Jump to content

Liber Iosue (Hieronymus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Iosue
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus XXVIII

HieStr.LibJos 28 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO HIERONYMI IN LIBRUM JOSUE BEN NUN.

Tandem finito Pentateucho Mosi, velut grandi fenore liberati, ad Jesum filium Nave manum mittimus, quem Hebraei JOSUE BEN NUN , id est, Josue filium Nun, vocant, et ad Judicum librum, quem SOPHTIM appellant, ad RUTH quoque et ESTHER , quos iisdem nominibus efferunt. Monemusque lectorem, ut silvam Hebraicorum nominum, et distinctiones per membra divisas diligens scriptor conservet, ne et noster labor et illius studium pereat. Et ut in primis, quod saepe testatus sum, sciat me non in reprehensionem veterum nova cudere, sicut amici mei criminantur; sed pro virili parte offerre linguae meae hominibus (quos tamen nostra delectant), ut pro Graecorum ἑξαπλοῖς, quae et sumptu et labore maximo indigent, editionem nostram habeant. Et sicubi in antiquorum voluminum lectione dubitarint, haec illis conferentes, inveniant quod requirunt: maxime cum apud Latinos tot sint exemplaria, quot codices; et unusquisque pro arbitrio suo vel addiderit, vel subtraxerit quod ei visum est: et utique non possit verum esse quod dissonat. Unde cesset arcuato vulnere contra nos insurgere scorpius, et sanctum opus venenata carpere lingua desistat, vel suscipiens, si placet, vel contemnens, si displicet: memineritque illorum versuum (Ps. XXXIX, 19 seq.): Os tuum abundavit nequitia, et lingua tua concinnabat dolos. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum: haec fecisti et tacui. Existimasti, inique, quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam. Quae enim audientis vel legentis utilitas est, nos laborando sudare, et alios detrahendo laborare? dolere Judaeos quod calumniandi eis et irridendi Christianos sit ablata occasio, et Ecclesiae homines id despicere, immo lacerare, unde adversarii torqueantur? Quod si vetus eis tantum interpretatio placet, quae et mihi non displicet, et nihil extra recipiendum putant: cur ea quae sub asteriscis et obelis, vel addita sunt, vel amputata, legunt, et negligunt? Quare Danielem juxta Theodotionis translationem, Ecclesiae susceperunt? Cur Origenem mirantur, et Eusebium Pamphili, cunctas editiones similiter disserentes? Aut quae fuit stultitia, postquam vera dixerint, proferre quae falsa sunt? Unde autem in novo Testamento probare poterunt assumpta testimonia, quae in libris veteribus non habentur? Haec dicimus, ne omnino calumniantibus tacere videamur. Caeterum post sanctae Paulae dormitionem, cujus vita virtutis exemplum est, et hos libros, quos Eustochio virgini Christi negare non potui, decrevimus, dum spiritus hos regit artus, Prophetarum explanationi incumbere, et omissum jamdiu opus, quodam postliminio repetere: praesertim cum et admirabilis sanctusque vir Pammachius hoc idem litteris flagitet, et nos ad patriam festinantes, mortiferos Sirenarum cantus surda debeamus aure transire.

CAPITULATIONES LIBRI JOSUE. TITULI LIBRI JOSUE. I.

Post mortem Mosi, Josue Dominus loquitur, et hortatur, ut surgens, Jordane transmisso, ad terram quam promiserat pergeret obtinendam. Tecum ero, ait, confortare et esto robustus. Volumen legis de corde tuo non recedat, et caetera. Ubi Josue praecepit populo in crastinum, ut, cibariis praeparatis, Jordanem pergerent transituri. Duos absconditos viros exploratores ad Jericho dirigit civitatem, qui meretricis Rahab domum ingressi, atque a rege quaesiti absconditi sunt, pactoque inito per murum demissi montana conscendunt, ad Josue veniunt, et quae sibi contigerant pandunt.

II. Motis castris, Josue venit ad Jordanem, populum triduo sanctificat Dominus, et Josue dicit: Hodie te incipiam exaltare coram filiis Israel, dic Levitis, cum ingressi fuerint aquas Jordanis, ut stent: ac deinde descendentibus sacerdotibus in aquam, supervenientes aquae instar montium intumescentes in una consistebant mole, inferiores vero desiccatae sunt: super siccam humum omnis populus pertransivit. Bis duodenos pro testimonio lapides de ejus medio apportarunt. III. Castrametantur in Galgalis: Dominus ad Josue dicit ut lapideos faciat cultros, et causam secundae circumcisionis ostendit. Ibi Pascha celebrant: comederunt de frugibus terrae promissionis azyma nova, et non est ultra eis datum manna. Ibi Josue, elevatis oculis, militiae coelestis gladium tenentem principem cernit, et audit: Solve calceamentum de pedibus tuis, et caetera. Et iterum: Tradidi Jericho et regem ejus in manu tua: sit omnis anathema: sic et sic clamabitis, et supradictae sequitur interitus civitatis. Rahab educitur ac servatur. Filii Israel praevaricati sunt, id est, Achan filius Charmi. Ad Hai exercitum dirigit, qui terga hostibus dedit: ipse, scissis vestibus, Dominum deprecatur, et Dominus dicit quod peccaverit populus. Inquisitus qui hoc fecerit, deprehensus et a populo lapidatus. IV. Praecepit Dominus, ut ad supradictam pergeret civitatem, atque, clypeo elevato, sciret sibi eam fuisse contraditam: qui pergens cepit, occidit, delevit: jumenta autem et praedam civitatis populus invicem sibi distribuit, et aedificato altari sacrificium obtulit. Deuteronomium scripsit, verba benedictionis et maledictionis omni populo legit. Ubi reges Chanaan turbantur, Gabaonitae legatos callide mittunt, foedus ineunt, et in servitium deputantur. V. Ubi quinque reges Amorrhaeorum congregantur adversus Israel, et Josue eos persequitur, et dicit: Stet sol in Gabaon, et caetera, caesoque exercitu, quinque reges in speluncam fugiunt, atque apprehensi occiduntur: eodem die percutit Mageda et Lemna, deinde Lachis et Gaser, omnesque montanas et plano positas civitates, Domino tradente, possedit. VI. Ubi Enacim interfectos reges enumerat singulos, id est, triginta unum, quibus exstinctis provincias eorum possedit. VII. Dixit Dominus ad Josue: Senuisti et longaevus es, divide terram filiis Israel, atque sedens cum Eleazaro sacerdote universam terram dividit. Chaleb ad eum loquitur ut Cariath-Sepher civitatem ei sorte contraderet, sicut jusserat Dominus. Et sequitur quae sors unicuique tribui sit tradita. VIII. In Silo fixerunt tabernaculum testimonii, et inde ad reliquam, quae necdum subjecta fuerat, terram dirigit inspectores. IX. Praecepit Dominus Josue, ut urbes in praesidia fugitivorum separentur, sicut locutus est ad Mosen, et legem dat, qui illarum civitatum debeat intrare praesidia. Levitis et sacerdotibus civitates et suburbana distribuuntur. X. Josue vocavit Rubenitas, et Gaditas, et mediam partem tribus Manasse, et dixit eis: Implestis imperium Domini, ite in tabernacula vestra, et pergentes ad tumulos Jordanis aedificaverunt altare infinitae magnitudinis, quod Josue et Israel putaverunt esse sacrilegum, et nuntios dirigunt, qui ratione accepta leniti sunt. XI. Josue vocavit omnem Israelem, et admonet ut serviant Domino. Enumerat seriem generationis antiquae, et quomodo de Aegypto sint liberati: quomodo Amorrhaei, Chananaei et caeteri sint traditi in manus eorum. Josue lapidem posuit in testimonium, post haec mortuus est ac sepultus in Thamnathsare. Ossa Joseph sepeliuntur in Sichem, et Eleazar sacerdos mortuus est.

BREVES LIBRI JOSUE.

I.

Promittit Deus Josue dicens: Sicut fui cum Moyse, ero et tecum.

II. Praeparare cibaria jubetur populo, ut transeat Jordanem. III. Destinantur exploratores a Josue in Jericho. IV. Promittit Dominus Josue dicens: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant quia sicut fui cum Moyse, ita et tecum sum. V. Jubente Domino, siccatur alveus Jordanis transeunte Israel. VI. Duodecim lapides electi de Jordanis alveo ob commemorationem futuri temporis. VII. Introeunte Israel terram Chanaam, territi sunt cuncti reges. VIII. Haec autem causa est secundae circumcisionis. IX. Hucusque comederunt manna. X. Ostendit se angelus Domini Josue, qui dixit: Princeps exercitus Domini sum. XI. De obsidione vel subversione urbis Jericho. XII. Imprecatio Josue. XIII. Praevaricatio populi. XIV. Confortat Dominus Josue ad praeliandum. XV. Perturbatio regum. XVI. Simulatio Gabaonitarum. XVII. Conglobati quinque reges contra Josue ascenderunt. Tunc imperavit soli, et stetit spatio diei unius. XVIII. Juvante Domino, exstincti sunt reges cum exercitu suo. XIX. Ruben, Gad et dimidia tribus Manasse terram sibi dari postulant a Moyse. XX. Hi sunt reges terrae quos percussit Josue et filii Israel. XXI. Dividere terras populis hortatur Dominus Josue. XXII. Promissum repetit Chaleb montem, in quo Hebron: hic legis Adam situm. XXIII. Sors Judae. XXIV. Sors filiorum Joseph, Ephraim, et Manasse. XXV. Filii Joseph petunt sibi augmentari funiculum a Josue, quibus ait: Ascendite in montem, et succidite silvam, et mundate vobis ad habitandum spatia. XXVI. Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo. XXVII. Destinantur viri ad describendam terram, reversique descriptionem tradunt Josue, qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israel in septem partes. XXVIII. Urbes fugitivorum. XXIX. Urbes Levitarum. XXX. Post bellorum turbines data est requies a Domino. XXXI. Inconsulta re factum a tribu Ruben altare immensae magnitudinis. XXXII. Replicat a principio Josue cuncta Israeli cum testatione, ne discedant a praeceptis Domini, appropinquante die obitus sui. XXXIII. Unde natus sit Abraham, vel ubi perductus. Item congregatis cum pacto obtestationis, alloquitur eos Josue. CAPITULA LIBRI JESU NAVE. I. Transite per media castra.

