Migne Patrologia Latina Tomus XXIX
HieStr.LibJob2 29 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
J. MARTIANAEI ADMONITIO IN OPUS SUBSEQUENS.
Librum Job quem olim juxta Septuaginta, additis obelis et asteriscis, in Latinum verterat Hieronymus, multis retro saeculorum spatiis jacentem in pulvere, de bibliotheca Majoris-Monasterii tandem relevatum, ad nos minime cunctabundus transmisit R. P. Domnus Claudius Martin: cujus sane officiis ac benevolentiae editionem novam S. Hieronymi plurimum debere profitemur. Ut vero ad nos pervenit pretiosissimum illud antiquitatis sacrae monumentum maxima statim aviditate integrum revolvimus: curiosisque oculis cuncta perlustrantes, ipsissimum hunc esse librum comperimus, quem suo tempore tanti fecit Augustinus, ut admirabilem praedicarit interpretis Hieronymi diligentiam ac fidem. Quantum autem incuriae et cladis volumen Jobi incesserit, priusquam apud Graecos Origenes, apud Latinos vero Hieronymus, ipsum sartum tectum effecissent, non solum ejusdem Hieronymi praefatiunculae, sed Origenis etiam Adamantii ac quorumdam aliorum antiquorum scriptorum attestantur verba. Ideo aliquod operae pretium fuerit hujusmodi auctorum de libro Job testimonia proposuisse in fronte voluminis: his namque praeviis veterum Patrum documentis facilius nobis concedent aequi rerum aestimatores, manifesta exscriptorum vitia radarguere omissaque nonnulla repetere, obelorum dico necnon asteriscorum signa, quae notariorum incogitantia praetermissa sunt vel perturbata in manuscripto codice. Caeterum puncta duo crassiora non numquam supplere curavimus, ac definienda quae sub asteriscis et obelis posita sunt: quia subtractis hisce terminis obeli vel asterisci, majori patent omnia confusioni quam si nulla apparerent id genus signa. Quomodo enim lector deprehendet continentiam eorum quae sub asteriscis notantur, nisi terminos viderit suis locis praefinitos? Itaque ne casso labore egregium adeo opus a nobis ederetur, necessitate compulsi omissa puncta aliquot in locis apponere non timemus; certi aliunde eadem duo puncta eodemque consilio ab Hieronymo fuisse impressa in sua posteriori Psalmorum emendatione. Haec in genere praemonuisse sit satis: caetera suis locis infra dicentur.
PATRUM VETERUM TESTIMONIA DE LIBRO JOB. Ex epistola Origenis ad Africanum.
Sed et in Job, ab illo loco, Scriptum est autem illum resurrecturum cum iis quos suscitat Dominus, ad finem usque quaecumque sequuntur desunt apud Hebraeos: quamobrem nec apud Aquilam exstant; apud Septuaginta autem et Theodotionem ea sunt quae tantumdem valent inter se. Mille quoque alia invenimus in Job in nostris exemplaribus quae et minus et plus habent quam apud Judaeos: minus quidem, cum surgens mane obtulit pro iis sacrificia secundum numerum ipsorum [vitulum unum pro peccato pro animabus eorum ]. Et cum accederent angeli Dei, ut starent coram Deo, venit quoque diabolus cum illis; hoc: Circumiens terram et perambulans eam. Praeter ea post haec verba: Dominus dedit, Dominus abstulit, apud Hebraeos non erat illud: Sicut Domino placuit, sic factum est. Plura sunt autem in nostris quam in Hebraicis: quando dixit Jobo uxor ejus, ab illo loco: Quousque perseverabis [dicendo: Ecce, manebo adhuc parum exspectans spem salutis meae, usque ad haec verba: ut requiescam ab aerumnis et doloribus meis, qui me nunc constringunt ]. Nam haec tantum verba mulieris [ subaudi in Hebraico] scripta sunt: Dic verbum contra Dominum, et morere. Rursum plurima per medium totum Jobum apud Hebraeos posita reperiuntur; non item apud nos. Et saepe quidem quatuor vel tres versus interdum et quatuordecim, et sedecim, et novemdecim. Et quid me oportet haec enumerare? quae multo labore collegimus, ne nos lateret discrimen Judaicorum nostrorumque exemplarium.
Ex Hesychio apud Usserium Armachanum epist. ad Ludovic. Capellum. Hesychius vel quicumque ineditarum in Libros sacros Hypothesium auctor fuit, distinctione adhibita, librum Job sine asteriscis quidem 1600 στίχους habuisse notat; cum asteriscis vero 2200.
Ex epistola 71, alias 10, S. Augustini ad Hieronymum.
In hac autem epistola hoc addo, quod postea didicimus, ex Hebraeo JOB a te interpretatum, cum jam quamdam haberemus interpretationem tuam ejusdem prophetae ex Graeco eloquio versam in Latinum: ubi tamen asteriscis notasti quae in Hebraeo sunt, et in Graeco desunt, obelis autem quae in Graeco inveniuntur, et in Hebraeo non sunt: tam mirabili diligentia, ut quibusdam in locis ad verba singula, singulas stellas videamus: significantes eadem verba esse in Hebraeo, in Graeco autem non esse. Advertat lector, hac Hieronymi versione usum fuisse Augustinum libro Annotationum in Job: praetermissis tamen hujuscemodi signis asteriscorum et obelorum.
Ex Praefatione Hieronymi in suam translationem libri Job ex Hebraeo.
Discant igitur obtrectatores mei recipere in toto, quod in partibus susceperunt: aut interpretationem meam cum asteriscis suis radere. Neque enim fieri potest, ut quos plura intermisisse perspexerint, non eosdem etiam in quibusdam errasse fateantur: praecipue in Job, cui si ea quae sub asteriscis addita sunt, subtraxeris, pars maxima voluminis detruncabitur: et hoc dumtaxat apud Graecos. Caeterum apud Latinos ante eam translationem quam sub asteriscis et obelis nuper edidimus, septingenti ferme aut octingenti versus desunt: ut decurtatus et laceratus corrosusque liber, foeditatem sui publice legentibus praebeat.
PRAEFATIO HIERONYMI IN LIBRUM JOB.
Si aut fiscellam junco texerem, aut palmarum folia complicarem, ut in sudore vultus mei comederem panem, et ventris opus sollicita mente tractarem: nullus morderet, nemo reprehenderet. Nunc autem quia juxta sententiam Salvatoris volo operari cibum, qui non perit, et antiquam divinorum Voluminum viam, sentibus virgultisque purgare, mihi genuinus infigitur: corrector vitiorum falsarius vocor, et errores non auferre, sed serere. Tanta est enim vetustatis consuetudo, ut etiam confessa plerisque vitia placeant, dum magis pulchros habere malunt codices, quam emendatos. Quapropter, o Paula et Eustochium, unicum nobilitatis et humilitatis exemplar, pro flabello, calathis, sportellisque, munusculo monachorum, spiritualia haec et mansura dona suscipite: ac beatum Job qui adhuc apud Latinos jacebat in stercore, et vermibus scatebat errorum, integrum, immaculatumque gaudete. Quomodo enim probatione atque victoria dupliciter universa ei sunt reddita: ita ego in lingua nostra ( audacter loquor) feci eum habere quae amiserat. Igitur et vos, et unumquemque lectorem solita Praefatione commoneo, et in principiis librorum eadem semper annectens, rogo, ut ubicumque praecedentes virgulas ÷ videritis, sciatis ea quae subjecta sunt in Hebraeis voluminibus non haberi. Porro ubi stellae imago fulserit + ex Hebraeo in nostro sermone addita. Nec non et illa quae habere videbamur, et ita corrupta erant, ut sensum legentibus tollerent, orantibus vobis, magno labore correxi; magis utile quid ex otio meo Christi Ecclesiis venturum ratus, quam ex aliorum negotio.
INCIPIT LIBER JOB. Cap. I
[ Cap. I.] Homo quidam erat in regione Ausitide, nomine Job. Erat homo ille verax, sine crimine, justus Dei cultor, abstinens se ab omni re mala. Habuit autem septem filios et tres filias. Et erant pecora ejus [multa nimis]; oves, septem millia; cameli, tria millia; juga boum, quinquaginta: et asinae gregales quingentae, ÷ et ministerium copiosum nimis, ** et opera magna erant ei super terram. Et erat homo ille nobilis, de filiis orientis. Convenientes autem filii ejus ad invicem, faciebant convivium quotidie: convocatis secum sororibus suis, ut secum vescerentur et biberent: et cum finiti essent dies convivii, mittebat Job, et purificabat eos consurgens mane, et offerebat pro eis victimas secundum numerum eorum, ÷ et vitulum unum pro peccato animarum ipsorum ** Dicebat enim Job: Ne forte peccaverint filii mei, et maledixerint Domino in cordibus suis. Sic faciebat Job omnibus diebus. Factum est, in his diebus: et ecce venerunt angeli, ut astarent coram Domino. Et venit + equidem ** diabolus cum eis. Et dixit Dominus diabolo: Unde ades? Et respondens diabolus Domino dixit: Circumiens terram, et peragrans quae sub coelo sunt, adsum. Et dixit ei Dominus. Animadvertisti in puerum meum Job, quia non est quisquam similis illi super terram? Homo sine crimine, verax Dei cultor, abstinens se ab omni malo. Respondens diabolus Domino dixit: Numquid gratis colit Job Dominum? non tu circumsepsisti quae sunt extra domum ejus, et intra domum ejus, et quae foris sunt omnia in circuitu ejus? Operibus manuum ejus benedixisti, et pecora ejus multa fecisti super terram. Sed mitte manum tuam, et tange omnia quae habet, nisi in facie tua benedixerit tibi. Tunc dixit Dominus diabolo: Ecce omnia quaecumque habet, do in manu tua; sed ipsum noli tangere. Et discessit diabolus a facie Domini. In eo die filii Job, et filiae ejus + comedebant, et ** bibebant vinum in domo fratris sui senioris. Et ecce nuntius venit ad Job et dixit ei: Juga boum arabant, et asinae pascebantur juxta eos, et venerunt hostes, et ceperunt eas, et servos occiderunt gladiis, et liberatus ego solus veni, ut renuntiarem tibi. Adhuc eo loquente, venit et alius nuntius, et dixit ad Job. Ignis + Dei ** cecidit de coelo et concremavit oves, et pastores consumpsit similiter, et liberatus sum ego solus, et veni, ut nuntiarem tibi. Adhuc eo loquente, venit alius nuntius, et dixit ad Job: Equites fecerunt nobis tres ordines, et cinxerunt camelos, et ceperunt eos, et servos occiderunt gladiis: et liberatus ego solus ÷ et veni ** ut nuntiarem tibi. Adhuc eo loquente, alius nuntius venit, dicens: [Job] filii tui et filiae tuae, dum comedunt et bibunt vinum apud fratrem suum seniorem, subito spiritus malignus irruit a deserto, et tetigit quatuor angulos domus, et ruit, et liberatus sum ego solus, et veni, ut nuntiarem tibi. Tunc surrexit Job, et conscidit vestimenta sua, et totondit comam capitis sui: et procidens in terram oravit, et dixit: Nudus exii de utero matris meae, et nudus vadam illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit: ÷ sicut Domino placuit ita factum est ** sit nomen Domini benedictum. In omnibus his ÷, quae contigerunt ei ** non peccavit Job ÷ coram Domino ** et non dedit insipientiam Deo.
Cap. II
[ Cap. II.] Et factum est in illis diebus venerunt filii Dei, ut astarent ante Dominum, et venit diabolus in medio eorum + ut staret coram Domino ** Et dixit Dominus diabolo: Unde tu venis? Et respondit diabolus Domino + et dixit ** Circuivi quae sub coelo sunt; et peragrato toto orbe, adsum. Et dixit Dominus ad diabolum: Animadvertisti ergo famulum meum Job, quia non est quisquam similis illi super terram, homo innocens, verax Dei cultor, abstinens se ab omni malo, et adhuc perseverat in innocentia: tu vero dixisti, ut substantiam ejus frustra perderem. Respondens autem diabolus Domino, dixit: Corium pro corio, et omnia quaecumque habuerit homo dabit pro anima sua. Sed extende manum tuam, et tange ossa et carnes ejus, nisi in facie tua benedixerit tibi. Dixit autem Dominus diabolo: Ecce trado illum tibi: tantum animam ejus custodi. Et egressus diabolus + a facie Domini ** percussit Job vulnere pessimo, a pedibus usque ad caput. Et tulit + sibi ** testam, ut raderet saniem. Et + ipse ** sedebat in stercore [extra civitatem. Tempore vero multo injecto:] + Et dixit illi uxor sua: Quousque sustinebis ÷ dicens ** Ecce exspecto parvo ÷ sustinens spem salutis? ÷ Ecce enim exterminata est memoria tua a terra ÷ filii et filiae, mei ventris dolores et gemitus ÷ quos frustra portavi cum labore ÷ Tuque in putredine vermium sedes ÷ pernoctans sub divo ÷ et ego oberrans, et deprecans + de loco in locum, et de domo in domum, ÷ exspectans quando sol occidat, ÷ et requiem agam laborum: ÷ et gemituum, qui me nunc agunt ** sed dic aliquod verbum in Dominum, et morere. At ille ÷ intuens ** dixit ad eam: Tamquam una de stultis mulieribus locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? In omnibus his ÷ quae acciderunt illi ** nihil peccavit Job labiis + suis ÷ ante Dominum.
