(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
Migne Patrologia Latina Tomus 113
Liber I Regum
Liber I Regum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.0562B
CAPUT PRIMUM.
VERS. 1.-- Ramathaim Sophim, de monte, etc. (ORIG., hom. de Elcana.) Sive Armathaim, quod in aliis codicibus habetur, etc., usque ad in quo nobilitas omnium virtutum fructificare dignoscitur.
(ID.) Hic habuit duas uxores, etc., usque ad hanc sobolem ex imitatione Annae sicut et ipsa oremus.
(RAB., in lib. Reg.) Prius historicae prophetiae generatio dicenda, etc., usque ad cum soror ejus gauderet numerositate prolis.
(HIERON., lib. de Nom. Heb.) Elcana allegorice possessio Dei qui est filius Dei, dicens: Dominus possedit me: qui bene vir unus, non numero, sed quia nunquam mutatur, nec a se aliter efficitur Deus. Armathaim Sophim excelsa vel specula, haec est 113.0539C| superna Jerusalem; de qua veniens, speculationem docuit, et morte sua possidere fecit.
Jeroham, misericors.
Eliu, Deus meus.
Thohu, signatus.
Suph, effundens, quia per misericordiam ad nos veniens signatus in passione ait: Deus meus, Deus meus (Matth. XXVII), ubi semetipsum exinaniens effudit, unde: Unguentum effusum nomen tuum (Cant. I), effusum a suis invisibilibus ad nostra visibilia.
Ephrathaeus, frugifer, quia donis Spiritus sancti abundat. Ephrathaeus ab Ephrata uxore Caleb, vel Ephrata civitate, quae post dicta est Bethlehem, vel ab Ephraim (ut nonnulli aiunt), quia fuit a de Ramatha civitate Ephraim, quae sita est in monte Sophim, 113.0539D| qui mons est in tribu Ephraim
(GREG., in lib. Reg.) Phenenna est synagoga, quae secunda primum filios Deo per legem generabat, sed jam propter infidelitatem infecunda manet. Anna sterilis Ecclesia gentium quae olim sterilis a prole spirituali, nunc gratia Christi redempta. Anna enim, quae interpretatur gratia, Deo filios per baptisma et Spiritum sanctum gignit.
Silo. Est in nonagesimo milliario Neapoleos in regione Athabitana.
VERS. 3.-- Sacerdotes Domini (GREG., ibid.). Quomodo sacerdotes Domini, qui inferius filii Belial dicuntur? 113.0540B| Eo tempore sacerdotes Domini dicti sunt, quando simulacrorum sacerdotes ex falsorum deorum nominibus censebantur, ut hoc insigni ab illis discernantur. His enim verbis eorum fides, non vita, praedicatur, quia et pravitatem exercebant operis, sed non errabant in fide conditoris.
Ophni, discalceatus, sive insania conversionis.
Phinees. (ORIG., hom. de Elcana.) Os mutum, scribas et Pharisaeos significat, etc., usque ad merito ergo dimissi sunt et Deo derelicti.
VERS. 4.-- Venit ergo dies et immolavit Elcana deditque Phenennae, etc. (HIER., l. de tradit. Heb.) Hae partes, vestes intelliguntur, quae in tribus festivitatibus Paschae videlicet, et Pentecostes, et Tabernaculorum, juxta morem illius gentis, uxoribus, 113.0540C| et liberis, ac famulis dabantur
Annae autem dedit partem unam tristis, quia non habebat filios quibus amplius daret. Phenennae, id est synagogae, et filiis dedit partes, id est, temporalia bona, juxta illud: Dedit eis regiones gentium (Psal. CIV). Et quia primum credita sunt illis eloquia Dei, Annae, id est, Ecclesiae gentium dedit partem unam, scilicet ingenium. Bene ait.
Tristis, quia concluserat Dominus vulvam ejus nondum enim advenerat tempus miserendi ejus, ut spirituali gratia fecundaretur. Sicut Phenenna Annam, ita synagoga gentilitatem despiciebat. Multi ex gentilibus Redemptoris adventum, ut in Job reperimus, exspectaverunt, et quia in prece perseveraverunt, tandem redemptor flenti et non capienti cibum 113.0540D| Annae, consolationem adhibuit, dicens:
VERS. 8.-- Anna, cur fles? Melior est Ecclesiae vir suus, id est Christus, quam decem filii quos de synagoga edebat, qui Christum plus nonnunquam diligit, id est gratiam ejus, quam illos quos carnaliter pariebat.
VERS. 14.-- Dixitque ei. Septuaginta, καὶ εἶπεν αὐτῇ παιδάριον Ἡλί.
Usquequo ebria eris? Homo videt in facie, Deus in corde. Heli aestimabat ebriam qui tantum os intuebatur: Dominus autem respexit ad orationem ejus, qui videbat cor ejus. Hic autem traditur nobis forma orandi ut non in multiloquio, sed in compunctione 113.0541A| cordis et effusione lacrymarum oremus: quia sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum, etc.
VERS. 17.-- Heli ait, Vade in pace, etc. Et abiit mulier, etc. Vides mulieris fidem? Priusquam acciperet quod postulaverat, perinde confisa est, quasi jam accepisset. In causa erat, quod orasset multo cum fervore, citra ullam haesitationem. Abiit pacato animo, quasi totum impetrasset. Insuper Deus totam anxietatem jam illi excussit ex animo, largiturus quod petebat. Hanc feminam imitemur, et in omnibus afflictionibus ad Deum confugiamus. Si nobis non fuerint liberi, ab illo postulemus, quos si acceperimus, multa cura educamus, etc.
VERS. 18.-- Vultusque illius non sunt amplius in 113.0541B| diversa mutati. (RAB. in lib. Reg.) Alia translatio: Facies non concidit amplius, quia certissime se credidit exauditam.
(ID.) Nequaquam enim Ecclesia a fide et dilectione Redemptoris in diversa declinando mutata est.
VERS. 19.-- Et recordatus est ejus Dominus. (ID.) Quia Anna Dominum devote postulavit, concepit et peperit. Sic Ecclesia per naturalem intellectum orans, mysterium incarnationis corde concepit, ore confessionis genuit.
VERS. 20.-- Vocavitque nomen ejus Samuel. Id est Deus. Annae primogenitus propheta. Quis est hic nisi Dominicus homo?
(RAB.) Samuel postulatio Dei vel nomen ejus: 113.0541C| actor, scilicet nativitatis ejus Deus, quia sterili oranti concessit filium, qui cunctis diebus sibi in templo deserviret.
(ID.) Ecclesia ex nationibus, etc., usque ad cum perfecta fide incarnationis junxit se primitivae Ecclesiae ex Judaeis.
VERS. 23.-- Precorque ut impleat Dominus. Quod vovisti, vel suum quod promisit per Heli. cum ait: Det tibi Deus petitionem, etc.
Mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte. Et adduxit. Non vult Anna puerum ducere ad domum Dei antequam ablactetur: quia Ecclesia nullum ad sacerdotium provehit dum lactis infantiae particeps est, non solidi cibi et intelligentiae spiritalis capax.
113.0541D| (HIERON., lib. de Trad. Hebr. in lib. Reg.) In Hebraeo: Modio farinae, sed vitio scriptorum depravatum est. Si enim cum tribus vitulis tres modios farinae obtulit contra legem fecit, in qua dicitur: Vitulum de armento unum, arietem unum, agnos agniculos immaculatos septem, in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, unam decimam per agnum. Haec vero decima, pars decima ephi erat. Unde intelligitur, quod Elcana non obtulit tres modios farinae, cum tribus vitulis, sed novem decimas.
VERS. 19.-- Et adoraverunt. (ORIG., ubi supra.) Non invenitur orare in hoc cantico, etc., usque ad si autem dimiserit, vincit Amalec inimicus Dei
CAPUT II. 113.0542A|
VERS. 1.-- Dilatatum est. (RAB.) Quia sermo Dei non est alligatus in pressuris, non in praeconibus alligatus.
(ID.) Christo, quem puerum amplectitur senex Simeon et cognoscit magnum dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II). Si laetatus fuero in salutari Dei, tunc dilatabitur os meum. Per meditationem scilicet verbi Dei, venitur ad elevationem cordis, unde: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatavum est (II Cor. V). Ex latitudine cordis ministratur sapientia ori.
VERS. 2.-- Non est sanctus. (RAB.) Praeter te, Domine, quia nemo fit nisi a te, et si sint, qui dicuntur 113.0542B| dii multi, et Domini multi, nullus tamen eorum naturaliter est id quod Deus est; quia ipse est solus, qui ait: Ego sum qui sum (Exod. III). Umbra enim ad comparationem corporis non est, vel fumus ad comparationem ignis.
Ut est Dominus. (ID.) Non dicit nisi Dominus: Sed nullus est sicut Dominus, sanctus et sanctificans, justus et justificans.