II. Exploratores missi de Settim. III. Exploratores Rahab testatur. IV. Hic populo dicit: Purificate. V. Ubi Dominus dicit ad Jesum: Incipiam te exaltare. VI. Jordanis siccatus. VII. Parate duodecim viros ad lapides tollendos. VIII. Lapides sublati. IX. De instructione filiorum. X. Jesus exaltatus. XI. Sacerdotes de Jordane excesserunt. XII. Item filii instruendi. XIII. Gentium reges territi. XIV. De cultellis petrinis. XV. Circumcisio. XVI. Maledictum ablatum. XVII. Pascha. XVIII. Manna defecit. XIX. Angelus visus. XX. Jericho circumdari jubetur. XXI. Jesus dicit populo: Nec clamaveritis. XXII. De anathemate. XXIII. Muri Jericho ceciderunt. XXIV. De Rahab servanda. XXV. Maledictus qui aedificaverit civitatem Jericho. XXVI. De anathemate, qui concupivit. XXVII. Populus fugatus. XXVIII. Peccavit plebs. XXIX. Jesus de anathemate scrutatur. XXX. Achar de anathemate confusus. XXXI. Prima pugna Jesus, Ahi civitatem per insidiam capit. XXXII. Gentes adversum Jesum collectae. XXXIII. Jesus altare aedificat, et ibi Deuteronomium scribit. XXXIV. Jesus legem benedictionum et maledictionum omni populo legit. XXXV. Gabaonitae audientes famam Josue. XXXVI. Ubi acceperunt Gabaonitae pacem, et Deum non invocaverunt. XXXVII. Gabaonitae ligni caesores facti. XXXVIII. Rex Jerusalem adversus Gabaonitas cum aliis regibus pugnat. XXXIX. Gabaonitae auxilium petunt a Jesu. XL. Lapidibus coeli reges gentium interfecti. XLI. Sol stat in Gabaon, et luna in valle Aialon. XLII. Reges in spelunca. XLIII. Reges de spelunca producti atque interfecti. XLIV. Sedes super cervices regum. XLV. Regiones quas accepit Jesus cum suis regibus, Macedam et omnes habitatores ejus. XLVI. De Lebna in Lachis. XLVII. Hiram auxiliator Lachis. XLVIII. Eglon expugnatur. XLIX. Hebron capta. L. Dabiram cepit atque vastavit. LI. Terram montuosam percussit. LII. Jabin congregat omnes reges adversus Jesum. LIII. Equi gentium subnervati. LIV. Civitates muratas non succendit. LV. Dominus dedit in his agendum, ut bellarent, nec haberent misericordiam. LVI. Enacim exterminati. LVII. Nomina regum interfectorum a Moyse. LVIII. Reges quos Jesus interfecit. LIX. Terra expugnata, et in haereditatem divisa. LX. Divisio terrae quam Moyses duabus et dimidiae tribui Manasse trans Jordanem divisit. LXI. Sors tribus Ruben. LXII. Sors filiorum Gad. LXIII. Sors dimidiae tribus Manasse. LXIV. Hic Eleazar et principes terram novem tribubus partiuntur. LXV. Chaleb ad Jesum. LVI. Nomen Hebron quae prius vocabatur Cariatharbe. LXVII. Sors tribus Judae. LXVIII. Chaleb pars inter filios Judae. LXIX. Chaleb propter civitatem litterarum, Axam filiam suam dedit Othoniel. LXX. Filia Chaleb partem agri a patre postulat. LXXI. Nomina civitatum Juda. LXXII. Nomina civitatum quae sunt in campestribus. LXXIII. Jebusaeum Juda expugnare non potuit. LXXIV. Sors filiorum Joseph. LXXV. Termini Ephraim. LXXVI. Quem Ephraim non expugnavit. LXXVII. Sors filiorum Manasse. LXXVIII. Filiae Salphaad. LXXIX. Terminus filiorum Manasse. LXXX. Quem Manasse expugnare non potuit. LXXXI. Congregatio filiorum Israel in Silo. LXXXII. Jesus septem tribubus semel terram partitur, et mittit viros ad terminandum. LXXXIII. Sortes missae in Silo, sors prima tribus Benjamin. LXXXIV. Nomina civitatum Benjamin. LXXXV. Sors secunda filiorum Simeon. LXXXVI. Sors tertia filiorum Zabulon. LXXXVII. Sors quarta filiorum Issachar. LXXXVIII. Sors quinta filiorum Aser. LXXXIX. Sors sexta filiorum Nephthali. XC. Sors septima filiorum Dan. XCI Filii Dan pugnaverunt contra Lesem, et ceperunt eam.

XCII. Civitas quam filii Israel Jesu dederunt. XCIII. Praeceptum civitatum refugii. XCIV. Nomina civitatum refugii. XCV. Filii Levi propter civitates interpellaverunt et acceperunt. XCVI. Sors populi Caath. XCVII. Sors filiorum Gerson. XCVIII. Sors filiorum Merari. XCIX. Hebron civitas refugii filiis Aaron data. C. Civitas refugii filiorum Gerson. CI. Civitas refugii filiorum Merari. CII. Dominus sicut promisit, implevit. CIII. Ruben et Gad Jesus reverti jubet in terram suam. CIV. De ara quam duae tribus et dimidia aedificaverunt. CV. Jesus populum novissime contestatur. CVI. Jesus dicit: Ecce ego decurro viam. CVII. De crabronibus quos misit Dominus. CVIII. Liberum arbitrium. CIX. Non potestis Domino servire, quia Deus sanctus est. CX. De lapide testamenti. INCIPIT LIBER JOSUE BEN NUN. [T. I, B. I, Cap. I.] Et factum est post mortem Mosi, servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Mosi, et diceret ei: Moses servus meus mortuus est: surge, et transi Jordanem istum, tu, et omnis populus tecum in terram, quam ego dabo filiis Israel. Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Mosi. A deserto et Libano usque ad flumen magnum Euphratem, omnis terra Hetthaeorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester. Nullus poterit vobis [h. tibi] resistere cunctis diebus vitae tuae: sicut fui cum Mose [ Vulg. addit ita], ero et tecum: non dimittam, nec derelinquam te. Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus tuis [h. eorum], ut traderem eam illis. Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quae agis. Non recedat volumen legis hujus de ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, et intelliges eam. Ecce praecipio tibi, confortare et esto robustus. Noli metuere, et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris. [B. II, C. I.] Praecepitque Josue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite: Praeparate vobis cibaria: quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis. Rubenitis quoque et Gadditis et dimidiae tribui Manasse ait: Mementote sermonis, quem praecepit vobis Moses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem terram [h. et terram istam]. Uxores vestrae, et filii, ac jumenta manebunt in terra, quam dedit vobis Moses trans Jordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis, donec det Dominus requiem fratribus vestris, sicut et vobis dedit: et possideant ipsi quoque terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis, et sic revertemini in terram possessionis vestrae, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum. Responderuntque ad Josue, atque dixerunt: Omnia, quae praecepisti nobis, faciemus, et quocumque miseris, ibimus. Sicut obedivimus in cunctis Mosi, ita obediemus et tibi: tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Mose. Qui contradixerit ore tuo, et non obedierit cunctis sermonibus tuis [ Vulg. tacet tuis] quos praeceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare et viriliter age.