Ut audierunt tres amici ejus omnia mala haec quae acciderunt illi, convenerunt unusquisque de regione sua ad eum Eliphaz Themanites [rex] Baldad Sauchites [tyrannus] et Sophor + Namathites ÷ Mineorum rex ** Et venerunt ad eum simul ut visitarent, et consolarentur. Videntes autem eum procul, non agnoverunt. Et exclamantes voce magna fleverunt, scindentes singuli vestimenta sua, spargentes singuli pulverem super caput suum + in coelum ** sederunt cum eo + in terra ** septem diebus, et septem noctibus: et nemo eorum locutus est + ad eum verbum ** Videbant enim vulnera ejus atrocia, et magnum dolorem valde.
Cap. III
[ Cap. III.] Post haec Job aperuit os suum, et maledixit diei suae. Et + respondens Job ** dixit: Pereat dies ille in quo natus sum + in eo ** et nox in qua dictum est, conceptus est homo. Nox illa sit [ Al. sint] tenebrae: nec requirat Dominus eam desuper, nec inveniat eam lumen; sed excipiant eam tenebrae et umbra mortis. Veniat super illam caligo, + et conturbent eam quasi amaritudines diei ** et noctem illam + suscipiant tenebrae ** Non sit in diebus anni, neque numeretur + in diebus mensium ** sed nox illa sit dolor, nec veniat jucunditas ÷ neque gaudium ** in ea; sed maledicat illi maledicens diei [illi] qui magnum cetum capturus est. Tenebrescant sidera noctis illius; permaneat, et in lucem non veniat, neque videat Luciferum orientem, quia non conclusit portas ventris matris meae, abscondisset enim laborem ab oculis meis. Quare enim in ventre non obii, ex utero exiens, et non ÷ protinus ** perii? Et ut quid constiterunt mihi genua? quare ubera suxi? Nunc utique dormiens quiescerem, et somni securitate fruerer cum regibus honoratis terrae, qui gloriabantur in gladiis: aut cum principibus quibus [multum] fuit aurum qui compleverunt domos suas argento: aut tamquam abortivum prolapsum ÷ de vulva matris ** aut tamquam infantes qui non viderunt lucem. Ibi impii deposuerunt furorem suum. Ibi requieverunt fatigati corpore, simulque in aeternum + abundaverunt ** nec audierunt vocem exactoris. Pusillus et magnus ibi est, et servus non timens dominum suum. Ut quid enim datur eis qui in amaritudine sunt lux et vita, animabus quae sunt in doloribus, quae desiderant mortem, et non contingit illis, quaerentes eam tamquam thesaurum, et gaudio afficiuntur. Mors viro requies, cujus via abscondita est. Conclusit enim Deus adversus eum. Ante escas quippe meas gemitus [ad Dominum]: et fleo coarctatus timore. Timor enim quem verebar, venit mihi, et quem timebam, comprehendit me: neque in pace fui, neque in silentio, neque in requie: venit autem [ Al. enim] mihi ira.
RESPONDENS AUTEM ELIPHAZ THEMANITES, DIXIT:
Cap. IV
[ Cap. IV.] Ne forte loquamur tibi in molestia. Pondus autem verborum tuorum quis sustinebit? Quod si tu monuisti multos, et manus infirmium consolatus es, et aegros corroborasti sermonibus, genibusque infirmium valetudinem praestitisti, et nunc venit in te dolor, et penetravit te, tu autem conturbatus es: nonne timor tuus stultus est, et spes tua, et simplicitas vitae tuae? Recordare itaque quis mundus perierit, vel quando veraces radicitus interierint. Quemadmodum vidi arantes pessima, et qui serunt ea, dolores metunt sibi. Praecepto Domini peribunt, et spiritu irae ejus demolientur. Fremitus leonis, et vox leaenae, et gaudium draconum exstinctum est. Myrmicoleon periit, eo quod non haberet escam: et catuli leonum divisi sunt ab invicem. Quod si aliquod verbum verum fuisset in sermonibus tuis ÷ nihil horum tibi accidisset **. Numquid non capit auris mea magnifica ab eo, somnum et timorem nocturnum? Decidente timore in homines, horror mihi accidit et tremor: et valide ossa mea commovit, et spiritus in faciem mihi occurrit. Horruerunt capilli mei et carnes. Exsurrexi, et non cognovi. Inspexi, et non erat figura ante faciem meam: sed auram tantum et vocem audiebam. Quid enim? Numquid homo coram Domino mundus erit, aut ab operibus suis sine macula vir? Si contra servos suos non credit, et adversus angelos suos pravum quid reperit? habitantes autem domos luteas, de quibus et nos ex eodem luto sumus, percussit illos tamquam tinea, et a mane usque ad vesperam ultra non sunt, et quod non possent sibi ipsis subvenire perierunt. Afflavit enim eos, et aruerunt, interierunt, quia non habebant sapientiam.
Cap. V [ Cap. V.] Invoa autem si quis tibi respondeat: aut si quem sanctorum angelorum videas. Etenim stultum interimit [ Al. perimit] ira: errantem autem occidit zelus. Ego autem vidi stultos radicem mittentes; sed protinus comesta est eorum conversatio. Longe fiant filii eorum a salute, et conterantur ante [ Al. super] januas [infirmorum], et non sit qui eruat. Quae enim illi congregaverunt, justi comedent, ipsi vero de malis non liberabuntur. Exhauriatur fortitudo eorum. Non enim prodiet de terra labor nec de montibus germinabit dolor; sed homo in labore nascitur: pulli autem vulturis altissime volant. Unde et ego deprecabor Dominum, et Dominum omnium dominatorem invocabo, qui facit magna et investigabilia: glorifica ÷ et ingentia ** quorum non est numerus. Qui dat pluviam super + faciem ** terrae, et mittit aquam sub coelo. Qui facit infirmos in excelso, et qui impeditos excitat + in salutem. Qui mutat consilia astutorum, ut non faciant [ Al. faciat] manus eorum veritatem ** Qui comprehendit sapientes in prudentia, et consilium versutorum exterret. In die occurrent illis tenebrae: et [ Al. aut] tamquam nocte palpabunt in meridie. Et pereant in bello, et egrediatur de manu potentis infirmus. Sit autem infirmo spes: et iniquus obstruatur. Beatus autem vir, quem arguit Dominus. Correptionem ergo omnipotentis ne abnueris. Ipse enim dolorem facit, et rursum medetur. Percutit, et manus ejus sanat. Sexies de necessitatibus liberabit te, et in septimo non te tanget malum. In fame liberabit te a morte, in praelio vero de manu ferri solvet te. A flagello linguae abscondet te: neque timebis, neque supervenient tibi mala. Injustos et iniquos deridebis, et ferocientes bestias non timebis + Quia cum lapidibus agri habebis foedus. Bestiae enim ferae pacatae erunt tibi ** Deinde scies quod in pace erit domus tua: et tabernaculi tui conversatio non peccabit. Et scies quod multum erit semen tuum: et filii tui erunt tamquam herba omnis in campo. Et venies in sepulcrum tamquam frumentum maturum [ quod in tempore suo metetur] aut tamquam acervus areae in tempore suo congregatus. Ecce haec ita exquisivimus. Haec sunt quae audivimus, tu vero scito temetipsum [quid egeris].
RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT:
Cap. VI
[ Cap. VI.] Si quis appendens ponderet iram meam, et sermones meos ponat in statera simul: arena littorum inveniet graviores. Sed ut videtur, verba mea sunt mala. Sagittae enim Dei [ Al. Domini] in corpore meo sunt: quarum furor bibit sanguinem meum. Cum enim incipio loqui, stimulant me. Quid enim? Numquid frustra onager clamabit nisi escam quaerens [ Al. requirens]? aut bos mugiet cum habeat in praesepi cibos? Numquid potest sine sale edi panis: aut est sapor in sermonibus vanis? Sic nec anima mea potest cessare. Fetidas enim video escas meas, sicut est odor leonis. Quod si det et veniat postulatio mea, et spem meam det Dominus: incipiens Dominus vulneret me, sed non in perpetuum me interficiat. Sit mihi civitas sepulcrum, super cujus muros saliebam. Non parcam. Non enim mentitus sum verba sancti Dei mei. Quae est enim virtus mea, ut sufferam? aut quod tempus meum, ut sustineat anima mea? Numquid virtus lapidum, virtus mea, aut carnes meae sunt aereae? aut non in ipso confidebam? sed adjutorium a me recessit. Aversa est a me misericordia, et visitatio Domini me despexit. Propinqui mei non respexerunt me, tamquam torrens deficiens, aut sicut fluctus transierunt me. Qui me metuebant, nunc irruerunt super me. Sicut nix aut glacies constricta cum tabuerit in calore, non apparet quid fuerit: sic et ego derelictus sum ab omnibus. Perii, et exsul de domo mea factus sum. Videte vias Themanorum, semitas Sabaeorum. Intuemini, quia confusionem consequentur qui in civitatibus, et in divitiis confidunt. Nunc autem et vos insurrexistis in me sine misericordia: sed videntes vulnus meum, timete. Quid enim? Numquid aliquid vos petii, aut fortitudine vestra indigeo, ut me salvetis ab inimicis, aut de manu potentium eripiatis me? Docete me, et ego obmutescam. Si quid erravi, dicite mihi. Sed ut video, prava veri hominis esse dicitis. Non enim a vobis auxilium peto, neque increpatio vestra silentium imponit mihi. Neque enim elocutionem sermonis vestri sustinebo. Verumtamen super pupillum [ Al. pusillum] irruistis, et insilistis in amicum vestrum. Nunc autem aspicientes + vacate mihi. In facie vestra non mentiar. Sedete, et non sit iniquitas: et rursum justitiae adestote. Non est enim in ore meo iniquitas.
Cap. VII [ Cap. VII.] Et fauces meae nonne sapientiam meditantur [ Al. meditabantur]? Numquid non tentatio est vita humana super terram, et sicut quotidiani mercenarii vita ejus? aut tamquam servus metuens dominum suum, et consecutus umbram: aut tamquam mercenarius qui exspectat mercedem operis sui? sic et ego exspectavi menses vanos, et noctes dolorum datae sunt mihi. Si dormiero: dico: Quando dies? Et si surrexero, rursum: Quando vespera [ Al. vesper]? Repleor autem doloribus a vespera usque ad mane: et concrescit corpus meum putredine vermium. Infundo glebas terrae, radens saniem, et vita mea exilior est, quam loquela, et periit in vacuum spes. Recordare itaque [ Al. ergo] quia spiritus est vita mea, et non amplius revertetur oculus meus videre bona, + non me cognoscet oculus videntis? + oculi tui in me, et non subsisto ** tamquam nubes expurgata [de coelo]. Si enim homo descenderit ad inferos, ultra non ascendet, et non revertetur amplius domum suam, neque cognoscet illum ultra locus suus. Propterea itaque et ego non parcam ori meo: loquar in angustia positus spiritus mei, aperiam amaritudinem animae meae ÷ coarctatus ** utrumne mare sum ego, aut draco, quia statuisti super me custodiam? + Quia dixi ** consolabitur me lectulus meus, et referam ad meipsum consolationem in toro meo: exterres me per somnia et per visionem obstupefacis: absolves a spiritu meo animam meam: et a morte ossa mea. + Repuli: Non enim in sempiternum vivam ÷ ut patienter feram **
Discede a me. Vana est enim vita mea. Quid est enim homo quod exaltasti eum? aut quia sensu tuo intendisti ad [ Al. in] eum? ut visitationem ejus facies in mane, et in requie judicabis eum. Usquequo me non dimittis, neque deseris donec glutiam [ Al. deglutiam] salivam meam [in dolore]? Si ego peccavi, quid possum tibi facere? Tu qui scis sensum humanum. Quare posuisti me, ut loquar adversum te, et sum tibi oneri? Et quare non es oblitus iniquitatis meae, et purgasti peccatum meum? nunc autem in terram ibo. Mane vigilabo, et ultra non ero.
AD HAEC BALDAD SAUCHITES, DIXIT:
Cap. VIII
[ Cap. VIII.] Quousque loqueris haec? Spiritus multiloquax est ori tuo. Numquid Dominus injuste agit cum judicat, aut qui fecit omnia turbabit quod justum est? Si filii tui peccaverunt coram eo, misit in manu iniquitates eorum. Tu autem consurge diluculo ad Dominum omnipotentem, et precare. Si mundus et verax + es tu, ** precem exaudiet tuam, et restituet tibi vitam justitiae, et erunt priora tua minima, novissima autem tua infinita. Interroga enim generationem priorem, et exquire genus parentum. Et hesterni sumus, et nescimus, et umbra est vita nostra super terram. Aut numquid non hi docebunt te, et referent tibi: et ex corde suo proferent sermones? Numquid virescit [ Al. viret] scirpus sine aqua, aut crescit juncus nisi irrigetur? Adhuc in sua radice consistit, et non metetur. Antequam bibat omnis herba, nonne arescit? Sic igitur erunt novissima hominum, qui obliviscuntur Dominum. Spes enim impii peribit, et non habitabilis erit domus ejus, atque araneis complebitur tabernaculum ejus. Quod et si suffulserit domum suam, non stabit; et cum coeperit, non permanebit. Humidus est enim ante solem, et de putredine ejus germen ejus ascendet. In congregationibus lapidum dormit, et in medio lapillorum vivet. Si deglutierit, locus mentietur eum. Non enim advertisti haec, quia eversio imputabilis est. De terra autem alterutrum germinabit. Dominus enim non reprobabit innocentem, nec ullum munus impii accipiet. Veracium autem os replebit risu, et labia eorum confessione. Inimici autem eorum induentur confusione, et tabernaculum impii non manebit [ Al. permanebit].
