Jump to content

Liber Paralipomenon II (Anselmus Laudunensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Paralipomenon II
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 113

Documenta Catholica Omnia pdf


Liber Paralipomenon II

Liber Paralipomenon II (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.0692A

CAPUT PRIMUM. 113.0663D|

VERS. 1.-- Confortatus est ergo Salomon, etc. (RAB.) Quando in morte triumphavit eum qui habebat mortis imperium, et sibi regnum omnium acquisivit. Unde: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII).

VERS. 3.-- Gabaon, etc., Quae fuit civitas metropolis 113.0664D| Hevaeorum, ceciditque in sortem Benjamin, et fuit separata Levitis. Mirum ergo est quod Josephus dicit, quia Salomon in Hebron venit ut sacrificaret in altari aeneo, quod fecerat Moyses: nisi forte ipsam Hebron excelsum Gabaon intelligi voluerit, eo quod ibi primum regnavit. Interpretatur enim Gabaon sublimitas, vel collis patruelis.

113.0665A| VERS. 10.-- Da mihi sapientiam, etc. Non aurum, non divitias, non terrenam gloriam a Deo petit, sed ut sciat populum Dei regere et judicare. Si hoc elegit rector corporum, multo magis hoc eligere debent rectores animarum, ut ingressum ad fidem et egressum ad spem populo Dei demonstrent.

VERS. 13.-- Ab excelso, etc. Arcam significat, in qua erant tabulae Testamenti. Supra enim scriptum est: Tabernaculum autem Domini quod fecerat Moyses in deserto et altare holocaustorum eadem tempestate erant in excelsis Gabaon, etc. (I Paral. XXI). Arca autem Domini postquam introduxit eam David in domum suam, mansit ibidem usquequo aedificaretur templum.

Et duodecim millia equitum. Hic numerus tempus 113.0665B| gratiae significat, in quo apostolica doctrina populum Novi Testamenti informat. Bene autem per quadragenarium numerum vel duodenarium currus et equites Salomonis numerantur: quia per utrumque testamentum, sancti viri sacris litteris eruditi, sessioni Dei aptantur, quos ipse summus auriga pro nuto suo gubernat.

VERS. 17.-- Sexcentis argenteis. Quia doctorum testamentum praedicatione ad cognoscendam fidei veritatem per praedicatores in usum veri Salomonis homines adducuntur. Sexcenti ergo, id est sexagies deni perfectionem evangelicae doctrinae significant, in qua perfectio legis omnino consistit: praecipue cum Redemptor noster sexta die passus, omnia quae de se in lege et prophetis scripta erant, complevit; 113.0665C| unde ait. Consummatum est. Et inclinato capite, emisit spiritum (Joan. XIX).

Centum. Qui sunt ter quinquageni, et Veteris Testamenti propter Pentecosten et jubilaeum et triplicis Scripturae distinctionem, quia dicitur: Necesse est omnia impleri quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me (Luc. XXIV), manifeste significant.

CAPUT II.

VERS. 1.-- Decrevit Salomon aedificare domum, etc. (BED., quaest. in lib. Reg., tom. II.) Domus quam aedificavit Salomon, etc., usque ad qui seipsos aedificio Dei, credendo, operando, alios docendo, praeparant.

Salomon. Et nomine et regno pacatissimo illum 113.0665D| significat, etc., usque ad et illuminationis Spiritus sancti.

VERS. 8.-- Et erunt servi. (RAB.) Apostoli mei et doctores primi, etc., usque ad et ideo subtilius expugnaverunt.

VERS. 14.-- Filium mulieris. Ostendit eum esse de progenie Salomith; de tribu Dan, de quo in libro Numerorum legitur. Patrem ejus tradunt Hebraei fuisse Hebraeum, de stirpe Oliab, de tribu Dan, qui cum Beseleel in eremo operatus est. Quod vero Tyrium vocat, aiunt Hebraei hoc translatione factum fuisse. Zocri enim lingua eorum psalmatio interpretatur. Chyros enim quam illi Zor vocant, aliquando angustiam, aliquando plasmationem sonat.

113.0666A| Qui novit operari in auro et argento. In his omnibus Hiram spiritualis novit operari, ut ornatus domus Dei coram oculis hominum digno decore fulgeat, et bonae opinionis odore Deo acceptabilis fiat.

VERS. 16.-- Nos autem, etc. (RAB.) Significat quod gentes audita fama Evangelii diversas personas per fidem ad baptismum transmittit. Solius tamen est veri pacifici, ut absolvendo peccata per baptismi sacramenta unitati Ecclesiae illos adunare, de quo dicitur: Super quem videritis Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat (Matth. III).

VERS. 17.-- Numeravit igitur, etc. Fuerunt operarii domus Domini de filiis Israel, etc. (RAB.) usque ad Ecclesiam Christi recte vivendo et docendo 113.0666B| construunt.

Tria millia et sexcenti. In Paralipomenon pro tribus millibus trecentis praepositis, qui in Regum numerantur, tria millia sexcenti scribuntur pro perfectione sublimium virorum. In senario enim Deus mundi ornatum complevit: et quia sancta Scriptura fidem Trinitatis docet et opera justitiae, recte tria millia sexcenti perhibentur fuisse.

CAPUT III.

VERS. 1.-- In area Ornan. (RAB.) Ecclesia per aream signatur, etc., usque ad sed cum Christus eam respexit, pacis in se et locum invenit et nomen.

VERS. 2.-- Mense secundo, etc. Id est Maio, mox scilicet post pascha, ut consecratus mystica 113.0666C| solemnitate populus digne aggrederetur mysticum opus.

Anno quarto regni sui. Post expletam dispensationem divinae incarnationis, quae in quatuor Evangeliis scripta est, misso Spiritu de coelo Ecclesia fabricata est. Quae in libris Regum exposuimus, in Paralipomenon sub brevitate perstringimus.

Longitudo domus longam Ecclesiae patientiam significat. Latitudo charitatem qua etiam diligit inimicos, donec cum solis amicis in Deo gaudeat. Altitudo vero spem futurae vitae et retributionis, quia omnia adversa contemnit: donec videat bona Domini in terra viventium. Notandum quod triginta cubiti altitudinis, qui in Regum leguntur, non ad tectum templi, sed usque ad coenaculum inferius pervenerunt. 113.0666D| Hic enim quod altitudo centum viginti cubitorum erat. Alii triginta ad medium coenaculum, alii vero ad tertium, deinde usque ad supremum templi tectum numerabuntur, alii triginta et sic tota altitudo domus in centum viginti cubitis consummatur: quo numero virorum primitiva Ecclesia in Jerusalem gratiam Spiritus sancti accepit. Quindecim namque qui ex septem et octo constant, futuram vitam signant, quae nunc agitur in quiete animarum et perficietur in resurrectione corporum: quindecim vero in trigonum ducta, id est, cum omnibus partibus suis numerata centum viginti fiunt, quibus designatur futura beatitudo electorum. Bene autem hoc numero tertium coenaculum domus consummatur, 113.0667A| quae post praesentes labores, post animarum requiem, plena felicitatis gloria in resurrectione completur.

VERS. 4.-- Porticum vero, etc. Ipsum scilicet templum quod erat pro foribus oraculi: tripartita enim fuit fabricae distinctio: hoc est porticus ante templum: et ipsum templum in quo altare thymiamatis, mensa propositionis, et candelabrum luminis erant: et oraculum, id est, Sanctum sanctorum ubi arca testamenti et cherubim post velum collocata. Porticus vero ante templum antiquorum figuram gestat fidelium. Ipsum vero templum eorum qui post incarnationem Domini in mundum venerunt. Domus autem interior regni coelestis gaudia utrisque data.

113.0667B| Notandum ergo quod parietes domus lapidibus pretiosis facti fuerunt tabulis cypressinis vel cedrinis operti, laminis aureis vestiti. Unde in Regum: Et cedro omnis domus vestiebatur, etc. Lapides parietis vel pavimenti et tabulae et aurum sanctorum vitam in Ecclesia significant. Lapides vivi sunt sancti fortitudine fidei in unam regulam conjuncti. Tabulae quoque cedrinae vel cypressinae sunt sancti latitudine variarum virtutum secundum donationem Spiritus sancti in eadem fide sibimetipsis connexi. Auri laminae sunt sancti supereminentem scientiae charitatem habentes, et hujus fulgore gratissimo ad invicem congaudentes.

VERS. 6.-- Stravit quoque pavimentum, etc. Sicut latitudo parietis in altum exsurgens, et ad laquearia 113.0667C| perveniens, provectus virtutum quibus sancti ad coelum perveniunt, vel sanctorum choros sibi per varia tempora succedentes significant: ita aequalitas pavimenti concordem eorum humilitatem, qua in hac vita positi sociali charitate conversantur. Pavimentum pretioso marmore stratum multo decore, et marmor tectum tabulis abiegnis, quia vita justorum primo fidei firmitate munienda est in corde: post virtutum latitudine ornanda in opere. Quid enim prodest decor marmoris tabulis obtectis, nisi aliquid mysticum ostendat? sed bonorum amplitudinem operum fortitudine fidei fulciendam esse significat. Abies vero alta et durabilis mentem electorum infima spernentem, coelestibus inhaerentem, et virtutem patientiae excellentem demonstrat. Auri laminae 113.0667D| marmori de tabulis abiegnis superpositae latitudo est charitatis de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quae sicut aurum aliis metallis, ita caeteris virtutibus in templo Dei praefulget.