(B. III, C. II, Cap. II.) Misit ergo Josue filius Nun de Settim duos viros exploratores abscondite, et dixit eis: Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam. Nuntiatumque est regi Jericho, et dictum: Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel, ut explorarent terram. Misitque rex Jericho ad Rahab, dicens: Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam: exploratores quippe sunt, et omnem terram [h. explorare enim venerunt omnem terram] considerare venerunt. Tollensque mulier viros, abscondit, et ait: Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent: cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierint, persequimini cito, et comprehendetis eos. Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae [h. Non habet, domus suae], operuitque eos lini stipula, quae ibi erat. Ii autem qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam quae ducit ad vadum Jordanis: illisque egressis statim, porta clausa est. Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad illos, et ait [h. ad illos in solarium et ait]: Novi quod Dominus tradiderit vobis terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terrae [h. a facie vestra]. Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Aegypto, et quae feceritis duobus Amorrhaeorum regibus, qui erant trans Jordanem, Seon et Og, quos interfecistis. Et haec audientes pertimuimus, et [h. non habet] elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum. Dominus enim Deus vester, ipse est Deus in coelo sursum, et in terra deorsum. [C. III.] Nunc ergo jurate mihi per Dominum, ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam, ita et vos faciatis cum domo patris mei: detisque mihi signum verum, ut salvetis [h. et vivificetis, etc., et est sensus, Recipite eos in cultum fidei vestrae] patrem meum et matrem meam, fratres ac sorores meas, et omnia quae eorum sunt, et eruatis animas nostras de morte. Qui responderunt ei: Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos. Cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem. Demisit ergo eos per funem de fenestra: domus enim ejus haerebat muro. Dixitque ad eos: Ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes [h. persequentes]: ibique latete tribus diebus, donec redeant, et sic ibitis per viam vestram. Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a juramento hoc, quo adjurasti nos, si ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam nos demisisti: patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam, congregaveris in domum tuam. Qui ostium domus tuae egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus, et nos erimus innoxii. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit. Quod si nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in medium, erimus mundi ab hoc juramento, quo adjurasti nos. Et illa respondit: Sicut locuti estis, ita fiat. Dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra. Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti: quaerentes enim per [ Vulg. add. omnem] viam, non repererunt eos. Quibus urbem ingressis [h. non habet hoc], reversi sunt et descenderunt exploratores de monte, et, Jordane transmisso, venerunt ad Josue filium Nun, narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi, atque dixerunt: Tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc, et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus [h. ante faciem nostram].

[T. II, Cap. III.] Igitur Josue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Settim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israel, et morati sunt ibi tres dies. Quibus evolutis transierunt praecones per castrorum medium, et clamare coeperunt: Quando videritis arcam foederis domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticae portantes eam, vos quoque consurgite [h. de locis vestris], et sequimini praecedentes: sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium, ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini, quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam [h. duum millium ad mensuram, et cavete ne appropinquetis ad arcam, ut cognoscatis viam per quam ingrediamini, quia non ambulastis per eam ab heri et nudius tertius]. [C. IV.] Dixitque Josue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia. Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam foederis, et praecedite populum: Qui jussa complentes, tulerunt et ambulaverunt ante eos. [B. IV, C. V.] Dixitque Dominus ad Josue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel: ut sciant, quod sicut cum Mose fui, ita et tecum sim. Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum ingressi fueritis partem aquae Jordanis, state in ea. Dixitque Josue ad filios Israel: Accedite huc, et audite verba Domini Dei vestri. Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod [h.] Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananaeum, et Hetthaeum, et Evaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Amorrhaeum et Jebusaeum. Ecce, arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Jordanem. Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus. [C. VI.] Et cum posuerint vestigia pedum suorum, sacerdotes qui portant arcam [h.] foederis Domini Dei universae terrae, in aquis Jordanis, aquae quae inferiores sunt, decurrent atque deficient: quae autem desuper veniunt, in una mole consistent. [B. V.] Igitur egressus est populus de tabernaculis suis [ Vulg. tac. suis], ut transirent Jordanem: et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum. Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum tinctis in parte aquae (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat), steterunt aquae descendentes in uno loco, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan: quae autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum), descenderunt, usquequo omnino deficerent. Populus autem incedebat contra Jericho: et sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.

[B. VI, C. VII, Cap. IV.] Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue: Elige duodecim viros singulos per singulas tribus: et praecipue eis, ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotum pedes, duodecim durissimos [h. non habet, durissimos] lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria. [C. VIII.] Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, singulos de tribubus singulis, et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israel, ut sit signum inter vos. [C. IX.] Et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides? respondebitis eis: Defecerunt aquae Jordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israel usque in aeternum. Fecerunt ergo filii Israel sicut eis praecepit Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut ei Dominus imperarat, juxta numerum filiorum Israel, usque ad locum, in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos. Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam foederis: et sunt ibi usque in praesentem diem. Sacerdotes autem, qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quae Josue, ut loqueretur ad populum, praeceperat Dominus, et dixerat ei Moses. Festinavitque populus, et transiit. Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum. Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati praecedebant fratres suos filios Israel, sicut eis praeceperat Moses [h. praecedebant filios Israel, sicut locutus est ad eos Moses. Quadraginta millia pugnatorum incedebant coram Domino]. [C. X.] Et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Jericho. In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Mosen, dum adviveret. [C. XI.] Dixitque ad eum: Praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis [h. testamenti], ut ascendant de Jordane. Qui praecepit eis, dicens; Ascendite de Jordane. Cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini, et siccam humum calcare coepissent, reversae sunt aquae in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant. Populus autem ascendit de Jordane, decima die primi mensis, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho. Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis, et dixit ad filios Israel: [C. XII.] Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt isti lapides? docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israel Jordanem istum, siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis: sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus: ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.

[B. VII, C. XIII, Cap. V.] Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhaeorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israel donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israel. [T. III, B. VIII, C. XIV.] Eo tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israel. [C. XV.] Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israel in colle praeputiorum. Haec autem causa est secundae circumcisionis: Omnis populus, qui egressus est ex Aegypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus, qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto, per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis, incircumcisus fuit, donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat, ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem. Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue: quia sicut nati fuerant, in praeputio erant [h. quia praeputiati erant ], nec eos in via aliquis circumciderat. Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur. [C. XVI.] Dixitque Dominus ad Josue: Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala [h. Gilgal], usque in praesentem diem. [C. XVII.] Manseruntque filii Israel in Galgalis, et fecerunt phase, quartadecima die mensis ad vesperum, in campestribus Jericho: et comederunt de frugibus terrae die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni. [B. IX, C. XVIII.] Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan. [B. X, C. XIX.] Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, et evaginatum tenentem gladium, perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum? Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum? Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.

[B. XI, Cap. VI.] Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israel, et nullus egredi audebat aut ingredi: [C. XX.] Dixitque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros. Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus. Septimo autem die sacerdotes tollant septem buccinas [h. Sic facietis sex die bus, et septem sacerdotes tollent septem buccinas, quarum usus est in jubilaeo, et praecedant arcam. Et in septima die septies circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent], quarum usus est in jubilaeo, et praecedant arcam foederis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis. Cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint. Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam foederis, et septem alii sacerdotes tollant septem jubilaeorum buccinas, et incedant ante arcam Domini. Ad populum quoque ait: Ite, et circumite civitatem, armati praecedentes arcam Domini. Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam foederis Domini, omnisque praecederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant [C. XXI.] Praeceperat autem Josue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur: donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini. Circumivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra, mansit ibi. Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilaeis [ Vulg. jubilaeo] usus est: praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat. Circumieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus. Die autem septimo, diluculo consurgentes, circumierunt urbem, sicut dispositum erat, septies. Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem [h. ad populum] Israel: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem. [C. XXII.] Sitque civitas haec anathema, et omnia quae in ea sunt, Domino. Sola Rahab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus. Vos autem cavete, ne de his, quae praecepta sunt, quidpiam contingatis, et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur. Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus. [C. XXIII]. Igitur vociferante omni populo, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat, ceperuntque civitatem, et interfecerunt omnia quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt. [C. XXIV.] Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quae illius sunt, sicut illi juramento firmastis. Ingressique juvenes, eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israel manere fecerunt. Urbem autem, et omnia quae in ea erant, succenderunt, absque auro et argento, et vasis aeneis, ac ferro, quae in aerarium Domini consecrarunt. Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, atque omnia quae habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israel usque in praesentem diem: eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. [B. XII, C. XXV.] In tempore illo imprecatus est Josue, dicens: Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat; et in novissimo liberorum ponat portas ejus. Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus in omni terra vulgatum est.

[B. XIII, C. XXVI, Cap. VII.] Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Acham filius Charmi, filii Zabdi, filii Zare de tribu Juda, tulit aliquid de anathemate: iratusque est Dominus contra filios Israel. Cumque mitteret Josue de Jericho viros contra Ai, quae est juxta Beth-Aven, ad orientalem plagam oppidi Beth-El, dixit eis: Ascendite, et explorate terram. Qui praecepta complentes exploraverunt Ai. Et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem: quare omnis populus frustra vexetur [ Vulg. vexabitur] contra hostes paucissimos? [C. XXVII.] Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum [h. virorum]. Qui statim terga vertentes, percussi sunt a viris urbis Ai, et corruerunt ex eis triginta et sex homines: persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes: pertimuitque cor populi, et instar aquae liquefactum est. Josue vero scidit vestimenta sua, et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum, tam ipse quam omnes senes Israel: miseruntque pulverem super capita sua, et dixit Josue: Heu, Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Jordanem fluvium [h. non habet fluvium], ut traderes nos in manus Amorrhaei, et perderes? utinam ut coepimus, mansissemus trans Jordanem. Mi Domine Deus [h. non habet], quid dicam, videns Israelem hostibus suis terga vertentem? Audient Chananaei et omnes habitatores terrae, ac pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo? [C. XXVIII.] Dixitque Dominus ad Josue: Surge, cur jaces pronus in terra? Peccavit Israel, et praevaricatus est pactum meum: tuleruntque de anathemate, et furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua. Nec poterit Israel stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate [h. factus est anathema]. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est. Surge, sanctifica populum, et dices eis: Sanctificamini in crastinum: haec enim dicit Dominus Deus Israel: Anathema in medio tui est, Israel: non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere. Accedetisque mane singuli per tribus vestras: et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos domusque per viros. Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua: quoniam praevaricatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israel. [C. XXIX.] Surgens itaque Josue mane, applicavit Israel per tribus suas, et inventa est tribus Juda. Quae cum juxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zarai. Illam quoque per viros offerens, reperit Zabdi: cujus domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi, filii Zabdi, filii Zare de tribu Juda. Et ait ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confiteare, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. [C. XXX.] Responditque Achan Josue, et dixit ei: Vere ego peccavi Domino Deo Israel, et sic et sic feci. Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum [h. pallium de Senaar unum bonum], et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui. Misit ergo Josue ministros: qui currentes ad tabernaculum illius repererunt cuncta abscondita in eodem loco, et argentum simul. Auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Josue et ad omnes filios Israel, projeceruntque ante Dominum. Tollens itaque Josue Achan filium Zare, argentumque et pallium, et auream regulam, filiosque ejus et filias, boves et asinos, et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem (et omnis Israel cum eo); duxerunt eos ad Vallem Achor: ubi dixit Josue: Quia [ Vulg. qui] turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israel: et cuncta quae illius erant, igne consumpta sunt. Congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, Vallis Achor, usque hodie.

