Jump to content

Liber Ieremiae (Hieronymus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Ieremiae
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus XXVIII


HieStr.LibJer 28 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS HIERONYMI IN JEREMIAM.

Jeremias propheta, cui hic prologus scribitur, sermone quidem apud Hebraeos Isaia et Osee et quibusdam aliis prophetis videtur esse rusticior, sed sensibus par est: quippe qui eodem spiritu prophetaverit. Porro simplicitas eloquii, de loco ei in quo natus est accidit. Fuit enim Anathothites, qui est usque hodie viculus, tribus ab Jerosolymis distans millibus; sacerdos ex sacerdotibus, et in matris utero sanctificatus: virginitate sua evangelicum virum Christi Ecclesiae dedicans. Hic vaticinari exorsus est puer: et captivitatem urbis atque Judaeae, non solum spiritu, sed et oculis carnis intuitus est. Jam decem tribus Israel Assyrii in Medos transtulerant: jam terras earum, coloniae gentium possidebant. Unde in Juda tantum, et in Benjamin prophetavit: et civitatis suae ruinas quadruplici planxit alphabeto, quod nos mensurae metri versibusque reddidimus. Praeterea ordinem Visionum, qui apud Graecos et Latinos omnino confusus est, ad pristinam fidem correximus. Librum autem Baruch, notarii ejus, qui apud Hebraeos nec legitur, nec habetur, praetermisimus: pro his omnibus maledicta ab aemulis praestolantes, quibus me necesse est per singula opuscula respondere. Et hoc patior, quia vos cogitis. Caeterum ad compendium mali, rectius fuerat modum furori eorum silentio meo ponere, quam quotidie novi aliquid scriptitantem invidorum insaniam provocare.

INCIPIT LIBER JEREMIAE PROPHETAE. [Cap. I.]

Verba Jeremiae filii Helciae, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiae filii Amon regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus. Et factum est in diebus Joacim filii Josiae regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Josiae regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. Et dixi: A, a, a, Domine Deus: ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Et dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia quae mittam te, ibis: et universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris. Ne timeas a facie eorum: quia tecum ego sum, ut eruam te, dicit Dominus. Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum: et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo: ecce [ Al. add. ego] constitui te hodie super gentes, et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes: Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video. Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti, quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud. Et factum est verbum Domini secundo ad me dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis. Et dixit Dominus ad me: Ab aquilone pandetur malum [ Al. aperientur mala] super omnes habitatores terrae. Quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus: et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem. et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda. Et loquar judicia mea cum eis, super omni malitia eorum, qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum. Tu ergo accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi. Ne formides a facie eorum; nec enim timere te faciam vultum eorum. Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terrae, Et bellabunt adversum te, et non praevalebunt: quia tecum ego sum, ait Dominus, ut liberem te. [Cap. II.] Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens: Haec dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et charitatem desponsationis tuae, quando secuta me es in deserto, in terra, quae non seminatur. Sanctus Israel Domino, primitiae frugum ejus: omnes, qui devorant eum, delinquunt [ Al. delinquent]: mala venient super eos, dicit Dominus. Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes cognationes domus Israel: Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt? Et non dixerunt: Ubi est Dominus, qui ascendere nos fecit de terra Aegypti: qui transduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam; per terram sitis, et imaginem mortis; per terram, in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo? Et induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum ejus, et optima [ Al. bona] illius: Et ingressi contaminastis terram meam, et haereditatem meam posuistis in abominationem. Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? et tenentes legem [ Al. add. meam], nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me: et prophetae prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt. Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo. Transite ad insulas Cethim, et videte: et in Cedar mittite, et considerate vehementer: et videte si factum est hujuscemodi, Si mutavit gens deos; et certe ipsi non sunt dii: populus autem meus mutavit gloriam suam in idolum. Obstupescite, coeli, super hoc; et portae ejus, desolamini vehementer dicit, Dominus, Duo enim mala fecit populus meus: Me dereliquerunt fontem aquae vivae. et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. Numquid servus est Israel, aut vernaculus? quare ergo factus est in praedam? Super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam, posuerunt terram ejus in solitudinem: Civitates ejus exustae sunt, et non est qui habitet in eis. Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem. Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore, quo ducebat te per viam? Et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam [ Al. Sior]? Et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito, et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum. A saeculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix: Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: Quomodo ergo conversa es mihi in pravum vinea aliena? Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus. Quomodo dicis: Non sum polluta, post Baalim non ambulavi [ Al. abii]? Vide vias tuas in convalle, scito quid feceris: Cursor levis explicans vias suas. Onager assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam: Omnes qui quaerunt eam, non deficient: in menstruis ejus invenient eam. Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti: Desperavi, nequaquam faciam: Adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo. Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetae eorum, dicentes ligno: Pater meus es tu; et lapidi: Tu me genuisti. Verterunt ad me tergum, et non faciem, Et in tempore afflictionis suae dicent: Surge, et libera nos. Ubi sunt dii tui, quos fecisti tibi? surgant et liberent te in tempore afflictionis tuae: Secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda. Quid vultis mecum judicio contendere? omnes dereliquistis me, dicit Dominus. Frustra [ Al. Sine causa] percussi filios vestros, disciplinam non receperunt: Devoravit gladius vester prophetas vestros, quasi leo vastator generatio vestra. Videte verbum Domini: Numquid solitudo factus sum Israeli, aut terra serotina? Quare ergo dixit populus meus: Recessimus, non veniemus ultra ad te? Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quaerendam dilectionem, quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas, et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum? Non in fossis inveni eos, sed in omnibus quae supra memoravi. Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum: et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi. Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas! et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum: Quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam, et nihil in ea habebis prosperum. [Cap. III.] Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo, duxerit virum alterum; numquid revertetur ad eam ultra? Numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus. Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis: In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine: et polluisti terram in fornicationibus [ Al. malis] tuis, et in malitiis tuis. Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Ergo saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meae tu es: Numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? Ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti. Et dixit Dominus ad me in diebus Josiae regis: Numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi. Et dixi cum fecisset haec omnia: Ad me revertere: et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror ejus Juda, quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii: et non timuit praevaricatrix Juda soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa. Et facilitate fornicationis suae contaminavit terram. et moechata est cum lapide et cum ligno. Et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus. Et dixit Dominus ad me: Justificavit animam suam aversatrix Israel, comparatione praevaricatricis Judae. Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices: Revertere, aversatrix Israel, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis: Quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. Tamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es: et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus. Convertimini [ Al. add. ad me] filii, revertentes, dicit Dominus: quia ego vir vester: Et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion. Et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus: non dicent ultra: Arca testamenti Domini: neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius: nec visitabitur, nec fiet ultra. In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi. In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israel, et venient simul de terra aquilonis, ad terram quam dedi patribus vestris. Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios [ Al. filiis], et tribuam tibi terram desiderabilem, haereditatem praeclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israel, ait Dominus. Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israel: Quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui. Convertimini, filii, revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce non venimus ad te: tu enim es Dominus Deus noster. Vere mendaces erant colles, multitudo montium: Vere in Domino Deo nostro salus Israel. Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra, greges eorum, et armenta eorum. filios eorum, et filias eorum. Dormiemus in confusione nostra: et operiet nos ignominia nostra: Quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad hanc diem: et non audivimus vocem Domini Dei nostri: [Cap. IV.] Si converteris [ Al. reverteris], Israel, ait Dominus, ad me convertere: Si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis. Et jurabis: Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia; et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. Haec enim dicit Dominus viro Juda et Jerusalem: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas: Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem: Ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam cogitationum vestrarum. Annuntiate in Juda, et in Jerusalem auditum facite: loquimini, et canite tuba in terra: Clamate fortiter, dicite: Congregamini, et ingrediamur civitates munitas, Levate signum in Sion. Confortamini, nolite stare, quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam. Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit: Egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in desolationem [ Al. solitudinem]: Civitates tuae vastabuntur, remanentes absque habitatore. Super hoc accingite vos ciliciis, plangite et ululate: quia non est aversa ira furoris Domini a nobis. Et erit in die illa, dicit Dominus: Peribit cor regis, et cor principum: et obstupescent sacerdotes, et prophetae consternabuntur. Et dixi: Heu, heu, heu, Domine Deus, Ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam? In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem: Ventus urens in viis, quae sunt in deserto viae filiae [ Al. filii] populi mei, non ad ventilandum et ad [ Al. non ad] purgandum. Spiritus plenus ex his veniet mihi: et nunc ego loquar judicia mea cum eis. Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius: vae nobis, quoniam vastati sumus. Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae? Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim. Dicite gentibus: Ecce auditum est in Jerusalem, custodes venire de terra longinqua, et dare [ Al. dederunt] super civitates Juda vocem suam. Quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro: quia me ad iracundiam provocavit, ait Dominus. Viae tuae, et cogitationes tuae fecerunt haec tibi: ista malitia tua, quia amara, quia [ Al. tacet quia] tetigit cor tuum. Ventrem meum, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt in me: Non tacebo, quoniam vocem buccinae audivit anima mea, clamorem praelii. Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis terra: Repente vastata sunt tabernacula mea, subito pelles meae. Usquequo videbo fugientem, audiam vocem buccinae? Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt, et vecordes: Sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Aspexi terram, et ecce vacua erat, et nihil; et coelos, et non erat lux in eis. Vidi montes, et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt. Intuitus sum, et non erat homo: et omne volatile coeli recessit. Aspexi, et ecce Carmelus desertus: et omnes urbes ejus destructae sunt a facie Domini, et a facie irae furoris ejus, Haec enim dicit Dominus. Deserta erit omnis terra. sed tamen consummationem non faciam. Lugebit terra, et moerebunt coeli desuper: eo quod locutus sum [ Al. sim]; cogitavi, et non poenituit me, nec aversus sum ab eo. A voce equitis et mittentis sagittam, fugit omnis civitas: ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes: Universae urbes derelictae sunt, et non habitat in eis homo. Tu autem vastata quid facies? cum vestieris te coccino. cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris? Contempserunt te amatores tui animam tuam quaerent. Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae: Vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas: vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos. [Cap. V.] Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quaerentem fidem: et propitius ero ejus. Quod si etiam, Vivit Dominus, dixerint: et hoc falso jurabunt. Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt: attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: Induraverunt facies suas super petram, et noluerunt reverti. Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui. Et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula. Idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos, pardus vigilans supra civitates eorum: Omnis, qui egressus fuerit ex eis, capietur: quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum. Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii: Saturavi eos, et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. Equi amatores et emissarii facti sunt. Unusquisque ad uxorem proximi sui binniebat. Numquid super his non visitabo? dicit Dominus. et in gente tali non ulciscetur anima mea? Ascendite muros ejus, et dissipate, consummationem autem nolite facere: Auferte propagines ejus, quia non sunt Domini. Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel, et domus Juda, ait Dominus. Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse [ Al. add. locuti]: neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus. Prophetae fuerunt in ventum, et responsum non fuit in eis: haec ergo evenient illis. Haec dicit Dominus Deus exercituum: Quia locuti estis verbum istud: ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum ligna [ Al. in ligna], et vorabit eos. Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israel, ait Dominus; gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur. Pharetra ejus quasi sepulcrum patens, universi fortes. Et comedet segetes tuas, et panem tuum: devorabit filios tuos, et filias tuas: comedet gregem tuum, et armenta tua: comedet vineam tuam, et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem. Quod si dixeritis: Quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra. Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes: Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis: et aures, et non auditis. Me ergo non timebitis, ait Dominus: et a facie mea non dolebitis? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit: Et commovebuntur, et non poterunt: et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud: Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans, recesserunt et abierunt. Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuae messis custodientem nobis. Iniquitates vestrae declinaverunt haec: et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis: Quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo: ideo magnificati sunt et ditati. Incrassati sunt et impinguati: et praeterierunt sermones meos pessime. Causam non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt. Numquid super his non visitabo? dicit Dominus. aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea? Stupor et mirabilia facta sunt in terra: Prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis. Et populus meus dilexit talia: quid igitur fiet in novissimo ejus? [Cap. VI.] Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem, et in Thecua clangite buccina, et super Bethacharem levate vexillum: Quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna. Speciosae et delicatae assimilavi filiam Sion. Ad eam venient pastores, et greges eorum: fixerunt in ea tentoria in circuitu: pascet unusquisque eos; qui sub manu sua sunt. Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: Vae nobis, quia declinavit dies, quia longiores factae sunt umbrae vesperi. Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domos ejus. Quia haec dicit Dominus exercituum: Caedite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem: Haec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio ejus. Sicut frigidam facit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam: Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga. Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem. Haec dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel: Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum. Cui loquar? et quem contestabor, ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt: Ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens: Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul: Vir enim cum muliere capietur, senex cum pleno dierum. Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter: Quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus. A minore quippe usque ad majorem omnes avaritiae student: et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. Et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax; et non erat pax. Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: Quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus. Haec dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea: Et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus. Et constitui super vos speculatores. Audite vocem tubae. Et dixerunt: Non audiemus. Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis. Audi, terra: Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus: Quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt. Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placuerunt mihi. Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas, Et ruent in eis patres et filii simul, vicinus et proximus peribunt. Haec dicit Dominus: Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae. Sagittam et scutum arripiet: crudelis est, et non miserebitur. Vox ejus quasi mare sonabit: et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad praelium, adversum te, filia Sion. Audivimus famam ejus, dissolutae sunt manus nostrae: tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem. Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis: quoniam gladius inimici, pavor in circuitu. Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere: Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. quia repente veniet vastator super nos. Probatorem dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis viam eorum. Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter; Aes et ferrum: universi corrupti sunt. Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum; Frustra conflavit conflator: malitiae enim eorum non sunt consumptae. Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos. [Cap. VII.] Verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: Sta in porta domus Domini, et praedica ibi verbum istud, et dic: Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis Dominum. Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Bonas facite vias vestras, et studia vestra: et habitabo vobiscum in loco isto. Nolite confidere in verbis mendacii [ Al. mendacibus], dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini, est. Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra: si feceritis judicium inter virum et proximum ejus, advenae, et pupillo, et viduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis: Habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris a saeculo et usque in saeculum. Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis; Furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos, quos ignoratis. Et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas. Ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ego, ego sum: ego vidi, dicit Dominus. Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israel: Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus: et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis: Et vocavi vos, et non respondistis: Faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam: et loco, quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo. Et projiciam vos a facie mea, sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim. Tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem, Et non obsistas mihi: quia non exaudiam te. Nonne vides quid isti faciant in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem? Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginae coeli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent. Numquid me ad iracundiam provocant? dicit Dominus. nonne semetipsos in confusionem vultus sui? Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce furor meus, et indignatio mea conflatur [ Al. conflata est] super locum istum, super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terrae, et succendetur, et non exstinguetur. Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Holocautomata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes. Quia non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis, in die qua eduxi eos de terra Aegypti; de verbo holocautomatum, et victimarum. Sed hoc verbum praecepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus; et vos eritis mihi populus: Et ambulate in omni via, quam mandavi vobis, ut bene sit vobis. Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: Sed abierunt in voluntatibus, et pravitate cordis sui mali: Factique sunt retrorsum et non in ante, a die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem consurgens diluculo, et mittens. Et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam: Sed induraverunt cervicem [ Al. add. suam]: et pejus operati sunt, quam patres eorum. Et loqueris ad eos omnia verba haec, et non audient te: et vocabis eos, et non respondebunt tibi: Et dices ad eos: Haec est gens, quae non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam: Periit fides, et ablata est de ore eorum. Tonde capillum tuum, et projice, et sume in directum planctum: Quia projecit Dominus, et reliquit generationem furoris sui: quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus. Posuerunt offendicula sua in domo, in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam: Et aedificaverunt excelsa Thopheth, quae est in valle filii Ennom: ut incenderent filios suos, et filias suas igni: quae non praecepi, nec cogitavi in corde meo. Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius, Thopheth, et vallis filii Ennom: sed vallis interfectionis: Et sepelient [ Al. sepelientur] in Thopheth, eo quod non sit locus: Et erit morticinum populi hujus in cibum volucribus coeli, et bestiis terrae, et non erit qui abigat. Et quiescere faciam de urbibus Juda, et de plateis Jerusalem, vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi, et vocem sponsae: In desolationem enim erit terra. [Cap. VIII.] In illo tempore, ait Dominus: Ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulcris suis: Et pandent [ Al. expandent] ea ad solem, et lunam, et omnem militiam coeli, quae dilexerunt, et quibus servierunt; et post quae ambulaverunt, et quae quaesierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt. Et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis, quae derelicta sunt, ad quae ejeci eos, dicit Dominus exercituum. Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Numquid qui cadit [ Al. cadet], non resurget? et qui aversus est, non revertetur? Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti: Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur; Nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens in praelio. Milvus in coelo cognovit tempus suum; turtur, et hirundo, et ciconia, custodierunt tempus adventus sui: Populus autem meus non cognovit judicium Domini. Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? Vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum, Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt: Verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis. Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum haeredibus: Quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur [ Al. avaritiae student]: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium. Et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax, cum non esset pax. Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: Quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt: Idcirco cadent inter corruentes, in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus, Congregans congregabo eos, ait Dominus: Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea; Folium defluxit: et dedi eis quae praetergressa sunt. Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi: Quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: Peccavimus enim Domino. Exspectavimus pacem, et non erat bonum; Tempus medelae, et ecce formido. A Dan auditus est fremitus equorum ejus, a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra; Et venerunt, et devoraverunt terram, et plenitudinem ejus; urbem, et habitatores ejus. Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos quibus non est incantatio: et mordebunt vos, ait Dominus. Dolor meus super dolorem, in me cor meum moerens. Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion, aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis? Transiit messis, finita est aestas, et nos salvati non sumus. Super contritione filiae populi mei contritus sum et contristatus, stupor obtinuit me. Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? Quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei? [Cap. IX.] Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? Et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei. Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis? Quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum. Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: Confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: Quia omnis frater supplantans [ Al. supplantatione] supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium: ut inique agerent, laboraverunt. Habitatio tua in medio idoli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. Propterea haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo, et probabo eos: quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei? Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est: In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. Numquid super his non visitabo? dicit Dominus. aut gentem hujusmodi non ulciscetur anima mea? Super montes assumam fletum et lamentum, et super speciosa deserti planctum: Quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens: et non audierunt vocem possidentis: A volucri coeli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt. Et dabo Jerusalem in acervos arenae, et cubilia draconum: Et civitates Juda dabo in desolationem eo quod non sit habitator. Quis est vir sapiens, qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat ut annuntiet istud? Quare perierit [ Al. periit] terra, et exusta sit [ Al. est] quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat? Et dixit Dominus: Quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea: Et abierunt post pravitatem cordis sui, et post Baalim: quod [ Al. quos] didicerunt a patribus suis. Idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis. Et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum: et mittam post eos gladium, donec consumantur. Haec dicit Dominus exercituum: Cotemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant: et ad eas, quae sapientes sunt, mittite, et properent: festinent, et assumant super nos lamentum: Deducant oculi nostri lacrymas, et palpebrae nostrae defluant aquis. Quia vox lamentationis audita est de Sion: Quomodo vastati sumus et confusi vehementer? quia dereliquimus terram, quoniam dejecta sunt tabernacula nostra. Audite ergo mulieres verbum Domini: et assumant aures vestrae sermonem oris ejus Et docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum. Quia ascendit mors per fenestras nostras. ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis. Loquere: Haec dicit Dominus: Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi fenum post tergum metentis, et non est qui colligat. Haec dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis: Sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium et justitiam in terra: Haec enim placent mihi, ait Dominus; Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et visitabo super omnem qui circumcisum habet praeputium, Super Aegyptum, et super Judam, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab, et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto: Quia omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde. [Cap. X.] Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, domus Israel. Haec dicit Dominus: Juxta vias gentium nolite discedere: et a signis coeli nolite metuere, quae timent gentes: Quia leges populorum vanae sunt: Quia lignum de saltu praecidit opes manuum artificis in ascia. Argento et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur: In similitudinem palmae fabricata sunt, et non loquentur: Portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene. Non est similis tui, Domine: magnus tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o rex gentium? tuum est enim decus: Inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum nullus est similis tui. Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est. Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis, et manus aerarii: Hyacinthus et purpura indumentum eorum. Opus artificum universa haec. Dominus autem Deus verus est: ipse [ Al. iste] Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra: et non sustinebunt gentes comminationem ejus. Sic ergo dicetis eis. Dii, qui coelos et terram non fecerunt, pereant de terra, et de his quae sub coelo sunt. Qui facit terram in fortitudine sua, praeparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit coelos. Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in coelo, et elevat nebulas ab extremitatibus terrae: Fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis. Stultus factus est omnis homo a scientia [ Al. add. sua], confusus est artifex omnis in sculptili: Quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suae peribunt. Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia, ipse est: et Israel virga haereditatis ejus: Dominus exercituum nomen est illi: Congrega de terra confusionem tuam, quae habitas in obsidione. Quia haec dicit Dominus: Ecce ego longe projiciam habitatores terrae in hac vice: et tribulabo eos, ita ut inveniantur. Vae mihi super contritione mea, pessima plaga mea. Ego autem dixi: Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam. Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei disrupti sunt, filii mei exierunt a me, et non subsistunt: Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas. Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quaesierunt: Propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis: Ut ponat civitates Juda [ Al. add. in] solitudinem, et habitaculum draconum. Scio, Domine, quia non est hominis via ejus: nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. Effunde indignationem tuam super gentes, quae non cognoverunt te, et super provincias, quae nomen tuum non invocaverunt; Quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum [ Al. locum], et decus ejus dissipaverunt. [Cap. XI.] Verbum, quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens: Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem. et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus Israel: Maledictus vir, qui non audierit verba pacti hujus, quod praecepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum: Ut suscitem juramentum, quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec. Et respondi, et dixi: Amen, Domine. Et dixit Dominus ad me: Vociferare omnia verba haec in civitatibus Juda. et foris Jerusalem, dicens: Audite verba pacti hujus, et facite illa: quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc: Mane surgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam: et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: Sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali: Et induxi super eos omnia verba pacti hujus, quod praecepi, ut facerent, et non fecerunt. Et dixit Dominus ad me: Inventa est conjuratio in viris Juda, et in habitatores Jerusalem. Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea: Et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: Irritum fecerunt domus Israel et domus Juda pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum. Quam ob rem haec dicit Dominus: Ecce ego inducam [ Al. induo] super eos mala, de quibus exire non poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos: Et ibunt civitates Juda, et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos, quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. Secundum numerum enim civitatum tuarum, erant dii tui, Juda: et secundum numerum viarum Jerusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim. Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem, et orationem. Quia non exaudiam in tempore clamoris eo m ad me, in tempore afflictionis eorum. Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam. vocavit Dominus nomen tuum: Ad vocem loquelae, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus: Et Dominus exercituum, qui plantavit te locutus est super te malum. pro malis domus Israel et domus Juda, quae fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim. Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi. Tunc ostendisti mihi studia eorum. Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus [ Al. conteramus] eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. Tu autem, Domine sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. Propterea haec dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam, et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris. Propterea haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego visitabo super eos. juvenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum morientur in fame: et reliquiae non erunt ex eis. Inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum. [Cap. XII.] Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: Verumtamen [ Al. add. judicia] justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur: bene est omnibus, qui praevaricantur et inique agunt? Plantasti eos, et radicem miserunt, proficiunt, et faciunt fructum: Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Et tu, Domine, nosti me, vidisti me, et probasti cor meum tecum: Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis. Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal, et volucre: quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra. Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? Cum autem in terra pacis securus fueris [ Al. Si in terra pacis confisa es], quid facies in superbia Jordanis? Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce: Ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona. Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam, dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus. Facta est mihi haereditas mea quasi leo in silva: dedit contra me vocem, ideo odivi eam. Numquid avis discolor haereditas mea mihi? numquid avis tincta per totum? Venite, congregamini, omnes bestiae terrae, properate ad devorandum. Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam: dederunt portionem meam desiderabilem, in desertum solitudinis. Posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me: Desolatione desolata est omnis terra: quia nullus est qui recogitet corde. Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devorabit [ Al. devoravit] ab extremo terrae usque ad extremum ejus: non est pax universae carni. Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt, haereditatem acceperunt, et non eis proderit: Confundemini a fructibus vestris, propter iram furoris Domini. Haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt haereditatem, quam distribui populo meo Israel: Ecce ego evellam eos de terra eorum, et domum Juda evellam de medio eorum. Et cum evulsero eos, convertar, et miserebor eorum: et reducam eos, virum ad haereditatem suam [ Al. in haereditate sua], et virum in terram suam. Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo, Vivit Dominus, sicut docuerunt populum meum jurare in Baal: aedificabuntur in medio populi mei. Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus. [Cap. XIII.] Haec dicit Dominus ad me: Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud. Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos. Et factus est sermo Domini ad me, secundo, dicens: Tolle lumbare, quod possedisti, quod est circa lumbos tuos, et surgens vade ad Euphratem, et absconde illud ibi in foramine petrae. Et abii, et abscondi illud in Euphrate, Sicut praeceperat mihi Dominus. Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me: Surge, vade ad Euphratem: et tolle inde lumbare, quod praecepi tibi ut absconderes illud ibi. Et abii ad Euphratem, et fodi, et tuli lumbare de loco, ubi absconderam illud: Et ecce computruerat lumbare, ita ut nullo usui aptum esset. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Haec dicit Dominus: Sic putrescere faciam superbiam Juda, et superbiam Jerusalem multam: Populum istum pessimum, qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate cordis sui [ Al. add. pessimi]: Abieruntque post deos alienos, ut servirent eis, et adorarent eos: Et erunt sicut lumbare istud, quod nullo usui aptum est. Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel, et omnem domum Juda, dicit Dominus: ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam: et non audierunt. Dices ergo ad eos sermonem istum: Haec dicit Dominus Deus Israel: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te: Numquid ignoramus, quia omnis laguncula implebitur [ Al. impleatur] vino? Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terrae hujus, et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus, et sacerdotes, et prophetas, et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate: Et dispergam eos, virum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus: Non parcam, et non concedam. neque miserebor ut non disperdam eos. Audite, et auribus percipite: Nolite elevari, quia Dominus locutus est; Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: Exspectabitis lucem, Et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem. Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea [ Al. vestra] a facie superbiae: Plorans plorabit [ Al. add. Jerusalem], et deducet oculus meus lacrymam, quia captus est grex Domini. Dic regi, et dominatrici: Humiliamini, sedete: Quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae. Civitates Austri clausae sunt, et non est qui aperiat: Translata est omnis Juda [ Al. Judaea] transmigratione perfecta. Levate oculos vestros, et videte qui venitis ab aquilone; Ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclytum tuum: Quid dices cum visitaverit te? tu enim docuisti [ Al. doces] eos adversum te, et erudisti [ Al. erudis] eos in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem? Quod si dixeris in corde tuo: Quare venerunt mihi haec? Propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua, pollutae sunt plantae tuae. Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas: et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. Et disseminabo eos quasi stipulam, quae vento raptatur in deserto. Haec sors tua, parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio. Unde et ego nudavi femora [ Al. et posteriora] tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua, adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuae. Super colles in agro vidi abominationes tuas. Vae tibi, Jerusalem, non mundaberis post me: usquequo adhuc? [Cap. XIV.] Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam de sermonibus siccitatis. Luxit Judaea, et portae ejus corruerunt, et obscuratae sunt in terra, et clamor Jerusalem ascendit. Majores miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad hauriendum, et non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua: Confusi sunt et afflicti, et operuerunt capita sua. Propter terrae vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolae, operuerunt capita sua. Nam et cerva in agro peperit, et reliquit: quia non herba. Et onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones; defecerunt oculi eorum, quia non erat herba. Si iniquitates nostrae responderint nobis; Domine, fac propter nomen tuum, quoniam multae sunt aversiones nostrae; tibi peccavimus. Exspectatio Israel, salvator ejus in tempore tribulationis: Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Quare futurus es velut vir vagus, ut [ Al. aut] fortis qui non potest salvare? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos. Haec dicit Dominus populo huic, qui [ Al. quia] dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum, Et dixit Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum. Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum: Et si obtulerint holocautomata, et victimas, non suscipiam ea: Quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos. Et dixi, A a a, Domine Deus: Prophetae dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto. Et dixit Dominus ad me, Falso prophetae vaticinantur in nomine meo; non misi eos, et non praecepi eis, neque locutus sum ad eos; Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam [ Al. fraudulentam], et seductionem cordis sui prophetant vobis. Idcirco haec dicit Dominus de prophetis, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: Gladius et fames non erit in terra hac: In gladio et fame consumentur prophetae illi, et populi, quibus prophetant, erunt projecti in viis Jerusalem prae fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos; Ipsi et uxores eorum, filii et filiae eorum, et effundam super eos malum suum. Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrymam per noctem et diem, et non taceant: quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer: Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio; Et si introiero civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram, quam ignorabant. Numquid projiciens abjecisti Judam? aut Sion abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos, ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum; Et tempus curationis, et ecce turbatio. Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi. Ne des nos in opprobrium propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae: Recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum. Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? aut coeli possunt dare imbres? Nonne tu es Dominus Deus noster, quem [ Al. Domine Deus, quem, etc. ] exspectavimus? tu enim fecisti omnia haec; [Cap. XV.] Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Ejice illos a facie mea, et egrediantur. Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: Haec dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem, Et qui ad gladium, ad gladium: Et qui ad famem, ad famem: Et qui ad captivitatem, ad captivitatem. Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus: Gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia coeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum. Et dabo eos in fervorem universis regnis terrae: propter Manassem filium Ezechiae regis Juda, super omnibus quae fecit in Jerusalem. Quis enim miserebitur tui, Jerusalem? aut quis contrisiabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua? Tu reliquisti me, dicit Dominus, retrorsum abiisti: Et extendam manum meam super te, et interficiam te: laboravi rogans. Et dispergam eos ventilabro in portis terrae. interfeci, et disperdidi [ Al. perdidi] populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi. Multiplicatae sunt mihi viduae ejus super arenam maris: induxi ei super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem. Infirmata est quae peperit septem, defecit anima ejus: Occidit ei sol, cum adhuc esset dies; confusa est, et erubuit: Et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus. Vae mihi, mater mea: quare genuisti me, virum rixae, virum discordiae in universa terra? Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam: omnes maledicunt mihi. Dicit Dominus: Si non reliquiae tuae in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum. Numquid foederabitur ferrum ferro ab aquilone, et aes? Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis. Et adducam inimicos tuos de terra, quam nescis: quia ignis succensus est in furore meo, super vos ardebit. Tu scis, Domine, recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me. Noli in patientia tua suscipere me: scito quoniam sustinui propter te opprobrium. Inventi sunt sermones tui, et comedi eos, et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei: Quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum. Non sedi in consilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuae: Solus sedebam, quoniam comminatione [ Al. amaritudine] replesti me. Quare factus est dolor meus perpetuus; et plaga mea desperabilis renuit curari? Facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium. Propter hoc haec dicit Dominus: Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis: Et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. Et dabo te populo huic in murum aereum fortem: et bellabunt adversum te, et non praevalebunt: quia ego tecum sum, ut salvem te, et eruam te [ Al. tacet te], dicit Dominus. Et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium. [Cap. XVI.] Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Non accipies [ Al. noli accipere] uxorem, et non erunt [ Al. sint] tibi filii et filiae in loco isto. Quia haec dicit Dominus super filios et super filias, qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos: et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac: Mortibus aegrotationum morientur: non plangentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt: et gladio et fame consumentur: et erit cadaver [ Al. erunt cadavera] eorum in escam volatilibus coeli, et bestiis terrae. Haec enim dicit Dominus: Ne ingrediaris domum convivii, neque vadas ad plangendum, neque consoleris eos: Quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes. Et morientur grandes et parvi in terra ista: non sepelientur neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis. Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo: et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre. Et domum convivii non ingrediaris [ Al. ingredieris], ut sedeas cum eis, et comedas et bibas: Quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae. Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec et dixerint tibi: Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? quae iniquitas nostra? et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro? Dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos: et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt. Sed et vos pejus operati estis, quam patres vestri: Ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat. Et ejiciam vos de terra hac, in terram, quam ignoratis vos, et patres vestri: et servietis ibi diis alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti, sed, vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aquilonis, et de universis terris, ad quas ejeci eos: Et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum. Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus; et piscabuntur eos: Et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum. Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditae [ Al. abscondite ea] a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis. Et reddam primum duplices iniquitates, et peccata eorum: quia [ Al. quibus] contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt haereditatem meam. Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis: Ad te gentes venient ab extremis terrae, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, quae eis non profuit. Numquid faciet sibi homo deos? et ipsi non sunt dii. Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam, et virtutem meam: et scient quia nomen mihi Dominus. [Cap. XVII.] Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum, et in cornibus ararum eorum. Cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum, et lucorum suorum, lignorumque frondentium, in montibus excelsis, sacrificantes in agro: Fortitudinem tuam, et omnes thesauros tuos in direptionem dabo, excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis. Et relinqueris sola ab haereditate tua, quam dedi tibi: et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam ignoras: Quoniam ignem succendisti in furore meo, usque in aeternum ardebit. Haec dicit Dominus: Maledictus homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. Erit enim quasi myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum: Sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis, et inhabitabili. Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia [ Al. spes] ejus. Et erit quasi lignum quod transplantatur [ Al. transplantatum est] super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit aestus. Et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. Pravum est cor omnium, et inscrutabile: quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuique juxta viam suam, et juxta fructum adinventionum suarum. Perdix fovit quae non peperit: fecit divitias [ Al. add. suas], et non in judicio: In dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens. Solium gloriae altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae. Exspectatio Israel, Domine: Omnes, qui te derelinquunt, confundentur: recedentes a te, in terra scribentur: quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum. Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero: quoniam laus mea tu es. Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum Domini? veniat. Et ego non sum turbatus, te pastorem sequens: et diem hominis non desideravi. Tu scis: Quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit. Non sis mihi tu [ Al. tacet tu] formidini, spes mea tu in die afflictionis. Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego: paveant illi, et non paveam ego: Induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos. Haec dicit Dominus ad me: Vade, et sta in porta filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Juda, et egrediuntur, et in cunctis portis Jerusalem: et dices ad eos: Audite verbum Domini, reges Juda, et omnis Juda: cunctique habitatores Jerusalem, qui ingredimini per portas istas: Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die sabbati, nec inferatis per portas Jerusalem. Et nolite ejicere onera de domibus vestris in die sabbati, et omne opus non facietis: Sanctificate diem sabbati, sicut praecepi patribus vestris. Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me, et ne acciperent disciplinam. Et erit: Si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati: et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in ea omne opus: Ingredientur per portas civitatis hujus reges et principes, sedentes super solium David, et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem: et habitabitur civitas haec in sempiternum. Et venient de civitatibus Juda, et de circuitu Jerusalem, et de terra Benjamin, et de campestribus, et de montuosis, et ab austro, portantes holocaustum, et victimam, et sacrificium, et thus, et inferent oblationem in domum Domini. Si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Jerusalem in die sabbati: Succendam ignem in portis ejus, et devorabit domos Jerusalem, et non exstinguetur. [Cap. XVIII.] Verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam. Et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis: Conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret: Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Numquid sicut figulus iste, non potero [ Al. possum] vobis facere, domus Israel? ait Dominus. Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. Repente loquar adversus gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam: agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei. Et subito loquar de gente et de regno, ut aedificem et [ Al. ut] plantem illud. Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam: poenitentiam agam super bono, quod locutus sum, ut facerem ei. Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus [ Al. habitatori] Jerusalem, dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego lingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem: Revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra. Qui dixerunt: Desperavimus: post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus: Ideo haec dicit Dominus: Interrogate gentes: Quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel? Numquid deficiet de petra agri nix Libani? aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae, et defluentes? Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes, et impingentes in viis suis, et in semitis saeculi, ut ambularent per eas in itinere non trito: Ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum: Omnis qui praeterierit [ Al. praeterit] per eam obstupescet. et movebit caput suum. Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico, dorsum, et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum. Et dixerunt: Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes Non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a Propheta: Venite, et percutiamus eum [ Al. add. in] lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus. Attende, Domine, ad me. et audi vocem adversariorum meorum. Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii; Fiant uxores eorum absque liberis, et viduae: et viri earum interficiantur morte: juvenes eorum confodiantur gladio in praelio. Audiatur clamor de domibus eorum: Reduces enim super eos latronem repente: quia foderunt foveam, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem: ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur: Fiant corruentes in conspectu tuo, in tempore furoris tui abutere eis. [Cap. XIX.] Haec dicit Dominus: Vade, et accipe [ Al. sume] lagunculam figuli testeam a senioribus populi, et a senioribus sacerdotum: et egredere ad vallem filii Ennom, quae est juxta introitum portae fictilis: Et praedicabis ibi verba, quae ego loquar ad te; et dices: Audite verbum Domini, reges Juda, et habitatores Jerusalem: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis qui audierit illam, tinniant aures ejus. Eo quod dereliquerint me, et alienum fecerint locum istum: Et libaverunt [ Al. libaverint] in eo diis alienis, quos nescierunt ipsi, et patres eorum, et reges Juda: et repleverunt locum istum sanguine innocentum. Et aedificaverunt excelsa Baalim, ad comburendos filios suos igni in holocaustum Baalim: quae non praecepi, nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum. Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus: et non vocabitur locus iste amplius Thopheth, et vallis filii Ennom, sed vallis Occisionis. Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto: et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu quaerentium animas eorum: Et dabo cadavera eorum, escam volatilibus coeli, et bestiis terrae: et ponam civitatem hanc in stuporem, et in sibilum: Omnis, qui praeterierit [ Al. praeterit] per eam, obstupescet, et sibilabit super universa plaga ejus: Et cibabo eos carnibus filiorum suorum, et carnibus filiarum suarum, et unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione, et in angustia, in qua concludent eos inimici eorum, et qui quaerunt animas eorum. Et conteres lagunculam in oculis virorum, qui ibunt tecum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari: Et in Thopheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus ejus. et ponam civitatem istam sicut Thopheth. Et erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda, sicut locus Thopheth, immundae: Omnes domus, in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae coeli, et libaverunt libamina diis alienis. Venit autem Jeremias de Thopheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam super civitatem hanc, et super omnes urbes ejus, universa mala, quae locutus sum adversum eam: Quoniam induraverunt cervicem suam, ut non audirent sermones meos. [Cap. XX.] Et audivit Phassur filius Emmer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos. Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum, quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini. Cumque illuxisset crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo: Et dixit ad eum Jeremias: Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed pavorem undique. Quia haec dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, te [ Al. tacet te] et omnes amicos tuos: Et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt: Et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis: et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio. Et dabo universam substantiam civitatis hujus, et omnem laborem ejus, omneque pretium, et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum: et diripient eos, et tollent, et ducent in Babylonem. Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem: et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui; quibus prophetasti mendacium. Seduxisti me, Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti: Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me. Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vestitatem clamito: Et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die. Et dixi: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius: Et [ Al. Quia] factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis: et defeci, ferre non sustinens. Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum: ab omnibus viris [ Al. omnes viri], qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum: si quomodo decipiatur, et praevaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo. Dominus autem mecum est quasi bellator fortis: idcirco qui persequuntur me, cadent, et infirmi erunt: Confundentur [ Al. confundantur] vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur. Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor: Videam, quaeso, ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. Cantate Domino, laudate Dominum: quia liberavit animam pauperis de manu malorum [ Al. pessimorum]. Maledicta dies, in qua natus sum; Dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta. Maledictus vir, qui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer [ Al. filius] masculus et quasi gaudio laetificavit eum. Sit homo ille ut sunt civitates, quas subvertit Dominus, et non poenituit eum: Audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano: Qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulcrum, et vulva ejus conceptus aeternus. Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei? [Cap. XXI.] Verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae, et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, dicens: Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex Babylonis praeliatur adversum nos: si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis. Et dixit Jeremias ad eos: Sic dicetis Sedeciae: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego convertam vasa belli, quae in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversus regem Babylonis, et Chaldaeos, qui obsident vos in circuitu murorum: Et congregabo ea in medio civitatis hujus. Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi. Et percutiam habitatores civitatis hujus, homines et bestiae pestilentia magna morientur. Et post haec ait Dominus: dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quaerentium animam eorum, Et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur. Et ad populum hunc dices: Haec dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitae, et viam mortis. Qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio, et fame, et peste: qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua, quasi spolium. Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni. Et domui regis Juda: Audite verbum Domini, domus David, haec dicit Dominus: Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis: Ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam studiorum vestrorum. Ecce ego ad te habitatricem vallis solidae atque campestris, ait Dominus, qui dicitis: Quis percutiet nos? Et quis ingredietur domos nostras? Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus: et succendam ignem in saltu ejus: et devorabit omnia in circuitu ejus. [Cap. XXII.] Haec dicit Dominus: Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc, et dices: Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super solium David; tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas istas. Haec dicit Dominus: Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris: Et advenam, et pugillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique. et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus: et ascendentes currus et equos, ipsi et servi, et populus eorum. Quod si non audieritis verba haec: in [ Al. per] memetipsum juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec. Quia haec dicit Dominus super domum regis Juda: Galaad, tu mihi caput Libani: si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles. Et santificabo super te, interficientem virum et arma ejus: et succident electas cedros tuas, et praecipitabunt in ignem. Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc: Et dicet unusquisque proximo suo: Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi? Et respondebunt, eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adoraverint deos alienos, et servierint eis. Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu. Plangite eum, qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suae. Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Josiae regis [ Al. regem] Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto: Non revertetur huc amplius: sed in loco, ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius. Vae qui aedificant domum suam in injustitia, et coenacula sua non in judicio: Amicum suum opprimet [ Al. opprimit] frustra, et mercedem ejus non reddet [ Al. reddit] ei. Qui dicit: Aedificabo mihi domum latam, et coenacula spatiosa: Qui aperuit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide. Numquid regnabis, quoniam confers te cedro? Pater tuus numquid [ Al. nonne] non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei? Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum: numquid non ideo quia cognovit me? dicit Dominus. Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis. Propterea haec dicit Dominus ad Joacim filium Josiae regem Juda: Non plangent eum: Vae, frater, et vae, soror: non concrepabant ei: Vae, Domine, et vae, inclyte. Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem. Ascende Libanum, et clama: et in Basan da vocem tuam, et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui. Locutus sum ad te in abundatia tua, et dixisti: Non audiam: Haec est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam. Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt: Et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua. Quae sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti, cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis? Vivo ego, dicit Dominus: quia si fuerit Jechonias filius Joacim regis Juda, annulus in manu dextera mea, inde evellam eum. Et dabo te in manu quaerentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum. Et mittam te, et matrem tuam quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini: Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur, illuc non revertentur. Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias? numquid vas absque omni voluptate? Quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram, quam ignoraverunt? Terra, terra, terra, audi sermonem Domini. Haec dicit Dominus: Scribe virum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur: Nec enim erit de semine ejus vir, qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra [ Al. add. in] Juda. [Cap. XXIII.] Vae pastoribus, qui disperdunt et dilacerant gregem pascuae meae, dicit Dominus. Ideo haec dicit Dominus Deus Israel ad pastores, qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, ejecistis eos, et non visitastis eos [ Al. tacet eos]: Ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus. Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris, ad quas ejecero eos illuc: et convertam eos ad rura sua: et crescent et multiplicabuntur. Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos: non formidabunt ultra, et non pavebunt: et nullus quaretur ex numero, dicit Dominus. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit: et faciet judicium et justitiam in terra: In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter: Et hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus justus noster. Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra; Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti: Sed: Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis, et de cunctis terris, ad quas ejeceram eos illuc. AD PROPHETAS. Contritum est cor meum in medio mei, contremuerunt omnia ossa mea: Factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus. Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti: Factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis. Propheta namque et sacerdos polluti sunt: et in domo mea inveni malum [ Al. mala] eorum, ait Dominus. Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris, impellentur enim, et corruent in ea: Afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. Et in prophetis Samariae vidi fatuitatem: prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israel. Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium [ Al. adulterium], et iter mendacii: Et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: Facti sunt mihi omnes Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha. Propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle: A prophetis enim Jerusalem, egressa est pollutio super omnem terram. Haec dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis, et decipiunt vos: Visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini. Dicunt his, qui blasphemant me: Locutus est Dominus: Pax erit vobis: Et omni, qui ambulat in pravitate cordis sui, dixerunt: Non veniet super vos malum [ Al. male]: Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit et audivit sermonem ejus? Quis consideravit verbum illius et audivit? Ecce turbo Dominicae indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet. Non revertetur furor Domini, usque dum faciat, et usque dum compleat cogitationem cordis sui In novissimis diebus intelligetis consilium ejus. Non mittebam prophetas, et ipsi currebant: Non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a pessimis cogitationibus suis. Putasne, [ Al. numquid] Deus e vicino ego sum, dic Dominus, et non Deus de longe? Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non coelum, et terram ego impleo? dicit Dominus. Audivi quae dixerunt prophetae, prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes, Somniavi, somniavi. Usquequo istud in corde est prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui? Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quae narrat unusquisque ad proximum suum: sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal. Propheta, qui habet somnium, narret somnium: Et qui habet sermonem meum, loquatur vere sermonem meum: Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. Numquid non verba mea sunt quasi ignis, ait Dominus, et quasi malleus conterens petram? Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo. Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas, et aiunt: Dicit Dominus. Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narraverunt [ Al. narrant] eam, et seduxerunt [ Al. seducunt populum meum in mendacio suo [ Al. mendaciis suis], et in miraculis suis: Cum ego non misissem eos, nec mandassem eis, qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus. Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens: Quod est onus Domini [ Al. Dei]? dices ad eos: Ut quid vobis onus? Projiciam quippe vos, dicit Dominus. Et propheta, et sacerdos, et populus, qui dicit: Onus Domini: visitabo super virum illum, et super domum ejus. Haec dicetis unusquisque ad proximum [ Al. amicum suum], et ad fratrem suum: Quid respondit Dominus? et quid locutus est Dominus? Et onus Domini ultra non memorabitur: quia onus erit unicuique sermo suus: Et pervertistis [ Al. pervertitis] verba Dei viventis, Domini exercituum Dei nostri. Haec dices ad prophetam: Quid respondit tibi Dominus? et quid locutus est Dominus? Si autem onus Domini dixeritis: propter hoc haec dicit Dominus: Quia dixistis sermonem istum: Onus Domini: et misi ad vos, dicens: Nolite dicere: Onus Domini: Propterea ecce ego tollam vos portans, et derelinquam [ Al. projiciam] vos, et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris, a facie mea. Et dabo vos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam aeternam, quae numquam oblivione delebitur. [Cap. XXIV.] Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini: Postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joacim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem. Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: Et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant, eo quod essent malae. Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Ficus, ficus [ Al. semel habet ficus], bonas, bonas valde; et malas, malas valde, quae comedi non possunt, eo quod sint malae. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Sicut ficus hae bonae: sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, in bonum. Et ponam oculos meos super eos ad placandum [ Al. in bonum], et reducam eos in terram hanc: Et aedificabo eos, et non destruam: et plantabo eos, et non evellam. Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum: Quia revertentur ad me in toto corde suo. Et sicut ficus pessimae, quae comedi non possunt, eo quod sint malae: haec dicit Dominus, sic dabo Sedeciam regem Juda, et principes ejus, et reliquos de Jerusalem, qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in terra Aegypti. Et dabo eos in vexationem, afflictionemque omnibus regnis terrae, in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis, ad quae ejeci eos. Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem: donec consumantur de terra, quam dedi eis, et patribus eorum. [Cap. XXV.] Verbum, quod factum est ad Jeremiam de omni populo Judae, in anno quarto Joacim filii Josiae regis Juda (ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis), Quod locutus est Jeremias propheta ad omnem populum Juda, et ad universos habitatores Jerusalem, dicens: A tertio decimo anno Josiae filii Ammon regis Juda usque ad diem hanc; iste est tertius et vigesimus annus; factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos de nocte consurgens, et loquens: et non audistis. Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diliculo, mittensque: et non audistis, neque inclinastis aures vestras ut audiretis: Cum diceret [ Al. dicerem]: Revertimini [ Al. add. ad me] unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris; et habitabitis in terra, quam dedit Dominus vobis, et patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum. Et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis: adoretisque eos: neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos. Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum. Propterea haec dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea: Ecce ego mittam, et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum: Et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes, quae in circuitu illius sunt: Et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas. Perdamque ex eis vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi, et vocem sponsae, vocem molae, et lumen lucernae. Et erit universa terra haec [ Al. ejus] in solitudinem, et in stuporem: et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis. Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis, et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldaeorum: et ponam illam in solitudines sempiternas. Et adducam super terram illam omnia verba mea, quae locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quaecumque prophetavit Jeremias adversum omnes gentes: Quia servierunt eis, cum essent gentes multae, et reges magni: Et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum. Quia sic dicit Dominus exercituum [ Al. tacet exercituum] Deus Israel [ Al. add. ad me]: Sume calicem vini furoris hujus de manu mea: et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te. Et bibent et turbabuntur [ Al. inebriabuntur], et insanient a facie gladii, quem ego mittam inter eos. Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus, ad quas misit me Dominus: Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus: ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista: Pharaoni regi Aegypti, et servis ejus, et principibus ejus, et omni populo ejus, et universis generaliter: Cunctis regibus terrae Ausitidis, et cunctis regibus terrae Philisthim. et Ascaloni, et Gazae, et Accaroni, et reliquiis Azoti: Idumaeae, et Moab, et filiis Ammon: Et cunctis regibus Tyri, et cunctis regibus Sidonis: et regibus terrae insularum, qui sunt trans mare; Et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam: Et cunctis regibus Arabiae, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto: Et cunctis regibus Zamri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum, et cunctis regibus aquilonis de prope et de longe, Unicuique contra fratrem suum: et omnibus regnis terrae, quae super faciem ejus sunt: Et rex Sesach bibet post eos. Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Bibite et inebriamini; et vomite, et cadite, neque surgatis ( Al. et nolite consurgere) a facie gladii, quem ego mittam inter ( Al. in) vos. Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis; quia ecce in civitate, in qua invocatum est nomen meum, ego incipio affligere, Et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum. Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec, et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam: Rugiet super decorem suum: celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae: Pervenit sonitus usque ad extrema terrae: quia judicium Domino cum gentibus: Judicatur ipse cum omni carne: impios tradidi gladio, dicit Dominus. Haec dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem: et turbo magnus egredietur a summitatibus terrae. Et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad summum ejus: non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae jacebunt. Ululate, pastores, et clamate: et aspergite vos cinere, optimates gregis: Quia completi sunt dies vestri, ut interficiamini, et dissipationes vestrae, et cadetis quasi vasa pretiosa. Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus gregis. Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis: quia vastavit Dominus pascua eorum. Et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini. Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae, et a facie irae furoris Domini. [Cap. XXVI.] In principio regni Joacim filii Josiae regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens: Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt, ut adorent in domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: Noli subtrahere verbum, si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala: et poeniteat me mali, quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum. Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea, quam dedi vobis, ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis: Dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae. Et audierunt sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, Jeremiam loquentem verba haec in domo Domini. Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quae praeceperat ei Dominus, ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, dicens: Morte morietur [ Al. moriatur]. Quare prophetavit in nomine Domini, dicens: Sicut Silo erit domus haec: et urbs ista desolabitur, eo quod non sit habitator? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini. Et audierunt principes Juda verba haec: et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portae domus [ Al. tac. domus] Domini novae. Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes, et ad omnem populum, dicentes: Judicium mortis est viro huic: quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris. Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me, ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quae audistis. Nunc ergo bonas facite vias vestras, et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri: et poenitebit Dominum mali, quod locutus est adversum vos. Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris: Verumtamen scitote et cognoscite, quod si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus. In veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec: Et dixerunt principes, et omnis populus, ad sacerdotes et prophetas: Non est viro judicium mortis: quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos. Surrexerunt ergo viri de senioribus terrae: et dixerunt ad omnem coetum populi, loquentes: Michas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiae regis Juda, et ait ad omnem populum Juda, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur: et Jerusalem in acervum lapidum erit: et mons domus in excelsa silvarum. Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini: Et poenituit Dominum mali, quod locutus erat adversum eos? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras. Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariath-Jarim: et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiae. Et audivit rex Joacim, et omnes potentes, et principes ejus, verba haec: et quaesivit rex interficere eum. Et audivit Urias, et timuit, fugitque et ingressus est Aegyptum. Et misit rex Joacim viros in Aegyptum, Elnathan filium Achobor, et viros cum eo in Aegyptum. Et eduxerunt Uriam de Aegypto: et adduxerunt eum ad regem Joacim, et percussit eum gladio: et projecit cadaver ejus in sepulcris vulgi ignobilis. Igitur [ Al. Verumtamen] manus Abicam filii Saphan fuit cum Jeremia: ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum. [Cap. XXVII.] In principio regni Joacim filii Josiae regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremiam a Domino, dicens: Haec dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et catenas: et pones eas in collo tuo. Et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis; in manu nuntiorum, qui venerunt Jerusalem ad Sedeciam regem Juda. Et praecipies eis ut ad dominos suos loquantur: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Haec dicetis ad dominos vestros: Ego feci terram, et homines, et jumenta, quae sunt super faciem terrae, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento: et dedi eam ei, qui [ Al. cui] placuit in oculis meis. Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei: insuper et bestias agri dedi ut serviant illi. Et servient ei omnes gentes, et filio ejus, et filio filii ejus: donec veniat tempus terrae ejus et ipsius: et servient ei gentes multae, et reges magni. Gens autem et regnum, quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis: In gladio, et in fame, et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu ejus. Vos ergo nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt vobis: Non servietis regi Babylonis. Quia mendacium prophetant vobis: ut longe faciant vos de terra vestra, et ejiciant vos, et pereatis. Porro gens, quae subjecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis, et servierit ei: dimittam ea in terra sua, dicit Dominus: et colet eam, et habitabit in ea. Et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba haec, dicens: Subjicite colla vestra sub jugo regis Babylonis, et servite ei, et populo ejus, et vivetis. Quare moriemini tu, populus tuus, gladio, fame, et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem, quae servire noluerit regi Babylonis? Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis [ Al. nolite servire] regi Babylonis: quia mendacium ipsi loquuntur vobis. Quia non misi eos, ait Dominus: et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter: Ut ejiciant vos, et pereatis, tam vos, quam prophetae, qui vaticinantur vobis. Et ad sacerdotes, et ad populum istum locutus sum, dicens: Haec dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis dicentes: Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito, mendacium enim prophetant vobis. Nolite ergo audire eos, sed servite regi Babylonis, ut vivatis; Quare datur haec civitas in solitudinem? Et si prophetae sunt, et est verbum Domini in eis: occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa, quae derelicta fuerant in domo Domini: et in domo regis Juda, et in Jerusalem, in Babylonem. Quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasorum, quae remanserunt in civitate hac: quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis, cum transferret Jechoniam filium Joacim regem Juda de Jerusalem in Babylonem, et omnes optimates Juda et Jerusalem. Quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israel ad vasa, quae derelicta sunt in domo Domini, et in domo regis Juda et Jerusalem: In Babylonem transferentur, et ibi erunt usque ad diem visitationis suae, dicit Dominus, et afferri faciam ea, et restitui in loco isto. [Cap. XXVIII.] Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciae regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Ananias filius Azur propheta de Gabaon, in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo, dicens: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Contrivi jugum regis Babylonis. Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus [ Al. tac. domus] Domini, quae tulit [ Al. transtulit] Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et transtulit ea in Babylonem. Et Jechoniam filium Joacim regem Juda, et omnem transmigrationem Juda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus: conteram enim jugum regis Babylonis. Et dixit Jeremias propheta ad Ananiam prophetam, in oculis sacerdotum, et in oculis omnis populi, qui stabat in domo Domini. Et ait Jeremias propheta: Amen, sic faciat Dominus: Suscitet Dominus verba tua, quae prophetasti, ut reserantur vasa in Domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone [ Al. Babylonis] ad locum istum. Verumtamen audi verbum hoc, quod ego loquor in auribus tuis, et in auribus universi populi. Prophetae qui fuerunt ante me et ante te ab initio, et prophetaverunt super terras multas, et super regna magna, de praelio, et de afflictione, et de fame. Propheta, qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, scietur propheta, quem misit [ Al. miserit] Dominus in veritate. Et tulit Ananias propheta catenam de collo Jeremiae prophetae, et confregit eam, Et ait Ananias in conspectu omnis populi, dicens: Haec dicit Dominus: Sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium. Et abiit Jeremias propheta [ Al. tac. propheta] in viam suam. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, postquam confregit Ananias propheta catenam de collo Jeremiae prophetae, dicens: Vade, et dices Ananiae: Haec dicit Dominus: Catenas ligneas contrivisti: et facies pro eis catenas [ Al. furcas] ferreas. Quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei: insuper et bestias terrae dedi ei: Et dixit Jeremias propheta ad Ananiam prophetam: Audi, Anania: Non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio. Idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego mittam te a facie terrae: hoc anno morieris: adversum Dominum enim locutus es. Et mortuus est Anania propheta in anno illo, mense septimo. [Cap. XXIX.] Et haec sunt verba libri, quem misit Jeremias propheta de Jerusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum, quem traduxerat NabuChodonosor de Jerusalem in Babylonem: Postquam egressus est Jechonias rex, et domina, et eunuchi, et principes Juda et Jerusalem, et faber et inclusor de [ Al. artifices de] Jerusalem: in manu Elasa filii Saphan, et Gamariae filii Helciae, quos misit Sedecias rex Juda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem, dicens: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel omni transmigrationi, quam transtuli de Jerusalem in Babylonem: Aedificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructum eorum. Accipite uxores, et generate filios et filias: Date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias: et multiplicamini ibi [ Al. tac. ibi], et nolite esse pauci numero. Et quaerite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci [ Al. transtuli vos]: et orate pro ea ad Dominum: quia in pace illius erit pax vobis. Haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri: Et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis: quia falso [ Al. falsa] ipsi prophetant vobis in nomine meo: et non misi eos, dicit Dominus. Quia haec dicit Dominus: Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni; visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. Ego enim scio cogitationes, quas cogito super vos, ait Dominus: Cogitationes pacis, et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam. Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos. Quaeretis me, et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro. Et inveniar a vobis, ait Dominus: et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus, et de cunctis locis, ad quae expuli vos, dicit Dominus: Et reverti vos faciam de loco, ad quem transmigrare vos feci, Quia dixistis: suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone. Quia haec dicit Dominus ad regem, qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis hujus, et fratres vestros, qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem, Haec dicit Dominus exercituum: Ecce mittam in eos gladium, et famem, et pestem: et ponam eos quasi ficus malas, quae comedi non possunt, eo quod pessimae sint. Et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia; et dabo eos in vexationem universis regnis terrae; in maledictionem, et in stuporem: et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus, ad quas ejeci [ Al. ejiciam] eos: Eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus: quae misi ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens, et mittens: et non audistis, dicit Dominus. Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio. quam emisi de Jerusalem in Babylonem: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel ad Ahab filium Colia, et ad Sedeciam filium Maasiae, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis: et percutiet eos in oculis vestris. Et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda, quae est in Babylone, dicentium: Ponat te Dominus sicut Sedeciam, et sicut Ahab, quos frixit rex Babylonis in igne: pro eo quod fecerint stultitiam in Israel, et moechati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis: Ego sum judex et testis, dicit Dominus. Et ad Semeiam Neelamitem dices: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum, qui est in Jerusalem, et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens: Dominus dedit te sacerdotem pro Joiade sacerdote, ut sis dux in domo Domini super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem: Et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathothiten, qui prophetat vobis? Quia super hoc misit ad nos, in Babylonem, dicens: Longum est: aedificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructum eorum. Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiae prophetae. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: Mitte ad omnem transmigrationem, dicens: Haec dicit Dominus ad Semeiam Neelamitem: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum: et fecit vos confidere in mendacio: idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Neelamitem, et super semen ejus: Non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum, quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia praevaricationem locutus est adversus Dominum. [Cap. XXX.] Hoc verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro. Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus: et convertam conversionem populi mei [ Al. in terra] Israel et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum: et possidebunt eam. Et haec verba, quae locutus est Dominus ad Israel et ad Judam: Quoniam haec dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax. Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis [ Al. parientis], et conversae sunt universae facies in auruginem? Vae! quia magna dies illa, nec est similis ejus: Tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur. Et erit in die illa, ait Dominus exercituum. conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus disrumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni: Sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis. Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israel: Quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: Et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet: Quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te: Faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: Sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius. Quia haec dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Non est qui judicet judicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi. Omnes amatores qui obliti sunt tui, teque non quaerent: Plaga enim inimici percussi te, castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua. Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: Propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua feci haec tibi. Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur: Et qui te vastant, vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam. Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion: Haec est, quae non habeat requirentem. Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus [ Al. eorum] miserebor; et aedificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur. Et egredietur de eis laus, voxque ludentium: et multiplicabo eos, et non minuentur; et glorificabo eos, et non attenuabuntur. Et erunt filii ejus sicut a principio, et coetus ejus coram me permanebit: et visitabo adversum omnes qui tribulant eum. Et erit dux ejus ex eo: et princeps de medio ejus producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est, qui applicet cor suum ut appropinquet ad me, ait Dominus: Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens, in capite impiorum conquiescet. Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea. [Cap. XXXI.] In tempore illo, dicit Dominus: Ero Deus universis cogitationibus Israel, et ipsi erunt mihi in populum. Haec dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus, qui remanserat a gladio: vadet [ Al. vadat] ad requiem suam Israel. Longe Dominus apparuit mihi. Et in charitate perpetua dilexi te: ideo attraxi, te miserans. Rursumque aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel: Adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium. Adhuc plantabis vineas in montibus Samariae: plantabunt plantantes, et donec tempus veniat, non vindemiabunt. Quia erit dies, in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum. Quia haec dicit Dominus: Exsultate in laetitia, Jacob, et hinnite contra caput gentium: personate et canite, et dicite: Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel. Ecce ego adducam eos de terra aquilonis: et congregabo eos ab extremis terrae: inter quos erunt caecus et claudus, et praegnans et pariens simul, coetus magnus [ Al. ecclesia magna] revertentium huc. In fletu venient, et in precibus deducam [ Al. misericordia reducam] eos: Et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea: Quia factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus est. Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate insulis quae procul sunt, et dicite: Qui dispersit Israel, congregabit eum: et custodiet eum sicut pastor gregem suum. Redimet [ Al. redemit] enim Dominus Jacob, et liberabit [ Al. liberavit] eum de manu potentioris. Et venient, et laudabunt in monte Sion: et confluent ad bona Domini, super frumento, et vino et oleo, et foetu pecorum et armentorum: Eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient. Tunc laetabitur virgo in choro, juvenes et senes simul: Et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabo a dolore suo. Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine: et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus. Haec dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis, fletus et luctus, Rachel plorantis filios suos, et nolentis [ Al. noluit] consolari super eis [ Al. super filiis suis], quia non sunt. Haec dicit Dominus: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis: quia est merces operi tuo, ait Dominus. Et revertentur de terra inimici, et est [ Al. erit] spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos. Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: Converte me, et convertar: quia tu Dominus Deus meus. Postquam enim convertisti me, egi poenitentiam: et postquam ostendisti mihi [ Al. cognovi], percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus: quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor [ Al. add. recordans] ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum; miserans miserebor ejus, ait Dominus. Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines; Dirige cor tuum in viam rectam, in qua ambulasti; Revertere, virgo Israel, revertere ad civitates tuas istas. Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? quia creavit Dominus novum super terram: Femina circumdabit virum. Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Adhuc dicet verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum: Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus: Et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul, agricolae et minantes greges. Quia inebriavi animam lassam, et omnem animam esurientem saturavi. Ideo quasi de somno suscitatus sum [ Al. expergefactus sum]: et vidi, et somnus meus dulcis mihi. Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et seminabo domum Israel et domum Juda semine hominis, et semine jumentorum. Et sicut vigilavi super eos ut evellerem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem: sic vigilabo super eos ut aedificem, et plantem, ait Dominus. In diebus illis non dicent ultra: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt [ Al. obstupescent]. Sed unusquisque in iniquitate sua morietur: omnis homo, qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus. Ecce dies venient [ Al. veniunt], dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Juda foedus novum: Non secundum pactum, quod pepigi cum patribus vestris, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti: Pactum, quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus. Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam: Et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebunt ultra vir [ Al. unusquisque] proximum suum, et vir [ Al. unusquisque] fratrem suum, dicens: Cognoscite Dominum: Omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus: quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non ero memor amplius. Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis: Qui turbat mare, et sonant fluctus ejus. Dominus exercituum nomen illi. Si defecerint leges istae coram me, dicit Dominus: tunc et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus. Haec dicit Dominus: Si measurari potuerint coeli sursum, et investigari fundamenta terrae deorsum: et ego abjiciam universum semen Israel, propter omnia quae fecerunt, dicit Dominus. Ecce dies veniunt, dicit Dominus. et aedificabitur civitas Domino, a turre Ananeel usque ad portam anguli. Et exibit ultra norma mensurae in conspectu ejus super collem Gareb: et circuibit Goatha, et omnem vallem cadaverum [ Al. ruinarum], et cineris, et universam regionem mortis, usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum portae equorum orientalis, sanctum Domini: non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum. [Cap. XXXII.] Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciae regis Juda: ipse est annus octavus decimus Nabuchodonosor: Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem; et Jeremias Propheta erat clausus in atrio carceris, qui erat in domo regis Juda. Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis, et capiet eam? Et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldaeorum: Sed tradetur in manu regis Babylonis: et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt. Et in Babylonem ducet Sedeciam: et ibi erit, donec visitem eum, ait Dominus. Si autem dimicaveritis adversum Chaldaeos, nihil prosperum habebitis. Et dixit Jeremias: Factum est verbum Domini ad me, dicens: Ecce Anemeel filius Sellum patruelis tuus veniet [ Al. venit] ad te, dicens: Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth: tibi enim competit ex propinquitate ut emas [ Al. emptio]. Et venit ad me Anemeel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris, et ait ad me: Posside agrum meum, qui est in Anathoth in terra Benjamin: quia tibi competit haereditas, et tu es propinquus ut possideas: Intellexi autem quod verbum Domini esset: Et emi agrum ab Anemeel filio patrui mei, qui est in Anathoth: et appendi ei argentum septem stateres, et decem argenteos. Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes: Et appendi argentum in statera: Et accepi librum possessionis signatum, stipulationes, et rata, et signa forinsecus. Et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiae, in oculis Anemeel patruelis mei, et in oculis testium, qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judaeorum, qui sedebant in atrio carceris. Et praecepit Baruch coram eis dicens: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est: Et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis. Haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israel: Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineae in terra ista. Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum Possessionis Baruch filio Neri, dicens: Heu, heu, heu, Domine Deus: Ecce tu fecisti coelum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: Non erit tibi difficile omne verbum: Qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos: Fortissime, magne, potens, Dominus exercituum nomen tibi: Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: Cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus [ Al. suarum]. Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc, et in Israel, et in hominibus, et fecisti tibi nomen sicut est dies haec. Et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti, in signis, et in portentis, et in manu robusta, et in brachio extento. et in terrore magno. Et dedisti eis terram hanc, quam jurasti patribus corum, ut dares eis terram fluentem lacte et melle. Et ingressi sunt, et possederunt eam: et non obedierunt voci tuae, et in lege tua non ambulaverunt: Omnia quae mandasti eis ut facerent, non fecerunt: et evenerunt eis omnia mala haec. Ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem, ut capiatur: et urbs data est in manus Chaldaeorum, qui praeliantur adversus eam a facie gladii, et famis, et pestilentiae: Et quaecumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis. Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento, et adhibe testes: cum urbs data sit in manus Chaldaeorum? Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: Ecce ego Dominus Deus universae carnis: numquid mihi difficile erit omne verbum? Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldaeorum, et in manus regis Babylonis, et capiet eam. Et venient Chaldaei praeliantes adversus urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos, in aquarum domatibus sacrificabant Baal; et libabant diis alienis libamina ad irritandum me. Erant enim filii Israel, et filii Juda, jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua. Filii Israel, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus. Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec, a die qua aedificaverunt eam, usque ad diem istam, qua auferetur [ Al. aufertur] de conspectu meo. Propter malitiam filiorum Israel, et filiorum Juda, quam fecerunt ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum, principes eorum, et sacerdotes, et prophetae eorum, viri Juda et habitatores Jerusalem. Et verterunt ad me terga et non facies: cum docerem eos diluculo, et erudirem, et nollent audire, ut acciperent disciplinam. Et posuerunt idola sua in domo, in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam. Et aedificaverunt excelsa Baal, quae sunt in valle filii Ennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch: Quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc, et in peccatum deducerent Judam. Et nunc propter ista, haec dicit Dominus Deus Israel ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradetur [ Al. tradatur] in manus regis Babylonis in gladio, et in fame, et in peste: Ecce ego congregabo eos de universis terris, ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi. et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter. Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus: et bene sit eis et filiis eorum post eos, Et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere: Et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me. Et laetabor super eos, cum bene eis fecero, Et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea. Quia haec dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande: sic adducam super eos omne bonum, quod ego loquar ad eos. Et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis, quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et jumentum, et data sit in manu Chaldaeorum. Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et imprimetur signum [ Al. signaculum], et testis adhibebitur; in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem, in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis, in civitatibus campestribus, et in civitatibus quae ad Austrum sunt: Quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus. [Cap. XXXIII.] Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens: Haec dicit Dominus qui facturus est, et formaturus illud, et paraturus, Dominus nomen ejus. Clama ad me, et exaudiam te: et annuntiabo tibi grandia, et firma quae nescis, Quia haec dicit Dominus Deus Israel ad domos urbis hujus, et ad domos regis Juda, quae destructae sunt, et ad munitiones, et ad gladium venientium, ut dimicent cum Chaldaeis, et impleant eas cadaveribus hominum, quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac; propter omnem malitiam eorum: Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos: et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis. Et convertam conversionem Juda, et conversionem Jerusalem: et aedificabo eos sicut a principio, Et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi: et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus deliquerunt mihi, et spreverunt me. Et erit mihi in [ Al. tacet in] nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona, quae ego facturus sum eis: Et pavebunt, et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace, quam ego faciam eis. Haec dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto, quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo, nec jumentum, in civitatibus, Juda et foris Jerusalem, quae desolatae sunt absque homine, et absque habitatore, et absque pecore, vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus. quoniam in aeternum misericordia ejus: et portantium vota in domum Domini: Reducam enim conversionem terrae sicut a principio, dicit Dominus. Haec dicit Dominus exercituum. Adhuc erit in loco isto deserto absque homine, et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus, habitaculum pastorum accubantium gregum. In civitatibus montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus, quae ad austrum sunt; Et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem, et in civitatibus Juda, adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus. Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et suscitabo verbum bonum, quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Juda. In diebus illis, et in tempore illo, germinare faciam David germen justitiae: et faciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda, et Jerusalem habitavit confidenter. Et hoc est quod vocabit eam, Dominus justus noster. Quia haec dicit Dominus: Non interibit de David vir, qui sedeat super thronum domus Israel. Et de Sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata, et incendat sacrificium, et caedat victimas cunctis diebus. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: Haec dicit Dominus: Si irritum fieri potest pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo: Et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus, et Levitae et sacerdotes ministri mei: Sicut enumerari non possunt stellae coeli, et metiri arena maris: sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Duae cognationes, quas elegerat Dominus, abjectae sunt: et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis? Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem, et leges coelo et terrae non posui: equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, et Isaac, et Jacob. Reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis. [Cap. XXXIV.] Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, universaque regna terrae, quae erant sub potestate manus ejus, et omnes populi bellabant contra Jerusalem, et contra omnes urbes ejus, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Vade, et loquere ad Sedeciam regem Juda: et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni. Et tu non effugies de manu ejus. sed comprehensione capieris, et in manu ejus traderis: Et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os ejus cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis. Attamen audi verbum Domini, Sedecia rex Juda: Haec dicit Dominus ad te: Non morieris in gladio, sed in pace morieris: Et secundum combustiones patrum tuorum regum priorum, qui fuerunt ante te, sic comburent te: Et vae, Domine, plangent te: quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus. Et locutus est Jeremias propheta ad Sedeciam regem Juda universa verba haec in Jerusalem. Et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Jerusalem, et contra omnes civitates Juda, quae reliquae erant, Contra Lachis, et contra Azecha: hae enim supererant de civitatibus Juda, urbes munitae. Verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Jerusalem; Praedicans, ut dimitteret unusquisque servum suum, et unusquisque ancillam suam, Hebraeum et Hebraeam, liberos. Et nequaquam dominarentur eis, id est, in Judaeo et fratre suo. Audierunt ergo omnes principes et universus populus, qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum, et unusquisque ancillam suam liberos, et ultra non dominarentur in [ Al. tacet in] eis: Audierunt igitur, et dimiserunt: et conversi sunt deinceps: Et retraxerunt servos et ancillas suas, quos dimiserant liberos, et subjugaverunt in famulos et in famulas. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam a Domino, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego percussi foedus cum patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de domo servitutis, dicens: Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebraeum, qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis: et dimittes eum a te liberum: Et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam. Et conversi estis vos hodie, et fecistis quod rectum est in oculis meis, ut praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum: Et inistis pactum in conspectu meo, in domo, in qua invocatum est nomen meum super eam. Et reversi estis, et commaculastis nomen meum: et reduxistis unusquisque servum suum, et unusquisque ancillam suam, quos dimiseratis ut essent liberi et suae potestatis: et subjugastis eos ut sint vobis servi et ancillae. Propterea haec dicit Dominus: Vos non audistis me, ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo, et unusquisque amico suo: Ecce ego praedico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium, et pestem, et famem: et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae. Et dabo viros, qui praevaricantur foedus meum, et non observaverunt verba foederis, quibus assensi sunt in conspectu meo, Vitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt inter divisiones ejus: Principes Juda et principes Jerusalem, eunuchi et sacerdotes, et omnis populus terrae, qui transierunt inter divisiones vituli: Et dabo eos in manu inimicorum suorum, et in manu quaerentium animam eorum: Et erit morticinum eorum in escam volatilibus coeli, et bestiis terrae. Et Sedeciam regem Juda, et principes ejus, dabo in manu inimicorum suorum, et in manu quaerentium animam eorum, et in manu exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis. Ecce ego praecipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc, et praeliabuntur adversus eam, et capient eam, et incendent igni: Et civitates Juda dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator. [Cap. XXXV.] Verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino, in diebus Joacim filii Josiae, regis Juda, dicens: Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis; et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum. Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiae filii Absaniae, et fratres ejus, et omnes filios ejus, universam domum Rechabitarum; Et introduxi eos in domum Domini ad gazophylacium filiorum Anan, filii Jegedeliae hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiae filii Sellum, qui erat custos vestibuli. Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices: et dixi ad eos: Bibite vinum. Qui responderunt: Non bibemus vinum: Quia Jonadab filius Rechab, pater noster, praecepit nobis, dicens: Non bibetis vinum vos, et filii vestri, usque in sempiternum: et domum non aedificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis; Sed in tabernaculis habitabitis, cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terrae, in qua vos peregrinamini. Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus quae praecepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos, et mulieres nostrae, filii, et filiae nostrae: et non aedificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus: Sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fecimus [ Al. fuimus] juxta omnia, quae praecepit nobis Jonadab pater noster. Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, Diximus: Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldaeorum, et a facie exercitus Syriae: et mansimus in Jerusalem. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Vade, et dic viris Juda, et habitatoribus Jerusalem: Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis? dicit Dominus, Praevaluerunt sermones Jonadab filii Rechab, quos praecepit filiis suis, ut non biberent vinum. et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt praecepto patris sui: Ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi. Misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens diluculo, mittensque, et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: Et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos: et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me. Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab praeceptum patris sui, quod praeceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi. Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Juda, et super omnes habitatores Jerusalem, universam afflictionem, quam locutus sum adversum eos: eo quod locutus sim ad illos, et non audierunt: Vocavi illos, et non responderunt mihi. Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Pro eo quod obedistis praecepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa, quae praecepit vobis: Propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus. [Cap. XXXVI.] Et factum est in anno quarto Joacim filii Josiae regis Juda: factum est verbum hoc ad Jeremiam a Domino, dicens: Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi adversum Israel et Judam, et adversum omnes gentes; a die qua locutus sum ad te, ex diebus Josiae usque ad diem hanc: Si forte, audiente domo Juda, universa mala, quae ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima: et propitius ero iniquitati, et peccato eorum. Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriae: et scripsit Baruch ex ore Jeremiae, omnes sermones Domini quos locutus est ad eum: in volumine libri: Et praecepit Jeremias Baruch, dicens: Ego clausus sum, nec valeo ingredi domum Domini. Ingredere ergo tu, et lege de volumine, in quo scripsisti ex ore meo, verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die jejunii: Insuper et audiente universo Juda, qui veniunt de civitatibus suis, leges eis: Si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima: Quoniam magnus furor et indignatio, quam locutus est Dominus adversus populum hunc. Et fecit Baruch filius Neriae, juxta omnia, quae praeceperat ei Jeremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini. Factum est autem in anno quinto Joacim filii Josiae regis Juda, in mense nono praedicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Jerusalem, et universae multitudini, quae confluxerat de civitatibus Juda in Jerusalem. Legitque Baruch ex volumine sermones Jeremiae in domo Domini, in gazophylacio Gamariae filii Saphan scribae, in vestibulo superiori, in introitu portae novae domus Domini, audiente omni populo. Cumque audisset Michaeas filius Gamariae filii Saphan omnes sermones Domini ex libro: descendit in domum regis ad gazophylacium scribae: Et ecce ibi omnes principes sedebant: Elisama scriba, et Dalaias filius Semeiae, et Elnathan filius Achobor, et Gamarias filius Saphan, et Sedecias filius Ananiae, et universi principes. Et nuntiavit eis Michaeas omnia verba, quae audivit, legente Baruch ex volumine in auribus populi. Miserunt itaque omnes principes ad Baruch, Judi filium Nathaniae, filii Selemiae, filii Chusi, dicentes: Volumen, ex quo legisti, audiente populo, sume in manu tua, et veni. Tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua, et venit ad eos. Et dixerunt ad eum: Sede, et lege haec in auribus nostris. Et legit Baruch in auribus eorum. Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum, et dixerunt ad Baruch: Nuntiare debemus regi omnes sermones istos. Et interrogaverunt eum dicentes: Indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus. Dixit autem eis Baruch: Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos: et ego scribebam in volumine atramento: Et dixerunt principes ad Baruch: Vade, et abscondere tu et Jeremias, et nemo sciat ubi sitis. Et ingressi sunt ad regem in atrium: porro volumen commendaverunt in gazophylacio Elisamae scribae: et nuntiaverunt, audiente rege, omnes sermones. Misitque rex Judi, ut sumeret volumen: qui tollens illud de gazophylacio Elisamae scribae, legit, audiente rege, et universis principibus, qui stabant circa regem. Rex autem sedebat in domo hyemali in mense nono: et posita erat coram eo arula plena prunis. Cumque legisset Judi tres pagellas vel quatuor, scidit illud scalpello scribae, et projecit in ignem, qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni, qui erat in arula. Et non timuerunt, neque sciderunt vestimenta sua, rex et omnes servi ejus: qui audierunt universos sermones istos. Verumtamen Elnathan, et Dalaias, et Gamarias, contradixerunt regi, ne combureret librum: et non audivit eos. Et praecepit rex Jeremiel filio Ammelech, et Saraiae filio Ezriel, et Sclemiae filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam, et Jeremiam prophetam: Abscondit autem eos Dominus. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam [ Al. add. prophetam], postquam combusserat rex volumen, et sermones quos scripserat Baruch ex ore Jeremiae, dicens: Rursum tolle volumen aliud: et scribe in eo omnes sermones priores, qui erant in volumine primo, quod combussit Joacim rex Juda. Et ad Joacim regem Juda dices: Haec dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud, dicens: Quare scripsisti in eo annuntians: Festinus veniet rex Babylonis, et vastabit terram hanc, et cessare faciet ex illa hominem, et jumentum? Propterea haec dicit Dominus contra Joacim regem Juda: Non erit ex eo qui sedeat super solium David: et cadaver ejus projicietur ad aestum per diem, et ad gelu per noctem. Et visitabo contra eum, et contra semen ejus, et contra servos ejus, iniquitates suas. Et adducam super eos, et super habitatores Jerusalem, et super viros Juda, omne malum, quod locutus sum ad eos, et non audierunt. Jeremias autem tulit volumen aliud, et dedit illud Baruch filio Neriae scribae: qui scripsit in eo ex ore Jeremiae omnes sermones libri, quem combusserat Joacim rex Juda igni: Et insuper additi sunt sermones multo plures, quam antea fuerant. [Cap. XXXVII.] Et regnavit rex Sedecias filius Josiae pro Jechonia filio Joacim: quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda. Et non obedivit ipse, et servi ejus, et populus terrae, verbis Domini, Quae locutus est in manu Jeremiae prophetae. Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiae, et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, ad Jeremiam prophetam, dicens: Ora pro nobis Dominum Deum nostrum. Jeremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Aegypto: et audientes Chaldaei, qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum. Et redient Chaldaei, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et incendent [ Al. succedent eam] igni. Haec dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes: Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldaei; quia non abibunt: Sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum, qui praeliantur adversum vos, et relicti fuerint, ex eis aliqui vulnerati: Singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni. Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Jerusalem propter exercitum Pharaonis, egressus est Jeremias de Jerusalem, ut iret in terram Benjamin, et dividerent ibi possessionem in conspectu civium. Cumque pervenisset ad Portam in Benjamin, erat ibi custos portae per vices, nomine Jerias, filius Selemiae filii Ananiae, et apprehendit Jeremiam prophetam, dicens: Ad Chaldaeorum profugis. Et respondit Jeremias: Falsum est, non fugio ad Chaldaeos. Et non audivit eum: sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes. Quam ob rem irati principes contra Jeremiam, caesum eum miserunt in carcerem, qui erat in domo Jonathan scribae: ipse enim praepositus erat super carcerem. Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum: sedit ibi Jeremias diebus multis. Mittens autem rex Sedecias tulit eum: et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Jeremias: Est; et ait: In manu regis Babylonis traderis. Et dixit Jeremias ad regem Sedeciam: Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris? Ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant: Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc? Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex, Valeat deprecatio mea in conspectu tuo: et ne me remittas in domum Jonathan scribae, ne moriar ibi. Praecepit ergo rex Sedecias, ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris: et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate: Et mansit Jeremias in vestibulo carceris. [Cap. XXXVIII.] Audivit autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias filius Phassur, et Juchal filius Selemiae, et Phassur filius Melchiae, sermones, quos Jeremias loquebatur ad omnem populum, dicens: Haec dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio, et fame, et peste: Qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet, et erit anima ejus sospes et vivens. Haec dicit Dominus: Tradendo tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam. Et dixerunt principes regi: Rogamus, ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium, qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba haec: Siquidem homo iste non quaerit pacem populo huic, sed malum. Et dixit rex Sedecias: Ecce ipse in manibus vestris est: nec enim fas est regem vobis quidquam negare. Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Melchiae filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris: Et submiserunt Jeremiam in funibus: et in lacu non erat aqua, sed lutum: Descendit itaque Jeremias in coenum. Audivit autem Abdemelech, Aethiops vir, eunuchus qui erat in domo regis, quod misissent Jeremiam in lacum: porro rex sedebat in porta Benjamin. Et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem, dicens: Domine mi rex, malefecerunt viri isti omnia quaecumque perpetrarunt contra Jeremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame, non sunt enim panes ultra in civitate. Praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi, dicens: Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Jeremiam prophetam de lacu antequam moriatur. Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis quae erat sub cellario: et tulit inde veteres pannos, et antiqua quae computruerant, et submisit ea ad Jeremiam in lacum per funiculos. Dixitque Abdemelech Aethiops ad Jeremiam: Pone veteres pannos, et haec scissa et putrida, sub cubito manuum tuarum, et subter funes. Fecit ergo Jeremias sic. Et extraxerunt Jeremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu: Mansit autem Jeremias in vestibulo carceris. Et misit rex Sedecias, et tulit ad se Jeremiam prophetam ad ostium tertium, quod erat in domo Domini: Et dixit rex ad Jeremiam: Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid. Dixit autem Jeremias ad Sedeciam: Si annuntiavero tibi, numquid non interficies me? et si consilium tibi dedero, non me audies. Juravit ergo rex Sedecias Jeremiae clam, dicens: Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si tradidero te in manu virorum istorum, qui quaerunt animam tuam. Et dixit Jeremias ad Sedeciam: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas haec non succendetur igni: et salvus eris tu, et domus tua. Si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas haec in manus Chaldaeorum, et succendent eam igni: et tu non effugies de manu eorum. Et dixit rex Sedecias ad Jeremiam: Sollicitus sum propter Judaeos, qui transfugerunt ad Chaldaeos: ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi. Respondit autem Jeremias: Non te tradent, audi, quaeso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua. Quod si nolueris egredi: iste est sermo, quem ostendit mihi Dominus: Ecce omnes mulieres, quae remanserunt in domo regis Juda, educentur ad principes regis Babylonis: Et ipsae dicent; Seduxerunt te, et praevaluerunt adversum te viri pacifici tui, demerserunt in coeno et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te. Et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldaeos: et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris: et civitatem hanc comburet igni. Dixit ergo Sedecias ad Jeremiam: Nullus sciat verba haec, et non morieris. Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te, et dixerint tibi: Indica nobis quid locutus sis cum rege, ne celes nos, et non te interficiemus; et quid locutus est tecum rex: Dices ad eos: Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci juberet in domum Jonathan, et ibi morerer. Venerunt ergo omnes principes ad Jeremiam, et interrogaverunt eum: Et locutus est eis, juxta omnia verba quae praeceperat ei rex, Et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum. Mansit vero Jeremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Jerusalem: et factum est, ut caperetur Jerusalem. [Cap. XXXIX.] Anno nono Sedeciae regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus ad Jerusalem, et obsidebant eam. Undecimo autem anno Sedeciae, mense quarto, quinta mensis aperta est civitas. Et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media: Neregel, Sereser, Semergarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis. Cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt; Et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam, quae erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti. Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum: et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichuntinae, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha, quae est in terra Emath: Et locutus est ad eum judicia. Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha, in oculis ejus: et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis. Oculos quoque Sedeciae eruit: et vinxit eum compedibus, ut duceretur in Babylonem. Domum quoque regis, et domum vulgi succederunt Chaldaei igni, et murum Jerusalem subverterunt. Et reliquias populi, quae remanserunt in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum; et superfluos vulgi, qui remanserant, transtulit Nabuzardam magister militum in Babylonem. Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in terra Juda: et dedit eis vineas et cisternas in die illa. Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuzardan magistro militiae, dicens: Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias: sed ut voluerit, sic facias ei. Misit ergo Nabuzardan princeps militiae, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis, miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan, ut intraret domum, et habitaret in populo. Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens: Vade, et dic Abdemelech Aethiopi, dicens: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum: et erunt in conspectu tuo in die illa. Et liberabo te in die illa, ait Dominus: et non traderis in manus virorum, quos tu formidas, Sed eruens liberabo te, et gladio non cades: Sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus. [Cap. XL.] Sermo, qui factus est ad Jeremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium, qui migrabant de Jerusalem et Juda, et ducebantur in Babylonem. Tollens ergo princeps militiae Jeremiam, dixit ad eum: Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum: et adduxit, et fecit Dominus sicut locutus est: quia peccastis Domino, et non audistis vocem ejus, et factus est vobis sermo hic. Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, quae sunt in manibus tuis: Si placet tibi, ut vemas mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te; Si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside: Ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris, et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge. Et mecum noli venire, sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Juda. Habita ergo cum eo in medio populi: vel quocumque placuerit tibi, ut vadas, vade. Dedit quoque ei magister militiae cibaria, et munuscula, et dimisit eum. Venit autem Jeremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphath, et habitavit cum eo in medio populi, qui relictus fuerat in terra, Cum ergo audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et socii eorum, quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam, terrae, et quod commendasset ei viros, et mulieres, et parvulos, et de pauperibus terrae, qui non fuerant translati in Babylonem: Venerunt ad Godoliam in Masphath; et Ismael filius Nathaniae, et Johannan et Jonathan filii Caree, et Sareas filius Thaneemeth, et filii Ophi, qui erant de Netophati, et Jezonias filius Maachati: ipsi et viri eorum. Et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan, et comitibus eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldaeis, habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. Ecce ego habito in Masphath, ut respondeam praecepto Chaldaeorum, qui mittuntur ad nos: Vos autem colligite vindemiam, et messem, et oleum, et condite in vasis vestris, et manete in urbibus vestris quas tenetis. Sed et omnes Judaei, qui erant in Moab, et in filiis Ammon, et in Idumaea, et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Judaea: et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan: reversi sunt, inquam, omnes Judaei de universis locis ad quae profugerant, et venerunt in terram Juda ad Godoliam in Masphath: et collegerunt vinum, et messem multam nimis. Johannan autem filius Caree, et omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Masphath. Et dixerunt ei: Scito quia Baalis rex filiorum Ammon misit Ismael filium Nathaniae percutere animam tuam. Et non credidit eis Godolias filius Ahicam. Johannan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphath, loquens: Ibo, et percutiam Ismael filium Nathaniae, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Judaei, qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiae Juda, Et ait Godolias filius Ahicam ad Johannan filium Caree: Noli facere verbum hoc: falsum enim tu loqueris de Ismael. [Cap. XLI.] Et factum est in mense septimo, venit Ismael filius Nathaniae, filii Elisama de semine regali, et optimates regis, et decem viri cum eo, ad Godoliam filium Ahicam in Masphath: et comederunt ibi panes simul in Masphath. Surrexit autem Ismael filius Nathaniae et decem viri qui erant cum eo, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio, et interfecerunt eum, quem praefecerat rex Babylonis, terrae. Omnes quoque Judaeos, qui erant cum Godolia in Masphath. et Chaldeos, qui reperti sunt ibi, et viros bellatores percussit Ismael. Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente, venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria octoginta viri, rasi barba, et scissis vestibus, et squalentes: et munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini. Egressus ergo Ismael filius Nathaniae in occursum eorum de Masphath, incedens et plorans ibat: cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: Venite ad Godoliam filium Ahicam. Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismael filius Nathaniae circa medium laci, ipse, et viri qui erant cum eo. Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismael: Noli occidere nos: quia habemus thesauros in agro, frumenti, et hordei, et olei, et mellis. Et cessavit, et non interfecit eos cum fratribus suis. Lacus autem, in quem projecerit Ismael omnia cadavera virorum, quos percussit propter Godoliam, ipse est, quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel: ipsum replevit Ismael filius Nathaniae occisis. Et captivas duxit Ismael omnes reliquias populi, qui erant in Masphath: filias regis, et universum populum, qui remanserat in Masphath, quos commendaverat Nabuzardan princeps militiae Godoliae filio Ahicam. Et cepit eos Ismael filius Nathaniae, et abiit ut transiret ad filios Ammon. Audivit autem Johannan filius Carce, et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, omne malum, quod fecerat Ismael filius Nathaniae. Et assumptis universis viris, profecti sunt, ut bellarent adversum Ismael, filium Nathaniae, et invenerunt eum ad aquas multas, quae sunt in Gabaon. Cumque vidisset omnis populus, qui erat cum Ismael, Johannan filium Caree, et universos principes bellatorum, qui erant cum eo, laetati sunt. Et reversus est omnis populus, quem ceperat Ismael, in Masphath: reversusque abiit ad Johannam filium Caree. Ismael autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a facie Johannan, et abiit ad filios Ammon. Tulit ergo Johannan filius Caree, et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, universas reliquias vulgi, quas reduxerat ab Ismael filio Nathaniae de Masphath, postquam percussit Godoliam filium Ahicam: fortes viros ad praelium, et mulieres, et pueros. et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon. Et abierunt, et sederunt peregrinantes in Chamaam, quae est juxta Beth-Leem, ut pergerent et introirent Aegyptum a facie Chaldaeorum: Timebant enim eos, quia percusserat Ismael filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam, quem praeposuerat rex Babylonis in terra Juda. [Cap. XLII.] Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Johannan filius Caree, et Jezonias filius Osaiae, et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum: Dixeruntque ad Jeremiam prophetam. Cadat oratio nostra in conspectu tuo: et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis: Quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur; Et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam, per quam pergamus. et verbum, quod faciamus. Dixit autem ad eos Jeremias propheta; Audivi: Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra. Omne verbum, quodcumque responderit mihi, indicabo vobis, nec celabo vos quidquam. Et illi dixerunt ad Jeremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non juxta omne verbum, in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus. Sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus: ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri. Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam. Vocavitque Johannan filium Caree, et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, et universum populum a minimo usque ad magnum. Et dixit ad eos: Haec dicit Dominus Deus Israel, ad quem misistis me, ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus: Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos, et non destruam, Plantabo, et non evellam: Jam enim placatus sum super malo quod feci vobis. Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: nolite metuere eum, dicit Dominus; quia vobiscum sum ego, ut salvos faciam vos, et eruam de manu ejus. Et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra. Si autem dixeritis vos: Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri, dicentes: Nequaquam, sed ad terram Aegypti pergemus: ubi non videbimus bellum, et clangorem tubae non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus. Propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiae Juda: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si posueritis faciem vestram, ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis, ut ibi habitetis: Gladius, quem vos formidatis, ibi comprehendet vos in terra Aegypti: et fames, pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini. Omnesque viri, qui posuerunt faciem suam, ut ingrediantur Aegyptum, et [ Al. ut] habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste; Nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali, quod ego afferam super eos. Quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Sicut conflatus est furor meus, et indignatio mea super habitatores Jerusalem: sic conflabitur indignatio mea super vos, cum ingressi fueritis Aegyptum, et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium: et nequaquam ultra videbitis locum istum. Verbum Domini super vos, reliquiae Juda: Nolite intrare Aegyptum: scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie, quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster. Sic annuntia nobis, et faciemus. Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri, Super universis, pro quibus misit me ad vos. Nunc ergo scientes scietis quia gladio, fame, et peste moriemini in loco, ad quem voluistis intrare, ut habitaretis ibi. [Cap. XLIII.] Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba haec: Dixit Azarias filius Osaiae, et Johannan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam: Mendacium tu loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini Aegyptum, ut habitetis illic. Sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldaeorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem. Et non audivit Johannan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus, vocem Domini, ut maneret in terra Juda. Sed tollens Johannan filius Caree, et universi principes bellatorum, universos reliquiarum Juda, qui reversi fuerant de cunctis gentibus, ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Juda; viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam, quam reliquerat Nabuzardan princeps militiae cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Jeremiam prophetam, et Baruch filium Neriae, Ingressi sunt terram Aegypti, quia non obedierunt voci Domini: et venerunt usque ad Taphnis. Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens: Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta, quae est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judaeis: Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego mittam, et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum: et ponam thronum ejus super lapides istos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos. Veniensque percutiet terram Aegypti: Quos in mortem, in mortem: Et quos in captivitatem, in captivitatem; Et quos in gladium, in gladium. Et succedet ignem in delubris deorum Aegypti, et comburet ea, et captivos ducet illos: Et amicietur terra Aegypti, sicut amicitur pastor pallio suo: et egredietur inde in pace. Et conteret statuas domus solis, quae sunt in terra Aegypti. et delubra deorum Aegypti comburet igni. [Cap. XLIV.] Verbum, quod factum est per Jeremiam ad omnes Judaeos, qui habitabant in terra Aegypti, habitantes in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatures, dicens: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Vos vidistis omne malum istud, quod adduxi super Jerusalem et super omnes urbes Juda: et ecce sunt desertae hodie, et non est in eis habitator; Propter malitiam, quam fecerunt, ut me ad iracundiam provocarent, et irent, et [ Al. ut] sacrificarent, et colerent deos alienos, quos nesciebant et illi, et vos, et patres vestri. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens, mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis hujuscemodi, quam odivi. Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, ut converterentur a malis suis, et non sacrificarent diis alienis. Et conflata est indignatio mea et furor meus, et succensa est in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem: Et versae sunt in solitudinem et in vastitatem, secundum diem hanc. Et nunc haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Quare vos facitis malum grande ( Al. add. hoc) contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactens de medio Judae, ne relinquatur vobis quidquam residuum: Provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra Aegypti, in quam ingressi estis, ut habitetis ibi: et dispereatis, et sitis in maledictionem, et in opprobrium cunctis gentibus terrae? Numquid obliti estis mala patrum vestrorum, et mala regum Juda, et mala uxorum ejus, et mala vestra, et mala uxorum vestrarum, quae fecerunt in terra Juda, et in regionibus Jerusalem? Non sunt mundati usque ad diem hanc: et non timuerunt, et non ambulaverunt in lege Domini, et in praeceptis meis, quae dedi coram vobis et coram patribus vestris. Ideo haec dicit Dominus exercituum Deus Israel. Ecce ego ponam faciem meam in vobis in malum: et disperdam omnem Judam. Et assumam reliquias Judae, qui posuerunt facies suas, ut ingrederentur terram Aegypti, et habitarent ibi: Et consumentur omnes in terra Aegypti: cadent in gladio et in fame: et consumentur a minimo usque ad maximum, in gladio et in fame morientur: Et erunt in jusjurandum, et in miraculum, et in maledictionem, et in opprobrium. Et visitabo super habitatores terrae Aegypti, sicut visitavi super Jerusalem, in gladio, et fame, et in peste. Et non erit qui effugiat, et sit residuus de reliquiis Judaeorum, qui vadunt, ut peregrinentur in terra Aegypti: Et revertantur in terram Juda, ad quam ipsi elevant animas suas, ut revertantur, et habitent ibi: non revertentur, nisi qui fugerint. Responderunt autem Jeremiae omnes viri, scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universae mulieres, quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Aegypti in Phatures, dicentes: Sermonem, quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te: sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginae coeli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos, et patres nostri, reges nostri, et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem: Et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus: Ex eo autem tempore, quo cessavimus sacrificare reginae coeli, et libare ei libamina, indigemus omnibus, et gladio et fame consumpti sumus. Quod si nos sacrificamus reginae coeli, et libamus ei libamina: numquid sine viris nostris fecimus ei placentas, ad colendum eam, et libandum ei libamina? Et dixit Jeremias ad omnem populum, adversum viros, et adversum mulieres, et adversum universam plebem, qui responderant ei verbum, dicens: Numquid non sacrificium, quod sacrificastis in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem, vos et patres vestri, reges vestri, et principes vestri, et populus terrae, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor ejus? Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes, quas fecistis. Et facta est terra vestra in desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator sicut est dies haec. Propterea quod sacrificaveritis idolis, et peccaveritis Domino, et non audieritis vocem Domini, et in lege, et in praeceptis, et in testimoniis ejus non ambulaveritis: Idcirco evenerunt vobis mala haec, sicut est dies haec. Dixit autem Jeremias ad omnem populum, et ad universas mulieres: Audite verbum Domini, omnis Juda, qui estis in terra Aegypti: Haec inquit Dominus exercituum Deus Israel, dicens: Vos, et uxores vestrae, locuti estis ore vestro, et manibus vestris implestis, dicentes: Faciamus vota nostra, quae vovimus, ut sacrificemus reginae coeli, et libemus ei liba mina. Implestis vota vestra, et opere perpetrastis ea. Ideo audite verbum Domini, omnis Juda, qui habitatis in terra Aegypti: Ecce ego juravi in nomine meo magno, ait Dominus: quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri Judaei, dicentis: Vivit Dominus Deus, et in omni terra Aegypti. Ecce ego vigilabo super eos in malum, et non in bonum: et consumentur omnes viri Juda, qui sunt in terra Aegypti, gladio et fame, donec penitus consumantur. Et qui fugerint gladium, revertemur de terra Aegypti in terram Juda viri pauci: Et scient omnes reliquiae Juda ingredientium terram Aegypti, ut habitent ibi, cujus sermo compleatur, meus, an illorum. Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto: ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum. Haec dicit Dominus: Ecce ego tradam Pharaonem Ephree regem Aegypti in manu inimicorum ejus, et in manu qua rentium animam illius: Sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui, et quaerentis animam ejus. [Cap. XLV.] Verbum, quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriae, cum scripsisset verba haec in libro de ore Jeremiae, anno quarto Joacim filii Josiae regis Juda, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel ad te, Baruch: Dixisti: Vae mihi misero! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo: Laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni. Haec dices ad eum: Sic dicit Dominus: Ecce quos aedificavi, ego destruo: et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc. Et tu quaeris tibi grandia? noli quaerere: Quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus: et dabo tibi animam tuam in salutem, in omnibus locis, ad quaecumque perrexeris. [Cap. XLVI.] Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes ad Aegyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joacim filii Josiae regis Juda. Praeparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum. Jungite equos, et ascendite equites: state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis. Quid igitur? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, fortes eorum caesos: Fugerunt conciti, nec respexerunt: terror undique, ait Dominus. Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis: Ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt. Quis est iste, qui quasi flumen ascendit: et veluti fluviorum, intumescunt gurgites ejus? Aegyptus fluminis instar ascendet, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores ejus. Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Aethiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas. Dies autem ille Domini Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis. Devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: Victima enim Domini [ Al. add. Dei] exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten. Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Aegypti: Frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit tibi. Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram: Quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt. Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset [ Al. est] Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Aegypti. Annuntiate Aegypto, et auditum facite Magdalo, et resonet in Memphis, et in Thaphnis, dicite. Sta, et praepara te: quia devorabit gladius ea quae per circuitum tuum sunt. Quare computruit fortis tuus? non stetit: quoniam Dominus subvertit eum. Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum: et dicent: Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostrae, a facie gladii columbae. Vocate nomen Pharao regi Aegypti, Tumultum adduxit tempus. Vivo ego, inquit rex, Dominus exercituum nomen ejus: Quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Charmelus in mari, veniet. Vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti; quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur inhabitabilis. Vitula elegans atque formosa Aegyptus: stimulator ab aquilone veniet ei. Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus, quasi vituli saginati versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt; Quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum. Vox ejus quasi aeris sonabit: quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei, quasi ligna caedentes. Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest: Multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus. Confusa est filia Aegypti, et tradita in manu populi aquilonis. Dixit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae, et super Pharao, et super Aegyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharao, et super eos qui confidunt in eo. Et dabo eos in manu quaerentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus: Et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus. Et tu ne timeas, serve meus Jacob, et ne paveas, Israel: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis suae ( Al. tuae): Et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur; et non erit qui exterreat eum. Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus: quia tecum ego sum, quia consumam ego cunctas gentes, ad quas ejeci te. Te vero non consumam, sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi. [Cap. XLVII.] Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palaestinos, antequam percuteret Pharao Gazam: Haec dicit Dominus: Ecce aquae ascendunt ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae, ab strepitu pompae armorum, et bellatorum ejus, a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim, et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis. Depopulatus est enim Dominus Palaestinos, reliquias insulae Cappadociae. Venit calvitium super Gazam: conticuit Ascalon, et reliquiae vallis earum: usquequo concideris? O mucro Domini, usquequo non quiesces? Ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile. Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei adverus Ascalonem, et adversus maritimas ejus regiones, ibique condixerit illi? AD MOAB. [Cap. XLVIII.] Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Vae super Nabo! quoniam vastata est, et confusa: capta est Cariathaim: confusa est fortis, et tremuit. Non est ultra exsultatio in Moab, contra Esebon cogitaverunt malum. Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius. Vox clamoris de Oronaim; vastitas, et contritio magna. Contrita est Moab: annuntiate clamorem parvulis ejus. Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu: quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt; Fugite, salvate animas vestras: et eritis quasi myrice in deserto. Pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus, et in thesauris tuis, tu quoque capieris: Et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus, et principes ejus simul. Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur: Et peribit vallis, et dissipabuntur campestria: quoniam dixit Dominus: Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates ejus desertae erunt, et inhabitabiles. Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter: et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in faecibus suis: Nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: Idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus. Propterea ecce dies venient, et dicit Dominus: et mittam ei ordinatores, stratores laguncularum, et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagenas eorum collident. Et confundentur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in quam habebat fiduciam, Quomodo dicitis: Fortes sumus, et viri robusti ad praeliandum? Vastata est Moab, et civitates illius ascenderunt ( Al. succiderunt), et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem: ait rex, Dominus exercituum nomen ejus. Prope est interitus Moab, ut veniat: et malum ejus velociter accurate nimis: Consolamini eum omnes, qui estis in circuitu ejus; et universi, qui scitis nomen ejus, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus? Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiae Dibon: Quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas. In via sta, et prospice, habitatio Aroer: interroga fugientem, et eum [ Al. ei] qui evasit, die: Quid accidit? Confusus est Moab, quoniam victus est: Ululate, et clamate, annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab. Et judicium venit ad terram campestrem; super Eloh, et super Jasa, et super Mephath, et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim, et super Chariathaim, et super Beth-Gamul, et super Beth-Maon, et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terrae Moab, quae longe, et quae prope sunt. Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus. Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. Fuit enim tibi in derisum Israel, quasi inter fures reperisses eum: Propter verba ergo tua quae adversus illum locutus es, captivus duceris. Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. Audivimus superbiam Moab, superbus est valde; Sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis illius. Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus: et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere. Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes. De planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama: propagines tuae transierunt mare, usque ad mare Jazer pervenerunt: Super messem tuam et vindemiam tuam, praedo irruit. Ablata est laetitia et exsultatio de Charmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit. De clamore Esebon usque Eleale, et Jasa, dederunt vocem suam, A Segor usque ad Oronaim, vitula conternante: aquae quoque Nemrim pessimae erunt: Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus. Propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit: et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: Quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt. Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: In cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium. Super omnia tecta Moab, et in plateis ejus omnis planctus: quia contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus. Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo: Haec dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab. Capta est Carioth, et munitiones comprehensae sunt: Et erit cor fortium Moab in die illa, sicut cor mulieris parturientis. Et cessabit Moab esse populus: quoniam contra Dominum gloriatus est. Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, ait Dominus. Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam: et qui conscenderit de fovea, capietur laqueo: Adducam enim super Moab annum visitationis eorum, dicit Dominus. In umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes: quia ignis egressus est de Esebon, et flamma de medio Seon, et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus. Vae tibi, Moab, periisti, popule Chamos: Quia comprehensi sunt filii tui, et filiae tuae in captivitatem. Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Huc usque judicia Moab,

AD FILIOS AMMON. [Cap. XLIX.] Haec dicit Dominus: Numquid filii non sunt Israel? aut haeres non est ei? Cur igitur haereditate possedit Melchom, Gad: et populus ejus in urbibus ejus habitavit? Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus: et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum praelii, et erit in tumulum dissipata, Filiaeque ejus igni succendentur, et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus, Ulula, Esebon, quoniam vastata est Ai: Clamate, filiae Rabbath, accingite vos ciliciis: Plangite et circuite per sepes: quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes ejus et principes ejus simul. Quid gloriaris in vallibus? defluxit vallis tua, filia delicata, quae confidebas in thesauris tuis, et dicebas: Quis veniet ad me? Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus Deus exercituum, ab omnibus qui sunt in circuitu tuo: et dispergemini singuli a conspectu vestro: nec erit qui congreget fugientes. Et post haec reverti faciam captivos filiorum Amon, ait Dominus. AD IDUMAEAM. Haec dicit Dominus exercituum. Numquid non est ultra sapientia in Theman? Periit consilium a filiis, inutilis facta est sapientia eorum. Fugite, terga vertite, descendite in voraginem, habitatores Dedan: Quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus. Si vindemiatores venissent super te, non reliquissent recemum: Si fures in nocte, rapuissent quod sufficeret sibi. Ego vero discooperui Esau, revelavi abscondita ejus, et celari non poterit: Vastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus: et non erit. Relinque pupillos tuos: ego faciam eos vivere: et viduae tuae in me sperabunt. Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat judicium, ut biberent calicem, bibentes bibent: Et tu quasi innocens relinqueris? non eris innocens, sed bibens bibes. Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra: et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas. Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: Congregamini, et venite contra eam, et consurgamus in praelium: Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines. Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui: qui habitas in cavernis petrae, et apprehendere niteris altitudinem collis. Cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. Et erit Idumaea deserta: omnis qui transibit per eam, stupebit, et sibilabit super omnes plagas ejus. Sicut subversa est Sodoma, et Gomorrha, et vicinae ejus, ait Dominus: non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis. Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam: quia subito currere eum faciam ad illam: et quis erit electus, quem praeponam ei? Quis enim similis mei? et quis sustinebit me? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? Propterea audite consilium Domini, quod iniit de Edom; et cogitationes ejus, quas cogitavit de habitatoribus Theman: Si non dejecerint eos parvuli gregis, nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum. A voce ruinae eorum commota est terra: clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus. Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit: et expandet alas suas super Bosran: Et erit cor fortium Idumaeae in die illa, quasi cor mulieris parturientis. AD DAMASCUM. Confusa est Emath, et Arphad: quia auditum pessimum audierunt; Turbati sunt in mari: prae sollicitudine quiescere non potui. Dissoluta est Damascus versa in fugam, tremor apprehendit eam: angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem. Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem, urbem laetitiae? Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus: et omnes viri praelii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum. Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit moenia Benadad. AD CEDAR, ET AD REGNA ASOR, Quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Haec dicit Dominus: Surgite, et ascendite ad Cedar, et vastate filios orientis. Tabernacula eorum, et greges eorum capient: pelles eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum tollent sibi: et vocabunt super eos formidinem in circuitu, Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus: Iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, et cogitavit adversum vos cogitationes. Consurgite, et ascendite ad gentem quietam, et habitantem confidenter, ait Dominus: Non ostia, nec vectes eis: soli habitant. Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in praedam: Et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam: et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus. Et erit Asor in habitaculum draconum, deserta usque in aeternum: non manebit ibi vir, nec incolet eam filius hominis. Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Elam, in principio regni Sedeciae regis Juda, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego confringam arcum Elam, et summam fortitudinem eorum. Et inducam super Elam quatuor ventos a quatuor plagis coeli: et ventilabo eos in omnes ventos istos: et non erit gens, ad quam non perveniant profugi Elam. Et pavere faciam Elam coram inimicis suis, et in conspectu quaerentium animam eorum: Et adducam super eos malum, iram furoris mei, dicit Dominus: et mittam post eos gladium donec consumam eos. Et ponam solium meum in Elam, et perdam inde reges et principes, ait Dominus. In novissimis autem diebus reverti faciam captivos Elam. [Cap. L.] Verbum quod locutus est Dominus de Babylone, et de terra Chaldaeorum, in manu Jeremiae prophetae. Annuntiate in gentibus, et auditum facite: Levate signum, praedicate, et nolite celare: Dicite: Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Marodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum. Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram ejus in solitudinem: Et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt, et abierunt. In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus: venient filii Israel, ipsi et filii Juda simul: Ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quaerent. In Sion interrogabunt viam, huc facies eorum. Venient et apponentur ad Dominum foedere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur. Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: De monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui. Omnes, qui invenerunt, comederunt eos: et hostes eorum dixerunt: Non peccavimus: Pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiae, et exspectationi patrum eorum Domino. Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldaeorum egredimini: et estote quasi haedi ante greges. Quoniam ecce ego suscito, et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis: et praeparabuntur adversus eam, et inde capietur: Sagitta ejus, quasi viri fortis interfectoris, non revertetur vacua, Et erit Chaldaea in praedam: omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus. Quoniam exsultatis, et magna loquimini, diripientes haereditatem meam: Quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam, et mugistis ut tauri. Confusa est mater vestra nimis, et adaequata pulveri, quae genuit vos: Ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia, et arens. Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem: Omnis, qui transibit per Babylonem, stupebit, et sibilabit super universis plagis ejus. Praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui tenditis arcum; debellate eam: Non parcatis jaculis: quia Domino peccavit. Clamate adversus eam ubique dedit manum, ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, quoniam ultio Domini est. Ultionem accipite de ea; sicut fecit, facite ei. Disperdite satorem de Babylone, et tenentem falcem in tempore messis: A facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. Grex dispersus Israel, leones ejecerunt eum: Primus comedit eum rex Assur: iste novissimus exossavit eum, Nabuchodonosor rex Babylonis. Propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego visitabo regem Babylonis, et terram ejus, sicut visitavi regem Assur: et reducam Israel ad habitaculum suum: et pascetur Charmelum et Basan, et in montem Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus. In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, quaeretur iniquitas Israel, et non erit, et peccatum Juda, et non invenietur: Quoniam propitius ero eis, quos reliquero. Super terram dominantium ascende, et super habitatores ejus visita; Dissipa, et interfice quae post eos sunt, ait Dominus: et fac juxta omnia quae praecepi tibi. Vox belli in terra, et contritio magna. Quomodo confractus est et contritus malleus universae terrae? quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus. Illaqueavi te, et capta es Babylon, et nesciebas: Inventa es et apprehensa: quoniam Dominum provocasti. Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa irae suae: quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldaeorum. Venite ad eam ab extremis finibus, aperite ut exeant qui conculcent eam: Tollite de via lapides, et redigite in acervos, et interficite eam: nec sit quidquam reliquum. Dissipate universos fortes ejus, descendant in occisionem. Vae eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum. Vox fugientium, et eorum qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi ejus. Annuntiate in Babylonem plurimis, omnibus qui tendunt arcum: Consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: Reddite ei secundum opus suum: juxta omnia quae fecit, facite illi: quia contra Dominum erecta est, adversus sanctus Israel. Idcirco cadent juvenes ejus in plateis ejus: et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa, ait Dominus. Ecce ego ad te, superbe, dicit Dominus Deus exercituum: quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae. Et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum: Et succendam ignem in urbibus ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus. Haec dicit Dominus exercituum: Calumniam sustinent filii Israel, et filii Juda simul: Omnes, qui ceperunt eos, tenent, nolunt dimittere eos. Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen ejus; In judicio defendet causam eorum, ut exterreat terram, et commoveat habitatores Babylonis. Gladius ad Chaldaeos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes, et ad sapientes ejus. Gladius ad divinos ejus, qui stulti erunt: gladius ad fortes illius, qui timebunt: Gladius ad equos ejus, et ad currus ejus, et ad omne vulgus, quod est in medio ejus: et erunt quasi mulieres: Gladius ad thesauros ejus, qui diripientur. Siccitas super aquas ejus erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur. Propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis: et habitabunt in ea struthiones: Et non inhabitabitur ultra usque ad sempiternum, nec exstruetur usque ad generationem et generationem. Sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et vicinas ejus, ait Dominus: non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis: Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terrae. Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt et immisericordes: Vox eorum quasi sonabit: et super equos ascendent, sicut vir paratus ad praelium contra te, filia Babylon. Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutae sunt manus ejus: Angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem. Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam: quia subito currere eum faciam ad illam. Et quis erit electus, quem praeponam ei? Quis enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes ejus, quas cogitavit super terram Chaldaeorum: Nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum. A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est.