VERS. 7.-- Postes et parietes, etc. Texit, cum aditum fidei ipso Domino pandente qua veritate reluceat omnibus Ecclesiam intrantibus ostendit. Ostium templi Christus est, per quem venitur ad Patrem, qui ait: Ego sum ostium, etc. (Joan. X.) In Regum ita scriptum est: Oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti latitudis et viginti altitudinis (III Reg. III). Oraculum dicitur Sanctum sanctorum, quia ibi divina et angelica locutione hominibus secreta revelantur. Unde: Oraculum in abditis id est, 113.0668A| interiori domo factum est, quia in superna patria angelorum visio et allocutio et ipsa Dei praesentia revelabitur. Quod dicit viginti cubitos altitudinis, parietem cedrinum significat, qui oraculum ab aede exteriori segregat.

Coelavit cherubim. Habet haec domus, sicut in Regum legitur, caelaturas eminentes, cum sancti opera virtutum non in oculto agant, sed exemplum omnibus praeferunt.

VERS. 8.-- Fecit quoque domum, etc. Oraculum ubi erat arca viginti cubitos habebat in longitudine, latitudine, altitudine, id est per quadrum: quia in superna patria ubi regem in decore suo vident sancti, sola charitas divinae et supernae gratiae per omnia fulget. Unde in sequentibus: Laminis aureis 113.0668B| texit eam (III Reg. VI), id est, moenia supernae civitatis gratia charitatis implevit.

Talentis sexcentis, etc. In talentis ponderis perfectio quae charitatis perfectionem exprimit, sicut perfectio senarii per quem centenarius multiplicatur, ut fiant sexcenti.

VERS. 9.-- Sed et clavos. (RAB.) Quinquagenario numero peccatorum remissio, etc., usque ad qui ad perfectiora perveniens de clavis perfectionis, ait: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est (Psal. LXXII).

Coenacula quoque. Sicut Sancta sanctorum, ubi erat arca, internam sanctorum vitam in conspectu Redemptoris significat, unde: Abscondes eos in abscondito faciei tuae, a conturbatione hominum (Psal. XXX). Ita coenacula in alto eamdem vitam, id 113.0668C| est in coelis esse et non in hoc mundo, unde: Quae sursum sunt quaerite (Col. III), ubi Christus est in dextera Dei sedens.

VERS. 10.-- Fecit etiam. (RAB.) Hoc in Regum plenius legitur, etc., usque ad denario perpetui regni remunerandam.

VERS. 11.-- Ita ut ala. Quinque cubitorum erat ala cherub una, etc., quia angeli legem Dei descriptam in quinque libris indefessa devotione custodiunt, diligendo scilicet Deum ex omnibus viribus suis, et proximos tanquam seipsos. Plenitudo autem legis est charitas (Rom. XIII). Proximi quoque adinvicem sunt spiritus angelici et homines electi. Unde utraque ala cherub ejusdem mensurae est: quia eadem devotione qua sese alterutrum in Deo diligunt, 113.0668D| nostram quoque ad se ascendentium societatem desiderant. Similiter ergo alae decem cubitos complent, cum in gemina charitatis exhibitione angeli, conditoris sui praesentia laetantur.

VERS. 12.-- Tangebant parietem. Duos aeque parietes alis suis tangunt, quia Judaeos et gentiles secum habent coelestis aulae possessores: non quod ibi sit localis distinctio inter utrumque populum, sed quia major est festivitas internae beatitudinis de consortio adunatae in Deo fraternitatis. Extendunt ergo ad utrumque parietem alas: quia laetantes in coelesti patria justos utriusque populi ad laudem excitant Creatoris. Alas tectas auro ad oraculi parietes extendunt, sicut habent facies versas ad 113.0669A| exteriorem domum: quia angeli sicut suam innocentiam conservant, sic de sanctorum beatitudine gaudent, ut eis quos adhuc in terris conspiciunt, opem ferant donec illos ad coelestem patriam introducant. Omnes enim sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I). Alis exterioribus iste unum parietem, ille alterum contingit: quia Vetus Testamentum antiquo populo scripto novum nobis qui post incarnationem Domini ad fidem venimus, et secundo parieti, id est, septentrionali recte comparamur, qui post frigora et tenebras idololatriae lucem veritatis cognovimus.

Ala ejus. Extendunt alas ad invicem super arcam, cum ad laudem Salvatoris referunt omne bonum 113.0669B| quod acceperant. Extendunt alteras alas ad parietes oraculi, cum sanctos secum videre laetantur, eosque velut alarum summitatibus tangunt, quos imitatores suae puritatis in hac vita fuisse exsultant.

Et facies eorum versae. Quia nostri gratia qui adhuc foris stamus, sed spe salvi facti sumus, divini libri sunt conditi, quorum scriptores jam cum Domino regnantes, nostrae salutis curam gerunt, et pro nobis interpellant apud Deum.

VERS. 14.-- Fecit quoque. (RAB.) Hoc in Regum praemittitur, etc., usque ad et veritas Evangelii et ingressus regni ipsa veritate aperitur.

Et intexuit. Intexuntur cherubim his quatuor coloribus, cum in omnibus quae pie agimus a venenatis 113.0669C| daemonum telis per angelica praesidia protegimur, et multitudine scientiae indesinenter utimur, respicientes semper ad eloquia divina, ne a virtutum calle aberremus.

VERS. 15.-- Ante fores etiam templi duas columnas. Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum templi suo decore ex utraque parte ornabant. Ostium templi Dominus est, qui ait: Nemo venit ad Patrem, nisi per me, etc. (Joan. XIV). Ostium columnae ab utroque latere circumstant, cum ministri sermonis utrique populo introitum regni coelestis ostendunt, ut quicunque a luce legalis scientiae vel gentilitatis errore ad fidem Evangelii venerit, habeat eos paratos qui sibi iter salutis verbo monstrent et exemplo. In Regum de his columnis legitur: 113.0669D| Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus, et finxit duas columnas aereas, etc. (III Reg. VII.)

Triginta et quinque. Hic numerus perfectionem significat magistrorum. Septenarius enim numerus per quinarium, vel quinarius per septenarium multiplicatus, triginta quinque reddunt. Quinarius vero legem, septenarius propter Spiritum septiformem in flore radicis Jesse manentem, Evangelium exprimit; unde alibi Dominus quinque panibus quinque millia hominum, et alibi septem panibus quatuor millia hominum pavisse narratur. Columnae igitur triginta quinque cubitorum significant doctores Evangelii duorum Testamentorum habere 113.0670A| perfectam scientiam, unde: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei (Marc. IV). Et alibi: Aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV).

Quasi catenulas. (RAB.) Multiplex catenarum contextio et retis, secundum Regum expansio ( sic ) multifarias electorum personas insinuat, quae cum verbis praedicatorum fideliter auscultando et obediende adhaerent, quasi capitibus columnarum superposita retia et catenulae miraculum suae connexionis spectantibus praebent.

VERS. 16.-- Capitibus columnarum. Capita columnarum, id est suprema pars, praecordia sunt doctorum, quorum Deo devotis cogitationibus sicut capite membra, ita ipsorum omnia opera dirigantur et verba.

113.0670B| Malogranata. Uno foris cortice multa interius grana circumdant, unde Ecclesiam significant, quia unius fidei munimine innumera electorum agmina circumdat, vel cujusque justi vitam et mores, qui multa cogitationum virtutumque insignia, ne forte defluant, firma fidei et humilitatis vallant custodia. Apte vero capita columnarum malis granatis erant in gyro circumdata, quia sancti doctores priorum vitam fidelium ad memoriam revocant; eorumque exemplis et sermones suos omni parte confirmant, ne si aliter quam illorum habet regula, vixerint vel docuerint, errent.

VERS. 17.-- Ipsas quoque. Ideo duae factae sunt columnae et ita dispositae, ut nobis in prosperis et in adversis ingressum regni coelestis ante oculos 113.0670C| habendum doceant. Notandum vero quod porticus templi etiam vestibulum vocatur, et quod legimus inter vestibulum et altare, inter porticum et altare intelligi debeat. Secunda columna significat praedicatores qui gentibus ad praedicandum missi sunt. Vel dextra columna eos significat qui venturum in carne prophetaverunt Dominum. Secunda vero illos qui jam venisse et mundum suo sanguine redemisse testantur. Ambae columnae simili vocabulo censentur, cum una firmitas et altera in robore dicitur, ut una fidei, et operis fortitudo cunctis inesse doctoribus monstretur, et nostri temporis doctores tacite notentur, qui columnae domus Dei videri et appellari volunt, cum in se firmae fidei ad contemnendas saeculi pompas, ad desideranda bona invisibilia, nihil 113.0670D| habeant roboris ad corrigendos, vel industriae ad intelligendos eorum quibus praesunt errores.

CAPUT IV.

VERS. 1.-- Fecit quoque, etc. (RAB.) Altare holo causti significat eos qui corpus suum et animam Deo igne amoris consecrant: quorum perseverantiam in bono opere longitudo altaris exprimit, latitudo amplitudinem in charitate Dei et proximi, spem in exspectatione visitationis altitudo praetendit.

Viginti cubitorum. Vicenarius magnam perfectionem indefessae longanimitatis et sincerae dilectionis significat, quae per utriusque Testamenti observantiam nobis tribuitur. Quater enim quini viginti 113.0671A| sunt, quinque autem sunt libri legis, et quatuor Evangelia. Cum vero ad intelligentiam et custodiam legis illustrante gratia pervenimus, vicenarium numerum perficimus; fitque idem numerus in longitudine et latitudine altaris, cum corda electorum docente utroque Testamento perseverantiam hujusmodi operis etiam in persecutionibus servant, et hilaritatem dilectionis etiam in eos qui persequuntur

Et decem cubitis. In denario spes coelestium praemiorum significatur. Unde qui in vinea patris familias laborant, denario remunerantur. Unde altare, quod electos significat, pro signanda eorum vita perpetua decem cubitis exaltatur.

