Jump to content

Liber Isaiae prophetae (Anselmus Laudunensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Isaiae prophetae
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 113

Documenta Catholica Omnia pdf


Liber Isaiae prophetae

Liber Isaiae prophetae (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.1316A

PROLOGUS S. HIERONYMI IN ISAIAM PROPHETAM.

( Vide Hieron. in Isa., Operum tom. IV. )

VITA ISAIAE(Ex Epiphanio, lib. de Vitis prophetarum.)

113.1231B| Isaias in Jerusalem nobili genere ortus est, ibique prophetavit: sub Manasse rege, sectus in duas partes, occubuit. Sepultusque est sub quercu Rogel, juxta transitum aquarum, quas olim Ezechias rex jacto obstruxerat pulvere. Fontem quippe Deus Siloam causa Prophetae efficit, quoniam priusquam moreretur, pusillum precatus est, uti undas illic effingere dignaretur. Et confestim demisit illi coelitus aquam viventem, unde sortitus est locus ille appellationem Siloam, quod si quis interpretetur, sonat demissum. Sub Ezechia quoque rege, antequam stagnum piscinasque fabricasset, precibus Isaiae effectum, 113.1232B| ut exigua lympha scaturiret, quod populus in obsidione hostium teneretur, et ne ipsa periret undis destituta civitas. In cujus rei perennem memoriam, populus accurate Prophetam isthic solo cum gloria et honore reddidit, ut per ejusdem intercessiones in consummationem usque saeculi, aquae ejusmodi fructus impetretur, cui scilicet usum referebant acceptum. Exstat autem monumentum Isaiae, finitimum sepulturae principum, post sepulcra sacerdotum versus Nothum partemque meridionalem. Salomon enim Jerosolymam construens, regum excitavit mausolea, prout illa David descripserat.

PRAEFATIO IN ISAIAM. 113.1231|

113.1231C| (HIERON. in Isa. ) Isaias, vir nobilis et urbanae eloquentiae, nihil in eloquio rusticitatis habens, non tam propheta dicendus est quam evangelista: Ita enim liquide Christi et Ecclesiae mysteria prosequitur, ut de praeteritis putetur historiam texere. Prophetavit autem in Hierusalem et Juda, nondum decem tribubus captivatis: et de utroque regno nunc mixtim, nunc separatim, texuit oracula. Et cum interdum ad praesentem respicit historiam, et post Babylonicam captivitatem reditum populi significet in Judaeam, in advocationem tamen gentium et Christi adventum omnem intendit curam.

CAPUT PRIMUM. 113.1231D|

VERS. 1.-- Visio Isaiae, etc. Tria sunt genera visionis: primum corporale, quo videmus coelum et terram et hujusmodi; secundum spirituale, quo videmus, sicut in somnis, imagines hominum et hujusmodi; tertium intellectuale, quod est in ratione, per quod Creatorem cognoscimus, et, Spiritu sancto 113.1232C| revelante, intelligimus quodlibet. Videre quoque saepe pro intelligere ponitur: unde saepe interrogamus, dicentes: Vides, id est, intelligis? Prophetae quoque hinc videntes dicuntur, id est, intelligentes. Hanc visionem vidit Isaias Spiritu sancto, scilicet intimante, quae superventura erant intellexit. Unde in principio non ponit visiones sicut Daniel, neque dicit quid viderit; sed statim dicit: Audite, coeli, et auribus percipe, terra.

(HIER. in Isa., tom. IV). Non solum Isaias, etc., usque ad non ergo ignorabant, secundum Montanum, qui sic videbant.

(ID., Ibid. ) Isaias interpretatur, etc., usque ad et 113.1232D| cum omnia fecerit, dicit: Servus inutilis sum; quod debui facere, feci.

Filii Amos. (ID., ibid. ) Amos, pater Isaiae, non duodecim Prophetarum tertius est, etc., usque ad Prophetas fuisse contendunt.

Super Judam et Jerusalem. (ID., ibid. ) Isaias principaliter 113.1233A| de duabus tribubus, etc., usque ad ad correctionem duarum tribuum haec praedicta esse.

Visio Isaiae, etc. (HIER., ibid.) Pro Juda, in quo signantur duae tribus, etc., usque ad de qua: Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum.

In Diebus Oziae. (ID., ibid.) Ozias ipse est qui et Azarias, etc., usque ad ut nostrae historiae appareant antiquiores quam gentiles.

VERS. 2.-- Audite, coeli, etc. (ID., ibid.) Supra quis Propheta, etc., usque ad cum hoc potestatis Dei sit, nec terrenae intelligentiae.

Dominus locutus est. (ID., ibid.) Non vobis, sed mihi, ut quod in spiritu audivi referam vobis, qui ipsum audire non meremini.

Filios enutrivi. (ID., ibid.) Quod dicit: Ego eos 113.1233B| adoptavi in filios, etc., usque ad unde: Dedit eis potestatem filios Dei fieri.

VERS. 3.-- Cognovit bos, etc. (ID., ibid.) Unde: Non arabis in vitulo simul et asino (Deut. XXII). Sicut Ebion, etc., usque ad cui dicitur: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis.

Asinus. Gentilis vel conversus lascivus, ante immundus, peccatis oneratus, qui incarnationem Christi credidit, qui natus statim reclinatus est in praesepio, ut carnis suae freno reficeret universos.

Israel. (HIER., uti supra. ) Scribae et Pharisaei clavem scientiae et legis habentes. Unde Israel, Deum videntes, appellati sunt.

Non cognovit me. Cujus scilicet diem vidit Abraham et laetatus est (Joan. VIII); cujus adventum 113.1233C| chorus Prophetarum exspectando vaticinatus est.

  VERS. 4.-- Vae genti, etc. (HIER., ibid.) In hoc titulo, personam, causam, tempusque commemorat; secundo, attentos facit; tertio, narrat quid locutus Dominus; quarto, quasi in excessibus gentem increpat peccatricem. Vae genti. etc. Aeternum minatur interitum, quia respuunt Filium, qui salutem attulit.

  Iniquitate. (ID. ibid.) Unde: Iniquitas sedet super talentum plumbi (ZACH. V); unde alibi: Quasi onus grave, gravatae sunt super me (Psal. XXXVII).

Nequam. Alii, pessimorum, ut non seminis sit vitium, sed malitiae eorum, qui voluntate propria Deum dereliquerunt. Non enim boni et mali diversa putanda est natura.

  113.1233D| Blasphemaverunt. Dicentes: Daemonium habes, et Samaritanus es tu (Joan. VIII); et Non habemus regem nisi Caesarem; et Nonne hic est Filius fabri?

Abalienati sunt. (HIER., ibid.) Qui dicebantur pars et filii Dei (Joan. XIX; Matth. XIII). Dicitur de eis: Filii alieni mentiti sunt mihi (Psal. XVII), unde: Nemo mittens manum suam ad aratrum, etc. (Luc IX), unde Apostolus: Ad priora se extendens, posteriorum oblitus (Philip. III).

  VERS. 5.-- Super quo percutiam vos, etc. (ID. ibid.). Quasi dicat, etc., usque ad quod autem jam non sit locus medicinae aptus ostendit sic: Omne caput languidum etc.

  Omne caput languidum. (ID., ibid.) Sicut laetitia 113.1234A| animi aliquando dolores corporis mitigat, etc., usque ad unde: A planta pedis, etc.

  VERS. 6.-- Vulnus et livor. (ID., ibid.) Quasi dicat, etc., usque ad et pium medicum ad se missum occiderunt.

  Nec curata medicamine. (ID., ibid.) Unde: Curavimus Babylonem et non est curata, urbem, scilicet confusionis et vitiorum, etc., usque ad et irremediabilem Judaeorum captivitatem expressit.

VERS. 7.-- Terra vestra deserta, etc. (ID., ibid.) Haec sub Babyloniis partim completa sunt, etc., usque ad unde: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, etc.

VERS. 8.-- Filia Sion, etc., (ID., ibid.) Affecta piissimi patris. Et: Omnes enim natura filii Dei sumus 113.1234B| (Joan. XIV), sed nostro vitio alieni efficimur. Unde Babylon saepe filia nuncupatur.

VERS. 9.-- Nisi Dominus. (ID.) Hoc ex persona Prophetae, etc, usque ad sic Omnipotens, Filius Omnipotentis est.

VERS. 10.-- Audite verbum. (ID.) Salvatis reliquiis, etc., usque ad et nunc mente cernitur, quando invisibilis creditur.

VERS. 11.-- Plenus sum. (ID.) Quasi dicat: Putatis me indigere his vel delectari? Ego autem plenus sum, id est, nullo indigeo. Mea enim est terra et plenitudo ejus. Vel plenus sum, id est, taedio affectus, quia non bene offertis.

Holocausta arietum, etc., usque: Judicare pupillo, etc. Sacrificia Judaeorum respuit, obedientiam 113.1234C| Evangelii commendat: Holocausta arietum, etc. Ultimam templi destructionem indicat, quae in perpetuum perseverat. Post Babylonicam enim captivitatem, a Zorobabel templum aedificatum est, et in eo diu sacrificatum est.

  (ID.) Holocausta arietum. Potest et de illis accipi, qui, cum Dei praecepta despiciant, volunt illum multitudine sacrificiorum placare, et peccandi licentiam emere. Vel qui rapinam et avaritiam altari offerunt, et pauperibus tribuunt.

Nolui. Praeterito utens, ostendit se nunquam Judaeorum sacrificia amasse, sed propter significatum ad tempus sustinuisse: et vero sacrificio impleto, pro nihilo reputasse.

VERS. 12.-- Cum veniretis. (ID.) Haec sacrificia non 113.1234D| quaesivit Deus, quasi indigeret; sed ne daemonibus immolarent, et ut per carnalia et typica ad spirituale et verum sacrificium facilius pervenirent.

  Quis quaesivit? Audiant hoc Ebionitae, qui post Christi passionem putant legem esse servandam audiant hoc eorum socii, qui Israelitico tantum generi custodiendam decernunt.

VERS. 13.-- Neomeniam, etc, Festum novae lunae, quod celebrabant in principio mensium: Neos, novum, mene, luna; unde: Buccinate Domino in neomenia tuba (Psal. LXXX).

Iniqui sunt coetus vestri, etc. (ID.) Quia spirituales hostias non offerunt; unde: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psalm. L).

113.1235A| Vers. 14.-- Odivit anima mea. (ID.) Ανθρωποσπαθῶς. Non quod animam habeat, sed nostro loquitur more; quasi, omnino odivi.

  Laboravi, etc. (HIER.) Symmachus. Defeci miserans, etc., usque ad sed meo tantum salvaris auxilio.

VERS. 15.-- Manus enim vestrae plenae sunt sanguine, etc. (ID.) Prophetarum et tandem Domini eorum, etc., usque ad in oratione dies noctesque invigilant.

VERS. 16.-- Lavamini, etc. Quasi dicat: Hoc odivi: placet veritas Evangelii: Lavamini, sanguine Christi, aqua baptismi. Mundi estote, manentes in innocentia vitae. Baptismus enim solum potest in remissionem peccati, unde: Nisi quis renatus (Joan. III), etc. Et 113.1235B| alibi: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, etc.

(HIER., ubi supra ). Ordo praecipuus, etc., usque ad sed etiam in conspectu Dei, quem nihil potest celari.

Quiescite agere perverse. (ID.) Illud Evangelii sonat, etc., usque ad quem sequuntur in Apocalypsi qui splendent candore virginitatis.

VERS. 17.-- Discite benefacere. (ID.) Non confisi naturae, etc., usque ad magistrorum terenda sunt limina.

Quaerite judicium, etc. (ID.) Victimis Judaeorum Evangelica succedunt mandata. Pupillis et viduis providetur, ut securi de conjugibus et liberis martyres ad bella procedant.

VERS. 18.-- Ut coccinum, etc. (ID.) Idem est coccus 113.1235C| et coccinum, et vermiculus, grande scilicet peccatum, et homicidium et adulterium, etc. Quod autem per nivem, hoc per lanam significatur purgatio, scilicet et ablutio peccatorum.

Quasi nix. Quia frigidi erunt contra incentiva vitiorum: Et velut lana, quia vestiti contra frigus perfidiae.

  Lana alba, etc. (ID.) De qua fiat vestis Christi.

VERS. 19.-- Si volueritis et audieritis, etc. (ID.) Liberum arbitrium reservatur, etc., usque ad ad laudem Dei transiret religio.

(ID.) Moraliter; anima fidelis et plena judicii, dum Deo obedit, Deus in ea habitat, qui est justificans justitia; si autem a Deo recedit non loco, sed merito, habitatur a malignis spiritibus, qui sunt homicidae 113.1235D| animarum.

VERS. 21.-- Justitia. (ID.) Justitia, in Hebraeo sedek quod magis justum significat, ut intelligamus Dominum commoratum ea, de quo: Justus autem, quid fecit? quod in Ezechiele per Oolibam significatur, quod interpretatur tabernaculum, vel tabernaculum meum in ea.

VERS. 22.-- Argentum, etc. Clari scilicet et lucidi ad vitia sunt reversi.

In scoriam. (ID.) Scoria, Hebraice siggim : quod est rubigo metallorum, vel purgamenta et sordes quae igne excoquuntur.

Vinum tuum, etc. Alii: Caupones tui miscent vinum aqua. Symmachus: Vinum tuum mixtum est 113.1236A| aqua. Moraliter: Vinum tuum mixtum est aqua: quia praecepta sanctae Scripturae, quibus corrigere debent auditores, ad illorum voluntatem emollit, sensu suo admisto vinum corrumpit. Vinum tuum, etc. Haeretici quoque Evangelium corrumpunt, pessimi caupones, de vino aquam facientes, cum aquam in vinum verterit Dominus, quod miratur architriclinus: Et regina Saba, in convivio Salomonis collaudans pincernas et ministros vini.

VERS. 23.-- Socii furum. (ID.) Accipientes a Scribis et Pharisaeis munera, quae pauperibus auferebant. In passione quoque Domini, infideles fuerunt, nolentes credere in Christum; et socii furum, Scribarum scilicet et Pharisaeorum et Judae proditoris, Socii furum, etc. Nos quoque debemus cavere ne ab 113.1236B| illis accipiamus munera, qui de lacrymis pauperum congregant divitias, ne simus socii furum, et ne dicatur de nobis: Si videbas furem, currebas cum eo, etc.

  Sequuntur retributiones. (ID.) Quia amicos non putant, etc., usque ad id est, patienter tolera.

VERS. 24.-- Fortis Israel. (ID.) LXX: Vae fortes Israel, etc., usque ad vel moribus.

  Heu ego. (ID.) Affectu pii patris eos (licet inimicos) plangit et percutit, quia pereunt et poenitere nolunt.

  Consolabor, etc. (ID.) Ultione consolatur, etc., usque ad in quo significat eos tormenta passuros.

VERS. 25.-- Stannum tuum. (ID.) Falsam doctrinam Scribarum et Pharisaeorum, quae est similis 113.1236C| verae, sicut stannum argento. Et dabo puram et perfectam legis et Evangelii scientiam.

VERS. 26.-- Et restituam judices, etc. (ID.) Non solum post captivitatem, ut Zorobabel, Esdram, et alios, qui usque ad Hircanum praefuerunt populo; sed et post adventum Domini, Apostolos et alios Ecclesiae doctores.

  Civitas justi, urbs fidelis Sion, in judicio redimetur. Ecclesia in qua revocantur ad juste vivendum. Est enim civitas congregatio hominum ad juste vivendum.

VERS. 30.-- Velut quercus defluentibus. (ID.) Sicut a quercu ariditate concussa, etc., usque ad nec olera quidem affert, quae infirmus manducet.

CAPUT II.
113.1236D|

VERS. 2.-- In novissimis. (HIER.) De quibus Jacob, etc., usque ad: crevit in montem magnum.

Mons. Montes, angeli, prophetae, patriarchae, apostoli, martyres, et alii qui miraculis effulserunt. Colles, minores, a majoribus lumen accipientes.

  Et elevabitur. (ID.) Super omnes sanctos, quia de plenitudine ejus omnes accipiunt (de quibus: Montes in circumitu ejus ) qui a monte Christo montes dicuntur.

VERS. 3.-- Domum. (ID.) Quod ideo dicitur, ut Vetus Testamentum suscipiamus, non secundum Manichaeum aliam quam domum Dei Jacob quaeramus.

113.1237A| Vias suas, quas alii triverunt. Dominus quoque ascendens in montem docebat discipulos suos. Prius ergo discendae viae, post ambulandum in semitis.

  De Sion. (HIER.) Non de Sina petra, sed de monte Sion, in quo Jerusalem, in qua templum et religio Dei. Dominus quoque in templo docuit quod non oportuit Propheta mori extra Jerusalem.

  Lex et verbum. Sicut supra, verbum et legem simul posuit, ut principes audirent verbum, legem populus aure perciperet. Qui enim fecerit legem, perveniet ad verbum Dei; exibit lex de verbo quasi de fonte, ut alios irriget.

  VERS. 4.-- Et constabunt gladios suos. (ID.) Omne studium bellandi vertetur in pacem, etc., usque ad manducemus in tempore messionis, scilicet 113.1237B| mortis.

VERS. 5.-- Domus Jacob, etc. (ID.) Post vocationem gentium et ostensionem montis Dei, invitat populum suum, qui est de Jacob, ut, exiens de tenebris infidelitatis, suscipiat lumen Christi.

  In lumine. (ID.) Dum lucem habetis, credite in lucem. Accedite ad eum, et illuminamini, etc. Quasi dicet: Qui male agit, odit lucem: sed venite mecum, ambulemus in luce Domini, qui dicit: Ego sum lux mundi, etc.

Vers. 6.-- Projecisti enim. Postquam exhortatus est, vidit in spiritu duritiam eorum, et subito oculos mentis ad Dominum convertens, ait: Projecisti enim, etc., quasi dicat, et ideo hortandi, quia projecisti, etc.

113.1237C| Quia repleti sunt, ut olim, etc. (ID.) Romanis, scilicet ejicientibus, Judaeos in Judaea habitaverunt alienigenae, undecunque adducti a Tito et Vespasiano, vel caeteris principibus. Vel priusquam a Babyloniis vastarentur, haec commiserunt sub impiis regibus.

  Ut Philisthiim. (ID.) Philisthiim qui hodie Palaestini, quia p. litteram sermo Hebraeus non habet, sed pro ea φ Graeco utitur.

  Pueris, etc. Victorum significat libidinem in Judaeam gentem. Graeci enim et Latini diu hoc vitio laboraverunt: sed sub Constantino imperatore, et coruscante Evangelio, cum caeteris delata est turpitudo haec.

  VERS. 7.-- Repleta est terra. (ID.) Et Romanorum et Judaeorum avaritia suggillatur; Graecae enim 113.1237D| et Latinae testantur historiae nihil utraque gente avarius esse: inter idola, avaritia condemnatur.

VERS. 8.-- Equis et innumerabiles. (ID.) Et hoc contra Dominum, qui multiplicari currus prohibuit et equos: haec enim animalia data sunt ad adjuvandum, non ad superbiendum, unde et jumenta dicuntur.

VERS. 9.-- Incurvavit se. Ubi quondam templum et religio Dei, ibi statua Adriani et idolum Jovis.

  Non ergo. Non maledicit Isaias, sed benedicit, etc., usque ad et repleti sunt idolis, etc.

  A facie timoris Domini. Ab ira judicii.

  Et a gloria majestatis ejus. Quia veniet cum potestate magna et majestate.

  113.1238A| VERS 11.-- Oculi sublimis, etc. (Hier.) Nec divitiae, nec potentia, nec nobilitas generis quemquam salvabit, omnibus superveniet una captivitas. Possunt et de judicii die haec accipi, cum omnis creatura in conspectu Dei humiliabitur, et nihil se esse sentiet comparatione ejus.

  Exaltabitur autem solus Dominus in die illa.

VERS. 12.-- Domini exercituum. Ubicunque de victoria, vel vindicta Domini loquitur; Dominum exercituum eum commemorat, ne dubitemus de ejus victoria, cujus tanta est potentia.

VERS. 14.-- Montes excelsos. (HIER.) Pro varietate virtutum, alii bonorum montes, alii colles appellantur. Pro diversitate vitiorum, alii impiorum montes, allii colles, quibus dicitur: Ego inducam super 113.1238B| vos gladium, etc.

  Et super omnem turrim. (ID.) Ad litteram: venientibus Romanis, et turres et muri funditus eversi sunt, etc., usque ad ne dogma perversum praevaleat veritati.

VERS. 16.-- Naves. (ID.) Habuit Josaphat naves quas mittebat in Tharsis, etc., usque ad sunt et naves bonae de quibus dicitur: Qui descendunt mare in navi, etc.

  Tharsis. (ID.) Cujuslibet maris, etc., usque ad si aliter dicitur, Syrum est.

VERS. 17.-- Incurvabitur omnis. (ID.) Allegorice: humanus sermo rationabilis videtur, etc., usque ad ab eo quoque quo conficta erant penitus conterentur.

113.1238C| VERS. 18.-- Et idola penitus. Hoc in captivitate Chaldaeorum, etc., usque ad hoc specialiter ad priorem sensum referendum est.

(BED.) Aedificavit Salomon rem in Jerusalem Astaroth idolum Sydoniorum, etc., ubi (ni fallor) ostenditur quia Salomon nunquam perfecte poenituit, quia idola quae aedificaverat non delevit.

  VERS. 20.-- Ut adoraret talpas. (HIER.) Non in re, sed sicut talpae, etc., usque ad quibus ad veritatem pervenitur.

VERS. 22.-- Quiescite ergo. Quia haec evenient nisi quiescatis. Quiescite ergo ne saeviatis in Christum, qui purus homo videtur: quia spirat naribus et vivit sicut alii homines.

Excelsus. Excelsus super omnes gentes Dominus. 113.1238D| Et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. CXII, LXXXIX). Hebraeum tamen excelsum significat, non excelsus. Ipse est enim ipsa altitudo, non tantummodo altus.

CAPUT III.
  VERS. 1.-- Ecce enim. Hucusque de judicio dici putant, etc., usque ad postquam omnes gratiae donationes a Judaeis ablatae sunt.

  VERS. 2.-- Virum bellatorem. (HIER.) Non est apud Judaeos qui pro lege bellet qui secundum eam judicet: omnes enim vani et stulti sunt.

  Et ariolum. Quia aliquando vera ariolantur ut Balaam, et divini quinque urbium Palaestinorum, quorum consilio arca Domini remissa est, quasi diceret: 113.1239A| Et veri prophetae et falsi auferentur a Judaeis.

  Senem. Quem LXX presbyterum transtulerunt, etc., usque ad quia presbyteros audire noluit.

  VERS. 3.-- Prudentem. Doctorem vel auditorem, etc., usque ad qui discernerent quo spiritu prophetae loquerentur.

  De architectis. Ipse Christus fabri Filius dicitur: et in Paralipomenonis vallem artificum legimus. Ibi quippe erant artifices quos non inflabat scientia, sed humilem Christum sequebantur.

VERS. 4.-- Et dabo. pueros. (HIER.) Cum caetera in persona, etc., usque ad prohibet Apostolus episcopum eligi neophytum, ne superbiat sicut diabolus.

  Effeminati. LXX, illusores, etc., usque ad sanctus Ecclesiae status confunditur.

  113.1239B| VERS. 6.-- Apprehendet. (ID.) Ad litteram, etc., usque ad et ruina nostra tuo sustentetur auxilio.

VERS. 7.-- Respondebit. (ID.) Hoc in Hebraeo non est, sed de LXX hoc additur. Secundum Hebraeum enim ita jungitur: In die illa dicet:

  Non sum medicus. Non statim multitudinis judicio acquiescamus, etc., usque ad: Ne quaeras judex fieri, ne forte non possis offerre iniquitates (Eccl. VII).

VERS. 8.-- Ruit enim Jerusalem. Ex persona Prophetae. Quasi dicat: Ideo non invenient qui velit eis subvenire, quia Dominum blasphemaverunt, dicentes: Daemonium habes (Joan. VIII), et hujusmodi.

Quia lingua. Quamvis Romani quantum ad se pro tributo quod negabatur, in obsidionem venerunt, tamen praecipue mors Domini causa fuit.

113.1239C| VERS. 9.-- Agnitio. Agnoscent propter peccata sua hoc contigisse, vel ante oculos mentis semper peccata sua habebunt.

Vae animae eorum. (ID.) LXX: Vae animae eorum, quoniam cogitaverunt consilium pessimum contra semetipsos, dicentes: Alligemus justum, quoniam inutilis est nobis (Sap. I).

(ID.) Caveamus ergo ne simus exactores in populo; ne juxta impium Porphyrium matronae et mulieres sint noster senatus, quae dominentur in Ecclesiis, et de sacerdotali gradu favor judicet feminarum.

VERS. 12.-- Et viam gressuum, etc. (ID.) Ille est ergo doctor ecclesiasticus, etc., usque ad de qua: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV).

VERS. 13.-- Stat ad judicandum. (ID.) Jam quasi 113.1239D| iratus, etc., usque ad contra principes et presbyteros venit ut judicet, dans eis locum defensionis.

VERS. 14.-- Vos enim depasti. (ID.) Reor hoc fuisse inter senes et principes veteris populi, quod inter presbyteros et episcopos nostri temporis.

  Vineam meam. (ID.) Vineam de Aegypto transtulisti. Vinea Domini Sabaoth domus Israel est (Psal. LXXIX).

VERS. 15.-- Quare atteritis populum meum? Nostri quoque principes, etc., usque ad suas vel suorum divitias esse faciunt.

VERS. 16.-- Pro eo quod elevatae. Hoc ad uxores Scribarum et Pharisaeorum praecipue, et ad alias quoque potest referri: ob quarum delicias et luxum viri earum pauperes exspoliabant. Ne se ergo immunes 113.1240A| existimarent a peccato, dicit Dominus: Pro eo, etc.

VERS. 17.-- Decalvabit. Quod occultum est patebit, et foeda calvities apparebit. Nihil enim opertum est quod non reveletur.

  VERS. 18.-- In die illa, scilicet Babylonicae captivitatis, vel verius quando capti sunt a Romanis, et omnia ornamenta perdiderunt.

  Calceamentorum. Quae in solitudine non sunt attrita, etc., usque ad ut pro munditia matronali, terrae spurcitia vertatur.

VERS. 21.-- Annulos. Quibus signamur ad malitiam Christi, quem Pater signavit. Filius quoque prodigus cum stola annulum recepit, et calceamenta.

113.1240B| Gemmas in fronte. Quibus ora nostra decorantur et caput.

VERS. 22.-- Linteamina. (HIER.) Ut latis in Domino perfruamur deliciis.

VERS. 23.-- Vittas. Quae animum huc illucque fluentem constringunt.

Theristra. Vestis muliebris tenuissima, et visui pervia, aestati idonea, et inde nominatur: theria enim aestas dicitur.

VERS. 24.-- Fascia pectorali cilicium. Qua castigantur ubera, ne exuberent.

  VERS. 26.-- Et moerebunt atque. Quicunque locum suum diabolo dederit, et cor suum omni custodia non servaverit, lugebunt portae ejus, et absente sponso, semper in luctu erit, et corruens in pulvere 113.1240C| sedebit.

  Lugebunt portae ejus, et desolata in terra sedebit. Metonomicos, judices, reges, principes qui solebant sedere in porta.

CAPUT IV.

VERS. 1.-- Et apprehendent septem. (HIER.) Cum Nabuchodonosor Sedeciam regem, etc., usque ad hoc loco plures possumus intelligere.

Septem mulieres. (ID.) Septem dona Spiritus sancti: Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini. Quae mulieres dicuntur, quia nemo generatur Deo, nisi per Spiritum: et pluraliter, quia plura sunt dona, cum Spiritus unus.

113.1240D| Panem nostrum. Panis noster Christus est, virga de radice Jesse, et flos; mulierum panis Pater est, sicut et Christi, qui ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. IV). Panem nostrum comedemus, corpus Christi.

  Vestimentis nostris operiemur. Ornamentis virtutum.

  Invocetur nomen tuum. A Christo dicamur Christiani.

Aufer opprobrium. Quod patimur a Judaeis tanquam sine Deo, etc., usque ad saepe cogamur mutare hospitium.

  Aufer. Quia consurgent contra sapientiam falsae doctrinae, et contra caeteras mulieres, id est, virtutes: unicuique suum insurgit contrarium, cum nomen earum falsae virtutes subripiunt.

  113.1241A| VERS. 5.-- Nubem, id est, obumbrationem Spiritus, in prosperis ne eleventur, sicut filiis Israel nubes in die erat, ignis in nocte.

  Et fumum, etc. (HIER.) Unde: Domus impleta est fumo (Exod. XIII); et alibi: Qui tangit montes, et fumigant (Psal. CIII).

Super omnem enim. Plurimi Judaeorum, etc., usque ad nos autem ad primum Christi adventum.

VERS. 1.-- Cantabo dilecto, etc. (HIER.) Canticum aliquando in laetitia, aliquando in tristitia, ut hoc, scilicet quod ille composuit, qui videns civitatem flevit, dicens: Quia si cognovisses et tu, etc. (Luc. XIX).

VERS. 2.-- Vineam electam. (ID.) Alia editio, vineam 113.1241B| Sorec, quod est genus vitis optimae, uberrimae perpetuis fructibus; cuncta quae de vinea dicuntur, ad statum animae referuntur, quae a Deo plantata non attulit uvas, sed labruscas: et tradita est bestiis conculcanda, nec imbrem doctrinae suscepit, quia dona praeterita contempsit.

  VERS. 3.-- Nunc ergo habitatores, etc. Similiter Nathan David interrogat, ut de se tanquam de alio sententiam proferat.

VERS. 4.-- An quod exspectavi, etc.? Hoc secundum quosdam supra apud se dixit, hic vero quod cogitaverat, alios interrogat.

VERS. 5.-- Et nunc ostendam vobis. Quasi diceret: Quia non vultis respondere, ergo respondebo pro vobis.

  113.1241C| Auferam, etc. Ut scilicet qui Deum non senserunt per beneficia, sentiant per supplicia, et ideo minatur poenam, ut convertantur ad poenitentiam.

VERS. 6.-- Et nubibus. (ID.) Quae sub Elia, etc., usque ad quando nec prophetas habuerunt, et apostolos repulerunt.

VERS. 7.-- Domus Israel, etc. (ID.) Ex quo divisum est regnum, etc., usque ad quia Christus ex eis natus est.

  Ecce clamor. Quo vociferatus est contra Dominum et clamavit, dicens: Tolle, tolle, crucifige; vel, clamorem pro justitia fecerunt, quia Christum interfecerunt, cujus sanguis clamat ad Dominum: Vox sanguis fratris tui Abel clamat ad me de terra (Gen. IV).

  113.1241D| VERS. 8.-- Vae qui conjungitis. Hoc specialiter ad Judaeos qui avarissimi, etc., usque ad donec deficiat terra, sensus scilicet, et sermo humanus.

VERS. 9.-- In auribus. (ID.) Quasi diceret propheta: Haec verba interioribus auribus audivi, quae sunt Domini exercituum.

Nisi domus, etc. Pompa scilicet, et structura haereticorum, usque ad qui ad comparationem multiplicis numeri unione constringitur.

VERS. 10.-- Decem enim jugera. (ID.) Sterilitas terrae, quae captivitatem secutura est, ostenditur.

VERS. 11.-- Vae qui consurgitis. Quasi diceret: Captivitas imminet, etc., usque ad non intelligunt in se opera Domini.

  113.1242A| VERS. 17.-- Et pascentur agni. (ID.) Juxta historiam idem est quod supra, regionem vestram alieni devorant coram vobis.

  Advenae: Auferetur a vobis regnum Dei, etc. De toto enim orbe congregata, etc., usque ad ut loca taurorum occuparent agni.

VERS. 18.-- Vae qui trahitis. Haec ad principes Judaeorum, etc., usque ad anathematizant vocabulum Christianorum.

  In funiculis vanitatis. (ID.) In quibus erant, etc., usque ad tanquam solidissimis vinculis tenemur.