VERS. 3.-- Nolite. Redarguit Judaeos et sapientes saeculi, extollentes se contra scientiam Dei. Salomon: Altiora te ne quaesieris, et alibi: Deus in coelo, et tu super terram: sint pauci sermones tui.
Vetera, etc. Quae ad veterem hominem, id est, carnalem conversationem pertinent, scientiam inquirite, quae non est nisi a Deo: quia ipse est scientiarum 113.0542C| Dominus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae.
Ipsi praeparantur. Quia aufert se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, vel ipsi praeparantur cogitationes, id est manifestantur. Unde: Dominus novit cogitationes hominum.
Deus scientiarum. (RAB., ubi supra.) Ipse vos scit, etc., usque ad et ab illo non sunt a quo homines sunt.
VERS. 4.--(RAB.) Id est, intentio eorum, qui sibi potentes esse videntur, ut sine Dei auxilio divina possint implere mandata.
Et infirmi. (RAB.) Qui in Dei pietate confidunt, dicunt: Miserere mei, Deus, quoniam infirmus sum (Psal. VI). Infirmus erat gentilis populus, quando a testamento Dei alienus, nunc autem praecinctus robore, 113.0542D| cum indutus scuto fidei et galea salutis, et gladio spiritus, poterit ignea tela diaboli exstinguere.
VERS. 5.-- Saturati prius pro panibus. Repleti prius Judaei, scilicet mysteriis eloquiorum pro panibus se locaverunt, id est, separaverunt a Deo: vel a propriis sedibus evulserunt, ne reciperent Evangelium agens de pane qui de coelo descendit. Repleti iidem, qui et potentes, id est Israelitae quibus credita sunt eloquia Dei, sed ancillae filii, minorati sunt, qui se subtraxerunt, nec in Salvatorem crediderunt, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis tantum terrena senserunt. Gentes autem quibus non est data lex, postquam per Novum Testamentum ad illa eloquia 113.0543A| venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed coelestia sapuerunt. In Graeco ita: Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram.
Et famelici. Id est, gentiles prius egentes, panem verbi Dei jam gustant, quoniam suavis est. Tandiu pasti sunt scientia Dei.
Sterilis peperit. In septenario universitas Ecclesiae designatur, unde et Joannes scribit septem ecclesiis, ad unius plenitudinem se scribere ostendens; unde: Sapientia aedificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem (Prov. IX). Sterilis erat in gentibus Ecclesia, antequam iste fetus quem cernimus oriretur. Cernimus etiam terrenam Jerusalem fecundam, nunc infirmatam: quia quicunque in ea filii liberi erant 113.0543B| virtutis ejus: nunc vero ibi quoniam littera est, spiritus non est: amissa virtute infirmata est.
(RAB.) Plurimos in Hebraeo et in LXX habetur septem. Judaei dicunt, quod nato Samuele, mortuus est primogenitus filius Phenennae: et singulis Annae nascentibus filiis, singuli Phenennae sunt mortui. Sed Phenenna habuit septem: Anna vero quinque. Sed Hebraei duos filios Samuelis annumerant Annae filiis.
(ID.) Sterilem, etc., usque ad hac ejus paupertate ditati sumus.
VERS. 7.-- Pauperem, etc. Jesum, qui propter nos pauper factus est, et ditat eumdem gloria resurrectionis.
VERS. 8.-- De pulvere. De corruptione Christum, unde: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV).
113.0543C| De stercore. (RAB., ubi supra.) Judaico populo, in quo cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum, quae mihi, inquit, fuerunt lucra, propter Christum aestimavi stercora [detrimenta] (Philip. III).
Principibus. (ID.) Quibus dicitur: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XXV).
Solium gloriae. In aequitate Patris sedendo, et quia Pater omne judicium dedit Filio, et quia regni ejus non erit finis (Joan. V).
Cardines terrae. Quatuor scilicet plagae mundi, in quibus dilatavit orbem Ecclesiae, quae a solis ortu usque ad occasum laudant nomen Domini (Psal. CXII).
Mystice, praedicatores, super quos orbis, id est, 113.0543D| Ecclesia, fide eorum stabilitatur, de quibus dicitur: Sub quo curvantur, qui portant orbem (Job. IX).
VERS. 10.-- Dominum formidabunt. Quia infirmum faciet adversarium ejus. Potest ex ambiguo Graeco intelligi, et adversarium suum. Cum enim Dominus possidere nos incipit, adversarius noster ipsius fit; et vincitur a nobis, non viribus nostris, quia non in virtute propria potens est vir. Dominum formidabunt. Adversarii Judaei, super quos in coelis, id est apostolis Dominus tonavit, quando eos terruit, gehennam minando, minas signis firmando: unde multi conversi sunt. Vel formidabunt in judicio, quem hic adversantes contempserunt, super quos tonabit, dicens: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV). 113.0544A| Quod ne omnibus contingat Dominus quotidie in coelis, id est, Scripturis et doctoribus, tonat.
In coelis. (RAB.) Quia justa retributio futura est in die judicii, sed interim tonat de nubibus suis, quas Spiritu sancto implevit postquam coelos ascendit.
Fines. Extrema hominis: quia non judicabuntur, quae in melius vel deterius medio tempore commutantur, sed extrema in quibus fuerit inventus.
Et dabit. Id est, Christo
Imperium. Id est Ecclesiam, unde: Dabo tibi gentes haereditatem tuam. Vel imperium, id est potestatem judicandi, quia omne judicium dedit Filio.
Regi. (RAB.) Christiano populo cui dat virtutem regendi carnem, ut in eo vincat mundum, qui propter eum fudit sanguinem suum.
113.0544B| Christi sui. (RAB., in lib. Reg. ) Christiani populi, chrismate uncti: totum tamen corpus cum capite suo unus est Christus. Haec Anna prophetavit mater Samuelis, in quo tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est fecunda, ut novum haberet sterilis in Christo sacerdotium.
VERS. 12.-- Heli. (ID.) Interpretatur extraneus, a Deo enim alienus est, qui subditos non corrigit. Ophni infamia conversionis, merito autem sic vocatur, qui differt converti in melius. Phinees oris obduratio, vel ori parcens. Duos Phinees sacerdotes legimus: alterum justum Eleazari filium, alterum injustum, filium Heli. Sacerdotes, qui custodiunt os suum, ne exeat inde aliquod pravum, in filio Eleazari 113.0544C| signantur. Qui autem os habent obturatum, vel imperitia, vel peccatorum conscientia, filio Heli figurantur.
(RAB.) Refert Josephus, etc., usque ad et subditorum culpa illis imputabitur.
VERS. 19.-- Tunicam. Tunica quam faciebat Anna, id est gratia, et puero tradebat; inceptiva doctrina est, qua fideles prima rudimenta accipiunt, unde: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III). Superhumerale vero lineum, castitatem et continentiam cum bonis operibus signat. Qui enim Domino ministrare desiderat, necesse est ut caste et continenter vivat, et bonis operibus se exerceat.
VERS. 25.-- Si peccaverit. (HIERON., ubi supra.) Non eo modo peccatur in virum, quo peccatur in 113.0544D| Deum, quia peccare in virum, id est contra proximum, levius est et venialius. In Deum vero peccare, id est a cultu ejus recedere: impietatis peccatum est, quod difficilius punitur, et tardius remittitur. Et cum quis in virum peccat, placato viro facit sibi Deum placabilem. Sed cum quis in Deum peccat, quis orabit pro eo? id est, per quem sibi Deum faciet propitium? Non quod nulla speranda sit venia eis qui in divino peccant officio: sed major est poena, et tardior venia his qui in rebus Deo sacratis offendunt, quam si verbo vel facto laeserint proximum, quia quanto major gloria, tanto gravior offensa
VERS. 27.-- Patris tui, etc. Aaron, scilicet. Quis enim alius fuit in Aegyptiaca servitute, qui post liberationem 113.0545A| electus sit in sacerdotem? Quicunque enim ex ejus genere est, cum videt sacerdotium Christianorum pollere per mundum, sibi autem esse subtractum, dolore et moerore tabescit.
VERS. 32.-- Aemulum. (RAB.) Aemulus domus Heli fuit, Sadoch sacerdos, qui, abjecto Abiathar a Salomone sacerdotium, suscepit. Unde: Projecit Salomon Abiathar ne esset sacerdos Domini, ut impleretur verbum Domini, quod locutus est super domum Heli (III Reg. II).
VERS. 33.-- Ut deficiant. (RAB.) Ut semper scilicet sit de domo Heli in domo Domini, qui in dignitate sacerdotii videns alium substitutum, et se destitutum, deficiat animo et tabescat. Haec autem mutatio sacerdotii, in Christo plene completa est, quae 113.0545B| a Samuele figurata: post Samuelem enim sacerdotes fuerunt de genere Aaron, Sodoch, et Abiathar, et alii usque ad tempus Christi.