VERS. 2.-- Mare etiam. (RAB.) Lavacrum salutare, 113.0671B| etc., usque ad et communem a Domino coronam justitiae sperare debet.

Quinque cubitos habebat. Quia quidquid visu, auditu, olfactu, gustu, tactuve delinquimus, totum in baptismo relaxatur. Sed non sufficit praeteritorum remissio peccatorum, nisi quisque deinceps bonis operibus institerit. Alioquin diabolus qui exierat multiplicius redit, et fiunt hominis novissima pejora prioribus. Unde audit:

Funiculus triginta cubitorum. Hoc est, disciplina coelestium praeceptorum, qua a nostris voluntatibus religamur, unde: Funiculus triplex difficile rumpitur (Eccle. IV); quia observantia mandatorum Dei in cordibus sanctorum, fide, spe et dilectione supernae retributionis firmata, nulla potest adversitate 113.0671C| dissolvi.

VERS. 3.-- Et decem cubitis. (RAB.) Sculptura subter labium, etc., usque ad quanta infelicitate propter scelera perierunt reprobi.

VERS. 4.-- Posteriora. Quia qua mercede praedicatores in perpetuum donentur, Dei examine dispositum est, sed nobis adhuc occultum est, quibus hoc occultum esse non potest, quod omnis qui baptismum ad salutem accipit, fidem, spem, et charitatem debet habere; nec sine his tribus virtutibus operari, vel ad salutem intrare valet, unde in Regum dicitur: Grossitudo autem luteris trium unciarum (III Reg. VII). Grossitudo luteris, firmitas est virtutis. Trium unciarum, quia robore fidei, spei et dilectionis, perceptio baptismi munitur.

113.0671D| VERS. 5.-- Porro vastitas. Grossitudo quam Josephus quatuor digitorum esse dixit, demonstrans quae fuit magnitudo palmi. Idem autem haec significant. Quisquis enim fide, spe, et charitate secundum quatuor Evangeliorum doctrinam opera facit justitiae, percipit et mercedem aeternae vitae.

Tria millia metretas. Millenarius perfectionem significat, quia denarius quadratum solidum facit. Decies enim decem, centum faciunt, qui est quasi quadrata figura, sed plana: sed ut in altitudinem surgat et solida efficiatur, multiplica centum per de cem, et fiunt mille. Quo numero stabilis et insuperabilis, et velut quadrata justorum conscientia signatur. Quocunque enim quadratum vertis, stabit. Sic 113.0672A| electorum animus nulla tentatione a statu rectitudinis inclinatur. Capit mare tria millia metretas; cum baptismi sacramentum in fide Trinitatis datum, in se ablutis confert omnium remissionem peccatorum

VERS. 6.-- Fecit quoque conchas. In Regum ita: Fecit quoque decem luteres aeneos. Quadraginta batos capiebat luter unus. Eratque quatuor cubitorum. Singulos quoque luteres per singulas decem bases posuit, etc. Apostoli et apostolici viri, qui per boves mare portantes signantur, per bases quoque portandis luteribus praeparatas exprimuntur, sicut ipsi luteres baptismum signant, quem figurabat mare. Omnia enim eis quae in holocaustis oblaturi erant, sacerdotes lavabant. Holocaustum autem Domini, omnis fidelium multitudo potest intelligi: quae ab ipso baptizatur 113.0672B| in aqua et igni. Sicut ergo sacerdotes qui in mari lavantur, eos signant qui per baptismum consortes summi sacerdotis efficiuntur: ita holocausta eosdem exprimunt, cum post ablutionem baptismi gratia implentur spirituali. Lavatur enim in lutere hostia, cum fidelis perfunditur aqua baptismi. Offertur in holocaustum, cum per impositionem manus episcopi, accipit donum Spiritus sancti.

VERS. 8.-- Et posuit quinque. In utrique parte templi positae sunt bases luterum, ut utraque populo sacri fontis gratia designaretur esse pandenda. Et quinque sunt in utraque parte, ut, sicut in expositione maris quod quinque cubitis altum esse jam diximus, demonstraretur typice, universa quae per quinque sensus corporis deliquerat, per lavacrum 113.0672C| baptismi esse remittenda. Sicut ergo in uno mari duodecim bobus superposito unitas exprimitur baptismatis, quae per apostolos toto erat orbe praedicanda: ita etiam per duos ordines luterum mystice ostenditur, quia gentilitas cum Judaea in unum fidei consortium per baptismatis undam erat procreanda.

Candelabra aurea. Divina eloquia, quae lucem sapientiae proferunt, unde: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen, etc. (Psal. CXVIII). Hinc Salomon ait: Quia mandatum lucerna est, et lex lux (Prov. VI). Bis quina sunt candelabra, quia quinque sunt legislatoris volumina, in quibus et tota Veteris Testamenti series complectitur quinque saeculi aetates. Quinque a dextris et quinque a sinistris ponuntur: cum post incarnationem Domini, eadem Scriptura 113.0672D| utrique populo committitur; vel evangelicis plena figuris ostenditur, quae quondam juxta litteram solum intelligenda esse putabatur.

Necnon et mensas. (RAB.) Has mensas, etc., usque ad quorum opera nobis velut ubera salutaria ad exempla vitae proposita.

VERS. 9.-- Fecit etiam atrium. (RAB.) Atrium sacerdotum in ecclesia, etc., usque ad in libro Regum secundum Bedam plenius expressimus.

Et basilicam grandem. Quae erat extra atrium sacerdotum, in quam omnis populus ad orandum vel ad verbum audiendum confluebat. Haec in Ecclesia vitam moresque carnalium significat, quibus dicitur: 113.0673A| Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, etc.

Et basilicam. Bene per basilicam grandem carnales significantur, quia multo major est in Ecclesia numerus talium quam perfectorum. Sed quantum praestant numero, tantum succumbunt merito. Unde haec basilica grandis etsi plurimos capit, non ad officium altaris, non in ipsum quoque atrium sacerdotum saltem intromittit, quia carnales et infirmi et si ob meritum castae fidei et pietatis ad electorum sortem pertinent, longe tamen ab his sunt qui dicunt: Non audeo loqui aliquid eorum quae per me non efficit Christus, in obedientia gentium verbo et factis.

Et ostia in basilica. Haec signant introitum fidei 113.0673B| sermone praedicationis praeparari, ut venientes discant quomodo per fidem Christi vel salutaria sacramenta debeant intrare Ecclesiam Dei, et postquam intraverint, quam religiose debeant conversari.

VERS. 11.-- Fecit autem Hiram. Lebetes cineres sacros suscipiunt, cum fideles exempla et sacramenta Dominicae passionis ad custodiam sui pia mente retractant, vel exitum justorum diligenter aspiciunt, qui magnis elaboratis agonibus, de percepto bravio sine fine laetentur, ut consideratis majorum virtutibus et ipsi magni efficiantur; unde: Quorum intuentes exitum conversationis intueamini et fidem.

Et creagras. Creagrae praedicatores signant qui animas fidelium verbo Dei reficiunt spiritualibus 113.0673C| spiritualia comparantes, carnalibus vero lac simplicis doctrinae ministrantes: qui autem sacramenta Christi summatim cognoscere et ad imitationem suscipere volunt, quasi carnalibus hostiae salutaris satiantur; et quia doctorum est cuique congrua dividere, recte fiunt sacerdotibus fuscinulae, quibus carnes hostiarum prout oportet componant, et alia hominibus mundis quaedam afferant, alia altaris ignibus consumenda relinquant; quaedam enim nostrae humilitati ad refectionem revelantur, quaedam solummodo patent scientiae sancti Spiritus; quaedam in Paralipomenis quae in Regum exposita praeterimus, quaedam exposita non invenimus et nostrae parvitatis consuetudinem excedere nolumus. Nusquam enim per nos aliquid exposuimus.

113.0673D| Et phialas. Phialae latiorem et apertiorem sanctae doctrinae significant sermonem, qui haustum sapientiae pie sitientibus impendit, et pie laborantibus refocillationem congruam per praedicatorum ministeria tribuit, ut ad fontem vitae aeternae pervenire possint, ex quo bibentes non sitient in aeternum.

VERS. 17.-- In argillosa. Argillosa terra de qua factae sunt formae ad fundenda vasa, sacram Scripturam (de qua bene vivendi regulam accipimus) significat. Quasi enim argilla igne durata, formam vasis Domini, quanta et qualia fieri debent exhibet; cum nobis Scriptura regulam quam sequamur justitiae, et sanctorum ostendit exempla, qui igne tribulationis invincibiles in omnibus perstiterunt, ut nos 113.0674A| in domo Domini vasa pretiosa esse cupiamus. Aes autem liquefactum igne argillae formas ingreditur, ut possit vas aptum ministeriis coelestibus effici; cum ipsi salubriter humilitati, et flamma divinae charitatis vel humanae adversitatis emolliti viam Patrum bene operando intramus, ut ad praemia illorum bene currendo perveniamus. Nec enim semper nos regulis bene operandi necesse est arctari, sed completa operatione bona, palma beatae retributionis est speranda. Quia non semper vasa in formis argillae tenebantur inclusa: ubi ad perfectionem venerant, fractis formarum claustris producebantur in lucem, et in templo Domino pro suis quaeque locis disponebantur. Non quod opera sanctorum interitura sint, sed ubi coronam justitiae acceperint, cessabunt officia 113.0674B| laboriosae operationis.