  VERS. 19.-- Vae qui dicitis. (ID.) Hoc specialiter contra Judaeos qui Barrabam elegerunt, Christum condemnaverunt; generaliter ad omnes qui injustum justificant, justum condemnant. Malum, tenebras, 113.1242B| amarum, in simili significatione et figura ponuntur. In Barraba diabolum intelligimus, de quo: Libera nos a malo.

VERS. 21.-- Vae qui sapientes estis. Despecta Dei sapientia, etc., usque ad nec intrant ad Christum, nec permittunt intrare.

VERS. 22.-- Ebrietatem. Vinum continet omne vitium. Ebrietas (quae Hebraice sicera ) significat omnia quae statum mentis evertunt. Ex abundantia panis et vini peccatum Sodomorum crevit.

VERS. 23.-- Qui justificatis impium pro muneribus. Supra dictum est, quia pro uvis attulerunt spinas, et fenum, et ligna, et stipulas, et vepres arsuros, quia non tantum ista fecerunt, sed et legem 113.1242C| abjecerunt, et eloquium Dei blasphemaverunt. De quibus: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.

  VERS. 24.-- Radix eorum. (ID.) Prava cogitatio, ex qua procedit opus tanquam germen.

VERS. 25.-- Ideo iratus. (ID.) Notandum quod non exprobrat idololatriam et caetera peccata, sed quod abjecerunt legem Evangelii, et blasphemaverunt sanctum sermonem Domini: qui iratus fuerat contra principes et potentes, qui erant sapientes sibi et munera sequentes; quos devoravit lingua ignis, ut potentes potenter tormenta patiantur.

Iratus est. (ID.) Non quod humanis subjaceat passionibus; sed qui delinquimus, nisi Dominum irascentem audierimus, non timemus.

113.1242D| Et percussit, etc. Futura quasi praeterita dicit prophetali certitudine.

VERS. 26.-- Et sibilabit ad eum de finibus terrae, etc. (ID.) Hebraei hunc locum de Babyloniis intelligunt, etc., usque ad affectu se jungit populo, et ait:

VERS. 30.-- Aspiciemus. Non ausi respicere coelum, cujus habitatorem Deum offendimus, et lux nostra, quam semper habebamus in Deo, tribulationum caligine obscurata est.

CAPUT VI.

VERS. 1.-- In anno, etc. (HIER.) Ozias ipse est Azarias, etc., usque ad cadens in faciem, excelsa voce clamat ad Dominum.

  113.1243A| Rex Ozias. Rex, scilicet leprosus, qui sacerdotium usurpavit.

Vidi Dominum. Christum scilicet. Visus est Filius in habitu regnantis; locutus est Spiritus sanctus propter consortium majestatis, unitatemque substantiae.

  Super solium excelsum, etc. (HIER.) Qui videt Dominum regnantem in coelestibus virtutibus, videt eum super solium excelsum et elevatum, quae sunt Throni et Dominationes, etc.

  Quidam dicunt seraphim virtutes in coelo Deo assistentes et laudantes, quae in ministeria mittuntur maxime ad eos qui purgatione indigent, et propter peccata aliqua ex parte suppliciis.

(ID.) Cherubim, multitudo scientiae, super quos Dominus 113.1243B| in modum aurigae sedere ostenditur, unde: Qui sedes super cherubim, etc. Seraphim autem praeter hunc locum in Scripturis canonicis me legisse non memini. Errant ergo qui in precibus solent scribere: Qui sedes super cherubim et seraphim.

VERS. 2.-- Stabant. (ID.) Id est, stant assistentia Deo; volant demonstrantia Deum; nudant quasi medietatem; non manifestant quae velata sunt; non velant, quae nota sunt.

Sex alae uni. (ID.) Victorinus duodecim apostolos intelligit. Nos autem duodecim lapides altaris quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas in diademate sacerdotis.

  (ID.) Alas habere dicuntur angeli, quia in superioribus 113.1243C| commorantur, vel propter velocem in omnibus discursum, sicut et venti alati dicuntur.

  Duabus velabant faciem ejus. Ante haec quae fuerunt nescio, etc., usque ad angeli quoque et praedicatores nihil inde docent; similiter:

Velabant pedes. (HIER.) Quid post hunc mundum futurum sit ignoramus: media tamen, quae sex diebus vel aetatibus facta sunt, vel fiunt; cognoscimus tantum Duabus velabant, quia de praesenti tantummodo notitiam habemus.

  (ID.) Hebraeus meus longe alia via ingressus est, etc., usque ad et tunc vere purgatus labiis, dixi ad Dominum: Ecce ego, mitte me.

VERS. 3.-- Et clamabant. (ID.) Non leviter dicunt, sed salutarem omnibus confessionem clamore pronuntiant: 113.1243D| Sanctus, sanctus, sanctus, quia et ipsa, scilicet seraphim sancta: sanctius enim his nihil est: mirantur autem quod Filius tantum se humiliaverit et crucem subierit, et terrenis innotuerit.

Sanctus, sanctus, etc. Mysterium Trinitatis. In utroque Testamento Trinitas praedicatur, Dominus Christus, scilicet qui hic quatuor litterarum est, quod proprie de Deo ponitur: Iod, He, Iod, He; id est, duo ia, quae duplicata ineffabile nomen Dei faciunt.

  Plena est omnis terra. (ID.) Et implebitur, etc., usque ad post duos et quadraginta annos a passione Domini.

  VERS. 4.-- Superliminaria. In Veteri Testamento locutus est Dominus, etc., usque ad quem capientes 113.1244A| dicimus: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII).

VERS. 5.-- Pollutus. (ID.) Hoc dicit pro societate populi, cum quo cogebatur loqui. Noxium est cum peccatoribus vivere.

  Ego habito. Nota cum peccatoribus non esse morandum.

Et regem Dominum exercituum vidi oculis meis: et volavit ad me unus. Sic Abraham postquam vidit Dominum et vocem ejus audivit, se cinerem et pulverem esse confitetur, quia quantacunque sit hominum dignitas, vilescit in comparatione ejus.

VERS. 6.-- De seraphim. (ID.) Seraphim per m, in masculino genere per n, in neutro genere plurali dicimus. Seraphim tamen singulariter dici potest, sicut 113.1244B| cherubim et cherub.

Et in manu ejus. Id est, operatione ejus, id est Christi. Calculus, id est, charitas, quem forcipe, id est doctrina duorum Testamentorum, de altari tulerat, et Isaiae in exemplum posuerat.

  Calculus. (ID.) LXX: carbunculus, lapis ignitus, qui propter flammeum colorem igneus dicitur.

  Forcipe. (ID.) Haec est scala Jacob gladius bis acutus, etc., usque ad Dei sermonem duplici acie praeceptorum comprehendens.

  De altari. Quod Joannes vidit in Apocalypsi, quod est plenum calculis ignitis, quibus possunt peccata purgari.

  VERS. 7.-- Ecce tetigi labia tua: unde: Quid detur tibi aut quid adjiciatur tibi ad linguam dolosam? 113.1244C| Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis (Psal. CXIX). Hic est sermo Dei, de quo dicitur: Habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adjutorium.

  Et auferetur iniquitas. (ID.) Jeremias, qui puer erat, ideo pene immunis a peccato solius manus attactu purgatur. Ad Isaiam vero qui dicit: Vir pollutus labiis ego sum, angelus cum calculo mittitur.

  VERS. 8.-- Quem mittam? Non cogit, sed voluntatem quaerit: voluntas enim sola praemium meretur. Isaias autem, tanquam purgatus, offert se spontaneus.

  Mitte me. (ID.) Putat se bonum nuntiaturum, etc., usque ad non temeritatis esse, sed obedientiae, quod se obtulerit.

  113.1244D| VERS. 9.-- Audite audientes. (ID.) Lucas secundum LXX in Actibus apostolorum: Aure audietis et non intelligetis, etc., usque ad et magis Graecis quam Hebraicis utitur testimoniis.

VERS. 10.-- Excaeca, etc. (ID.) Cui simile, etc., usque ad nec est Dei crudelitas, sed misericordia, infidelibus excaecatis, humiles illuminare.

  Et convertatur. Quamvis grave peccatum sit, si convertatur quis, potest salvari: sed hi pro magnitudine sceleris, poenitentia sunt indigni.

VERS. 13.-- Et adhuc. Et pro, id est, adhuc ex ea gente decimatio, quasi adhuc decima pars illius gentis remanebit.

  Et erit. Sub Adriano, Judaea iterum vastata est, 113.1245A| quinquagesimo vero anno post captivitatem Romanorum. Prohibiti enim sunt publicis legibus Judaeam intrare.

CAPUT VII.

VERS. 1.-- Et factum est in diebus Achaz, etc. (HIER.) Quae scripta sunt usque ad hunc locum sub Ozia et Joathan filio ejus, visa sunt; sequuntur sub Achaz rege impiissimo, qui a Deo derelictus ab inimicis expugnatur.

  Achaz. Qui clausit januas templi et Baalim adoravit, filium suum idolo consecravit, altare aeneum abstulit, et altare idolorum in templo posuit. Jure ergo a Domino derelictus est: Et surrexerunt adversus eum inimici (II Par. XXVIII).

  Ascendit, secundo. Primo enim Assyrii de tribu 113.1245B| Juda, etc., usque ad facti sunt amici Herodes et Pilatus in passione Christi.

VERS. 3.-- Derelictus est. A fratre suo Rabsace, qui ad Assyrios transierat, ut tradunt Hebraei.

  Jasub filius tuus. (ID.) Qui interpretatur reliquus comes et convertens, qui populus Juda de manibus duorum regum liberandus erat.

  In via. Ibi Rabsaces, postea ex praecepto Sennacherib, Dei populum blasphemavit.

  VERS. 4.-- Duabus caudis. Duae caudae, etc., usque ad et ductus cum decem tribubus in montes Medorum et Persarum.

VERS. 6.-- Tabeel. (ID.) Tabeel bonus Deus, quasi dicat: Ibi ponamus idolum Dei nostri, vel ad litteram, Filium hominis sic vocat.

113.1245C| VERS. 8.-- Adhuc sexaginta, etc. Quasi diceret: Interim contenti erunt finibus suis, et Damasco tanquam metropoli Syriae imperabit Rasim, et caput civitatum Ephraim Samaria erit, et in ea interim regnabit filius Romeliae.

Sexaginta quinque anni. A vicesimo sexto anno regni Oziae, quando lepra percussus est, ex tunc Joathan filius ejus regnavit septem et viginti annis, patre adhuc vivente. Post mortem ejus annis sexdecim, post quem Achaz aliis sexdecim, postea regnante Ezechia sex annis. Ephraim, id est, decem tribus in captivitatem ductae, cessarunt esse populus.

VERS. 11.-- Pete tibi signum. (ID.) Ut qui prophetae non credidit, Domini auctoritate terreatur; 113.1245D| quasi diceret: Difficile videtur tibi quod regna potentissima brevi finiantur, et tu libereris et populus tuus, sed pete tibi signum.

  Pete tibi signum. Moyses accepit signum de terra, etc., usque ad utrumque mortem Domini et ascensionem respicit.

Non petam. Non humiliter, sed superbe. Multi enim leguntur a Domino signa petivisse et accepisse, sed Achaz ita respondit, tanquam auctoritatatem habens: Non tentabis Dominum Deum tuum. Vel, timuit quod in signo Deus glorificaretur et idola vilificarentur.

VERS. 14.-- Ecce virgo concipiet. (ID.) Hebraice alma, Latine quoque alma dicitur sancta, etc., usque 113.1246A| ad quod violenter esse exortum etiam stultis patet.

Emmanuel. (ID.) Quidam Isaiam duos filios habuisse dicunt, etc., usque ad propter quam Verbum caro factum est.

VERS. 15.-- Reprobare malum. (ID.) Quasi diceret: In pannis infantiae positus habebit boni malique discretionem. His verbis percipimus Salvatoris, infantiam divinam in eo non minuisse sapientiam, quamvis dicatur: Puer autem proficiebat aetate et sapientia, ut veritas humani corporis probaretur: infantia enim non praejudicat divinae sapientiae.

  VERS. 16.-- Derelinquetur, etc. (ID.) quasi diceret: Terra Syriae et Samariae ab invocatione nominis ejus vastabitur, et domus Juda a duobus regibus liberabitur.

113.1246B| VERS. 18.-- Muscae. (ID.) Id est Aegyptiis, populo imbelli et idololatria sordenti. Legimus ab Aegyptiis Josiam occisum et populum Israel subjugatum, nec multo post tempore Nabuchodonosor cum innumerabili exercitu cepit Jerusalem, templum succendit, et habitatores Assyrios in Judaea posuit.

VERS. 20.-- Novacula. (ID.) Rex Assyriorum (qui in Jeremia columba Dei vocatur) in eo tanquam in novacula acutissima et in his qui trans flumen, scilicet Assyriis, sunt, radet Dominus in Judaea caput et pilos pedum, scilicet omnem fortitudinem regum et principum, et subjectorum.

  VERS. 22.-- Comedet butyrum. Delectabitur in 113.1246C| passione Christi vel sua. Butyrum enim ex multis confectionibus efficitur.

VERS. 25.-- Et omnes montes qui in sarculo sarrientur. (ID.) Relictis campestribus metu hostium ad montana confugient, aspera montium manu propria excolentes, vitam miseram sustentabunt. Caetera erunt in pascua.

CAPUT VIII.
  VERS. 1.-- Et dixit Dominus ad me: Sume tibi. (HIER.) Primum propheta praedicit Achaz futura, etc., usque ad unde rursum partus virginalis describitur.

  Velociter spolia. (ID.) Hoc nomen pueri, quasi diceret: Ne patiaris ultra diabolum regnare; et non angelos, non Prophetas mitte, sed ipse descende.

113.1246D| VERS. 2.-- Uriam, etc. (ID.) Urias, lux Domini; Zacharias, memoria Domini; Barachias, benedictio Domini; his testibus nativitas Domini comprobatur. Unde duobus testibus euntibus in Emmaus incipiens a Moyse et prophetis, quae de se dicta erant, disseruit.

VERS. 3.-- Ad prophetissam. (ID.) Ad Spiritum sanctum a quo omnis prophetia, quae Graece neutri generis pneuma, Hebraice feminini Ruach, Latine masculini generis est, et ideo diversis positionibus sortitur, nullius est enim. Vel ad Mariam, quam prophetissam fuisse nemo dubitat.

VERS. 4.-- Puer. (ID.) Praecipitur itaque Isaias, etc., usque ad domum David sola invocatione salvaret.

113.1247A| Pro eo quod abjecit populus aquas Siole. (HIER.) In quibus caecus se lavit, etc., usque ad terram ipsius Judam conatus sit possidere.

  VERS. 7.-- Aquas fluminis. (ID.) Exercitum Sennacherib, cujus potentia occupans terram Samariae inundationi fluminis comparatur.

  VERS. 9.-- Congregamini populi. (ID.) Quasi: Contra Emmanuel nihil potestis, etc., usque ad quia perversitas non potest rectum superare.

  VERS. 12.-- Ne dicatis. (ID.) Quasi diceret: Non timeatis duorum regum adversus Judam conjurationem: conjuratio est consensus multorum in malum.

  Ne timeatis neque paveatis. Tu et qui tecum sunt populi, quia videntur timendi; quia principium sapientiae 113.1247B| timor Domini.

VERS. 14.-- In lapidem. (ID.) Quem reprobaverunt aedificantes, etc., usque ad peccata peccatis sociantes et vincti laqueis delictorum.

Duabus domibus. Vel in duabus familiis, etc., usque ad per traditiones suas legis praecepta dissipaverunt et maculaverunt.

  VERS. 16.-- Signa legem. Quasi diceret: Aperi eam, Domine, discipulis meis, etc., usque ad possumus etiam doctrinas intelligere.

  VERS. 18.-- Pueri mei, ex Deo nati. Alii Prophetae et eorum discipuli. Legunt hoc quidam de duobus filiis Isaiae, etc., usque ad qui in portentum saecularis sapientiae et superbiae Judaeorum fuerunt.

VERS. 20.-- Non eris eis. (ID.) Hoc est si populus 113.1247C| iste noluerit veritatem a Domino quaerere, non habebit Christum, scilicet lumen veritatis, quam negligit.

  VERS. 21.-- Regi suo. Diabolo et paternis traditionibus, id est, antiquis erroribus.

CAPUT IX.

VERS. 1.-- Primo tempore, (HIER.) Hae duae tribus ab Assyriis in captivitatem ductae sunt, etc., usque ad vidit prius lucem praedicantis Christi.

  Terra Zabulon. (ID.) In qua Christus primum praedicavit et miracula fecit: ibi enim aquas in vinum convertit, apostolos elegit.

Via maris. Mare in hoc loco lacus Genezareth, qui Jordane influente efficitur. In cujus littore est Capharnaum, 113.1247D| Tiberias, Bethsaida et Corozain, in quibus Dominus maxime commoratus est, et sic: Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam.

Galilaeae gentium. Galilaeae duae sunt: una gentium, vicina Tyriis in tribu Nephtali; altera circa Tiberiadem et stagnum Genesareth, in tribu Zabulon.

VERS. 2.-- In regione umbrae mortis. (ID.) In umbra mortis sunt, qui in peccatis adhuc vivunt: In regione umbrae mortis, qui jam mortuis operibus ad inferna descenderunt.

  VERS. 3.-- Non magnificasti laetitiam. Nobis de salute Judaeorum; quamvis enim gaudeant de gentium conversione, dolent tamen de Judaeorum repulsione.

  113.1248A| Laetabuntur coram te, etc. Propheta ad Christum de discipulis.

  VERS. 4.-- Jugum enim. (ID.) Habet Christus jugum, sed suave; et diabolus, sed importabile onere. Et Christus principatum super humerum, in quo crucem portavit, et diabolus in humero virgam, qua superbit.

  Exactoris. Ipsius, scilicet exigentis. Quotidie enim nummum peccati quem primo homini commisit, a posteris cum usura exigit.

VERS. 5.-- Quia omnis violenta praedatio. (ID.) Acsi dicat: Genus humanum quod diabolus depraedatus est, auferet ei Dominus violenter, id est, potenter, et ipsum cum tumultu detrudet in infernum. Unde tam de ipso quam de membris ejus dicitur: 113.1248B| Periit memoria eorum cum sonitu (Psal. IX).

  Vestimentum mistum. (ID.) Diabolus qui plenus omnium sanguine, qui homicida ab initio; vel homines, quibus diabolus tanquam veste circumdatur, quorum manus plenae sunt sanguine.

  VERS. 6.-- Puer natus est nobis. Non Judaeis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur.

  Principatus super humerum. (ID.) Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum.

(ID.) Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebraeo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus 113.1248C| hoc posuerunt, magni consilii angelus.

  VERS. 7.-- Zelus Domini. (ID.) Coepit ab Emmanuel prophetia, ubi dicitur: Pete tibi signum a Deo. Hic finitur.

VERS. 8.-- Verbum misit Dominus. (ID.) Verbum Hebraicum Dabar, etc., usque ad despiciunt Ecclesiam, et simplicitatem ejus putant imperitiam.

  VERS. 10.-- Lateres ceciderunt. (ID.) Dicebant superius, etc., usque ad ex fortibus et bellicosis principibus populum muniemus.

  Cedros. Id est, invincibiles ex nobis principes praeficiemus eis.

CAPUT X.

113.1248D| VERS. 1.-- Vae qui condunt. (HIER.) Haec plerique adhuc contra decem tribus dici arbitrantur, etc., usque ad cum captivitatis, vel judicii dies advenerit.

VERS. 5.-- Vae Assur. (ID.) Hucusque contra decem et duas tribus, etc., usque ad et non solum captivavit, sed partim delevit.

VERS. 7.-- Ipse autem. (ID.) Sic philosophi, sic haeretici, et sic persecutores Christiani nominis: cum Deus aliquos eis verberandos permittit, in omnes saeviunt, nec verberare, sed occidere cupiunt: et paucis superatis in omnes audaciam sumunt.

VERS. 9.-- Nunquid non principes mei simul. Ordo: Reges sunt mei principes, id est, mihi servientes: 113.1249A| multos enim reges secum adduxit, quos subjugaverat.

Damascus. Damascus est metropolis in Syria: hanc condidit Eliezer, servus Abrahae; in hac regnavit Rasin.

VERS. 10.-- Quomodo invenit manus. Vox Sennacherib admirantis potentiam suam. Plene dicta complevit. Omnes enim civitates decem tribuum, et Juda et Benjamin praeter Jerusalem depraedatus est, et ipsius partem inferiorem, quam tradidit ei Sobna scriba.

  VERS. 12.-- Cum impleverit Dominus. Subversiones, scilicet urbis, etiam obsidionem quando venit Rabsaces, et fecit ea quae in sequentibus commemorantur.

  113.1249B| VERS. 14.-- Ganniret. Gannire est vulpium, vel, ut alii, avium.

VERS. 16.-- Et subtus gloriam. Dicit Hieronymus secundum Hebraeos, corpora interfectorum Assyriorum coelesti igne exusta, et in pulverem redacta, vestimenta illaesa; et venientes Judaei, vestium summitate arrepta, pulverem excutiebant.

(HIER.) Quidam volunt hunc regem significare contrariam fortitudinem, etc., usque ad tradunt enim Hebraei decem tantum de ejus exercitu remansisse.

VERS. 17.-- Et erit lumen. Dicunt Hebraei quod Michael archangelus fuerit, cui commissa est custodia illius gentis, sicut Daniel dicit.

113.1249C| VERS. 18.-- Et gloria saltus. Carmelus mons magnus, fecundus arboribus. Quasi exercitus innumerus (sicut ligna sylvarum), et corpore et anima peribit.

Ad carnem. (ID.) Haeretici quoque, cum ecclesiastica doctrina illuxerit, et eorum decipula patuerit, ad tantam venient solitudinem, ut de saltu et infructuosis arboribus, et innumerabili multitudine, vix pauci resideant, qui eorum sequantur errorem.

  VERS. 20.-- Et erit in die illa. (HIER.) Cum Phacee et Rasin vellent venire, etc., usque ad sed in Deo spem ponant.

  VERS. 21.-- Reliquiae convertentur. Secundum Josephum innumerabili Judaeorum multitudine occisa, 113.1249D| intelligimus paucos in apostolis et apostolicis viris esse salvatos.

VERS. 22.-- Consummatio abbreviata. Perfectio eorum quae de Christo erant tam longo tempore ante praedicta tribus annis et dimidio completa.

  Justitiam, quia injuste occisus, mortem et diabolum juste vicit, et mundum redemit morte.

  VERS. 23.-- Consummationem enim. (ID.) Ad litteram. Fecit, quia tantam multitudinem praeter decem, occidit brevi spatio unius noctis.

VERS. 24.-- Super te in via Aegypti. Captivitatis decem tribubus, etc., usque ad cepit et subvertit.

  VERS. 25.-- Paululum modicumque. Hoc longo tempore post completum est; sed omnia saecula 113.1250A| aeternitati (in quo omnia praesentia sunt) comparata momentanea sunt.

VERS. 26.-- Virgam suam in mare. (ID.) Quasi: Antequam veniat super te, aggredietur Tharacam, regem Aethiopiae, et transibit mare Rubrum, et levabit virgam super Aegyptum, et sic cum multo exercitu revertetur contra Jerusalem.

  VERS. 29.-- Transierunt cursim. Gaba sedes, etc. Praeteritum pro futuro more prophetico.

VERS. 31, 32.-- Confortamini adhuc dies est. (ID.) Postquam Sennacherib tetendit in Nobe tentoria, volens mane expugnare Jerusalem, non cessavit usque in mediam noctem minari desolationem Jerusalem, dicens: En, ista sola civitas liberari de manu mea poterit?

  113.1250B| VERS. 33.-- Ecce dominator Dominus exercituum, etc. Dixit pueri nomen de virgine nascituri, etc., usque ad et Libanus cum suis cedris succidatur.

CAPUT XI.

VERS. 1.-- Et egredietur virga. (HIER.) Usque ad principium visionis Babylonis, prophetia est de Christo, quam per partes explanamus, ne lectoris memoriam confundamus.

Egredietur. Virgam et florem Judaei ipsum Christum interpretantur, etc., usque ad et tu es Filius meus primogenitus, qui regnas in sempiternum.

  VERS. 2.-- Et requiescet. (ID.) Quia in ipso habitat omnis plenitudo Divinitatis.

  Spiritus. Sicut sermo Domini, lux, vita et resurrectio 113.1250C| vocatur, etc., usque ad hi sunt septem oculi in lapide uno secundum Zachariam.

  VERS. 3.-- Et replebit eum spiritus. (ID.) Spiritualiter propter parvulos qui timore indigent, quem foras mittit perfecta charitas. Qui enim timet, poenam habet, et non est perfectus in charitate.

  Non secundum. Non accipiet personam, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente; qui timet Deum acceptus est illi.

  Arguet. (ID.) Pharisaeos et reprehendentes apotolos, quando in sabbato ambulantes per sata, spicas vellentes manibus confricabant et manducabant.

  VERS. 4.-- Virga oris sui. (ID.) Potest per virgam sententia judicii intelligi. In principio enim praedicationis 113.1250D| dixit: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum; et subjunxit: Omnis arbor quae non facit fructus bonos eradicetur et in ignem mittetur.

VERS. 5.-- Interficiet impium. Si enim Michael interficiet (ut quidam dicunt), ipse Deus tamen in Michaele hoc faciet.

  Fides. (HIER.) Fideles bene operando adhaerebunt ei qui factus est sapientia, justitia et sanctificatio, qui ait: Ego lux et vita.

VERS. 6.-- Lupus cum agno. (ID.) Paulus cum Petro, unde: Benjamin lupus rapax. Et: Pasce oves meas. Habitabit lupus cum agno. Non agnus et haedus habitabant cum lupo et pardo, sed lupus et 113.1251A| pardus, agni et haedi imitantur innocentiam, scilicet Christum.

  Habitabit lupus. (HIER.) Judaei nostri judaizantes, etc., usque ad nihil malum, nisi turpitudinem.

  (ID.) Vitulus et ovis humiles et innocentes, etc., usque ad hoc praestet Ecclesia in mundo.

  VERS. 7.-- Leo quasi bos, etc. (ID.) Principes enim hujus saeculi et simplices alii historiae superficie sunt contenti; triticum enim et medullam, id est, interiorem sensum non intelligunt.

VERS. 8.-- Infans. Christus, vel apostoli, malitia parvuli, sensu perfecti: qui daemones ejiciebant de corporibus obsessis.

  Reguli. Regulus, rex omnium serpentium, etc., usque ad de obsessis corporibus scilicet.

  113.1251B| Manum. Id est, divinam potentiam in comprehensum exinde aspidem vel regulum, id est, diabolum, tradet captivum.

VERS. 9.-- Quia repleta. More suo, in fine prophetalia verba panduntur, ne ad litteram accipiantur.

VERS. 10.-- Qui stat in signum, unde: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur (Luc. II). LXX: Qui consurget ut sit princeps, etc., usque ad idem significat sepulcrum. Pro dormitione et requie, altero verbo, sed eodem sensu, sepulcrum vertimus.

  VERS. 11.-- Residuum. (ID.) Apostolus: Reliquiae salvae fient. Tradunt enim historiae quod apostoli 113.1251C| toto orbe diffusi praedicaverunt Evangelium: et quidem Persas, Indosque penetraverunt, ut Aethiopia manum daret Deo.

  VERS. 12.-- Signum. Crucis, in qua est victoria, ut sciant omnes in quo diabolus sit victus.

  A quatuor plagis. (ID.) Hoc in Pentecosten videtur impletum, etc., usque ad ut totius mundi vocatio demonstretur.

VERS. 13.-- Et auferetur, etc. (ID.) Quando Isaias hoc praedicebat, inter duas et decem tribus discordia inexorabilis erat, credentes autem pacificati sunt in fide Christi et unitate charitatis.

  VERS. 14.-- Praeceptum manus, etc. Quod praecipiunt operantur; et verbo docent, et exemplo.

  VERS. 15.-- Linguam maris. (ID.) Quae idola laudabat. 113.1251D| Mare, id est, populus Aegypti, (qui super omnes idola colit,) ut Deum laudet et timeat, et idola condemnet et abijciat.

  Et levabit. Ut Idumaea, et Moab, et filii Ammon tradent manus apostolis, sic et Aegyptii.

  Et percutiet. Id est, minuet pro uno septem principes ponendo, etc., usque ad ut siccis pedibus transirent.

  Ut transeant per eum, etc. Sub metaphora, Nilus divisus et in partes caesus dicitur, etc., usque ad Domino Evangelio viam praeparante.

CAPUT XII.

VERS. 1.-- Confitebor tibi. (HIER.) Sicut transito 113.1252A| mari Rubro, dixerunt: Cantemus Domino, etc. Sic regno mundi destructo, dicit Ecclesia: Confitebor tibi.

VERS. 3.-- De fontibus Salvatoris. (ID.) Unde: Benedicite Domino de fontibus Israel, etc., usque ad ut prophetia cum Evangelio conveniat.

CAPUT XIII.

VERS. 1.-- Onus Babylonis. (HIER.) Babylon, metropolis Chaldaeorum, etc., usque ad qui dicit: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

  VERS. 7.-- Dissolventur, etc. Quia nullum opus Dei justitia dignum reperietur.

  VERS. 8.-- Combustae. Quasi carbones nimio dolore, vel in re. Multi enim fuere combusti. Combustae igne. Igne quem sibi succenderunt, quia dicere 113.1252B| non possunt: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV), et: Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes (II Cor. III).

  VERS. 10.-- Obtenebratus est sol. Possunt haec ad diem judicii referri, quando omnia luminaria obtenebrari videbuntur comparata splendori Christi.

VERS. 11.-- Et visitabo super orbis mala. Vindicabo ut corrigam, etc., usque ad: Misericordia autem mea non auferetur ab eis.

  Et requiscere. Quasi diceret: Hoc faciam, ut qui superbit humilietur.

VERS. 12.-- Pretiosior erit vir auro, etc. (ID.) Omnia rara pretiosa, id est, vir Babylonis rarius invenietur auro. Similiter dicitur sermo Domini pretiosus, id est, raro inveniebantur. In die quoque 113.1252C| judicii visitabit Dominus mala orbis, et quiescere faciet arrogantiam daemonum, et pauci invenientur electi propter persecutionem Antichristi.

VERS. 13.-- Coelum turbabo, etc. Non quod animata sunt, sed propter indignationem Domini, qui respicit terram, et facit eam tremere. Forsitan imminente captivitate, coelum tonando, et terra concutiendo mota est. Potest de die judicii legi.

VERS. 14.-- Damula fugiens. Damula, diabolus est vel prava doctrina, cujus magistri in damula significantur, quae Graece dicitur δορκὰς.

VERS. 17.-- Ecce ego suscitabo, etc. Legimus in Genesi X, quod et Madai filius Noe auctor Medorum fuit: qui interpretatur mensura, sive a potente vel forti. Igitur contra Babylonios qui mente confusi 113.1252D| sunt, suscitantur a potente et forti Deo fortitudines ad puniendum, quae reddant unicuique secundum opera sua.

  VERS. 19.-- Et erit Babylon illa civitas, etc. (ID.) Non postea reaedificata est, etc., usque ad a lupis et canibus devorandas.

VERS. 21.-- Bestiae, etc. Per has omnes bestias lucis refugas, daemonum vel angelorum fortitudines intelligimus, quibus ad puniendum traduntur.

  Struthiones. De quibus in Job satis tractatum est, quae de terra altius non elevantur, cum pennas habere videantur.

  Pilosi. Sylvestres homines hispidi, qui et incubones, vel satyri, vel genera daemonum.

113.1253A| VERS. 22.-- Ululae in aedibus. Magnitudinis corvinae, sed maculis respersae, quae rostro in palude sito horrendum stridunt.

  Sirenes. Sunt serpentes cristati et alati velut alii pisces marini in specie muliebri, vel portenta diaboli, quae dulci cantilena decipiunt homines, hujus saeculi naufragium, non clausis auribus transeuntes.

CAPUT XIV.
  VERS. 1.-- Jacob. Nota proprietatem verborum. Jacob qui adhuc in lucta est, miseretur: Israel, qui post victoriam nomen accepit, elegit.