ET RESPONDENS JOB, DIXIT:
Cap. IX
[ Cap. IX.] Vere scio quia ita est. Quomodo enim poterit quis justus esse ante Dominum? Si enim velit judicio contendere cum eo, non respondebit ei unum de mille. Sapiens est enim sensu, et fortis et magnus. Quis durus fuit coram eo, et mansit? Qui in vetustatem perducit montes, et nesciunt: qui vertit eos in ira, qui commovet orbem a fundamentis, et columnae ejus movebuntur. Qui praecepit soli et non oritur, et caetera sidera signat. Qui extendit coelum solus, et ambulat tamquam super terram, super mare. Qui facit Arcturum, et Vespertinum, et Pleiadas, et interiora Austri. Qui facit magna atque investigabilia: glorifica et ingentia quorum non est numerus. Si trangressus me fuerit, non videbo: et si transierit me, nec sic sciam. Si enim morti tradiderit, quis avertet, aut quis dicet illi, quid fecisti? Ipsius enim inavertibilis ira. Ab ipso subdita sunt caetera sub coelo. Quod si audiat me, et discernat sermones meos + secum ** Quod si etiam justus fuero, non exaudiet me. + Judicium ejus rogabo ** Si vero invocavero, et exaudierit, non credam, quod [ Al. quoniam] exaudivit vocem meam. Ne forte in turbine me conterat. Multas enim tribulationes meas fecit sine causa. Non enim sinit me respirare; sed implevit me amaritudine. Etenim quia potest obtinet. Nam judicio ejus quis adversabitur? Quod et si fuero justus, os meum impia loquetur. Quod et si fuero sine crimine, pravus inveniar. Si enim et impie egi in animam meam, nescio. Verumtamen aufertur vita mea. Unum est propter quod et dixi: Magnum et potentem disperdit [ Al. diperdidit] ira, quia nequam homines in magna morte erunt; sed justi hi deridentur. + Terra tradita est in manus impii. + Facies judicum ejus operit. + Quod si non est, quis ergo est? + Vita autem mea levior est cursore. + Fugerunt, et non viderunt bonitatem. ** Abierunt quasi vestigium navis, aut quasi aquilae volantis, et quaerentis escam. Quod si et locutus fuero, obliviscor dum loquor. Declinans in facie [ Al. faciem], et ingemiscam. Commoveor omnibus membris. Scio enim quia impunitum me non dimittis. Et quia sum impius, quare non sum mortuus, sed laboro? Quod si purificatus fuero in nive, et mundatus fuero mundis manibus, satis in sorde me tinxisti, et exsecratum me est vestimentum meum. Non es enim homo sicut ego, cui contradicam: ut veniamus pariter ad judicium. Utinam esset nobis arbiter, et qui argueret, et qui audiret inter utrumque [ Al. utrosque]! Avertat a me virgam + suam ** et timor ejus non me terreat. Loquar, et non timeam eum. Non enim nunc sum mecum. [ Cap. X] Defecit anima mea in vita mea. Proferam contra me sermones meos, loquar in amaritudine animae ÷ coarctatus, ** et dicam ad Dominum: Noli me docere impium esse. Quare me taliter judicasti? Aut bonum est tibi, si inique egero? quia despicis opus quod manus tuae fecerunt, et ad consilium impiorum animadvertisti? aut sicut homo perspicit, perspicis, + aut sicut videt homo videbis: aut humana est vita tua, aut anni tui sunt + tamquam dies ** hominis? quia perquisisti iniquitatem meam, et peccata mea investigasti. Scis enim me nihil impii [ Al. impie] fecisse. Sed quis est qui de manibus tuis eripiat [ Al. eripiatur]? Manus tuae fecerunt me, et finxerunt me, postea vero mutatus percussisti me. Memor esto quod de luto finxisti me, et in terram iterum me convertes. Nonne tamquam lac mulsisti me, et coagulasti me ut caseum? et pelle et carne me induisti: ossibus et nervis me inseruisti. Vitam, et misericordiam mihi dedisti, et inspectio tua custodivit spiritum meum. Haec ergo cum in te sint, scio quia omnia potes, nec est tibi impossibile quidquam. Quod si et peccavero, custodies me: ab iniquitate autem non impunitum fecisti me. Quod si et impie fecero, vae mihi: et si justus fuero, non possum respirare. Plenus enim sum opprobrio: et capior sicut leo ad occisionem. Iterum autem commutatus saevissime crucias me. Restauras [ Al. Instauras] in me tormenta mea. Ira magna usus es in me, et importasti mihi tentationes. Quare ergo de ventre eduxisti me et non sum mortuus, ut nullius oculi me viderent? et essem tamquam non fuissem. Quare autem a ventre non sum sepultus protinus? aut numquid non est parum tempus vitae meae? Patere me, ut requiescam pusillum: antequam eam unde non revertar: in terram tenebrosam, et caligosam, in terram noctis aeternae: ubi non est lux, nec est videre vitam hominum.
RESPONDENS SOFAR MINAEUS, DIXIT:
Cap. XI [ Cap. XI.] Qui multa dicit et audire debet. Aut numquid eloquens, videbitur justus esse? Beatus homo natus, homo brevis vitae. Noli multus esse in verbis, cum nemo sit qui contradicat tibi. Neque dicas, justus sum operibus, et sine crimine + fui ante eum. ** Sed quomodo Dominus loquatur ad te, + et aperiat labia sua tecum, ** et doceat te virtutem sapientiae, quia duplex erit super te: et tunc scies, quia digne reddita sunt tibi a Deo pro eis quae peccasti. At vestigium Domini invenies, vel ad ultima venisti eorum quae fecit omnipotens? Sublimior est coelo, et quid facies? Profundior vero inferis, quid scis? aut longior a spatio vel altitudine maris. Quod si everterit omnia + aut congregaverit, ** quis dicet illi, quid fecisti? Ipse enim novit opera iniquorum, et videns injusta, non negliget. Homo aliter nutat sermonibus, et vir natus mulieris tamquam onager erit in deserto. Si enim tu mundum posuisti cor tuum, et extendes [ Al. extendens] ad eum manus tuas. Si iniquum quid est in manu tua, longe facito illud ÷ a te ** et iniquitas in domo tua non maneat. Sic enim fulgebit facies tua, tamquam aqua pura, et exspoliabis [ Forte exspoliaberis] sorde, et non timebis: et laboris oblivisceris, tamquam fluctus qui praeterit, et non terreberis: et oratio tua tamquam Lucifer erit: et a meridiano orietur tibi vita, et confides quia est tibi spes. Et pro sollicitudinibus et curis apparebit tibi pax. Requiesces enim et non erit qui te expugnet, et rogabunt faciem tuam multi. + Oculi autem impiorum tabescent ** salus autem relinquet eos: spes enim eorum perditio est animae.
RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT:
Cap. XII [ Cap. XII.] Ergo vos estis soli homines? vobiscum morietur sapientia? et mihi quoque est cor, sicut et vobis; sed justus vir et sine crimine venit in derisum. In tempus enim certum praeparatus erat, ut succumberet alius, et domus ejus ut devastaretur ab iniquis. Immo vero nullus confidat, cum sit nequam, se impunitum futurum, quod in iracundiam provocat Deum, tamquam inquisitio in eos non sit futura. Sed tamen interroga quadrupedia, si tibi responderint [ Al. respondeant], aut volatilia coeli, si renuntiaverint tibi, et narra terrae, si loquetur ad te. + Et referent tibi pisces maris: + Quis nescit in his omnibus quia manus Domini fecit haec? ** Si non in manu ejus est anima omnium viventium, et spiritus omnis + carnis ** hominis. Auris enim sermones dijudicat, fauces autem gustans escas + sibi ** In multo tempore sapientia est: et in longa vita est scientia. Apud eum est sapientia et virtus, ipsius est consilium et intellectus. Si destruxerit, quis aedificabit? Si cluserit + circum hominem, quis aperit? Si prohibuerit aquam, siccabit terram. Quod si emiserit, perdet evertens terram. Apud ipsum imperium et fortitudo, et disciplina, et intelligentia. Qui ducit consiliarios [ Al. consultatores] captivos, Judices autem terrae in pavorem misit [ Al. mittit]. Qui collocat reges super sedes + et circumdedit balteo renes [ Al. lumbos] eorum ** Qui emittit sacerdotes captivos, et potentes terrae evertit. Qui permutat labia fidelium, et intelligentiam senum cognovit: effundens ignobilitatem super principes, et humiles sanans. Qui revelat profunda de tenebris: et produxit in lucem umbram mortis, + decipiens gentes, et perdens eas, ** sternens gentes et in via deducens [ Al. in viam ducens] eas. Reconcilians corda principum + populi ** terrae: seduxit autem illos in via [ Al. viam] quam non noverant. Tractabit tenebras et non lucem, et errabunt sicut ebrius.
Cap. XIII [ Cap. XIII.] Ecce haec omnia vidit oculus meus, et audivit auris mea, et novi quae et vos nostis. Et + quidem ** ego non sum vobis insipientior: immo vero et ego ad Dominum loquar, et arguam in conspectu ejus, si voluerit. Vos autem estis medici iniqui, et curatores malorum omnes vos. Utinam contingat vobis obmutescere! et reputabitur vobis in sapientiam. Audite ergo objurgationem oris mei ** Judicio autem labiorum meorum intendite. Nonne ante conspectum Domini loquimini, et ante conspectum ejus profertis dolum? an subtrahitis vos ipsos judices fieri? Optimum erit, si discusserit vos. Si enim omnia facientes adjiciemini ei, hic nihilominus arguet vos. Quod si et occulte personas mirati fueritis, nonne censura ejus terrebit vos, et timor ejus decidet in vos? Et erit gaudium vestrum in cinere: corpus autem luteum. Obmutescite, ut loquar + ego ** et requiescam ab ira, apprehendens carnes meas dentibus meis, et animam meam ponam in manu. Licet occidat me ille, qui potens est, quia [ Al. qui] et coepit, tamen loquar, et coram eo arguam, et hoc mihi eveniet in salutem. Non enim ante conspectum ejus dolus introibit. Audite, audite sermones meos, quos referam vobis audientibus. Ecce ego appropinquo judicio meo. Scio ego quia justus inveniar. Quis est qui dijudicetur mecum + ut nunc obmutescam et desinam. ** Duo concede mihi + tunc a facie tua non abscondar ** manum aufer a me, et timor tuus non me terreat. Deinde vocabis, et ego audiam: loqueris, et ego respondebo tibi. Quot sunt iniquitates meae, et peccata mea quae sunt, doce me. Quare a me abscondis? Aut putas me esse contrarium tibi, et quasi folium quod a vento movetur, vereris? an tamquam feno quod rapitur, contrarius es? quia conscripsisti adversum me mala, et imposuisti mihi peccata juventutis, et imposuisti in compede [ Al. compedes] pedem meum, et observasti omnia opera mea. Radices pedum meorum contemplatus es, qui veterasco sicut uter, aut velut vestimentum, quod a tineis comestum est. Cap. XIV [ Cap. XIV.] Homo enim natus de muliere brevis vitae, et plenus iracundiae: et sicut flos cum floruerit, decidet, fugitque ut umbra, et non permanet. Nonne etiam hujus curam habuisti, et hunc venire fecisti in judicium coram te? Quis enim erit mundus absque sorde? nec unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita ejus + super terram. ** Dinumerati enim sunt menses ejus apud te. Tempus definisti, et non transit. Discede ab eo: sine requiescat, et placeat ei tamquam mercenario dies sua. Est enim arbori [ Al. arboris] spes. Quia si excidatur, iterum floret, et germen ejus non deficiet. Nam si senuerit radix ejus in terra, atque in petra fuerit mortuus truncus ejus, ab odore aquae florebit, et faciet fructum sicut novella. Vir vero cum mortuus fuerit, abiit; et cum ceciderit homo, jam non erit: tempore enim minuetur mare, et flumen deseritur, et siccatur. Homo autem cum dormierit, non exsurget. Usquequo coelum est, non consuetur, + et non suscitabitur de somno suo. ** Atque utinam apud inferos me custodisses, et abscondisses me, donec requiesceret ira tua, et statuisses mihi tempus in quo memoriam mei faceres! Si enim mortuus fuerit homo: vivet consummatis diebus vitae suae? Sustinebo usquequo denuo faciam: deinde vocabis, et ego respondebo tibi. Opera autem manuum tuarum ne improbes. Cogitationes meas dinumerasti, et nihil te latuit peccatorum meorum. Signasti in sacculo iniquitates meas: annotasti si quid invitus erravi. + Et quidem [ Al. equidem] mons cadens defluit + et petra veterascit in loco suo. Lapides consumuntur aquis, + et alluvione frequentium gurgitum minuitur arena terrae, ** spem vero hominis perdidisti. Impulisti enim in finem, et abiit; mutasti faciem ejus, dimisisti eum. Et cum multi fuerint [ Al. fuerunt], filii ejus, nescit: si autem et pauci, ignorat + de eis ** sed carnes ejus + super eum doluerunt: et anima ejus super eum luxit. RESPONDENS AUTEM ELIPHAZ THEMANITES, DIXIT:
Cap. XV [ Cap. XV.] Numquid sapiens respondebit in spiritu scientiae, et implebit [Al. implevit] dolore ventrem, arguens in verbis quibus non oportet, in sermonibus quibus nihil proderit + in eis? nonne tu repulisti timorem, et locutus es tales sermones ante conspectum Domini? Quia reus es sermonibus oris tui, et elegisti linguam malorum, arguat te os tuum et non ego, et labia tua contradicant tibi. Quid enim? Numquid primus homo natus es, aut ante colles concretus es: aut arcana Domini audisti, aut in te solo est sapientia? Quid enim nosti quod non novimus, aut quid intelligis quod non nobiscum est? + Sed et senex et decrepitus in nobis est: + antiquior patris tui diebus. Numquid parum peccasti, et vulneratus es graviter? ** Nimis elate locutus es. Quid ausum fuit cor tuum, et quid sustinuerunt oculi tui: quia in furore erupisti contra Dominum: et protulisti ex ore tuo sermones tales? Quid enim est homo, ut sit sine crimine? aut sit natus justus ex muliere? Si in sanctis + ejus ** non est fides, et coelum non est mundum ante eum: quanto magis abominabilis vir, bibens iniquitates ut potum! Narrabo tibi, audi me, et quae vidi, annuntiabo tibi, quae sapientes dixerunt, et non celaverunt parentes suos. Ipsis solis data est terra, nec supervenit illis quisquam extraneus. Omnis vita impii in solitudine est: et numerati anni dati sunt potenti, et timor in auribus ejus. Cum putaverit se esse jam in pace, tunc eversio veniet ei. Non credit [ Al. credet] converti a tenebris. Jam enim traditus est in manibus ferri, et decretus est in escam [ Al. esca] vulturum, et novit in semetipso quod servatur ad ruinam. Dies enim tenebrarum terrebit eum. Necessitas et tribulatio tenebit eum. Sicut dux in prima acie decidet, qui elevavit manus contra Dominum [ Al. Deum], et contra Dominum omnipotentem contumax fuit, et cucurrit contra eum contumeliose + in crassa cervice scuti sui, + quia operuit faciem ejus in adipe suo + et fecit capistrum super femora. Habitet civitates desertas, intret in domos quae non habitantur. Quae enim ille paravit, alii auferent, et non ditabitur, nec permanebit substantia ejus. Non mittet [ Al. immittet] super terram umbram, nec effugiet tenebras; sed stirpem ejus arefaciet ventus, et decidet ejus flos. Non speret se permanere: vana enim evenient ei. Praecisio ejus ante horam corrumpetur, et germen ejus non videbitur. Vindemietur tamquam uva acerba ante tempus. Decidat tamquam flos olivae. Testimonium enim impii mors, et ignis comburet domos eorum qui munera accipiunt. Concipiet in ventre gemitus, et evenient ei vana, et venter ejus portabit dolum.
