Migne Patrologia Latina Tomus 29
HieStr.LibJud2 29 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
PRAEFATIO HIERONYMI IN LIBRUM JUDITH.
Apud Hebraeos liber Judith inter apocrypha legitur: cujus auctoritas ad roboranda illa quae in contentionem veniunt, minus idonea judicatur. Chaldaeo tamen sermone conscriptus, inter historias computatur. Sed quia hunc librum Synodus Nicaena in numero sanctarum Scripturarum legitur computasse, acquievi postulationi vestrae, immo exactioni: et sepositis occupationibus, quibus vehementer arctabar, huic unam lucubratiunculam dedi, magis sensum e sensu, quam ex verbo verbum transferens. Multorum codicum varietatem vitiosissimam amputavi: sola ea, quae intelligentia integra in verbis Chaldaeis invenire potui, Latinis expressi. Accipite Judith viduam, castitatis exemplum, et triumphali laude, perpetuis eam praeconiis declarate. Hanc enim non solum feminis, sed et viris imitabilem dedit, qui castitatis ejus remunerator, virtutem ei talem tribuit, ut invictum omnibus hominibus vinceret, et insuperabilem superaret.
INCIPIT LIBER JUDITH.
[ Cap. I.] Arphaxad itaque rex Medorum subjugaverat multas gentes imperio suo, et ipse aedificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis, ex lapidibus quadratis et sectis: fecit muros ejus in latitudinem cubitorum septuaginta, et in altitudinem cubitorum triginta, turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum. Per quadrum vero earum, latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur [ Al. tenebatur], posuitque portas ejus in altitudinem turrium: et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum.
Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum in campo magno, qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Jadason, in campo Erioch regis Elicorum. Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum est, et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano, et ad gentes, quae sunt in Carmello, et Cedar, et inhabitantes Galilaeam in campo magno Esdrelon, et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram Jesse, quousque perveniatur ad terminos Aethiopiae. Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum: qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abjecerunt. Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per thronum et regnum suum, quod defenderet se de omnibus regionibus his.
[ Cap. II.] Anno tertio decimo Nabuchodonosor regis, vicesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se. Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui. Dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio. Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae, et dixit ei: Egredere adversus omne regnum Occidentis, et contra eos praecipue, qui contempserunt imperium meum. Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi.
Tunc Holofernes vocavit duces, et magistratus virtutis Assyriorum: et dinumeravit viros in expeditionem, sicut praecepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia. Omnemque expeditionem suam fecit praeire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his qui [ Al. quae] exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta gregesque ovium, quorum non erat numerus. Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit. Aurum vero et argentum, de domo regis assumpsit multum nimis. Et profectus est ipse, et omnis exercitus, cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae, sicut locustae. Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciae, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem. Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, praedavitque omnes filios Tharsis, et filios Ismael [ Al. Israel], qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terrae Cellon. Et transivit Euphratem, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes civitates excelsas, quae erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare: et occupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth, qui sunt ad austrum. Abduxitque omnes filios Madian, et praedavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii. Et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores et vineas fecit incidi: et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram.
[ Cap. III.] Tunc miserunt legatos suos, universarum urbium ac provinciarum reges ac principes, Syriae scilicet Mesopotamiae, et Syriae Sobal [ Al. Syriis Sobal], et Libyae atque Ciliciae, qui venientes ad Holophernem, dixerunt: Desinat indignatio tua circa nos: melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamur. Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum et universae facultates nostrae, atque familiae, in conspectu tuo sunt: sint omnia nostra sub lege tua. Nos et filii nostri, servi tui sumus. Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi.
Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram. De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum. Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes, et honorati simul cum populis exirent obviam venienti, excipientes eum cum coronis et lampadibus, ducentes choros in tympanis et tibiis. Nec ista tamen facientes, ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt: nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit. Praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terrae exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur Deus ab his nationibus, quae potuissent Holofernis potentia subjugari. Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumaeos in terram Gabaa, accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae.