  VERS. 4.-- Quomodo, etc. Admirando quomodo vastator terrarum, etc., usque ad novissima autem inimica destruetur mors.

  Exactor. (HIER.) Qui exigit usque ad novissimum 113.1253B| quadrantem a debitoribus suis, qui dicunt illud: Dimitte nobis debita (Matth. V). Huic tradentur debitores, huic tradidit Paulus Corinthum fornicantem.

VERS. 5.-- Baculum. Vocat Nabuchodonosor vel diabolum, quia sicut per illum flagellantur a Deo impii, sic per hunc in poenis inferni vel quotidie in peccato suggerendo, insidiando.

  VERS. 8.-- Abietes quoque. Principes diversarum gentium ab illo afflicti; vel filii, quorum patres interfecit.

  Ex quo dormisti. Quia victo forti et direptis vasis, ejus satellites corruerunt, unde: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus (Matth. 113.1253C| XXV). Nota mortis mors dormitio dicitur.

  Qui succidat. Unde psalmus: Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei (Psal. LXXIX.) Has aliquando peccantes tradit Dominus supplicio conterendas: unde dicitur: Conteret Dominus cedros Libani (Psal. XXVIII).

VERS. 9.-- Infernus. Habitatores vel principes ejus inferni subter te. Sub terra enim est infernus, in quo visus est dives ille a Lazaro, unde Dominus vinctos suos eruit, vinctum diabolum dimisit.

  Omnes principes. Etsi haec facta non sunt, tamen fieri potuerunt. Solatium est malorum inimicos habere socios poenarum.

  VERS. 10.-- Vulneratus es. Qui immortalis et Deus videbaris. Nos pro imbecillitate sensuum putabamus 113.1253D| non posse resistere potentiae Dei, et te solum in altitudine tua permanere.

VERS. 11.-- Subter. (ID.) Putredo tinea et operimentum vermium, etc., usque ad qui dicebat Christo: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me (Matth. IV).

  VERS. 12.-- Qui mane oriebaris. (HIER.) Hi sunt falsi apostoli, etc., usque ad et in lateribus aquilonis, in frigidis.

  VERS. 13.-- In coelum conscendam. (ID.) In firmamento erat, in coelum ubi est Domini solium cupiebat ascendere. Haec omnia ad haereticos sunt referenda, qui cum deorsum sint cum principe suo, jactant se excelsos esse.

  113.1254A| In lateribus aquilonis. Unde: Ab aquilone exardescunt mala, et succenditur olla Jeremiae. De quo: Dicam aquiloni, Da: id est, redde captivos.

  Nubium. Id est prophetarum, de quibus: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem (Psal. XXXV). Et veritas tua usque ad nubes. Judas nubes fuit cum aliis apostolis, sed vitio suo diabolum ascensorem suscepit.

VERS. 15.-- Verumtamen ad infernum detraheris. Qui per virtutes potuisti ascendere, per vitia cades. Sancti habent pennas columbae et aquilae ut volent et requiescant: impii quasi plumbum merguntur in aquis vehementibus, et descendunt in profundum quas lapis (Zach. V). Iniquitas sedet super talentum plumbi.

  113.1254B| Detraheris. Invitus Christus; descendit voluntarius.

  Profundum. Ad infimas et pessimas poenas. Quanto enim gradus altior, tanto casus gravior.

  Laci. Id est, inferni, etc., usque ad sed per teporem et simulationem fidei a Domino rejiciuntur.

VERS. 16.-- Est vir. (ID.) Non Deus; unde: Inimicus homo superseminavit zizaniam (Matth. XIII).

VERS. 17.-- Urbes. (ID.) Ecclesias, ut faceret synagogas diaboli, et haeretica pravitate pollueret munditiam fidei.

Vinctis ejus non. Quos solvunt apostoli, imitatores magistri, etc., usque ad sed in tenebris recludebat, ut nec Evilmerodach filio suo aperiret.

  VERS. 18.-- Omnes reges. (ID.) Reges gentium, 113.1254C| etc., usque ad nec in morte quiescit a cruciatibus.

  VERS. 19.-- Tu autem. Videtur fabulae consentire, etc., usque ad reviviscet pater tuus.

  Quasi cadaver. (ID.) Multitudine peccatorum putruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae (Psal. XXXVII). Virtus suavis odoris est.

VERS. 20.-- Consortium. Scilicet sepulturae. Altera est enim poena auctoris, altera ejus qui ab auctoritate compulsus: Hic est gladius quo vulnerati sunt plurimi, et interfecti.

  Tu enim terram. Quasi: In superbia tua regnum Chaldaeorum destructum est, quod adhuc mansisset, nisi superbia tua non fuisset.

  113.1254D| Populum. Quem tibi Deus commiserat corrigendum et regendum.

  Occidisti. Non Deo reservans vivos, sed poenae tuae praeparans socios.

  Non vocabitur. Ideo non vocabitur, in aeternum, etc., usque ad deleta est omnis progenies, pro superbia et impietate patris.

VERS. 21.-- Iniquitate: (ID.) LXX. Pro iniquitate patris tui. Quod quidam non intelligentes, draconem, qui regnat in mari, quem Leviathan appellant, Hebraei volunt esse patrem diaboli; secundum illud: Quia mendax est et pater ejus (Joan. VIII), quod male intelligendo depravant.

  VERS. 23.-- Et ponam. Nihil est in ea nisi venatio 113.1255A| regia, et coctilibus muris post annos plurimos refectis inclusa.

  In possessionem ericii. Mundus quoque ab ericio et paludibus possidetur modo, id est, ab immundis spiritibus; sed in fine mundi scopabit, id est, purgabit eum Dominus igne purgatorio.

  VERS. 24.-- Juravit Dominus. Hucusque de Babylone et regibus, etc., usque ad et hoc in terra Juda et in montibus ejus, sicut Dominus praedixerat.

  VERS. 25.-- In montibus. Nota proprietatem, etc., usque ad sed et eos qui virtutibus profecerunt.

VERS. 26.-- Hoc consilium, id est, auferatur jugum ejus, etc., usque ad generaliter ad orbem terrarum pertinere.

  113.1255B| VERS. 28.-- In anno quo mortuus. A principio libri hucusque sub Ozia, Joatham, Achaz, vaticinatus est Isaias, usque ad finem sub Ezechia praedicta et partim completa.

  Achaz. Quo vivente, regnante in peccatoribus: nec pondus contra alienigenas, nec sermo Dei (juxta Septuaginta) fieri poterat ad Prophetam.

VERS. 29.-- Ne laeteris. Rege mortuo, inimici laetantur, quasi aliquid lucri facturi novis rebus: hinc Philisthaei, quos Achaz afflixit, de morte ejus laetantur et Judaeis insultant, quia maturo rege perdito, subjaceant ejus filio, quo regnante, se putant fines eorum posse invadere.

  Virga percussoris. (HIER.) Abjecto jugo Dei, etc., usque ad et de eis serpentes volantes, vel qui absorbeant 113.1255C| volucres.

VERS. 31.-- Ulula. (ID.) Quasi: Philisthaei, plorate miseriam vestram, quae venit per Sennacherib.

  Ulula, porta; clama, civitas. Philisthaei potione cadentes, etc., usque ad anima malis cogitationibus repleta.

  Ab aquilone enim fumus. Exardescentibus sagittis diaboli, qui noxius oculis et contrarius lumini. Ab aquilone olla Jeremiae succenditur.

  Non est qui effugiat agmen ejus. Nullus praeter Jerusalem, etc., usque ad et sola Jerusalem sit liberanda.

  VERS. 32.-- Nuntiis gentis. Angelis qui praesunt civitatibus et gentibus: singulis mirantibus, cur sola Sion amaritudinem fumi vitaverit, vel evaserit.

  113.1255D| Fundavit Sion. Super fundamentum prudentiae, justitiae, fortitudinis, temperantiae, quae sunt Christus.

CAPUT XV.

VERS. 1.-- Onus Moab. Haec est visio Isaiae habita de onere, id est, de destructione Moab. Moab, filius Loth, cujus progenies et provincia Moab vocata est: in ipsa est Ar, quae nunc Ariopolis metropolis.

  Onus Moab. (HIER.) Est circumcisio carnalis et spiritualis, etc., usque ad Loth quoque, Sodoma per eunte, venit in Segor, et ortus est sol.

  113.1256A| Ar, id est adversarius, etc., usque ad post a Chaldaeis vastati sunt.

VERS. 2.-- Ascendit domus. Ad excelsa, in quibus superbierat, ut non immolet, sed ut plangat ubi peccaverat.

  Dibon. (ID.) Fluxus eorum: Mendacium transit et fluit, et nunquam in eodem statu permanet; sermo autem Domini est compactus et stabilis. Unde manna videtur quasi glacies: non fluit, sed consistit.

  Super Nabo. (ID.) Quia et omnis prophetiae hujus unus est sensus, etc., usque ad cum anima eorum ululaverit sibi.

  VERS. 3.-- Omnis ululatus. Alia littera: Omnis ululat, Moab scilicet, et sic descendet in fletum. 113.1256B| Quasi: Ascendit ad excelsa, ut ante idola ploret. Sed cum ibi nullum auxilium reperiret, descendit ad fletum in terram vel in domum suam.

  VERS. 4.-- Clamabit Hesebon. A principio regni quod est in Hesebon, usque Jasa civitatem, ubi finitur, ubique clamor, ubique luctus.

  Expediti Moab ululabunt. Ab uxoribus, fortes bellatores. Inde dicitur Abraham vernaculos domus suae elegisse expeditos, id est, sine uxoribus.

VERS. 5.-- Cor meum ad Moab. Ut scilicet provocem eos ad poenitentiam, etc., usque ad quod interpretatur leo Dei.

  Ad Segor. (ID.) Segor est ex quinque urbibus Sodomorum, etc., usque ad si post liberationem non peccasset.

  113.1256C| VERS. 6.-- Nemrim. Nemrim oppidum est super mare, etc., usque ad et ideo arescet herba.

VERS. 7.-- Et visitatio eorum. Visitatio in malo: Visitabo in virga iniquitates eorum (Psal. LXXXVIII); visitatio in bono: Visitavit nos oriens ex alto (Luc. I).

  Ad torrentem salicum. Hactenus de captivitate Moabitarum per Assyrios, modo de illa quae per Chaldaeos.

  VERS. 8.-- Ululatus ejus. Quasi, ideo ululabit Moab, quia ubi luxus prius, et delectatio propter irrigua et fontium amoena, ibi modo rivi sanguinis.

  VERS. 9.-- Aqua Dibon. Dibon, silentium, Dibon flens, et tamen una est civitas.

CAPUT XVI.
113.1256D|

VERS.--1. Emitte agnum. (HIER.) Idcirco prophetae vix intelliguntur, etc., usque ad qui dominetur in toto orbe.

  Petra deserti. (ID.) Ruth scilicet, quia juxta praeceptum Domini, etc., usque ad sicut enim Christus pro utroque populo venit, sic de utroque nasci voluit.

Ad montem filiae Sion. Jerusalem, vel potius ad Ecclesiam, quae est in contemplatione tanquam speculationis filia. In Jerusalem quoque maxime praedicavit, miracula fecit, passus est, mortuus est, et resurrexit, et genus humanum redemit.

  VERS. 2.-- Sic erunt. Sic in captivitatem transibunt 113.1257A| per Arnon: qui est terminus Moabitarum et Amorrhaeorum.

  (HIER.) Arnon (quae interpretatur illuminatio) eorum qui, derelictis erroribus, transcendunt ad scientiam veritatis.

VERS. 3.-- Ini consilium. Nihil agas sine consilio, nec circumferaris omni vento doctrinae, sequere magni consilii angelum.

  Coge consilium. De vagis scilicet et errantibus Ecclesiam faciendo.

  Pone quasi noctem. Tabernaculum scilicet, in quo quiescere te putabas, etc., usque ad ut fugientem populum Dei apud se recipiat et abscondat.

VERS. 4.-- Profugi mei. Qui me fugerunt, qui de Ecclesia egressi sunt, qui sensum suum sunt secuti, 113.1257B| non doctrinam Spiritus sancti.

Finitus est enim pulvis. Subito transit ad interfectionem Sennacherib, qui pulvis et miser, quia gloria ejus tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae, et miserabiliter ab hac luce migravit, occisus a filiis suis in templo Dei sui.

VERS. 5.-- Et praeparabit. Judaei exponunt hoc de Ezechia, qui, post mortem Sennacherib, in pace regnavit. Sed melius ad Christum referuntur, et quaedam ad primum, quaedam ad secundum referuntur adventum.

  VERS. 6.-- Sedebit super illud. Quiescens et judicans, super corda bonorum.

  Audivimus superbiam Moab. More Scripturae, quia laeta nuntiaverat, ne negligentes faceret, comminatione 113.1257C| terret.

  Et indignatio. (ID.) Contra Deum in coelum posuit os suum prophetis detrahens. Illud evangelicum apponens: Omnes qui venerunt ad te ante me fures fuerunt et latrones. Moysen et David homicidas vocat, Josue sanguinarium.

VERS. 7.-- Ululabit. Alter ad alterum, omnes scilicet haereticorum et philosophorum diversitates contra se in tormentis mugient.

  Super muros. Non aedificatos quadro lapide, sicut templum Dei sunt, in quo sic lapides politi, ut nec malleus auditus sit, nec securis.

VERS. 8.-- Suburbana Hesebon. Omnes cogitationes eorum (quod significat Hesebon) non pertinent ad civitatem Dei; de qua: Fluminis impetus laetificat 113.1257D| civitatem Dei (Psal. XLV); sed suburbana sunt, ut ad urbem Domini pertinere credantur.

  Sabama. Attolens altitudinem, etc., usque ad Domini ergo gentium apostoli et apostolici viri vineae Sabama exciderunt flagella.

  Erraverunt. Lustrantes universam terram Moab.

  In deserto. Ut tandem quos interficerent, non haberent.

  Propagines. Metaphoram vineae prosequitur.

  Transierunt mare. (ID.) Ut mirabilia Domini viderent in profundo tentationum liberati ex eis.

VERS. 9.-- Vineam: Vinea Moab, ex vicinia loci talis est, qualis Sodoma.

  Sabama. Qui se extollit contra sententiam Dei.

  113.1258A| VERS. 10.-- De carmelo. Carmelus mons est inter Phoenicem et Palaestinam imminens Ptolomaidi, in quo Elias oravit. Et ponitur saepe pro qualibet fertilitate; unde et hic: Auferetur laetitia et exsultatio de Carmelo (III Reg. XVIII), id est, fertilitas in qua laetabantur Moabitae.

  Exsultabit. Quia spiritualis circumcisionis notitiam se habere jactant haeretici.

  Vocem. Ne draconis venena inde exprimantur, et bibentes interficiantur.

VERS. 11.-- Venter meus. Propheta, qui tanquam cithara, musica arte compositus, et de Dei timore concipiens, multos liberos generat, ut omnis chorda sonum suum reddat.

  Et viscera. Sicut cithara sonum compositum non 113.1258B| emittit, etc., usque ad et Jacobus, cui una deest, desunt omnes.

  VERS. 12.-- Sancta sua. Ad sanctam, scilicet Ecclesiae, quae conabitur sua facere, non praevalebit: non enim statim perfecte virtutem capimus.

  Non valebit. In eis scilicet non invenient auxilium, in quibus sperabat, et sic apparuit, quia incassum colebat.

VERS. 13.-- Hoc verbum. In prooemio, etc., usque ad. Quod enim tibi coeperat, hic est completum.

  VERS. 14.-- In tribus annis: quasi diceret: Sicut pauci racemi remanent, etc., usque ad sed relicto errore conversus, tribus annis tantum parvus et modicus et inglorius relinquitur.

  Mercenari. (ID.) Falsa doctrina omnia lucri causa 113.1258C| facit, etc., usque ad levius peccatum est aperte peccare quam sanctitatem simulare.

CAPUT XVII.

VERS. 1.-- Onus Damasci. Ecce Damascus. (ID.) Damascus metropolis Syriae, etc., usque ad sed quia non egerunt poenitentiam captivati sunt.

  VERS. 2.-- Aroer gregibus. Myrica, quae est arbor infructuosa, nascens in desertis, et saxosis locis, quasi diceret: Omnes Syri infructuosi erunt et desolati. Alii dicunt ex hac arbore maleficis artibus odia concitari.

  VERS. 3.-- Et regnum. Ut peccatum non regnet in ea, quae prius sanguinem diligebat.

  Reliquiae Syriae. Ironice, pro ignominia, etc., 113.1258D| usque ad ambo ergo captivati ignominiose.

VERS. 4.-- Et erit in die illa. (ID.) Cum Syria vastata fuerit ab Assyriis, etc., usque ad alii in Cyrenem translati, quae est regio ultra Aegyptum.

  Emarcescet. (ID.) Non habebunt prophetas, nec signa, nec virtutes, nec regnum, nec sacerdotium; sed omne corpus gentis marcescet.

  VERS. 5.-- In messe. De gentibus dicitur: Messis quidem multa operarii, autem pauci (Matth. IX). Illi vero pauperes, messis reliquias quae per apostolos salvatae sunt, et rarissimas spicas legunt. Nec in montibus, sed in valle Raphaim, id est, in humilitate, litterae veritate. Raphaim enim gigantes sonat.

VERS. 6.-- Sicut excussio. (ID.) Percusso populo 113.1259A| Judaeorum, oliva quae sub Moyse sexcenta millia armatorum habuerat, et sub David numerante Joab innumerum populum, vix paucos fructus Salvatori obtulit.

  Duarum aut trium. Pauli et Barnabae. Et trium Petri, et Jacobi et Joannis, qui in monte transfiguratum Dominum conspexerunt, et archisynagogi filiam suscitari viderunt.

  Sive quatuor. (HIER.) Hi sunt reliqui novem, in quibus Judae proditoris Matthias locum obtinuit. Hi pro diversitate gratiarum nobis ignoti, in quatuor aut in quinque separati sunt, ut Evangeliorum numerum et legis in se volumina demonstrarent, tanquam praedicatores utriusque Testamenti.

  VERS. 7.-- In die illa inclinabitur. Quasi diceret: 113.1259B| Dominus esuriens, vix paucas, etc., usque ad sicut legitur in Paralipomen., et idola abjecerunt.

VERS. 9.-- In die illa erunt. Irruentibus Assyriis, et vastantibus non solum Damascum, sed et terram decem tribuum.

  Aratra. (ID.) Amorrhaeorum. Hoc contra decem tribus, quasi diceret: Sicut olim venientibus filiis Israel, relictis aratris fugerunt Amorrhaei, sic modo decem tribus venientibus Assyriis.

VERS. 10.-- Plantationem fidelem. Plantatio fidelis est, quando quis plantat et colit, et fructum colligit. Plantatio infidelis et germen alienum, quando alienus colligit: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus eradicabitur (Matth. XV).

Germen alienum. Non recipiens Patrem, quia non 113.1259C| recipis Filium; qui enim credit in Patrem, credit in Filium. Germen alienum, blasphemiae contra Christum.

VERS. 11.-- Mane semen tuum. (ID.) Cum scilicet visum fuerit germen, etc., usque ad omnes sancti cum ramis oleastri radicem salvari.

VERS. 12.-- Vae multitudini. Sennacherib et exercitui ejus, etc., usque ad cuncta opprimere et occupare cupienti.

VERS. 13.-- Rapietur. Raptus est a Jerusalem, quando cum paucis fugit in Ninivem. De mundo raptus est, quando a filiis suis cito occisus est, ut patet.

VERS. 14.-- Haec est pars eorum qui vastaverunt. Propheta ex persona Israel, quasi diceret: Sic solet 113.1259D| Deus beare inimicos nostros.

CAPUT XVIII.

VERS. 1.-- Vae terrae. (ID.) Quia de caeteris persecutoribus Ecclesiae dixerat, etc., usque ad quasi errando inutilia fecerit.

Vae terrae cymbalae alarum. Convertitur iterum ad Aegyptum, et vocat eum, etc., usque ad timorem Domini abstulerunt eis.

VERS. 2.-- In vasis papyri, id est in navibus de papyro factis, etc., usque ad pertransit et labitur.

VERS. 3.-- Gentem exspectantem et conculcatam. Omnes enim haeretici sibi promittunt ingentia, etc., usque ad id est doctrinam eorum audiunt.

113.1260A| VERS. 4.-- Nubes roris. Grata messoribus fatigatis, quibus refrigerium praestat, et stipulam arentem facit humectando secabilem: sic sermo meus contra Aegyptum, gratus omnibus erit in me credentibus, et Assyriis a me eis data victoria.

  VERS. 5.-- Ramusculi. (ID.) Inutiles: unde: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est: omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum, et omnem qui fert fructum purgabit eum.

VERS. 6.-- Et omnes bestiae terrae. Hyperbolicos. Neque enim omnes bestiae terrae super eum hyemabunt. Sed significat, et occisionem immensam, et bestiarum multitudinem maximam superventuram, quibus aestate et hieme cadavera sufficiant in escam.

  113.1260B| VERS. 7.-- In tempore. Revertitur Propheta ad populum Israel, et promittit ei bona, dicens: In tempore, quasi dicat: Vastata Aegypto, non sperabit ultra Juda in umbra ejus; sed fidei et bonorum operum Domino offerret munus. Quod impletum est septuagesimo anno post captivitatem sub Zorobabel et aliis ducibus.

CAPUT XIX.

VERS. 1.-- Onus Aegypti, etc. (ID.) Sciendum multa quae hic dicuntur ad Aegyptum historialiter pertinere; sed, et hic et in aliis locis, Scripturarum multa ponuntur quae non possunt juxta historiam stare, ut rerum necessitate cogamur altiorem intelligentiam quaerere.

  Ecce Dominus ascendet, etc. (ID.) Aegyptus, tenebrae 113.1260C| vel moeror, etc., usque ad et corda sapientium Aegypti pavore tabuerunt.

  Simulacra Aegypti. Idololatria fractam se sentiens, ut etiam magi a daemonibus docti, vel juxta prophetiam Balaam intelligentes natum Filium Dei, qui magicam destruerat artem, in Bethleem venerunt et Puerum adoraverunt.

VERS. 2.-- Et concurrere faciam. (ID.) Unde in Evangelio: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium: veni enim separare hominem a patre suo, etc., (Matth. X).

VERS. 3.-- Et dirumpetur, etc. (ID.) Dividetur in contraria voluntas Aegypti, ut non magna sentiant sicut ante, sed spirituali gladio separati, consilium suum cognoscant praecipitatum esse.

113.1260D| VERS. 4.-- Dominorum crudelium. Multis dominis Aegyptus tradita est. Primum Assyriis, post Nabuchodonosor, tertio Alexandro, ad ultimum Romanis, Antonio et Cleopatra ab Augusto superatis. Chaldaei crudeliores, Romani potentiores.

VERS. 5.-- Et arescet. Fieri solet, ut cum ira Dei captivitas venit, ut indignationem ejus pestilentia subsequatur, et contra peccatores elementa desaeviant. Veniente ergo captivitate per Chaldaeos vel Romanos, forsitan et Nilus, et fontes siccati sunt. Hyperbolicos quoque propter nimiam tribulationem flumina possunt dici defecisse, et fontes aruisse et rivuli.

  VERS. 11.-- Stulti. Adveniente captivitate Babylonica 113.1261A| vel Romana, omnia magorum defecerunt consilia.

  Principes Thaneos. (HIER.) Humilis mandati; omnes enim haeretici contrariam altitudini humilitatem docent, et ad inferos detrahunt, et humilis mandati et dejecti sunt principes.

  Filius sapientium. Haec dicebat unusquisque Pharaoni, etc., usque ad et deos magnos auctores suae gentis fuisse jactant Isim, et Osirim, et Typhonem.

  Regum antiquorum. Quasi dicat: Habeo scientiam Scripturarum cum sapientia saeculari.

VERS. 14.-- Ebrius et vomens. (ID.) Furore draconum, ut tandem post vomitum intelligant ebrietatem suam. Quandiu enim ebrii fuerint, nec principium habebunt, nec finem.

  113.1261B| VERS. 15.-- Refrenantem. (HAYMO. in Isa.) Pro eo quod Hieronymus debuit transferre, etc., usque ad alii prae lascivia quid faciant, nesciunt.

VERS. 16.-- Mulieres. Quas amat Aegyptus, quas solas vult Pharao vivere, necatis viris. Diabolus virtutes interficit, vitia conservat.

VERS. 17.-- Terra Juda Aegypto. Scientia Scripturarum lex, et prophetae; Evangelia erunt Aegypto in festivitatem cum se cognoverit, vel in timorem cum se mendacia habuisse intellexerit.

  In pavorem. Alii in festivitatem, etc., usque ad promittendo auxilium eis.

  VERS. 18.-- Quinque civitates. Quidam quinque libros Moysi intelligunt, etc., usque ad quia de vitiis ad virtutes commutantur.

  113.1261C| Lingua Chananaea. Quaeritur cur non lingua Hebraea, etc., usque ad et qui tactu immundo delectantur.

VERS. 19.-- In die illa. (ID.) Hoc non intelligens Onias sacerdos, etc., usque ad et eos usque hodie linguam propriam tenuisse.

  Et titulus. Titulus Domini evangelica doctrina et apostolica, quae est usque ad terminos terrae, unde: In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII). Vel titulus juxta terminum fidei, operatio bona, quae quantum et fides extendi debet, vel imitatio passionis Christi.

  VERS. 20.-- Clamabunt enim. Cum evangelica doctrina creverit, et persecutio ingruerit, tunc qui crediderint, clamabunt ad Deum patrem.

  113.1261D| VERS. 23.-- In die illa. Ante adventum Domini, singulae nationes, etc., usque ad qui de regno in regnum discurrunt.

  Et servient Aegyptii. Non quod postea illi fuissent subjugati, etc., usque ad ejusdem cum ipsis conditionis.

  In die illa erit. (ID.) Non vicissim ab Assyriis Aegyptiisque medius vexabitur, sed erit tertius cum ipsis serviens, scilicet Romanis.

VERS. 25.-- Benedictus. Hae regiones prae omnibus aliis monarchis abundaverant, et ideo benedici meruerunt.

CAPUT XX.

VERS. 1.-- In anno. (ID.) Assyria nomina sunt 113.1262A| haec, etc., usque ad expugnat eos qui serviunt generationi et libidini.

  In anno. Azotus, urbs Palaestinorum potentissima de quinque, etc., usque ad quae per eum loquebatur Dominus.

  Cum misisset. Pulchre rex Assyriorum Sargon, id est princeps hortorum, dicitur, cui similis est Achab: Qui vineam Naboth in hortum vertere cupiebat; quod ille tropologice intelligens, maluit mori quam facere, ne paterna haereditas et possessio antiqua in regis impii mutaretur delicias.

  VERS. 2.-- Vade et solve. Praecipitur prophetae ut sacco calceamentisque depositis, etc., usque ad nihil enim occultum quod non reveletur.

Et fecit sic. Mira obedientia, solo cilicio induebatur 113.1262B| vir nobilissimus, ut Hebraei tradunt. Cujus filiam Rex Manasses accepit in conjugium, non erubuit nudus incedere, nihil honestius judicans quam Domino obedire.

  VERS. 3.-- Discalceatus. (ID.) Notandum quod antequam capiatur Azotus, etc., usque ad ad quam festinat, vel stare, vel ambulare.

VERS. 4.-- Ad ignominiam. Quia pascha Domini comedere non poterant, quod comedit lumbis accinctus, baculum tenens manu, calceatis pedibus, ne, per hujus saeculi solitudinem transiens, a serpentibus mordeatur.

  VERS. 6.-- Haeccine erat. Admiranda Dei providentia, etc., usque ad in fine ex toto peribit, cum regnum Christi illuxerit.

CAPUT XXI.
113.1262C|

VERS. 1.-- Onus deserti maris. Babylonis, pro multitudine populi dicta mare.

  De deserto venit. In quo Dominus tentatus, in quo Israelitae percussi a serpentibus.

VERS. 2.-- Qui incredulus. Generalis sententia, quasi culpa singulorum est quod in tempestate opprimuntur.

Ascende Aelam. LXX: Aelamitae et legati Persarum. Aelamitae, despicientes. Ascende, quasi diceret: O Persae et Medi, nolite timere, equos ascendite, Babylonem obsidete. Ascende. Dei fortitudine confisus, audacter, contra adversarios loquitur.

Omnem gemitum. Quo te et alias gentes gemere 113.1262D| faciebat; vel, ut nullus jam gemat pressus potentia Babylonis; vel, tantis malis sit afflicta, ut contra te gemere non audeat.

VERS. 5.-- Pone mensam. Quasi diceret: O Persae et Medi, sumite cibum, etc., usque ad in quo ignea tela diaboli restringatis.

  Contemplare, etc. Quid post mensam ingruat et, vel, contemplare, o Balthasar, quid scripserit in pariete: Mane, Tethel, Phares.

  VERS. 6.-- Speculatorem. Speculantes dicuntur prophetae.

VERS. 7.-- Ascensorem. Cyrus princeps imperabat Medis et Persis, etc., usque ad litterae scilicet et spiritus ad duo referunt Testamenta.

  113.1263A| VERS. 8.-- Leo. Idem leo pro virtute animi, qui speculator praerogativa contemplationis.

Super speculam Domini. Id est, per diem in contemplatione positus, diebus ac noctibus paratus audire et loqui quae praeceperit.

  Stans totis noctibus. Ut me custodiam ab omni peccato, ut sim dignus audire verbum Domini.

VERS. 9.-- Ecce iste venit vir. Quod sequitur, se vidisse significat, venire, scilicet Salvatorem super bigam sedentem, et duobus animalibus, id est, asino et camelo, unum currum jungentem.

  Cecidit, cecidit. Cyro et Dario Babylonem vastantibus, etiam idola sunt confracta, templo Beli subverso et igne concremato.

  VERS. 10.-- Tritura mea. Quasi dicat: O popule, 113.1263B| qui recondendus es in horrea mea, quem trivi variis angustiis, ut excuterem paleas et triticum purum, conferrem in horrea, quae audivi a Domino ex Deo Israel, etc.

VERS. 11.-- Onus Duma. LXX: Idumaeae, etc., usque ad onus Duma ad me clamat.

  Ad me clamat. (HIER.) Deus, scilicet custos meus, etc., usque ad loquitur deinde gentibus: Si me quaeritis, studiosius quaerite (Joan. IX).

VERS. 12.-- Venit mane, etc. Quasi populo meo dabo lumen laetitiae, etc., usque ad operatione, et sic audiam vos.

VERS. 13.-- Onus in Arabia. Arabes sunt Saraceni, etc., usque ad inde alloquitur Deus Judaeos fugientes sic:

  113.1263C| In saltu ad vesperam. O Judaei, qui obsidionem Babyloniam fugietis in saltu, id est in silvis Saracenorum dormietis, fugientes Chaldaeos in semitis Dodanim, quod interpretatur in propinquos vel cognatos, id est, in via quae ducit propinquos vestros Saracenos.

  Vesperam. (ID.) Quae est principium noctis. Qui peccare incipit, in vespera est; qui ad summum venit, in media nocte. Media nocte primogenita Aegypti occiduntur. Petrus negat, luce jam vicina poenitet.

  In semitis. (ID.) Quia vespera principium malorum, etc., usque ad quando contra patrem rebellavit.

VERS. 14.-- Occurentes sitienti ferte. Hoc contra eos potest dici, qui otio et desidiae se tradiderunt et propria salute contenti sunt, nec poenitentibus et conversis manum porrigunt.

  113.1263D| Sitienti ferte aquam. Fatigatis fratribus ardore solis et sitis ferte aquam, ne in solitudine pereant.

VERS. 16.-- Adhuc in uno, etc. Quasi diceret: Quia non habuistis in eos misericordiam, prope sustinebitis captivitatis miseriam. Post annum a Judaica captivitate et Jerusalem subversione, hi quoque vastati sunt.

  Quasi in anno mercenarii: (ID.) quod est: Quomodo mercenarius annum suum, etc., usque ad panemque coelestem comederint.

CAPUT XXII.
  VERS. 1.-- Onus vallis. Jerusalem quondam domina gentium, etc., usque ad qui de sublimi sensu Scripturarum ad infima corruerunt.

