque Joab nuntios, etc. (RAB.) Haec victoria David quam Joab inchoavit, etc., usque ad et in Evangelio dicitur, quia multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII).

Urbs aquarum, etc. Propter abundantiam quae ibi erat aquae, vel, ut quidam dicunt, populorum.

113.0573C| VERS. 30.-- Et tulit, etc. (RAB.) In Paralipomenon ita legitur: Tulit David coronam Melchon de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas. Fecitque sibi inde diadema (I Par. XX). Non est enim nomen proprium Melchon, sed interpretatur rex eorum. Melchon, ut volunt Haebraei, idolum est Ammonitarum, cujus diadematis aurum et gemmas David dicitur conflasse et purgasse secundum legem, et fecisse sibi diadema.

CAPUT XIII.
  VERS. 6.-- Sorbitiunculas. Est quod ad sorbendum aptum est.

  VERS. 14.-- Oppressit. (RAB.) Incestus Amnon majoris filii David in sorore sua Thamar et parricidium 113.0573D| Absalon in Amnon fratre, monet nos ut semper caute agamus, ne vitia in nobis dominentur; et princeps peccati (qui falsam pacem periclitantibus spondet) nos imparatos inveniens de improviso trucidet. Absalon enim pater pacis vel patris pax interpretatur, Amnon donans, Thamar amaritudo. Qui enim membra sua donat libidini, et servit iniquitati ad iniquitatem, in peccati amaritudinem cadit, licet inimicus se quasi patrem pacis ostendat, et prospera pro talibus factis promittat. Necesse est enim ut cito ad poenitentiam redeamus, ne forte diabolus per malignos spiritus in necem nostram conspiret, et morti perpetuae tradat.

  VERS. 15.-- Et exosam eam habuit, etc. Et nos 113.0574A| admissum facinus odio habeamus, magis quam ante perpetrationem dilexeramus, et ob hoc citius consequemur veniam, si tamen in alio vitio denuo non offendamus sicut Amnon: qui quia post incestum ebrietatem non vitavit, ob hoc mortem non evasit.

  VERS. 37.-- Tholomai. Hic fuit pater Maacha matris Absalom, quam dicunt Hebraei David in praelio cepisse, et caesarie et unguibus praecisis secundum legem in uxorem sibi sociasse, et ex ea generasse Thamar et Absalom.

VERS. 39.-- Cessavitque. In Hebraeo, cessavit rex exire post Absalom. Perhibetur enim David exire voluisse post Absalom, ut revocaret eum, sed putans quia quoties eum videret, mortem Amnon ad memoriam reduceret, cessavit exire.

CAPUT XIV.
113.0574B|

VERS. 6.-- Et ancillae, etc. (HIERON.) Aiunt Hebraei hanc mulierem vere duos filios habuisse, et pro haereditate certasse, et alterum ab altero interemptum; mulier tamen se in persona David posuit: et filios in persona Amnon et Absalom: cognationem vero quae consurgit contra filium, in persona aliorum filiorum David.

  VERS. 9.-- In me, Domine mi. (ID.) Quasi diceret: quia alter adversus alterum surrexit, in me sit iniquitas, si tamen esse debet; in te autem nulla sit, quia absque culpa es, et sicut ego absque culpa sum, si alter filius meus interfectus est ab altero, sic et tu si Absalom Amnon morte dignum interfecit.

CAPUT XV.

113.0574C| VERS. 1.-- Igitur post. Duobus annis mansit in Hierusalem et regem non vidit, tertio introductus est coram rege, quarto fecit sibi currus et equites: quo transacto expulit patrem de regno. Nec pro seductione et interfectione sacerdotum ejectus est de regno, sed pro adulterio et homicidio, Nathan cuncta praedicente.

  VERS. 7.-- Post quadraginta autem annos. (HIERON., quaest. in Reg., tom. III.) Quadragesimus annus agebatur ex quo Saul Nobe civitatem subvertit, etc., usque ad Isaac et Jacob.

VERS. 24.-- Et deposuerunt arcam, etc. Ut ab Abiathar sacerdote consuleretur Deus, quo deberet ire David.

VERS. 25.-- Sadoc. Justus is gestat personam 113.0574D| sanctorum, qui tempore passionis Domini corpore quidem discesserunt, verum dilectione separati non sunt.

VERS. 32.-- Chusai. Amicus David. Chusai interpretatur festinans, qui Jerusalem revertens, consilium Achitophel dissipavit, significat discipulos Domini ex Judaeis occultos, Nicodemum, Joseph et similes.

CAPUT XVI.