[ Cap. IV.] Tunc audientes haec filii Israel, qui habitabant in terra Juda, timuerunt valde a facie ejus. Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem et templo Domini, quod fecerat caeteris civitatibus et templis earum. Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Jericho et praeoccupaverunt omnes vertices montium: et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in praeparationem pugnae.
Sacerdos etiam Eliacim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quae est contra faciem campi magni juxta Dothain, et universos, per quos viae transitus esse poterat, ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Jerusalem, et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes.
Et fecerunt filii Israel, secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliacim. Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt animas suas in jejuniis, et orationibus, ipsi et mulieres eorum. Et induerunt se sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio, et clamaverunt ad Dominum Deum Israel unanimiter, ne darentur in praedam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium gentibus.
Tunc Eliacim, sacerdos Domini magnus, circumivit omnem Israel, allocutusque est eos, dicens: Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini. Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et [ Al. add. in] clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando, dejecit: sic erunt universi hostes Israel: si perseveraveritis in hoc opere, quod coepistis.
Ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes Dominum, permanebant in conspectu Domini, ita ut etiam hi, qui offerebant Domino holocausta, praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum. Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israel.
[ Cap. V.] Nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum, quod filii Israel praepararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent, et furore nimio exarsit in iracundia magna, vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon, et dixit eis: Dicite mihi, quis sit populus iste, qui montana obsidet: aut quae, et quales, et quantae sint civitates eorum: quae etiam sit virtus eorum, aut quae sit multitudo eorum: vel quis rex militiae illorum: et quare prae omnibus, qui habitant in oriente, isti contempserunt nos, et non exierunt obviam nobis, ut susciperent nos cum pace.
Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait: Si digneris audire, domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo, de populo isto qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo. Populus iste ex progenie Chaldaeorum est: hic primum in Mesopotamia habitavit, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui erant in terra Chaldaeorum. Deserentes itaque caeremonias patrum suorum, quae in multitudine deorum erant, unum Deum coeli coluerunt, qui et praecepit eis, ut exirent inde, et habitarent in Charan. Cumque operuisset omnem terram fames, descenderunt in Aegyptum, illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt, ut dinumerari eorum non posset exercitus. Cumque gravaret eos rex Aegypti, atque in aedificationibus urbium suarum in luto et latere subjugasset eos, clamaverunt ad Dominum suum, et percussit totam terram Aegypti plagis variis. Cumque ejecissent eos Aegyptii a se, et cessasset plaga ab eis, et iterum eos vellent capere, et ad suum servitium revocare, fugientibus his Deus coeli mare aperuit, ita ut hinc inde aquae quasi murus solidarentur, et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent. In quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos persequeretur, ita aquis coopertus est, ut non remaneret vel unus, qui factum posteris nuntiaret. Egressi vero mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus numquam homo habitare potuit, vel filius hominis requievit. Illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum, et per annos quadraginta annonam de coelo consecuti sunt. Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis et vicit. Et non fuit qui insultaret populo isti, nisi quando recessit a cultu Domini Dei sui. Quotiescumque autem praeter ipsum Deum suum, alterum coluerunt, dati sunt in praedam, et in gladium, et in opprobrium. Quotiescumque autem poenituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit eis Deus coeli virtutem resistendi. Denique Chananaeum regem, et Jebusaeum, et Pherezaeum, et Hettaeum, et Hevaeum, et Amorrhaeum, et omnes potentes in Esebon prostraverunt, et terras eorum, et civitates eorum ipsi possederunt: et usquedum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum illis bona: Deus enim illorum odit iniquitatem. Nam et ante hos annos, cum recessissent a via, quam dederat illis Deus, ut ambularent in ea, exterminati sunt praeliis a multis nationibus, et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam. Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum, ex dispersione, qua dispersi fuerant, adunati sunt, et ascenderunt montana haec omnia, et iterum possident Jerusalem, ubi sunt sancta eorum. Nunc ergo, mi domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum: ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subjugati erunt sub jugo potentiae tuae. Si vero non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poterimus resistere illis: quoniam Deus eorum defendet illos: et erimus in opprobrium universae terrae.
Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba haec, irati sunt omnes magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad alterutrum: Quis est iste, qui filios Israel posse dicat resistere regi Nabuchodonosor, et exercitibus ejus, homines inermes, et sine virtute, et sine peritia artis pugnae? Ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos, ascendamus in montana: et cum capti fuerint potentes eorum, cum eisdem gladio transverberabitur: ut sciat omnis gens [ Al. sciant omnes gentes], quoniam Nabuchodonosor deus terrae est, et praeter ipsum alius non est.
[ Cap. VI.] Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior: Quoniam prophetasti nobis dicens, quod genus Israel defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est Deus, nisi Nabuchodonosor: cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israel tecum perditione disperiet: et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universae terrae: tuncque gladius militiae meae transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israel, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis. Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus, et pallor, qui faciem tuam obtinet [ Al. obtinuit], abscedat a te, si verba mea haec putas impleri non posse. Ut autem noveris quia simul cum illis haec experieris, ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii poenas exceperint, ipse simul ultioni subjaceas.
Tunc Holofernes praecepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israel. Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria: sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii. Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum.
Porro filii Israel descendentes de Bethulia, venerunt ad eum: quem solventes duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset, quod illum vinctum Assyrii reliquissent. In diebus illis erant illic principes, Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qui et Gothoniel. In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quae locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum, et quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Israelitis hac de causa tradi: ut, dum vicerit filios Israel, tunc et ipsum Achior diversis jubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset: Deus coeli defensor eorum est. Cumque Achior universa haec exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt, dicentes: Domine Deus coeli et terrae, et intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis praesumentes de te: et praesumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias. Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior, dicentes: Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem praedicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas. Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri: ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum. Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei coenam magnam. Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto jejunio refecerunt. Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israel.
[ Cap. VII.] Holofernes autem altera die praecepit exercitibus suis, ut ascenderent contra Bethuliam. Erant autem pedites bellatorum centum viginti millia, et equites viginti duo millia, praeter praeparationes virorum illorum, quos occupaverat captivitas, et abducti fuerant de provinciis et urbibus universae juventutis. Omnes paraverunt se pariter ad pugnam contra filios Israel, et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem, qui respicit super Dothain, a loco qui dicitur Bolma, usque ad Chelmon qui est contra Esdrelon.
Filii autem Israel ut viderunt multitudinem illorum, prostraverunt se super terram, mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes, ut Deus Israel misericordiam suam ostenderet super populum suum. Et assumentes arma sua bellica, sederunt per loca, quae ad angusti itineris tramitem dirigunt inter montosa [ Al. montuosa], et erant custodientes ea tota die ac nocte.
Porro Holofernes, dum circuit per gyrum, reperit quod fons, qui influebat, aquae ductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret: et incidi praecepit aquae ductum illorum. Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videbantur haurire aquam, ad refocillandum potius quam ad potandum.
Sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem, dicentes: Filii Israel, non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, et muniunt illos colles in praecipitio constituti. Ut ergo sine congressione pugnae possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant aquam ex eis, et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam, quam putant in montibus positam superari non posse. Et placuerunt verba haec coram Holoferne, et coram satellitibus ejus, et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes. Cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta, defecerunt cisternae, et collectiones aquarum, omnibus habitantibus Bethuliam [ Al. inhabitantibus in Bethulia], ita ut non essent intra civitatem unde satiarentur vel una die, quoniam ad mensuram dabatur populis aqua quotidie.
Tunc ad Oziam congregati omnes viri, feminaeque, juvenes et parvuli, omnes simul una voce dixerunt: Judicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum. Et ideo non est qui adjuvet, cum prosternamur ante oculos eorum in siti et perditione magna. Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos omnes populo Holofernis. Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum, viventes, quam moriamur, et simus opprobrium omni carni, cum viderimus uxores nostras, et infantes nostros, mori ante oculos nostros. Contestamur hodie coelum et terram, et Deum patrum nostrorum, qui ulciscitur nos secundum peccata nostra, ut jam tradatis civitatem in manu militiae Holofernis, et sit finis noster brevis in ore gladii, qui longior efficitur in ariditate sitis. Et cum haec dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia ab omnibus, et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum, dicentes: Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus. Tu, quia pius es, miserere nostri, aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras, et noli tradere confitentes te, populo qui ignorat te, ut non dicant inter gentes: Ubi est Deus eorum? Et cum fatigati his clamoribus, et his fletibus lassati siluissent, exsurgens Ozias infusus lacrymis, dixit: Aequo animo estote, fratres, et hos quinque dies exspectemus a Domino misericordiam. Forsitan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo. Si autem transactis quinque diebus non venerit adjutorium, faciemus haec verba, quae locuti estis.