  113.1264A| Vallis visionis. LXX: Sion, id est speculae, scilicet Ecclesiae.

  Quidnam tibi quoque. Quasi diceret: Cum philosophia et sapientia saecularis, de sublimibus disputans, simplicitatem Ecclesiae contemnat, cur, tu quoque sectaris excelsa?

VERS. 2.-- Plena. Doctrina haereticorum plena est multiloquio et clamore.

Interfecti tui. (HIER.) Vallis, scilicet Sion, voluntate propria, ad haereticos scilicet transierunt. Comparatione eorum qui post praelium victi sunt, infelicius vulnerantur qui sponte se tradunt: quomodo in martyrio, qui post poenas negat, levius punitur quam qui sine necessitate Christum abnegat.

  VERS. 3.-- Cuncti principes, etc. Sicut in Jeremia 113.1264B| legitur, Sedechias nocte per muri foramen, etc., usque ad et in Babylonem ducti sunt.

  Fugerunt. In fuga concordes, quorum princeps est draco fugiens, coluber tortuosus.

VERS. 5.-- Et fletuum. (ID.) LXX: Erroris. Non quod fletus et error a Domino sit, sed occasione Scripturarum quas dedit eis legendas, nascitur erroris occasio, et possunt dicere: Quare nos errare fecisti a via tua? (Isa. LXIII.)

VERS. 6.-- Elam. Civitas in Perside provincia, in qua optimi sagittarii: Elam sumpsit pharetram. Elam, ascensus eorum, id est superbia haereticorum, sumpsit pharetram, ut sagittet in obscuro rectos corde.

  Parietem. Ecclesiae firmamenta, clypeo suo, id est impugnatione nudavit.

  113.1264C| VERS. 8.-- Operimentum. Templum quod gentibus et pollutis ante opertum et clausum erat.

Armamentarium. Juxta templum erat domus quam aedificavit David ad reponenda arma, in cujus circuitu arbores multae; unde dicitur domus saltus. Ipsa quoque non lapidea, sed lignea fuit: ex humore enim caementi et lapidum (ut aiunt) eruginat ferrum.

VERS. 9.-- Et congregastis. Terra promissionis, quamvis uberrima, etc., usque ad inferior quae ab hostibus capi poterat, superior quae non poterat.

VERS. 11.-- Et lacum. (ID.) Non puteum qui aquam vitalem habet et aeternam, sed lacus contritos qui continere non valent aquam.

Inter duos muros. Scilicet et Novum et Vetus 113.1264D| Testamentum, fecerunt sibi novas aquas, quas interiores putant et majora continere mysteria quam Vetus Testamentum.

VERS. 12.-- Et vocabit Dominus Deus exercituum. Quotidie provocat Dominus haereticos ad poenitentiam, etc., usque ad sed vilipendentes et desperantes dicebant: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur (Jerem. XXXIV).

VERS. 14.-- Moriamini. (ID.) Vitiis, aut cum eis ad inferos descendatis, etc., usque ad quae hic dicuntur non pertinent ad captivitatem factam tempore Ezechiae.

  VERS. 15.-- Sobnam. (HIER.) Convertere nunc, etc., usque ad unde ei Dominus haec mala minatur

  113.1265A| VERS. 16.-- Quid tu hic? Ac si diceret: Cur tibi vis aedificare domum? etc., usque ad quam sepulcrum et memoria appellandum.

VERS. 18.-- Coronans coronabit te. Qui scilicet quondam habebas coronam pontificis, et sanctificationem in lamina auri (in qua scriptum erat nomen Dei), tribulatione et angustia coronaberis.

  Tribulatione. Pro lamina aurea in qua scriptum erat nomen Domini, quam in fronte portabat sacerdos semel in anno.

  Quasi pilam. Sicut sphaera in loco declivi et spacioso stare non potet, sic populus tuus in orbis terminos dispergetur.

VERS. 20.-- Servum meum Eliacim. Per Sobnam superbum, etc., usque ad Filium Helciae, id est patris 113.1265B| Domini.

  VERS. 22.-- Clavem. Per clavem quam super humerum portat, sceptrum regni et signum victoriae, id est crucem possumus intelligere quam Christus ipse in suo proprio portavit humero.

  Domus David. Domum David vocat domum Domini, in qua erat aurea clavis.

  Et aperiet. Unde: Qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit. Quod in passione reseravit claudi non poterit; quod in caeremoniis clausit, nemo aperiet.

VERS. 24.-- Et suspendam super. Unde in Evangelio: Omnis populus pendebat ex eo. Hodie quoque ad verbum sapientiae ejus pendent.

  VERS. 25.-- Auferetur paxillus. Quae dicuntur, etc., 113.1265C| usque ad Judaei convertentur ad fidem.

CAPUT XXIII.
  VERS. 1.-- Onus Tyri. Tyrus nobilissima civitas Chananaeorum, etc., usque ad hanc miseriam praedicit Isaias: Onus Tyri, etc.

  Ululate. In Graeco apertius: Ululate, naves Carthaginis: vos, scilicet, qui Tyrum venire consuevistis causa negotiationis. Carthago colonia fuit Tyriis, ab eis constructa et culta.

  Naves maris. Hebraice Tharsis, id est exploratio gaudii vel contemplatio, quia gaudii contemplatio et laetitiae vertetur in lacrymas.

VERS. 3.-- Negotiatio. (HIER.) Negotiatores, etc., usque ad et de aliis vitiis ad alia transeunt.

Semen Nili messis fluminis fruges, etc. Sic construitur: 113.1265D| semen Nili fluminis erat messis et fruges ejus, scilicet Tyri. Terra Chananaeorum, in qua Tyrus est, infertilis est: Aegyptus, quam irrigat Nilus, fertilis frugibus, quas Tyrus ab Aegyptiis commutabat.

VERS. 4.-- Mare. Saeculi scilicet in quo parva animalia cum magnis, draco (quem Dominus formavit ad illudendum ei) videns eos a venatoribus Christi capi, qui a daemonibus fuerunt capti, dicit contrariae fortitudini venatorum (quam significat Sidon): Erubesce, Sidon.

  Non parturivi. Quasi diceret: Nihil profuit parturisse, peperisse et enutrisse juvenes, quia Tyrus sine defensione capta est.

  VERS. 5.-- Cum auditum fuerit in Aegypto, etc. 113.1266A| Tum de omnibus vitiis, tum de haeresibus hoc sentitur, quia una capta alia pertimescit, et in alterius confusione altera se capiendam sentit.

VERS. 6.-- Transite, ululate, qui habitatis. Sicut supra dictum est, cum non possent Nabuchodonosor resistere, festinaverunt qui potuerunt naves conscendere: alii remanserunt in civitate.

VERS. 7.-- Nunquid non haec vestra est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate, etc. Quasi diceret: Haec ideo praecipio, quia urbs vestra Tyrus, deposito errore veteri, transibit ad veritatem.

  VERS. 8.-- Principes institores ejus inclyti terrae, etc. (ID.) Inter alios negotiatores, vel etiam in regnis.

VERS. 9.-- Ad ignominiam deduceret, etc. Non Dominus ignominiae auctor est, sed quod ignominiosum 113.1266B| est ostendit, secundum illud: Contaminatione contaminabit eum, non quod sacerdos contaminationis auctor sit, sed quod ostendit contaminatum eum quem mundum putabant multi.

VERS. 10.-- Flumen. Babyloniorum. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion (Psal. CXXXVI).

Cingulum ultra tibi. Fortitudo resistendi, cingulo enim lumbos restringimus: in lumbis fortitudinem habere dicimur.

VERS. 11.-- Conturbavit regna. Scilicet Aegyptiorum et Moabitarum, et aliarum in circuitu. Tyro enim capta et subversa, alia regna conturbata sunt timore. Regnum quoque Aegypti pro subversa Tyro datum est Nabuchodonosor.

113.1266C| VERS. 12.-- Filia Sidonis. (ID.) In terra Chanaan sunt Tyrus et Sidon; unde: Mulier Chananaea exivit de finibus Tyri et Sidonis occurrens Salvatori (Matth. XV).

Transfreta. Saepe videmus quosdam a proposito suo transire ad aliud, a militia ad negotiationem: a causis ad arma mutant industriam, ut mutent infelicitatem. Sed, Deo dispensante, omnia eveniunt contraria, ut per miserias coacti non in se, sed in Domino creatore confidant.

VERS. 13.-- Talis populus non fuit. Usque ad mortem Nabuchodonosor fortissimi super omnes Chaldaei et Assyrii; postea populus Graecorum et Romanorum fortior fuit.

  Suffoderunt. Quando Nabuchodonosor Tyrum invasit 113.1266D| navigio, non solum murum, sed et domos subvertit; et quae erat negotiatio civitatum, facta est per septuaginta annos siccatio sagenarum.

VERS. 14.-- Naves maris, etc. Hebraice Tharsis, etc., usque ad vir ecclesiasticus destruit et subjicit sibi.

VERS. 15.-- Septuaginta annis. (HIER.) Tyrus quondam angustiata, etc., usque ad quis ergo non habeat spem salutis, si bene cecinerit, si chordas, id est virtutes, bene composuerit?

  (ID.) Septenarius et septuagesimus, qui vel singulis diebus, vel septem decadibus perficitur, perfectam significat poenitentiam, ut, tempore poenitentiae expleto, jure Tyrus ad antiquum statum restituatur.

  113.1267A| Canticum meretricis. Quae ab amatoribus derelicta solet carmina in consolationem componere, et praeterita commemorare, sic et Tyrus reversa.

VERS. 16.-- Sume tibi citharam. Quae de hoc onere sequuntur ad reversionem Tyri spectant.

  Bene cane, frequenter, etc. Admonet eam canticum miseriarum suarum semper cantare, ne iterum eadem patiatur. Dicunt enim hanc esse musicae naturam: si laetum invenerit, laetiorem facit; si tristem, tristiorem reddit.

  VERS. 18.-- Et erunt negotiationes ejus, et mercedes. ejus. Sicut dicit Hieronymus in Jeremia, etc., usque ad mercedes Domino sacrificaverunt.

CAPUT XXIV.
  VERS. 1.-- Ecce Dominus nudabit, etc. (HIER.) 113.1267B| Post specialem gentium singularum correptionem, etc., usque ad Aegyptiorum et multorum aliorum ad generale onus judicii extremi transit.

VERS. 2.-- Erit. (ID.) Omnes similiter vel pro bonis remunerabuntur, vel pro malis damnabuntur. Nulla diversitas erit inter nobilem et ignobilem, sacerdotem et laicum, servum et dominum, etc. Omnes enim exaequo stabunt ante tribunal Christi; nec erit acceptio personarum apud Deum.

  Sic sacerdos. Bonus populus cum bono sacerdote percipiet coronam vitae; mali simul sustinebunt tormenta gehennae sine acceptione personae.

  Terra. (ID.) Terrena opera ad nihilum redigentur, ut abolita imagine terreni hominis permaneat imago coelestis. Caro enim et sanguis regnum Dei 113.1267C| non possidebunt, quia mortale hoc induet immortalitatem.

VERS. 6.-- Maledictio vorabit terram. Sicut in principio benedixit Deus omni creaturae, sic in fine maledicit his qui terreni sunt; nec peregrini, sed habitatores terrae: et qui in ea peccant, obliti conditionis suae contra se mutuo debacchantes. Et pauci remanebunt, qui habeant imaginem coelestis.

  VERS. 7.-- Luxit vindemia, infirmata vitis est. (ID.) In consummatione, mundi praeteritarum deliciarum recordatio erit materia cruciatuum; unde, purpuratus dives qui receperat bona in vita sua, elevans oculos de inferno, cernit Lazarum in requie (Luc. XIX); unde: Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis (Luc. VI).

  Ingemuerunt omnes qui laetabuntur, etc. Hoc testimonium 113.1267D| ingerimus eis qui in conviviis non solum gula et ebrietate, sed auribus luxuriantur, ut per omnes sensus animae fortitudo mollescat.

VERS. 10.-- Attrita est civitas vanitatis. Mundus in quo omnia vana, vanitas vanitatum et omnia vanitas.

VERS. 11.-- Clamor erit super vino. Per vinum, errorem; ebrii enim errant. Per plateas (quae Graece a latitudine dicuntur) spatiosam et latam viam, quae ducit ad mortem, accipimus. Super his ergo qui erraverunt in lata et spatiosa via hujus saeculi, in die judicii clamor doloris erit.

VERS. 13.-- In medio terrae. Jerusalem, quae est (ut aiunt) umbilicus terrae. Et, autumant multi, quia Dominus judicaturus super montem Sion, 113.1268A| ex quo ascendit, in aere sedebit, in nube veniet.

Quomodo si paucae olivae, etc. Paucis relictis, cum persecutio voraverit terram, etc., usque ad collectis quoque racemis vix pauci remanent in vitibus vacuis.

VERS. 14.-- Atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus. (ID.) Laudabunt qui poterunt remanere et pressuram Antichristi fugere, vel ardorem imminentis gehennae.

  Hinnient. Equorum similitudine, laetitiae gestientes magnitudinem.

VERS. 16.-- A finibus terrae, laudes audivimus, gloriam justi. In Hebraeo, alis terrae. Alae autem vel fines terrae, prophetae sunt et apostoli, qui de terrenis ad coelestia volant, et quibusdam praeceptorum finibus vivendi modum terminant. Dicunt ergo sancti: 113.1268B| Sicut a prophetis et apostolis audivimus, sic modo impletum videmus.

Secretum meum mihi. (ID.) Nec potest plene enarrare praemia bonorum, nec poenas malorum, quae praevidet per spiritum; et inde dolet, dicens: Vae mihi.

VERS. 17.-- Formido et fovea. Possunt haec tam ad tempora martyrum, etc., usque ad sic etiam fiet in tempore Antichristi.

  VERS. 18.-- Apertae sunt, etc. Ut videat Deus iniquitates Antichristi et judicet. Dum enim non punit peccata, se videre ea dissimulat.

  Fundamenta terrae. Principes saeculi, terrena opera.

  VERS. 19.-- Confractione confringetur. Non quod terra redigatur in pulverem, vel nihilum, sed quia omnia terrena transibunt. Et quomodo ebrius nescit 113.1268C| quid agat, sic omnes qui versantur in terra malorum magnitudine ebrii erunt et stupebunt ad omnia.

VERS. 20.-- Tabernaculum unius noctis. (ID.) Quod a viatore transfertur, ut nullum remaneat vestigium, sic transibit figura hujus mundi (I Cor. VII), et erit terra deserta ut non sit habitatio amplius hominum in ea.

  VERS. 21.-- Et erit, etc. Quasi diceret: Fenestrae coeli apertae sunt, ut prospiciente Domino terrena peccata, omnis figura terrenorum operum praetereat et corruat, neque in pristina statura resurgat. Visitabit ergo Dominus in die illa super militiam coeli, ut non solum terrena, sed coelestia judicet.

  Super militiam. (ID.) Inebriatus est in coelo gladius meus. Astra non sunt munda in conspectu ejus. Et in angelis suis reperit pravitatem (Isa. XXXIV, Job. XV, IV).

  113.1268D| Reges terrae. (HIER.) Rectores tenebrarum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI); unde in Daniel: Exiit in occursum mihi princeps regni Persarum, et princeps regni Medorum (Dan. X)

VERS. 22.-- Et congregabuntur. (ID.) Origenes dicit quod, post hanc sententiam: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV), post multos dies, id est post mille annos visitandi et liberandi sunt. Sed hoc Ecclesia non recipit. Dictum est enim: Ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XIII). Quod autem aeternum est omni fine caret, et sicut gaudium aeternum, ita et supplicium.

  Unus fascis in lacum. Unde: Alligate ea per fasciculos ad comburendum.

113.1269A| Et post multos. Notandum quod non addit: a Domino vel ab angelis, etc., usque ad quod Domini arbitrio derelictum est.

VERS. 23.-- Et erubescet. Unde creatura ingemiscit et parturit, etc., usque ad qualis fuit Abraham mortuus in senectute bona.

CAPUT XXV.
 
 VERS. 1.-- Amen. (HIER.) Hebraeum, quo saepe Dominus utitur in Evangelio: Amen amen, id est vere vere dico vobis.

  VERS. 2.-- Civitas. Eversa a Nabuchodonosor, restituta est a Neemia, et a Jesu summo sacerdote. Eversa a Romanis, restituta est ab Aelio Adriano; sed non in eodem loco, nec in statum pristinum.

  Et in sempiternum. (ID.) Ut mille annorum regnum 113.1269B| et aureae Jerusalem et gemmatae fabula quiescat.

VERS. 10.-- Et triturabitur Moab, etc. (ID.) Licet generaliter de consummatione mundi loqueretur, etc., usque ad per Moab igitur recte intelligimus diabolum filiis Dei semper adversarium.

  Paleae in plaustro. Ferratis plaustris teruntur paleae, ut eas facilius animalia et pascant et ruminent.

CAPUT XXVI.
  VERS. 1.-- In die illa, etc. (ID.) Hoc ad praesentem Ecclesiam potest referri, et ad diem judicii. Nunc Ecclesia canticum novum cantat: Christi nativitatem, passionem, resurrectionem, ascensionem. Vetus namque est antiquum hominem ad inferna descendere; novum, ad coelum ascendere.

  Urbs fortitudinis. Vox justorum, et nunc, et in 113.1269C| futuro.

VERS. 2.-- Aperite portas. Hoc canticum repente mutat personas.

  Portas. Justitiae; unde: Aperite mihi portas justitiae. Portae vitae et justitiae, etc., usque ad et per multas portas ad eum qui dicit: Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV).

VERS. 3.-- Pacem. (ID.) Repetitio confirmatio est. Hanc habet ille de quo dicitur: Homo homo filiorum Israel (Ezech. XIV); et alibi: Vir vir cujus uxor cubile maculaverit (Num. V), ut duplex homo et duplex vir pacem consequatur duplicem.

VERS. 6.-- Conculcabit eam pes, etc. Quia Omnis qui se exaltat humiliabitur (Luc. I). Etiam ad contrarias fortitudines haec referre possumus.

  113.1269D| Egenorum. (HIER.) Apostolorum, quos expulerunt Judaei de finibus suis, qui, Domini imitantes paupertatem privilegium virtutis, ejus consecuti sunt.

  VERS. 9.-- Anima mea desideravit, etc. Non caro; unde: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum (Psal. XLI). Caro concupiscit adversus spiritum (Gal. V).

VERS. 10.-- Misereamur. (ID.) Dominus ad prophetam: An misereamur impio, ita ut discat, scilicet clementiam meam, dum ipse salvatur? quasi, hoc melius est.

Et non discet justus, etc. Quasi diceret: Quomodo poterit nosse tuam justitiam, expertus tuam clementiam?

Et non videbit. Dominus ad prophetam, quasi melius 113.1270A| est, ut videat, et erubescat de malis suis. Et non videbit, quasi diceret: ad poenam sufficit, quia non videbit me regnantem in coelo cum sanctis meis. LXX: Auferetur impius, ut non videat claritatem Dei.

VERS. 11.-- Confundantur zelantes. LXX: Zelus apprehendet populum ineruditum.

  VERS. 12.-- Domine, dabis. (ID.) Notandum quod postquam opera nostra reddiderit nobis, pacem etiam daturus sit, et quod ideo postulent pacem, quia operatus sit in eis. Dicunt, se, scilicet tormenta, sustinuisse, ut post misericordiam consequantur.

VERS. 13.-- Domine, possederunt. (ID.) Daemones, quos in idolis coluimus. LXX: Domine, extra te nescimus alium, non absolute alium, sed extra te: Pater enim in Filio, et Filius in Patre.

  113.1270B| Tantum in te recordemur. (ID.) Non aliud petimus, nisi ut post errores digni simus, qui nominis tui recordemur.

Perdidisti omnem. (ID.) LXX: Masculinum eorum, etc., usque ad memoria masculinum interpretatus est contra illud: Nolite errare, Deus non irridetur.

VERS. 15.-- Nunquid. Non poenitentiam egit, et hoc est: Nunquid, etc., quasi diceret: Securitas negligentiam, negligentia contemptum parit.

VERS. 18.-- Et peperimus. Alii distingunt sic: Et peperimus spiritum, salutem non fecimus in terra.

  Spiritum: salute, etc. Ut tota mente credamus, et per quem beneficia non sensimus, per tormenta discamus.

  VERS. 21.-- Revelabit terra. (ID.) Terreni tunc 113.1270C| non poterunt celare quos occiderunt, quia tunc omnia aperta; vel, terra quae suscepit sanguinem martyrum et operuit, tunc revelabitur quando resurgent.

CAPUT XXVII.

VERS. 1.-- In die illa, etc. (ID.) Tradunt Hebraei diabolum, etc., usque ad ut inducatur gladius super eum.

  Vectem. (HIER.) LXX: Fugitivum. Tunc enim fugiet, etc., usque ad serpens autem, quia insidias molliter infundit.

  Cetum. Hebraei, Tanniu; unde Hebraei fabulabantur Leviathan habitare sub terra et in aethere, Tanniu vero in mari.

VERS. 2.-- Vinea meri cantabit. Cui Jeremias propinat calicem meracissimum. Merum Graece, purum Latine.

  113.1270D| VERS. 5.-- An potius? Vox Patris deliberative, etc., usque ad qui non sunt salvati auctoritate legis.

  VERS. 6.-- Israel, id est populus Judaeorum conversus, videns doctrina filiorum suorum orbem floruisse.

VERS. 9.-- Idcirco. Quasi diceret: Ideo dimittetur iniquitas domui Jacob: et caetera propter merita scilicet apostolorum, qui per mundum idolorum altaria comminuerunt.

VERS. 11.-- Conterentur. (ID.) Sicut Delbora ad bellum ivit et populum ad ignominiam Judaeorum judicavit; et imminente Chaldaeorum captivitate, viris tacentibus Olda prophetavit: sic imminente captivitate Romanorum, veniebant forte mulieres et docebant eos.

113.1271A| Mulieres. Diversae Synagogae; vel aperte mulieres, quae nudatis pectoribus sanguinantes feriunt lacertos.

  Docentes eam. (HIER.) Magna infelicitas populi et reprehensio, a mulieribus lamentationis carmina discere.

  VERS. 12.-- Ab alveo. LXX: ab Euphrate, etc., usque ad quia habet turbidas aquas, et non perpetuas.

CAPUT XXVIII.

VERS. 1.-- Vae coronae superbiae. (ID.) Huc usque ad consummationem mundi, etc., usque ad nec poenitentiae fructum salutis habuit.

  Vallis pinguissimae. Gethsemani fertilitate frugum, per eam erat eis ascensus in civitatem, et ibi figebant aliqui, ludi causa, tentoria dum in civitate morabantur.

  113.1271B| VERS. 5.-- In die illa. (ID.) Secundum prophetiam, cum Dominus, etc., usque ad Scribae enim et Pharisaei vino et sicera inebriati sunt.

VERS. 6.-- Fortitudo revertentibus. (ID.) Non leguntur bella Ezechiae, sed Dominus pro eo bellum gessit, interfectis centum et octoginta quinque millibus Assyriorum, quorum Judaei spolia collegerunt: et ad portas Jerusalem cum gaudio reversi sunt.

  VERS. 8.-- Omnes enim. Dum Scripturarum non digerunt cibos, nec corpori faciunt vitales, sed immaturos et fetentes egerunt, ut in eis Dominus nullum inveniat locum.

VERS. 9.-- Ablactatos a lacte, avulsos. Alios non, quia portare non possunt. Hi enim sunt qui jam solido cibo uti possunt; aliis dicit Apostolus: Lac 113.1271C| dedi vobis potum, non escam (I Cor. III).

VERS. 10.-- Quia manda, remanda, manda, remanda; exspecta, reexspecta, exspecta, reexspecta, modicum ibi, modicum ibi. (ID.) Quasi dicat. Vos non potestis doceri, quia irridentes prophetas (per quos praedicit Dominus vobis mala superventura, ut poenitentiam agatis et liberemini); opponitis, manda, remanda; quasi dicat: O Propheta, praecipe quod vis, minare quae vis; haec tamen non eveniunt quae minaris.

VERS. 11.-- In loquela enim. Quasi dicat: Malo vestro haec dicitis, quia non praenuntiabit vobis Dominus amodo mala, sed statim inferet. Et hoc est: In loquela enim labii et lingua altera loquentur ad populum istum, etc.

  113.1271D| VERS. 16.-- Lapidem. Lapidem quem aedificantes reprobaverunt, hic factus est in caput anguli.

  VERS. 19.-- Sola vexatio intellectum dabit auditui.

VERS. 21.-- Sicut enim. Philisthaeos congregatos superveniens David auxilio Domini, divisit vivos a mortuis et perversa loca dispersit; unde locus ille Baalphrasim nomen accepit.

Alienum opus. (ID.) Opus proprium Dei est misereri, parcere, condonare. Non suum, sed alienum est, irasci, punire.

(GREG.) In mundum veniet, ut faciat opus suum, scilicet ut redimat genus humanum; sed ab ipso est alienum opus ejus; non convenit enim Deitati conspui, flagellari, crucifigi.

VERS. 24.-- Nunquid tota. (HIER.) Pius et misericors 113.1272A| Deus genus humanum, ut fructum boni operis afferat, arat ut agricola vomere praedicationis, proscindit verbere tribulationis, nunc peste, nunc captivitate corrigit; et hoc est: Nunquid tota die, etc.

VERS. 25.-- Gith et cyminum. Gith et cyminum quae in virga excutiuntur, etc., usque ad clavem scientiae habentes.

  VERS. 29.-- Et hoc a Domino Deo exivit.

CAPUT XXIX.

VERS. 1.-- Vae Ariel. (ID.) Ad Jerusalem compatientis affectu: Quia si cognovisses et tu (Luc. XIX); Ariel, leo Dei; leo enim Dei Jerusalem potentissima et fortissima fuit.

  Expugnavit. (ID.) Cum potentissima esset, repugnantibus caecis et claudis, quando Joab primus domatum 113.1272B| excelsa conscendit.

  Additus est annus. Cum captivitati essent a Nabuchodonosor, neque templum habebant, neque sacrificium, et hoc per multos annos: et hoc est annus ad annum additus.

VERS. 3.-- Quasi sphaeram in circumitu tuo. Templi similitudinem retinentis antiquam, non magnificentiam.

VERS. 4.-- Pythonis, etc. (ID.) Phytonissa quae erat in Endor per necromantiam Samuelem, imo daemonem suscitavit: et hujusmodi futura praedixit in populo illo. Mania, insania, unde manichaeos, manthos, divinatio.

VERS. 6.-- In tonitruo. Visi sunt Romani irruere cum tonitruo, et terra moveri eorum adventu, et 113.1272C| cum flamma ignis, quia et civitatem succenderunt et templum.

  VERS. 9.-- Obstupescite et admiramini. (HIER.) Post subversionem Jerusalem et templi, id est Ariel contra Scribas et Pharisaeos prophetia dirigitur.

  VERS. 11.-- Signatus est enim. Haec impleta sunt, quando et dignitatem et sacerdotium amiserunt, et civitas destructa est et templum a principibus Romanorum.

VERS. 13.-- Eo quod appropinquat populus iste. (ID.) Dominus in Evangelio Matthaei utitur, etc., usque ad verbis propriis usos.

  Labiis suis. (ID.) LXX. Labiis suis me honorat, cor autem ejus longe est a me: frustra autem colunt me, docentes praecepta hominum atque doctrinas.

113.1272D| VERS. 14.-- Peribit enim. (ID.) Ab loco hoc Apostolus testimonium ponit: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo: aliis verbis eumdem sensum: Vere grande miraculum fecit Deus in populo ut eodem tempore civitas arderet, et templum corrueret, et omnis magistrorum scientia deperiret.

VERS. 15.-- A Domino abscondatis. (ID.) Quasi non videat Deus. Hoc errore Adam et Eva absconderunt se: Cain quoque dixit: A facie tua abscondar.

  VERS. 16.-- Perversa est, etc. (ID.) Ut Creator ignoret creaturam; unde Apostolus: O homo tu quis es, qui respondeas Deo? nunquid dicit figmentum factori suo: Quare me fecisti? (Rom. IX.)

113.1273A| VERS. 17.-- In modico et in brevi. (HIER.) Modicum et breve ex quo hoc praedictum est usque ad ascensionem Domini: omnia enim tempora, aeternitati comparata, brevia sunt et momentanea.

  Libanus in Carmel. Libanus mons in Phoenicia, etc., usque ad si esset cum adultero viro.

VERS. 21.-- Et declinaverunt frustra a justo. Daemones conati sunt, etc., usque ad Scribae et Pharisaei declinaverunt frustra a justo, dicentes: Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX).

  VERS. 22.-- Redemit Abraham. De igne Chaldaeorum, etc., usque ad ignis enim lingua eorum ur dicitur.

CAPUT XXX.

VERS. 1.-- Vae, filii desertores, dicit Dominus. 113.1273B| (ID.) Post prophetiam contra Ariel et caetera, etc., usque ad fugerunt in Aegyptum: et hoc est: vae, filii desertores.

  VERS. 2.-- Qui ambulatis. Ut dicit Hieronymus: Jeremias cum eis ivit, etc., usque ad: ut habitaretis in terra vestra.

  Erant enim in Thaphnis. Quasi dicat: An ideo recessistis a me, ut fugeretis usque in Thaphnis et Anes? Thapnis civitas in qua magi contra Moysen signa fecerunt; Anes in finibus Aegypti sita est: forsitan timore turbati non ausi sunt in Thaphnis manere, et fugerunt usque ad Anes.

  VERS. 6.-- Onus jumentorum. (ID.) Post decem onera diversarum gentium, undecimum onus reliquarum duarum tribuum ponit, quae remanserunt 113.1273C| ducto Sedechia et aliis principibus in Babylonem.

  In terra. (ID.) Eremus per quam pontifex Joanna filius Chareae et alii duces traduxerunt reliquias in Aegyptum contra praeceptum Domini; vel, ipsa Aegyptus in qua multas tribulationes et angustias sustinuerunt.

VERS. 8.-- Nunc ergo. (ID.) Dominus ad Jeremiam, vel ad Isaiam secundum Hebraeos, etc., usque ad quia bene feci eis, bene docui, et ipsi spreverunt.

  VERS. 12.-- Pro eo quod reprobastis verbum. (ID.) Haeretici quoque et omne dogma contrarium veritati, etc., usque ad et saltem coenosam et parvulam aquam sitientibus praebere.

  VERS. 13.-- Sicut interruptio cadens. Quasi: Quomodo interruptio muri altissimi qui longam traxit 113.1273D| ruinam difficile instaurari, et pristinum decorem recipere potest, sic veniet vobis repentina contritio.

VERS. 19.-- Plorans nequaquam plorabit. (ID.) Judaei referunt hoc ad tempus illud quando sub Zorobabel, etc., usque ad in specula scilicet et visione pacis, id est Ecclesia.

VERS. 21.-- Post tergum. Prima conditione quasi in facie Adam audivit a Domino, etc., usque ad et hoc est: Aures tuae audient verbum monentis post tergum.

  Neque ad dexteram. In utraque parte quidquid supra modum est, in vitio est. Neque ad dexteram, etc. declinandum est, sed via publica gradiendum, id est regia, quae non fallit.

VERS. 22.-- Et contaminabis laminas. (ID.) Idola 113.1274A| scilicet quae ad similitudinem veritatis artifex lingua composuerit, in splendore eloquentiae (quod significat argentum) et in ratione sapientiae (quod significat aurum) comminues, et disperges, et immunda judicabis.

VERS. 23.-- Et dabitur pluvia. (ID.) In Regum volumine scriptum est, etc., usque ad nisi enim vitia abjecerint, virtutes non subeunt.

  Pascetur. Quidam haec hyperbolicos Cyri temporibus, qui captivitatem populi relaxavit, in Judaea completa, contendunt.

  VERS. 24.-- Commixtum migma. Isaac hordeum sevit, etc., usque et ad per paleas et hordeum paulatim proficiunt, et transeunt ad frumentum.

VERS. 25.-- Et erunt. In die judicii super montes 113.1274B| et colles erunt rivi, etc., usque ad qui enim biberit de aquis ejus non sitiet in aeternum.