VERS. 35.-- Et animam. (ID.) Non habet Deus animam, sed tropice dicitur animam habere, etc., usque ad unde: Et requievit domus Israel post Dominum (I Reg. VII).
VERS. 36.-- Futurum est. (ID.) Non proprie de domo Heli hoc dicitur, sed de domo Aaron, de cujus genere usque hodie veniunt et convertuntur.
Buccellam. (RAB.) Panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita (Joan. VI). Quia dixerat se dedisse cibos domui Aaron de victimis veteris testamenti, quae fuerunt sacrificia Judaeorum, dicit esse postulandam buccellam panis ad comedendum, quod est 113.0545C| sacrificium Christianorum et pabulum animarum.
CAPUT III.
(RAB., in lib. Reg.) Unde in diebus illis non erat visio manifesta. Propter peccata enim populi et praelatorum non apparebat Dominus per visiones vel per angelicas responsiones, sicut patribus apparuit.
VERS. 3.-- Lucerna. (ID.) Quae ardebat in tabernaculo ante lucem diei. Sub luce enim diei exstinguebatur, lucebat autem usque in mane; vel hoc significat, quod Heli in caecitate permaneret, donec funditus cum prole sua exstingueretur, id est moreretur.
Mystice autem caecitas Heli significat caecitatem Judaeorum, qui praesentem Salvatorem non agnoverunt, 113.0545D| nec fulgorem miraculorum ejus, nec doctrinam, donec sacerdotium cum populo et templo everteretur.
VERS. 11.-- Tinnient. (RAB.) Comminatio Dei est super Heli et super domum ejus, quia scilicet pro peccato filiorum Heli privabatur sacerdotio domus Domini, unde aures audientium tinnient stupore vehementi.
VERS. 17.-- Haec. Proverbium erat apud Hebraeos. Et est sensus: Si absconderis mihi malum quod locutus est tibi Dominus de me, veniat super caput tuum.
VERS. 18.-- Et non. (RAB., in lib. Reg.) Quia nihil ex his quae locutus est Dominus, etc., usque ad certa causa utilitatis eorum hoc faciebat.
113.0546A| VERS. 20.-- A Dan. (ID.) Per terminos Judaeae universitatem plebis comprehendit. Dan viculus est in quarto a Paneade milliario, qui usque hodie sic vocatur: terminus Judaeae provinciae contra Septentrionem, de quo Jordanis erumpens a loco sortitus est nomen. Jor quippe fluvium vel rivum Hebraei vocant. Dan interpretatur Judic um vel judicans.
Bersabee. In tribu Juda vel Simeonis est vicus grandis in vicesimo ab Hebron milliario, vergens ad Austrum: in quo Romanorum positum est praesidium: a quo insipientes termini Judaeae tenduntur usque ad Dan. Nec mirari debet quispiam, si civitates Judae in tribu Simeonis vel Benjamin reperiat. Tribus enim Juda fortis et bellicosa saepe adversarios superans, in omnibus tribubus tenuit principatum, 113.0546B| ideo aliarum tribuum sortes in ejus funiculo computantur, alioquin in medio tribus Judae habitasse Simeonem Scriptura manifestat.
CAPUT IV.
VERS. 1.-- Et factum. Israel, Vir videns Deum, vel fortis cum Deo, hi sunt credentes. Philistiim cadentes poculo, scilicet daemones, qui poculo superbiae inebriati et ipsi ceciderunt, et homines pervertere festinant. Contra quos Israel, id est fideles ne cedant, sed superent, castrametantur juxta lapidem adjutorii, id est legem Christi, ubi lapis, id est Christus, invenitur, de quo: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes. Sed dum fideles in lege Domini meditantur, ut Deum inveniant adjutorem, 113.0546C| Philisthiim venerunt in Aphec, id est furorem novum, tunc quia fideles immundi Spiritus divinis legibus amplius insistere conspiciunt, ideoque acriora ac nova certamina construunt, unde in suis viribus confidentes et in humana sapientia gloriantes, ac per hoc gratiam Evangelii contemnentes, quasi quatuor millia, immundi spiritus facile prosternunt.
Juxta lapidem. Lapis adjutorii quem postea Samuel posuit in signum, quando primum auxiliatus est ei Dominus.
Aphec. (RAB.) Locus est juxta vicum Esron civitatis Israel, ubi dimicavit Saul in sorte Aser, et interpretatur furor novus vel apprehendens; qui enim iram Domini meruerunt, ab hostibus comprehensi sunt.
113.0546D| VERS. 4.-- Et tulerunt. Filii Israel tulerunt arcam ubi capta est. Et fideles ex Judaeis duo testamenta ad gentes transtulerunt.
Sedentis super. Tabula enim erat super arcam quam protegebant Cherubin alis, ubi apparebat Dominus per angelum et loquebatur. Cherubin plenitudo scientiae, quae in Christo et in duobus testamentis invenitur.
VERS. 5.-- Clamore. Clamor grandis vox praedicatorum roborata miraculis ex duobus prolata testamentis.
Et personuit. A voce praedicationis sapientes saeculi, daemones quoque ingemuerunt, credentes se superari.
113.0547A| VERS. 8.-- De manu. Judaei unum Deum colunt, sed gentes suo more loquuntur.
VERS. 11.-- Et arca. Arca ab alienigenis capta testamentum ad gentes transiturum significat.
VERS. 13.-- Cumque. (RAB.) Haec Josephus ita refert, etc., usque ad ex domo Eleazari denuo receperunt.
VERS. 18.-- Cecidit. Et ruente Heli de sella pontificis sedes remanet vacua, et gloria sacerdotum est exstincta.
Mortuus. Moritur Heli, moriuntur et filii, quia deficit pontificatus cum sacerdotio veteri.
VERS. 19.-- Uxor. Uxor sacerdotis non ante interiit, quam virum peperit; nec synagoga ex toto interiit antequam primitivo ecclesia quae ex ipsa 113.0547B| erat credidit.
VERS. 20.-- In ipso. Evidenti signo figuratur, quia exstincto carnali sacerdotio Judaeorum, exstinguitur carnalis synagoga quae ei carnaliter adhaerebat.
Ne timeas. Credentes synagogam consolantur, sed desperans minime animadvertit, nec sobolem novam deputat gloriae, sed ignominiae. Unde sequitur:
VERS. 21.-- Et vocavit. Cabhod, gloria; Icabhod, cecidit gloria. Translata est enim gloria capta arca, unde: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
113.0547C| VERS. 1.-- (RAB., ubi supra.) Quae et Asdor, una de quinque urbibus Palaestinorum, decreta quidem tribui Judae, sed non retenta, quia non potuit indigenas expellere. Interpretatur autem ignis patris vel incendium. Bene autem sic vocatur locus ubi erat idolum Dagon, quia adventus arcae in Azotum erat incendium diaboli, patris omnium inimicorum vel iniquorum. Dagon, qui interpretatur piscis tristitiae, significat diabolum qui in mari hujus saeculi devorat peccatores, qui et in Job Leviathan et Beemoth nuncupatur (Job. XL).
Azotum. Locus est in quo posuit Samuel lapidem (I Reg. VII), sicut in sequentibus demonstratur.
VERS. 4.-- Caput. Superbia diaboli, qui est initium omnis peccati (Eccle. X).
113.0547D| Super. (RAB.) Finem praefinitum significat, in quo cessaret idololatria. Limen enim finis est itineris.
VERS. 5.-- Truncus. Dorsum tantum invenerunt fractis omnibus membris, quod idololatriae fugam exprimit. Qui enim fugit, dorsum dat fuganti, unde: Quoniam pones eos dorsum (Psal. XX).
VERS. 7.-- Et per. Qui testamentum Dei suscipiunt et posteriora hujus vitae diligunt, ex ipsis juste in posteriora cruciabuntur, quae debent aestimare sicut stercora. Qui enim testamentum Dei assumunt, et in posteriora respicientes, veteri se vanitate non exuunt, similes sunt eis qui arcam testamenti juxta idola sua posuerunt. Et vetera quidem 113.0548A| illis etiam nolentibus cadunt, quia omnis caro fenum. Arca autem manet in aeternum, securum scilicet testamentum regni coelorum, ubi est verbum Dei in aeternum.
VERS. 8.-- Circumducatur. Ut si quocunque eat, percussio comitetur, sciamus esse plagam a Deo quod voluntate Dei consilio eorum actum est, ut plaga communis esset, quoniam culpa communis erat.
CAPUT VI.
VERS. 5.-- Quinque anos aureos, etc. (RAB.) Quinque ani aurei, etc., usque ad est tristitia vera et sterilitas perpetua.
VERS. 7.-- Plaustrum. Crux Christi, arca sacra Scriptura.
113.0548B| Duas vaccas. (ISID.) Vaccae arcam gestantes sanctos significant, qui saeculo renuntiant, qui nullum delicti traxerunt jugum. Sicut enim vaccae vitulorum affectu a recto itinere non deviant, sic sancti patres tali affectu a bono proposito non exorbitant.