[T. IV, B. XIV. C. XXXI, Cap. VIII.] Dixit autem Dominus ad Josue: Ne timeas, neque formides: tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Ai. Ecce tradidi in manu tua regem ejus, et populum urbemque et terram. Faciesque urbi Ai, et regi ejus, sicut fecisti Jericho, et regi illius: praedam vero et omnia animantia diripietis vobis: pone insidias urbi post eam. Surrexitque Josue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Ai: et electa triginta millia virorum fortium misit nocte, praecepitque eis, dicens: Ponite insidias post civitatem: nec longius recedatis: et eritis omnes parati. Ego autem, et reliqua multitudo quae mecum est, accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus [h. non habet fecimus ], fugiemus et terga vertemus: donec persequentes ab urbe longius protrahantur [ Vulg. protrahamur]: putabunt enim fugere nos sicut prius. Nobis ergo fugientibus, et illis sequentibus, consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem: tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras. Cumque ceperitis urbem [ Vulg. tacet urbem], succendite eam, et sic omnia facietis, ut jussi [h. juxta verbum Domini facite. Videte quia ego praecipio vobis]. Dimisitque eos, et perrexerunt ad insidiarum locum, sederuntque inter Beth-El et Ai, ad occidentalem plagam urbis Ai: Josue autem in nocte illa in medio mansit populi, surgensque diluculo recensuit socios, et ascendit cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum. Cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos vallis media erat. Quinque millia autem viros elegerat, et posuerat in insidiis inter Beth-El et Ai, ex occidentali parte ejusdem civitatis: omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi multitudinis [ Vulg. addit illius] occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Josue nocte illa, et stetit in vallis medio. [C. XXXII.] Quod cum vidisset rex Ai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidiae. Josue vero et omnis Israel cesserunt loco, simulantes metum, et fugientes per viam solitudinis. At illi vociferantes pariter, et se mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate, et ne unus quidem in urbe Ai et Beth-El remansisset qui non persequeretur Israel (sicut eruperant aperta porta [ Vulg. tacet porta] oppida relinquentes), dixit Dominus ad Josue: Leva clypeum, qui in manu tua est, contra urbem Ai, quoniam tibi tradam eam. Cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidiae, quae latebant, surrexerunt confestim: et pergentes ad civitatem, ceperunt et succenderunt eam. Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes et videntes fumum urbis ad coelum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere: praesertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent. Vidensque Josue et omnis Israel quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Ai. Si quidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem, egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire coeperunt. Cumque ergo ex utraque parte adversarii caederentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur, regem quoque urbis Ai apprehenderunt viventem, et obtulerunt Josue. Igitur omnibus interfectis, qui Israelem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus reversi filii Israel percusserunt civitatem. Erant autem qui eo die conciderant a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Ai. Josue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat, tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Ai. Jumenta autem et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israel, sicut praeceperat Dominus Josue. Qui succendit urbem, et fecit eam tumulum sempiternum: regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam. Et solis occasu praecepit Josue, et deposuerunt cadaver ejus de cruce: projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. [XXXIII.] Tunc aedificavit Josue altare Domino Deo Israel in monte Hebal: sicut praeceperat Moses famulus Domini filiis Israel, et scriptum est in volumine legis Mosi: Altare de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit: et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas. Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Mosi, quod ille digesserat coram filiis Israel. Omnis autem populus [h. et omnis Israel], et majores natu, ducesque ac judices stabant ex utraque parte arcae, in conspectu sacerdotum [h. sacerdotum Levitarum], qui portabant arcam foederis Domini, ut advena ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut praeceperat Moses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populos Israel. [C. XXXIV.] Post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta [h. non habet] quae scripta erant in legis volumine. Nihil ex his quae Moses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israel, mulieribus ac parvulis et advenis, qui inter eos morabantur.

[B. XV, Cap. IX.] Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore maris magni, hi quoque qui habitabant juxta Libanum, Hetthaeus et Amorrhaeus, et Chananaeus, Pherezaeus, et Evaeus, et Jebusaeus, congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et Israel uno animo, eademque sententia [h. non habet]. [B. XVI, C. XXXV.] At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quae fecerat Josue, Jericho et Ai: et callide cogitantes, tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos, calceamentaque perantiqua, quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis: panes quoque quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frustra comminuti: perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgalae, et dixerunt ei, atque omni simul Israeli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israel ad eos [h. ad Evaeum], atque dixerunt: Ne forsan in terra, quae nobis forte debetur, habitetis, et non possimus foedus inire vobiscum. At illi ad Josue: Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Josue: Quinam, ait, estis vos? et unde venistis? Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiae ejus, cuncta quae fecit in Aegypto, et duobus Amorrhaeorum regibus, qui fuerunt trans Jordanem, Seon regi Esebon, et Og regi Basan, qui erant in Astharoth: dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores terrae nostrae: Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, ac dicite: Servi vestri sumus, foedus inite nobiscum. En, panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus, nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti. Utres vini novos implevimus, nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus induimur, et quae habemus in pedibus, ob longitudinem largioris [ Vulg. longioris] viae trita sunt, et pene consumpta. [C. XXXVI.] Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt. Fecitque Josue cum eis pacem, et inito foedere pollicitus est, quod non occiderentur: principes quoque multitudini juraverunt eis. Post dies autem tres initi foederis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent. Moveruntque castra filii Israel, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum haec vocabula sunt, Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariath-Jarim. Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israel [h. in Domino Deo Israel]. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes. [C. XXXVII]. Qui responderunt eis: Juravimus illis in nomine Domini Dei Israel [h. in Domino Deo Israel], et idcirco non possumus eos contingere. Sed hoc faciemus eis. Reserventur quidem, ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si pejeraverimus: sed sic vivant, ut in usus universae multitudinis ligna caedant, aquasque comportent. Quibus haec loquentibus: vocavit Gabaonitas Josue, et dixit eis: Cur nos decipere fraude voluistis [h. quare decepistis nos], ut diceretis: Procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitis? Itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna caedens, aquasque comportans in domum Dei mei. Qui responderunt: Nuntiatum est nobis [h. non habet nobis] servis tuis, quia promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo, ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores ejus [h. a facie vestra]. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis. Fecit ergo Josue ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israel, ut non occiderentur. Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, caedentes ligna, et aquas comportantes, usque in praesens tempus, in loco quem Dominus elegisset.