[ Cap. VIII.] Et factum est, cum audisset haec verba Judith vidua, quae erat filia Merari, filii Idox, filii Joseph, filii Oziae, filii Elai, filii Jamnor, filii Gedeon, filii Raphaim, filii Achitob, filii Melchiae, filii Enan, filii Nathaniae, filii Salathiel, filii Simeon, filii Ruben: et vir ejus Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceae: instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit aestus super caput ejus, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis. Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus, et mensibus sex. Et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur, et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitae suae, praeter sabbata, et neomenias et festa domus Israel. Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armenti boum et gregibus ovium plenas. Et erat haec in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.
Haec itaque cum audisset, quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem: misit ad presbyteros Chabri et Charmi. Et venerunt ad illam, et dixit illis: quod est hoc verbum, in quo censentit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis, si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium? Et qui estis vos, qui tentatis Dominum? Non est iste sermo, qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat. Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei. Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso poeniteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrymis postulemus: non enim quasi homo, sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur. Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi, dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur: quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos, pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis: nos autem alterum Deum nescimus praeter ipsum: exspectemus humiles consolationem ejus, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes gentes, quaecumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster. Et nunc, fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint, quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur, si vere colerent Deum suum. Memores esse debent, quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. Sic Isaac, sic Jacob, sic Moses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. Illi autem, qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt, exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt. Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur, sed reputantes peccatis nostris haec ipsa supplicia minora esse, flagella Domini, quibus quasi servi corripimur, ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.
Et dixerunt illi Ozias, et presbyteri: Omnia quae locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio. Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum. Et dixit illis Judith. Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis: ita quod facere disposui, probate si ex Deo est et orate, ut firmum faciat Deus consilium meum. Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea: et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israel. Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usquedum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum. Et dixit ad eam Ozias princeps Juda: Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.
[ Cap. IX.] Quibus abscedentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens: Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores exstiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem: et dedisti mulieres illorum in praedam, et filias illorum in captivitatem; et omnem praedam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni, quaeso te, Domine Deus meus, mihi viduae. Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti: et hoc factum est quod ipse voluisti. Omnes enim viae tuae paratae sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti. Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Aegyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. Sed aspexisti super castra eorum, et tenebrae fatigaverunt eos. Tenuit pedes eorum abyssus, et aquae operuerunt eos. Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur, et nesciunt, quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi. Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui. Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur: capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis charitatis meae. Da mihi in animo constantiam, ut contemnam illum; et virtutem, ut evertam illum. Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminae dejecerit eum. Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. Deus coelorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturae, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia praesumentem. Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat: et omnes gentes agnoscant, quia tu es Deus, et non est alius praeter te.
[ Cap. X.] Factum est autem, cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco in quo jacuerat prostrata ad Dominum. Vocavitque abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suae, et lavit corpus suum, et unxit se myro optimo, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum et induit se vestimentis jucunditatis suae, induitque sandalia pedibus suis; assumpsitque dextraliola, et lilia, et inaures, et annulos, et omnibus ornamentis suis ornavit se. Cui etiam Dominus contulit splendorem, quoniam omnis ista compositio, non ex libidine, sed ex virtute pendebat: et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret. Imposuit itaque abrae suae ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et palathas, et panes, et caseum, et profecta est.
Cumque venissent ad portam civitatis, invenerunt exspectantem Oziam et presbyteros civitatis. Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus. Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes: Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum. Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce: Fiat, fiat. Judith vero orans Dominum, transivit per portas et ipsa et abra ejus.