VERS. 12.-- Quae ducit, etc. (RAB.) Via scilicet regia euntes Bethsames, id est, in domum solis, coelestem scilicet Jerusalem, ubi semper lucet sol justitiae.
Bethsames. (ID.) Civitas est sacerdotalis in tribu Benjamin, quae usque hodie monstratur de Eleutheropoli pergentibus Nicopolim, in 10 milliaria contra Orientem: altera Bethsames est in tribu Nephthali, in qua permansere cultores antiqui.
113.0548C| VERS. 13.-- Et non (ID.). Id est, nec extollebantur prosperis, etc., usque ad sit in fletu remissa.
Bethsames. Domus solis. Haec est Ecclesia a sole justitiae illustrata. Bethsamitas in valle frumenta metere, est doctores Ecclesiae annonam verbi Dei in humilitate tractare. Lapis in agro Josue, Christus in Ecclesia sua. Ligna plaustri, crux Christi. Vaccas super lapidem immolare, est conversos a saeculo in Christi imitatione mortificare.
VERS. 17.-- Azotus unum. (HIERON., ubi supra.) Quinque anos et quinque mures, quinque civitates dederunt. Reliquae autem civitates provinciarum et villae quae erant absque muro, mures tantum, unde: Ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro, etc.
113.0548D| VERS. 18.-- Abel. Civitas est in termino Israel, quae ante Bethsames vocata, nunc vocatur Abel: vel propter luctum super viris Bethsamitibus ibi factum, vel propter distinctionem civitatis a Bethmaca, de qua exclamavit mulier sapiens ad Joab: Qui interrogant, interrogent in Abela (II Reg. XX).
VERS. 19.-- Percussit, etc. Qui cum non essent Levitae, ausi sunt videre arcam. Hoc ne pateretur, in Exodo populus longe stabat, solus Moyses ascendit ad Dominum. Percussit, etc. (HIERON.) In Hebraeo habetur: Et percussit de populo septuaginta viros: et quinquaginta millia viros, septuaginta viros, judices.
(SEPTUAG.) Hebraei dicunt, nulli licebat detectam videre arcam nisi pontifici: percussi ergo sunt, eo 113.0549A| quod indigni essent, vel indigne accessissent, vel non custodissent arcam.
VERS. 21.-- Miseruntque. (RAB.) Significatur translatio testamenti Domini a Judaeis ad gentes, quia cum illi carnali observantia atque Pharisaeorum superstitionibus legem foedarent, Christi et discipulorum ejus doctrinam recusaverunt; unde: Vobis Oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia indignos vos judicastis, ecce convertimur ad gentes (Act. XV).
Cariathiarim. (ID.) Interpretatur villa silvarum, de qua dicitur: Donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI). Locus enim Domini est tabernaculum pectoris Christiani populi. Civitas enim silvarum, id 113.0549B| est conventus gentium, est locus aptus ad suscipiendam arcam. In domo Aminadab, qui interpretatur: pater meus spontaneus, et dicere potest voluntarie scilicet tibi.
(ID.) Cariathiarim, civitas est saltuum, una de urbibus Gabaonitarum pertinens ad tribum Judae, nono milliario euntibus ab Elia Diospolim: de hac fuit Urias propheta quem interfecit Joachim in Jerusalem, sicut scribit Jeremias.
CAPUT VII.
VERS. 1.-- Gabaa. (RAB.) Collis animae humilium, unde: Suscipiant montes pacem populo, etc., id est montes majores animae colles minores. Seu etiam Gabaa interpretatur sublimitas, ubi Eleazar 113.0549C| sacerdos constituitur.
Eleazarum. (ID.) Dei adjutorium. Bene autem qui hoc nomine vocatur, ad arcam Domini custodiendam eligitur, quia sancti viri quidquid habent boni, Deo attribuunt, non sibi. Unde: Sufficientia nostra ex Deo est, qui idoneos fecit nos ministros Novi Testamenti (II Cor. III).
VERS. 2.-- Annus vicesimus erat, quando septimo anno regni Saul allata est in castra de Cariathiarim.
Annus vice. (RAB.) Non ita intelligendum est, etc., usque ad quia nulla societas lucis ad tenebras.
VERS. 6.-- Masphath. Civitas est in tribu Juda juxta Cariathiarim.
(RAB.) Masphath. Speculatio, vel contemplatio, 113.0549D| etc., usque ad et ad amorem patriae coelestis intentos esse perspexerit.
Hauseruntque aquam, etc. Ut sicut aqua effusa non redit, sic nec ipsi redirent ad idololatriam.
VERS. 9.-- Agnum lactantem. Agnus oblatus pro populo Dei victoriam praestat, et per passionem Christi daemonibus superatis, pax data est fidelibus.
(RAB.) Innocentem vitam igne charitatis accensam.
(RAB.) Cum per praedicatores Evangelii Dominus intonat, spiritales hostes in fugam convertuntur coram Israel, id est populo Dei, et persequuntur eos usque in domum agnitionis: usquequo, scilicet omnis error expurgetur, et Deus vere cognoscatur.
113.0550A| VERS. 11.-- Betchar. (ID.) Domus agnitionis, vel domus agni.
VERS. 12.-- Et posuit eum. Alia editio: inter Masphath novam et veterem et vocavit nomen ejus Abenezer, vel Abongener, id est lapis adjutorii. Haec est medietas Salvatoris, per quam transeundum est a Masphath veteri ad novam, id est ab intentione qua exspectatur in carnali regno beatitudo falsa, ad intentionem qua per Novum Testamentum exspectatur in regno coelorum beatitudo vera, qua quoniam nihil est melius hucusque adjuvat Deus. Masphath intentio sedentium. Lapis inter haec, Christus inter intentionem Veteris Testamenti, et Evangelii praedicationem positus: ipse lapis propter firmitatem adjutorii, quia suos contra daemones adjuvat 113.0550B| dimicantes.
Hucusque auxiliatus. Quia qui hos terminos transcendunt, ut haeretici, auxilium Dei non merentur.
VERS. 14.-- Eratque. Christus est nostra pax, qui fecit utraque unum, per quem facti sunt prope qui erant longe.
VERS. 16.-- Galgala. Civitas est ubi Josue populum secundo circumcidit, et Pascha celebravit, et deficiente manna, Israel usus est panibus triticeis, ubi et lapides sunt translati de alveo Jordanis, ubi tabernaculum testimonii multo tempore fuit. Haec cecidit in sortem Judae: et usque hodie ostenditur locus in secundo a Jericho milliario hominibus illius regionis venerandus. Sed juxta Bethel quidam aliam Galgalam suspicantur.
113.0550C| Galgala interpretatur volutatio vel revelatio. Bene ergo propheta in Bethel et in Galgala, et Masphath judicavit Israel, et revertens in Ramatha in domum suam judicavit ibi Israel; et aedificavit ibi altare Domino, exemplum tribuens judicium esse faciendum in domo Dei, non indiscrete vel malivola mente, sed secundum quod Scriptura revelaverit, et intentione bona et amore fraterno, et sic esse revertendum in Ramatha in domum nostram, id est, ad interna pectoris, ut vacemus contemplationi, et in altari fidei gratas hostias operis et veritatis offeramus.
VERS. 17.-- Aedificavit etiam ibi, etc. Lex praecepit, non aedificari altare, nisi ubi Dominus elegisset; sed ne immolarent diis construxit altare, in quo non reprehenditur.
CAPUT VIII. 113.0550D|
VERS. 1.-- Factum est, etc., posuit filios. (RAB., in lib. Reg., tom. II.) Quia secundum Josephum alterum in Bethlehem, alterum in Bersabee posuit.
VERS. 2.-- Abia. (ID.) Pater dominus, vel pater fuit. Bene ergo qui in inchoata justitia non permanserunt, et paternitatem Domini neglexerunt. Fuit Deus vel Pater fuit, nominati sunt, ut significentur paternitate Dei indigni.
VERS. 3.-- Et non ambulaverunt. Quia pro munere opprimebant justitiam, ad epulas pretiosaque convivia declinantes.
CAPUT IX. 113.0551A|
VERS. 2.-- Vocabulo Saul. (RAB., in lib. Reg., tom. II.) Saul qui offenso Deo factus est rex super Israel, etc., usque ad et de placito turbulentus factus est.
(ID.) Quia Saul asinas patris sui quaerens venit ad prophetam a quo unctus est, significat quod Judaei stultitiam carnalis sensus sequentes, per errores devios luxum mundi perquirunt; asinus enim brutum et luxuriosum animal est. Et ad prophetam venientes, id est, Mosen, audiunt asinas esse inventas, id est, bona terrae sibi esse debita, a quo etiam unctionis oleum et regni gubernaculum promittitur, in quibus ad tempus fratres suos de manu hostium eriperent.
113.0551B| (ID.) Secundum praesentis vitae justitiam.