  Interfectionis multorum. (ID.) Multi enim sunt vocati, etc., usque ad quorum linguae in Babylone confusae, et super quos cecidit turris in Siloe.

VERS. 26.-- Et erit lux. Cum praemium laboris percipient, quia creatura liberabitur a servitute corruptionis. Non mirum si luna solis fulgorem recipiat: Quia justi fulgebunt sicut sol (Matth. XIII).

VERS. 27.-- Ecce nomen Domini. Filius in nomine Patris, unum enim nomen est Patris et Filii et Spiritus sancti: unde: Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: non in nominibus, sed in nomine quod est Deus.

VERS. 28.-- Spiritus ejus velut torrens inundans. 113.1274C| (HIER.) Sicut torrens inundans cum pervenerit usque ad collum, animantem suffocat, sic spiritus irae Dei in judicio impios suffocabit. Finem omnium venisse significans, sicut torrens suffocat eum ad cujus collum pervenit; sic Dei judicium neminem transibit impunitum.

Quod erat in maxillis. Ut pro voluntate diaboli circumferrentur, haec perdet Dominus in die judicii, vel in praedicatione apostolorum cum gentes ad fidem venerint, et idola relinquent.

VERS. 29.-- Canticum erit vobis. Post poenam malorum agit de gloria sanctorum. Sicut filii Israel, transito mari Rubro, cum vidissent Pharaonem et Aegyptios submersos, cum laetitia dixerunt: Cantemus Domino, gloriose enim, etc.; sic in die judicii, 113.1274D| transito mundo et damnato diabolo et membris suis, sancti cum laetitia exsultabunt in Dei laudibus; eodem modo in conversione gentium.

Sicut qui pergit. Praeceptum est filiis Israel, ut decimam bonorum suorum Domino offerrent, Datorem bonorum glorificantes: sic sancti in judicio offerent manipulos suos exsultantes et Deum laudantes, et gentes conversae similiter.

  VERS. 33.-- Sulphuris. In inferno fetor intolerabilis et inexstinguibilis ignis.

CAPUT XXXI
  VERS. 1.-- Vae qui descendunt in Aegyptum. (ID.) Egit de gloria bonorum et de poena reproborum, nunc revertitur ad reliquias quae remanserunt 113.1275A| in terra Juda, ducto Sedecia et aliis in Babylonem. Sed prius monuit ne irent in Aegyptum: modo quia ierunt minatur malum.

  Non sunt confisi super sanctum Israel. Non exquisierunt corde, sed verbis; dixerunt enim ad Jeremiam: Ora pro nobis Dominum quid agere debeamus? et noluerunt obedire. Cui simile: Deum non invocaverunt. Quod de malis sacerdotibus dictum est.

VERS. 2.-- Ipse autem sapiens. Unde Jeremias: Maledictus homo qui confidit in homine, etc., usque ad locus ubi crucifixus est Dominus specialiter vocatur Sodoma et Aegyptus (Apoc. XI).

  VERS. 4.-- Quia haec dicit. (HIER.) Hoc de illis, qui cum Sedecia in captivitatem ducti, post septuaginta annos, Domino miserante, reversi sunt, caesis in 113.1275B| Aegypto Israelitis et Aegyptiis, in quorum auxilio confidebant.

  VERS. 5.-- Sic proteget Dominus. Ita fecit Dominus contra Samaritanos, qui impedire conati sunt aedificationem templi. Et in tempore Machabaeorum in paucis multos fudit.

  VERS. 6.-- Convertimini. In prophetia, nec temporis, nec historiae ordinem servat, etc., usque ad sic toto affectu mentis redirent.

VERS. 9.-- Ignis est in Sion. Sion, Ecclesia in qua ignis et caminus qui devoret peccatores, scilicet ligna, fenum, stipulamque consumat.

CAPUT XXXII.
  VERS. 1.-- Ecce in justitia regnabit. (HIER.) Finita prophetia de his qui in Aegyptum descenderant, incipit 113.1275C| de adventu Christi et apostolorum ejus.

  VERS. 2.-- Et erit vir sicut. (ID.) Quasi diceret: Sic erit tutus in tribulationibus, sicut qui ventum et turbinem fugiens tuto se abscondit loco; et qui fontes purissimos invenit in deserto; qui solis ardorem suum prominenti devitat saxo.

  VERS. 9.-- Mulieres. (ID.) Matronas alloquitur captivandas a Romanis ut poeniteant; vel, per mulieres Synagogas notat, vel urbes Judaeae. Mulieres opulentae, surgite: Post vocationem gentium, quibus Christus in justitia imperavit, ad mulieres opulentas sermo dirigitur.

VERS. 10.-- Post dies et annum. Unde: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI); et alibi: Annum placabilem Domino (Isa. LXI).

113.1275D| Post dies. Id est praedicationem Christi. Qui enim impoenitentes fuerunt, etsi non illico captivati, tamen illico conturbati, quia noluerunt recipere praedicationem Domini.

  VERS. 12.-- Super ubera plangite. Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros.

  VERS. 14.-- Onagrorum. (ID.) Quorumlibet sylvestrium animalium et avium, quae ibi longo tempore habitaverunt.

VERS. 15.-- Donec effundatur. Spiritus sanctus, praedicante Elia et Enoch, descendat super nos, sicut In Pentecoste super apostolos. Adjungit autem se propheta compatiendo illis.

  113.1276A| Desertum. Solitudo scilicet gentium vertetur in divitias Israel, et Israel reputabitur in gentes.

  VERS. 17.-- Et cultus justitiae. Ut in silentio oremus, non in plateis, non clamantes, non in multiloquio.

  VERS. 18.-- In tabernaculis. (ID.) Jam in mansionibus coeli confidenter habitat, unde: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV); vel, in Ecclesiis quae in Domino fiducialiter sperant.

VERS. 19.-- Grando, quasi diceret: Cum populus Christianus in pulchritudine pacis sederit, tunc ira Dei in saltum saeviet.

VERS. 20.-- Beati qui seminatis. (ID.) In expositione Ecclesiastis. Ille magister dignus beatitudine habetur, qui super irriguum pectus seminat audientium, 113.1276B| tam de Judaeis quam de gentibus populo congregato.

CAPUT XXXIII.

VERS. 1.-- Vae qui praedaris. (ID.) Contra Sennacherib: possunt haec etiam referri ad quemlibet raptorem et ad ipsum diabolum.

  VERS. 2.-- Domine, miserere nostri. (ID.) In persona populi obsessi a Sennacherib, vel potius, apostolorum et omnium fidelium.

  Mane. Qui de exercitu Sennacherib remanserunt; socios mortuos viderunt et in fugam versi sunt.

  VERS. 3.-- Angeli. Michaelis scilicet, qui princeps Judaeorum, vel Gabrielis, fortitudo et dux praeliorum.

VERS. 4.-- Bruchus. Ex locusta bruchus nascitur, etc., usque ad mortuae etiam bruchos gignant.

113.1276C| VERS. 6.-- Tuis. O Ezechia; vel suis secundum alios, scilicet liberati populi.

Ejus. (HIER.) Scilicet salutis: sine timore enim neque sapientia, neque scientia quidquam prodest, unde: Habebis multa bona si timueris Deum (Tob. IV); et: Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX).

  VERS. 8.-- Pactum. Quod pepigit Dominus cum Abraham, scilicet: Multiplicabo semen tuum sicut stellae, etc. (Gen. XXII); et alibi: Habitabis in loco isto amodo et usque in sempiternum (Zach. XI).

VERS. 9.-- Libanus. Templum: Basan, Regio Og, quam dedit Moyses trans Jordanem duabus tribubus et dimidiae: haec quoque uberrima. Carmelus mons terrae promissionis fertilissimus. Per haec ergo debemus intelligere Judaeos omnem fertilitatem amisisse.

  113.1276D| VERS. 14.-- Quis poterit. Dei magnalia narrat et Deum ignem vocat.

  VERS. 17.-- Terram. Viventium. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, vel in coelo positi, terrena despiciunt.

  VERS. 20.-- Tabernaculum quod. (ID.) Tabernaculum quod habuerunt Judaei per eremum, etc., usque ad Ecclesia autem immobilis fundata est supra firmam petram.

VERS. 22.-- Dominus enim. (ID.) Judicabit orbem terrae in justitia.

VERS. 23.-- Laxati sunt funiculi tui, etc. Redit ad terrenam Jerusalem, et loquitur de ea sub specie navis: superiora dicta sunt de urbe solemnitatis 113.1277A| nostrae quam Dominus fluviis suis circumdat.

CAPUT XXXIV.

VERS. 4.-- Omnis militia coelorum. (HIER.) Sol, et luna, et stellae obscurari videbuntur, clarescente vera luce, quae est Christus. Spiritus quoque mali, amissa potestate, in inferno recludentur.

Et complicabuntur sicut liber. Non scilicet interior, etc., usque ad nihil enim postea scribetur in eis.

VERS. 6.-- In Bosra. (ID.) In civitate mundi contra Deum munita. Bosra enim munita, vel ex Deo; mundus enim voluntate Domini firmatur; unde: Ipse super maria fundavit eum: et: Ego confirmavi columnas ejus. Bosram et Edom, Hebraeorum magistri, Romam volunt intelligi, et omnia de ipsa dici quae sequenti continentur capitulo.

  113.1277B| VERS. 8.-- Quia dies ultionis Domini annus retributionis. Post generalem mundi ultionem, ad Jerusalem revertitur, cui primum loquebatur et destructionem ejus plano sermone describit, quae facta est a Romanis.

  VERS. 11.-- Ibis. Avis aquatica serpentibus inimica: has aves dicit Josephus a Moyse delatas in bellum contra Aethiopes; quia serpentes abundant in terra illa per quam aditurus erat.

  VERS. 12.-- Nobiles ejus. Apostoli enim jam transierant ad gentes: alii fideles admonitione Spiritus sancti, imminente captivitate, transierunt Jordanem in regnum Agrippae qui pacem habebat cum Romanis.

CAPUT XXXV.
  113.1277C| VERS. 1.-- Laetabitur. Exposita captivitate Judaeorum, agit de conversione gentium.

  VERS. 2.-- Saron. Populi Judaeorum; unde: Erit Saron sicut desertum (Isa. XXXII).

VERS. 7.-- Viror calami. Impletio Scripturae, quae per calamum; et intentionis adjutorium, quae per juncum: calamus enim et juncus juxta aquas oriuntur et virent.

CAPUT XXXVI.
  VERS. 1.-- Et factum est. (HIER.) Libri Regum et Paralipomenorum consentiunt, etc., usque ad Jerusalem obsedit.

  VERS. 3.-- Sobna. (ID.) Sobna scriba, alius, non superbus, qui, ut tradunt Haebraei, comminatione Rabsacis perterritus, inferiorem partem civitatis 113.1277D| tradidit, arce remanente et templo.

VERS. 4.-- Haec dicit. Sicut forsan a patre audierat, haec dicit Dominus: et ut verba ejus habeant majus pondus, notat arrogantiam: Haec dicit rex magnus, quasi contraria fortitudo.

  VERS. 6.-- Ecce confidis. (ID.) Mentitur plane. Nusquam enim legitur Ezechiam in Aegypto spem posuisse.

  VERS. 8.-- Nec poteris. Non ex imbecillitate, sed praeceptorum Domini observatione, qui per Moysen de rege Israel praecepit, dicens: Non multiplicabis tibi equos, et currus, nec uxores plurimas.

VERS. 16.-- Facite mecum benedictionem, etc. Laudate me, benedicite me. Vel sicut habet alia 113.1278A| editio: Facite quod vobis utile est, ut me recipiatis et pax maneat vobiscum.

CAPUT XXXVII.

VERS. 1.-- Et factum, est cum audivisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua. (ID.) Scindunt vestes, quia audierant Rabsacen blasphemantem. Scidit rex, credens ex peccatis suis et populi hoc provenisse.

  VERS. 2.-- Isaiam filium Amos. In libro Regum legitur, qui misit ad Isaiam prophetam. Sed hic, quia de se Isaias texit historiam, non prophetam, sed filium prophetae se nominat.

  VERS. 4.-- Pro reliquiis. Jam enim decem tribus adductae, civitates Judae et Benjamin vastatae: pars etiam inferior civitatis in manus hostium tradita ab impio et superbo pontifice Sobna. Leva oculos, etc.

  113.1278B| VERS. 7.-- Ecce ego dabo ei spiritum, etc. Quasi dicat: Non dicam universa quae Assyrio faciam, ne meam videar jactare potentiam, sed hoc unum: Ecce ego dabo.

VERS. 8.-- Et invenit. Pugnasse Sennacherib regem Assyriorum contra Aegyptios, etc., usque ad Chaldaicae scriptores historiae.

VERS. 15.-- Oravit. (HIER.) Jam securior de liberatione. Ante enim ascendit, sed non legitur orasse, quia pro peccatis suis metuebat haec fore.

  VERS. 18.-- Vere enim, Domine: multis probatur historiis venisse reges Persarum in Graeciam, et subvertisse et spoliasse templa.

VERS. 21.-- Et misit. Historia libri Regum et Paralipomenorum admiscetur prophetiae, quia est 113.1278C| prophetia de liberatione urbis, de interitu Assyrii, de reversione solis, et de annis Ezechiae additis.

  VERS. 22.-- Filia Jerusalem. Quae prius non responderat, jam certa de ultione, secura de poena.

VERS. 25.-- Et exsiccavi. Tantus fuit exercitus ut fluenta exsiccarent, et ideo puteos aquae inopia facerent.

VERS. 29.-- Superbia. (ID.) Non ultra sustinebo, ut scias te non viribus haec potuisse, sed arbitrio meo. Merebantur enim impiae gentes et infructuosae arbores ut per te, quasi securim succiderentur.

VERS. 30.-- Tibi autem. (ID.) Omnia haec per nuntios Propheta ad Ezechiam loquitur, quid Sennacherib dixerit, quid ei Dominus responderit: nunc ad ipsum verba convertit, ne dubitet ventura quae 113.1278D| praedixit. In hoc enim maxime prophetis credebatur, quia non solum longe post futura, sed in proximo complenda testabantur.

Et in anno. Scilicet imminente messe, irruerunt Assyrii, et vastaverunt messes, et vineta, et oliveta: et ob nimiam obsidionem, quod ex granis repertum est, habuerunt in victum primo anno et secundo; quia enim in anno obsidionis serere non potuerunt, quae repererunt ex pomis et frugibus sumpserunt.

VERS. 33.-- Propterea. (ID.) Revertitur ad propositum, et post futurorum spem metum excutit praesentem. Nec enim tanta erit laetitia de his quae promittebat futura, quanta de imminentibus cura

VERS. 35.-- Propter me. Significat, quia non ex 113.1279A| merito suo, sed Dei clementia conservantur, imo et patris eorum David memoria. In quo admonentur suae negligentiae, et fidei illius, atque justitiae, quam tantum diligit Deus, ut posteros sanctorum merito eorum tueatur.

VERS. 37.-- Et reversus. Ideo reservatus, ut sciat potentiam Dei et blasphemantia comprimat ora, et praedicet majestatem illius quem ante despexerat.

VERS. 38.-- Filii ejus. Invidentes (secundum traditionem Judaeorum) Asaraddon, etc., usque ad reservatus a filiis in templo Dei sui occidendus.

Ararat. (HIER.) Regio Armeniae campestris, per quam fluit Araxes, incredibilis ubertatis, ad radicem Tauri montis, qui illuc usque tenditur. Arca vero Noe non ad montes generaliter Armeniae delata est, 113.1279B| quae appellata est Ararat, sed ad montes Tauri altissimos, qui imminent campis Ararat.

CAPUT XXXVIII.

VERS. 1.-- In diebus illis aegrotavit. (HIER.) Quia de victoria dignas Deo grates non retulit, sed in superbia evanuit, sicut Regum et Paralipomenorum liber aperit; unde: Quem Deus diligit, corripit, ne elevetur in superbiam post incredibiles triumphos.

  Morieris tu. Cui simile: Ninive subvertetur: et multa sub comminatione praedicta, nec impleta; non Deo mutante sententiam, sed provocante nos ad sui notitiam. Dominus enim patiens est super malitia.

  VERS. 2.-- Ad parietem. (ID.) Templi, scilicet juxta quod Salomon exstruxit palatium.

VERS. 3.-- Obsecro, Domine. Iturus ad Dominum, 113.1279C| narrat opera sua. Felix conscientia, quae in tempore malorum potest recordari bonorum.

Obsecro, Domine. Audiens se moriturum, non annos plurimos petit, sed Dei judicio dimittit quid praestare velit: noverat Salomonem Deo placuisse, quia non petierat ampliores annos vitae.

Et quod bonum. Idola patris sui destruxit, ostia domus Domini, quae ille clauserat, aperuit, serpentem aeneum quem in Gabaon Judaei adorabant comminuit, et in ventum sparsit.

  Et flevit. Flevit quia moriebatur sine filiis, etc., usque ad et post mortem plurimos resuscitatos legamus.

  VERS. 4.-- Et factum est Verbum Domini. Praepostero ordine hic refertur historia, quae in Regum 113.1279D| volumine consequentius legitur.

  VERS. 5.-- Ecce ego adjiciam super dies. Secundum quod visum est, etc., usque ad et de annis Ezechiae additis.

  VERS. 7.-- Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia fecit Dominus verbum hoc quod locutus. (ID.) Praesentis scilicet temporis et futuri, ut quomodo sol revertitur ad exordium sui, ita Ezechiae vita ad evolutos redeat annos. Nobis quoque in hebdoade et ogdoade viventibus post resurrectionem Christi vitae spatia protelentur.

  VERS. 10.-- Ego dixi. (ID.) Cum Deus Ezechiae sine labore victoriam dedisset, etc., usque ad peccatores in dimidio dierum moriuntur.

  In dimidio dierum meorum. Unde: Viri impii et 113.1280A| dolosi non dimidiabunt dies suos, quia non implent opera virtutum, nec poenitendo emendant delicta.

  Ad portas inferi. Quaesivi. Ubi constituta est domus omni viventi ante adventum Christi.

VERS. 11.-- Quietis. Quidam codices habent: Quievit generatio mea, quod et Hieronymus aliquando transtulit, deceptus ambiguitate verbi, et postea correxit.

VERS. 15.--> Respondebit mihi. (ID.) Quod erravi emendabo, tu esto fidejussor et protector: Non est enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis (Rom. IX).

Cum ipse. Haec mihi juste, quasi diceret: nihil restat nisi patienter sustinere et ipsum fortem exorare qui fecit quod voluit.

  113.1280B| Recogitabo. Quod praeteritum est non adjuvat sustinentem; unde stulta est Epicuri sententia, qui asserit recordatione praeteritorum bonorum mala praesentia mitigari.

  In amaritudine animae, quasi diceret: et hi etiam in amaritudine, quia praesens tribulatio nihil boni praeteriti sentit, et semper humana felicitas aliquibus aspergitur aversis.

  VERS. 18.-- Quia non infernus confitebitur. Sine fine damnati neque in inferno poenitentiam agunt, neque laudes Deo referunt.

VERS. 19.-- Vivens vivens, etc. Non infernus velmors.

Pater filiis. Unde: interroga patrem tuum, et annuntiabit, etc.

VERS. 21.-- Super vulnus ejus. Aiunt Hebraei 113.1280C| Sehin ulcus sonare, non vulnus, etc., usque ad cum Deus fecerit eam.

CAPUT XXXIX.

VERS. 1.-- In tempore illo. (HIER.) Superius dictum est, quia Asaraddon Sennacherib successit, etc., usque ad et amisso virili robore, in muliebrem redigitur mollitiem.

  VERS. 2.-- Et in omni potestate sua. (ID.) In thesauris domus Domini, in quo praecipue offendit. Hoc enim non erat potestatis ejus. Jam tamen de valvis illis templi auri laminas tulerat.

  In thesauris ejus. Tacet de thesauris Domini, metuens reprehendi, quod scilicet ostendit eis quodcunque haberet in potestate, templi, scilicet supellectilem; 113.1280D| unde:

VERS. 7.-- Et erunt eunuchi. (ID.) Tradunt Hebraei hoc impletum esse in Daniel et ejus sociis, qui, capto Joachim filio Josue, cum suo populo sunt capti et in Babylonem ducti et eunuchizati, vel evirati; non tamen putandum quod eunuchi fuerint corpore, sed mente, sicut qui se castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX).

  VERS. 8.-- Fiat tantum pax. Debuit peccatum suum cum David confiteri, et iram Dei removere a posteris, aut compati cum Moyse, qui dicit: Dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro quem scripsisti (Exod. XXXII). Quod quia non fecit, propterea non respondet ei; sed, conversus ad populum, dicit: Consolamini, etc.

CAPUT XL.
113.1281A|

VERS. 1.-- Consolamini. Quasi dicat: Quia rex vester non compatitur vobis, consolamini Christo. Potest ad gentes referri, de quibus Dominus per Zachariam: Ego congregabo populum orientis, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum (Zach. VIII).

Loquimini ad cor. (HIER.) Ad cor loquitur qui moestum consolatur, sicut de Sichen dicitur: Locutus est Sichen ad cor ejus, et consolatus est eam (Gen. XXIV).

Jerusalem. Jerusalem a Chaldaeis et Romanis corpore et anima; Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata, animo angustiata.

  Malitia ejus. Malitia afflictio sicut illud: Si est malum in civitate quod non faciat Dominus (Amos. III).

  Dimissa est. Causa consolationis, remissio peccatorum, 113.1281B| etc., usque ad quia purgata sunt et soluta per poenas.

VERS. 3.-- Vox clamantis. (ID.) Hujus vocis memores, Judaei miserunt ad Joannem ut interrogarent eum: Tu quis es?

VERS. 4-- Omnis vallis exaltabitur. Qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, etc. Hoc usque hodie in deserto gentilium Ecclesiarum clamant magistri.

VERS. 5.-- Et videbit omnis caro. De primo adventu subito ad secundum raptus dicit: Et videbit omnis caro.

  Os Domini. Prophetae qui praedicaverunt futurum Christum, scilicet salutare Dei nostri.

  VERS. 6.-- Quid clamabo? (ID.) Non sine causa quaerit: cum enim se sponte obtulit, dicens: Ecce 113.1281C| ego, mitte me: populo suo dura nuntiavit, et nunc idem metuit.

  Omnis caro. Qui portat imaginem terreni, etc., usque ad sic homo, per aetatum successiones, amittit decorem et cadit in mortem.

  VERS. 8.-- Verbum autem Domini. Verbum Christus cum corpore suo, quod est Ecclesia.

  VERS. 9.-- Sion. (ID.) Per Sion et Jerusalem, apostolos et alios doctores intelligit, quos admonet ut quae a Domino acceperunt praedicent, et culmina virtutum ascendentes, verbo et exemplo doceant.

VERS. 11.-- Gregem suum, etc. Nunc contemplatione, in futuro ipsa visione: nunc docendo, postea salvando vel satiando.

Fetas. Doctores filios quotidie Deo parturientes.

  113.1281D| VERS. 12.-- Quis mensus est? (ID.) Ne de vocatione gentium dubitetur, magnitudo vocantis describitur.

  Pugillo. Pugillus, contractis digitis pugnus, palmus a pollice usque ad minimum digitum extenta manus, ut per palmum et pugillum coelos extentos et globum terrae noverimus.

VERS. 13.-- Spiritum Domini super me, eo quod unxerit me ad annuntiandum mansuetis misit me: Et requiescet super eum Spiritus Domini.

VERS. 15.-- Quasi pulvis exiguus. (ID.) Hebraei hoc verbo tenuissimum pulverem significari putant, etc., usque ad et tam Graecae quam Latinae linguae paupertatem.

VERS. 16.-- Libanus non sufficiet. Libanus mons 113.1282A| maximus et pascuis uberrimus et arboribus; sed etsi omnia ligna succidantur ad succendendum, et omnia animalia immolentur ad holocaustum, ad implendam vel placandam tamen majestatis potentiam non sufficiunt.

VERS. 19.-- Nunquid. Stultitiam gentium redarguit, ut ab idololatria recedant.

VERS. 20.-- Forte lignum. (ID.) Hebraice mesuchan , quia genus ligni est imputribile, de quo maxime idola fiunt: hoc autem dicit ut, idolis reprobatis, suscipiatur doctrina Evangelii et reveletur gloria Domini, ut videat omnis caro salutare Dei.

VERS. 21.-- Ab initio. Legis Moysi, vel a principio mundi in ipsis creaturis quae omnes suum suo modo praedicant artificem.

  113.1282B| VERS. 22.-- Super gyrum. Hinc nonnulli terram quasi punctum et globum esse contendunt.

  Quasi locustae. In ejus comparatione, vel considerata terrae magnitudine.

  Tabernaculum. Hinc quoque in similitudinem sphaerae coelum esse contendunt, et ejus hemisphaerium terris imminere.

VERS. 23.-- Qui dat secretorum. Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi, et hoc est: Qui dat secretorum scrutatores, quasi non sint (I Cor. I).

VERS. 25.-- Cui assimilastis me, adaequastis me, dicit Sanctus. Quasi diceret: Quare similitudini Deum comparatis, nec ex creaturarum magnitudinem Deum creatorem intelligitis? si non creditis verbis, credite oculis vestris, et elementorum omnium 113.1282C| servitute omnipotentiam Domini cogitate.

VERS. 26.-- In numero. (ID.) Illi numerata sunt quae Abraham numerare non potuit: et serviunt delegato officio, ut sol cursum coeli uno expleat anno, et caetera suo modo.

Militiam eorum, etc. Angelos scilicet, unde: Millia millium ministrabant ei (Dan. VII). Inde et Dominus Sabaoth dicitur, id est militiae, vel exercituum, vel virtutum.

  VERS. 27.-- Quare dicis, etc. (ID.) Cum haec propheta diceret, etc., usque ad sine judice sumus, et immerito affligimur.

  Via mea. Bona opera, non pertinent ad Deum terrena, non considerat quid quisque agat. Inde injuste opprimitur, quasi jumenta et pisces, sine rectore.

  113.1282D| VERS. 28.-- Creavit. Omnia novit, omnia continet, omnia majestate sua dispensat.

  Sapientiae ejus. (ID.) Ex hoc loco aliud apostoli sumptum videtur: Incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles viae ejus: quasi diceret: Solus Deus aeternus, impassibilis, caetera omnia deficient.

VERS. 30.-- Deficient pueri. Qui scilicet gaudent corporis sanitate, et pueritiam et adolescentiam putant esse perpetuam.

VERS. 31.-- Mutabunt. Ut sint fortes in Deo, fient debiles mundo, et post mortem carnis fient immortales.

Sicut aquilae. Sicut aquila secundum physicos, alliso ad silicem rostro, vetustate nimia aduncato 113.1283A| innovatur, sic qui vetustatem peccati per petram, quae est Christus, mortificant, mortui mundo innovantur Deo, unde: Renovabitur ut aquilae juventus tua (Psal. CII).

CAPUT XLI.
  VERS. 1.-- Taceant insulae. (HIER.) Quia in salo gentes, scilicet quae salsis et amaris fluctibus saeculi tunduntur.I

  VERS. 2.-- Quis suscitavit ab oriente. (ID.) Quidam Hebraeorum hoc ad Cyrum regem Persarum referunt, etc., usque ad qui ab initio cognovit haec.

  VERS. 3.-- Semita in pedibus. Laborem vel lassitudinem ejus vitae non sentiet: Exsultavit ut gigas ad currendam viam.

  VERS. 5.-- Viderunt insulae. (ID.) Id est gentes in 113.1283B| circumitu, etc., usque ad et confortavit eum clavis praeceptorum, ut in timore Domini permaneret.

VERS. 8.-- Et tu, Israel, serve meus. (ID.) Dominus ad apostolos affectuose, etc., usque ad postea electi in amicitiam Dei jungimur.

VERS. 9.-- Et a longinquis. Jam usque ad extrema Judaei dispersi, et inde ad finem multi vocati.

VERS. 14.-- Vermis Jacob. (ID.) Vermes dicuntur apostoli, tanquam ejus imitatores qui dicit: Ego sum vermis et non homo (Psal. XXI). Et sicut vermis penetrat terram, sic praedicatio eorum corda audientium.

  Qui mortui estis ex Israel. Sicut ille qui dicit: Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres (I Cor. XV); et alibi: Vivo autem jam non ego; vivit 113.1283C| vero in me Christus (Gal. II).

  VERS. 15.-- Ego posui te quasi plaustrum. Vir ecclesiasticus habet praedicationis rostra, etc., usque ad ut male congregati bene dividantur.

VERS. 19.-- Dabo in solitudinem cedrum. (ID.) Arborum varietates diversitatem spiritualis gratiae significant, ne saltem una chorda de cithara Domini, et aliqua virtus gratiarum Ecclesiae deesse videatur: quarum sublimitatem ad coelestia festinantem illuminat lignum olivae, fomes lucis, requies laborantis vel lassati.

  Spinam, et myrtum, et lignum olivae. LXX: Sethim, quae est arbor albae spinae similis, etc., usque ad et ideo consolatores sanctae Ecclesiae significat.

VERS. 22.-- Annuntiate. (ID.) Significat quia 113.1283D| idola nec audiendi nec respondendi habent facultatem, etc., usque ad patet quod idola post adventum Christi vocem amiserunt.

VERS. 23.-- Si potestis. Neque daemones possunt, nisi Dei permissione, quod assident idolis, quia nec porcos, nec sancti Job jumenta potuerunt disperdere sine Dei permissione. Paulus quoque tradidit Satanae quosdam.

  VERS. 25.-- Suscitavi. (ID.) Adhuc contra idola loquitur et contra cultores eorum, etc., usque ad ut credant in eum qui venit ab ortu solis.

VERS. 26.-- Quis annuntiavit ab exordio? quasi diceret: Nullus in gentibus fuit qui annuntiaverit adventum Filii. Si est autem qui annuntiaverit, dicemus, 113.1284A| quia justus est; in adventu Filii, daemones, qui in idolis ventura nuntiabant, obmutuerant.

Audiens sermones vestros. Quia bruta gentilium corda errorem suum intellexerunt, et vaticinia falsa reliquerunt.

VERS. 27.-- Primus ad Sion dicet. Ecclesiam significant; ecce astiterunt filii, scilicet tui, quos per fidem meam donavi tibi, scilicet apostoli, quorum praedicatione nati sunt tibi filii.

VERS. 29.-- Ecce omnes injusti. Quidquid de idolis vel de gentibus diximus, ad haeresiarchas et pravitatis dogmata referamus, quia, Christo pacem Ecclesiae nuntiante et veritatem monstrante, ipsi errores sequuntur, et vento et turbini comparantur.

CAPUT XLII.

113.1284B| VERS. 1.-- Ecce servus. (HIER.) Notandum quia apostoli Jacob, Israel, et semen Abrahae appellantur, quibus postea quasi servis et hominibus dicitur: Noli timere, vermis Jacob, etc. Christus autem non semen Jacob vel Israel, sed servus dicitur.

  Dedi Spiritum. In conceptione; unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. (Phil. II). Et in baptismo claruit, cum Spiritus in specie columbae super ipsum requievit (Luc. I).

  VERS. 3.-- Linum fumigans. Sacerdotium jam pene exstinctum, de lino autem fit sacerdotale vestimentum.

  Educet judicium. Judicabit, scilicet non metuens Scribas et Pharisaeos.

VERS. 4.-- Non erit tristis. (ID.) Hoc Matthaeus 113.1284C| non posuit, sive inter judicium et judicium media scriptoris errore sublata sunt. Est autem sensus, aequalitatem vultus omni tempore conservabit: Quod de Socrate falso gloriantur philosophi, quod scilicet plus solito non tristis fuerit, nec laetus.

  In terra judicium. Unde: In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, etc. (Joan. IX).

  VERS. 6.-- Justitia. Justum fuit ut transiret per apostolos ad gentes contemptus a Judaeis.

VERS. 7.-- Vinctum. Funibus peccatorum: in Evangelio, quem Satanas vinxerat Dominus solvit.

VERS. 8.-- Alteri. Filius et Spiritus sanctus in Deitate a Patre alter non est, et ideo eamdem et gloriam 113.1284D| et laudem habet.