In regione Jordanis. In quo Christus baptizatus est, cujus tinctus undis aquarum nobis vertit elementum in ablutionem peccatorum. Et quia omne fidelium baptisma quo Domino consecramur in exemplum illius baptismi celebratur, recte in regione Jordanis facta sunt vasa domus Domini. Non enim aliter vasa electionis fieri possumus, nisi ad baptisma ejus respicientes vitali flumine ablui satagamus. Notandum autem, quod non tantum in regione Jordanis, sed in campestri regione illius facta vasa dicit, significans multiplicationem fidelium, quae non solum in Judaea, sed in gentium latitudine futura erat; unde: Gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt (Psal. XCV). Et alibi: Audivimus eam in Ephrata, 113.0674C| invenimus eam in campis silvae (Ibid. CXXXI). Fudit ergo rex vasa domus Domini in campestri regione Jordanis, quia Dominus baptismo salutis de quo vasa misericordiae faceret, totam mundi latitudinem implevit.

VERS. 18.-- Fecitque Salomon. Dictavit quod Hiram ipso opere complevit. Allegorice vero Redemptor noster in sanctis praedicatoribus et omnibus fidelibus ornatum Ecclesiae parat, et virtutum efficit opera, qui ait: Nihil sine me potestis facere (Joan. XV); et alibi: Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum, etc. (Jac. I.)

VERS. 19.-- Altare aureum. Corda perfectorum internae charitatis et castitatis luce fulgentium, quorum sublimitatem significat etiam locus altaris. Stabat 113.0674D| enim ante ostium sancti sanctorum, ut in factura tabernaculi legimus, in quo non hostiarum sanguis neque libamina, sed thymiamata tantum incendebantur, quorum superiora ascendens operiebat arcam, atque oraculum odore suavitatis implebat. In quo sancti figurantur, qui dum neglectis temporalium cupiditatibus tota intentione coelestia quaerunt, quasi intus juxta oraculum positi sunt: nec longe remoti a velo quo templum et sancta sanctorum dirimuntur; quia corpore tantum terram incolunt, sed tota mente in coelo sunt. Ascendit autem ab hoc altari fumus incensorum infra sancta sanctorum ubi arca est recondita; ut orationes sanctorum flamma charitatis excitatae ad coelum perveniant, 113.0675A| ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Non enim in hoc altari sanguis hostiarum sed thymiama tantum incenditur, quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis quae mactent Domino in ara cordis, sed lacrymarum et orationum vota pro desiderio regni coelestis offerunt.

VERS. 21.-- Et forcipes, etc. Forcipes in usu altaris facti sunt aenei. Sed et hi quibus emundabantur lucernae, interpretationem spiritualis sensus per doctorum officia significant. Ipsa enim verba sacri eloquii ab historia in allegoriam, ab umbra in veritatem transferentes, quasi lucem scientiae in Ecclesiam super candelabrum mysticum positi multiplicant.

VERS. 22.-- Et ostia coelavit. Hi sunt doctores et 113.0675B| sacerdotes, qui instruendo, baptizando, communicando corporis et sanguinis Domini mysteria, prima nobis Ecclesiae limina pandunt.

Sicque completum est omne. Cum verus pacificus in die novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat. Quindiu autem status hujus saeculi geritur, facit quidem Salomon domus Domini opus, sed non perficit: quia corda electorum Dominus, ut bona operentur inspirat et adjuvat, nulli tamen absque peccato esse donat, quod in futuro fidelibus reservat. Perficit vero omne opus templi sui et dedicationi aptum reddit, cum translatos de hac vita electos, aeternum perducit ad regnum: unde septem annis aedificatur, octavo perfectum dedicatur. Septem enim diebus omne tempus volvitur, octavus est 113.0675C| dies judicii et resurrectionis, cui convenit quod sequitur.

VERS. 1.-- Intulit igitur Salomon omma, etc. (RAB.) Hoc fit cum Christus, etc., usque ad sed multae in ea mansiones ad recipiendos omnes quos timentes se et diligentes benedicit Dominus pusillis cum majoribus.

VERS. 9.-- Vectium autem. (ID.) Notandum quia, etc., usque ad tanto minus interna gaudia vident.

VERS. 10.-- Nihilque aliud erat. Ostendit generaliter, quod in area nihil fuit contrarium legi Domini comprehensae in duabus tabulis; sed ea tantum ibi fuisse condita quae juxta legis mandata ad cultum 113.0675D| unius Dei et commendationem nostrae fidei sunt typice facta, ut umbra futurorum per omnia futurae veritati testiomonium praeberet, et ea in mundo apparente finem acciperet. Erat autem in arca secundum Paulum urna aurea habens manna, quia in homine Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Erat et virgo Aaron, quae excisa denuo floruerat: quia potestas omnis judicandi penes eum est, cujus judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erat et tabulae testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Adhaerebant et vectes quibus portabatur, quia doctores qui quondam laborabant in verbo Christi, nunc praesenti visione congaudent gloriae 113.0676A| Christi. Unde: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Phil. I).

VERS. 12.-- Vestiti byssinis. Per stolas byssinas candida munditiae corporalis castitas designatur: hac induuntur omnes qui Dei officio assistunt, et laudes ei ore, moribus, et actu concrepant. Cymbala enim oris confessionem, psalteria mortalitatem, citharae carnis mortificationem, et bonae actionis strenuitatem, viginti quatuor chordis, id est propheticis et apostolicis doctrinis instructae significant.

Sacerdotes. Vel doctores scilicet per centenarium et vicenarium expressi, quia legislator hoc numero suorum summam annorum complevit, et in die Pentecostes eodem numero credentes Spiritus paracleti gratiam acceperunt.

113.0676B| VERS. 13.-- Igitur cunctis. (RAB.) Cunctis sacerdotibus et Levitis, etc., usque ad veri sacerdotii ministerium perdiderunt.

VERS. 14.-- Compleverat enim. Quia mysteria quae sub velamine latebant per adventum Christi aperiebantur credentibus, et digne accipientibus. Caeteris vero ad fidem accedere nolentibus pristina caecitas remanebat. Unde: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, etc. (Matth. XIII.)

CAPUT VI.

VERS. 1.-- In caligine. Unde Job: Nubes latibulum ejus (Job. XXII). Et Psalmista: Caligo sub pedibus ejus: et posuit tenebras latibulum (Psal. XVII). Latibulum Domini sacra Scriptura: quae sub 113.0676C| parabolis et figuris coelestia gestat sacramenta. Unde: Confitebor tibi, Domine, pater coeli et terrae, quoniam abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI).

CAPUT VII.
VERS. 5.-- Dedicavit. (RAB.) Sanguine suo mundavit, et spirituali gratia sanctificavit Christus et diversis donis virtutum multiplicavit. Hancque dedicant filii Israel, quia quisque fidelis secundum donum sibi a Deo collatum verbo et exemplo proximos ad meliora et perfectiora convertit et provehit.

VERS. 7.-- Sanctificavit. Quia Christus ea quae in lege propter infirmitatem ejus perfici non poterant, in Ecclesia perficit. Ipsa est enim atrium domus 113.0676D| Domini, per quam ingressus patet in coelestem Jerusalem: quia ergo holocausta et sacrificia in altari Veteris Testamenti non potuerunt offerri; quia omnia figuraliter fiebant ibi, rex noster et sacerdos erexit novum altare fidei in Ecclesia, in quo quotidie offerunt pinguia holocausta et accepta Deo sacrificia. Unde Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter, etc.

VERS. 8.-- Fecit ergo. (RAB.) Non puto hoc aliud intelligendum, etc., usque ad in futura animarum requie, ipsius veritatis perceptione in re.

VERS. 10.-- Igitur in die, etc. Hoc est post octavam scenophegiae solemnitatis diem: sicut in Regum continetur. Significat autem post illius vitae finem, et post 113.0677A| subbatismum animarum sanctarum, quo ante judicium quiescunt; in octava aetate, id est, resurrectionis die sanctos recepturos corpora immortalia, et in coelestibus mansionibus secundum meritorum qualitates locandos, ubi semper laetentur, laudantes Deum in omnibus bonis quae in Christo Pater contulit populo Christiano.

CAPUT VIII.

VERS. 1.-- Expletis autem viginti, etc., dederat Hiram, etc. (RAB. in Paral. ex Hieron.) Reddiderat scilicet, quia cum Salomon dedisset non placuerunt. illi. Ideo Salomon propriis utilitatibus eas deputavit.

VERS. 5.-- Bethoron. (RAB.) Civitas est, ad quam usque Jesus persecutus est inimicos reges in tribu 113.0677B| Ephraim, etc., usque ad et alius Bethoron inferior datis Levitis in possessionem.

VERS.--6.-- Et omnes. Ezer, scilicet, Mageddo et Gazer et Mello, quae omnes Ecclesiae monstrant decorem: quia verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem et laetitiam sibi praeparavit. Interpretatur autem Mello adimpletio; Ezer separatus et sanctificatus; Mageddo coena culum ejus; Gazer praecisio vel divisio; Bethoron domus montium; Balaath ascendens. Sancta autem Ecclesia civitas est Dei vivi, ubi impletur quotidie voluntas Dei, et separata ab omni errore infidelium, sanctificatur fide et bono opere. Ibi est refectio virtutum. Ipsa discernit mundum et immundum, et a virtute vitium: et est domus montium, id est, habitatio 113.0677C| sanctorum, et fructu justitiae sicut palma florens ascendit de virtute in virtutem, ut videat Deum deorum in Sion (Psal. LXXXIII). Omnes vicos suos munivit Salomon, quia Christus coetus fidelium suorum gratiae suae protectione ita munit, ut hostibus suis spiritualibus resistere possint.

In Libano. (HIERON.) In templo, scilicet, quod cedrorum decore vestitum erat, unde Zacharias: Aperi, Libane, portas tuas (Zach. XI); vel regiis aedificiis quae facta erant de lignis Libani.