[B. XVII, C. XXXVIII, Cap. X.] Quae cum audisset Adonisedec, rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Josue Ai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Jericho et regi ejus, sic fecit Ai et regi illius), et quod transfugissent [h. pacem inissent] Gabaonitae ad Israel, et essent foederati eorum, timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una regalium civitatum, et major oppido Ai, omnesque bellatores ejus fortissimi. Misit ergo Adonisedec rex Jerusalem ad Oham regem Hebron, et ad Phiram regem Jarimuth, ad Japhie quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens: Ascendite ad me, et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quae transfugerit [h. pacem inierit] ad Josue et ad filios Israel. [T. V.] Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhaeorum, rex Jerusalem, rex Hebron, rex Jarimuth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis, et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam. [C. XXXIX.] Habitatores autem Gabaon urbis obsessae [h. non habet] miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos, ferque praesidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhaeorum, qui habitant in montanis. Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, virique fortissimi. [B. XVIII.] Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: in manus enim tuas tradidi illos: nullus tibi ex eis resistere poterit. Irruit itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis. Et conturbavit eos Dominus a facie Israel: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est [ Vulg. addit eos] per viam ascensus Beth-Horon, et percussit usque Azeca et Maceda. [C. XL.] Cumque fugerent filios Israel [h. a facie Israel], et essent in descensu Beth Horon, Dominus misit super eos lapides magnos de coelo usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel. Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhaeum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram eis: Sol, contra Gabaon ne movearis; et luna, contra vallem Aialon. [C. XLI.] Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro Justorum [h. recti, id est, Dei]? Stetit itaque sol in medio coeli, et non festinavit occumbere spatio unius diei. Non fuit ante et [ Vulg. nec] postea tam longa dies [h. talis dies], obediente Domino voci hominis, pugnante pro Israel. Reversusque est Josue cum omni Israel in castra Galgalae. [C. XLII.] Fugerunt enim quinque reges, et se absconderunt in spelunca urbis Maceda. Nuntiatumque est Josue, quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca [ Vulg. addit urbis] Maceda. Qui praecepit sociis, et ait: Volvite saxa ingentia ad os speluncae, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant: vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium caedite: ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras. Caesis igitur adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Israel effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas. Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero: nullusque contra filios Israel mutire ausus est. [C. XLIII.] Praecepitque Josue, dicens: Aperite os speluncae, et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant. Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum, et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Jerusalem, regem Hebron, regem Jarimuth, regem Lachis, regem Eglon. [C. XLIV.] Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel, et ait ad principes exercitus qui secum erant: Ite et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subjectorum pedibus colla calcarent, rursum ait ad eos: Nolite timere, nec paveatis, confortamini et estote robusti: sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis. Percussitque Josue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites: fueruntque suspensi usque ad vesperum. Cumque occumberet sol, praecepit sociis, ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos projecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os ejus saxa ingentia, quae permanent usque in praesens. [C. XLV.] Eodem die Macedam quoque cepit Josue, et percussit in ore gladii, regemque illius interfecit et omnes habitatores ejus: non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Jericho. Transivitque cum omni Israel de Maceda in Libna, et pugnabat contra eam: quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israel: percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores ejus. Non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Libna, sicut fecerant regi Jericho. [C. XLVI.] De Libna transivit in Lachis cum omni Israel: et exercitu per gyrum disposito oppugnabat eam. Tradiditque Dominus Lachis in manu Israel, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam, quae fuerat in ea, sicut fecerat Libna. [C. XLVII.] Eo tempore ascendit Horam, rex Gezer, ut auxiliaretur Lachis, quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internecionem. [C. XLVIII.] Transivitque de Lachis in Eglon, et circumdedit, atque expugnavit eam eadem die: percussitque in ore gladii omnes animas, quae erant in ea, juxta omnia quae fecerat Lachis. [C. XLIX.] Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam, cepitque, et percussit in ore gladii, regem quoque ejus, et omnia oppida regionis illius, universasque animas quae in ea fuerant commoratae: non reliquit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quae in ea reperit consumens gladio. [C. L.] Inde reversus in Dabiram, cepit eam atque vastavit: regem quoque ejus, et omnia per circuitum oppida, percussit in ore gladii: non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Libna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius. [C. LI.] Percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cum regibus suis: non dimisit in [h.] eis ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat, interfecit, sicut praeceperat ei Dominus Deus Israel, a Cades-Barne usque ad Gazam [h. Aza]. Omnem terram Gosen usque Gabaon, universos reges et regiones eorum, uno cepit impetu, atque vastavit; Dominus enim Deus Israel pugnabat pro eo, reversusque est cum omni Israel ad locum castrorum in Galgala.

[C. LII, Cap. XI.] Quae cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph: ad reges quoque Aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Chineroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare; Chananaeumque ab oriente et occidente, et Amorrhaeum atque Hetthaeum ac Pherezaeum et Jebusaeum in montanis: Evaeum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Mispha. Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena, quae est in littore maris, equi quoque et currus immensae multitudinis. Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israel. Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos [h. vulneratos] in conspectu Israel: equos eorum subnervabis, et currus igne combures. [C. LIII.] Venitque Josue, et omnis exercitus cum eo adversum illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos, tradiditque illos Dominus in manu Israel. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et aquas Miserephoth [h. Miserephoth, in Latinum, aquas calidas], campumque Misphe, qui est ad orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias: fecitque sicut praeceperat ei Dominus, equos eorum subnervavit, currusque igne combussit. Reversusque statim cepit Asor, et regem ejus percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat. Percussitque omnes animas, quae ibidem morabantur: non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem [h.] combussit incendio. [C. LIV.] Et omnes per circuitum civitates, regesque earum cepit, percussit atque delevit, sicut praeceperat ei Moses famulus Domini. Absque urbibus, quae erant in collibus et in tumulis sitae, caeteras succendit Israel: unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit [h. Verumtamen urbes quae erant in tumulis sitae non succendit Israel. Unam tantum Asor munitissimam Josue flamma consumpsit]. Omnemque praedam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israel, cunctis hominibus interfectis. Sicut praeceperat Dominus Mosi servo suo, ita praecepit Moses Josue, et ille universa complevit: non praeteriit de universis mandatis ne unum quibem verbum, quod jusserat Dominus Mosi. Cepit itaque Josue omnem terram montanam, et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et occidentalem plagam, montemque Israel, et campestria ejus: et partem montis quae ascendit Seir usque ad Baal Gad, per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit et occidit. Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos. Non fuit civitas quae [h.] se traderet filiis Israel, praeter Evaeum, qui habitabat in Gabaon: omnes bellando cepit. [C. LV.] Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut praeceperat Dominus Mosi. [T. VI, C. LVI.] In tempore illo venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, de [ Vulg. tacet de] Hebron, et Debir, et Anab, et de omni monte Juda et Israel, urbesque eorum delevit. Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiorum Israel: absque in civitatibus [h. non habet in civitatibus] Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt. Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Mosen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel, secundum partes et tribus suas. Quievitque terra a praeliis.

[Cap. XII.] Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quae respicit solitudinem. [C. LVII.] Seon rex Amorrhaeorum, qui habitavit in Esebon, dominatus est ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, et mediae partis in valle, dimidiique Galaad, usque ad torrentem Jaboc, qui est terminus filiorum Ammon. Et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem, et usque ad mare deserti, quod est mare salsissimum, ad orientalem plagam per viam, quae ducit Beth-Jisimoth: et ab australi parte, quae subjacet Asedoth-Phisga. [B. XIX.] Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et Salacha, atque in universa Basan, usque ad terminum Gesuri, et Machati, et dimidiae partis Galaad; terminum Seon regis Esebon. Moses famulus Domini, et filii Israel percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis, et Gadditis et dimidiae tribui Manasse. [B. XX, C. LVIII.] Hi sunt reges terrae, quos percussit Josue, et filii Israel, trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baal-Gad in campo Libani, usque ad montem, cujus pars ascendit in Seir: tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas, tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et solitudine, ac meridie Hetthaeus fuit et Amorrhaeus, Chananaeus, et Pherezaeus, Evaeus et Jebusaeus. Rex Jericho unus: rex Ai, quae est ex latere Bethel, unus: rex Jerusalem unus, rex Hebron unus: rex Jarimuth unus, rex Lachis unus, rex Eglon unus, rex Gezer unus, rex Debir unus, rex Geder unus, rex Harma unus, rex Harad unus, rex Libna unus, rex Adulam unus, rex Maceda unus, rex Beth El unus, rex Tapphua unus, rex Epher unus, rex Aphec unus, rex Lassaron unus, rex Madon unus, rex Asor unus, rex Simeron Maron unus, rex Achsaph unus, rex Thanac unus, rex Mageddo unus, rex Cedes unus, rex Jacanaam Charmeli unus, rex Dor, et provinciae [h. de provincia.] Dor unus, rex Gentium Galgal unus, rex Thirsa unus: omnes reges triginta et unus.

[T. VII, C. LIX, Cap. XIII.] Josue senex, provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad eum: Senuisti, et longaevus es, terraque latissima derelicta est, quae necdum est sorte divisa: omnis videlicet Galilaea, Philisthim, et universa Gesuri. A fluvio turbido, qui irrigat Aegyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem: terra Chanaan, quae in quinque regulos Philisthim dividitur, Gazaeos, et Azotios, Ascalonitas, Getthaeos, et Accaronitas. Ad meridiem vero sunt [h. Ad austrum sunt] Evaei, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhaei, ejusque confinia [h . . . ]. Libani quoque regio contra orientem [h . . . ], a Baal Gad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath Omnium qui habitant in monte, a Libano usque ad aquas Miserephoth, universique Sidonii. [B. XXI.] Ego sum qui delebo [h. ejiciam] eos a facie filiorum Israel. Veniat ergo in partem haereditatis Israel, sicut praecepi tibi. [C. LX.] Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiae tribui Manasse, cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Jordanis ad orientalem plagam. Ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon, et cunctas civitates Seon regis Amorrhaei, qui regnavit in Esebon, usque ad terminos filiorum Ammon, et Galaad, ac terminum Gesuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque Salecha, omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astharoth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim: percussitque eos Moses, atque delevit. Nolueruntque disperdere filii Israel Gesuri et Maachati: et habitaverunt in medio Israel usque in praesentem diem. Tribui autem Levi non dedit possessionem; sed sacrificia et victimae [h. et victimae, non habet] Domini Dei Israel, ipsa est ejus haereditas, sicut locutus est illi. [C. LXI.] Dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas. Fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media: universam planitiem [h. et urbem quae est in medio ejusdem torrentis, et universam planitiem], quae ducit Medaba, Esebon, cunctosque viculos ejus [ Vulg. earum], qui sunt in campestribus: Dibon quoque, et Bamoth-Baal, et oppidum Baal Maon, Jasa, et Cedemoth, et Mephaath, et Ciriathaim, et Sibama, et Sereth-Assahar in monte convallis. Beth-Phohor et Asedoth-Phisga, et Beth-Jisimoth; omnes urbes campestres, universaque regna Seon regis Amorrhaei, qui regnavit in Esebon, quem percussit Moses cum principibus Madian: Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Reba, duces [ Vulg. tac. duces] Seon habitatores terrae. Et Balaam filium Beor hariolum occiderunt filii Israel gladio cum caeteris interfectis. Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum. [C. LXII.] Deditque Moses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus haec divisio est [h. cujus iste est terminus]. Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, dimidiamque partem terrae filiorum Ammon, usque ad Aroer, quae est contra Rabba. Et ab Esebon usque Ramath, Misphe et Batonim: et a Manaim usque ad [h.] terminum Dabir. In valle quoque Beth-Aram, et Beth-Nemra, et Soccoth, et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon: hujus quoque Jordanis finis est, usque ad extremam partem maris Chenereth trans Jordanem ad orientalem plagam. Haec est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villae earum. [C. LXIII.] Dedit et dimidiae tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas possessionem, cujus hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida. Et dimidiam partem Galaad, Astharoth, et Edrai, urbes regni Og in Basan: filiis Machir, filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir juxta cognationes suas. Hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam. Tribui autem Levi non dedit possessionem: quoniam Dominus Deus Israel ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.