  113.1284D| VERS. 9.-- Vobis faciam. Ut sciatis, quia ego Dominus, non est alius praeter me: et qui priora cernitis impleta, credatis quae polliceor futura.

  VERS. 10.-- Novum. In novitate Spiritus, non in vestustate litterae; nec solum in Veteri Testamento, sed etiam in Novo.

  Qui descenditis in mare. (ID.). Prius piscatores piscium, post hominum; unde ad litteram: multa maria transierunt.

VERS. 11.-- Cedar. Filius Ismaelis: Saraceni ab eo, qui melius Agareni: sed nomine liberae velaverunt ignominiam ancillae. Ismael enim filius ancillae Agar fuit, ab hac Saraceni. Duodecim enim duces genuit. Nomine quoque ejus ipsa dicitur provincia.

113.1285A| De vertice montium. (HIER.) Super montem excelsum ascende. De vertice montis. De altitudine virtutis et contemplationis, ut etiam exemplo doceant quae praedicant.

VERS. 13.-- Vociferabitur. Unde: Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus (Deut. XXXII); et ego in gente stulta irritabo eos.

VERS. 14.-- Sicut parturiens. Partum consilii mei profundam in lucem sicut mulier infantem, sic proferam dissimulatum dolorem.

VERS. 16.-- In semitis. (ID.) In cognitione prophetarum, qui sunt semitae ad Christum, cum ejus nativitatem, resurrectionem et ascensionem praedicunt.

VERS. 17.-- Confundantur. Cum plenitudo gentium intraverit. Tunc etiam Israel conversus, erroris sui 113.1285B| poenitebit, qui idolis ante servivit.

VERS. 22.-- Laqueus juvenum. Revertitur ad praedicationem Domini, increpans Scribas et Pharisaeos: Hi enim erant laquei simplicibus ne ad Dominum converterentur.

VERS. 23.-- Quis est. Hortatur eos propheta, ut saltem aliqui audiant et causam suae captivitatis intelligant et caveant.

VERS. 25.-- Super eum. Ut quod prius tacuerat, jam non taceret nec verbis, sed tormentis corriperet.

Et non cognovit. Sicut historiae tradunt, nec gentes hoc fieri in ultionem filii intellexerunt, nec Judaei malitia sua excaecati.

CAPUT XLIII.
  113.1285C| VERS. 1.-- Et nunc haec. Superius locutus est de captivitate Judaeorum qui credere noluerunt, nunc primitivam alloquitur Ecclesiam, quae est de Judaeis, ut Creatorem animae suae et corporis intelligant.

  Creans te Jacob. Jacob supplantator, Israel vir videns Deum. Hi sunt apostoli et apostolici viri, qui et vitia supplantaverunt, et Deum videre meruerunt.

  VERS. 2.-- Per aquas, etc. (ID.) Secundum Hebraeos: Per aquas Aegyptii, etc., usque ad haec quoque regna praedicando transierunt apostoli, et Dominus ubique cum eis.

  VERS. 3.-- Dedi propitiationem. Ut inde acquiras tibi misericordiam et coronam, praedicando, scilicet, Aegyptiis, et Aethiopibus (qui pene ultimi) et Sabaeis: est autem Saba civitas in finibus Aethiopiae sita: In 113.1285D| omnem terram exivit sonus eorum, et in fines, etc.

VERS. 5.-- Ab Oriente. Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, ab omnibus scilicet mundi partibus.

VERS. 8.-- Educ foras. Vox Patris ad Filium de Judaeis mente caecis. Et nota prius esse factum vocationem Judaeorum, deinde gentium.

VERS. 9.-- Omnes gentes. Propheta ad gentes, increpans de idololatria et admirans quod nullus in gentibus hoc praescire potuit; sed tantum populus Dei qui legem Dei accepit, prophetas habuit.

  VERS. 10.-- Non est formatus. Quidam codices habent plasmatus; sed non convenit bene, sic tamen potest exponi: Ante me non est formatum 113.1286A| idolum, quia feci hominem justum a quo injuste formatum est idolum.

  VERS. 12.-- Ego annuntiavi et salvavi. Per prophetas nativitatem Filii, vocationem gentium, expulsionem daemonum.

VERS. 14.-- Haec dicit Dominus Salvator, etc. Haec, scilicet quae sequuntur: Pater ad apostolos. Propter vos qui scilicet testes mei estis, qui scilicet Evangelium praedicatis. Quibus dixit: Noli timere. Chaldaeos in navibus. Secundum historiam, Chaldaei abundant fluminibus, et strenui sunt navibus et inde gloriantur.

VERS. 15.-- Ego Dominus sanctus vester. Olim filiis Israel, modo vobis apostoli, in mundo expulsis daemonibus et omnibus victis principibus.

  113.1286B| VERS. 19.-- Facio nova. Multa quae reficiunt animas, non corpora: olim de petra unum tantum produxi fontem ad corpora reficienda.

  VERS. 20.-- Dracones et struthiones. Maligni, venenosi, qui in solitudine gentium morabantur, idololatriae sanguine morumque feritate bestiales.

  Struthio speciem alarum habet, volatu caret. Sic hypocrita speciem sanctitatis habet, rem autem nonhabet.

VERS. 22.-- Non me invocasti. (HIER.) Ad Judaeos loquitur, qui ante adventum Domini idola coluerunt; vel ad eos qui post adventum credere noluerunt.

  Nec laborasti. Non feci te laborare post adventum Filii, ut pretiosa quaeque offerres, quia: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc. (Psal. L.) Vel: Non laborasti in me tantum qui idolis offerebas.

  113.1286C| VERS. 23.-- In thure. Per thus et calamum, qui est sarculus arboris aromaticae, omnia aromata accipe.

VERS. 25.-- Ego sum. (ID.) Quasi diceret: Fecisti me laborare sub onere peccati tui; ideo jam non servum meum, non puerum voco, sed simpliciter appello Jacob et Israel, ut ostendam et arguam peccatores.

  VERS. 26.-- Reduc me. Bona quae feci tibi. Quid ultra debui facere tibi, et non feci? Vel: Si quid justi habes, ego libenter recipiam.

VERS. 27.-- Pater tuus. Abraham scilicet qui, Domino terram promissionis pollicente, respondit: In quo sciam quia possidebo eam? Vel ipse Abraham qui peccasse dicitur in promissione filii dubitando; vel, populus in deserto contra Deum murmurando, quasi diceret: cognoscet de peccatoribus generatum.

  113.1286D| Interpretes. Quasi diceret: inter partes, scilicet pacem ferentes.

CAPUT XLIV.

VERS. 1.-- Et nunc audi, Jacob. Primos fideles de Judaeis aliis obduratis cum quodam privilegio nominis et dignitate honoris alloquitur; apostolorum scilicet chorum. Audi, Jacob serve meus. Prima servitus, secunda electio.

  VERS. 2.-- Ab utero auxiliator tuus. In quo fratris plantam arripuisti, vel, in principio Ecclesiae manus persecutorum evasisti.

  Et rectissime quem elegi. Israel, secundum Hebraicam veritatem, rectus vel rectissimus. Quod ante, vir 113.1287A| videns Deum dicitur: non a proprietate, sed a sono vocis habetur.

  VERS. 3.-- Effundam Spiritum meum. Scilicet in baptismo per impositionem manuum.

VERS. 4.-- Quasi salices juxta praeterfluentes aquas. Salix arbor infructuosa, etc., usque ad quae cito credidit praedicantibus apostolis.

  VERS. 5.-- Iste dicet. Credentium varietatem describit.

  Et in nomine Israel assimilabitur. Ut recipiant legem, et prophetas, et Spiritus sancti gratias quae Israeli promissae sunt.

VERS. 6.-- Ego primus et ego novissimus. Post vocationem gentium quae, abjectis idolis, crediderunt, agit contra eos qui converti noluerunt.

  113.1287B| Absque me non est Deus. Non dicit se solum esse, sed praeter virtutem et sapientiam suam nullum externum Deum esse, deorum multorum opinionem et simulacra condemnans.

  VERS. 12.-- Esuriet et deficiet. (HIER.) Fame et siti artificis, etc., usque ad quorum Deus venter est, gloria in confusione eorum.

  VERS. 23.-- Jubilate, extrema terrae. (ID.) Angeli quasi habitatoribus terrae praesunt; vel apostoli, vel prophetae super quos et alii esse constant; unde Ephesiis dicitur: Super aedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, etc.

VERS. 24.-- Haec dicit Dominus Redemptor, etc. (ID.) Supra locutus est de idolorum subversione, et Israel poenitentis redemptione: nunc autem de potentiae 113.1287C| suae magnitudine, ne quis dubitet de salvatione quam promittit.

  VERS. 26.-- Qui dico. De restauratione quae facta est a Zorobabel et aliis ducibus, Cyro permittente, loquitur: Cum tamen adhuc implenda esset captivitas.

  VERS. 27.-- Flumina tua. Sub Dario scilicet et Cyro nepote ejus. Nocte enim qua ab eis Balthasar occisus est, Euphrates fluvius, qui per mediam civitatem fluebat, ab eorum exercitu in rivos divisus est, ut per ejus alveum civitatem ingrederentur.

CAPUT XLV.

VERS. 1.-- Haec dicit Dominus Christo. Apud Romanos diadema, apud Judaeos unctio, et reges facit et sacerdotes, a qua et christi dicuntur. Cyrus christus, 113.1287D| non unctione, sed dignitate.

  Et dorsa regum. (ID.) Quae civitas illi non patuit? Quis regum terga non vertit? qui muri, ante inexpugnabiles, non sunt ejus obsidione subversi? Haec autem completa plenius invenies in historia Xenophontis.

  VERS. 3.-- Thesauros absconditos. Cunctarum urbium, ut abjectis idolis, beneficiis invitatus, unum Deum sentires, qui ante praedixit nomen tuum antequam esses.

VERS. 4.-- Et vocavi te. (ID.) Sicut vocavi Abraham, Isaac et Jacob, etc., usque ad Filius autem Christus oleo laetitiae unctus prae participibus suis.

  VERS. 5.-- Extra me. Quia Filius et Spiritus sanctus in Patre; praeter sermonem quippe et rationem 113.1288A| virtutemque meam et sapientiam quae in me est, non est alius Deus.

VERS. 6.-- Ut sciant. Esdras dicit Cyrum scripsisse omnibus gentibus non esse Deum, nisi Deum Israel. Vel ex captivorum liberatione Dei clementia et potentia omnibus magis nota. Josephus autem in libro Antiquitatum ideo populum fuisse dimissum ait, quia Cyrus legit in libro Isaiae quae de eo Dominus per prophetam dixerat ante.

  VERS. 7.-- Tenebras. Noctem vel captivitatem. Quasi poenitentes misertus a captivitate reduco; iratus peccantes captivo.

  Malum. (ID.) Bellum, scilicet afflictionem secundum quod dicitur: Sufficit diei malitia sua. Confundantur ergo qui Deum malorum conditorem arbitrantur. 113.1288B| Hic enim malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponitur et bello.

VERS. 8.-- Rorate coeli. (ID.) De adventu Christi, per Cyrum significati, quia a captivitate diaboli liberabit genus humanum, convenienter adjungit. Vel possunt haec haerere superioribus, ut Cyro captivitatem laxante metonymicos coelum et terra laetentur.

  Et nubes. Prophetae corda nostra salutari pluvia irrigantes, et Christi nativitatem et resurrectionem et ascensionem annuntiantes, unde: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem; et alibi, Veritas tua usque ad nubes.

  Creavi eum qui: scilicet vermis fuit, et germinatus de terra legitur secundum humanitatem.

VERS. 9.-- Vae qui contradicit: quasi diceret: 113.1288C| Credite quae praedico, Christum scilicet venturum, quia, Vae qui contradicit factori suo (Psal. XXXV); vel Cyrum cui per liberationem populi mei omnia regna substernam.

  VERS. 10.-- Mulieri, quid parturis? Vir mulieris potens, mulier viri potens.

VERS. 11.-- Plastes ejus, Filii, secundum humanitatem in utero virginali, unde: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, etc.

  VERS. 12.-- Et omni militiae. Hac occasione putant quidam astra esse rationalia; aiunt enim, quia insensatis non mandaret aliquid, quae mandata non intelligerent.

VERS. 13.-- Ego suscitavi. (ID.) Quasi diceret: Qui supradicta feci; quid mirum si et Filium mittam 113.1288D| in mundum ut redimat genus humanum et a mortuis suscitem eum?

  Vias ejus dirigam. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II).

Ipse aedificabit. (ID.) De quo dictum est: Non cognovisti me. Nec ipse aedificavit civitatem vel templum, sed permisit aedificari: nec in ejus tempore hoc consummatum est, sed Assueri.

VERS. 14.-- Labor Aegypti. Cultus idolorum. Multum enim laborabat in exsequendis idolorum sacrificiis. Sed apostolis praedicantibus conversi sunt, et prae omnibus regnis abundant ibi religiones monachorum, ut ubi abundavit delictum, superabundet et gratia (Rom. V).

  113.1289A| VERS. 19.-- Non in abscondito, etc. (ID.) Olim in monte Sinai uni tantum populo dixit: Non erunt tibi dii alieni (Exod. XX). Evangelium autem per apostolos omnibus gentibus praedicavit, unde: In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII).

  Non dixi. (HIER.) Primum quidem ad Judaeos veni: et ut umbram legis relinquentes, veritatem sequerentur admonui.

  Annuntians recta. Ut creatura Creatorem adoret, ut relictis figuris sequatur veritatem Evangelii.

VERS. 20.-- Nescierunt. Noluerunt scire quidam remanentes in errore, simulacrorum scilicet onere gravati, et sperantes in quibus non est salus.

  VERS. 21.-- Consiliamini. Ut omnes per mundum euntes idem annuntietis. Hinc enim simul symbolum 113.1289B| composuerunt de Trinitate et unitate, de communione Ecclesiae, de generali resurrectione.

  Praedixi illud. Gentes esse salvandas, sed idolum nihil esse: quando locutus sum Abrahae, vel quando legem dedi.

  VERS. 23.-- Egredietur: in mundum visibiliter in carne.

  Justitiae verbum, filius donec obedientiam impleverit, etc., usque ad quod Judaei superbia mentis demonstrantes omnino non faciunt.

VERS. 25.-- In Domino dicet. Omnes gentes etiam Barbarae, non in synagogis, sed in Ecclesiis confitentes.

CAPUT XLVI.
  VERS. 1.-- Confractus est Bel. (HIER.) Post vocationem 113.1289C| gentium subjicitur destructio idolorum.

  Nabo. Nabo est aurum, etc., usque ad et prophetia daemonum, et divinatio magorum ad nihilum devenerunt.

  Bestiis et jumentis. (ID.) Bestias enim et jumenta adorabant, et regio eorum plerisque oppidis ex bestiis et jumentis, quae adorabant, nomina imposuit, ut scilicet, Leonata a Leone, et alia hujusmodi.

VERS. 2.-- Et anima eorum. Non quod simulacra habeant animam, etc., usque ad quas diabolo et daemonibus subjugavit.

VERS. 3.-- Domus Jacob. Non dicit Jacob, servi mei, electi mei cum adjectione honoris, sed simpliciter: et alloquitur tanquam carnales et recedentes a mandatis suis.

113.1289D| Qui portamini. Qui gestamini tanquam fetus conceptus per desertum usque ad terram promissionis. Diu enim patienter eos exspectavit, et in terra promissionis, et post passionem per duos et quadraginta annos.

VERS. 5.-- Cui assimilastis? In eos praecipue invehitur, qui tempore Achaz et Ezechielis idola coluerunt in angulis platearum, in hortis, in lucis super domos.

  VERS. 8.-- Mementote istud. Quia vos genui et usque ad senectam portavi, deserite idola quae fecistis, et ad unius Dei cultum revertimini.

  Ad cor. Intellectum, qui quasi bestiae vixistis, simulacra venerantes, ut furiosi in ligna et lapides impingentes.

  113.1290A| VERS. 10.-- Annuntians. Per prophetas, ut cum praedicta implevero per divinationem, id est prophetam praedicentem futura, probem divinitatem meam.

  Novissimum. Nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor.. X). Et alibi: At ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum (Gal. IV). Et Joannes: Filioli, inquit, novissima hora est (I Joan. II).

  Consilium: redimendi mundum per Filium, quasi, consilium meum statutum nunc dico, ut cum videritis effectum, sciatis nullum esse Deum nisi qui futura cognovit et fieri praecepit.

VERS. 11.-- Vocans ab oriente avem: (ID.) Secundum Hebraeos Cyrum regem Persarum, etc., usque ad et quem Magi ob oriente venientes adoraverunt.

  VERS. 12.-- Duro corde. Qui semper resistitis veritati, 113.1290B| primo prophetis, tandem, et Filio.

CAPUT XLVII.
  VERS. 1.-- Descende, sede, etc. (HIER.) Quia omnes creaturae Dei sumus; nec juxta haereticos, natura Babylonis damnabilis; vel ob luxuriam et ornatum potentissimae urbis, quae jam senex et vicina occasui virgunculam se et puellam jactat.

VERS. 2.-- Farinam, vel coitum praebe Medis et Persis, qui in hoc ferventissimi sunt. Secundum hoc dicunt Hebraei, quod Philisthaei Samsonem erutis oculis molere coegerunt, id est cum mulieribus suis coire, ut ex eo susciperent homines magnae et invincibilis staturae.

  VERS. 3.-- Et non resistet, sicut, Moyses Deo volenti delere filios Israel. Significat autem angelum 113.1290C| Babyloni praepositum: qui cum aliis ait: Curavivimus Babylonem, et non est sanata.

  VERS. 5.-- Sede. Sermo ad Babylonem refertur, et quasi quondam reginam, modo ancillam alloquitur. Sede humilis et vilis. Tace ut tristis considerans miseriam tuam.

VERS. 6.-- Iratus sum. Causam reddit quare Chaldaeos ita afflixerit, ne sine causa fecisse videretur, qui nihil sine causa operatur; et ut cognoscant Chaldaei, quia non in viribus suis superaverunt populum Dei.

VERS. 9.-- Subito. Ex improviso irruente Cyro et Dario. Non enim metuebat ut a Medis et Persis (qui illius comparatione nullius erant fortitudinis, et ipsi subjecti) posset superari.

VERS. 11.-- Nescies ortum. Ex insperato veniet 113.1290D| calamitas, nec a magis nec divinis praedicta, despectum enim et subjectum populum non timebant.

VERS. 13.-- Augures coeli. Astrologi, qui per stellas arbitrantur omnia regi. Quasi dicat: Quasi non providerunt omnia tibi? Hi vulgo appellantur mathematici, qui cursu astrorum res mundanas putant regi, unde: Ab oriente venerunt magi dicentes: Vidimus stellam ejus in oriente (Matth. II). Vel, a vaticinio Balaam provocati, qui ait: Orietur stella ex Jacob (Num. XXIV).

VERS. 14.-- Facti sunt quasi stipula, etc. LXX: Habens carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adjutorium. Quasi, Gazareni et magi per errorem ducunt te ad superbiam. Incendium autem 113.1291A| Babylonis per supplicia vocat ad poenitentiam.

CAPUT XLVIII.

VERS. 1.-- Audite haec. (HIER.) Consuetudo est ut quando agitur de carnali Israel, simpliciter et sine nominis adjectione Jacob vel Israel dicatur, sicut in hoc loco, ubi eos alloquitur, qui nomine tenus Jacob vel Israel appellantur.

Et de aquis Juda. Judae facit mentionem, quia docem tribubus captivatis, Juda et Benjamin et Levitae in terra promissionis manebant, et regem de Juda habebant.

  VERS. 2.-- De civitate enim sancta. (ID.) Ac si dicat: Habitatores Jerusalem vos esse jactatis, et Domini Sabaoth habere privilegium, cum cassa vobis, Jacob, Israel, et sanctae urbis, Dei omnipotentis assumatis 113.1291B| vocabula.

  VERS. 3.-- Priora extunc. Praedixi Babylonios superandos, et repente faciam quod minatus sum: ut cum venerint quae praedicta sunt, scias nec fortuito nec deorum tuorum nutu accidisse.

  Priora miracula, scilicet quae feci in medio eorum ex quo ab Aegypto exierunt, et imminente captivitate a Nabuchodonosor: nunc autem antequam captiventur praedicit eorum liberationem et Chaldaeorum vastationem; unde repente scilicet quae ventura praedico operatus sum.

VERS. 4.-- Nervus ferreus. Hinc Stephanus: dura cervice et incircumcisi cordibus (Act. XVII).

Frons tua aerea: unde Ezechiel: Omnis quippe domus Israel attrita fronte est (Ezech. III), etc. Et 113.1291C| Jeremias: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere (Jer. III).

VERS. 6.-- Et conservata sunt. Quasi dicat: Plurima annuntiaturus eram, sed quia non recordaris quae dico, quae dicturus eram reservo.

  VERS. 9.-- Propter nomen meum. Scilicet ne violaretur: longe faciam; feci: scilicet furorem meum ne disperderem te, quia adorasti vitulum: et laude mea (ut me scilicet laudares): Infrenabo te lege mea.

VERS. 10.-- In camino paupertatis. (ID.) Purgando per paupertatem, divitias tuas dando hostibus; vel in Aegypto, ubi ostenditur divitiis et paupertate plerosquo tentari.

VERS. 12.-- Audi me, Jacob. (HIER.) Eisdem 113.1291D| adhuc loquitur, etc., usque ad sed vocatos appellat.

113.1291D| VERS. 14.-- Congregamini omnes vos. Quid ergo gloriatur terra et cinis et ignorans fragilitatem suam?

Annuntiavit haec. Quod Cyrus Babylonem destrueret, vel quia Filius meus de virgine nasciturus esset.

  Dominus dilexit eum. Haec proprie ad Christum pertinent. Possunt tamen ad Cyrum referri et ad Darium usque ad locum illum: Directa est via ejus.

  Suam: quia capiet eam. Vel, Filius in mundo redimendo eum, qui et Chaldaeos (scilicet daemones) ejecit, unde, princeps hujus mundi ejicietur foras.

VERS. 15.-- Vocavi eum. Cyrum vel filium, per Gabrielem dicens: Et vocabis nomen ejus Jesum.

VERS. 16.-- Misit me. (ID.) Totam Trinitatem breviter, plene et aperte distinguit.

  113.1292A| VERS. 17.-- Ego Dominus. Qui Israel futura promitto. Reddit causam quare eos prius afflixerit.

VERS. 21.-- Non sitierunt. (ID.) De Aegypto venientibus ad litteram, etc., usque ad satiati aqua sapientiae.

Scidit petram. Petra erat Christus. Scinditur in partes sermo divinus, ut quem totum suscipere non possumus, per partes sumamus.

  Et fluxerunt aquae. Unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis nostrae redemptionis, et aqua baptismi, baptismum et martyrium dedicans nobis.

CAPUT XLIX.

VERS. 1.-- Audite, insulae. (HIER.) Post reliquiarum Israel vocationem et infidelium objectionem (de quibus, Non est pax impiis, dicit Dominus ), sub insularum 113.1292B| nomine alloquitur in persona Filii Ecclesias de gentibus.

VERS. 2.-- Gladium acutum. Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. X), malos scilicet a bonis separans.

VERS. 3.-- Gloriabor. Quod non in aliis servis: Pater, glorificavi nomen tuum (Joan. XVII.) Et alibi: Exsurge, gloria mea (Psal. LVI), etc.

VERS. 4.-- Et ego dixi. (ID.) Quasi dicat: Quomodo te glorificavi, qui magnam partem Judaeorum ad te revocare non potui? Hic autem liberum hominis monstratur arbitrium: Dei enim est vocare, nostrum credere, ipso tamen adjuvante, ut justi voluntatis praemium consequantur.

Ergo judicium, etc. (ID.) Judicabit Pater utrum 113.1292C| omnia fecerim eis quae debui: Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Et alibi: Ego te glorificavi super terram (Joan. XVII).

Opus meum. Alii: Labor et dolor meus: quia flevit civitatem, et ait in Psalmo: Quae utilitas in sanguine meo? (Psal. XXIX.) Juxta Hebraicum, pendens in cruce longe a salute mea verba lamentationum mearum.

VERS. 5.-- Glorificatus. Quasi dicat: Ego Judaeos perdidi, sed glorificatus sum in gentibus, unde, Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. (Matth. XXVIII).

  VERS. 7.-- Abominatam. Christum et Nazaraeos ejus, quos quotidie Judaei in synagogis maledicunt, quia propter eos regnum, locum et gentem amiserunt.

  Reges. Propheta ad Filium. Reges videbunt te venientem ad judicium: Reges, scilicet apostoli et alii 113.1292D| qui cum Domino judicabunt.

VERS. 8.-- In tempore placito. Passionis, resurrectionis, in quo placuit Deo redimere genus humanum.

VERS. 16.-- Ecce in manibus, etc. (ID.) Ex hoc discimus Jerusalem in regione Palestinae non esse quaerendam: quae totius provinciae deterrima et saxosis montibus exasperata penuriam fontium patitur.

VERS. 17.-- Structores. Apostoli et alii: Culpa Judaeorum, id est, Scribarum et Pharisaeorum destructa es praedicatione quorumdam Judaeorum, id est apostolorum tam de Judaeis quam de gentibus congregata es.

VERS. 18.-- Omnes isti congregati. Judaei ex omni natione, etc., usque ad quotidie congregantur ad fidem Ecclesiae.

  113.1293A| Ornamento. Variis Spiritus sancti gratiis, quibus ornatur sponsae ambitio, de qua dicitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV).

VERS. 21.-- Ego sterilis. Quia post Aggaeum, et Zachariam, et Malachiam, qui et Esdras, non habuerunt prophetas qui eos in lege nutrirent, usque ad Joannem Baptismam.

VERS. 23.-- Reginae. Idem, sed magis affectuose. Unde: Astitit regina, etc. Quae scilicet quotidie Christi parvulos nutrit et ad perfectam aetatem ducit.

  Adorabunt. Venerabuntur secundum illud: Adorabunt scabellum pedum ejus (Psal. XCVIII), in quo pede majestas indicatur.

  Pulverem pedum tuorum. (HIER.) Omnem scilicet 113.1293B| terrenitatem verbo et exemplo mundabunt, secundum quod dictum est, Quodcunque solveris super terram, erit solutum (Matth. XVI), etc., unde: Excutite pulverem pedum vestrorum (Matth. X).

  VERS. 25.-- Quia haec dicit Dominus. (ID.) Respondet quaestioni, quia haec scilicet in adventu suo compleantur.

  VERS. 26.-- Carnibus suis. Non aliena morte, sed propria, etc., usque ad ferocium bestiarum patens morsibus.

  Fortis Jacob. Qui dedi fortitudinem Jacob luctandi etc., usque ad quasi et oratione contra Esau quem metuis, praevalebis.

VERS. 1.-- Haec dicit Dominus: Quis est? (HIER.) Post vocationem gentium, post captionem fortis, 113.1293C| cujus praeda divisa est apostolis, loquitur ad populum Judaeorum super Sion quae superius ait: Dereliquit me Dominus, etc.

  Vendidi. Ego autem carnalis sum venundatus sub peccato (Rom. VII). Qui facit peccatum servus peccati est (Joan. VIII). Unde: Non regnet peccatum in corpore vestro (Rom. VI).

VERS. 2.-- Quia veni. (ID.) Hoc est ut sciatis me matrem vestram non repudiasse, sed eam voluntate propria recessisse: post multa beneficia carnem assumpsi, nec jam per prophetas, sed praesens ipse locutus sum.

Non erat vir. Herodi propter malitiam, etc., usque 113.1293D| ad de omnibus in commune: Visio quadrupedum in deserto (Isa. XXX.)

  Vocavi. Quasi diceret: Rationales, Inclinate aurem vestram in verba oris mei (Psal. LXXVII). Qui sitit, veniat et bibat (Joan. VIII), et hujusmodi.

  Nunquid. (ID.) Invehitur contra eos qui putabant, etc., usque ad ut exhibeat mihi plus quam duodecim legiones angelorum? (Matth. XXVI).

  VERS. 3.-- Induam coelos tenebris. Aiunt philosophi non amplius decem stadiis a terra nubes in sublime levari, et solis splendorem abscondi: sic excluso coeli lumine, aer inferior obscuratur. Induam. Sanctos, scilicet ut se cognoscant peccatores.

  Et saccum ponam. Ut agant poenitentiam in timore et cilicio.

  113.1294A| VERS. 4.-- Dominus dedit, etc. (ID.) Quamvis possint haec referri ad Isaiam, proprie tamen referuntur ad Christum, quasi diceret: Qui olim talia operatus sum, et modo similia operari possum, non est potentia imminuta.

VERS. 9.-- Quasi vestimentum. (ID.) Vestimentum vetustate et tinea consumitur. Judaei quoque quadraginta duobus annis post passionem ad poenitentiam vocati sunt: tandem negligentes contriti sunt advenientibus Romanis, et malae conscientiae tinea devorati.

VERS. 10.-- Quis ex vobis. Qui timet non est perfectus, etc., usque ad hic custodit animas sanctorum integras et pudicas et puras.

Qui ambulavit in tenebris. Gentilis populus in tenebris, etc., usque ad ad poenitentiam voco; nolo 113.1294B| enim mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII).

  VERS. 11.-- Ecce omnes, quasi diceret: Nihil prodest exhortatio, nec est spes salutis post scelera: Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt (Psal. XIII).

  Accendentes ignem. Civitatis ignem quo a Romanis succensa est accenderunt, etc., usque ad sic peccatoribus diversa peccati materia plus vel minus succenditur.

  In doloribus dormietis. Quia nec beneficiis, nec tormentis, Dei Filium suscipere voluerunt, unde, Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV).

CAPUT LI.

VERS. 1.-- Audite me qui sequimini quod. (HIER.) Attendite ad petram. Christum. De qua, Petra autem 113.1294C| erat Christus, unde excisi estis (I Cor. X), a Christo Christiani dicti.

  Et ad cavernam laci. Propter fossionem lateris Christi, etc., usque ad nascimur per lavacrum baptismi.

  VERS. 3.-- Gaudium et laetitia. Nota in Sion quae comparatur paradiso Dei, tantum debet esse gaudium et laetitia et confessio et vox laudis, ut quod in coelo facturi sunt cum angelis, in terra jugiter meditentur.

  VERS. 5.-- Justus meus. Omnes justificans, vel justitia eleganter: non ut una gens, sed totus orbis salvetur.

  VERS. 6.-- Coeli sicut fumus. (ID.) De sanctis scriptum est, etc., usque ad quidam tamen perire et inveterascere pro abolitione et morte accipiunt.

VERS. 9.-- Consurge. Vox prophetae et fidelis populi 113.1240D| adventum Christi deprecantis, in quo promissum erat auxilium.

VERS. 12.-- Quis tu ut timeas ab homine, etc., usque ad ut erubescant et poenitentiam agant.

VERS. 17.-- Elevare, elevare. (ID.) Eos hortatur ad poenitentiam qui in passione negaverunt; vel in infidelitate perstiterunt, clamantes, Crucifige, crucifige (Joan. XIX), etc.

  Calicem irae. (ID.) Solent medici amarissimum antidotum,etc., usque ad unde non patet quod de ultima captivitate hoc dicitur.

  VERS. 22.-- Ecce. (HIER.) Praedixit captivitatem futuram, nunc hortatur ad poenitentiam, ut evadant.

  VERS. 23.-- Ponam. Secundum litteram humiliaverunt, 113.1295A| etc., usque ad et in judicio omnino humiliabuntur.

CAPUT LII.

VERS. 1.-- Consurge, consurge. Eos hortatur propheta, qui post ascensionem praedicantibus apostolis crediderunt.

Quia non adjiciet. Haec ad coelestem Jerusalem quam nullus immundus ingreditur.

VERS. 2.-- Excutere. Anima polluta sordibus candorem pristinum amittit, etc., usque ad non corruptibilibus argento et auro, sed sanguine agni immaculati.

VERS. 3.-- Gratis. Nec commodum habuistis, nec incommodum effugistis, cum Filium Dei tradidistis.

  VERS. 4.-- In Aegyptum. (HIER.) Arguit Judaeos, et ventura praedicit, etc., usque ad ut etiam in terra 113.1295B| sua opprimat illum, et calumnietur ei?