VERS. 10.-- Ducenti. Centenarius, qui in computu digitorum, de laeva transit in dexteram, vitam significat aeternam. Quinquagenarius vero, peccatorum remissionem, et aeternam requiem, et gratiam sancti Spiritus significat: quia in psalmo ejusdem 113.0677D| numeri poenitentia, confessio, et remissio peccatorum describitur; et per jubilaeum requies futura. Per pentecosten vero in adventu Spiritus sancti septiformis gratia expressa.

Qui erudiebant. Quia ex utroque populo elegit Ecclesiae rectores, qui spirituali gratia illuminati, et plene edocti, remissionem peccatorum, vitamque aeternae salutis, et beatitudinem perpetuam appetendam, suo docerent exemplo.

VERS. 12.-- Holocausta. (RAB.) Holocaustum totum incensum dicitur, hoc in altari crematur, cum in corde cujusque electi qui seipsum totum, scilicet, carne et corde Deo vovit, opus bonum fervente charitatis igne succenditur.

113.0678A| VERS. 14.--Secundum convenientiam cujusque temporis omnia in Ecclesia disponit, ut unusquisque ordo officio suo functus digne ministret

VERS. 17.-- In Asiongaber. Insula dicitur esse haud procul ab Ahila in Rubro mari, ubi classis Josaphat periit.

(RAB.) Classis quam fecit Salomon etc., usque ad per gratiam Spiritus sancti inveniunt, et eum sapientiae et consilio divina ascribentes tribuunt

VERS. 18.-- In Ophir. Nomen provinciae Ophir, ab uno posteriorum Heber vocata, ex cujus stirpe venientes, a fluvio Cophene usque ad regionem Indiae quae vocatur Geria habitasse Josephus refert.

CAPUT IX.
113.0678B| VERS. 1.-- Regina quoque. (RAB. in Paral., tom. III.) Regina austri quae ab extremis finibus excitata venit audire sapientiam Salomonis Ecclesiam de gentibus ad Christum venturam figurabat: quae circumamicta varietate in vestitu deaurato, obliviscens populum et domum patris sui, barbara gente, non animo fuit, quia optabat sanctorum fieri concivis, unde: Surget regina austri in judicium cum generatione ista (Matth. XII).

VERS. 3.-- Quod postquam, etc. Conveniunt haec Ecclesiae qua auditis miraculis Christi provocata est ad quaerendum eum. Sed postquam ad ipsum venit per baptismum et fidem consideratis Scripturae testimoniis agnovit divinitatis praesentiam, et parum ei visum est quod ante de eo audierat in 113.0678C| comparatione perceptae gratiae. Unde et admirando in laudem ejus prorumpit dicens: Beati viri tui, etc.

VERS. 12.-- De lignis. Christus ligna pretiosa, id est, sanctos doctores, quorum viror fidei nunquam arescit, nec folia verborum decidunt, sed fructum bonorum operum temporibus suis reddunt: ponit in munimentum domus Domini et domus regiae, id est, in confirmationem Ecclesiae, et eorum undique doctrinis et exemplis vallata ruinam non sentiat. Hi quasi citharae et lyrae ad laudandum Dominum fabricati dicuntur, quia omnia quaecunque fecerint, prosperabuntur, et laudem Domini in prosperis et adversis corde et ore et opere pronuntiant, et omnia in gloriam Dei faciunt, tota die et nocte non tacent laudare nomen Domini.

113.0678D| VERS. 13.-- Sexcenta. Senarius per senarium multiplicatus, sexaginta facit. Centenarius quoque sexies ductus centum et sex reddit. Denarius mandatorum significat perfectionem, centenarius aeternae beatitudinis remunerationem. Desiderat enim rex nostram perfectionem, ut habeat quibus reddat perfectam mercedem, unde: Estote perfecti sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Si vis ad vitam ingredi serva mandata (Matth. V, XIX). Et post pauca. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, etc., et omnis qui reliquerit domum, etc., centuplum accipiet et vitam aeteram possidebit.

Omnesque reges Arabiae. Offerunt Salomoni diversae gentes et negotiatores et omnes reges Arabiae 113.0679A| et satrapae terrarum aurum et argentum: quia quaeque gens et qualibet persona certatim pro viribus nostro pacifico offert rectae fidei munus, puritatem sensus, sacrae confessionis plenitudinem, eloquentiae nitorem, unde: Reges Tharsis et insulae munus offerent, etc. Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI).

VERS. 15.-- Fecit igitur. Quia patres utriusque Testamenti doctrina et operatione perfecti, quidquid sermone docuerunt, opere probaverunt.

Hastas aureas. Haec est armatura Dei, qua resistimus contra insidias diaboli: hanc habent praedicatores sancti, qui custodiunt domum Dei, et excubant ad ostium ejus, ne subintret hostis antiquus, unde: Lectulum Salomonis ambiunt sexaginta 113.0679B| for es (Prov. III).

VERS. 16.-- Trecenta quoque. Perfectam fidem significat in sanctae Trinitatis confessione. Bene custodes domus Dei hastas et scuta aurea portant: quia praedicatores, qui sunt Ecclesiae custodes, claritate sapientiae splendentes, verborum jaculis inimicos confodiunt, et scuto fidei ignea tela nequissima exstinguunt.

Sex quoque brachiola. In senario bonorum operum perfectio. Sex enim diebus fecit mundum Deus, et senarius est primus perfectus numerus. Bonis vero et perfectis operibus ad coelum ascenditur.

Scabellum aureum. Sanctos virtutum splendore fulgidos, in quibus habitat Deus. Possunt quoque 113.0679C| per scabellum notari qui infirmi sunt in corpore Christi, sicut poenitentes, vel qui novissimi convertentur, juxta finem scilicet mundi, qui tamen sunt aurei igne tribulationum illius temporis excocti et probati.

Stantes juxta brachiola: sed et alios duodecim leunculos, etc. Quia sancti Patres quidquid in Evangelio boni fecerunt, non sibi sed Deo deputaverunt, unde: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII).

Brachiola, etc. in Regum ita: Et duae manus hinc et inde tenentes sedile (III Reg. X). Haec sunt solatia divinae gratiae, quae Ecclesiam provehunt ad regnum coeleste. Vel hoc per binarium designatur, 113.0679D| quia in utroque Testamento hoc maxime commendatur, quod non nisi per divinum adjutorium aliquid boni potest perfici. Unde: Sine me nihil potestis facere (Joan. V).

VERS. 19.-- Sex gradus. Quia doctrina et exemplo certant, ne labor insipientium in operando vacillet, sed rectitudinem in progressu virtutum fortiter conservet.

Non fuit tale solium, etc. Quia de Ecclesia scriptum est: Fortitudo et decor indumentum ejus, etc. (III Reg. X.) Et: Multae filiae congregaverunt divitias: tu supergressa es universas (Prov. XXXI).

VERS. 20.-- Omnia quoque. Animae sanctorum, quae voluntati Dei deserviunt, splendore sapientiae et charitatis nitentes, continent potum aquae vivae, 113.0680A| quae fit in eis fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV).

Argentum. Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute, ut in praedicatione Evangelii; non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis.

VERS. 21.-- Siquidem naves regis ibant in Tharsis, etc. (RAB.) Christus apostolos doctores Evangelii, quos de Judaeis elegit, cum praedicatoribus de gentibus electis trina confessione, sed una fide in mundum mittit, ut in credentibus afferant sibi aurum sapietiae, argentum eloquentiae, et ebur castitatis. Simia autem est animal ingeniosum, et hominis imitatorium, et philosophos significare potest, qui verae sapientiae sensus aliquando mutant, 113.0680B| et in disciplinis moralis vitae edisserunt actus. Pavo, qui laudatas ostendit pennas, eos significat qui propter laudes hominum variarum virtutum species ostentant; sed praedicatorum doctrina instructi discunt benefacere intuitu solius Dei, et aptantur aeterni regis deliciis.

VERS. 25.-- Quadraginta. Quadragenarius priscae legis tempora significat. Moses enim legem accepturus quadraginta diebus jejunavit, et populus per eum instructus quadraginta annis eremum circumivit. Senarius vero praesens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit. Bene ergo per quadragenarium numerantur equi Salomonis in stabulis collocati, quia per duritiam legis veteris, coercita est insolentia prioris 113.0680C| populi. Duodenarius vero praesens tempus significat, in quo apostolica auctoritas populum gentium nutrit Novi Testamenti doctrina.

In Jerusalem. Visione pacis. Distantia locorum discretionem ostendit affectuum. Qui enim sunt in urbibus quadrigarum, illos significant qui diversis ecclesiae disciplinis per spirituales magistros erudiuntur. Alii vero jam eruditi, usui regis coelestis aptati praesentiam ejus habere merentur. Unde: Currus Dei decem millibus, etc. (Psal. LXXVI.) Et alibi: Ascendens super equos tuos, et equitatus tuus sanitas (Rabac. III).

Philisthinorum. Dupliciter cadentium. Philitshiim enim interpretatur ruina duplex. Hoc fit cum per absolutionem peccatorum ab inchoatione sui in 113.0680D| Jordane baptismatis usque ab conversionem omnium gentium ad fidem Christi redundat gratia potestatis, ut ubi defluxus fuit carnalium desideriorum, ibi stabiliatur germen virtutum; et ubi idololatria et conversatio flagitiosa populorum fuit duplex ruina, ibi per confessionem rectae fidei et cultum pietatis ad coeleste regnum surgat vita fidelium. Pertingit enim potestas ejus usque ad terminos Aegypti, id est tenebrosas mentes infidelium, quas complet lumine fidei; unde: Coram illo procident Aethiopes, etc.