Factum est autem, cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes: Unde venis? aut quo vadis? Quae respondit: Filia sum Hebraeorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi, quod dentur vobis in depraedationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos, ut invenirent misericordiam in conspectu vestro. Hac de causa cogitavi mecum dicens: Vadam ad faciem principis Holofernis, ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat vir unus de exercitu ejus.
Et cum audissent viri illi verba ejus, considerabant faciem ejus, et erat in oculis eorum stupor, quoniam pulchritudinem ejus mirabantur nimis. Et dixerunt ad eam: Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum. Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu ejus, bene tibi faciet, et eris gratissima in corde ejus. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis, annuntiantes eam.
Cumque intrasset ante faciem ejus, statim captus est in suis oculis Holofernes. Dixeruntque ad eum satellites ejus: Quis contemnat populum Hebraeorum, qui tam decoras mulieres habet, ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus?
Videns itaque Judith Holofernem sedentem in conopeo, quod erat ex purpura, et auro, et smaragdo, et lapidibus pretiosis intextum: et cum in faciem ejus intendisset, adoravit eum, prosternens se super terram. Et elevaverunt eam servi Holofernis, jubente domino suo.
[ Cap. XI.] Tunc Holofernes dixit ei: Aequo animo esto, et noli pavere in corde tuo; quoniam ego numquam nocui viro, qui voluit servire Nabuchodonosor regi. Populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum. Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos?
Et dixit illi Judith: Sume verba ancillae tuae, quoniam si secutus fueris verba ancillae tuae, perfectam rem faciet Dominus tecum. Vivit enim Nabuchodonosor rex terrae, et Vivit virtus ejus, quae est in te ad correptionem omnium animarum errantium: quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiae agri obtemperant illi. Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni saeculo, quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus, et disciplina tua omnibus provinciis praedicatur. Nec hoc latet, quod locutus est Achior; nec illud ignoratur, quod ei jusseris evenire. Constat enim, Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum, quod tradat eum pro peccatis suis. Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israel, tremor tuus super ipsos est. Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aquae jam inter mortuos computantur. Denique hoc ordinant, ut interficiant pecora sua, et bibant sanguinem eorum: et sancta Domini Dei sui, quae praecepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, haec cogitaverunt impendere, et volunt consumere quae nec manibus deberent contingere: ergo quoniam haec faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur. Quod ego ancilla tua cognoscens, fugi ab illis, et misit me Dominus haec ipsa nuntiare tibi. Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te: et exiet ancilla tua, et orabo Deum, et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Jerusalem, et habebis omnem populum Israel, sicut oves, quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te: quoniam haec mihi dicta sunt per providentiam Dei. Et quoniam iratus est illis Deus, haec ipsa missa sum nuntiare tibi.
Placuerunt autem omnia verba haec coram Holoferne et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum: Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum. Et dixit ad illam Holofernes: Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris: et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra.
[ Cap. XII.] Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo. Cui respondit Judith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his quae mihi praecipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem, quae mihi detuli, manducabo. Cui Holophernes ait: Si defecerint tibi ista, quae tecum detulisti, quid faciemus tibi? Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia haec ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea haec quae cogitavi.
Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum, quod praeceperat. Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum. Et praecepit cubiculariis suis, ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum, per triduum: et exibat noctibus in vallem Bethuliae, et baptizabat se in fonte aquae. Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israel, ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui. Et introiens, munda manebat in tabernaculo, usque dum acciperet escam suam in vespere.
Et factum est, in quarto die Holofernes fecit coenam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebraeam illam, ut sponte consentiat habitare mecum. Foedum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum, agendo ut immunis ab eo transeat.
Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate. Cui Judith respondit: Quae ego sum, ut contradicam domino meo? Omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae.
Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus. Cor autem Holofernis concussum est: erat enim ardens in concupiscentia ejus. Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me. Et dixit Judith: Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis. Et accepit, et manducavit, et bibit coram ipso, ea quae paraverat illi ancilla ejus. Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.