RESPONDENS AUTEM JOB, AIT:
[ Cap XVI.] Audivi talia multa. Consolatores malorum omnes. Quid enim ** Numquid ordo est in sermonibus spiritus? + aut in quo molestum tibi erit, quia respondebis ** Et ego secundum vos loquar [ Al. loquor]. Si subjecta esset anima vestra pro mea, loquerer vobis sermonibus, et moverem super vos caput meum. Esset virtus in ore meo, et labia moverem, et non parcerem. Si enim loquar, non dolebo vulnere, quod si taceam, nihilominus terebrabor. Nunc autem lassavit me dolor; et fecit stultum, et putrem + apprehendisti me, et in testimonium factus sum, + et surrexit super me mendacium meum, + contra faciem meam respondebit ** Iracundia enim usus dejecit me, fremuit super me dentibus. Sagittae pyratarum ejus super me deciderunt, acie oculorum irruit. Acriter percussit me in genibus, et simul concurrerunt in me. Tradidit enim me Dominus in manus iniqui, et inter impios projecit me. In pace cum essem, discerpsit me, et tenens comam meam divulsit [ Al. devellit]. Statuit me sicut signum. Circumdederunt me lanceis emittentes in renes meos, et [ Al. tacet et] non pepercerunt. Effuderunt in terra fel meum, dejecerunt me prostratione magna. Cucurrerunt ad me potentes, cilicium assuerunt corio meo, virtus enim mea in terra exstincta est, venter meus combustus est a fletu, et super palpebras meas umbra mortis. Iniquitas nulla erat in manibus meis, sed oratio mea munda. Terra ne operiat super sanguinem carnis meae, nec sit locus clamori meo. Et nunc ecce in coelis est testis meus, et conscius meus in excelsis. Ascendat deprecatio mea ad Dominum, et ante conspectum ejus distillet oculus meus. Dijudicetur vir cum Domino + sicut filius hominis ad proximum suum ** anni enim dinumerati venerunt mihi, et viam qua [ Al. per quam] non revertar, ingrediar. [ Cap. XVII.] Defeci, agitatus spiritu. Oro ut sepeliar, et non contingit mihi. Preces adhibeo cum labore. Et quid feci? Furati sunt externi bona mea. + Quis est iste? Ad manum meam ligetur. + Quia cor eorum abscondisti a prudentia + propter hoc non exaltabis eos +. Parti annuntientur mala, et oculi super filios eorum tabuerunt ** Posuisti autem me in loquelam nationibus, et in risum illis deveni. Obscurati sunt ab ira [ Al. ob iram] oculi mei, et expugnatus sum valde ab omnibus, et mirati sunt super haec [ Al. hoc] veraces. Justus autem super inimicum consurgat, et obtineat fidelis viam suam, et purus manibus sumat audaciam. Quapropter omnes convertimini, et venite. Non enim invenio in vobis veritatem. Dies mei transierunt in calamitatibus: et concussae sunt compages cordis mei. Noctem in diem posuerunt. Lux prope faciem tenebrarum. Si sustinuero, inferi erunt domus mea. In tenebris stratus est lectus meus. Interitum appellavi patrem meum, matrem meam, et sororem tabem. Quae est enim mihi jam spes? aut bona mea videbo: aut mecum ad inferos descendent? aut pariter in cinerem descendemus.
RESPONDENS AUTEM BALDAD SAUCHITES, DIXIT:
Cap. XVIII [ Cap. XVIII.] Quousque non es taciturus? Cohibe te, ut et nos loquamur. Cur ut quadrupedia tacuimus coram te? abutitur te iracundia. Quid enim? Si tu mortuus fueris, sub coelo non habitabitur; aut subvertentur montes a fundamentis, et lumen impiorum exstinguetur, nec splendebit flamma eorum? Lux ejus erit [ Al. fuerunt] tenebrae in domo, et lucerna super eum exstinguetur. Capiant infimi substantiam ejus, et erret concilium ejus. Immissus est enim pes ejus in laqueum [ Al. laqueo], et in rete implicabitur. Veniant super eum laquei + confortabit [ Al. confortavit] super eum sitientes ** absconditus est super terram funiculus ejus + et captio ejus in semita [ Al. semitis]. Per circuitum ** perdant eum dolores, et multi circa pedes ejus veniant in angustia famis. Ruina enim ei praeparata est magna. Comedantur rami pedum ejus, et devoret decora ejus + matura ** mors. Rumpatur de habitaculo ejus sanitas, et teneat eum necessitas causae regalis. + Habitet in tabernaculo ejus, in nocte ejus. + Aspergentur speciosa ejus sulphure. + Subter radices ejus siccabuntur, + et de sursum irruet messio ejus ** Memoria ejus pereat de terra + et non sit nomen ejus in facie platearum: et pellatur de lumine in tenebras: et non sit cognoscibilis in populo suo, nec resalvetur sub coelo domus ejus; sed in populo ejus vivant alteri. Super eum genuerunt infimi, et proceres tenuit miraculum. Haec sunt domus impiorum, et hic est locus ignorantium Deum.
RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT:
Cap. XIX [ Cap. XIX.] Quousque fatigatis animam meam, et destruitis me verbis? Scitote tantum, quia Dominus [ Al. Deus] fecit mihi sic. Detrahitis me, et non erubescitis incumbere mihi. Sed esto, vere ego erravi, et apud me habitat error ÷ ut loquerer verbum, quod non oportebat ÷ et sermones mei erant, et non sunt in tempore ** Cur autem vos in me exaltamini, et exprobratis mihi opprobrium? Scitote ergo quia Dominus est qui me turbavit: et vallum suum circa me circumdedit. Ecce rideo opprobria, et non loquar: clamabo, et nusquam est judicium. + Circumseptus sum, nec vado. In vultu meo tenebras posuit, et gloria me exuit, et abstulit coronam de capite meo, et disrupit me undique, et abii. Excidit tamquam arborem spem meam. Saevissime abusus est me in iracundia: et arbitratus est me tamquam inimicum. Simul venerunt tentationes ejus, + et fecerunt per me viam suam, + et circumdederunt tabernaculum meum ** Fratres mei recesserunt. Cognoverunt alienos magis quam me, et amici mei immisericordes facti sunt. Non curaverunt me proximi mei, et scientes nomen meum obliti sunt me. Vicini domus, atque ancillae meae + quasi alienum reputaverunt me: extraneus cram coram eis. Servum meum vocavi, et non respondit. Os meum deprecabatur: et rogabam uxorem meam. Invocabam [ Al. invocavit] ÷ blandiens ** filios + uteri mei ** et illi in perpetuum despexerunt me. Cum surrexero loquentur ad me. Abominati sunt me, qui noverant me, et quos dilexeram consurrexerunt in me. In cute computruerunt carnes meae, et ossa mea in dentibus meis sunt. Miseremini mihi, miseremini mei, o amici! Manus enim Domini est, quae tetigit me. Quare me persequimini sicut et Dominus? De carnibus meis non satiamini. Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei, et ponantur in libro in perpetuum + in stylo ferreo ** et plumbo: aut + in testimonium [ Al. testimonii] ** in petris sculpantur? Scio enim quia aeternus est qui me resoluturus est. Super terram resurget cutis mea quae haec patitur. A Domino enim mihi haec contigerunt, quorum ego mihi conscius sum, quae oculus meus vidit et non alius, et omnia mihi consummata sunt in sinu. Quod et si dixeritis, quid dicemus contra eum, et radicem sermonis inveniemus in eo? Timete et vos + a gladio ** Ira enim super iniquos veniet, et tunc cognoscetis + quia est judicium.
RESPONDENS AUTEM SOPHAR MINAEUS, AIT:
Cap. XX [ Cap. XX.] Non sic sperabam contradicturum te haec. Nec [ Al. non] enim intelligitis magis quam ego. + Eruditionem confusionis meae audiam, + et spiritus sapientiae respondebit mihi. + Numquid haec nosti a saeculis ex quo positus est homo super terram? Jucunditas impiorum ruina magna est; et gaudium iniquorum perditio est. Si ascenderint in coelum munera ejus, et victima ejus nubes tetigerit ÷ cum putaverit se jam stabilem esse ** in fine peribit; et qui noverunt eum, dicent: Ubi est? Tamquam sonus avolans, nusquam comparet: et volavit velut phantasma nocturnum. + Oculus videbit, et non adjiciet + et ultra non cernet eum locus ejus + filios ejus disperdat impius, + et manus ejus succendantur [ Al. succendatur] doloribus. + Ossa ejus repleta sunt juventute ejus, + et cum illo in cinere dormient. + Si dulcis fuerit in ore ejus malitia. + Abscondet eam sub lingua sua. Parcet ei, et non relinquet eam, et tenebit eam in medio gutture suo, et non poterit subvenire sibi. Fel aspidis in ventre ejus. Divitiae inique congregatae evomentur. De domo ejus protrahet eum angelus, et furorem draconum mulgebit. Interficiat illum lingua colubri, et non videat mulctram pecorum, neque pabula mellis et butyri. In vanum et frustra laboravit divitias, de quibus non est gustaturus: quae egerentur, ut durum quid quod mandi non potest, nec glutiri. Multorum enim validorum domos confregit: et habitacula diruit, nec instauravit. Non est salus substantiae ejus. + In desiderio suo non salvabitur. + Non erunt reliquiae de cibis ejus: ideo non florebunt bona ejus. ** Cum putaverit se repletum esse, coarctabitur, et omnis necessitas super eum veniet. Si quomodo impleat ventrem suum, emittet super eum furorem iracundiae. Pluet super eum dolorem, et non liberabitur de manu gladii. Vulneret eum sagitta aerea, pertranseat corpus ejus ÷ jaculum. ** Fulgura in habitaculis [ Al. tabernaculis] ejus, + discurrant super eum terribiliter: et omnes tenebrae in eo maneant. Comedat eum ignis inexstinguibilis, laedat advena domum ejus, et detegat coelum iniquitates ejus. Terra adversetur ei: trahat domum ejus perditio in finem. Dies irae superveniat illi. Haec pars hominis impii a Domino, et possessio bonorum ejus ab episcopo.