VERS. 27.-- Tantamque. Praebet verus Salomon in Ecclesia copiam argenti quasi tapidum, cum corda gentilium insensibilia, ad veri Dei intellectum quos lapides pro Deo coluerunt, ad meditationem legis, 113.0681A| et praedicationem Evangelii convertit. De quibus dicitur: Similes illis fiunt qui faciunt ea, etc. (Psal. CXIII). Et alibi: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III). Praebet etiam multitudinem cedrorum quasi sycomororum, quia sterilitatem gentium quae in altum se erigere non volebant, provexit ad fecunditatem bonorum operum et virtutum.

VERS. 27.-- Et cedrorum. Cedrus est imputribilis natura, odore jucunda, aspectu nitida, quae accensa nitore serpentes fugat et perimit.

Reliqua vero. Quae fecit postquam legem Dei transgressus est, cum alienigenae uxores usque ad idololatriam eum pertraxerunt: multi quidem ut Salomon bene incipiunt et male desinunt, dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet.

CAPUT X.
113.0681B|

VERS. 8.-- Reliquit consilium senum, etc. (HIERON.) Hoc aiunt Hebraei esse Banaiam filium Joiadae et Jahihel filium Achamoni, qui et Chilla vocatur: quorum consilio relicto, tractare coepit Roboam cum juvenibus, id est, Aduram, qui in sequentibus lapidatus dicitur, et similibus. Juvenem autem non aetate, sed animo saepe dicimus. Non enim erat Roboam juvenis aetate, sed sensu: qui quadragesimo primo aetatis suae anno coepit regnare.

VERS. 13.-- Responditque rex, etc. Hic significat malos rectores in Ecclesia, qui terrenis cupiditatibus dediti, curam subditorum negligunt, et gaudent in multitudine sibi obsequentium. Interpretatur vero Roboam latitudo populi. Hi sunt qui latam ingrediantur 113.0681C| viam quae ducit ad mortem, non angustam, quae ducit ad vitam; et relicto patrum consilio quorum dicta et facta ad altitudinem perfectionis tendunt, consilio juvenum obtemperare eligunt, qui laudibus et adulationibus eos gravant, qui caeci sunt et duces caecorum, etc., unde: Vae tibi, terra cujus rex puer est, etc. (Eccl. X.)

CAPUT XI.

VERS. 21.-- Amavit, etc. Habuit autem lege sibi conjunctas uxores decem et octo, concubinas vero triginta. Et filii quidem ei nati sunt decem et octo, filiae vero sexaginta.

CAPUT XII.
VERS. 2.-- Anno autem quinto regni Roboam ascendit. (RAB.) Mali rectores per negligentiam suam 113.0681D| principem tenebrarum provocant in Ecclesiam, qui thesauros domus Domini et thesauros regis aufert, cum scientiam Scripturarum et opera virtutum subtrahit incautis et desidiosis.

VERS. 9.-- Sesac rex. Byssus cilicii vel gaudium cilicii. Byssus quidem subtilitatem significat: cilicium, quod fit de pilis caprarum, peccata. In bysso ergo cilicii, versutia diabolicae fraudis in persuasione peccati. Sesac Jerosolymitanas opes aufert, cum diabolus qui callide decipit et gaudet in multitudine peccatorum, ecclesiasticos viros scientia spirituali et opere virtutis spoliat: et eos qui videbantur in Ecclesia decori, spoliatos secum in barathrum perditionis mergit.

Clypeos. Salomon scuta aurea fecit, et custodibus 113.0682A| domus suae tradidit, cum Christus spiritualem scientiam per duo Testamenta doctoribus Ecclesiae ad plebem tuendam commendavit. Hanc antiquus hostis per incuriam retrorsum abstrahit. Cum enim intendunt terrenis rebus, minusque curant de coelestibus, officio pristino et scientia nudatos quasi in domo propria opibus spoliatos relinquit. Tales vero cum se sensu spirituali privatos aspiciunt, per eloquentiam verborum copiam quaerunt, quorum sonoritatem velut scutorum aereorum firmitatem contra hostes pro subjectis opponunt. Sed quanto aes auro vilius, tanto inferior est eloquentia verae sapientiae fructu. Unde: Ubi plurima verba, ibi frequenter egestas (Prov. XIV).

VERS. 15.-- Semeiae. Qui superius Roboam et filios 113.0682B| Juda de peccatis arguebat.

Addo. Qui et Abdo, hic est qui ad arguendum Jeroboam pro altari quod fecerat, a Domino missus est in Samariam, qui in via interfectus est, quia contra praeceptum Domini a pseudopropheta seductus ibidem manducavit.

CAPUT XIII.

VERS. 4.-- Semeron. (RAB. ex Hieron.) Civitas est quam cepit Jesus rege illius interfecto, quam dicunt vocari nunc Sebasten oppidum Palestinae, ubi Joannis Baptistae conditae sunt reliquiae. Legimus autem in Regum, quod Amri rex Israel emerit montem Semeron a quodam Semer, et aedificaverit in vertice illius civitatem, quam ex nomine domini, scilicet Semer, Semeron appellavit.

113.0682C| VERS. 19.-- Bethel. (RAB.) Civitas in proximo lapide ab Elia ad dexteram euntibus Neopolim, quae prius Luza, id est Amigdalon vocabatur, et cecidit in sortem Benjamin juxta Bethan et Hai, quam expugnavit Jesus rege illius interfecto.

Ephron. Civitas est in tribu Juda. Unde et villa pergrandis Ephrea contra septentrionem in vicesisimo ab Elia milliario hactenus vocatur.

VERS. 20.-- In diebus. Non Jeroboam, in cujus vicesimo anno secundum librum Regum imperavit Asa filius Abia super Judam et Jerusalem, sed Abiam, qui accepta Bethel idola reservavit Israeli in scandalum, ut Hebraei asserunt.

CAPUT XIV.

VERS. 2.-- Egressus est, etc. Cum Azarias decem 113.0682D| regnasset annis, castra contra eum movit cum magno nimis exercitu Zareas rex Aethiopiae, ducens pedestrium quidem nonaginta millia, equestrium vero decem millia, et currus trecentos. Castris contra eum positis, cum vidisset Asa Aethiopum multitudinem, poscebat a Deo cum clamore magno victoriam, et ut tam multa hominum millia ipse perimeret. Neque enim in alio confidendum esse dicebat, quam in eo qui posset etiam paucos multorum potiores ostendere, et facere infirmos fortissimis praevalere.

CAPUT XV.

VERS. 15.-- Azarias autem, etc. Azarias propheta occurrens praecepit ut paululum a via gressum itineris sustinerent, et tunc coepit ad eos 113.0683A| dicere, quod illa victoria fuisset eis a Deo concessa, eo quod justos se sanctosque servassent, et omnia Dei voluntate fecissent. Quos in ejus mandatis permanentes, dixit super hostibus praevalere, et habituros divina virtute felicitatem et prosperitatem; relinquentes autem religionem, in contraria devenire, futurumque tempus in quo nullus inveniretur verax propheta in eo populo, neque sacerdos, ob quam rem et civitates subvertendas, et gentem in omni terra disseminandam, et vitam miserabilem et inopem habituros.

CAPUT XVI.

VERS. 14.-- Aromatibus, etc.--Haec vana famae jactantia, quam philosophi vel poetae post mortem regum suorum, vel etiam falsi Christiani obeuntibus 113.0683B| magistris impendunt, et haec in ignem mittunt: quia omnia gehennae ignibus obnoxia esse ostenduntur, quae hic sine utilitate et aedificatione fratrum protulerunt.

Combusserunt super eum, etc. Nota quod regibus, ut Hebraei tradunt, reverentiae causa, combustiones pretiosarum vestium simul cum aromatibus fiebant. Unde alibi: Juxta combustiones majorum facient tibi. Mos enim fuit apud veteres, ut pretiosa ornamenta regum post obitum eorum pro exsequiis in pyra urerentur, sed sine cadaveribus.

CAPUT XVII.

VERS. 3.-- Ambulavit in viis David, etc. (RAB.) Ostendit eum exsecutorem fuisse sicut David divinorum mandatorum antequam peccaret in uxorem 113.0683C| Uriae, cujus peccati satisfactio aeternam illi memoriam comparavit.

VERS. 5.-- Dedit omnis Juda munera Josaphat. Hic fideles de gentibus significat, qui relicto patrum errore, ad Christum conveniunt baptismo abluti chrismate liniti, a Christo Christianum nomen et re giam dignitatem accipientes. Unde: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, etc. (I Petr. II.) In tempore enim Josaphat, Domini dos, vel qui est dos, vel qui est dotatus, et quia Ecclesia gentium, sanguine Christi comparata, Spiritus sancti pignore data, consortium Sponsi coelestis et societatem regni promeruit. Cui factae sunt infinitae divitiae cum diversae nationes credunt, et in acquisitione diversarum virtutum.

113.0683D| VERS. 10.-- Itaque factus est pavor, etc. Pro virtutibus, quae geruntur in Ecclesia, aufertur gentilium audacia, et incitantur ut deferant Christo munera fidei et censum boni operis, et piae confessionis, et pecora simplicitatis.

CAPUT XVIII.

VERS. 2.-- Descenditque, etc. Hi sunt haeresiarchae qui perditorum turbam per errorum devia ducunt, et in mortis praecipitium mergunt. Josaphat affinitate conjunctus est Achab, et descendit ad eum in Samariam contra hostes in auxilium: et illos significat qui de catholicis ad haereticorum amicitiam se inclinant: qui licet a rectae fidei non recedant tramite, tamen errantium societatem atque communionem 113.0684A| non devitant. Contra quos dicitur: Haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita (Tit. III). Unde Josaphat per Jehu videntem filium Anani, illius scilicet prophetae qui Asa increpaverat arguitur, qui impio praebuerat auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeretur.