[C. LXIV, Cap. XIV.] Hoc est quod possederunt filii Israel in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israel: sorte omnia dividentes, sicut praeceperat Dominus in manu Mosi, novem tribubus et dimidiae tribui. Duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moses trans Jordanem possessionem: absque Levitis, qui nihil terrae acceperunt inter fratres suos: sed in eorum successerunt locum [h. non habet ea, sed sic: Quoniam filii Joseph in duas fuere divisi tribus] filii Joseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim: nec acceperunt. Levitae aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua. Sicut praeceperat Dominus Mosi, ita fecerunt filii Israel, et diviserunt terram. [B. XXII, C. LXV.] Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum Chaleb filius Jephonne Cenezaeus: Nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cades-Barne. Quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cades-Barne, ut considerarem terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur. Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi: et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum. Juravitque Moses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in aeternum: quia secutus es Dominum Deum meum. Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est usque in praesentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen, quando ambulabat Israel per solitudinem: hodie octoginta quinque annorum sum, sic valens, ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum, illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum. Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt et urbes [h. quem pollicitus est Dominus in die illa, quia tu quoque audisti, quod Enacim sunt ibi et urbes] magnae atque munitae, si forte sit Dominus mecum, et potero delere eos, sicut promisit mihi. [C. LXVI.] Benedixitque ei Josue, et tradidit [ Vulg. add. ei] Hebron in possessionem. Atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Jephonne Cenezaeo usque in praesentem diem: quia secutus est Dominum Deum Israel. Nomen Hebron ante vocabatur Cariat-Arbe: Adam maximus ibi inter Enacim situs est: et terra cessavit a praeliis.

[B. XXIII, C. LXVII, Cap. XV.] Igitur sors filiorum Judae per cognationes suas ista fuit, a termino Edom, desertum Sin contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagae. Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quae respicit meridiem. Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cades Barne, et pervenit in Esron, ascendens Addara, et circumiens Carcaa, atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Aegypti: eruntque termini ejus mare magnum [h. non habet, magnum]. Hic erit finis meridianae plagae. Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis, et ea quae respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanem fluvium. Ascenditque terminus in Beth-Agla, et transit ab aquilone in Beth-Araba: ascendens ad lapidem Boen filii Ruben. Et tendens usque ad terminos Debera de Valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quae est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quae vocantur Fons solis, et erunt exitus ejus ad fontem Rogel. Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusaei ad meridiem, haec est Jerusalem, et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Ge-Ennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem. Pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephthoa, et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quae est Cariath-Jarim, id est, urbs silvarum [h. non habet]. Et circumit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir: transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon, et descendit in Beth-Sames, transitque in Thamna. Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Jebneel, et maris magni contra occidentem fine concluditur. Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis. [C. LXVIII.] Chaleb vero filio Jephonne dedit partem in medio filiorum Juda, sicut praeceperat ei Dominus: Cariath-Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. Delevitque ex ea Chaleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariath-Sepher, id est, civitas litterarum [h. non habet]. [C. LXIX.] Dixitque Chaleb: Qui percusserit Cariath-Sepher, et ceperit eam, dabo illi Axam filiam meam uxorem. Cepitque cam Othoniel, filius Cenez, frater Chaleb junior: deditque ei Axam filiam suam uxorem. Quae cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. [C. LXX.] Suspiravitque ut sedebat in asino. Cui Chaleb: Quid habes, inquit? At illa respondit: Da mihi benedictionem: terram australem et arentem [h. non habet] dedisti mihi, junge et irriguam. Dedit itaque ei Chaleb irriguum superius et inferius. Haec est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas. Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda [h.] terminum Edom a meridie: Cabsael et Eder et Jagur, et Cina et Dimona, Adeda, et Cedes et Asor, et Jethnam, Ziph et Telem, Baloth et Asor nova [h. Asor nova ideo dicitur quia altera Asor vetus] et Carioth, Esron haec est Asor. Amam, Same, et Molada, et Aser-Gadda et Asemon, Beth-Phelet, et Aser-Sual et Ber-Sabee et Baziothia, Bala et Hiim, Esem et Eltholad, et Xiil et Harma, Siceleg et Medemena et Sensenna, Lebaoth et Silim et Aen et Remmon. Omnes civitates viginti novem, et villae earum. [C. LXXII.] In campestribus vero: Estaol et Saraa et Asena, et Zanoe et Aen-Gannim, Taphphua et Enaim, et Jarimuth, Adulam, Soccho et Azeca et Sarim, Adithaim et Gedera et Giderothaim: et urbes quatuordecim, et villae earum. Sanan et Adessa et Magdal-Gad, Delean et Mespha et Jecthel, Lachis et Bascat, et Aglon, Chebbon et Leemas et Cethlis Gideroth, Beth-Dagon et Neema et Maceda: civitates sedecim, et villae earum. Labana et Ether et Asan, Jephtha et Esna et Nesib, et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem et villae earum. Accaron cum vicis et villulis suis. Ab Accaron usque ad mare: omnia quae vergunt ad Azotum et viculos ejus. Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum viculis [ Vulg. vicis] et villulis suis, usque ad torrentem Aegypti, mare magnum et terminum ejus. Et in monte; Samir et Jathir et Soccho, et Denna et Cariath-Senna, haec est Dabir; Anab et Isthemo, et Anim, Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et villae earum. Arab et Ruma et Esaan, et Janum et Bet-Thaphphua et Apheca, Amata et Cariath-Arbe, haec est Hebron et Sior: civitates novem, et villae earum. Maon et Chermel et Ziph, et Jota, et Jezrael et Jacadaam et Zanoe, Accain, Gebaa, et Thamna: civitates decem, et villae earum. Alul, et Beth-Sur, et Gedor, Mareth, et Beth-Anot, et Elthecon: civitates sex villae earum. Cariath-Baal, haec est Cariath-Jarim, urbs silvarum [h. non habet], et Arebba: civitates duae et villae earum. In deserto Beth-Araba, Middin, et Schacha, Anebsan, et civitas Salis, et En-Gaddi: civitates sex, et villae earum, [C. LXXIII.] Jebusaeum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere: habitavitque Jebusaeus cum filiis Juda in Jerusalem usque in praesentem diem.

[B. XXIV, Cap. XVI.] Cecidit quoque sors filiorum Joseph, ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente: solitudo quae ascendit de Jericho ad montana [ Vulg. montem] Beth-El: et egreditur de Beth-El, Luzam: transitque terminum Archi-Ataroth. Et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad [h.] terminum Beth-Horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones ejus mari magno. [C. LXXIV.] Possederuntque filii Joseph Manasse et Ephraim. Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra orientem, Ataroth-Addar usque Beth-Horon superiorem. Egrediunturque confinia in mare: Mechmethath vero aquilonem respicit, et circumit [h.] terminum contra orientem in Tanath-Selo: et pertransit ab oriente Janoe. Descenditque de Janoe in Ataroth et Naratha: et pervenit in Jericho, et egreditur ad Jordanem. De Taphphua pertransit contra mare in Vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum [h. non habet salsissimum]. [C. LXXV.] Haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas. Urbesque separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villae carum [C. LXXVI.] Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.

[C. LXXVII, Cap. XVII.] Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse est enim primogenitus Joseph): Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir [ Vulg. tac. vir] pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan: et reliquiis filiorum Manasse juxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helech, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Epher, et filiis Semida. Isti sunt filii Manasse, filii Joseph, mares, per cognationes suas. [C. LXXVIII.] Salphaad vero filio Epher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, non erant filii, sed solae filiae: quarum ista sunt nomina. Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa. Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue, filii Nun, et principum, dicentes: Dominus praecepit per manum Mosi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium Domini possessionem, in medio fratrum patris earum. Et ceciderunt funiculi Manasse decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem. Filiae enim Manasse possederunt haereditatem in medio filiorum ejus. [C. LXXIX.] Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant. Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmathath, quae respicit Sichem, et egreditur ad dextram juxta habitatores fontis Taphphuae. Etenim in sortem Manasse ceciderat terra Taphphuae, quae est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim. Descenditque terminus vallis arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, quae in medio sunt urbium Manasse: terminus Manasse ab aquilone torrentis, et exitus ejus pergit ad mare: ita ut ab austro sit possessio Ephraim, et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et conjungatur sibi in tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente. Fuitque haereditas Manasse in Issachar et in Aser Beth-San et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque En-Dor cum viculis suis, similiterque habitatores Thanach cum villis [ Vulg. viculis] suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Napheth. [C. LXXX.] Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere, sed coepit Chananaeus habitare in terra ista [ Vulg. sua]. Postquam autem convaluerunt filii Israel, subjecerunt Chananaeos, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos. [B. XXV.] Locutique sunt filii Joseph ad Josue, atque dixerunt: Quare dedisti mihi possessionem sortis funiculi unius, cum sim tantae multitudinis, et benedixerit mihi Dominus? Ad quos Josue ait: si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim: quia angusta est tibi possessio montis Ephraim. Cui responderunt filii Joseph: Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananaei, qui habitant in terra campestri, in qua sitae sunt Beth-San cum viculis suis, et Jezrael mediam possidens vallem. Dixitque Josue ad domum Joseph, Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magnae fortitudinis, et non habebis sortem unam; sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia: et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum.