RESPONDENS AUTEM JOB, AIT:
Cap. XXI [ Cap. XXI.] Audite, audite sermones meos, et non sit mihi a vobis haec consolatio. Sufferte me, ego autem loquar, et ita demum ridebitis me. Quid enim? Numquid humana est castigatio mea? aut quare non irascar? Respicite ad me, et admiramini, et ponite manum sub mento. Si enim recorder, perturbor; et tenentur carnes meae doloribus. Quare impii vivunt, et senuerunt in divitiis? Semen eorum secundum ÷ desiderium animae ** et nepotes eorum ante oculos. Domus eorum abundantes, et timor nusquam, nec flagellum Domini est super eos. Vaccae eorum concipientes non abortant, et foeta eorum salvavit, et peperit. + Et mittunt sicut + infantes suos ** et permanent sicut vetustae oves eorum. Et parvuli eorum ludo se provocant. Tenent psalterium et citharam, et laetantur ad vocem + organi. ** Et finierunt in bonis vitam suam, atque in requie inferi dormierunt. Dicunt autem Domino: Discede a nobis. Nosse vias tuas nolumus. + Quid est Dominus quia serviemus ei? + aut quae utilitas, quia obediemus ei? ** Erant autem in manibus eorum bona. Sed facta impiorum non respicit. Immo vero lucerna impiorum exstinguetur, et superveniet eis eversio. Dolores autem tenebunt eos ab ira, et erunt sicut palea in vento, et sicut pulvis quem abstulit turbo. Deus, deficiant filii + ejus ** bona ejus. + Redde ei, et sciet. Videant oculi ejus necem suam, et a Domino non salvetur. + Quia nulla voluntas ejus in domo sua post eum + licet numerus mensium ejus dimidiatus sit. Numquid non Dominus qui docet sensum et scientiam, ipse etiam homicidas judicat? + hic ** morietur in robore simplicitatis suae, totus in abundantia et felicitate. Intestina ejus plena sunt adipe, et medulla eorum diffunditur. Alius vero moritur ab amaritudine animae suae, non comedens quidquam boni. Et simul in terra dormient, et putredo operiet eos. Itaque scio, vos audacter [ Al. audaciter] mihi insistere + quia dicitis: Ubi est domus principis, + et ubi est velamen in tabernaculis impiorum? + Interrogate eos qui transeunt per viam, + et signa eorum non ignorabitis. + Quia in die perditionis salvatur malus, + in diem irae deducentur. + Quis annuntiabit coram eo viam ejus, + et quae ipse fecit, qui reddet ei? + Et ipse in sepulcra [ Al. sepulcrum] deductus est, + et super acervum vigilavit. + Dulces ei fuerunt lapilli [ Al. lapides] torrentis, + et post eum omnis homo sequitur, + et ante eum innumerabiles. Quomodo ergo consolamini me inaniter? Requies enim mihi a vobis nulla est.
RESPONDIT AUTEM ELIPHAZ THEMANITES, ET DIXIT:
Cap. XXII [ Cap. XXII.] Nonne Dominus est qui docet sensum et scientiam, + et habitare facit super nos intelligentiam? ** Quid enim pertinet ad Dominum, si tu sis in operibus + absque crimine? ** aut quid ei prodest, quia simplex est via tua? aut timens te arguet te, et veniet tecum in judicium? Nonne malitia tua ÷ est ** multa: et innumerabilia peccata tua? + Quia ** pignus tulisti fratrum tuorum sine causa; et vestimentum pauperum abstulisti: aquam sitientibus non dedisti, et esurientes privasti pane. Habitare fecisti quemquam super terram, aut miratus es personam aliquorum? Viduas dimisisti vacuas, et pupillos afflixisti. Igitur circumvenerunt te laquei, et contrivit te bellum magnum. Lumen tuum in tenebras conversum est; et dormientem te aqua operuit. Nonne qui in excelso manet respicit, et injuriam facientes humiliat? Et dixisti: Quid novit Deus? an per nebulam judicat [ Al. dijudicat]? + nubes latibulum ejus, et non videbitur. + Et ambitum coeli percurrit. + Ergone semitam saeculi custodis + quam calcaverunt viri iniqui + qui capiti sunt immaturi? Fluminis decurrentis fundamenta eorum. ** Qui dicunt: Dominus quid faciet nobis, vel quid nobis importabit omnipotens? Et ipse implevit domos eorum bonis. Et cogitatio impii longe est ab eo. Videntes justi riserunt; et inculpabilis subsannabit eos. + Numquid non demolita est substantia eorum, + et reliquias eorum comedit ignis? ** Esto durus: si sustinueris, deinde fructus tuus erit in bonis. Accipe magis ex ore ejus edictum, et suscipe verba ejus in corde tuo. Quod si reversus fueris, et humiliaveris te coram Domino, procul facies iniquitatem a tabernaculo tuo. + Et pones illud super aggerem in petram, + et in saxa torrentis Ophir. Erit omnipotens adjutor tuus contra inimicos, et quasi argentum mundum igni probatum, faciet te. Tunc coram Domino habebis fiduciam, suscipiens coelum cum hilaritate. Et cum oraveris ad eum, exaudiet te, votaque tua reddes. Et restituet tibi conversationem justitiae, + et in viis tuis erit lumen ** Quia humiliavit semetipsum, et dices, elatus est in superbiam. Et inclinatum oculis salvabit. Erue innocentem, et salvaberis in munditia manuum tuarum.
RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT:
Cap. XXIII [ Cap. XXIII.] Et quidem scio quia de manu mea est increpatio, et manus ejus gravis facta est super gemitum meum. Quis dabit scire me et invenire eum, et venire usque ad solium ejus, ut dicam coram eo causam meam, et os meum impleam increpationibus, et cognoscam causationes quas loquetur mihi, et sentiam quae annuntiat mihi? An in multa virtute dijudicabitur mecum? Nequaquam. Tantum [ Al. Tamen] in terrore non abutatur me. Veritas enim, et increpatio ab eo est. Educit in finem judicium meum. Nam et si primus ambulavero, ultra non ero. Et in novissimis quomodo sciam + eum? + A laeva quid aget? non apprehendam. + Convertetur ad dexteram, et non videbo ** sed scit ipse viam meam, et probavit me sicut aurum. Egrediar in praeceptis ejus. + Tenuit pes meus vias ejus. Custodivi, non declinabo. A praeceptis ejus non discedam. In sinu autem meo abscondi verba ejus. Si autem ipse judicavit sic, quis est qui contradicat ei? Quod enim ipse voluit, et fecit. Propterea ad eum festinavi, et commonitus sollicitus fui de eo +. Idcirco a facie ejus turbabor. Considerabo, et timebo ab eo ** Et Dominus mollivit cor meum, et omnipotens conturbavit me. Nec enim sciebam quod supervenirent mihi tenebrae, et ante faciem meam tegeret caligo.
Cap. XXIV [ Cap. XXIV.] Quare Dominum non latuerunt horae, impii autem + nescierunt dies ejus? finem transgressi sunt. Gregem cum pastore rapientes + paraverunt ** Jumentum pupillorum abegerunt, et bovem viduae pignoraverunt. Et inclinaverunt pauperes a via ÷ justa ** simul absconditi sunt mites terrae. Et irruerunt sicut asini + feri ** in agro super me, exeuntes ad opus suum. + Suavis factus est eis panis in adolescentes ** Agrum ante tempus non suum demessuerunt. Infirmi vineas impiorum absque mercede, et cibo coluerunt. Nudos multos fecerunt dormire sine vestimentis, et tegumen in frigore abstulerunt. + De stillicidiis montium madescent ** qui cum tegumen non haberent, petra operti sunt. Rapuerunt ab ubere pupillum; et eum qui ceciderat, humiliaverunt. Nudos fecerunt dormire inique, et esurientium abstulerunt panem. In angustiis inique insidiati sunt, viam autem justitiae ignoraverunt. De civitate et de domibus vi ejiciebantur. Anima vero parvulorum in gemitu valde. Ipse autem Deus eorum curam non habuit? Cum essent super terram, et ignorarent viam justitiae, non ambulaverunt in semitis ejus: et sciens eorum opera tradidit eos in tenebras. + Et nocte erit sicut fur. + Oculus adulteri observat tenebras + dicens, non videbit me oculus, + et latibulum faciei posuit. + Suffodit in tenebris domos. Per diem obsignaverunt semetipsos. + Non cognoverunt lucem, + quia simul eis mane umbra mortis + levis est super faciem aquae ** Maledicatur pars eorum super terram. Appareant plantationes eorum super terram aridae. De sinu enim pupillorum rapuerunt. Deinde rememoratum est peccatum ejus. Sicut nebula roris nusquam comparuit. Retribuatur illi sicut egit. Conteratur sicut lignum insanabile omnis iniquus. Sterili enim non fecit bene, et mulieris non est misertus. In ira evertit infirmos. Consurgens ergo non credit contra vitam suam. Cum infirmari coeperit, non speret sanitatem, sed cadet [ Al. cadit] in languore. Multos enim afflixit altitudo ejus. Emarcuit sicut malva in aestu, aut sicut de stipula spica + sponte ** decidens + alioquin quis est qui loquatur mendacium me dicere, + et ponet in nihilum verba mea? RESPONDENS AUTEM BALDAD SAUCHITES, DIXIT:
Cap. XXV [ Cap. XXV.] Quid enim exordium quam timor ab eo qui facit universa in excelso? Nemo enim putet esse moram piratis. In quem enim non venient insidiae ab eo? aut quomodo erit homo justus coram Domino, vel quomodo se mundabit natus ex muliere, si lunae praecipit, et non lucet, nec stellae sunt mundae ante [ Al. apud] eum? Quanto magis homo putredo, aut filius hominis vermis!
RESPONDENS AUTEM JOB, DIXIT:
Cap. XXVI [ Cap. XXVI.] Cui ades, vel quem adjuturus es? nonne eum cui multa virtus est et brachium forte? Cui tu das consilium? nonne cui omnis est sapientia? vel quem sequeris? nonne eum cui magna est fortitudo? Cui annuntiasti sermones, aut spiramen cujus est quod exit a te? + Numquid gigantes redigentur in nihilum + subter aquam, et proximi eorum? + Nudus infernus coram eo, + et non est velamen perditioni. + Extendens aquilonem super nihilum + suspendens terram super nihilum (in aerem) + ligans quam in nubibus suis, + et non est scissa nubes sub eo. + Qui tenet faciem solii + et extendens [ Al. extendit] super eum nubem suam, + praeceptum circumdedit super faciem aquae + usque ad consummationem lucis. + Columnae coeli intremuerunt [ Al. contremuerunt] + et obstupuerunt ab increpatione ejus ** Virtute sua sedavit mare. Prudentia ejus vulneratus est cetus, et claustra coeli metuunt eum. Praecepto autem peremit draconem desertorem. Ecce hae partes viae ejus. Et adhuc stillam sermonis audivimus de eo. Virtutem autem tonitrui ejus quis sciet quando faciet?
ET ADJECIT JOB AD PROOEMIUM SUUM, ET DIXIT:
Cap. XXVII [ Cap. XXVII.] Vivit Dominus, qui sic me judicavit, et omnipotens qui amaricavit animam meam: quia donec spiratio mea est in me, et spiritus divinus in naribus meis, non loquentur labia mea injusta, nec anima mea meditabitur iniqua. Absit a me justos vos dicere, donec moriar. Nec enim separabo innocentiam meam a me. Justitiam meam tenebo, et non dimittam. Nec enim conscius sum mihi iniquum quid commisisse. Itaque sunt inimici mei sicut eversio impiorum, et qui in me insurgunt sicut perditio iniquorum. Quae enim spes est impio, quia exspectat, et confidit in Domino si forte solvatur, aut preces ejus exaudiat Dominus? aut si venerit [ Al. evenerit] ei necessitas, numquid habet aliquam fiduciam in conspectu ejus, aut cum invocaverit eum, exaudiet illum? Quapropter annuntiabo vobis quid sit in manu Domini. Quae sunt ab omnipotente, non mentiar. Ecce omnes nostis quia vane vana loquimini. Haec est pars hominis impii a Domino. Possessio vero potentium veniet ab omnipotente super eos. Quod si multi fuerint filii ejus, in occisionem erunt. Si autem et juvenes facti fuerint, indigebunt. Et qui circa eum sunt, morte morientur, et viduis eorum nemo [ Al. non] miserebitur. Quod si et collegerit ut terram argentum, et velut lutum paraverit aurum, haec omnia justi consequentur, et substantiam ejus + veraces possidebunt **. Erunt enim eorum domus sicut tinea [ Al. tineae], et aranea [ Al. araneae] quae servavit. Dives dormit, et non adjiciet. + Oculos suos aperuit, et non est. + Occurrent ei quasi aqua dolores, + nocte auferet eum caligo. + Tollet eum aestus, et abibit; + et ventilabit eum de loco suo ** et projiciet super eum, et non parcet. De manu enim ejus fuga fugiet. Plaudet super eum manibus suis, et trahet eum de loco suo.