[ Cap. XIII.] Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et conclusit Vagao ostia cubiculi, et abiit. Erant autem omnes fatigati a vino: eratque Judith sola in cubiculo. Porro Holofernes jacebat in lecto, nimia ebrietate sopitus. Dixitque Judith puellae suae ut staret foris ante cubiculum, et observaret.
Stetitque Judith ante lectum, orans cum lacrymis, et labiorum motu in silentio, dicens: Confirma me, Domine Deus Israel, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas; et hoc, quod credens per te posse fieri, cogitavi, perficiam. Et cum haec dixisset, accessit ad columnam, quae erat ad caput lectuli ejus, et pugionem ejus, qui in ea ligatus pendebat, exsolvit. Cumque evaginasset illum, apprehendit comam capitis ejus, et ait: Confirma me, Domine Deus in hac hora. Et percussit bis in cervicem ejus, et abscidit caput ejus, et abstulit conopeum ejus a columnis, et evolvit corpus ejus truncum. Et post pusillum exivit, et tradidit caput Holofernis ancillae suae, et jussit ut mitteret illud in peram suam.
Et exierunt duae, secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem, et transierunt castra, et gyrantes vallem, venerunt ad portam civitatis. Et dixit Judith a longe custodibus murorum: Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israel.
Et factum est, cum audissent viri vocem ejus, vocaverunt presbyteros civitatis. Et concurrerunt ad eam omnes, a minimo usque ad maximum: quoniam sperabant [ Al. sperarant] eam jam non esse venturam. Et accendentes luminaria, congyra verunt circa eam universi: illa autem ascendens in eminentiorem locum, jussit fieri silentium. Cumque omnes tacuissent, dixit Judith: Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se: et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israel: et interfecit in manu mea hostem populi sui hac nocte. Et proferens de pera caput Holofernis, ostendit illis, dicens: Ecce caput Holofernis, principis militiae Assyriorum, et ecce conopeum illius, in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi per manum feminae percussit illum Dominus Deus noster. Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus ejus, et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua, in evasione mea, et in liberatione vestra. Confitemini illi omnes, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
Universi autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam: Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros. Porro Ozias, princeps populi Israel, dixit ad eam: Benedicta es tu filia a Domino Deo excelso, prae omnibus mulieribus super terram. Benedictus Dominus, qui creavit coelum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum: quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum, qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum, pro quibus non pepercisti animae tuae, propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruinae ante conspectum Dei nostri. Et dixit omnis populus: Fiat, fiat.
Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith: Deus Israel, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea. Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiae suae Deum Israel contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Israel, gladio perforari praecipiam latera tua. Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus prae pavore, cecidit in faciem suam super terram, et aestuavit anima ejus; postea vero quam, resumpto spiritu, recreatus est, procidit ad pedes ejus, et adoravit eam, et dixit: Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Jacob, quoniam in omni gente, quae audierit nomen tuum, magnificabitur super te Deus Israel.
[ Cap. XIV.] Dixit autem Judith ad omnem populum: Audite me, fratres, suspendite caput hoc super muros nostros: et erit, cum exierit sol accipiat unusquisque arma sua, et exite cum impetu, non ut descendatis deorsum, sed quasi impetum facientes. Tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam Cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis, et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum, decidet super eos timor. [ Al. tremor.] Cumque cognoveritis fugere eos, ite post illos securi, quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris.
Tunc Achior videns virtutem, quam fecit Deus Israel [ Al. in Israel], relicto gentilitatis ritu, credidit Deo, et circumcidit carnem praeputii sui, et appositus est ad populum Israel, et omnis successio generis ejus usque in hodiernum diem.
Mox autem ut ortus est dies, suspenderunt super muros caput Holofernis, accepitque unusquisque vir arma sua, et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu. Quod videntes exploratores, ad tabernaculum Holofernis cucurrerunt. Porro hi qui in tabernaculo erant, venientes, et ante ingressum cubiculi perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus, sed a sonantibus Holofernes evigilaret. Nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire. Sed cum venissent ejus duces ac tribuni, et universi majores exercitus regis Assyriorum, dixerunt cubiculariis: Intrate, et excitate illum, quoniam egressi mures de cavernis suis, ausi sunt provocare nos ad praelium.