[T. VIII, B. XXVI, C. LXXXI, Cap. XVIII.] Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta. [C. LXXXII.] Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas. Ad quos Josue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis? Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint. Dividite vobis terram in septem partes: Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone. Mediam inter hos terram in septem partes describite [h. Vos vero terram in septem partes describite]: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem, quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum haereditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperunt possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam: quas dedit eis Moses famulus Domini. [B. XXVII.] Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Josue, dicens: Circuite terram et describite eam, ac revertimini ad me, ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem. Itaque perrexerunt, et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo. [C. LXXXIII.] Qui misit sortes coram Domino in Silo, dividitque terram filiis Israel in septem partes [h. juxta divisiones earum]. Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent terram [ Vulg. tac. terram] inter filios Juda et filios Joseph. Fuitque terminus eorum contra aquilonem ab Jordane: pergens juxta latus Jericho septentrionalis plagae, et inde contra occidentem ad montana conscendens, et perveniens in solitudinem Beth-Aven, atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Beth-El: descenditque in Ataroth-Addar, in montem qui est ad meridiem Beth-Horon inferioris. Et inclinatur circumiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Beth-Horon contra Africum: suntque exitus ejus in Cariath-Baal, quae vocatur et Cariath-Jarim, urbem filiorum Juda. Haec est plaga contra mare, et [ Vulg. ad] occidentem. A meridie autem ex parte Cariath-Jarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephthoa. Descenditque in partem montis qui respicit Vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte Vallis Raphaim. Descenditque in Ge-Ennom, id est, Vallis Ennon [h. non habet] juxta latus Jebusaei ad austrum: et pervenit ad fontem Rogel, transiens ad aquilonem, et egrediens ad En-Semes, id est, fontem Sotis [h. non habet]: et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus, Adommin: descenditque ad Aben-Boen, id est, lapidem Boen [h. non habet] filii Ruben, et pertransit ex latere aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem, et praetergreditur contra aquilonem Beth-Agla: suntque exitus ejus contra linguam maris salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam, qui est terminus illius ab-oriente. Haec est possessio filiorum Benjamin per terminos suos in circuitu, et familias suas. [C. LXXXIV.] Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth-Agla et Vallis Casis, Beth-Araba et Semaraim et Beth-El et Avim et Aphphara et Ophra, Villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et villae earum. Gabaon et Rama et Beroth et Mesphe, Caphera et Ammosa et Recem, Jarephel et Tharala, et Sela, Eleph, et Jebus, quae est Jerusalem, Gabaath, Cariath: civitates quatuordecim et villae earum. Haec est possessio filiorum Benjamin juxta familias suas.

[C. LXXXV, Cap. XIX.] Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas: fuitque haereditas eorum in medio possessionis filiorum Juda: Ber-Sabee et Sabee et Molada et Aser-Sual, Bala et Asem et Eltholad, Bethul et Arma et Siceleg et Beth-Marchaboth et Aser Susa et Beth Lebaoth et Sareon: civitates tredecim et villae earum. Ain, Remmon, et Athar, et Asan: civitates quatuor et villae earum: omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balath-Beer Ramath contra australem plagam. Haec est haereditas filiorum Simeon juxta cognationes suas, in funiculo et possessione filiorum Juda, quae major erat. Et idcirco possederunt filii Simeon in medio haereditatis eorum. [C. LXXXVI.] Cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas, et factus est terminus possessionis eorum usque Sarid. Ascenditque de mari et Marala, et pervenit in Debbaseth, usque ad torrentem qui est contra Jecennam. Et revertitur de Sarid contra orientem in fines Cheseleth-Thabor, et egredietur ad Dabrath, ascenditque contra Japhie. Et inde pertransit [ Vulg. add. usque] ad Orientalem plagam Getha-Epher, Epher, Itha-Casin, et egredietur in Remmon. Amthoar, Anea. Et circumit ad aquilonem Annathon: suntque egressus ejus Vallis Jephta-El, et Cateth et Nealal et Semron et Jedala et Beth-Leem: civitates duodecim et villae earum. Haec est haereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum. [C. LXXXVII.] Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas. Fuitque ejus haereditas [h. terminus], Jezraela et Chasaloth et Sunem et Aphraim, Seon, et Anaarath et Rabbith et Cesion, Abes, et Rameth, et En-Gannim, et En-Adda, et Beth-Pheses. Et pervenit terminus ejus usque Thabor et Seesima et Beth-Semes: eruntque exitus ejus Jordanis: civitates sedecim et villae earum. Haec est possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes et viculi earum. [C. LXXXVIII.] Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas: fuitque terminus eorum Alcath et Oali et Beten et Axaph, Elmelech et Amaad et Messal, et pervenit usque ad Carmelum maris et Sior, Labanath. Ac revertitur contra orientem Beth-Dagon, et pertransit usque Zabulon et Vallem Jephtha-El contra aquilonem in Beth-Emec et Nehiel. Egrediturque ad laevam Chabul, et Achran [h. Hebron] et Roob et Ammon et Cane, usque ad Sidonem magnam. Revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum, et usque Osa: eruntque exitus ejus in mare de funiculo Achziba, et Amma et Aphec et Roob: civitates viginti duae et villae earum. Haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbesque et viculi earum [C. LXXXIX.] Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas, et coepit terminus de Heleph et Elon in Sananim, et Adami, quae est Neceb, et Jebnael usque Lecum, et egressus eorum usque ad Jordanem: revertiturque terminus contra occidentem in Aznot-Thabor, atque inde egreditur in Ucoca, et pertransit in Zabulon contra meridiem, et in Aser contra occidentem, et in Juda ad Jordanem contra ortum solis: et civitates munitissimae, Aseddim, Ser et Ammath, et Reccath et Chenereth, et Edema et Arama, Asor, et Cedes et Edrai, et En-Asor, et Jeron et Magdal-El, Harem et Beth-Anath et Beth-Semes: civitates decem et novem, et villae earum. Haec est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum. [C. XC.] Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima, et fuit terminus possessionis ejus Saraa et Esthaol, et Air-Semes, id est, civitas Solis [h. non habet]. Selebin et Ajalon et Jethela, Elon et Themnatha et Achron, Elthece, et Gebbethon et Baalath, Jud et Bene-Barac et Geth-Remmon: Aquae Jercon et Arecon, cum termino qui respicit Joppen, et ipso fine concluditur. [C. XCI.] Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam, et percusserunt in ore gladii, ac possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen ejus Lesem-Dan [h. vocantes Lesem-Dan], ex nomine Dan patris sui. Haec est possessio tribus filiorum Dan, per cognationes suas, urbes et viculi earum. [C. XCII.] Cumque complesset sorte dividere terram singulis per tribus suas, dederunt filii Israel possessionem Josue filio Nun in medio sui, juxta praeceptum Domini, urbem quam postulavit, Thamnath-Seraa in monte Ephraim, et aedificavit civitatem, habitavitque in ea. Hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Josue filius Nun, et principes familiarum, ac tributum Israel, in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii, partitique sunt terram.

[T. IX, B. XXVIII, C. XCIII, Cap. XX.] Et locutus est Dominus ad Josue, dicens: Loquere filiis Israel, et dic eis: Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Mosi, ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis: cum ad unam harum confugerit civitatum, stabitque ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius, ea quae se comprobent innocentem: sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum. Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus ejus: quia ignorans percussit, proximum ejus, nec ante biduum, triduumve, ejus probatur inimicus. Et habitabit in civitate illa, donec stet ante judicium causam reddens facti sui, et moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore: tunc revertetur homicida, et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat. Decreveruntque [h. sanctificaverunt] Cedes in Galilaea montis Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariath-Arbe, ipsa est Hebron, in monte Juda. [C. XCIV.] Et trans Jordanem contra orientalem plagam Jericho, statuerunt Bosor [h. Beser], quae sita est in campestri solitudine, de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manasse. Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israel et advenis qui habitabant inter eos, ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu proximi, effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam.