(ID.) Hoc magis ad Christum pertinet, de quo dicitur: Ecce puer meus electus quem elegi (Isa. XLIV). Et alibi: Quis similis Deo in filiis Dei (Psal. LXXXVI) ?
Stateris. Stater siclus est qui habet viginti obolos, id est, denarios decem.
VERS. 7.-- Demus homini. Quamvis dare decreverint, non legimus quod Samuel acceperit, si tamen accepisset, non reputaretur in divinationis praemium, sed in prophetae stipendium.
VERS. 9.-- Olim in Israel. Ut ait Beda, non historiographi, sed Esdrae verba sunt.
Videns. Dicitur propheta, quia per Spiritum praenoscit futura.
VERS. 11.-- Clivum, etc., egredientes ad hauriendam 113.0551C| aquam. Clivus ascensus montis flexuosus.
VERS. 16.-- Et unges eum ducem. Saul unctus Christum significat, qui et ipse Christus appellatus est; unde, Quare non timuisti mittere manum in Christum Domini (II Reg. I)?
VERS. 19.-- Omnia quae. (RAB.) Tradunt Hebraei fuisse in corde Saul, quia rex esset futurus, cum vidisset per visum se in vertice arboris palmae collocari, quod est signum regnaturi.
VERS. 22.-- Assumens ita. Quod Samuel Saulem in excelsum duxit, refectionem tribuit, significat prophetas populum Hebraeorum doctrina sua ad altiora provocantes, ut scientia spirituali refectus, in culmine virtutum consistat, nec relabatur ad 113.0551D| vitia.
Triclinium. Coenaculum, a tribus lectulis discumbentium.
VERS. 24.-- De industria, id est, de Providentia, datur intelligi, quod jam comederat, licet non plene, quia revelante Domino quod veniret Saul, convivium dilatum est.
VERS. 27.-- Cumque descenderent. Descenderunt de excelso, ut in aliquo secretiori loqueretur de regno et ungeret eum.
CAPUT X.
VERS. 1.-- Tulit autem. Lenticula vas fictile quadrangulum, in latere habens foramen per quod fragilitas regni designatur.
113.0552A| VERS. 6.-- Et prophetabis cum eis. Judaei tradunt eum prophetasse de futuro saeculo, de Gog et Magog, de praemiis justorum et poenis malorum.
VERS. 7.-- Quando ergo. Quasi his signis nosse poteris quod Deus te regem fore voluit. Ideo in omnibus regaliter age, quia Dominus tecum est.
VERS. 8.-- Septem diebus, subauditur in consecratione regni tui, sicut in consecratione sacerdotum septem diebus offerebantur victimae.
VERS. 10.-- Et venerunt. Significat quod Judaeis omnia quae Moyses et prophetae praedixerant, evenerunt. Ipsi vero libros legis et prophetarum tenentes, divinare videntur, cum futura mysteria de Christo et Ecclesia in eis scripta pronuntiare noscuntur.
113.0552B| VERS. 12.-- Et quis. Quasi quis major illo in dignitate et sapientia? Potest ergo tanquam pater et magister inter prophetas versari. Et quis pater eorum id est prophetarum, subauditur nisi Deus.
Mystice, seniores Israel, reprobato Samuele, regem sibi petierunt, et Scribae cum Pharisaeis, repulso Christo vero sacerdote, clamaverunt: Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX), unde Samuel interpretatur: nomen ejus Deus; Saul, petitus sive petitio, qui a populo est postulatus, Barabbas intelligitur. Cis durus vel vomens; Abiel, pater meus Deus, Judaei enim duri et vomentes Deum Patrem confitendo, Filium negant; sed qui negat Filium, negat et Patrem qui misit eum (I Joan. II). Saul asinas patris quaerens, in regno assumptus est. Salvator a 113.0552C| Patre missus ad oves quae perierant domus Israel, super cunctum populum in regem constitutus est. Tot enim sunt asinae quot oves. Saul accepit armum, et Christus principatum (Matth. XV). Saul a Samuele est unctus, et Unigenitus a patre spirituali unctione delibutus. Ab numero Saul supereminebat, quia caput nostrum super nos est Christus (I Cor. XI).
CAPUT XI.
VERS. 1.--(RAB.) Jabes sensus: Galaad acervus testimonii. Naas, id est serpens, scilicet diabolus ascendit contra sensum testimonii Scripturae eruditum.
VERS. 2.-- Et respondit. Bellum Naas, bellum haereticorum contra Ecclesiam significat. Naas interpretatur serpens, Ammon comprimens vel coangustans, 113.0552D| vel populus moeroris. Jabes exsiccata; Galaad acervus testimonii; Naas ergo significat serpentem antiquum, qui est princeps Ammonitarum, id est haereticorum. Hic est enim populus moeroris, qui non habet gaudium Spiritus sancti, qui disponit foedus cum populo Ecclesiae, ut eruat oculos dextros, visum scilicet sanae orthodoxae fidei. Sinistrum relinquit oculum, ut scilicet prava tantum sentiat. Sed mens fidelium exsiccata a sorde vitiorum, acervum testimonii, id est, scientias sanctae Scripturae congerit, quibus viriliter resistat hosti.
VERS. 8.-- In Bezech. (RAB., in lib., Reg., tom. II.) Urbe, scilicet Adonibezec, etc., usque ad per totum orbem Ecclesia diffundat.
113.0553A| VERS. 11.-- Dispersi sunt. Quia congregatio pravorum, charitatis et fidei unitate non jungitur, abinvicem dissensione separatur; unde: Inimici tui, Domine, peribunt et dispergentur (Psal. XCI).
CAPUT XII.
VERS. 17.-- Messis tritici. (RAB.) Collectio scilicet gentilis populi ad fidem.
Voces. Id est, tonitrua et pluvias. Non est consuetudo Judaeae in tempore aestatis pluere.
CAPUT XIII.
VERS. 1.-- Filius unius anni, etc. (RAB.) Per anticipationem dicit de Isboseth filio Saul, etc., usque ad et non toto tempore vitae suae populum judicaverat ut alii.
113.0553B| VERS. 2.-- Gabaa. (ID.) Urbs est Phinees filii Eleazari, etc., usque ad viri cum Saul remanentes catholici Christo firmiter adhaerentes.
VERS. 6.-- Absconderunt se in speluncis. (ID.) Absconsis scilicet, etc., usque ad sociaverunt se cum suis in praelio.
VERS. 13.-- Stulte egisti, nec. (ID.) Videtur quibusdam Saul inculpabiliter sacrificasse, etc., usque ad et ideo merito culpatur et stultitiae arguitur.
Quod si non fecisses. (EUCH. in lib. Reg. ex Aug.) Non sic accipiendum est quasi Dominus Saulem in aeternum paraverit regnaturum, et hoc noluerit servare peccanti: sciebat enim peccaturum. Sed praeparaverat regnum ejus, in quo esset figura regni aeterni, unde addidit: Et nunc regnum tuum non 113.0553C| stabit tibi. Stetit ergo et stabit quod in illo significatum est; sed non huic stabit, quia non fuerat regnaturus in aeternum; nec progenies ejus; ut saltem per posteros, alter alteri succedentes, videretur impleri quod dictum est in aeternum.
VERS. 14.-- Sed nequaquam. Reprobatio Saulis, ablatio regni Judaeorum. David ei superstes, Christus populo Judaeorum successurus.
Quaesivit sibi. Non quasi ubi sit nesciens, sed per hominem more hominum loquitur, quia et sic loquendo nos quaerit. Non solum enim Deo Patri, sed ipsi quoque Unigenito, qui venit quaerere quod perierat, sic jam non eramus ut in ipso essemus electi ante mundi constitutionem. Quaeret ergo sibi, dixit: suum habebit, unde in Latina lingua hoc 113.0553D| verbum accipit praepositionem, et acquirit dicitur; quod satis apertum est. Sine praepositione etiam quaerere intelligitur acquirere, ex quo lucra vocantur quaestus.
Virum juxta cor. David significat, vel ipsum mediatorem Novi Testamenti, qui figurabatur in chrismate in quo unctus est David, et progenies ejus. (RAB.) Diabolus quoque per paganos, etc., usque ad sed futuram inquirimus.
CAPUT XIV.
VERS. 1.-- Jonathas. Columbae donum. Hi sunt qui dono Spiritus sancti replentur, per quos Dominus haereticorum conventus dissipat, atque in fugam 113.0554A| vertit. Armiger ejus spiritualium discipuli, qui non per plana, sed ardua iter arripiunt: quia sacerdotes hostibus contraire nequeunt, si non per arctam viam gradientes, inter utrumque Testamentum, et inter prospera et adversa, quasi duos scopulos dextra laevaque, incedunt, et ad alta contemplationis toto animi nisu conscendunt. Jonathas non nisi provocatus ad hostes transit: quia catholici adversus haereticos non contentionem commovent, nisi prius ad certamen provocentur. Jonathas ergo in agro culturae hostes prosternit: et doctores in meditatione Scripturae haereticos vincunt.