VERS. 5.-- Quid mihi est hic? (ID.) Nihil hic, ait, apud eos reperio, etc., usque ad quod Redemptorem suum cruci affixerint.

VERS. 7.-- Quam pulchri. (ID.) De eo qui supra dixerat: Ego ipse qui loquebar ecce adsum, testatur propheta quod ipse supra montes Evangelium praedicavit.

  Annuntiantis, Christi, per semetipsum, per apostolos, quibus ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV). Super quos Dominus sedens praedicabat: Ipsi etiam pedes Christi, praedicationem ejus portando.

  VERS. 8.-- Vox speculatorum: (ID.) apostolorum et aliorum qui in specula sunt semper ut omnia praevideant et subjectos promoveant.

  VERS. 9.-- 113.1295C| Gaudete. Primitivam Ecclesiam consolatur, etc., usque ad multitudine gentium et reparata est et multiplicata est.

  VERS. 10.-- Brachium in brachio meo gentes sperabunt (Psal. XCVII). Et alibi: Brachium tuum cum potentia (Psal. LXXXVIII).

VERS. 11.-- Recedite. (ID.) Hoc Judaei ad se referunt, etc., usque ad a Spiritu sancto admoniti.

Exite, in toto orbe Evangelium praedicantes, Ite, docete omnes gentes (Matth. XVIII).

Vasa Domini. (ID.) Templum Domini sanctum est, quod estis vos, vasa scilicet aurea et argentea, unde Paulus vas electionis dicitur; vel vasa Domini, armatura Dei, lorica justitiae, clypeus fidei, galea salutis, et gladius spiritus, quod est verbum Dei.

113.1295D| VERS. 13.-- Ecce intelliget: ne dubitetur quis dixerit, qui loquebar ecce adsum: et quod sit brachium Domini, Pater perspicue docet.

VERS. 14.-- Sicut obstupuerunt. Non servatur ordo historiae. Superius enim loquebatur propheta in persona Patris de ascensione Filii, et subito ad passionem rediit.

CAPUT LIII.

113.1296D| VERS. 1.-- Quis credidit? (HIER.) Propheta in persona prophetarum conqueritur quod pauci ex Judaeis credunt quod de adventu Filii ab illis audiunt.

  Et brachium Domini. (ID.) Pater Filium suum mundo nuntiavit venturum; et ante scandalum cruceis, crucis, praemisit gloriam resurgentis. Elevabitur et exallabitur, 113.1296A| etc. Respondet ergo prophetarum chorus se officium implesse et brachium Domini annuntiasse.

VERS. 2.-- Virgultum. Symmachus, ramus; hominem significans, qui processit de utero virginis.

Sitienti. Aquila, invia, ubi virginitatis privilegium demonstratur, quia sine semine de terra prius invia creatus est.

VERS. 5.-- Livore. (ID.) Perspicuum est, quia sicut corpus laceratum et flagellatum, ita anima vere doluit pro nobis, ne ex parte veritas, ex parte mendacium in Christo credatur.

VERS. 7.-- Non aperuit, etc. Pilato vel Herodi. Pauca enim respondit ne differretur salus humani generis.

Et quasi agnus. (ID.) In cujus figura populus Israel 113.1296B| agnum in Aegypto comedit (Exod. XII). Hic est agnus qui tollit peccata mundi (Joan. I), qui occisus est ab origine mundi (Apoc. XIII), qui carne et sanguine suo nos pascit, et vellere protectionis nos vestit.

VERS. 8.-- De judicio. Judex omnium judicii non reperit veritatem, sed sine culpa damnatus est. Unde admiratur propheta quod omnium Deus passioni se tradiderit.

  VERS. 9.-- Dabit impios. (ID.) Id est gentes, quae sine pietate, Deo Patri, quia mortuus et sepultus eos acquisivit, et divites, Judaeos scilicet divitiis legis et prophetarum gloriantes.

  Divites. Scribas et Pharisaeos doctrinae legis divitiis gloriantes.

  VERS. 10.-- Semen longaevum. Verbum Evangelii 113.1296C| scilicet quod non veterascet, sicut Vetus Testamentum, unde: Exiit qui seminavit semen suum (Luc. VIII.)

  VERS. 11.-- Saturabitur. Fide gentium, unde esuriens et sitiens supra puteum Jacob emptis cibis uti noluit, quia jam Samaritanae et eorum qui de civitate ad eum exibant, fide satiatus erat.

VERS. 12.-- Et cum sceleratis. Ut sceleratos a peccato redimeret, omnia omnibus factus: Peccata enim nostra portavit in corpore suo (I Petr. II). Cujus imitator Paulus ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrificarem (I Cor. IX).

Rogavit. Pater, ignosce illis. Ad hanc vocem secundum Evangelium Nazareorum multa millia Judaeorum astantium circa crucem crediderunt.

CAPUT LIV.

113.1296D| VERS. 1.-- Lauda, sterilis. (HIER.) Hactenus de nativitate, passione, resurrectione, etc., usque ad tam de Judaeis quam de gentilibus congregatam.

Lauda, sterilis. Apostolus, juxta LXX: Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quia multi filii desertae (Gal. IV), etc. Nos autem fratres secundum Isaac, repromissionis filii sumus.

VERS. 3.-- Ad dexteram enim: ad omnia loca mundi. Vel, nec elata prosperis, nec fracta adversis. Vel, ad bona futurae et praesentis.

VERS. 4.-- Noli timere. (ID.) Cum turris Babel aedificaretur, etc., usque ad qui funiculu.

VERS. 6.-- Quia ut mulierem. (ID.) Qui sequuntur 113.1297A| tropologiam et in locis difficillimis, etc., usque ad stolam osculumque porrigit.

VERS. 9.-- Sicut in diebus Noe, etc. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam, et ad punctum esse desertos, ut amici Dei foedere aeterno fiant: majorum ponit exempla.

VERS. 14.-- Recede procul. (HIER.) Consolatus est Ecclesiam de gentibus, promittens eis spirituales gratias: nunc docet quid agat, ne adversarios timeat.

  VERS. 15.-- Ecce accola. Hoc ad se invertunt Judaei, tanquam sint futuri proselyti ex gentibus tempore Christi sui.

  VERS. 16. Ecce ego. Non quod sim causa perditionis eorum, sed adversarius pugnans, victis perditionis, victoribus causa est praemii.

  113.1297B| VERS. 17.-- Haec est haereditas. Ne justus tribuatus deficiat, addit praemia.

CAPUT LV.

VERS. 1.-- Omnes sitientes, venite. (HIER.) Quia vas fictum contra Ecclesiam dixerat conterendum, et omnem linguam armatam contra scientiam Dei superandam, provocat credentes ad fluvium Dei, qui repletus est aquis.

Comedite. Audiendo, loquendo, legendo, meditando, operando, corde retinendo. Divina siquidem Scriptura, et potus est, aperta: et cibus, occulta. Ipsa etiam et aqua est et panis qui de coelo descendit.

  Quare appenditis argentum. Pensatis sacra eloquia, sed non refectionem. Qui solam speciem litterae custoditis, de spirituali intelligentia pinguedinem 113.1297C| internae refectionis amittitis.

  VERS. 4.-- Ecce testem. Provocavit Judaeos ad credendum, sed quia sciebat illis non credentibus gentiles esse credituros, dicit se filium misisse qui praecepta ipsius populis nuntiaret.

  VERS. 5.-- Dominum Deum tuum. (ID.) Quando Pater dicitur, Pater Christi secundum divinitatem dicitur Pater gloriae: secundum humanitatem, Pater Domini nostri Jesu Christi.

  VERS. 6.-- Quaerite Dominum. Haec pertinent ad Judaeos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judaeos: Quaerite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite poenitentiam, et convertimini dum tempus habetis.

  113.1297D| Dum prope. (ID.) Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti laetus occurrit.

VERS. 8.-- Non enim. Ne putetis difficile esse quod spondeo: considerate quod inter mea et vestra consilia multa sit differentia: et quanta naturae, tanta voluntatis diversitas.

VERS. 10.-- Et quomodo. (ID.) Alia similitudine ostendit quia multus est ad ignoscendum.

Panem comedenti. Unde Salomon: Mitte panem tuum super aquas, quia in multitudine dierum invenies eum, hoc est, panem doctrinae tuae et gratiam spiritualem cunctis infunde, quia in novissimo praemia recipies

  113.1298A| VERS. 11.-- Non revertetur. Sed postquam meam impleverit voluntatem in terris, redibit et sedebit a dextris meis, secundum illud, Sede a dextris meis, etc.

  VERS. 12.-- Montes, scilicet animae sanctorum quae pro varietate virtutum montes appellantur et colles.

  VERS. 13.-- Pro saliuncula. Saliuncula, aculeis et punctionibus plena. Abies, alta, procera, fabricandis domibus apta, pice fecunda.

  Et erit Dominus. Alii. Et erit Dominus in nomen et in signum sempiternum quod non deficiet.

CAPUT LVI.

VERS. 1.-- Haec dicit Dominus. Custodite judicium. (HIER.) Terminato gentium vaticinio, quae in adventu Christi de saliuncula et urtica in abietem myrtumque mutantur: loquitur ad auditores illius 113.1298B| temporis, ut se parent ad adventum Salvatoris, qui est misericordia et justitia.

  Custodite judicium. (ID.) Non accipientes personam in judicio. Domini enim judicium est, qui judicat judicantes bona.

  VERS. 2.-- Custodiens sabbatum. (ID.) Ne sit, scilicet de sex diebus quibus factus est mundus. De quibus apostoli non erant, quibus dicitur: Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret, etc. Ego elegi vos de mundo, idcirco odit vos mundus (Joan. XV).

VERS. 3.-- Et non dicat. (ID.) Hoc contra Judaeos, qui sibi tantum adventum Christi vendicabant, et alios desperare cogebant. Sed non est distinctio Judaei et Graeci (Rom. X).

  Eunuchus. (ID.) Propter regnum coelorum, qui 113.1298C| mortificant membra sua super terram, etc., usque ad quod de semine spiritualis operis dicitur, non prolis.

  VERS. 4.-- Quia haec dicit Dominus. (ID.) Duo proposuit, proselytos scilicet et eunuchos, etc., usque ad ne se putent subjacere maledictioni legis.

VERS. 6.-- Et filios advenae: post eunuchos ad advenas transit et praemia promittit.

  In servos. Qualis Paulus qui de se ait: Paulus servus Christi Jesu, et Moyses famulus Dei.

  VERS. 7.-- Holocausta eorum. Mortificate membra vestra, quae sunt super terram (Colos. III). Et Exhibeatis corpora vestra hostiam Deo viventem. Holocaustum totum offertur Deo, et incenditur. Victimae pars sacerdotibus datur. Holocaustum Deo tribuit, qui mundum relinquit, ut semper vacet orationi. Victimam, 113.1298D| qui Deo servit et quae mundi sunt disponit juste.

  Super altari meo. Fidem super quam omnia offeruntur, sine qua impossibile est Deo placere. Unde: Justus autem in fide sua vivet.

VERS. 9.-- Omnes bestiae. Vox prophetae, qui advocat Romanos ad excidium Jerusalem, quibus pene totus orbis serviebat. Vel per bestias, daemones: quibus ad devorandum Judaei traditi sunt.

  VERS. 10.-- Caeci. Non habentes Christum verum lumen, vel fidem et alias virtutes.

  Canes. (ID.) Sicut canes gregem, sic praelati debent custodire plebem. Canes impudentissimi. Quod est: Sicut canes sine discretione etiam bonos saepe persequuntur, sic et Judaei impudenter clamaverunt, 113.1299A| Crucifige, crucifige eum (Luc. XXIII), nec Domini saturati sunt opprobriis.

VERS. 12.-- Venite sumamus. Sic pervertebant qui corrigere debuerant. Et quia omnes peccaverunt, traditi sunt in manus Romanorum.

CAPUT LVII.

VERS. 1.-- Justus perit. (HIER.) Haec referunt Judaei ad Isaiam, qui serra lignea sectus est a Manasse impiissimo rege, et alios prophetas, quos ipse occidit, viros misericordiae. Sed verius hoc de illo dicitur, qui est summe justus.

Et nemo est. Propter speculatores caecos et canes mutos.

  Qui recogitet: quia caeci et muti ignorantes sapientiam, non cogitant ea quae Dei sunt.

  113.1299B| VERS. 2.-- Veniat pax, requiescat in cubili suo, qui ambulavit in. (ID.) Propheta precatur ut Christus veniat, resurgens a mortuis requiescat in cubili in gloria, scilicet paternae majestatis, vel in Ecclesia, in qua in directione ambulavit.

  VERS. 6.-- Libamen. Vinum, oleum et hujusmodi liquores: sacrificium panis, victima et hujusmodi.

VERS. 7.-- Super montem excelsum. Haeretici quoque, etc., usque ad ut conculcentur ab hominibus.

  VERS. 8.-- Et post ostium: Quasi diceret: Non solum in montibus idola adorasti, sed etiam post ostium posuisti, ut ingrediens videres et semper adorares.

  Quia juxta me discooperuisti. Metaphora adulterae sicut supra meretricis, etc., usque ad omnibus exposita intrantibus.

  VERS. 9.-- 113.1299C| Misisti legatos. Ut afferrent longinqua idola, quasi non sufficiant vicina. Et in hoc Babylonios et Aegyptios deos significat.

VERS. 10.-- In multitudine viae tuae laborasti. Qui ambulat via regia non laborat. Una est via veritatis quae dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV): Multae sunt viae mundanorum, unde, Non sicut viae meae sunt viae vestrae (Isa. XL).

VERS. 13.-- Qui autem fiduciam habet mei. (ID.) Qui idola non coluerunt, vel in captivitatem ducti poenituerunt, sub Zorobabel et aliis ducibus reversi, Deum suum in loco suo adoraverunt secundum Hebraeum.

Possidebit montem sanctum tuum, scilicet legem Veteris et Novi testamenti; utrumque enim in monte 113.1299D| datum. Et ad praemiorum altitudinem invitat, vel Christum.

  VERS. 14.-- Et dicam ego Christus scilicet apostolis, Viam feci, bene praedicando, praebete iter in exemplum eis bene operando; auferte offendicula per baptismum peccata abluendo, idolorum cultum praedicatione amovendo.

VERS. 15.-- Quia haec dicit. Increpatione contra Jerusalem finita, venit ad eos qui confidunt in Domino, quorum reversioni iter jusserat praeparari. Unde et a laudibus Dei incipit, et quae redeunti populo promiserit, consequenter ostendit.

  VERS. 16.-- Non enim in sempiternum litigabo. (ID.) Non in sempiternum servabo iram meam, neque 113.1300A| causabor cum creatura mea, sed percutiam in praesenti, ut sanem in futuro.

  Quia spiritus. Pax, gaudium, vita omnium, etc., usque ad specialiter ad Judaeos.

VERS. 17.-- Abscondi a te, etc., scilicet auxilium meum, ut amplius desideres dicens: Ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX).

  Abiit. (ID.) Quod quidam intelligens ait: Tota die contristatus ingrediebar (Psal. XXXVII).

  VERS. 19.-- Creavi: quasi diceret: Liberationem a captivitate, quam per Jeremiam post septuaginta annos promisi, opere complevi

  Creavi fructum labiorum pacem.

  VERS. 20.-- Impii autem. Supra de illis qui in captivitate poenitentiam egerunt, et ideo liberati 113.1300B| sunt, et de illis qui post ascensionem crediderunt. Hic de illis specialiter loquitur, qui in infidelitate sua remanserunt.

CAPUT LVIII.
 
VERS. 1.-- Clama. (HIER.) Dominus ad prophetas vel ad apostolos: finito scilicet priori capite in quo pax justis, et nulla requies nuntiatur impiis.

Quasi tuba. (ID.) Ubi apostolis, etc., usque ad sic Israel peccato mortuus audiat scelera sua.

  Populo meo. Ac si dicat: Videant qualem Patrem perdiderunt, qui etiam peccatores populum suum vocat.

VERS. 2.-- Quasi. Hoc est, quare ego non exaudiam eos sicut illos qui in Ecclesia justitiam faciunt, 113.1300C| juste et pie viventes, Christum verum Deum et verum hominem confitentes.

  Rogant. (ID.) Alia temeritas Judaeorum, quasi confidentes in conscientia bona judicium justum postulant, secundum illud: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum.

VERS. 3.-- Quare jejunavimus. Obliti sunt veteris historiae, quod Dominus non respexit ad munera Cain, eo quod non recte dividebat cum fratre suo, cui charitatem Deo invidebat.

  Ecce in die. Jejunium Deo acceptum est, non solum a cibis, sed ab omnibus rebus illicitis abstinere.

  Repetitis. Qui repetit non habentem, Deo facit violentiam.

VERS. 4.-- Nolite jejunare sicut usque ad hanc 113.1300D| diem. Ne videatur reprobare jejunium, docet quomodo sit jejunandum.

  VERS. 5.-- Nunquid tale est jejunium.

  VERS. 6.-- Colligationes. (ID.) Peccata intelligimus, etc., usque ad domesticos seminis tui ne despexeris.

VERS. 7.-- Frange esurienti panem. (ID.) Panem esurienti frangimus, etc., usque ad sed animae saturitas.

Et carnem tuam. (ID.) Proximum in necessitate qualibet recognosce similem tibi, considerans te mortalem et passibilem.

VERS. 8.-- Lumen tuum. Sicut matutina lux solvit tenebras, ita lumen veritatis fugat errores.

113.1301A| Justitia. Christus qui omnes justificat, anteibit ad gloriam.

  Et gloria Domini colliget te, id est suscipiet ad se, qui dixit: Ubi ego sum, illic et minister meus erit (Joan. XII).

  VERS. 9.-- Digitum extendere. Proximos notare, detrahere. Id est non solum non cogites, et non facias haec, sed ne detrahas.

VERS. 11.-- Hortus irruguus, voluptatis paradisus, quem plantaverat Dominus Deus a principio, scilicet Ecclesiam. Fons in medio Christus est, cujus non deficiunt aquae doctrinae spiritualis, quae Ecclesiam irrigant. Et hoc est, Et erit quasi hortus irriguus, o fidelis vel Ecclesia.

  Sicut fons. Assimilaberis Christo, capiti tuo.

  113.1301B| VERS. 12.-- Aedificabuntur (HIER.) Judaei referunt hoc ad restaurationem quae facta est sub Zorobabel et Jesu Sacerdote magno; vel ad illam quam delirant futuram in ultimo. Melius ad Ecclesiam haec referri possunt.

  Fundamenta (ID.) Apostolos, prophetas et similes: Unde, Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI). Fundamentum autem singulari numero Christus est, unde, Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III).

  Iniquitatum, alias in quietem, scilicet semitas erroris in quietem vel veram pacem.

VERS. 14.-- Terrae. Viventium quae sursum non deorsum, unde Loth dicitur: In monte salvum te fac.

113.1301C| Haereditate. Coelesti, quam dedi Jacob cujus filius es per fidem et operationem, vitia atque peccata supplantando. Cujus enim quis imitator fuerit, ejus filius dicitur.

CAPUT LIX.

VERS. 2.-- Sed iniquitates vestrae. Ostendit quare non exauditi et in captivitatem ducti.

  VERS. 3.-- Manus ejus. (HIER.) Iniquitates per partes exponit, etc., usque ad et tandem in Filium Dei inclamantes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros.

VERS. 4.-- Conceperunt, (ID.) Qui exspectant Antichristum. Quem enim multo labore perquirunt in iniquitate suscipient.

VERS. 5.-- Ova. (ID.) Ex ovo fetus, ex corde 113.1301D| consilium, ex quo actus. Ova ergo ruperunt, dum corda iniqua et venenosa consilia verbis ostenderunt, dicentes: Reus est mortis (Matth. XXVI).

  Aspidum. Aspis ad primam vocem incantatoris alteram aurem terrae infigit, alteram cauda obturat, ne possit incantari: sic Judaei inhaerentes terrenis, ne locum et gentem perderent metuentes, Christi praedicationem repulerunt, venenati venenatorum filii.

  Erumpet in regulum. Ex ovis aspidis regulus, qui et basiliscus, ex Judaeis Antichristus. Ex eis enim nascetur, flatu suo, id est sermone venenoso multos occidens volantes ad patriam coelestem. Occidit enim basiliscus flatu suo aves volantes per aera.

  VERS. 9.-- Propter hoc (ID.) Propheta in persona 113.1302A| populi poenitentis respondet, post accusationem, quid loqui debeant poenitentes.

  VERS. 11.-- Rugiemus quasi ursi omnes. Judaeorum meditatio et doctrina in sacra Scriptura rugitui ursi et gemitui columbae comparatur, quasi inutilis et vana, sicut et illa. Contra subjectos quoque saeviunt ut ursi; contra majores vel aequales, gemunt ut columbae.

VERS. 15.-- Veritas in. (ID.) Christus, qui est via, etc., usque ad ut Christi persona monstretur, quam deserentes, secuti sunt mendacium.

VERS. 16.-- Et vidit. (ID.) Ostenso, quia poenituerunt, ostendit non placuisse Domino poenitentiam eorum, quia non puro corde plures poenituerunt.

  Quia non est vir. Mente omnes effeminati sunt, 113.1302B| sicut et illud, Vocavi et non erat qui audiret.

  Et salvavit sibi. Pater, scilicet per Filium gentes, Et justitia ejus, vel misericordia secundum LXX confirmabit eum qui voluerit converti: non merito, sed misericordia et justitia. Justum enim est ut poenitenti creaturae Creator parcat, quae meritis suis salvari non poterat.

VERS. 19.-- Et timebunt qui. Praemonstrata vindicta Dei in Judaeos per Romanos, describit fidem gentium, de quatuor partibus mundi venientium, audita praedicatione apostolorum

  Quasi fluvius. Quia citissime mundum sua praedicatione et fide implevit.

  Quem Spiritus Domini. (ID.). Ad redimendum genus humanum Spiritus sanctus scilicet. Unde: Qui 113.1302C| conceptus est de Spiritu sancto. Et, Requiescit supereum Spiritus Domini (Isa. XI), etc.

  VERS. 21.-- Hoc foedus, ut scilicet eos sanguine Filii redimam, et ipsi praecepta mea faciant, et me moriter teneant et hoc est, Spiritus meus, qui est in te,

CAPUT LX.

VERS. 1.-- Surge, illuminare. (HIER). Haec referunt Judaei ad tempus Christi sui, etc., usque ad ut vel pro his suscipiant Dei Filium.

Surge. (ID.) In Ecclesiis, quae occidisti in synagogis: surge in gentibus, quae cecidisti in Judaeis. Surge per confessionem, per virtutes quae cecidisti per negotiationem, per vitia, et cum surrexeris, illuminare, id est accipe Christi fidem.

Lumen. Tibi longe ante promissum ad redemptionem 113.1302D| tuam venturum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, scilicet qui dicit: Ego sum lux mundi (Joan. I, VIII), a quo illuminaberis si fidem Christi susceperis.

Gloria Domini. Ad illuminandum. Filius, scilicet sicut sol ortus illuminat mundum, in cujus figura Moysi et Salomoni, alteri tabernaculum, alteri templum aedificanti ostenditur gloria Domini. Gloria quoque Domini fuit mortui resuscitatio, leprosi mundatio, et hujusmodi.

VERS. 2.-- Terram. (ID.) Judaeos terrena amantes, quibus dicitur: Bona terrae comedetis, quod carnaliter accipiunt.

VERS. 3.-- Ortus tui. (ID.) Quoniam scilicet ex 113.1303A| aqua et Spiritu sancto nata es, omnes in splendore ortus primitivae Ecclesiae ambulamus, quia eamdem fidem habemus, eodem baptismo renascimur.

VERS. 4.-- Leva in circuitu oculos. Cui simile: Levate oculos vestros et videte regiones, quia jam albae sunt ad messem (Joan. IV).

Filii tui. (HIER.) Quos in fide genuisti: Unde Paulus: Per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV). Primi fideles de Judaeis quando Spiritus sanctus datus est, erant in Jerusalem viri religiosi ex omni natione quae sub coelo 1304est (Act. II), vel gentes ex omnibus partibus mundi.

De longe venient. Quia longe erant a Deo per idololatriam, unde: Vos qui eratis longe, facti estis prope (Ephes. II).

  113.1303B| De latere. (ID.) Quidam codices habent, etc., usque ad, neque Hieronymi sensus ad hoc inclinatur.

VERS. 6.-- Camelorum. Camelus animal est gibbosum et oneriferum. Hi sunt divites onus divitiarum et peccatorum gibbum portantes.

  Dromedarii. Dromedarius vel dromas, utrumque enim dicitur: est enim animal camelo minus, sed velocius, in quo figurantur gentes velociter ad fidem currentes.

  Madian et Epha. Regiones trans Arabiam camelis et dromedariis abundantes, etc., usque ad quae per thus figuratur, Domino obtulerunt.

VERS. 7.-- Omne pecus Cedar congregabitur. (ID.) Simplices qui ante erant tenebrae et moeror, etc., usque ad ubi habitabant Saraceni de illius stirpe progeniti.

  113.1303C| Arietes. Praedicatores, gregis duces, filii prophetarum qui ea quae prophetae praedixerunt de Christo impleta docuerunt.

  Nabaioth, filius Ismaelis, et interpretatur prophetia.

  Ministrabunt tibi. Sancti episcopi, presbyteri ministri Ecclesiae, corpus et sanguinem Christi fidelibus administrando.

VERS. 8.-- Qui sunt. Admiratur propheta gentes tam cito ad fidem currentes, vel primitiva Ecclesia:

  Ad fenestras. Ad fenestras suas stant sancti custodientes quinque sensus corporis, ne per eos tanquam per fenestras intret mors in animas.

VERS. 9.-- Argentum eorum. Hoc est: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X).

113.1303D| VERS. 10. Filii peregrinorum. Principes gentium qui per orbem Ecclesias aedificaverunt, sicut Constantinus qui Romae duodecim ecclesias in honorem duodecim apostolorum fecit, et alii multi qui multas exstruxerunt ecclesias, et necessaria praebuerunt.

VERS. 13.-- Gloria Libani. Libanus mons est confinis terrae promissionis, etc., usque ad reges et principes qui ad Ecclesiam venerunt.

  Abies. (ID.) Superbi, scilicet divites, philosophi. Divitias enim et scientiam sequitur superbia. Cyprianus et Hilarius excelsae in saeculo arbores, Ecclesiam Dei aedificaverunt. Arborum diversitas diversos in Ecclesia ordines significat. Ex quibus omnibus constructa est Ecclesia miro decore distincta.

  113.1304A| Locum pedum. Ecclesiam, in qua apostoli, etc., usque ad Ecclesiam sustinent institutis, miraculis et exemplis.

  VERS. 14.-- Civitatem Domini. Civitas enim a communione dicitur, etc., usque ad qui sollicite circumiret et auxilium praeberet.

VERS. 15.-- Odio habita. Judaeis, quia fidem Christi praedicabat, legis observantias destruebat; gentibus quia unum Deum afferebat, idola nihil esse astruebat.

  Non erat qui per te transiret. Transiret et benediceret tibi, etc., usque ad insuper superbia aliquando mala, aliquando bona:

VERS. 17.-- Pro lignis aes. (ID.) Per ligna et lapides, etc., usque ad alii fortes fide, ut Cyprianus, et alii martyres, sicut ferrum.

  113.1304B| Visitationem tuam. (ID.) Christum, vel apostolos pacificos, et praepositos justos, ut recte doceant et judicent.

VERS. 19.-- Non erit. Hoc de die judicii. Hoc capitulo cogimur quaecunque dicta sunt vel dicenda, ad ultimum tempus referre, quoniam coeli terraeque, solis atque lunae nobis cessabit officium, et erit ipse Dominus lumen in perpetuum.

VERS. 21.-- Germen. (ID.) Angeli, omnes electi, qui fidem quam habent operibus implent. Ipsi germen plantationis Domini et opus manuum ejus, quia ab ipso creati, et in Ecclesia per fidem plantati ad glorificandum creatorem suum.

VERS. 22.-- In tempore: adventus Christi. Vel in tempore opportuno vel praefinito. Cum miserit 113.1304C| Filius hominis angelos, et colligent de regno ejus omnia scandala.

CAPUT LXI.

VERS. 1.-- Spiritus Domini (HIER.) Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc.

Quod unxerit me: oleo laetitiae, abundantia gratiae. (ID.) Haec unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbae descendit, et mansit in illo.

  Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus.

  Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus 113.1304D| apertius transtulit.

  VERS. 2.-- Diem ultionis: (ID.) damnationis, quae per Romanos, secundum illud: Veniet dies, etc. Et, cum videritis ab exercitu circumdari Jerusalem, etc.

  VERS. 3.-- Coronam. Cum scilicet viderint de Judaeis plurimos credidisse, et pro lugubri indumento stolam mundissimam accipere.

  Pro cinere. Pro luctu et dolore fructuum suorum, cum scilicet viderint gentes ad fidem confluentes, habebunt oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris.

VERS. 5.-- Vinitores. (ID.) Mali cultores vineae, Scribae, et Pharisaei, de quibus dicitur: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis.

  VERS. 6.-- Vos autem. Hoc ad praedicatores de 113.1305A| gentibus, etc., usque ad qui erant sacerdotes in domo Domini.

VERS. 7.-- Partem eorum. Domini. Unde Psalmista: Dominus pars haereditatis meae, etc. Quod nemo veraciter dicit, qui aliam partem quaerit.

  VERS. 8.-- Quia ego Dominus: Quasi diceret: Hoc faciet Dominus, qui magis diligit justitiam pauperum et judicium verum quam munera divitum quae saepe de rapina sunt, nec magis quam scorti mercedem vel pretium carnis in sacrificium, vel si quis immolet filium Domino, placent.

  In veritate. Ut in veritate comedant agnum, ut faciant circumcisionem cordium, et quae data sunt in figura, omnia in veritate faciant.

  Foedus perpetuum. Evangelium aeternum, non ut 113.1305B| Vetus Testamentum, cui succedit Evangelium.

VERS. 9.-- Semen eorum. Fideles, quibus apostoli semen verbi commiserunt quod a Domino acceperunt.

VERS. 10.-- Gaudens gaudebo in Domino, non in mundo.

  Vestimentis salutis: virtutibus, ipsi Christo, etc., usque ad tamen una in capite et in membris est Ecclesia.

  Et quasi sponsam. Alterius comparationis ponit exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad sponsam.

  VERS. 11.-- Et laudem: suam, etc., usque ad reddet Domino fructum laudis et bonae operationis.

CAPUT LXII.

VERS. 1.-- Propter Sion. (HIER.) Propheta in persona sui, impendio exhilaratus ex his omnibus 113.1305C| quae mundo confert Filius incarnatus. Et hoc est, Propter Sion non tacebo, quamvis loqui prohibeat, quamvis mortem minetur.

  Lampas accendatur. Lampas Graece, flamma Latine, unde: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? Hoc succensi apostoli loquebantur variis linguis.

VERS. 2.-- Nomen novum. (ID.) Mos est Hebraeis ex novis rebus nova nomina imponere, etc., usque ad similiter prius Simon, postea Petrus.

VERS. 3.-- Corona gloriae. De omnibus partibus mundi, quasi corona venientibus fidelibus.

  VERS. 4.-- Non vocaberis. Ecclesiam de utroque populo alloquitur, quasi, non hoc vocabulorum fine contenta eris.

  113.1305D| VERS. 5. Et gaudebit, etc. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem (Gen. II; Matth. XIX). Sacramentum hoc magnum est in Christo et in Ecclesia (Ephes. V).

VERS. 6.-- Super muros tuos. (ID.) Apostolos, praedicatores, qui Ecclesiam muniunt, quorum custodes angeli sunt. Unde: Omnes administratorii spiritus sunt, propter eos missi, qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I). Vel muri Ecclesiarum apostolorum discipuli, quorum custodes ipsi apostoli.

  VERS. 7.-- Donec ponat Jerusalem. Quod est, vel ipsa longe lateque diffusa, ubique laudetur, vel ubique laudet semper creatorem suum.