VERS. 9, 10.-- Quid mihi? Solus Abisai dixerat: Vadam et amputabo. Et David Abisai et Joab respondit: Quid mihi? Nunquid vultis interficere istum sicut interfecistis Abner?

  Dimittite. (GREG. lib. XXX Moral., cap. 9.) Qui 113.0575A| verborum contumeliis pressus virtutem patientiae servare non potest vel sufficit, etc., usque ad quarum interventu, Deo judice, poena gravior declinatur.

VERS. 13.-- Semei autem. (RAB.) Hic est Nabath pater Jeroboam secundum Hebraeos, qui filius Jemini dicitur, et in zelo domus Saul maledicit David. Nomen vero avi ejus Jemini fuit. Ipse Semei ex tribu Ephraim filii Joseph exstitit, unde dicit ad David: Primus veni hodie de omni tribu Joseph. Sed Semei, ut superius legitur, de cognatione Saul fuit. Saul vero de Benjamin. In Esdra Semei filius Cis legitur, quia et Cis et Gera vocabatur, pater ejus filius Jemini, id est Benjamin hic legitur; sed de tribu Joseph primus venisse dicitur, quia in tribu 113.0575B| Joseph habitavit.

  VERS. 15.-- Achitophel. (RAB.) Interpretatur ruina fratris. Judas de ruina Christi agens, consilium dedit Judaeis adversus Christum, uterque suspendio interiit.

CAPUT XVII.
  VERS. 10.-- Et fortissimus. (HIERON.) In Hebraeo: Fortissimus ipse cujus est cor quasi leo pavore solvetur, subaudis non fortissimus iste David intelligitur. Unde: Scit enim.

  (ISID. in lib. I Reg.) Secundum allegoriam considerare oportet, etc., usque ad a cujus facie fugit Christus quando eam deseruit et ad gentes transiit.

VERS. 14.-- Absalom. Alii Absalom Judam traditorem accipiunt, quem Christus pertulit tanquam ejus 113.0575C| cogitationes ignoraverit, et convivium participavit ei, in quo corporis et sanguinis figuram discipulis commendavit. In ipsa vero traditione ab ipso osculum accepit, ideo Absalom pax pacis dicitur, quia pacem pater habuit quam ille non habuit.

Achitophel. (RAB.) Qui recedens a David, etc., usque ad sicut Achitophel in propria domo suspendio interiit, qui in aliena vitae David insidiatus est. Qui enim fodit foveam, incidit in eam. Et insidiis suis capientur iniqui (Prov. XI; XXV).

  Chusai. (ID.) Arachites antiquus amicus David, etc., usque ad ut convertantur beneficiorum occasione.

  (ID.) Quod autem Jonathan, qui interpretatur columbae domum, et Achimaas frater ejus, ad explorandum factum Absalom et David renuntiandum 113.0575D| decreti fugientes Absalom, etc., usque ad et homines a persecutione hostis protecti liberantur.

CAPUT XVIII.
  VERS. 9.-- Accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens mulo. (RAB.) Absalom mulo fugiens in quercu per caesariem capitis suspensus est, etc., usque ad in dispersionem gentium pertranseunt, ipsi principatum pariter et populum amiserunt.

CAPUT XIX.
  VERS. 22.-- Quid mihi. Timebat David si interficeretur Semei, quod reliqui qui similiter regem offenderant, nollent eum sibi facere regem.

  VERS. 24.-- Illotis. In Hebraeo, infectis. Fecerat enim sibi Miphiboseth ligneos pedes secundum Hebraeum 113.0576A| quibus pro naturalibus utebatur: erat enim claudus.

  VERS. 29.-- Tu et siba. (HIERON., quaest. Hebr. in Reg. ) In Hebraeo: Dixi, Tu et Siba dividite agrum. Quod David, immemor foederis et juramenti, etc., usque ad verba obliquando protulit contra Altissimum.

VERS. 37.-- Est autem. Est autem in Hebraeo: Ecce servus tuus Hebraice legitur Chime han Chanaan, Chanaan interpretatur suspirans; quandiu cum patre fuit, suspirans vocatus est: postquam vero ad doctrinam David transiit, non Chanaan sed Chamaan vocatus est, id est, fidelis, etc., usque ad: Ephraim et Manasses tanquam Ruben et Simeon erunt mihi. Magnus itaque Moses et Josue ejus successor 113.0576B| duplicem illis tribuerunt sortem.

CAPUT XX.
  VERS. 9.-- Et tenuit, etc. Dextera mentum tenere, est quasi ex benignitate blandiri. Sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit.