[Cap. LI.] Haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super Babylonem, et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem. Et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam, et demolientur terram ejus: quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus. Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus; Nolite parcere juvenibus ejus, interficite omnem militiam ejus. Et cadent interfecti in terra Chaldaeorum, et vulnerati in regionibus ejus. Quoniam non fuit viduatus Israel et Juda a Deo suo Domino exercituum: terra autem eorum repleta est delicto a sancto Israel. Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: Nolite tacere super iniquitatem ejus: quoniam tempus ultionis est Domino [ Al. a Domino], vicissitudinem ipse retribuet ei. Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram: De vino ejus biberunt gentes, et ideo commotae sunt. Subito cecidit Babylon, et contrita est: Ululate super eam, tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur. Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam: Quoniam pervenit usque ad coelos judicium ejus: et elevatum est usque ad nubes. Protulit Dominus justitias nostras: venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri. Acuite sagittas, implete pharetras: Suscitavit Dominus spiritum regum Medorum: et contra Babylonem mens ejus ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui. Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam: Levate custodes, praeparate insidias: Quia cogitavit Dominus, et fecit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis. Quae habitas super aquas multas, locuples in thesauris, venit finis tuus pedalis praecisionis tuae. Juravit Dominus exercituum per animam suam: Quoniam replebo te hominibus quasi brucho, et super te celeuma cantabitur. Qui fecit terram in fortitudine sua, praeparavit orbem in sapientia sua, et in prudentia sua extendit coelos. Eante eo vocem, Multiplicantur aquae in coelo: Qui levat nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit: et produxit ventum de thesauris suis. Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est omnis conflator in sculptili, quia mendax conflatio ejus [ Al. eorum], nec est spiritus in eis. Vana sunt opera, et risu digna, in tempore visitationis suae peribunt. Non sicut haec, pars Jacob: quia qui fecit omnia, ipse est, et Israel sceptrum haereditatis ejus: Dominus exercituum nomen ejus. Collidis tu mihi vasa belli, et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna: Et collidam in te equum et equitem ejus: et collidam in te currum et ascensorem ejus: Et collidam in te virum et mulierem: et collidam in te senem et puerum: et collidam in te juvenem et virginem: et collidam in te pastorem et gregem ejus: et collidam in te agricolam et jugales ejus. Et collidam in te duces et magistratus. Et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldaeae, omne malum suum quod fecerunt in Sion, in oculis vestris, ait Dominus. Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram: Et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris; Et dabo te in montem combustionis: et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamenta, sed perditus in aeternum eris, ait Dominus. Levate signum in terra: clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam, gentes: Annuntiate contra illam, regibus Ararat, Menni, et Aschenez: numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum. Sanctificate contra eam gentes, reges Mediae, duces ejus, et universos magistratus ejus, cunctamque terram potestatis ejus. Et commovebitur terra, et turbabitur: quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem. Cessaverunt fortes Babylonis a praelio, habitaverunt in praesidiis: De voratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres: Incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus. Currens obviam currenti veniet: et nuntius obvius nuntianti: Ut annuntiet regi Babylonis, quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum: Et vada praeoccupata sunt, et paludes incensae sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt. Quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Filia Babylonis quasi area, tempus triturae ejus: adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus. Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis: Reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco; Replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me. Iniquitas adversum me, et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion: Et sanguis meus super habitatores Chaldaeae: dicit Jerusalem. Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego judicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam, et desertum faciam mare ejus, et siccabo venam ejus. Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor, et sibilus, eo quod non sit habitator. Simul et leones rugient, excutient comas veluti catuli leonum. In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos, ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus. Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum haedis. Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universae terrae? Quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes? Ascendit super Babylonem mare, multitudine fluctuum ejus operta est. Factae sunt civitates ejus in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis. Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus, et non confluent ad eum ultra gentes: Siquidem et murus Babylonis corruet. Egredimini de medio ejus, populus meus: ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini. Et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum, qui audietur in terra: Et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem. Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis: Et omnis terra ejus confundetur, et universi interfecti ejus cadent in medio ejus. Et laudabunt super Babylonem coeli et terra, et omnia quae in eis sunt: quia ab aquilone venient ei praedones, ait Dominus. Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israel: sic de Babylone cadent occisi in universa terra. Qui fugistis gladium, Venite, nolite stare: Recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum. Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium: operuit ignominia facies nostras: quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini. Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus: et visitabo super sculptilia ejus, et in omni terra ejus mugiet vulneratus: Si ascenderit Babylon in coelum, et firmaverit in excelso robur suum: a me venient vastatores ejus, ait Dominus. Vox clamoris de Babylone: et contritio magna de terra Chaldaeorum: Quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam: Et sanabunt fluctus eorum quasi aquae multae: dedit sonitum vox eorum. Quia venit super eam, id est, super Babylonem, praedo, et apprehensi sunt fortes ejus; Et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet. Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus: Et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait rex, Dominus exercituum nomen ejus. Haec dicit Dominus exercituum: Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portae ejus excelsae igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt. Verbum quod praecepit Jeremias propheta, Saraiae filio Neriae filii Maasiae, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus: Saraias autem erat princeps prophetiae: Et scripsit Jeremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem, in libro uno: omnia verba haec, quae scripta sunt contra Babylonem: Et dixit Jeremias ad Saraiam: Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba haec, dices: Domine, tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum: ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo. Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten, et dices: Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis, quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Huc usque verba Jeremiae.

[Cap. LII.] Filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare coepisset: et undecim annis regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Amital, filia Jeremiae de Lobna. Et fecit malum in oculis Domini, juxta omnia quae fecerat Joacim. Quoniam furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, usquequo projiceret eos a facie sua: et recessit Sedecias a rege Babylonis. Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense decimo, decima mensis: Venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, adversus Jerusalem, et obsederunt eam, et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu. Et fuit civitas obsessa usque in undecimum annum regis Sedeciae. Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames civitatem: et non erant alimenta populo terrae. Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores ejus fugerunt, exieruntque de civitate nocte, per viam portae, quae est inter duos muros, et ducit ad hortum regis (Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro) et abierunt per viam, quae ducit in eremum. Persecutus est autem exercitus Chaldaeorum regem, et apprehenderunt Sedeciam in deserto, quod est juxta Jericho: et omnis comitatus ejus diffugit ab eo. Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quae est in terra Emath: et locutus est ad eum judicia. Et jugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis ejus: sed et omnes principes Juda occidit in Reblatha. Et oculos Sedeciae eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque in diem mortis ejus. In mense autem quinto decima mensis, ipse est annus nonus decimus Nabuchodonosor regis Babylonis: venit Nabuzardan princeps militiae qui stabat coram rege Babylonis in Jerusalem. Et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem, et omnem domum magnam igni combussit. Et totum murum Jerusalem per circuitum destruxit, cunctus exercitus Chaldaeorum, qui erat cum magistro militiae. De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et caeteros de multitudine, transtulit Nabuzardan princeps militiae. De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae in vinitores, et in [ Al. tacet in] agricolas. Columnas quoque aereas, quae erant in domo Domini, et bases, et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et tulerunt omne aes eorum in Babylonem. Et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa aerea, quae in ministerio fuerant, tulerunt: et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos: quotquot aurea, aurea, et quotquot argentea, argentea, tulit magister militiae: columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim aereos, qui erant sub basibus, quas fecerat rex Salomon in domo Domini: non erat pondus aeris omnium vasorum horum. De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circumibat eam: porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat. Et capitella super utramque aerea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum: et retiacula, et malogranata super coronam in circuitu, omnia aerea. Similiter columnae secundae, et malogranata. Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia: et omnia malogranata centum retiaculis circumdabantur. Et tulit magister militiae Saraim sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres custodes vestibuli. Et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat praepositus super viros bellatores: et septem viros de his, qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate, et scribam principem militum, qui probabat tyrones: et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio civitatis. Tulit autem eos Nabuzardan magister militiae, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha. Et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua. Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: In anno septimo, Judaeos tria millia et viginti tres: In anno octavodecimo Nabuchodonosor, de Jerusalem animas octingentas triginta duas. In anno vigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiae animas Judaeorum septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo animae, quatuor millia sexcentae. Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joiachim regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui, caput Joiachim regis Juda, et eduxit eum de domo carceris. Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum ejus super thronos regum, qui erant post se in Babylone. Et mutavit vestimenta carceris ejus, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae. Et cibaria ejus, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae, cunctis diebus vitae ejus.

INCIPIUNT CINOTH, ID EST, LAMENTATIONES JEREMIAE PROPHETAE. [ Aleph. ] Quomodo sedet sola civitas plena populo: facta est quasi vidua domina gentium: princeps provinciarum facta est sub tributo. Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. [ Gimel. ] Migravit Juda propter afflictionem et multitudinem servitutis: habitavit inter gentes, nec invenit requiem: omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. [ Daleth. ] Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem: omnes portae ejus destructae: sacerdotes ejus gementes: virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine. [ He. ] Facti sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus: parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis. [ Vav. ] Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus: facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua: et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. [ Zain. ] Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suae, et praevaricationis omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus. [ Heth. ] Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est, omnes, qui glorificabant eam, spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus: ipsa autem gemens et conversa retrorsum. [ Teth. ] Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui: deposita est vehementer, non habens consolatorem: vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est mimicus. [ Jod. ] Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus: quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas, ne intrarent in Ecclesiam tuam. [ Chaph. ] Omnis populus ejus gemens, et quaerens panem: dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis. [ Lamed. ] O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus: quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus in die irae furoris sui. [ Mem. ] De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum: posuit me desolatam, tota die moerore confectam. [ Nun. ] Vigilavit jugum iniquitatum mearum. in manu ejus convolutae sunt, et impositae collo meo: infirmata est virtus mea: dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere. [ Samech. ] Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei: vocavit adversum me tempus, ut contereret electos meos: torcular calcavit Dominus virgini filiae Juda. [ Ain. ] Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas: quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam: facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus. [ Phe. ] Expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam: mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus: facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos. [ Sade. ] Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meae et juvenes mei abierunt in captivitatem. [ Coph. ] Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me: sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt: quia quaesierunt cibum sibi, ut refocillarent animam suam. [ Res. ] Vide, Domine, quoniam tribulor, conturbatus est venter meus: subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. foris interficit gladius, et domi mors similis est. [ Sin. ] Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt, quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei. [ Thav. ] Ingrediatur omne malum eorum coram te: et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas: multi enim gemitus mei, et cor meum moerens. [Cap. II. Aleph.] Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion: projecit de coelo in terram inclytam Israel, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui. [ Beth. ] Praecipitavit Dominus, nec pepercit, omnia speciosa Jacob: destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram: polluit regnum, et principes ejus. [ Gimel. ] Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel: avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici: et succendit in Jacob quasi ignem flammae devorantis in gyro. [ Daleth. ] Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis: et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion, effudit quasi ignem indignationem suam. [ He. ] Factus est Dominus velut inimicus: praecipitavit Israel, praecipitavit omnia moenia ejus: dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. [ Vav. ] Et dissipavit quasi hortum tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum: oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum; et opprobrio, in indignatione furoris sui, regem et sacerdotem. [ Zain. ] Repulit Dominus altare suum, maledixit sanctificationi suae: tradidit in manu inimici muros turrium ejus: vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni. [ Heth. ] Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion: tetendit funiculum suum, et non avertit manum suum a perditione: luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est. [ Theth. ] Defixae sunt in terra portae ejus: perdidit, et contrivit vectes ejus: regem ejus et principes ejus in gentibus: non est lex, et prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino. [ Jod. ] Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion: consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis, abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem. [ Chaph. ] Defecerunt prae lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea: effusum est in terra jecur meum super contritione filii populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi. [ Lamed. ] Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis: cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. [ Mem. ] Cui comparabo te? vel cui assimilabo te, filia Jerusalem? cui exaequabo te, et consolabor te, virgo filia Sion? magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tui? [ Nun. ] Prophetae tui viderunt tibi falsa, et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent: viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones. [ Samech. ] Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam: Sibilaverunt, et moverunt caput suum super filiam Jerusalem. Haeccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universae terrae? [ Phe ] Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui: sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt: Devorabimus: en ista est dies, quam exspectabamus, invenimus, vidimus. [ Ain. ] Fecit Dominus quae cogitavit, complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis; destruxit, et non pepercit, et laetificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum. [ Sade. ] Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion: Deduc quasi torrentem lacrymas, per diem et noctem: non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. [ Coph. ] Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum: effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. [ Res. ] Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita: ergone comedent mulieres fructum, suum parvulos ad mensuram palmae? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos, et propheta? [ Sin. ] Jacuerunt in terra foris puer et senex: virgines meae, et juvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui: percussisti, nec misertus es. [ Thau. ] Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu, et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur, quos educavi, et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos. [Cap. III. Aleph.] Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus. Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Tantum in me vertit, et convertit manum suam tota die. [ Beth. ] Vetustam fecit pellem meam, et carnem meam, contrivit ossa mea. Aedificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore. In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos. [ Gimel. ] Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar: aggravavit compedem meum, Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam. Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit. [ Daleth. ] Ursus insidians factus est mihi: leo in absconditis. Semitas meas subvertit, et confregit me: posuit me desolatam. Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam. [ He. ] Misit in renibus meis filias pharetrae suae. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. [ Vav. ] Et fregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere. Et repulsa est a pace anima mea, oblitus sum bonorum. Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino. [ Zain. ] Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absynthii, et fellis. Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. Haec recolens in corde meo, ideo sperabo. [ Heth. ] Misericordiae Domini quia non sumus consumpti: quia non defecerunt miserationes ejus. Novi diluculo, multa est fides tua. Pars mea Dominus, dixit anima mea: propterea exspectabo eum. [ Teth. ] Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei. Bonum est viro, cum portaverit jugum ab adolescentia sua. [ Jod. ] Sedebit solitarius, et tacebit: quia levavit super se. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. [ Chaph. ] Quia non repellet in sempiternum Dominus. Quia si abjecit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum. Non enim humiliavit ex corde suo, et abjecit filios hominum. [ Lamed. ] Ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae. Ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi. Ut perverteret hominem in judicio suo, Dominus ignoravit. [ Mem. ] Quis est iste, qui dixit ut fieret, Domino non jubente? Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona? Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis? [ Nun. ] Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in coelos. Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus: idcirco tu inexorabilis es. [ Samech. ] Operuisti in furore, et percussisti nos: occidisti, nec pepercisti. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio. Eradicationem, et abjectionem posuisti me in medio populorum. [ Phe. ] Aperuerunt super nos os suum omnes inimici. Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio. Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiae populi mei. [ Ain. ] Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies. Donec respiceret et videret Dominus de coelis. Oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae. [ Sade. ] Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis. Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me. Inundaverunt aquae super caput meum: dixi: Perii. [ Coph. ] Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo. Vocem meam audisti: ne avertas aurem tuam a singultu meo, et clamoribus. Appropinquasti in die, quando invocavi te: dixisti: ne timeas. [ Res. ] Judicasti, Domine, causam animae meae, redemptor vitae meae. Vidisti, Domine, iniquitatem eorum adversum me: judica judicium meum. Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me. [ Sin. ] Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me. Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die. Sessionem eorum, et resurrectionem eorum, vide, ego sum psalmus eorum. [ Thav. ] Reddes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum. Dabis eis scutum cordis laborem tuum. Persequeris in furore, et conteres eos sub coelis, Domine. [Cap. IV. Aleph.] Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum? [ Beth. ] Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli? [ Gimel. ] Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos: filia populi mei crudelis, quasi struthio in deserto. [ Daleth. ] Adhaesit lingua lactentis ad palatum ejus in siti: parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis: qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. [ Vav. ] Et major effecta est iniquitas filiae populi mei, peccato Sodomorum, quae subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus. [ Zain. ] Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores. [ Heth. ] Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis: adhaesit cutis eorum ossibus: aruit, et facta est quasi lignum. [ Teth. ] Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame: quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terrae. [ Jod. ] Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: facti sunt cibus earum, in contritione filiae populi mei. [ Chaph ] Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae: et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus. [ Lamed. ] Non crediderunt reges terrae, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem. [ Mem. ] Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum. [ Nun. ] Erraverunt caeci in plateis, polluti sunt in sanguine: cumque non possent, tenuerunt lacinias suas. [ Samech. ] Recedite, polluti, clamaverunt eis: recedite, abite, nolite tangere: jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes: Non addet ultra ut habitet in eis. [ Phe. ] Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos: facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt. [ Ain. ] Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum, cum respiceremus attenti ad gentem, quae salvare non poterat. [ Sade. ] Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum, appropinquavit finis noster; completi sunt dies nostri, quia venit finis noster. [ Coph. ] Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli: super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis. [ Res. ] Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris: cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus. [ Sin. ] Gaude, et laetare, filia Edom, quae habitas in terra Hus: ad te quoque perveniet calix. inebriaberis, atque nudaberis. [ Thau. ] Completa est iniquitas tua, filia Sion, non addet ultra ut transmigret te: visitavit iniquitatem tuam, filia Edom, discooperuit peccata tua. INCIPIT ORATIO JEREMIAE PROPHETAE. [Cap. V.] Recordare, Domine, quid acciderit nobis, intuere, et respice opprobrium nostrum. Haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos. Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae. Aquam nostram pecunia bibimus: ligna nostra pretio comparavimus. Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. Aegypto dedimus manum, et Assyriis ut saturaremur pane. Patres nostri peccaverunt, et non sunt, et nos iniquitates eorum portavimus. Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum. In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto. Pellis nostra, quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis. Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. Principes manu suspensi sunt: facies senum non erubuerunt. Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt. Senes de portis defecerunt, juvenes de choro psallentium. Defecit gaudium cordis nostri: versus est in luctum chorus noster. Cecidit corona capitis nostri: vae nobis, quia peccavimus. Propterea moestum factum est cor nostrum, ideo contenebrati sunt oculi nostri. Propter montem Sion, quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo. Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem: Quare in perpetuum oblivisceris nostri? derelinques nos in longitudine dierum? Converte nos, Domine, ad te, et convertemur: innova dies nostros, sicut a principio. Sed projiciens repulisti nos, iratus es contra nos vehementer. Explicit Jeremias propheta.