Cap. XXVIII [ Cap. XXVIII.] Est enim argento [ Al. argenti] locus unde sit; locus autem auro ubi purgatur: Ferrum enim de terra fit, aes autem similiter ut lapis exciditur. Ordinem posuit tenebris, + et omnem finem ipse invenit + lapis tenebrae et umbrae mortis, + discissio torrentis a cinere ** Qui vero obliviscuntur viam justitiae, infirmati sunt ab hominibus, + et commoti sunt. + Terra de qua egressus est panis + subter eam eam versus est quasi ignis. + Locus sapphiri lapides ejus, + et aurum ejus agger est + semitam quam non cognovit avis + nec vidit eam oculus vulturis, + nec [ Al. non] calcaverunt eam filii arrogantium, + nec transiit super eam leo. + In durissimo lapide extendit manum suam; + vertit enim ab stirpibus montes ** et ripas fluminum disrupit. Omne vero pretiosum vidit oculus ejus, altitudines fluminum revelavit; ostenditque virtutem suam in lumine. Sapientia vero unde inventa est, vel quis sit locus scientiae? Ignorat mortalis viam ejus, nec invenietur in hominibus. + Abyssus dixit: Non est in me + Et mare dixit, non est mecum + non dabitur aurum ÷ conclusum ** pro ea + et non appendetur argentum in commutatione ejus. + Non erit deterior auro Ophir, + onyche pretioso, et sapphiro. + Non aequabitur ei aurum et vitrum, + et commutatio ejus vasa aurea. + Et Excelsa et Gabis non erunt in memoria. + Et trahes sapientiam de occultis. + Non componetur ei topazium Aethiopiae. + Auro mundo non comparabitur. + Sapientia unde inventa est? + Quis autem locus est intellectus? Latet ab oculis omnis hominis, + et a volucrum coeli abscondita est. + Perditio et mors dixerunt: Audivimus ejus gloriam ** Dominus commendavit viam ejus, et ipse novit locum ejus. Ipse enim omne quod est sub coelo, perspicit, et novit quae sunt in terra, qui omnia fecit: ventorum libramenta, aquae mensuras. Quando haec fecit, sicut vidit, enumeravit + et viam tempestatis [ Al. tempestatum] vocibus + tunc vidit eam et exposuit eam, paravit, et investigavit ** Dixit autem homini: Ecce pietas est sapientia, abstinere vero a malis, scientia. ET ADJECIT JOB AD PRAEFATIONEM, DICENS:
Cap. XXIX [ Cap. XXIX.] Quisnam me restituet in menses priorum dierum, in quibus Dominus custodiebat me? Cum lucebat lucerna ejus super meum caput: cum in lumine ejus ambulabam in tenebris; cum eram florens in viis; cum Dominus inspiceret domum meam, et essem in abundantia magna, et circum me pueri mei. Cum flueret per vias meas butyrum; cum montes mei abundarent lacte. Cum exirem matutinus in civitate, et in plateis ponebatur mihi sella. Videntes me adolescentes abscondebantur, senes autem omnes [ Al. tacet omnes] assurgebant, et potentes cessaverunt loqui, digitum ponentes ad os suum. Et audientes me felicem dixerunt, et lingua eorum gutturi eorum adhaesit: quia auris audivit, et beatificavit me; et oculus videns me declinavit. Liberavi enim pauperem de ÷ manu ** potentis, et pupillo, cui non erat adjutorium, auxilium detuli. + Benedictio perituri super me veniebat ** et os viduae benedixit me. Justitiaque indutus eram, et vestiebar judicio sicut chlamyde. Oculus eram caecorum, et pes claudorum. Ego eram pater invalidorum. Judicium, quod non noveram, exquisivi. Confregi molas iniquorum, et de medio dentium eorum rapinas extorsi. Dixi enim: Aetas mea senescet, sicut arbor palmae multo vivam tempore. + Radix mea patet ad aquas, + et ros morabitur in messe mea. + Gloria mea nova mecum, + et arcus meus in manu mea gradietur ** Me audientes intuiti sunt, et tacuerunt in meo consilio, et in sermone meo non adjecerunt; sed gavisi sunt cum loquerer eis. Sicut terra sitiens exspectat pluviam: sic isti meum sermonem. Quod si et redirem ad eos, non credebant, + et lux vultus mei non concidebat. + Elegi viam eorum, et sedi princeps, + et habitabam sicut rex cinctus fortibus + quasi tristes consolans **
Cap. XXX [ Cap. XXX.] Nunc autem derident me infimi: nunc monent me minores tempore, quorum spernebam parentes; et virtus manuum eorum quasi nihilum mihi erat. + In eis peribat omnis vita. + In egestate et fame instabiles: qui fugiebant in desertum heri [ Al. heremi] propter angustias, et miserias. + Qui rodebant cortices arborum; quorum erat cibus radix herbarum. Inhonorati et subjecti [ Al. abjecti], et egentes omni bono. Qui radices lignorum manducabant propter famem magnam. Insurrexerunt in [ Al. super] me fures, quorum domus erant cavernae petrarum, + et inter arbores clamabant ** Qui sub stirpibus terrae manebant. Filii stultorum, + et ignobilium; nomen et honor exstinctus a terra. Nunc autem cithara eorum ego sum, et me habent fabulam [ Al. ad fabulam]. Abominati sunt me discedentes procul; nec in faciem meam pepercerunt spuere. Aperiens enim pharetram suam, afflixit me: et frenum in faciem meam miserunt. Pedes meos vinxerunt compedibus, et aperuerunt super me semitas perditionis suae. Contritae sunt semitae meae. Exuit enim me stola, et jaculis suis vulneravit me. Abusus est me sicut voluit. Doloribus involutus sum, et iterantur dolores mei. Discedit sicut spiritus spes mea, et sicut nubes + transiit ** salus mea. + Et nunc super me effundetur anima mea ** Possederunt me dies dolorum: Nocte vero ossa mea confracta sunt, et nervi mei dissoluti sunt. In multa virtute apprehendit stolam meam, + et quasi ora vestimenti mei circumdedit me ** Aestimavi me sicut lutum. In terra et cinere pars mea. Clamavi vero ad te, et non audisti me. + Steterunt, et consideraverunt me ** Aggressus es me sine misericordia. Manu potenti verberasti me, et constituisti me in doloribus, + et projecisti me a salute ** scio enim quod mors conteret me. Domus enim est omni mortali terra. Atque utinam possem me ipsum interficere, aut rogare alium ut faceret mihi hoc! Ego autem flevi super omni invalido, et suspiravi cum viderem virum in necessitatibus. Ego bona praestolabar. Ecce occurrerunt mihi magis dies malorum. + Venter meus efferbuit, et non tacebit. + Occupaverunt me dies inopiae ** Gemens incessi sine silentio, et steti in coetu clamans. Frater factus sum sirenarum, et amicus filiarum struthionum. Cutis mea innigrata est valde, et ossa mea + frixa sunt ** ab aestu. Versa est in luctum cithara mea, et psalmus meus in fletum. +
Cap. XXXI [ Cap. XXXI.] Testamentum feci oculis meis, + et non cogitabo de virgine. + Et quae est pars alia Dei desuper, + et haereditas omnipotentis de excelsis. + Nonne perditio erit iniquo, et abalienatio facientibus iniquitatem? ** Nonne ipse videbit viam meam, et omnes gressus meos dinumeravit? Si incessi cum irrisoribus, vel si festinavit ad dolum pes meus, appendat me in statera aequissima. Scit autem Dominus innocentiam meam. Si defluxit pes meus de via, et si secutum est oculum cor meum. Si manibus meis tetigi munera, seram, et alii fructus meos edant; sine stirpe sim super terram. Si secutum est cor meum mulierem, aut si obsedi januas ejus, placeat quoque uxor mea alteri, et filii mei humilientur. Furor enim animi est indomitus commaculare viri uxorem. Ignis ardens est in omnibus membris. Quocumque intraverit, radicitus perdet. Quod si et despexi judicium famuli mei, aut ancillae, cum judicarentur apud me; (quid enim faciam, si judicium meum faciat Dominus?) quod si et visitationem, quod responsum dabo? Nonne sicut ego conceptus sum in utero, et illi, et fuimus similiter in ventre? Infirmis autem, si quid opus fuit, non denegavi. Viduae oculum non excruciavi. Aut si panem meum comedi solus, et non dedi pupillo + ex eo (quia ab adolescentia mea enutriebam quasi pater + et de ventre matris meae dux eis fui ** aut si despexi nudum pereuntem, et non operui +, non habentem velamen ** Infirmorum vero si non benedixerunt mihi humeri, et de tonsura ovium mearum calefacti sunt. Si levavi super pupillum manum + meam ** fidens quia multum est mihi adjutorium, discedat humerus meus a jugulo meo, et brachium meum a cubito meo conteratur. Timor enim Domini [ Al. tacet Domini] continuit me, + et a pondere ejus non sustinebo. + Si posui aurum robur meum ** quod et si in lapide pretioso fidebam: si et laetatus sum cum esset mihi census multus, si et in innumerabilibus posui manum meam. An non videmus solem lucentem deficere, et lunam minui? non enim in ipsis est, + et deceptum est clam cor meum ** Quod si et osculatus sum manum meam ponens ad os meum, et hoc mihi ad magnam injustitiam reputetur: quia mentitus sum in conspectum Domini excelsi. Quod si et gavisus sum super ruina inimici mei, et dixit cor meum, benefactum est: audiat auris mea maledictionem meam, opprobrio sim in meo populo diffamatus. Quod si saepe dixerunt ancillae meae, Quis det nobis ut carnibus ejus satiemur? cum satis bonus essem. Foris non manebat hospes. Janua mea omni advenienti patebat. Quod si et sponte peccans abscondi peccatum meum; nec enim erubui multitudinem populi, ne confiterer coram eis: aut si dimisi infirmum sinu vacuo exire januam meam. + Quis mihi tribuat auditorem? + Manum Domini si non timui, ** conscriptionem si quam habeo, super humeros meos levans, et coronatus publice legam: et si non disrupi eam, et reddidi nihil accipiens a debitore. Si super me umquam terra gemuit, aut sulci ejus ploraverunt simul; aut si et virtutem ejus comedi solus sine pretio; aut si animam Domini terrae decipiens contristavi: pro tritico germinet mihi urfica, et pro hordeo spina. ET QUIEVERUNT VERBA JOB.
Cap. XXXII [ Cap. XXXII.] Cessaverunt autem et tres amici ejus ultra contradicere Job; erat enim Job in conspectu suo justus. Et iratus est furore Elius filius Barachiel Buzites de cognatione Ram ÷ Ausitidis regionis ** Job. Iratus autem valde, quia se dixerit justum ante Deum. Et tribus amicis iratus est valde quod non potuerunt respondere contraria Job; et aestimaverunt eum esse impium. Elius autem sustinuit, ut daret responsum Job, quia seniores se erant in diebus. Et vidit Elius, quia non est responsio in ore trium virorum, + et iratus est furor ejus.
ET RESPONDENS ELIUS FILIUS BARACHIEL BUZITES, DIXIT:
Juvenis quidem sum aetate, vos autem estis seniores; propterea tacui, timens referre vobis eruditionem meam. Dixi autem quia non est aetas quae loquatur, neque in multis annis noverunt sapientiam: sed spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis, qui docet eos. Nec enim longaevi sunt sapientes, neque senes noverunt judicium. Propter quod dico, audite me, ut referam vobis quae novi. + Ecce patiens fui in verba vestra, + et audivi vestram prudentiam, usquequo discuteretis sermones, + et donec intelligerem vos; + et ecce non est qui arguat Job, + et respondeat sermonibus ejus ex vobis. + Ne dicatis: Invenimus sapientiam. + Dominus abjecit eum, et non vir. + Nec dum ad me locutus est, + et [ Al. tac. in] in sermonibus vestris non respondebo ei. + Obstupuerunt, non responderunt ultra. + Defecerunt ab eis sermones. + Quia ergo exspectavi, et non sunt locuti, + et steterunt et non responderunt ultra: + respondebo et ego partem meam, + et annuntiabo scientiam meam. + Homini vero permisistis loqui talia verba.
ET ADJICIENS ELIUS AIT: ITERUM LOQUAR:
Plenus enim sum verborum, et angit me spiritus ventris mei. Venter enim [ Al. tac. enim] meus sicut uter musto plenus, fervens et ligatus, et veluti follis aerarii disruptus. Loquar et requiescam, aperiens labia respondebo. Neque enim erubescam faciem viri, nec mortale confundar. Non enim scio mirari faciem: alioquin et me tineae edunt [ Al. edent].