  VERS. 19.-- Nonne. (RAB.) Iste est sermo legis, in qua jubetur ut filii Israel ingressi terram Chanaan prius pacem offerant, et eos qui pacem susceperint, tributarios faciant; eos vero qui non susceperint, deleant: ideo mulier sapiens exclamasse dicitur Nonne. Quasi: Cur destruis hanc civitatem antequam pacem offeras secundum legem? cur non servas legem Israelitis, quae olim servata est alienigenis.

  VERS. 22.-- Qui abscissum. (ID.) Reditus populi 113.0576C| ad David post interfectionem Absalon, etc., usque ad id est Christum Filium Dei rediit

CAPUT XXI.
  VERS. 1.-- Facta est. (RAB.) Fames facta in Israel propter Gabaonitas, etc., usque ad ne vitam eorum prave suggerendo corrumpant ulterius.

  VERS. 8.-- Tulit itaque rex duos. Qui cum Doeg Idumaeo adhuc pueri sacerdotes et Gabaonitas occiderunt, Armoni scilicet et Miphiboseth

  Filios Michol filiae, etc. Quos scilicet Michol, uxor David, quae et Egla dicitur, adoptavit sibi inter filios, quos Merob soror ejus de filio Berzellai suscepit.

  VERS. 18.-- Gob. Quod interpretatur lacus, quia sicut in lacu leonum quis mittitur, ita semetipsum 113.0576D| misit David contra Goliam.

  VERS. 19, 20.-- Tertium. (RAB.) Josephus de tertio praelio ita dicit, etc., usque ad Adeodatum appellaverit vel quemlibet alium etiam, incertum est.

  Quartum, Goliath iteratur, quod egit David primitus tempore Saulis. Nam in Paralipomenis non nisi tertio principaliter pugnasse contra Philisthaeos legitur.

  (RAB.) Quatuor bella David et servorum ejus, etc., usque ad unde: Vana salus hominum. In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum reducit tribulantes nos (Psal. CVII).

  Bethlehemites, etc. Quia Noemi et Ruth ex quibus ortus est, tempore ubertatis reversae sunt in Bethlehem, 113.0577A| et quia causa panis Ruth nota est, locus ille Domus panis vocatus est. Vel quia Noemi cum nuru illuc reversa panis abundantiam in domo Booz consecuta est.

CAPUT XXII.
  VERS. 1.-- Locutus est, etc. (RAB.) Solus decimus septimus psalmus in libris Regum reperitur, etc., usque ad et cum magna exsultatione divinitatis concessa munera laudantur.

CAPUT XXIII.
  VERS. 1.-- Haec sunt autem. (HIERON.) Novissima sunt, quia post psalterium, et caetera metra, hoc composuisse metrum dicitur, in quo ait: Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constituta est scala Christo 113.0577B| Dei Jacob.

(RAB.) Quia ultimam confessionis laudem significant, quam superato hoste et peracta victoria mortis sancti cantabunt in aeternum.

Egregius. Quia luculentissime de Christo Dei et de incarnatione ejus ac redemptione humani generis prophetavit.

VERS. 3.-- In timore. Qui in timore Dei dominationem in subditis exercet, lucis opera per solem justitiae illuminata profert, nec in eis aliquid obscurum remanet, sed imbre coelestis gratiae irrigatus germina virtutum in carne vivens fructificat.

  VERS. 5.-- Nec est. (RAB.) Qui in lege Domini meditatur die ac nocte, fit tanquam lignum quod plantatum juxta aquas dat fructum suum in tempore 113.0577C| suo, et quaecunque faciet prosperabuntur.

  VERS. 7.-- Et si quis. Qui scilicet communicans peccatis alienis propter cordis sui duritiam, iniquitatum pondere premitur, et jaculis peccatorum confoditur, ejusque opera aeternis ignibus digna, ad nihilum redigentur.

VERS. 8.-- Haec sunt nomina. (ISID.) Texitur catalogus virorum fortium in figura sanctorum, qui quamvis virtutum sublimitate proficiant, tamen usque ad excellentiam divinae Trinitatis non attingunt. Hoc est enim quod scriptum est: Usque ad tres primos non pervenit. Quis enim in nubibus aequabitur Domino in filiis Dei?

Fortium. De his fortibus ait Josephus: Primus omnium erat Eusebius filius Achimaeae, qui aciem 113.0577D| hostium frequenter irrumpens non cessavit donec nongentos occideret. Post hunc erat Eleazar filius Dodo, qui cum rege fuerat in Sarpha. Hic Israelitis formidantibus Philisthinorum exercitum et fugientibus solus restitit, et multos occidit, ut sanguine occisorum gladius ejus haereret in dextera. Israelitae vero videntes Palaestinos in fugam conversos, descendentes de montibus persecuti sunt eos, et pervenit Israelitis famosa victoria. Tertius fuit Semaeias filius Heli, qui in loco maxillae cum Hebraei fugerent, exercitus Palaestinorum solus portavit alios prosternens, alios in fugam convertens.