VERS. 27.-- Porro Jonathas. Columbae donum. Hic eos significat qui, accepta Spiritus sancti gratia, mundi parant spernere illecebras. Non enim potest 113.0554B| contra allophylos spirituales, id est daemones, viriliter pugnare, qui mundi dulcedinem nescit declinare.
Illuminati sunt. (RAB. ex Euch.) Non ad videndum, etc., usque ad et fraternis orationibus indigere.
VERS. 33.-- Populus peccasset Domino comedens. (RAB.) Peccasse Domino, etc., usque ad et cum sanguine comedisse.
VERS. 34.-- Occidite super istud, etc. Ut fluat sanguis ad terram. Vel comedit cum sanguine, quia ante sacrificium vespertinum comederunt, quod post stragem usus erat fieri ante cibum. Vel in hoc peccaverunt (ut placet quibusdam) quod ad ostium 113.0554C| tabernaculi victimas suas non duxerunt.
Et occiderunt. Occisio animalium est baptisma, in quo vetus homo moritur. Ingens saxum, super quod fiebat occisio, fides est, sine qua non moritur vetus homo. Mactatio in terra, haereticorum baptisma. Cujus sanguinem comedunt, quando absque purificatione peccatorum sibi lotos aggregant. Haec animalia de Philisthaeis capta significant aut de haereticis reductos, aut de gentilitate conversos: illos imperiti rebaptizant; istos, aliter quam Ecclesia tradit, baptizant. Quos Christus velut Saul in fide sua quasi super saxum grande occidendos boves et oves, id est indifferentias hominum baptizari praecepit.
VERS. 35.-- Tunc primum coepit aedificare altare Domino, etc. Quia obedienter et recte. Superius 113.0554D| vero cum increpatus est a Samuele, non dicitur aedificasse Domino, quia inobedienter aedificavit.
VERS. 38.-- Applicate huc universos angulos populi Angulos populi principes vocat, quibus hinc inde populi tanquam angulis parietes adhaerebant.
VERS. 44.-- Haec faciat. Juramentum Hebraeorum, quod per contrarium intelligitur, quasi diceret: Malum quod tibi debetur, mihi imputetur, si te non interfecero.
VERS. 45.-- Qui fecit. Multum prosunt transacta bona. Nisi enim Jonathan praeterita bona juvissent, imminentia mala non evasisset. Non enim injustus Deus ut obliviscatur bonorum.
CAPUT XV. 113.0555A|
VERS. 1.-- Et dixit, etc. Bovem, etc. (RAB. in lib. Reg., tom. II.) Ideo jubet Dominus demoliri jumenta Amalec, etc., usque ad subsannationem Dei in coelum projecerunt.
VERS. 6.-- Dixit Saul Cinaeo. (ID.) Cinaeus ipse est Jethro cognatus Mosi, etc., usque ad multitudinem populi.
VERS. 11.-- Poenitet me. (GREG. in lib. Reg.) Hac increpatione superbia regis abjicitur, etc., usque ad ut ad majora et semper ex humilitate ascendamus.
VERS. 17.-- Nonne cum. (GREG., lib. XXXIV Moral., et apud Euch.) Parvulus est in oculis suis, etc., usque ad unde: Ducem te constituerunt, noli 113.0555B| extolli, sed esto quasi unus ex illis.
VERS. 22.-- Melior est, etc. (RAB. in lib. Reg.) Quia per victimas aliena caro, etc., usque ad Paulus autem audacter dicit: Ego non solum ligari in Jerusalem, sed etiam mori paratus sum (Act. XXI).
VERS. 26.-- Non revertar. (ID.) Alia editio, etc., usque ad hic minatur et non permanet.
VERS. 27.-- Ille autem. Sicut in passione Domini pontifex vestimentum scidit, ita et Saul vestem prophetae. Per utramque enim potestatem, regalem scilicet et sacerdotalem, scissio facta monstrat regnum Judaeorum et sacerdotium stare non posse, quia verum regem et sacerdotem, id est Christum, noluerant recipere.
(RAB. ex Aug.) Iste cui dixit, etc., usque ad non 113.0555C| secundum humani generis unam eamdemque naturam.
VERS. 28.-- Scidit. Quamvis postea regnaverit quadraginta annis, sed tunc promeruit ut a stirpe sua scinderetur, et traderetur meliori, id est, David, et a Saul, id est, Judaeis aufertur regnum, et traditur Christo. Corrigit regem de inobedientia, quia mandatum Domini non implevit, et praedicit amissionem regni. Merito autem regnum perdit, qui tenere nescit. Ille autem bene regit, qui superiori obedit et inferioribus auctoritatem suam anteponit.
VERS. 33.-- Et in frusta. Cum legunt quidam in Scripturis, quod sancti nulli hostium parcant, dicunt eos crudeles, nec intelligunt in his verbis obumbrata mysteria: ut pugnantes, scilicet, adversus vitia 113.0555D| nullum penitus relinquamus. Si enim pepercerimus reputabitur nobis in culpam, sicut Sauli, qui regem Amalec vivum reservavit. Sancti vero, sicut Samuel, nullum peccatum dimittunt impunitum.
CAPUT XVI.
VERS. 7.-- Ne respicias. Reprobatis majoribus filiis Isai minimus ad regnum eligitur, quia spreto Judaico sacerdotio, et regno prioris populi, Christus caput minoris populi, rex et sacerdos factus est.
VERS. 11.-- Parvulus. De officio pecorum factus est David rex hominum: Christus autem ab ovili Judaicae plebis ad regnum gentium translatus est. (GREG., lib. I Moral., cap. 6; lib. XVIII, cap. 6.) 113.0556A| Diabolus, licet afflictionem justorum semper appetat, etc., usque ad potestas nisi a Deo non est.
VERS. 16.-- Scientem psallere, etc. (RAB. ex Euch.) Erat David canticis musicae eruditus, etc., usque ad quasi dulcedine citharae locutionis nostrae tranquillitate revocetur.
VERS. 23.-- Refocillabatur Saul. Ante enim vexabatur a daemonio usque ad suffocationem. Refert Boetius philosophum quemdam tactu citharae daemonium ab obsesso corpore pepulisse.
CAPUT XVII.
VERS. 1.-- Congregantes. (RAB. in lib. Reg.) Azeca. Civitas est Chananaeorum in tribu Juda ad quam usque persecutus est Josue quinque reges, et hodie villa vocatur Azeca inter Eleutheropolim et Heliam, quae 113.0556B| interpretatur fortitudo et decipula.
Dommim. Vicus est in tribu Juda in finibus Eleutheropolis, distans ab ea septem et viginti milliaribus. Dommim interpretatur silentium vel gaudium.
VERS. 2.-- Terebinthi. Terebinthus est in Sichimis, sub qua abscondit Jacob idola juxta Neapolim.
VERS. 4.-- Spurius. Quia ignobili patre, matre vero nobili natus erat.
VERS. 12.-- Octo filios. (HIERON., quaest. Hebr., tom. III.) In Paralipomenon tantum septem dicuntur, etc., usque ad Nathan quoque prophetam dicit Isidorus de Gabaonitis fuisse.
VERS. 14.-- David. Et octavus qui in regno eligitur, hic est Christus, qui semetipsum exinanivit, formam 113.0556C| servi accipiens (Philip. II), quia et per gloriam resurrectionis regnum in gentibus adeptus est.
VERS. 21.-- Direxerat enim aciem Israel, sed Philisthiim. Pugna Philisthinorum contra Israel, pugna daemonum contra Ecclesiam accipi potest. Goliath vero superbiam diaboli significat: quam David, id est Christus, singulari certamine prostravit et populum Dei eripuit. Qui leonem et ursum necavit, diabolum scilicet et Antichristum, alterum nunc latenter insidiantem, alterum postea manifeste saevientem. Provocavit superbia humilitatem, diabolus Christum. Accepit arma bellica David quae pro aetate et parva statura portare non potuit, et abjecit. Accepit quinque lapides de flumine et posuit in vase pastorali: his armatus vicit. Sic Christus tempore revelationis 113.0556D| Novi Testamenti insinuandae et commendandae gratiae, deposuit corporalia sacramenta legis, quae non sunt imposita gentibus, quae in veteri lege legimus et non observamus, sed ad aliquam significationem praemissa et posita intelligimus: haec deposuit tanquam onera legis, et ipsam legem accepit. Quinque enim lapides, quinque libros Mosi significant. Tulit quinque lapides de flumine, id est de hoc saeculo. Labitur enim mortale saeculum. Erant tanquam in flumine lapides in primo populo. Illic vacabant, et nihil proderant. Transibat supra fluvius. Sed David accepit gratiam, ut lex esset utilis quae sine gratia impleri non potest. Plenitudo enim legis charitas est (Rom. XIII). Quia ergo legem gratia facit impleri, 113.0557A| significatur enim gratia lacte, hoc est enim in carne gratuitum; ubi vero mater non quaerit accipere, sed dare, gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat. Ostendit David legem sine gratia operari non posse; cum illos quinque lapides, quibus significatur lex in quinque libris, conjungere volens gratiae, posuit in vase pastorali, quo lac solebat mulgeri. His armatus processit contra superbum. Tulit lapidem unum, et dejecit unum, in fronte percussit et cecidit ex eo loco corporis ubi signum Christi non habuit. Quinque accepit, unum misit. Quinque libri electi sunt, sed unitas vincit. Plenitudo ergo legis charitas, ut ait Apostolus. Sufferentes invicem in dilectione, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis (Eph. IV). Illo dejecto, gladium abstulit, caput illi abscidit. 113.0557B| Christus diabolum de suis membris occidit, quando crediderunt magi, quos ille in manu habebat, et de quibus alios trucidabat, convertentes linguas suas contra diabolum, et sic Goliae gladio suo caput abscinditur.