(GREG., lib. II Moral., cap. 15, tom. I.) Solium Domini angelicae potestates, etc., usque ad et tanto durius reperetur ad poenam, quanto securius viveret in culpa.

CAPUT XIX.
VERS. 10.-- Omnem causam quae venerit ad vos, etc. (AUG., lib. IV de Civ., cap. 3.) Remota justitia, quid sunt regna, nisi magna latrocinia? quia et ipsa latrocinia quid sunt, nisi parva regna?

CAPUT XX.
113.0684B| VERS. 1.-- De Ammonitis. Idumaeos significat, sed scriptor historiae maluit quod gerebatur associatorum notare vocabulo, quam impietatem impudentium publice divulgare.

VERS. 2.-- De his locis, etc. Illa loca significat quae ultra mare Salinarum sunt, quod alias stagnum Asphaliti vel mare Mortuum nominatur.

Engaddi. Vocatur usque hodie, vicus pergrandis Judaeorum juxta mare Mortuum, unde opobalsamum venit: quas Salomon nuncupat vineas Engaddi.

VERS. 16.-- Ascensuri enim per clivum nomine Sis, etc. (RAB. in Paral., ex Hieron.) Qui et Jeruel secundum Hebraeos. Dicunt enim quod Sis, etc., usque ad incussus est alienigenis pavor undique.

Mystice, Moabitae, Ammonitae, et Idumaei, paganos, 113.0684C| Judaeos, et haereticos significant, qui gratis bellum exicitant fidelibus, et religionem Christianam auferre contendunt. Sed Josaphat, id est Christi populus, non armis corporalibus, sed spiritualibus eos aggreditur, intima cordis devotione supernum quaerens auxilium.

VERS. 25.-- Venit ergo Josaphat, etc. Sancti doctores cum turba fidelium colligunt de spoliis hostium quidquid de Physica, Ethica, et Logica legendo, et scribendo, et docendo utiliter crediderunt, per sanctae Trinitatis fidem, in usum totius Ecclesiae convertunt, ut quod illi injuste et inutiliter possidebant, fideles utiliter possidentes, animarum ad salutem possideant.

VERS. 26.-- Vallis benedictionis. Humilitas Ecclesiae, 113.0684D| ubi digne Deo laudes redduntur. Qui autem quatuor Evangeliorum instructus dogmate per baptismi fidem ad unitatem Ecclesiae pervenit, ibi rite laudans, digne Deo conversans visionem perpetuae pacis, cum laude et laetitia sempiterna introibit.

CAPUT XXI.

VERS. 2.-- Omnes hi, filii Josaphat, etc. (RAB.) Imitatores operum ejus, fratre eorum Joram semper in deteriora labente, unde ipse Joram legitur eos interfecisse cum principibus Israel.

VERS. 14.-- Ecce Dominus percutiet te, etc. Per Philisthaeos et Arabes qui ejus terram vastaverunt, et diripuerunt substantiam et filios pariter et uxores Joram, qui interpretatur, Quis est excelsus: qui de 113.0685A| religioso patre ad perfidiam declinavit, et fornicari fecit filios Juda: significat eos qui fide imbuti et baptismo regenerati, relinquunt fidei veritatem, haereticorum sequentes errorem, et alios secum pervertentes. Unde eos Elias, id est, sermo propheticus redarguit: quia omnis divinorum librorum auctoritas tales reprehendit, et merito perversitatis suae increpat contestationibus gravissimis.

VERS. 20.-- Et octo annis regnavit, etc. De Joram octo annis regnasse et quadraginta vixisse; filium autem ejus Ochoziam cum regnare coepisset fuisse quadraginta duorum annorum, quod si ita est, duobus annis antequam pater ipse nasceretur, filium genuit. Sed Hebraei dicunt quod Joram qui quadraginta annis vixisse describitur et octo annis regnasse, 113.0685B| quod vixerit annos quadraginta et regnaverit viginti et octo. Anni enim octo qui ei in regno tribuuntur, ipsi sunt quibus regnavit antequam fratres occideret, cum adhuc innocenter viveret. Reliqui vero viginti anni, quibus postea regnavit, ideo non numerantur, quia in languore et tribulatione vixit: ideoque filio ejus tribuuntur, qui non amplius quam viginti duorum annorum secundum librum Regum esse perhibetur, ne de numerorum summa anni remanentes, in temporum computatione errorem facerent.

CAPUT XXII.

VERS. 6.-- Azarias filius Joram, etc. (RAB., ex Hieron.) Qui superius Ochozias, id est, apprehendens Dominum: Azarias vero adjutorium Domini. Ideoque 113.0685C| secundum Hebraeos nomen mutatur in melius ei: quia secundum praeceptum Domini infirmum visitavit.

VERS. 7.-- Adversum Jehu, etc. Jehu significat principatum gentium, quem Christus destinavit in sacrilegam civitatem, quae prophetas et Dominum prophetarum occidit, et apostolos persecuta est; ut eam digna ultione puniret, et phanum sacerdotum post adventum Christi destrueret, templumque subverteret: et impiam synagogam sanguinem eorum sitientem de regni culmine quasi Jezabel praecipitaret, et ipsius rectores interficeret.

VERS. 10.-- Si quidem Athalia, etc. Athalia quae semen David conabatur exstinguere, et regiam stirpem delere, significat impietatem Synagogae, quae per nequitiam mentis, semini Christi insidiatur inexorabili 113.0685D| odio saeviens, quae aliquando regnare videbatur cum legis caeremonias temporalis observabat. Interpretatur Athalia temporalis Domini, sed Josabeth strenuitate (quae interpretatur saturitas Domini, id est Ecclesiae in qua sunt verae deliciae) servatur Joas, qui interpretatur memoria Domini, id est, Christus, in quo est memoria nominis Domini: ne per crudelitatem saevientis interimatur in sanctis, sed nutriatur in domo Joiadae pontificis, qui interpretatur dilectus Domini, id est Christus, de quo Pater ait: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. XVII). Cujus domus est Ecclesia, ubi in fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, ut in tempore judicii sceptrum regni et potentiam extollat adversum eos qui eum deprimebant.

CAPUT XXIII.
113.0686A|
VERS. 13.-- Super gradum. (RAB.) Columnam, scilicet, et basim, quam praeparaverat Salomon, et posuerat in medio basilicae, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque latitudinis, et tres in altum.

VERS. 16.-- Pepigit autem Joiada foedus. Joiada interpretatur cognoscens Dominum, vel diligens: quia filios Israel Dominum cognoscere docuit. Pepigit ergo foedus inter Dominum populumque et regem, ut Domino scilicet obedirent, et legi ejus. Pepigit etiam inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex populum juste regeret secundum doctrinam sacerdotum et Levitarum, quorum officii fuit insinuare praecepta Domini.

CAPUT XXIV.
113.0686B| VERS. 4.-- Post quae placuit Joas, etc. (RAB.) Joas rex sacerdotes arguit, etc., usque ad ne per negligentiam doctorum pereat auditorum multitudo.

VERS. 7.-- Et filii ejus, etc. Non quod filios tunc habuerit, quia Ochozia mortuo, eo quod non habuerat filium, omne semen regium interficere molita est, sed filios ejus sacerdotes idolorum nominat, qui templum spoliaverant, et ex ornamentis ejus idola sua exornaverant, saepe enim filii imitatores dicuntur.

VERS. 12.-- At illi conducebant, etc. Hoc faciunt apostoli, quando per subjectos sibi discipulos verbi divini semina per mundum sparserunt, ut operarios voluntati Dei idoneos auditoribus praeficerent: quorum alii fabricant ligna, cum se et sibi obedientes 113.0686C| ligna fructifera in domo Dei praeparant. Alii sarta tecta faciebant, quando illa quae per haeresim vel schismata rupta fuerant, reaedificabant. Alii saxa caedunt, cum duros corde, et incredulos fortiter increpant. Alii metalla ferri et aeris, cum robur fidei, et confessionem catholicae veritatis ab unoquoque expetunt, ut impleatur domus Dei, juxta illud. Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV).

VERS. 14.-- Reliquam partem pecuniae, etc. Videtur contrarium quod legitur in libro Regum: Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi et fuscinulae (IV Reg. XII). Sed non hic dicitur, quod de eadem pecunia quae offerebatur a populo in templo Domini ad instaurationem domus Dei facta fuerunt 113.0686D| sacra vasa in ministerium templi et ad holocausta, sed de reliqua parte pecuniae, id est, de ea quae aliis donationibus collata fuerat. Potuit enim fieri, ut in diversis temporibus pecuniae oblatae diversae facturae materiam praeberent, sicut alia est doctrina qua rudes imbuuntur ad fidem, alia qua perfecti instruuntur ad plenitudinem.

VERS. 18.-- Et facta est ira. (RAB., ex Hieron.) Tradunt Hebraei principes Juda regem ut Deum adorasse, et illum libenter accepisse: unde nimis Dominum offendit, et subito expertus est iram quam meruit. Ob hanc etiam culpam Herodes legitur in Actibus apostolorum ab angelo percussus.

VERS. 25.-- Zachariae filii Joiadae, etc. (RAB.) Dominus in Evangelio Zachariam inter templum et 113.0687A| altare occisum memorans, etc., usque ad quae Siloam dicunt, rubra saxa monstrantes Zachariae sanguine putant esse polluta.