VERS. 8.-- Juravit per Filium scilicet, qui Dei virtus 113.1306A| est et Dei sapientia. In dextera. In Filio. Unde: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII), qui et brachium et fortitudo Patris: Unde, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I). Si dedero triticum tuum. Triticum Judaeorum et vinum saepe dedi inimicis eorum, sicut in libro Judicum legitur (Judic. VI): quod in tempore messis Madianitae irruebant et eorum fruges colligebant. Et quando captivi ducti sunt, Samaritani qui eorum messes comederent, substituti sunt. Sed in hoc loco intelligit cibum Ecclesiae, virtutes, et bona opera, corpus Christi et sanguinem. Id est laudes, opera, quae cum idolis impenderas, daemones comedebant. Sed post adventum Filii Dominus delectatus est in eis. Triticum ergo et vinum, cibus (scilicet Judaeorum) corpus Christi et sanguinem significabant. 113.1306B| Unde, Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI). Hoc hodie non sumitur ab haereticis, paganis, Judaeis, inimicis Ecclesiae.

  VERS. 10.-- Per portas. Ministros Ecclesiae, qui alios introducunt. Vel virtutes, quae ducunt in coelum, quasi de virtute in virtutem. Planum facite iter. Auferendo scandala; in baptismo remittendo peccata. Eligite. Vel, projicite secundum Septuaginta, quod est, auferte duritiam infidelitatis a cordibus hominum; vel, reprobos et duros a consortio fidelium.

  VERS. 11.-- Dicite filiae Sion. Scilicet primitivae Ecclesiae, quae ex Judaeis primum: unde, Filii matris meae pugnaverunt contra me (Cant. I). Vel secundum illud: Quotquot autem receperunt eum (Joan. I), etc.

  Et vocabunt eum, dicentes: Vos estis populus 113.1306C| sanctus, vos estis redempti a Domino Deo. Sic enim quidam codices habent.

CAPUT LXIII.

VERS. 1.-- Quis est iste. Quidam angeli non plene cognoscentes mysterium incarnationis, passionis, resurrectionis, videntes ad coelos ascendere Dominum cum multitudine angelorum et sanctorum hominum propria virtute, non auxilio angelorum, admirantur incarnationis, et passionis, et resurrectionis, et ascensionis mysterium: et quomodo sibi et aliis aperiat regnum coelorum; unde et angelis Dominum comitantibus dicunt: Quis est iste? Et David similiter: Quis est iste rex gloriae? (Psal. XXIII). Videtur tamen Augustus dicere super Genesim quod omnes angeli ab ipsa creatione sua, statim cognoverunt in contemplatione 113.1306D| sui creatoris, quidquid ipse erat facturus. Hieronymus autem aperte declarat quia quidam angeli, donec perficeretur mysterium incarnationis, ad plenum non cognoverunt.

  De Edom. Edom (ex HIER.) ab edulio rufae lentis, etc., usque ad vel de inferno spoliato victor cum fidelibus suis.

  Formosus in stola. Formosum calidum. Unde formosus quasi calidus, quia ex colore rubeus et roseus efficitur vultus, et inde speciosus.

VERS. 2.-- Quare ergo. (ID.) Tanquam dicant angeli: Didicimus, etc., usque ad magis tibi clementia convenit quam crudelitas.

VERS. 3.-- Solus. Solus Samson praecisis crinibus 113.1307A| Philisthaeis exponitur, nec angelus nec archangelus vel quilibet coelestis spiritus. Denique humani generis nullus vel Judaeus vel Gentilis auxiliator: solus pugnat, solus superat. Aspersus est. (HIER.) Sanguis meus eorum rancore, etc., usque ad cujus saepe sanguis super vestimenta victoris aspergitur.

VERS. 5. Et non fuit, etc. Unde: Omnes amici mei dereliquerunt me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me (Job. XIX). Et salvavit. Hieronymus ad Augustinum et Alipium, impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus, non ipsum sibi Patrem, non ipsum sibi Filium, non ipsum sibi Spiritum sanctum esse dicentes: sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti personam esse. Non enim nomina tantummodo, 113.1307B| sed proprietates nominum confitemur.

  VERS. 7.-- Miserationum. (HIER.) Propheta in persona Judaici populi poenitentis et misericordiam Domini recognoscentis.

VERS. 9.-- Non est tribulatus. (ID.) Vox quae est, etc., usque ad nemo est adjutor nisi Michael princeps vester, qui astat pro filiis populi mei (Dan. X).

  Et angelus. (ID.) Septuaginta. Non legatus nec ipse angelus, sed Dominus salvavit eos.

VERS. 10.-- Spiritum sancti ejus. Id est Moysi: unde, Exacerbaverunt Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini. (Psal. CV.) Vel sancti ejus, Christi, cui credere noluerunt. Filius enim Dei qui nos redemit, ipsos de Aegypto et mari Rubro liberavit. Spiritum sanctum, vel, sancti ejus. Quidam codices 113.1307C| habent, scilicet Spiritum sanctum, quem contristat, qui virum spiritualem contristat: unde, Qui vos tangit, quasi qui tangit pupillam oculi mei. (Zach. II.) Vel, angelum in custodiam missum, quem saepe male faciendo offenderunt.

VERS. 11.-- Moysi. Quia non est alius qui orat pro eis. Ubi est, etc. Propheta videns populi sui abjectionem, miseriam et afflictionem jam imminentem propter Filii Dei negationem, condolendo exclamat, dicens: Ubi est? quasi dicat: Clementia Omnipotentis. Ubi est qui posuit? Moysi scilicet, quia orante Moyse, tulit Dominus de spiritu ejus et dedit septuaginta viris.

  VERS. 12.-- Qui scidit aquas ante eos. Vel dicitur. Cum Moyses mare percussisset, et in duodecim vias scidisset et aliis haesitantibus, tribus Juda ingressa 113.1307D| est, et ob hoc regni dignitatem adepta est.

  VERS. 14.-- Spiritus Domini. Angelus, scilicet; unde: Et praecedet te angelus meus (Exod. XIV). Spiritus enim, naturae nomen est, angelus officii.

VERS. 15.-- Attende de coelo et vide. Dominus ubique totus et semper est, unde: Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII). Dicitur tamen sedem habere in coelo, secundum illud: Coelum mihi sedes (Isa. LXVI), quia scilicet in coelestibus angelis et hominibus justis (quorum scilicet conversatio est in coelis) ejus voluntas praecipue fit. Ubi est zelus tuus, etc. Quasi dicat: Quia peccavimus, et nos odisse coepisti, recessit zelus tuus: quo recedente recessit fortitudo, et paternorum viscerum superatur affectus.

  113.1308A| VERS. 16.-- Abraham nescivit. (HIER.) Quasi dicat: Quia te offendimus, etc., usque ad non obliviscatur filiorum suorum, ne per ipsos nomen Dei blasphemetur in gentibus.

  VERS. 17.-- Quare errare. Paulus ad Corinthios scribens, ad unius scilicet populum civitatis pro varietate habitantium sanctorum scilicet et peccatorum, nunc laudat, nunc reprehendit: sic praesens capitulum, quod ex oratione populi Deum deprecantis contexitur, nunc laudat Dominum, nunc accusat, juxta secundam regulam Ticonii, quae est de corpore Domini.

VERS. 19.-- Quasi in principio. (HIER.) Antequam vocares nos, etc., usque ad non vocabuntur populus Dei, a Christo scilicet Christiani.

CAPUT LXIV.
113.1308B|

VERS. 1.-- Utinam dirumperes. (HIER.) In persona sua, etc., usque ad item David: Inclinavit coelos, et descendit (Psal. XVII).

VERS. 2.-- Aquae arderent. (SYM.) Aquae maris arderent igni. Quod est, populi mundi inflammarentur igne charitatis. Unde: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? (Luc. XII.) et sic notum fieret nomen tuum, quod est Christus Jesus, inimicis tuis, scilicet Judaeis.

VERS. 3.-- Non sustinebimus. Nos Judaei, sed blasphemabimus dicentes: In principe daemoniorum Beelzebub ejicit daemones (Matth. XII). Hoc enim dicit propheta in persona infidelium. Descendisti. Tanquam precibus suis exauditis inquit: Descendisti, etc. 113.1308C| Montes. Amissa potentia: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII). Et Judaeis dicitur: Auferetur a vobis regnum Dei (Matth. XXI), scilicet sancta Scriptura et omnis gloria, et omnis dignitas.

VERS. 4.-- A saeculo. Hinc Paulus ad Corinthios testimonium sumit, non verbum ex verbo, sed sensum exprimens. Oculus. Quia non est corpus vel color. Quod Apostolus ponit in cor hominis non ascendit, quia majus, et cor debet illuc dirigi. Paravit enim seipsum cognitionem sui, cognitionem sanctae Trinitatis; unde: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Hunc nemo potest videre; unde illud: Deum nemo vidit unquam (Joan. I).

  VERS. 5.-- Ecce tu, etc. In persona infidelis populi, 113.1308D| qui volens transire ad veritatem Evangelii, poenitentiam praeferebat ore, quam non habebat in corde.

VERS. 6.-- Menstruatae, etc. Mene Hebraice, Luna Latine; unde menstruatae quae singulis mensibus solent sanguinis fluxum sustinere. Et tunc viri abstinere debent ab eis. Tunc enim concipiuntur membris damnati, caeci, claudi, leprosi et hujusmodi: ut quia parentes non erubuerunt misceri in conclavi, eorum peccata pateant cunctis, et aperte redarguantur in parvulis. Ventus. Commotio acris, ut ibi, Imperavit ventis et mari (Matth. VIII). Vel Spiritus sanctus: Advenientis Spiritus vehementis (Act I). Hic enim Spiritus pro vento ponitur significatione Spiritus sancti. Vel, tentatio daemonum et malorum 113.1309A| hominum, ut illud: Venerunt flumina, et flaverunt venti (Matth. VII): et hoc est quasi ventus.

  VERS. 8.-- Et nunc, Domine. Ac si dicat: Si consideremus nostra merita, desperandum est; si clementiam tuam, qui flagellas omnem filium quem recipis, audemus preces fundere, tu enim pater noster es. Opera manuum tuarum. Quasi dicat: Respice opus tuum, non merita nostra. Mysterii Trinitatis recta confessio est ignorantia scientiae.

VERS. 9.-- Ne irascaris, Domine. Hoc est, non vitamus iram, nec ultra quaerimus patientiam, per quam thesaurizamus nobis iram in die vindictae: sed quaesumus ne irascaris nobis satis, scilicet, ne tempore ultionis memineris iniquitatis nostrae.

  VERS. 10.-- Sion deserta. Sion et Jerusalem in 113.1309B| hoc loco idem significant, templum, scilicet, et civitatem, ubi quondam specula virtutum et visio pacis. Sed postquam populus Judaeorum negavit regem suum, et addidit illud: Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX), Jerusalem deserta est a Deo: unde, Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII); et illud, Surgite eamus hinc (Joan. XIV). Et in templo, auditae sunt voces (sicut dicit ecclesiastica historia): Transeamus ab his sedibus.

VERS. 11.-- Domus. Allegorice. Domus Dei Ecclesia, et unaquaeque fidelis anima, quae aliquando ignibus luxuriae corrumpitur et avaritiae.

CAPUT LXV.

VERS. 1.-- Quaesierunt, etc. (HIER.) Ad hoc respondet 113.1309C| filius, etc., usque ad et Filii alieni mentiti sunt mihi (Psal. XVII).

VERS. 2.-- Expandi manus meas. (ID.) In cruce orans pro eis, etc., usque ad ipsi tamen semper exstiterunt increduli.

VERS. 3.-- Populus qui ad iracundiam. (ID.) Allegorice. Omnis haereticus Deum ad iracundiam procat, etc., usque ad et in quadrum exstruere, et secti in latere pulveris roborare lineis.

VERS. 4.-- In delubris. Delubra a delendo dicta, eo quod ibi putabatur ablui anima. Vel, quia prope erant piscinae ubi et sacerdos lavabatur et hostia. Allegorice. (HIER.) Haeretici in memoriis magistrorum, etc., usque ad ut qui ipsis non fuerit similis, quasi perditum detestetur.

VERS. 5.-- In furore meo. Furorem, oblivionem, iram, poenitudinem, ita in Deo accipere debemus, quomodo manus, pedes, oculos, aures, et caetera membra quae habere dicitur: non quod his pareat perturbationibus qui eas exstinguit in nobis, sed per verba nostra; Dei intelligimus affectum erga nos.

VERS. 6.-- Non tacebo. Qui superius dixit: Tacui, semper silui, patiens fui, modo dicit: Non tacebo, id est, ne paream amplius, neque sustinebo iniquitates eorum.

VERS. 7.-- Iniquitates patrum, etc. Ut scilicet non solum pro peccatis vestris puniamini, sed etiam pro patrum iniquitatibus quos imitati estis. Aliter enim non portat filius iniquitatem patris. Qui sacrificaverunt 113.1310A| super montes. Quando in Bethel et in Dan aureos vitulos adoraverunt. Haereticus quoque contemnens simplicitatem Ecclesiae sacrificat in montibus, et exprobrat Deo dum ejus praecepta contemnit.

VERS. 8.-- Quomodo. (HIER.) Quasi dicat: Propter malos non perdam bonos: Sed quomodo, etc. Dixerat enim periturum Israel.

VERS. 9.-- De Jacob semen. Semen Jacob et Judae, apostoli, possidentes montes, alios, scilicet credentes virtutibus eminentes: unde, Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma facti essemus (Rom. IX). Montes sanctos meos. Septuaginta: Montem meum, scilicet Christum, qui est mons montium. Montes enim sunt apostoli, qui de Judaeis possederunt Christum, in quo fundati sunt. Et haereditabunt. 113.1310B| (HIER.) Unde: Semen Abrahae servi ejus: filii Jacob, electi ejus. Quicunque adhuc semen sunt, etc., usque ad non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei (Rom. IX).

VERS. 10.-- Campestria. (ID.) Alii saltus, unde: Dominus revelabit condensa silvarum (Psal. XVIII), ut latrones ibi latitare desistant, et bestiae venenataque animalia in Ecclesiam Dei transeant. In caulas gregum. Alia translatio habet Saronas, quae est regio inter Joppem, et Lyddam atque Jamniam fecunda et pabulosa, sed latronibus infesta: unde interpretatur vallis effundens sanguinem. Et vallis Achor. Ubi Achor filius Charmi de spoliis Jericho furatus cum omni domo periit. Et quia populum turbavit et ibi 113.1310C| periit, vocatur locus vallis Achor, id est, turbationis vel tumultus. In quo significatur Gentilitas, sicut et per Saronas, quae interpretatur vallis fundens sanguinem, quae effusione sanguinis plena in tumultu et in turbatione vitiorum manebat. Sed vallis Achor versa est in caulas gregum sive ovilia, et in cubile armentorum, id est, ecclesias, et requiem praedicatorum et aliorum fidelium, qui designantur per armenta et greges ovium. Armentorum. Praedicatorum, qui Ecclesiam armant et defendunt. Armentum enim dicitur ab armando.

VERS. 11.-- Et vos qui dereliquistis, etc. Allegorice. Omnes qui Ecclesiam deserunt, et obliviscuntur montem sanctum Dei, tradentes se spiritibus erroris, vel immundis doctrinis daemoniorum, parant 113.1310D| fortunae mensam, et nihil ad Deum pertinere credentes, sed vel stellarum cursu vel varietate fortunae omnia gubernari, hi tradentur aeternis suppliciis, ut nullus eorum possit evadere.

Fortunae mensam. (HIER.) Deae Aegyptiorum cui in fine anni parabant mensam, omnibus escis refertam, et poculis mulsa mixtis: vel quasi felicem annum praebuerit, vel quia futurum felicem praebitura sit.

VERS. 12.-- Vocavi. Per prophetas dicens: Convertimini ad me et salvi eritis (Isa. XLV). Et per memetipsum: Poenitentiam agite (Matth. III). Et alibi: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Ibid. XI).

VERS. 13.-- Ecce servi mei. (HIER.) Quasi dicat: 113.1311A| Non solum corruetis gladio, etc., usque ad et, Satiabor cum apparuerit gloria tua.

VERS. 15.-- Et dimittetis nomen vestrum. Ut aliqui affirmantes dicant: Si aliter fecero, contingat mihi sicut Judaeis Romanorum gladio occisis. Vel ita: Juro per Deum, in quem olim Judaei crediderunt. Vel, quia Deus juramentum eorum erat, quod Christiani modo jurant necessitate compulsi, Vivit Dominus scilicet.

  Et interficiet te. Ut vel hunc non habeatis, qui dicit, Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV.) Nec vocemini circumcisio, sed conscisio.

  VERS. 16.-- Quia oblivioni. (HIER.) Ut non idolorum meminerint, etc., usque ad Forsitan et in futuro pristinae conversationis memoria omnino delebitur.

113.1311B| VERS. 18.-- Quia ecce. Ex angelis scilicet et hominibus unam Ecclesiam, et exsultabunt et gaudebunt, ut ego qui creavi exsultem, et gaudeam in eis. Exsultationem. Universae terrae, ut quae vetus unigeniti erat gaudium, nova cunctis nationibus laetitia sit. Gaudium. Quod vel post resurrectionem possumus intelligere, vel post baptismum in prima resurrectione. Hoc ad generalem resurrectionem qua omnes in perfecta aetate resurgent. Et hoc est: Non erit, etc.

VERS. 20.-- Puer centum annorum, etc. Ille scilicet, qui etsi diu, tamen pueriliter vixit, serviens vitiis: et hoc exponit sic Gregorius. Puer centum annorum. Et peccator centum annorum. Vita quidem pueri longum trahitur, ut a factis puerilibus corrigatur: sed si a peccati perpetratione, nec temporis 113.1311C| longinquitate compescitur, haec ipsa vitae longinquitas, quam per misericordiam Dei accepit ei ad cumulum maledictionis crescit.

  VERS. 21.-- Domos. (HIER.) Virtutes pro quibus in coelestibus requiescent, etc., usque ad Multi enim sancti aedificant domos, sed non habitant in eis.

VERS. 22.-- Secundum enim. (ID.) Sicut Christus etc., usque ad Lignum vitae est his qui apprehenderunt eam, scilicet, sapientiam, quae est Christus.

  VERS. 23.-- Semen benedictorum. Apostoli, et alii doctores in praedicatione, vel in aliis operibus, sicut Judaei, quia aeternam mercedem percipient, quia venient cum exsultatione portantes manipulos suos (Psal. CXXV).

  Nepotes. Quos filii eorum in fide genuerunt, 113.1311D| sicut Marcus Petri discipulus, et Lucas Pauli filius.

VERS. 24.-- Antequam clament. In conturbatione, in dolore mentis, sed in gaudio et laetitia: unde, Quod enim est gaudium nostrum aut corona gloriae, nonne vos (II Thes. II)? etc.

VERS. 25.-- Lupus. Lupus Saulus, id est persecutor, de quo, Benjamin lupus rapax (Gen. XLIX). Agnus. Qui scilicet in candidis vestibus sequuntur agnum quocunque ierit: De quibus Petro dicitur, Pasce agnos meos (Joan. XXI). Et leo et bos comedent. Vir scilicet disertus et potentissimus in saeculo spreta philosophiae eloquentia comedet paleas, id est utilitatem et superficiem historiae cum bobus, id est praedicatoribus Ecclesiae. Haec comedunt leones 113.1312A| donec multis laboribus veniatur ad profunditatem mysterii, sicut Augustinus et Cyprianus et alii. Neque occident. Deposita feritate, vel in praesenti vel in futuro, et hoc est: In omni monte, etc. Hoc Judaei carnaliter accipiunt, dicentes quod in tempore Christi sui tanta pax et securitas sibi erit, ut lupi et agni, leones et boves, serpentes et homines commorentur simul, et comedant, neque eis noceant, qui in templo, et in monte sancto habitant. Ex quo colligitur, quod omnes alii occidentur. Sed hoc falsum esse ostenditur his verbis: Haec dicit Dominus: Caelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum, etc., hoc tamen Judaei carnaliter intelligunt.

CAPUT LXVI.

113.1312B| VERS. 1.-- Coelum. Omnes sancti quorum conversatio in coelis est; unde: Anima justi sedes est Dei. Coelum sedes mea. Quasi diceret: Ne putetis haec ad litteram esse complenda. Quae est ista. Quasi diceret: Putatis me localem, et in templo tantum manentem, sed quae est ista domus, etc.

VERS. 2.-- Ad quem, etc. Ablato altari temploque terreno quod humana manus construxit, recte auferentur victimae Judaeorum, ne forte dicerent: Non tam sumus stulti, ut Deum putemus hoc loco posse concludi, sed in separato ad glorificandum Deum loco victimas immolamus sicut in lege praecipitur.

VERS. 3.-- Qui immolat bovem. (HIER.) Quasi: Sacrificium vestrum non placet mihi post immolationem 113.1312C| veri sacrificii: in cujus umbra illa sacrificia concessi vobis, et ne immolaretis idolis. Canem. De quo per Moysen: Non offeres in domo Dei tui mercedem meretricis, neque pretium canis (Deut. XXIII). Et bene canis et meretrix copulantur, quia similiter libidinantur. Elegerunt in viis suis. Non mea voluntate, ex quo verus agnus immolatus est, Unde: Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V).

VERS. 4.-- Et quae timebant. Romanos; unde: Venient Romani, et tollent nostrum locum et Gentem (Joan. XI). Vel famem, pestem, captivitatem.

VERS.5-- Odientes vos. Quia de mundo non estis, quia in me creditis, quia nomen meum habetis, a Chrito Christiani dicti: unde, Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis confiteretur Christum, extra Synagogam 113.1312D| fieret (Joan. IX). Glorificetur. (HIER.) quasi: Appareat gloriosus, etc., usque ad cum potestate magna et majestate et virtute, vel etiam in praesenti.

VERS. 6.-- Vox populi de civitate. Adveniente Romano exercitu, secundum Josephum, divisi sunt Judaei in tres partes de principatu contendentes. Alii sibi alium principem praeponentes Pars autem populi et sacerdotum, tenebant templum, arcem vero et regiam domum pars populi et principum, reliquam vero civitatem tertia pars et maxime vulgus. Pugnabant ergo et extra contra hostes, et intra contra cives. Romanis ergo urbem irrumpentibus audita est vox populi plangentis de civitate, vox sacerdotum, et qui cum ipsis erant de templo. Vox etiam 113.1313A| Domini audita est in Romanis exsultantibus, qui etiam nutu Dei venerunt, reddentis reddentes retributionem inimicis suis, scilicet Judaeis, per Romanos.

VERS. 7.-- Antequam parturiret. (HIER.) Non paulatim, sed nec multo tempore, etc., usque ad et David, inquit, Spes omnium finium terrae et in mari longe (Psal. LXXIV).

Masculum, populum fortem de quo Stephanus, Paulus, qui dicit: Quis nos separabit a charitate Christi (Rom. VIII).

 VERS. 8.-- In die una. Apostolus filios suos tanquam una die simul genuit, quia in Christo, qui lux, et dies; et in unitate fidei.

VERS. 9.-- Si ego. Quasi: Ego qui omnes creavi 113.1313B| homines in nihilo, creabo mihi ex omnibus gentibus Ecclesiam unam quae aedificatur de vivis lapidibus:

VERS. 10.emdash; Laetamini, etc. (HIER.) O angeli, o apostoli, tristes de perditione Judaeorum infidelium, laetamini consolati de fide et salute gentium de quibus aedificatur Ecclesia.

VERS. 11.-- Ut sugatis. Fidem simplicium, et opera bona inde delectati. Fides credentium lac et cibus est praedicatorum. Unde et Christus: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis (Joan. IV). Et repleamini. Puerpera quae genuit masculum non caret abundantia lactis in educatione Gentis, et parvulorum qui simul nati sunt ut praeberet eis duo ubera Veteris et Novi Testamenti. Et notandum quod parvuli lacte consolationis indigent quasi adhuc in carne versantes: qui vero post lac consolationis 113.1313C| ad solidum cibum profecerunt, affluent deliciis veritatis et scientiae omnimodae gloriae. Ut mulgeatis. Sancta Ecclesia in omnibus una, in aliis habet lac, simplicem, scilicet fidem, operationem. In aliis affluit omnimoda gloria, charismatum scilicet abundantia, et divinitatis scientia et humanitatis Christi. Sancti ergo praedicatores in omnibus delectantur tanquam carpentes ab aliis hoc, ab aliis illud. Ab ubere. Ab apostolis et praedicatoribus ad dona Spiritus sancti, vel ad doctrinam Veteris et Novi Testamenti. Quod enim praedicant, operibus monstrant, ut sic auditoribus ducatum praebeant.

VERS. 12.-- Blandientur vobis. (HIER.) Sustentantes, lac dantes, sicut ille qui dicit, Obsecro vos, 113.1313D| fatres, per misericordiam Dei ut exhibeatis corda vestra (Rom. XII), etc. Et: Obsecro vos tanquam advenas, (I Petr. II). etc.

VERS. 13.-- Quomodo. Omnipotens Deus tanquam misericors et miserator, modo aquilae modo gallinae, modo mari blandienti se comparat, ut vos saltem blanditiis alliciat. Sicut etiam aquila in rupibus inaccessis nidum parat, ne accessus alicui pateat, et in medio amethistum lapidem qui omnia venena fugat, secundum physicos propter serpentes arcendos, quaedam alia secreta naturae collocat: sic ipse in cordibus nostris lapidem, id est fidem suam ponit, scilicet, seipsum, qui est lapis abscisus sine manibus de monte, quo omnia venena diaboli fugantur. 113.1314A| Aquila enim plus omnibus bestiis, et jumentis, pecudibus avibusque foetus diligit, ut aiunt qui de animantium scripsere naturis

VERS. 14.-- Videbitis, o apostoli, multitudinem viventium ad fidem. Et gaudebit cor vestrum de salute illorum, et ossa vestra, virtutes, germinabunt in aliorum cordibus, fructus bonae voluntatis et operationis. Sicut enim corpus ossibus, ita anima sustentatur virtutibus. Et ossa vestra. In die judicii corpora vestra reviviscent in immortalitate, ut sicut corpore et anima in praesenti vita Deo servivistis, sic corpore et anima praemia recipiatis. Cognoscetur. In judicio scilicet bonis suavis et mitis; impiis ultor, et fortis cognoscetur Filius, qui Patris manus est, per quem omnia operatur

113.1314B| VERS. 16.-- In igne. Qui aeternus erit malis quos involvet, et adducet ad supplicium aeternum quo purgabitur quid in bonis erit purgandum. Quadrigae ejus. Currus, quia tunc triumphaturus, et omnes adversarios debellaturus: non quod egeat ministerio angelorum.

In igne Dominus. In judicio. Vel, discretio ejus et justitia monstratur, dum bonos a malis dividit justo judicio, non potentia. Gladio. (HIER.) Sententia: unde Amos, Gladio Dei peribunt omnes peccatores, etc. (Amos. IX) Dum enim reddet unicuique quod meretur, omnes cognoscent illum justum judicem, et laudabunt ejus judicium.

VERS. 17.-- Qui sanctificabantur (ID.) Opinione sua in fontibus et baptismatibus, etc., usque ad sed 113.1314C| tamen dicitur ad confusionem eorum qui nec erubescunt facere. Qui sanctificabantur. Possumus secundum tropologiam dicere, omnes voluptatis magis quam Dei amatores, dicere sanctificari in hortis et in liminibus, secundum Septuaginta, quia in mysteria veritatis non valent introire, et comedere cibos pietatis: quia non sunt sancti corpore et spiritu nec comedunt carnem Christi, ut habeant vitam aeternam. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V), qui non foris, sed in una domo et intus comeditur. In hortis. Non in sacrificio vitulae rufae, quod praecipiebatur in lege.

VERS. 18.-- Ego autem. Quasi dicat: Ideo venio ad judicium cum omnibus gentibus et linguis, ut judicem simul omnia opera eorum et cogitationes, et 113.1314D| reddam eis omnia quae merentur. Linguis. (HIER.) Quae secundum apostolorum non solum hominum, etc., usque ad Juxta illud: Inebriatus est in coelo gladius meus, et usque ad terram descendit (Isa. XXXIV).

VERS. 19.-- Et ponam in eis signum. Crucis, Christianitatis, salutis, quo signati in Ezechiele non interficiuntur; quo in Aegypto postes signantur et Israelitae salvantur. Hoc signum Achaz noluit petere, quod supponit Isaias: Ecce virgo concipiet, etc. Et mittam ex eis. Videtur esse contrarium, cum de judicio prius dictum sit, reverti ad primum adventum, quo apostoli ad gentes diriguntur et audiunt: Ite, docete omnes gentes (Matth. XXVIII). Sed judicii dies 113.1315A| praedicitur, ut metu futurae poenae perterriti, accipiant adventum Salvatoris: et apostolorum praedicationem qui sunt praemittendi. In mare. Mundum scilicet, cujus partes subdit Africam, etc. meridia nam, scilicet plagam in qua Africa est.

VERS. 20.-- In equis. (HIER.] Sunt adducti, qui velociter credunt et cito ad fidem currunt. In quadrigis et in lecticis. Philosophos, scilicet et doctrina et morum honestate fulgentes: unde citius ad doctrinam quatuor Evangelistarum pervenerunt, et quatuor principalibus virtutibus sublevati caelestia mente attigerunt. In mulis. Super quos David et Salomon sedisse leguntur. Qui enim a mundi fetu steriles sunt, Domino qui per illos figuratur, quasi mansueti deserviunt. In carrucis. Septuaginta, tectis vehiculis: 113.1315B| alii simpliciter. Hi sunt quibus dicitur: Invicem onera vestra portate (Gal. VI). Quomodo. Quasi: Cum tanta laetitia adducunt apostoli fratres vestros quorum munera, fides, spes, charitas, oratio munda, bona opera etc., vasa pura corda et corpora immaculata. Inferant. Quod secundum legem ter in anno faciebant, scilicet in Pascha, in Pentecoste, in festivitate Tabernaculorum; unde, Non apparebis in conspectu meo vacuus (Exod. XXIII). Domum Domini. Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). Et alibi: Templum Dei estis et Spiritus sanctus habitat in vobis (II Cor. VI).

VERS. 22.-- Quia sicut coeli. Quasi: Sicut haec innovata in aeternum manebunt immobilia, sic semen vestrum, o apostoli, innovatum, ab omni corruptione 113.1315C| carnis in aeternum mecum regnabit. Quia sicut, etc. (HIER.) Haec usque ad finem libri pertinent ad diem judicii.

113.1316A| VERS. 23.-- Mensis ex mense. Mene Graece, Latine luna, unde neomenia, quasi nova luna. A mene mensis apud illos qui initium kalendarum, non secundum solis cursum et diversa spatia mensium, sed secundum lunae circumitum et terminant et incipiunt, quod Hebraei faciunt. Per mensem ergo lunam: per lunam (quae modo crescit, et sicut aiunt physici et philosophi a sole, quod non habet, lumen recipit) Ecclesia intelligitur, de qua, Permanebit cum sole et ante lunam (Psal. LXXI). Et alibi: Pulchra ut luna, electa ut sol (Cant. VI), et hoc est, erit mensis ex mense.

VERS. 24.-- Et Egredientur. Quasi ad videndum, non loco, sed intelligentia, vel visione manifesta, ut ad laudem Dei magis accendantur. Et videbunt. 113.1316B| (HIER.) Non mirum si sancti jam immortales reprobos videant, cum prophetae adhuc mortales haec omnia videre meruerunt.

Cadavera, quia in aeternam damnationem cadent, secundum quod et daemones cadavera possunt dici, secundum quod etiam homines appellantur. Unde: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII). Vermis eorum. Materialis, vel conscientiae; unde: Sicut tinea comedit vestimentum, et vermis corrodit lignum, et ignis devorat ligna, sic moeror et tristitia excruciat cor viri (Prov. XXV). Ad satietatem. Quia scilicet boni videbunt eos a se justo Dei judicio separatos, amissa potentia qua saeviebant contra bonos, et vindictam Dei in illos tantam, ut majorem non exposcant. Qui modo dicunt, Usquequo, Domine, non vindicas sanguinem 113.1316C| nostrum (Apoc. VI)? Satiabuntur quoque de beatitudine sua, agentes gratias visa impiorum ineffabili poena.

(no apparatus)