VERS. 28.-- Novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui, quia. (RAB.) Putabat in eo tumorem propter Samuelis unctionem, quasi ex ea audaciam sumpsisset, et timebat ne si congrederetur cum Philisthaeo interficeretur. Unde subdit, ut videres praelium descendisti, id est, in hoc superbus appares, quod cum non habeas consuetudinem praeliandi, actus praelii quasi miles sciscitaris.
VERS. 29.-- Nunquid non verbum? (ID.) Quasi diceret, est, quia non est voluntas praeliandi, sed ut 113.0557C| scirem quod nesciebam. Audaciam tamen ex eo sumpserat, quod Spiritum sanctum acceperat; expertus auxilium Dei in leone et urso, et ideo audacter se obtulit ad singulare certamen, non tam victoriae cupidus, quam ultor blasphemiarum Dei et injuriarum populi.
VERS. 41.-- Ibat autem. (RAB. in lib. Reg.) Allegorice, Philisthaei daemones, etc., usque ad quasi elatum Goliam gladio suo detruncant.
VERS. 51.-- Et tulit. (RAB. ex Greg.) Vir quoque catholicus colligit testimonium Scripturae, etc., usque ad haereticos suis sententiis vincimus.
Caput. David caput Philisthaei tulit in Jerusalem, ut terreret eos, murorum firmitate et altitudine insuperabiles se esse fidentes, ut non discrederent se ab 113.0557D| illo vincendos esse.
VERS. 55.-- De qua. (AUG.) Quod Saul et Abner ignorant David apud eos diutius commoratum, fecit barba, quae adolescenti creverat dum absens fuerat.
Vivit. (RAB.) Huic simile est illud: Benedixit Naboth Deo et regi. Quia non vivat anima tua, rex, si novi, vel videam mortem tuam si novi. Si quoque conjunctio aliquando pro non ponitur, secundum illud: Si introibunt in requiem meam (Psal. XCII), id est, non introibunt, unde patet sic exponi: Si novi, id est, non novi.
CAPUT XVIII.
VERS. 1.-- Et factum est, etc., et dilexit, etc. 113.0558A| (RAB. in lib. Reg.) Jonathas dilexit David: vir videlicet bellicosus juvenem aptum pugnis. Jonathas significat eos qui de Judaeis in Christum crediderunt et, percepta gratia Spiritus sancti, pro Christo relictis omnibus ipsum secuti sunt. Unde Petrus: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX). Sic enim Jonathas dedit David vestimenta sua a tunica usque ad balteum, cum credentes omnia quae habuerant, in Christi servitium contulerunt.
VERS. 7.-- Percussit Saul, etc. Hoc fuit seminarium odii contra David. Sic Judaei audientes Christum quem crucifixerant, in ecclesiis praedicari, et victoriam qua hostem antiquum vicit et credentes in laude ejus gratulari, graviter tulerunt.
Saul mille. Scilicet eos qui fugientes occisi sunt.
113.0558B| David decem millia. Scilicet Philisthaeum qui, uno dejecto, omnes in fugam misit.
VERS. 10.-- Tenebatque. Sic praedicante Christo Evangelium, Judaei conabantur mortem inferre. Sed dum ille ad salutem gentium secedit, tantum nocuere seipsos.
VERS. 17.-- Dixitque. (ISID. in lib. Reg., tom. V, cap. 11.) Saul callidus simulator studuit alligare David Michol filiae suae, etc., usque ad locutionis tranquillitate revocetur.
VERS. 27.-- Percussit, etc., et attulit, etc. (RAB.) Sic Christus prius in gentibus clarificatus est, quando Synagogam sibi copularet, et prius in gentibus immunditiam resecuit. Cum enim plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI).
CAPUT XIX. 113.0558C| VERS. 3.-- In agro, etc. Quo consolandi causa venire consueverat, ubi occidi David condictum fuerat.
VERS. 11.-- Misit ergo. (RAB.) Hoc non ad crucem Christi, sed ad passionem pertinet, etc., usque ad quasi peccatorem persequuntur.
VERS. 13.-- Pellem. Inde pulvillus consutus fuit qui, intonsis pilis, caput involuti hominis in lecto mentiretur.
VERS. 18.-- In Ramatha. Civitas Saulis est in tribu Benjamin in sexto milliario ab Helia ad septentrionalem plagam contra Bethel, alia Ramatha est in tribu Aser. Bene conveniunt haec nomina rebus gestis 113.0558D| ipsis, quia prophetarum dicta et celsitudinem habent scientiae et venustatem eloquentiae.
VERS. 21-22.-- Misit tertios, etc. Abiit, etc. (RAB.) Saul quoque et nuntii ejus Judaeos significant, qui dum adversari Christo cupiunt, habent in ore sacramenta legis, et prophetarum ad Christi testimonium, et cum Ecclesia quasi cum prophetis de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis prophetabant.
VERS. 24.-- Prophetavit. Isti prophetae religiosi viri erant, dicti Nazareni, qui non bibebant vinum, et vacabant semper canentes hymnos et psalmos.
Nudus. Et Judaei fide atque sacerdotio et regno nudati, legem et prophetas in ore habent.
Num et Saul. Proverbium dicitur, quod in ore 113.0559A| loquentium saepe versatur. Mira enim res videbatur, hominem tam profanum prophetare. Et nos cum inscios videmus docere, recte dicimus, Num et Saul inter prophetas?
(RAB.) Magna quaestio hic oritur, etc., usque ad sed regalibus tantum intelligendum est.
(ID.) Item quaeritur, etc., usque ad quanto illis donis non bene usi sunt.
CAPUT XX. VERS. 3.-- Uno tantum. (RAB.) Gradum vocat parietem, quo medio inter se et hostes, per domus fenestram evasit, ubi erant obsidentes.
VERS. 16.-- Et requisivit. (ID.) Prolepsis est, id est, anticipatio, etc., usque ad sed Domino pro illo 113.0559B| vindicante.
VERS. 17.-- Et addidit. (ID.) Ut a perditione inimicorum David ostenderetur immunis, quia diligebat eum secundum legem Dei. Qui etsi morte praeventus regnum terrenum cum eo sicut sperabat habere non potuit, absque ulla dubitatione regni coelestis consortium cum eo quem pro virtutibus diligebat, cum esset et ipse vir, virtutum accepit.
Nunquid: quasi dicat, Amas inimicum meum adversans mihi, in quo ostendis adulterino te conceptum concubitu. Nam legitime nati arctius amant patres.
(RAB.) Quid est quod Jonathas volens servare David, etc., usque ad sed quem Moses et prophetae praedixerant ignorabat.
CAPUT XXI. 113.0559C|
VERS. 1.-- Achimelech. (RAB.) Id est, frater meus rex, etc., usque ad apostoli a contagione Judaeorum fide sanctificati sunt.
VERS. 5.-- Via. (ID.) In Hebraeo, etc., usque ad et periculo vitae urgente non vesceretur eis.
VERS. 6.-- Dedit ergo. (ID.) Quantum ad prophetiam pertinet, etc., usque ad unde: Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV).
VERS. 7.-- In tabernaculo Domini. (RAB.) In Heb. obligatus in conspectu Domini, forte enim voverat, quia aliquot diebus in tabernaculo Domini moraretur et vacaret orationibus.
Doeg Idumaeus. (ID.) Qui camelorum, id est, 113.0559D| infructuosi gregis et tortuosi custos erat, etc., usque ad quia nemo potest nocere Christo sacerdotum principi, qui victor coelos ascendit.
(RAB. ex Isid.) Achis interpretatur, etc., usque ad intus divina virtus, tanquam barba latebat.
CAPUT XXII.
VERS. 1.-- Quod cum. (RAB.) Significavit quod Redemptor noster, peracta passione et redemptione humani generis, de Israelitica plebe in Judaea primum Ecclesiam collocavit, de qua et carnem sumpsit. Ubi fratres ejus, id est, apostoli et domus patris ejus, id est, qui crediderunt ex Judaeis, venerunt ad illum, et convenerunt ad eum omnes qui erant 113.0560A| in angustiis constituti, etc. Quibus scilicet, ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI).