[C. XCV, Cap. XXI.] Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel: locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan, atque dixerunt: [B. XXIX.] Dominus praecepit per manum Mosi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta. Dederuntque filii Israel [h. Levitis] de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum. [C. XCVI.] Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim. Et reliquis filiorum Caath, id est Levitis qui superfuerant de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem. [C. XCVII.] Porro filiis Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim. [C. XCVIII.] Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon, urbes duodecim. Dederuntque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Mosi, singulis sorte tribuentes. De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit [h. dederunt] Josue civitates: quarum ista sunt nomina, filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est) [h. filiis Aaron per familias Caath Levitici generis prima sors egressa est] Cariath-Arbe patris Enac, quae vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum. Agros vero et villas ejus dederat [h. dederunt] Chaleb filio Jephonne ad possidendum. [C. XCIX.] Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis, Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus: et Lebnam cum suburbanis suis: et Jether, et Isthimoa, et Holon, Dabir, et Ain, et Juta, et Beth-Semes, cum suburbanis suis: civitates novem, de tribubus, ut dictum est, duabus. De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabae, et Anathoth, et Almon cum suburbanis suis: civitates quatuor. Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis. Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, haec est data possessio. De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer et Cebsaim et Beth-Horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. De tribu quoque Dan, Elthece et Gebbethon, et Ajalon et Geth-Remmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Geth-Remmon, cum suburbanis suis, civitates duae. Omnes civitates decem, et suburbana earum, datae sunt filiis Caath inferioris gradus. [C. C.] Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem [ Vulg. civitates] Gaulon in Basan, et Bosram [h. Bosthram], cum suburbanis suis, civitates duas. Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabrath, et Jarimuth, et En-Gannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor. De tribu autem Aser, Misal et Abdon et Elcath et Roob, cum suburbanis suis, civitates quatuor. [C. CI.] De tribu quoque Nephthali civitatem [ Vulg. civitates] confugii: Cedes in Galilaea, et Ammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres. Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim cum suburbanis suis. Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecenam et Chartha et Damna et Nalal, civitates quatuor cum suburbanis suis. Et de tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Jaser, civitates quatuor cum suburbanis suis. Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim. Itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israel, fuerunt quadraginta octo cum suburbanis suis, singulae per familias distributae. [C. CII.] Deditque Dominus [ Vulg. add. Deus] Israeli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat: et possederunt illam, atque habitaverunt in ea. [B. XXX.] Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes; nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt. Ne unum quidem verbum, quod illis praestaturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.

[T. X, C. CIII, Cap. XXII.] Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gadditas, et dimidiam tribum Manasse, dixitque ad eos: Fecistis omnia quae vobis praecepit Moses famulus Domini: mihi quoque in omnibus obedistis, nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in praesentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri. Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem, sicut pollicitus est: revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moses, famulus Domini, trans Jordanem: ita dumtaxat, ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moses, servus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhaereatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra. Benedixitque eis Josue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua. Tribui autem Manasse mediae possessionem Moses dederat in Basan: et idcirco mediae quae superfuit, dedit Josue sortem inter caeteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset illis, dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes [h. aedes] vestras, cum argento et auro, aere ac ferro, et veste multiplici: dividite praedam hostium cum fratribus vestris. Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israel de Silo, quae sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suae, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Mosi. [B. XXXI, C. CIV.] Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terra Chanaan, aedificaverunt juxta Jordanem altare infinitae magnitudinis. Quod cum audissent filii Israel, et ad eos certi nuntii detulissent, aedificasse filios Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, altare in terra Chanaam, super Jordanis tumulos, contra filios Israel [h. in transitu filiorum Israel]: convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent et dimicarent contra eos. Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotem, et decem principes cum eo, singulos de tribubus singulis. Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, in terram Galaad: dixeruntque ad eos: Haec mandat omnis populus Domini: Quae est ista transgressio? Cur reliquistis Dominum Deum Israel aedificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes? An parum vobis est quod peccastis in Beel-Phegor [h. Phohor], et usque in praesentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet? multique de populo corruerunt? Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israel ejus ira desaeviet. Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestrae, transite ad terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos: tantum ut a Domino, et a nostro consortio non recedatis, aedificato altari praeter altare Domini Dei nostri. Nonne Acham filius Zare praeteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israel ira ejus incubuit? Et ille erat unus homo: atque utinam solus periisset in scelere suo. Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidiae tribus Manasse, principibus legationis Israel: fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israel simul intelliget: si praevaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in praesenti: et si ea mente fecimus, ut holocausta, et sacrificium et pacificas victimas super eo imponeremus, ipse quaerat et judicet; et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut diceremus: Cras dicent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Domino Deo Israel? terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben et filii Gad, Jordanem fluvium: et idcirco partem non habetis in Domino. Et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius, et diximus: Exstruamus nobis altare, non in holocausta, neque ad victimas offerenda, sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et juris nostri sit offerre holocausta, et victimas, et pacificas hostias: et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris; Non est vobis pars in Domino. Quod si voluerint dicere, respondebunt eis: Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum. Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino, et ejus vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta, et sacrificia, et victimas offerendas, praeter altare Domini Dei nostri, quod exstructum est ante tabernaculum ejus. Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Israel, qui erant cum eo, placati sunt: et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, libentissime susceperunt. Dixitque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos: Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a praevaricatione hac, et liberastis filios Israel de manu Domini. Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad, de terra Galaad, finium Chanaan, ad filios Israel, et retulit eis. Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt [h. benedixerunt] Deum filii Israel, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos, atque pugnarent, et delerent terram possessionis eorum. Vocaveruntque filii Ruben, et filii Gad, altare quod exstruxerant, Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus.

[T. XI, B. XXXII, C. CV, Cap. XXIII.] Evoluto autem multo tempore, postquam pacem Dominus dederat Israeli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue erat longaevus, et persenilis aetatis: vocavit Josue omnem Israelem, majoresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos: Ego senui, et progressioris aetatis sum: vosque cernitis omnia, quae fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quo modo pro vobis ipse pugnaverit; et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram, ab orientali parte Jordanis usque ad mare magnum, multaeque adhuc supersunt nationes; Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est. Tantum confortamini, et estote solliciti ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Mosi: et non declinetis ab eis nec ad dexteram nec ad sinistram: ne postquam intraveritis ad gentes, quae inter vos futurae sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos: sed adhaereatis Domino Deo vestro: quod fecistis usque in diem hanc. Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit. Unus e vobis persequetur hostium mille viros: quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est. Hoc tantum diligentissime praecavete, ut diligatis Dominum Deum vestrum. Quod si volueritis gentium harum, quae inter vos habitant, erroribus adhaerere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare: jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis. [C. CVI.] En ego hodie ingrediar viam universae terrae, et toto corde, et toto animo cognoscetis, quod de omnibus verbis, quae se Dominus praestaturum vobis esse pollicitus est, unum non praeterierit incassum. Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis, eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis, et adoraveritis eos: cito atque velociter consurget in vos furor Domini, et auferemini de terra hac optima, quam tradidit vobis.

[B. XXXIII, Cap. XXIV.] Congregavitque Josue omnes tribus Israel in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros: steteruntque in conspectu Dei [ Vulg. Domini]: et ad populum sic locutus est: Haec dicit Dominus Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio. Thare pater Abraham et Nahor: servieruntque diis alienis. Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus: et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus, et dedi ei Isaac: illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Jacob vero et filii ejus descenderunt in Aegyptum. Misique Mosen et Aaron, et percussi Aegyptum multis signis atque portentis. Eduxique vos et patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare: persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum. Clamaverunt autem ad Dominum filii Israel [h. non habet]: qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios, et adduxit super eos mare, et operuit illos. Viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore: et introduxi vos ad terram Amorrhaei, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis terram eorum, atque interfecistis illos. Surrexit autem Balac, filius Sepphor, rex Moab, et pugnavit contra Israelem. Misitque et vocavit Balaam, filium Beor, ut malediceret vobis: et ego nolui audire eum, sed econtrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus. Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhaeus, et Pherezaeus, et Chananaeus, et Hetthaeus, et Gergeseus, et Evaeus, et Jebusaeus: et tradidi illos in manus vestras. [C. CVII.] Misique ante vos crabrones: et ejeci [h. et ejecerunt] eos de locis suis, duos reges Amorrhaeorum, non in gladio nec in arcu tuo. Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non aedificastis, ut habitaretis in eis: vineas et oliveta, quae non plantastis [h. comeditis]. Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto, ac servite Domino. Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino. Responditque populus, et ait: Absit a nobis, ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis. Dominus [h. Quoniam Dominus] Deus noster ipse eduxit nos, et patres nostros, de terra Aegypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus, et in cunctis populis, per quos transivimus. Et ejecit universas gentes, et Amorrhaeum habitatorem terrae, quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster. [C. CIX.] Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus, et fortis aemulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet postquam vobis praestiterit bona. Dixitque populus ad Josue. Nequaquam ita ut loqueris, erit, sed Domino serviemus. Et Josue ad populum: Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes. Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israel. Dixitque populus ad Josue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus praeceptis ejus. Percussit igitur Josue in die illo foedus, et proposuit populo praecepta atque judicia in Sichem. [C. CX.] Scripsitque omnia verba haec in volumine legis Domini: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quae erat in sanctuario Domini: et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini quae locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro. Dimisitque populum, singulos in possessionem suam. Et post haec mortuus est Josue, filius Nun, servus Domini, centum decem annorum: sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnath Sare, quae sita est in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas. Servitque Israel Domino cunctis diebus Josue, et seniorum qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverant omnia opera Domini quae fecerat in Israel. Ossa quoque Joseph, quae tulerant filii Israel de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Jacob a filiis Emor, patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph. Eleazar quoque, filius Aaron, mortuus est: et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, quae data est ei in montem Ephraim.

Explicit liber Josue Ben Nun.