Cap. XXXIII [ Cap. XXXIII.] Nunc ergo, Job, audi verba mea, et loquelam meam auribus percipe. Ecce aperui os meum, et locuta est lingua mea + in gutture meo. ** Mundum est cor meum in verbis, et sensus labiorum meorum pura intelligit. Spiritus divinus qui fecit me, et inspiratio Omnipotentis quae docet me. Si potes, da mihi responsum ad haec. Sustine ista contra me, et ego contra te De luto factus es tu, sicut et ego. Ex eodem facti sumus. Nec timor meus terrebit me, nec manus mea erit gravis super te. + Verumtamen dixisti: in auribus meis ** vocem verborum tuorum audivi, qua dicis: Mundus sum a peccato, et sine crimine. Non enim deliqui. Ecce querelam contra me reperit, et putat me quasi contrarium + sibi. ** Posuit enim in ligno pedem meum, et custodivit omnes vias meas. Quomodo ergo dicis, Justus sum, et non exaudivit me? Aeternus enim est qui est super homines. Dices autem: Quare judicium non audivit, et omnem sermonem? Semel enim loquitur Dominus, et in secundo + non considerabit illud. ** Per somnium, aut in visitatione nocturna; aut sicut incidit saevus timor in homines, cum dormiunt in cubili [ Al. cubiculis]: tunc adaperit aurem hominum, in figuris talibus horrorum illos perterrens: ut avertat hominem ab iniquitate, et corpus ejus a ruina eruat, et pepercit animae ejus a morte. Et iterum arguet eum in infirmitate in cubili; et multitudo ossium ejus emarcuit; omnemque escam non poterit sumere. + Et anima ejus desiderabit cibum ** donec carnes ejus tabescant, et ostendantur ossa ejus inania. Accessitque ad mortem anima ejus, et vita ejus ad inferos. Quod si fuerint + angeli mortiferi + non respondebit ei. Unus ex eis non vulnerabit eum, si intellexerit corde converti ad Dominum, et nuntiaverit homini viam suam ÷ stultitiam suam ostenderit, ÷ subveniet sibi ut non cadat in morte, ÷ et renovabit corpus suum sicut litura in pariete ÷ et ossa sua implebit medulla, et molliet carnes suas sicut parvuli, et restituet se fortem in hominibus. Orabit ad Dominum, et in acceptum refertur ei; et intrabit [ Al. intravit] facie hilari cum professione, et reddet hominibus justitiam, et tunc increpabit homo semetipsum, dicens: Qualia faciebam! et non me digne castigavi, et peccavi. + Salva animam meam, ne veniam in corruptionem, + et vita mea lucem videbit. + Ecce haec omnia faciet Deus + vices tres cum viro **. Sed eruit animam meam de morte, ut anima mea in lumine collaudet eum. Auribus percipe, Job, et audi me. Tace, et ego loquar. + Si est tibi sermo, responde mihi, + loquere: volo enim justificari te. + Alioquin audi me, tace, et docebo te sapientiam. RESPONDENS AUTEM ELIUS, DIXIT:
Cap. XXXIV [ Cap. XXXIV.] Audite, sapientes, verba mea; et qui habetis sapientiam [ Al. scientiam], auribus percipite. + Quia auris verba [ Al. sermones] probat, + et guttur gustabit cibum. + Judicium eligamus nobis, + sententiam inter nosmetipsos, quid est bonum. ** Quia dixit Job, justus sum, et Dominus abstulit judicium meum, et in judicio meo mentitus est. + Violentum jaculum meum absque iniquitate. + Quis est vir ut Job, + bibens subsannationem quasi aquam? ** non peccans, neque impie agens, neque omnino parcens eorum qui faciebant iniquitatem, ut iret cum + viris ** impiis. Dixit enim: Non visitabitur vir, qui ambulaverit cum Deo. Idcirco prudentes corde, audite me. Absit a Domino impietas, et ab omnipotente turbare quod justum est. Quia reddit homini + opus suum, + et juxta viam suam unusquisque reperiet. ** Putas Dominum iniqua facturum, et omnipotentem turbaturum judicium, qui fecit terram? Quis est qui reficit orbem sub coelo, et quae sunt in eo omnia? Si enim voluerit inhibere, et spiritum ejus apud se tenere, morietur omnis caro simul, et omnis homo ibit in terram ÷ unde formatus est. ** Quod si non es commotus, audi haec, percipe vocem verborum meorum. Videto odientem iniqua, et interficientem malos, qui est aeternus et justus. + Impius est qui dicit regi, inique [ Al. injuste] agis + impiissime principibus ** qui non erubuit faciem inhonorati; nesciunt honorem deferre principibus, et admirari facies eorum. Vana eis evenient, ut clament, et rogent virum. Abusi sunt enim inique, cum excluderentur infirmi. Ipse enim perspicit opera hominum, nec latet eum quidquam eorum quae faciunt. Neque erit locus; + et non est umbra mortis ** ut latitent qui faciunt iniqua, + quia non in homine positum est ultra ** Dominus enim omnes respicit, qui comprehendit investigabilia, glorifica, et admiranda, quorum non est numerus. + Qui cognoscit opera eorum + et evertet noctem, et humiliabuntur. + Et exstinxit impios, + et gloriosos coram inimicis suis + quia declinaverunt a lege Dei, + et justitias ejus non cognoverunt + ut perferatur ad eum clamor pauperis, et + clamorem pauperum exaudiet. + Ipse quietem dabit, et quis poterit condemnare? + Abscondet faciem, et quis videbit eum? + Et contra gentem, et contra hominem simul. + Qui regnare facit hominem hypocritam propter perversitatem populi. + Quia ad Dominum loqui coepi, non cessabo. + At quod minus video, tu ostende mihi. Si iniquitatem operatus sum, non adjiciam. + Numquid a te exiget [ Al. exigit] eam, quia [ Al. quam] repulisti? Tu enim elegisti, et non ego: Et si quid scis, loquere. ** Propterea prudentes corde dicent haec: Et vir sapiens audiet verbum meum: Job autem non in sapientia locutus est, et verba ejus non sunt scientiae. Immo vero disce, Job, et noli jam respondere sicut stulti, ne augeamus super peccata nostra, et injustitia super nos reputetur, multa loquentibus verba coram Domino.
RESPONDENS AUTEM ELIUS, AIT:
Cap. XXXV [ Cap. XXXV.] Quare hoc existimasti in judicio? + Tu qui es quia [ Al. qui] dixisti, justus sum ante conspectum Dei? + aut dicis, quid prodest tibi: aut quid faciam, si peccavi? ** Itaque ego dabo tibi responsum, et tribus amicis tuis. Aspice in coelum, et vide. Respice in nubes, quam altae sunt a te. Si peccasti, quid ages [ Al. agis]; aut si multa injusta fecisti, quid poteris facere? Et si justus es, quid dabis ei? + aut quid de manu tua accipiet? Viro simili tui, impietas tua, + et filio hominis justitia tua. + A multitudine calumniantium clamabunt, + vociferabuntur a brachio multorum. ** et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me? Qui distribuit custodias nocturnas, qui separat me a quadrupedibus terrae, et a volatilibus coeli. + Sapientiorem me fecit. + Ibi clamabunt, et non audiet [ Al. audies] ** ab injuriis malorum. Vana enim non vult Dominus videre. Ipse enim omnipotens perspicit eos qui faciunt justitiam, et salvum me faciet. Judicare itaque contra [ Al. tac. contra] eum, si potes. Collaudare eum, sicuti est, + et nunc quia non est visitans iram suam, nec + cognovit delicta vehementer, + et Job vane aperit os suum, + in ignorantia verba multiplicat.
ADDENS ERGO ELIUS, AIT:
Cap. XXXVI [ Cap. XXXVI.] Sustine me pusillum, ut te doceam. Adhuc enim sunt in me sermones. Suscipiens scientiam meam de longe, operibus autem meis quae justa sunt, loquar. In veritate, et non injusta verba injuste intelliges. Et scito quia Deus [ Al. Dominus] non abjiciet innocentem. + Fortis robore cordis non vivificabit. [ Al. vivificat] impium + et judicium pauperum [ Al. pauperibus] dabit. + Non auferet a justo oculos suos [ Al. ejus], + et cum regibus in solio. + Et sedere eos facit in perpetuum, et exaltabuntur. + Et qui compediti sunt compedibus + capientur in funibus paupertatis: + et annuntiabit [ Al. annuntiantur] eis opera eorum, + et delicta, cum fuerint roborati: + sed justum exaudiet. + Et dixit: quia convertentur ab iniquitate + si audierint te, et servierint + complebunt dies suos in bonis, + et annos suos in gloria ** Impios vero non facit salvos, eo quod noluerint [ Al. noluerunt] scire Dominum, et cum monerentur, inobedientes erant. + Et hypocritae corde ponent furorem. Non clamabunt quia ligavit eos. Moriatur ergo in juventute anima eorum, et vita eorum vulneretur ab angelis: quod tribulaverint infirmum et invalidum. Judicium vero mansuetorum statuet [ Al. statuit]. + Et quia decepit te ab ore inimici abyssus, + effusi subter eam, + et descendit [ Al. descendet] mensa tua plena pinguedine **. Non deficiet justos [ Al. justo] judicium; et ira super impios erit, propter impietatem munerum, quae accipiebant in [ Al. tac. in] iniquitatibus. Non te avertat voluntas animi a precibus infirmorum, cum in necessitate fuerint. Et omnes qui habent fortitudinem, noli extrahere per noctem + ut ascendant populi pro eis; + sed cura ne quid facias indecens; + hoc enim elegisti super inopiam **. Ecce Deus roborabitur in fortitudine sua. Quis enim est sicut ille potens, vel quis est qui discutiat ejus opera, aut quis est qui dicat, egit inique? Memento quia magnasunt opera ejus + quae laudaverunt viri. + Omnis homo respicit ad eum. Quicumque compunguntur homines. + Ecce Deus multus, et nesciemus. + Numerus annorum ejus infinitus. + Ei autem numerabiles stillae pluviae. + Effundetur imber per semitas suas. + Fluent nubes et tenebrascent super homines plurimos. ÷ Horam constituit jumentis, et sciunt cubilis ordinem. ÷ In his omnibus non torpescit animus tuus, ÷ nec mutatur cor tuum a corpore ** + Si cogitaverit extendere nebulam + aeque ad tabernaculum expandit eam. + Ecce effundit super eum lucem suam, + et radices maris contexit. + In eis judicabit populos, + dabit escam plurimis. + In manibus contexit lumen, + et mandavit de eo in contrarium, + ut nuntiaret super illo amico suo, + possessionem contra eum, qui ascendere nititur.
Cap. XXXVII [ Cap. XXXVII.] + Sed in hoc [ Al. his] obstupuit cor meum, + et evulsum est de loco suo. + Audite sonitum terroris, + et strepitum oris ipsius exeuntem. + Subter universum coelum circuit, + et lumen ejus in finibus terrae. + Post eum fremet vox. + Tonabit in sonitu superbiae suae, + et non poterit investigari cum audita fuerit vox ejus. + Tonabit fortis in voce sua mirabiliter ** Fecit enim magna quae nesciebamus, praecipiens nivi, esto super terram. + Et tempestas pluviae, et tempestas imbrium, potestatis ejus. + In manu omnis hominis signat ** ut sciat omnis homo infirmitatem suam. Introierunt autem bestiae sub protectione, et quieverunt in cubili. De promptuariis supervenit tempestas, et de promptuariis frigus, + et a Spiritu Dei dabitur glacies ** gubernat autem qualiter illi placuerit, aquam, et frumentum irrigabit nubibus. Disseminabit nubes lucem suam, et ipsa per circuitum vertitur in gubernaculis, ad operanda [ Al. operandum] omnia quae mandaverit eis. Haec constituta sunt ab eo super terram + Sive in tribu, sive in terra sua, + sive in misericordia inveniri voluerit eam ** Auribus percipe haec, Job. Sta, et commonere virtute Domini. Scimus quia Deus posuit opera sua, cum faceret lucem de tenebris. Scis differentiam nubium, et ingentes lapsus malorum? Tua vero stola est valida, quiescente terra + ab austro. + Firmabis cum eo coelos, qui aequaliter ad vivendum fusi sunt? ** Quare doce nos quid dicamus ei; et requiescamus multa dicentes: Numquid liber, aut scriba assistit mihi; ut hic stans faciam hominem tacere? Omnibus autem non est visibile lumen, quod refulget in nubibus. Et spiritus transiens emundabit eas. Ab aquilone nubes coloris aurei. In his est magna gloria, et honor Omnipotentis; et non invenimus alium similem virtuti ejus. Qui juste judicat, non putas exaudire eum? propterea timebunt eum homines, timebunt quoque eum et sapientes corde. Cap. XXXVIII [ Cap. XXXVIII.] Et postquam quievit Elius loqui, dixit Dominus ad Job per turbinem nubis: Quis est qui celat me consilium, continens sermones in corde, ÷ et putat me latere ** accinge tamquam vir lumbum tuum, interrogabo te, tu autem responde mihi. Ubi eras cum fundarem terram? Indica mihi si nosti scientiam. Quis posuit mensuras ejus + si nosti ** aut quis est qui induxit super eam funiculum, aut super quo [ Al. quod] circuli ejus fusi sunt? Quis est autem qui misit lapidem angularem: ÷ super eam ** quando facta sunt simul sidera? Laudaverunt me voce magna omnes angeli mei. Conclusi portis mare, cum fremeret ex [ Al. in] utero matris suae, volens progredi. Circumposui illi nubem operimentum, et nebula obvolvi illud; et posui illi terminos, imponens claustra et portas. Et dixi: Hucusque venies, et non transibis: sed in temetipso comminuentur fluctus tui. Aut numquid tecum constitui lucem matutinam, aut cognovit Lucifer ordinem suum? Apprehende pinnas terrae, excute impios ex ea. Et tu sumens terrae lutum figurasti animal, et famosum eum posuisti super terram, et abtulisti ab impiis lucem, aut brachium superborum comminuisti, aut venisti ad fontem maris, aut in vestigiis abyssi deambulasti [ Al. ambulas], aut tibi aperiuntur metu portae mortis, aut janitores inferni videntes te timuerunt, aut cognovisti latitudinem sub coelo? Narra ergo mihi quanta quaeque sit, aut in qua terra habitet [ Al. habitat] lux, aut quis tenebrarum locus. Si duces me in fines eorum? Quod si et nosti semitas eorum, numquid scis quia tunc natus eras [ Al. es], et numerus annorum tuorum multus? Aut venisti in thesauris nivis, aut thesauros grandinis vidisti; quae reposita sunt in tempus inimicorum, et in diem [ Al. die] pugnae et belli? Unde autem procedit pruina, et dispergitur auster sub coelo? Quis praeparavit pluviae validae flumen, et viam vocibus tempestatis, + ut [ Al. ut et] pluat super terram, ubi non est vir, + in deserto, ubi non est homo. +, ut satiet invium et inhabitabile [ Al. inviam et inhabitabilem], + et ut germinet herbae viror? ** Quis est pluviae pater, vel quis est qui genuit stillas roris? De cujus utero procedit glacies: aut pruinam in coelo quis genuit, quae descendit sicut aquae [ Al. aeque] flumen? aut faciem impii quis tabefecit? aut intellexisti nexus Pleiadis, et septum Orionis aperuisti? + An aperies Mazuroth in tempore suo, + et vesperum super aedificationem ejus induces? ** Scis commutationes coeli, aut omnia quae sub coelo pariter fiunt? Vocabis nubem voce, et in tremore aquae validae obedient [ Al obediunt] tibi? Mittes vi fulmina, et ibunt; aut dicent tibi, quid est? Quis dedit mulieribus texturae sapientiam, et varietatum scientiam? Aut quis est qui numeret nubes sapientia, + et organa coeli in terram declinavit? Diffusus est autem sicut terra cinis, et agglutinavit eum sicut lapidibus cubum [ Al. cibum]. Aut capies leonibus [ Al. leoni] escas, aut animas draconum [vel catulorum] replebis? Pavidi enim sunt in cubilibus suis, et sedent in silvis insidiantes. Quis autem praeparavit corvo escam: pulli enim ejus ad Dominum clamant, errantes et [ Al. clamantes et] escam quaerentes.