VERS. 2.-- Aere alieno. (ID.) Censu scilicet peccatorum quem diabolo persolvunt, dum exhibent membra servire iniquitati ad iniquitatem; necesse est ut tales in amaritudine animi poenitentiam agant, et ad David veniant, id est, ad Christum cunctis gentibus desideratum, ut fiat eorum princeps. Ipse est enim judex vivorum et mortuorum, et princeps pacis, cujus regni non erit finis.
VERS. 5.-- Dixitque Gad. (ID.) De improviso Gad inducitur. Nulla enim fit mentio ejus in praecedentibus, sicut et Elias, ubi dicitur: Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad (III Reg. XVII). Ex ore igitur 113.0560B| Domini Gad propheta dixit ad David, ut non moraretur inter gentes in terra polluta, sed in terram Judae redeat, ubi juxta voluntatem Domini persecutionem sustineat.
CAPUT XXIII.
VERS. 11.-- Descendet. (RAB.) Si hic steteris descendet Saul, et tradent te viri Ceilae in manus ejus: ergo voluntatem eorum indicavit. Viri autem Ceilae ingrati beneficiis David, quos de manibus Philisthinorum liberavit, Judaeorum infidelitatem significant et inconstantiam qui Redemptori suo ingrati apud saeculi potestates insidiantur. Ceila autem interpretatur ad fundam jacta, vel excellens sibimet. In circuitu impii ambulant (Psal. XI). Et, Stultus ut luna mutatur (Eccli. XXVII).
113.0560C| VERS. 14.-- Ziph. (RAB.) Apud se latitantem David Sauli prodiderunt, et cum eo de morte ejus tractaverunt. Ziphaei autem florentes vel germinantes interpretantur, et significant eos Judaeos, qui florem terreni regni appetentes, cum principibus suis de nece Christi tractaverunt, quomodo eum per discipulum suum perditum apprehenderent, et praesidi ad interficiendum traderent; et florentes saeculi Christum in membris, potestates scilicet hujus mundi produnt.
CAPUT XXIV.
VERS. 4.-- Eratque ibi, etc. (RAB. ex Euch.) Rex ex improvisis exceptus insidiis, etc., usque ad ait Samuel: Dirupit Dominus regnum Israel de manu tua.
(GREG., Moral., tom. II.) Quid per Saul, nisi mali 113.0560D| rectores? etc., usque ad unde Moyses cum contra se et Aaron populum conqueri cognovisset, ait: Nos enim quid sumus (Exod. XVI)?
Vivit, etc. Defectiva litterae Josephus supplet: qui erant cum eo redarguebant eum. Servabat enim inimicum qui volebat delere eum, et sedavit eos, dicens: Vivit Dominus, etc.
CAPUT XXV.
VERS. 1.-- Pharan. (RAB. in lib. Reg., tom. II.) Oppidum est in Arabia vicinum Saracenis, qui in solitudine erant: per hoc transierunt filii Israel, cum de monte Sinai castra movissent. Est autem contra australem plagam, et distat ab Haila contra Orientem itinere dierum trium. In deserto Pharan memorat 113.0561A| Scriptura habitasse Ismaelem, a quo Ismaelitae, qui nunc Saraceni dicuntur. Legimus et Chodorlaomor percussisse eos qui erant in deserto Pharan.
VERS. 3.-- Nabal, etc. (RAB., ibid.) Vir durus et pessimus, etc., usque ad unde: Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV).
VERS. 18.-- Sata. Satum est genus mensurae continens modium et semis Polenta est accuratissima farina. Uva passa dicitur quae priusquam maturescat ad solem diu exsiccatur, et sic servatur. Massas caricarum, id est, ligaturas de fructibus ficorum.
VERS. 29.-- Erit anima, etc. (RAB., ex Euch.) Pulcherrima comparatione, etc., usque ad vel de rebus humanis ablati sunt.
VERS. 37.-- Cum digessisset. (GREG.) Iracundos 113.0561B| melius corrigimus, si in ipsa irae commotione declinamus; perturbati enim, quid audiant, ignorant. Sed cum a se redeunt, tanto libentius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius tolerari erubescunt. Menti autem furore ebriae omne rectum quod dicitur, perversum videtur: unde et Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter tacuit, quam digesto vino laudabiliter dixit. Malum enim quod fecerat nocere potuit, quia ebrius non audivit.
VERS. 44.-- Phalti filio. (RAB.) Sicut tradunt Hebraei, non cognovit eam Phalti, quia si cognovisset, David postea non recepisset eam, quia in lege prohibetur. Phalti enim de Gallim erat, id est de mundatione, id est de lege. Legis enim doctor erat de Baurim, id est de electis, quando Michol ei datur. Phalti enim vadens dicitur. quando aufertur; Phaltiel, 113.0561C| id est evadens a Deo dicitur: quia custodivit eum ne tangeret eam, ne fieret transgressor legis: tamen secutus est eam plorans usque Baurim prae gaudio, quia non tetigerat eam.
CAPUT XXVI.
VERS. 1-5.-- Et venerunt Ziphaei, etc., Dormientem, etc. (RAB. in lib. Reg., tom. II.) Persequuntur Judaei Christum, etc., usque ad altitudinem coeli conscendit.
CAPUT XXVII.
VERS. 8.-- Agebant praedas de Gessuri, et de Gerzi, etc. (HIERON., quaest. Hebr. in Reg.) Hi pagi non erant sub potestate Achis. Habitati in terra antiquitus dicuntur, quia quieti et securi habitati 113.0561D| fuerant, et nullius hostis deprecationes perpessi.
CAPUT XXVIII. VERS. 3.-- Samuel autem. (RAB. in lib. Reg., tom. II.) Samuel superius mortuus legitur: sed causa resurrectionis ejus repetitur, ad damnationem Saulis, qui relicto Deo, contra legem, pythonem consulebat.
VERS. 6.-- Consuluitque Dominum. (RAB.) Sicut 113.0562A| Hebraei tradunt, jejunando et orando a Deo petebatur oraculum: et Deus illis per somnia revelabat futura, quod Saul fecisse non legitur.
Neque per sacerdotes. (ID.) In Hebr. Neque per urim, id est doctrinam, neque per ephod, scilicet quod sacerdos gerebat in pectore, in quo scriptum erat: doctrina et veritas.
VERS. 9.-- Magos. Magi utuntur sanguine humano, et contactu mortuorum in maleficiis et divinationibus arioli solis verbis, id est incantationibus divinant. Pythius dicitur Apollo harum artium cultor, a quo Pythonissae, id est divini: hos Saul quasi zelo legis delevit, quia, ut aiunt, a daemonibus coacti David regem esse futurum praeconabantur.
VERS. 11.-- Quem suscitabo. (AUG., epist. ad 113.0562B| Simplicianum, tom. II.) Quaeris utrum potuerit malignus spiritus excitare animam justi, etc., usque ad ut ad parem conditionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit et mori potuerit, jam mortuus mortem vivo praenuntiavit.
CAPUT XXIX.
VERS. 5.-- Percussit Saul. Invidentes gloriae David aiunt eum pugnasse tantum in decem millibus quasi minoris potentiae, Saul autem in millibus quasi innumerabilibus, nec addunt quot percussit invidentes illorum laudi, vel ne suos terrerent. In vetustissimis libris non habetur millibus: sed tanquam mille, et decem millia tantum.
CAPUT XXX.
VERS. 1.-- Cumque Amalecitae. (GREG., lib. XXIX 113.0562C| Moral.) Considerandum est quid sit quod Amalecitae Siceleg invadunt et praedam capiunt, etc., usque ad quos communiter mundus habere despexit.
VERS. 21.-- Substiterant. Ducenti lassi viri, qui cum sarcinis sunt relicti, significant infirmos Ecclesiae, qui cum spiritualibus viris currere nequeunt in via, sed quia fidem habent et opus bonum servant, a Christo praemium beatitudinis cum perfectis praecipiunt.
CAPUT XXXI.
VERS. 2.-- Percusserunt Jonathan, etc. (RAB. in lib. Reg. tom. II.) Jonathan, Abinadab, etc., usque ad cum filiis periret.
VERS. 4.-- Arripuit itaque. Gladio quo Amalecitis 113.0562D| contra praeceptum Dei pepercit, merito seipsum occidit: sic qui potestate pro communi utilitate accepta, aut non utitur aut abutitur, suo se nimirum gladio confodit, et quo ab hoste defendi debuerat, hostem potius juvat.
VERS. 11.-- Habitatores. Quos Saul ab adversariis defenderat, rependunt quod possunt. Nos quoque benefactores nostros gladio peccati peremptos, quoad possumus, a Philisthinorum opprobrio eripiamus.