Ipse. (RAB.) Virga de radice Jesse absque nuptiali opere florem protulit, qui de uno homine typum gentium 113.0578A| praeferente, uno impetu, id est sermonis imperio legionem expulit daemonum.

Tenerrimus ligni. (ID.) Virtus viri bellica et modesta significatur, etc., usque ad in interfectione octingentorum fortitudo.

  VERS. 11.-- Semma filius. Audiens.

  Age de, etc. Meditans sive loquens.

  Arari. Montanus, qui gestat personam Christi sive praedicatorum ejus.

VERS. 12.-- Stetit. (RAB.) Christus cum Spiritu sancto in agro Ecclesiae stans infirmos velut hordeum tuetur, vel certe verecundiam castitatis incontinentibus quasi legentes gladio oris contra luxuriam defendit.

VERS. 13.-- Descenderant tres. Tres fortes supra 113.0578B| nominati, et Jesboam filius Achamoni, quem Josephus Eusebium filium Achimeae nominat. Et Eleazar filius Ahohi, quem dicit filium esse Dodo, et Semma filius Age, quem Semeiam filium Heli vocat. Hebraei autem tres istos arbitrantur fuisse, Abisai filium Sarviae, et Sobochai Usathitem, et Jonathan filium Sammaa fratris David, qui supra memorati sunt in praeliis Philisthinorum. Cui sententiae congruere videtur quod sequitur: Abisai quoque frater Joab filius Sarviae, etc. Hinc enim apparet quod Abisai princeps erat et nominatus inter tres sequentes.

(GREG.) Cogitandum est, ut qui illicita commisit a quibusdam etiam licitis abstineat, ut per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, abscindat sibi etiam concessa, et se reprehendat in 113.0578C| minimis, quem meminit peccasse in maximis. Lex Veteris Testamenti uxorem alienam concupisci prohibet: a rege vero fortia juberi militibus vel desiderare aquam, non poenaliter vetat. David vero alienam uxorem concupivit et abstulit, cujus culpam digna verbera sunt secuta, et malum quod perpetravit, per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sedit, aquam ex eorum cisterna desideravit; cujus electi milites intra catervas hostium irrumpentes, aquam quam desideraverat, illaesi pertulerunt. Sed vir flagellis eruditus se protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit. In sacrificium enim Domini effusa aqua conversa est, quia culpam concupiscentiae mactavit per 113.0578D| poenitentiam suae reprehensionis. Qui ergo concupiscere alienam conjugem non timuit, post etiam quia aquam concupisset, expavit.

VERS. 16.-- Sed libavit. Exemplum fortitudinis et constantiae militibus praebuit, vincens naturam ne sitiens biberet, ut exercitus sitim tolerare disceret.

Mystice vero aquam non sitiebat, sed nasciturum in Bethlehem de virgine Christum praevidebat: cujus lavacrum et sanguinem sitiebat. Aquam ergo non bibit, sed fudit. Sitiebat enim fontem aeternum qui non periculis quaeritur alienis, sed aliena pericula abluit.

VERS. 19.-- Tres primos. Intelligi volunt sapientiam, humilitatem et fortitudinem, David enim 113.0579A| sedit sapientissimus: ipse ligni vermiculus, id est, humilis octingentos interfecit velut fortis; ad has tres virtutes nemo fortium David pervenit.

VERS. 20.-- Et Bana. Qui erat magister de Capseel, id est, de congregatione Dei in Cerethi et Pheleti, qui interpretantur occidentes et vivificantes. Ipse percussit quos Paralipomenon duos Ariel Moab nominat. Hi ergo viri fortissimi fuerunt in regno Moab, unde et leones dicuntur. Ariel enim leo Dei interpretatur.

In media. Josephus hic apertius dicit quid fuerit, scilicet, cisterna nimis profunda, tempore hyemis nivis aggere coaequata. In hanc leo inscius decidit, et conclusus grandi rugitu clamavit. Banaias vero qui cum caeteris ad spectaculum venit, in cisternam 113.0579B| desiliit, et leonem interfecit. Banaias, qui interpretatur aedificator Dominus, Christum significat, qui Ecclesiam aedificat. Unde Paulus: Dei aedificatio estis. Hic in tempore nivis et frigoris, cum scilicet gratia Christi mundo resplenduit, et frigus charitatis homines refrigeravit, leonem, id est, diabolum interfecit. Hebraeus vero hunc leonem Moab intelligit, qui in medio cisternae, id est, in domo Domini, ubi tenebat cornua altaris, occisus est. Altare vero cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternae abluit et mundat, ita sanctuarium Domini purgat peccata. In diebus nivis, quia per mortem expiavit peccatum. Unde: Lavabis me, quod impletum est in medio cisternae; et super nivem dealbabor, quod impletum est in eo quod ait diebus nivis.