Cap. XXXIX [ Cap. XXXIX.] + Si cognovisti tempus pariendi tragelaphorum in petris [ Al. petras] ** aut partus cervarum custodisti, et numerasti menses partus earum, et dolores earum solvisti, et nutristi hinnulos earum sine metu? + Partus earum emittes? Abrumpent filii earum, + multiplicabuntur in tritico, + exibunt, et non revertentur eis. ** Quis autem est qui dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis resolvit? Posui enim tabernaculum ejus desertum, + et habitacula ejus salsuginem. ** Irridens multitudinem civitatis, et querelam exactoris non audiens. + Consideravit montes pascuae suae, + et post omne viride quaerit. ** Volet autem monoceros servire tibi, aut dormire super praesepe tuum; aut [ Al. et] alligabis in loris jugum suum, aut ducet tibi sulcos in campo? Confidis autem in eo, quia mutata est virtus ejus, aut dimittes [ Al. dimittis] ei opera tua? aut [ Al. et] credes ei + quia reddet tibi sementem, et in arcam tuam inferet? + Penna struthionum mixta est alis herodionis et accipitris, + et relinquit [ Al. reliquit] in terra ova sua, + et in pulvere calefiunt. + Ut oblita est, quia pes dispergit [ Al. disperdet] ea; + et bestiae agri conculcabunt ea. + Obduruit contra filios suos, ne sint ejus. + Frustra laboravit absque ullo timore, + quia despexit eam Dominus [ Al. Deus] in sapientia, + et non distribuit ei intellectum. + Cum tempus fuerit, in altum se levabit [ Al. evolabit], + et deridebit [ Al. irridebit] equitem, et ascensorem. ** An tu circumdedisti equo virtutem, et inseruisti collo ejus hinnitum, et circumposuisti ei arma? Et gloriae pectoris ejus, audacia. Prodiens in campo luxuriat, et procedit in praelium [ Al. praelio] cum virtute: occurrensque jaculo contemnit, nec se avertit a ferro. Super ipsum autem gaudet arcus et gladius, + lanceae, hastaeque tremore. ** Et iracundia evertit [ Al. vertit] terram, nec credet, donec clanguerit [ Al. clamaverit] tuba. Cum autem tuba cecinerit, dicet, euge. Et procul odoratur pugnam; tonitruum ducum et clamorem. Numquid in sapientia tua plumescit accipiter, expansis pennis immobilis, + respiciens ad austrum? ** aut [ Al. ac] tuo praecepto exaltatur aquila; et vultur super nidum suum in petra sedens morabitur + in summitate petrae, et in caverna? ** et cum ibi fuerit, quaerit escas + longe oculi ejus prospiciunt [ Al. respiciunt], ** et pulli ejus volutantur in sanguine. Ubicumque fuerint cadavera, statim [ Al. confestim] reperiuntur. Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job: Numquid qui disputat cum Omnipotente, quiescet: arguens Dominum respondebit ita?
RESPONDENS AUTEM JOB, DOMINO DIXIT:
+ Quid ergo judicor ÷ commonitus et increpatus a Domino ÷ audiens talia ** cum nihil sim? quod responsum dabo? Manum ponam ad os meum. Semel locutus sum, iterum non adjiciam.
RESPONDENS AUTEM DOMINUS JOB DE TURBINE, AIT:
Cap. XL [ Cap. XL.] Nequaquam. Sed accinge tamquam vir lumbos tuos. Interrogabo te, tu vero responde mihi. An abnuis judicium meum? aut putas me aliter tibi locutum fuisse, quam ut appareres justus? An brachium contra Dominum tibi est, aut vocibus contra illum tonas? assume igitur altitudinem et virtutem, gloriam et honorem vestire. Emitte in iracundia angelos, et omnem injuriosum humilia. Videns omnem superbum exstinguito. Contere impios statim, et absconde sub terra simul, faciesque eorum imple ignominia: ita demum confitebor, quia salvare te potest dextera tua. Sed ecce bestia quam feci apud te, fenum sicut boves edit. Ecce virtus ejus in lumbis + ejus ** et potentia + ejus ** super umbilicum ventris. Et erexit caudam sicut cypressus, et nervi ejus implicati sunt, et costae ejus costae aereae, et spina ejus ferrum est fusile. Hoc est initium figmenti Domini, quod fecit. Illudatur ab angelis ejus. Ascendens autem in montem praeruptum, fecit gaudium quadrupedibus in tartaro. Sub omnimodis arboribus dormit, secus juncum, et calamum, et caricem; et obumbrantur in eo arbores magnae, cum stirpibus, et virgultis torrentis. + Si fuerit inundatio, non timebit + securus est, cum illisus fuerit Jordanis in os ejus. + In oculo suo suscipiet eum. Torto vertice, pertundit nares. ** Adduces autem draconem in hamo? Pones capistrum circa nares ejus, + sigillabis circulum in ore ejus, et forcipe pertundes labium ejus? Loquetur autem tibi preces et obsecrationes blande; et ponet testamentum tecum, et accipies eum servum sempiternum; et ludes de eo sicut de ave, aut alligabis eum sicut passerem infantulo? Saginantur in eo nationes, et partiuntur cum Phoenicum gentes. Et omnes naves si conveniant, non portabunt corium caudae ejus + et in navibus piscatorum caput ejus. ** Impones autem ei manum recordatus pugnae, quae fit in ejus corpore, et amplius non fiat.
Cap. XLI [ Cap. XLI.] Non vidisti eum, neque in his quae dicuntur, miratus es; nec timuisti quod praeparatum est mihi. Quis enim est qui mihi resistat, aut quis mihi resistet, et sustinebit? Si omne quod sub coelo est, meum est? + Non tacebo propter eum, + et sermo virtutum miseretur aequalis sui. ** Quis denudabit faciem vestitus ejus, aut in duplicatione thoracis ejus, quis intrabit? Portas vultus ejus quis aperiet? Circa dentes ejus est timor, et in praecordiis ejus scuta aerea. Colligatio ejus sicut zirimitis lapis. + Unus uni adhaeret, + et spiritus non pertransibit ad cum + vir fratri suo agglutinabitur + continebuntur, et non divellentur. ** In sternutamentis ejus illucescit lux, et oculi ejus species luciferi. De ore ejus lampades ardentes exibunt, et craticulae ignis dispergentur. De naribus ejus exit fumus fornacis ardentis igne carbonum. Anima ejus carbones accendet, et flamma de ore ejus procedet. In collo ejus habitat fortitudo, et ante eum currit perditio. Carnes corpori ejus adhaerent + circumfusae ei, et immobiles. ** Cor ejus obduruit sicut lapis, et stat sicut incudo infatigabilis. Et cum se converterit, timor est bestiis quadrupedibus saevientibus super terram. Si occurrerint ei lanceae, nihil facient ei + hastae elevatio, et thoracis. ** Reputat enim paleas ferrum, et sicut lignum putre aes, non vulnerabit eum sagitta aerea. Ducit balistam tamquam fenum, sicut stipulam aestimabit malleum. [ Aquas aestimat lapides, fundae jactus ut fenum] et deridet trementem hastam. Cubile ejus sudibus ferreis praeacutis, et omne aurum maris sub eo est, sicut lutum immensum. Fervescere facit abyssum sicut vas aeneum: aestimat mare sicut deletum; et tartarum abyssi sicut captivum. + Computavit abyssum quasi in deambulacrum ** non est quidquam super terram simile ei, factum ad illudendum ab angelis meis. Omne altum videt, et ipse rex omnium quae in aquis sunt. Cap. XLII [ Cap. XLII.] Respondens autem Job Domino, dixit: Scio quia omnia potes, et impossibile tibi est nihil. Quis est enim qui abscondat a te consilium, parcens verbis te putet celare? Quis vero nuntiavit mihi quae nesciebam, ** magna et mirifica quae non noram? Audi me, Domine, ut et ego loquar; interrogabo te, tu vero doce me. Auditu quidem auris audiebam te prius: nunc autem oculus meus videt te. Ideo despexi memetipsum et distabui, et aestimavi terram et cinerem. Factum est autem postquam Dominus locutus est omnia verba haec ad Job.
DIXIT DOMINUS AD ELIPHAZ THEMANITEN:
Peccasti tu et duo amici tui. Non enim locuti estis coram me verum quidquam sicut servus meus Job. Et nunc sumite + vobis ** septem vitulos et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et faciet hostias pro vobis. Job famulus meus orabit pro vobis, quia nisi facies ejus mihi esset accepta, et nisi propter eum, perdidissem vos. Non enim locuti estis ** ad + me ÷ verum adversus famulum meum Job.
Et abiit Eliphaz Themanites, et Baldad Sauchites, et Sophar Minaeus; et fecerunt sicut praecepit illis Dominus. Et solvit peccatum eorum propter Job. Dominus vero auxit conversationem Job. Et cum orasset etiam pro amicis, remisit illis peccatum. Et dedit Dominus duplicia omnia quae habuerat prius Job. Audierunt autem omnes fratres ejus et sorores omnia quae acciderant ei, et venerunt ad cum, et omnes qui eum noverant a principio. Et cum bibissent, et comedissent apud eum panem in domo ejus, consolati sunt eum, et mirati sunt in omnibus malis, quae induxerat Dominus super eum. Et dedit ei unusquisque agnam unam; et vir inaurem auream unam. Dominus autem benedixit novissima Job, magis quam priora. Et erant pecora ejus oves quatuordecim millia, cameli sex millia, juga boum mille, asinae pascuales mille. Et nati sunt illi filii septem, et filiae tres. Et vocavit primam quidem Diem, secundam vero Cassiam, tertiam autem Cornu Amaltheae. Et non sunt inventae mulieres a filiabus Job sub coelo. Et dedit eis pater haereditatem inter fratres. Vixit autem Job post plagam centum quadraginta annis. ÷ Et omnes anni vitae ejus fuerunt ducenti quadraginta octo ** + Et vidit Job filios suos, + et filios filiorum suorum quarta generatione **. Et defunctus est Job senex plenus dierum. ÷ Scriptum est autem resurrecturum eum cum his, quos Dominus suscitabit.
÷ Hic interpretatur de Syriaco libro, in terra quidem habitasse Ausitide, in finibus Idumaeae et Arabiae, et erat ei antea nomen Jobab. Et accepit uxorem Arabissam. Genuitque filium, cui nomen erat Ennon. Erat autem ipse filius quidem Zarae, de Esau filiis filius, de matre vero Bosram, ita ut sit quintus ab Abraham. Et hi sunt reges qui regnaverunt in Edom, in qua et ipse regnavit regione. Prius Balaac filius Boor, et nomen civitatis ejus Dennaba. Post Balaac autem Jobab, qui vocatur Job. Post hunc Casum, qui erat dux et Themanorum regione. Post haec Adad filius Barad, qui excidit Madian in campo Moab: et nomen civitatis ejus Gethem. Qui autem venerunt ad eum amici Eliphaz ex filiis Esau Themanorum rex, Baldad Sauchiorum tyrannus, Sophar Minaeorum rex. **
Explicit liber Job secundum Septuaginta.