Tunc ingressus Vagao cubiculum ejus, stetit ante cortinam, et plausum fecit manibus suis: suspicabatur enim illum cum Judith dormire. Sed cum nullum motum jacentis sensu aurium caperet, accessit proximans ad cortinam, et elevans eam, vidensque cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum jacere super terram, exclamavit voce magna cum fletu, et scidit vestimenta sua. Et ingressus tabernaculum Judith, non invenit eam, et exsiliit foras ad populum, et dixit: Una mulier Hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor: ecce enim Holofernes jacet in terra, et caput ejus non est in illo.
Quod cum audissent principes virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua, et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos, et turbati sunt animi eorum valde. Et factus est clamor incomparabilis in medio castrorum eorum.
[ Cap. XV.] Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugae praesidium sumunt: ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebraeos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium.
Videntes itaque filii Israel fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos. Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant praecipites: filii autem Israel uno agmine persequentes, debilitabant omnes, quos invenire potuissent.
Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israel. Omnis itaque regio, omnisque urbs, electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii quousque venirent ad extremitatem finium suorum. Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et praedam, quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde. Hi vero, qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quae erant illorum, attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus, et jumentis, et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de praedationibus eorum.
Joacim autem, summus pontifex, de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis, ut videret Judith. Quae cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes: Tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri: quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in aeternum. Et dixit omnis populus: Fiat, fiat.
Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israel. Porro autem universa, quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili, et tradita sunt omnia illi a populo. Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis, et citharis.
Tunc cantavit canticum hoc Domino Judith, dicens:
[ Cap. XVI.] Incipite Domino in tympanis, cantate Domino in cymbalis, modulamini illi psalmum novum, exaltate et invocate nomen ejus.
Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi.
Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum.
Venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae: cujus multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles.
Dixit se incensurum fines meos, et juvenes meos occisurum gladio, infantes meos dare in praedam, et virgines in captivitatem.
Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus [ Al. manibus] feminae, et confodit eum.
Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi, sed Judith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum.
Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento laetitiae in exsultatione filiorum Israel:
Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra, accepit stolam novam ad decipiendum illum.
Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus, pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus, amputavit pugione cervicem ejus.
Horruerunt Persae constantiam ejus, et Medi audaciam ejus.
Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti.
Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos: perierunt in praelio a facie Domini Dei mei.
Hymnum cantemus Domino, hymnum novum cantemus Deo nostro.
Adonai, Domine magnus es tu, et praeclarus in virtute tua, et quem superare nemo potest.
Tibi serviet [ Al. serviat] omnis creatura tua: quia dixisti, et facta sunt: misisti spiritum tuum, et creata sunt, et non est qui resistat voci tuae.
Montes a fundamentis movebuntur cum aquis: petrae, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.
Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia.
Vae genti insurgenti super genus meum: Dominus enim omnipotens vindicabit in eis, in die judicii visitabit illos.
Dabit enim [ Al. tac. enim] ignem, et vermes in carnes eorum, ut urantur, et sentiant usque in sempiternum.
Et factum est post haec, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas. Porro Judith, universa vasa bellica Holofernis, quae dedit illi populus, et conopeum, quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis. Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum, et per tres menses gaudium hujus victoriae celebratum est cum Judith.
Post dies autem illos unusquisque rediit in domum suam, et Judith magna facta est in Bethulia, et praeclarior erat universae terrae Israel. Erat etiam virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae, ex quo defunctus est Manasses vir ejus. Erat autem diebus festis procedens cum magna gloria. Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit Abram suam liberam, et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia. Luxitque illam omnis populus diebus septem. In omni autem spatio vitae ejus non fuit, qui perturbaret Israel, et post mortem ejus annis multis.
Dies autem victoriae hujus festivitatis, ab Hebraeis in numero sanctorum dierum accipitur, et colitur a Judaeis ex illo tempore usque in praesentem diem.
Explicit liber Judith.