113.0579C| VERS. 21.-- Virum Aegyptium. Imitatorem scilicet Aegyptii Deum blasphemantis, quem Moses jubente Domino interfecit, ille enim blasphemavit Deum, hic prophetam et regem.

Dignum. Spectabatur enim ut si Jerusalem egrederetur, interficeretur.

Hastam. Legem Dei, quam si meditatus fuisset permanendo in Jerusalem non periret, sed quia praeceptum regis contempsit, Banaias in virga, id est in rectitudine justitiae ad eum descendit, et hastam, quam non recte tenebat, extorsit.

VERS. 23.-- Qui erant. Neminem moverat quod in summa non triginta, sed septem et triginta leguntur. Triginta enim et septem leguntur hoc modo. Septem scilicet, fortes hi: David, qui dicitur Adeodatus, 113.0579D| Abisai, Sobochai, Jonathan, Eleazar, Semmaa filius Agge de Arari, et Banaias, ecce septem. Triginta autem hi sunt Asael, Eleanam et caeteri.

VERS. 39.-- Urias. Hic ultimus ponitur pro eo quod sequitur: Et addidit furor Domini, etc. Jam enim ultio facta fuerat in David et in domo ejus, sed non in populo qui vel non restitit David vel consensit.

CAPUT XXIV.

(GREG., lib. XXV Moral., cap. 14.) Pro qualitatibus 113.0580A| subditorum, etc., usque ad ut sicut magistrorum facta displicent, ita subditorum mens a magisterii reverentia non recedat.

(HIERON.) Notandum quia in Paralipomenis legitur: Mille millia centum millia de Israel, et de Juda quadraginta septuaginta millia quos intelligendum est Joab numerasse, sed noluisse ostendere nisi quanti in Samuelis libro scribuntur.

VERS. 10.-- Percussit autem, etc. (AMBR., lib. de Poen., cap. 9.) Contulit se ad majorem poenam ut posset provocare clementiam. Lenitur enim rigor justitiae, etc., usque ad et erga populum quassatio coelitus effusa quiesceret.

VERS. 11.-- Sermo Domini. (RAB.) In Exodo scriptum est, etc., usque ad consumpta sunt septuaginta 113.0580B| millia.

VERS. 13.-- Aut. Et videtur quia qui pane verbi Dei per gratiam septiformis Spiritus non pascuntur septem annis famem sustinent, et qui in nomine Trinitatis regenerati non sunt, hostibus, id est daemonibus resistere non valent; sed pestilentia impietatis increduli moriuntur.

VERS. 16.-- Erat autem. (RAB.) In Paralipomenis quoque scriptum est: Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusaei. Levansque David oculos suos vidit angelum Domini inter coelum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem. Et ceciderunt tam ipse quam majores natu vestiti ciliciis proni in terram, juxta aream. Area Areuna Ecclesia est gentium in qua postquam altare 113.0580C| fidei verus David erexit, confestim mors impietatis cessit. Hanc aream David quinquaginta siclis emit: quia Christus per septiformis Spiritus gratiam cunctis delictis omissis gentilitatem in domum sibi sempiternam sanctificavit.

VERS. 18.-- Areuna. (ID.) Interpretatur area: Ornan vero lumen nobis. Bene ergo David volens placare Dominum, altare jubetur in area Areunae, vel Ornae constituere, quia aliter non placatur Deus ab homine, nisi in area cordis per lumen rectae fidei et verae dilectionis constituat altare humilitatis in quo offerat sacrificium oblationis et laudis, unde: Sacrificium laudis honorificabit me, etc. (Psal. XLIX). Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc. (Ibid. L). Area Areunae vel Ornae, ipsa est Jerusalem.

113.0580D| VERS. 25.-- Et obtulit holocausta. Hinc in Paralipomenis tabernaculum quod fecerat Moyses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon, et non praevaluit David ire ad altare, ut obsecraret Dominum. Nimio enim timore fuerat perterritus, videns gladium angeli Domini. Dixitque David: Haec est domus Dei, etc. In hoc loco secundum Hebraeos voluit Abraham offerre filium cum aries subito apparuit: quem assumens obtulit pro filio.