VERS. 26.-- Insidiati vero sunt, etc. Asserunt Hebraei Ammonitas et Moabitas insidiatos esse regi Joas pro injusta nece Zachariae ad exaggerandam malitiam Israelitarum, qui ulcisci noluerunt sacerdotem Dei, quem vindicaverunt filii alienigenarum.

CAPUT XXV.

VERS. 11.-- In vallem Salinarum, etc. (RAB.) Ubi sal fiebat, vel faeno salsuginis, ut multis in locis deciso et siccato et incenso, vel aquis puteorum salsis fervefactis, et ad salis firmitatem coquendo perductis. Vel aliter, ubi et Joab duodecim millia Idumoeorum percussisse legitur. Pro valle autem Salinarum 113.0687B| vetus editio quasi nomen regionis Gemel apposuit.

VERS. 16.-- Scio, inquit, quod cogitaverit Dominus, etc. Qui neminem vult perire, sed eum qui in peccato perseverat, justo judicio damnat. Ideo ergo Amasias periit, quia admonitus per prophetam ut ageret poenitentiam, non obedivit, sed usque ad finem permansit.

VERS. 18.-- Carduus qui, etc. Hanc similitudinem innuit: quia Amasias nobilissimis ortus natalibus de stirpe David veniens, propter idololatriae foeditatem degens et vilis factus propriam mensuram non considerat, sed ultra modum superbiae fastu se elevat.

VERS. 21.-- Bethsames. (RAB.) In Regum dicitur Bethsames oppidum Judae: quia pertinet ad regnum Judae, id est, ad duas tribus quibus imperabat domus 113.0687C| David; sed secundum situm locorum pertinet ad tribum Benjamin.

VERS. 24.-- Et apud Obededom, etc. Quia non solum vasa abstulit quae in domo Dei reperit, sed etiam illa quae observabant janitores et custodes templi. In Regum autem legitur, quod David elegit de filiis Obededom septuaginta duo ad ministrandum in domo Dei, et custodiam templi.

VERS. 27.-- Qui postquam recessit. Ex quo prophetae consilium non audivit, neque ad Dominum converti voluit, conjuratio praeparata est et dilata, donec ad consummationem perveniret.

CAPUT XXVI.
VERS. 3.-- Ozias cum regnare coepisset. Qui et 113.0687D| Azarias. Ozias interpretatur virtus Domini. Azarias auxilium Domini, quia quandiu recte egit, divina ope adjutus plurima bella feliciter commisit, et de hostibus triumphavit. Sed priusquam per superbiam illicita tentavit, lepra percussus nominis et honoris offuscavit dignitatem, exclusus a populo usque ad diem mortis.

VERS. 9.-- Super portam vallis. (RAB.) Haec est porta Ephraim, etc., usque ad de hac autem porta et aliis portis Jerusalem in Esdra sequentes Bedam abunde diximus.

VERS. 16.-- Sed cum roboratus esset, etc. Fuit Ozias primo justus, et rectum fecit in conspectu Domini: unde et hostes vicit, et multos prophetas in imperio suo habuit. Hinc quandiu vixit Zacharias sacerdos cognomento intelligens, placuit Deo cum 113.0688A| omni veneratione serviens in templo. Sed postquam Zacharias obiit, volens per se offerre donaria, sacerdotii dignitatem non tam pie quam audacter invasit, nec reclamantibus Levitis et sacerdotibus obedivit: unde lepra in fronte percussus est, quam sacerdos auri lamina protegebat, quam in Ezechiele jubet Dominus Thau litterae impressione signari.

Ingressusque templum Domini, quia indutus stola sacerdotali instante solemni festivitate intravit in templum ad altare aureum, oblaturus incensum secundum Josephum. Unde ante civitatem in loco qui dicitur Eroge, scissa est media pars montis ad occidentem, et sua volubilitate per quatuor stadia procedens ad orientalem restitit montem, ita ut vias clauderet, et regias urbes opprimeret. Volunt Hebraei 113.0688B| in anno vigesimo quinto Oziae hoc accidisse, cujus reliqui anni sunt viginti septem.

Regnavit Ozias annis quinquaginta duobus, quo tempore apud Latinos Amulcus, apud Athenienses Agamestor imperabant, quo mortuo vidit Isaias visionem sicut ipse testatur, eo scilicet tempore quo Romulus Romani imperii conditor natus est.

VERS. 23.-- In agro regalium sepulcrorum. Non in regalibus sepulturis, non in civitate David. Haeretici enim atque schismatici indigni sunt societate et communione sanctae Ecclesiae, nec memoria eorum inter catholicos habetur: quia erroribus maculati, et vitiis squalidi ab eorum consortio separantur.

CAPUT XXVII.
VERS. 1.-- Viginti quinque annorum erat Joatham, 113.0688C| etc. In principio et in fine, annos Joatham enumerat, quia sicut justitia coepit, usque ad finem perseveravit. Unde tempora vitae ejus laude digna praedicantur.

VERS. 3.-- Ipse aedificavit portam, etc. Quae in Actibus apostolorum dicitur Speciosa, secundum Hebraeos et ab eis porta Joatham (quia ipse aedificavit eam) usque hodie nuncupatur.

Ophel. Turris erat non longe a templo, mirae altitudinis. Unde et Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit. Ubi autem in Michaea scriptum est: Et turris gregis nebulosa filiae Sion (Mich. IV, 8): In Hebraeo habetur, turris Ophel. Turris Ophel eminentiam Scripturae significat, quae in historia fundata spiritualis sensus caput inter nubila condit, dum scientiae 113.0688D| magnitudinem ab oculis hominum abscondit. Unde: Posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII). Joatham, cujus vita laudatur, Christum significat, de quo dicitur: Magnus Dominus et laudabilis nimis (Ibid., XLVII), etc. Interpretatur enim Joatham consummatus vel perfectus, et de Christo dicit Apostolus: Et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae, etc. (Hebr. V). Ipse construxit portam domus Domini excelsam, et mysterium suae incarnationis mirabili potentia effecit, qui de se ait: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X). Haec porta excelsa vocabatur, de qua Psalmista ait: Excelsus super omnes gentes Dominus (Psal. CXII), etc.

CAPUT XXVIII.
113.0689A|
VERS. 3.-- In valle Benennom. (RAB.) Haec est vallis Benennom, etc., usque ad omnes enim adulterantes, quasi clibanus, corda eorum.

CAPUT XXIX.
VERS. 3.-- In ipso anno, etc. (RAB.) Non aliter imitaretur David patrem suum, qui ab infantia Deo deditus in principio regni sui cultum Dei magnificavit.

Moraliter autem admonet rectores Ecclesiae, ne sint desidiosi in officio sibi commisso, sed omnia diligenter agant.

Mystice Ezechias, qui non tantum per se vel per suos opus Dei strenue gessit, imo per nuntios ad simile studium alios provocavit, Christum significat, 113.0689B| quod etiam nominis interpretatio testatur. Ezechias enim apprehendens Dominum, vel fortitudo Domini. Christus autem Dei virtus et Dei sapientia, qui omnes patrum praevaricationes, quae sub lege fuerant, sanguine suo diluit, et cultum pietatis in Ecclesia plane instauravit. Ipse legatos ad convocandas gentes ad fidem misit. Primum prophetas, deinde apostolos, et eorum successores: hic secundo mense pascha celebrare instituit; quia umbra legis cessante, verum pascha servare docuit, de quo Paulus ait: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V).

VERS. 6.-- Peccaverunt patres nostri, etc. (HIERON., quaest. in Paral., tom. III.) Hoc plene scribitur, etc., usque ad et adorabant ad ortum solis.

CAPUT XXX.
113.0689C| VERS. 1.-- Misit quoque, etc. (HIERON.) Cum omni Israel publice misisset nuntios, Manasse et Ephraim latenter misit ad eos quos sciebat conversum iri posse per epistolas. Illi enim superbiores erant propter regiam dignitatem quae erat in domo Ephraim.

CAPUT XXXI.
VERS. 1.-- Fregerunt simulacra, etc. Post adventum Salvatoris, non solum in Jerusalem et in Juda, sed in cunctis nationibus orbis destructa est idololatria, et diaboli corruit superbia. Et crescente numero fidelium, decrescit cultura daemoniorum, donec in fine mundi obruatur mors novissima, et regnabit Dominus solus in die illa.

CAPUT XXXII.
113.0689D| VERS. 4.-- Obturaverunt cunctos. Contra paganos et haereticos pugnantes, diligens cautela adhibenda est, et velanda mysteria, unde: Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas ante porcos.

VERS. 5.-- Aedificavit. (RAB. in Paral. ) Christus aedificavit Ecclesiam quae est civitas Dei, etc., usque ad et disposuit doctores spiritualium bellorum principes.

CAPUT XXXIII.
VERS. 12.-- Et egit poenitentiam valde coram Deo patrum suorum. (RAB.) Audita poenitentia Manasse nemo debet de Dei misericordia desperare, sed magis per poenitentiam de venia praesumere.

CAPUT XXXIV.
113.0690A|
VERS. 5.-- Ossa praeterea. (RAB.) Ideo combussit sacerdotes in altaribus idolorum, ut ostenderet, quia funesta erant eorum sacrificia qui non solum pecudum hostias daemoniis offerebant, sed et ipsos idololatriae tradebant. Hic significat omnes qui diaboli servitio mancipati vitam sacrilegam temporaliter finierant aeternis cruciatibus consumendos pro cujusque merito.

VERS. 22.-- Ad Oldam prophetidem, etc. (HIERON.) Oldam uxor fuit Sellum avunculi patris Jeremiae, et patris Ananeel. Habitabat in secunda. Locus erat Jerosolymitanus extra murum civitatis et antemurale, qui vocabatur secunda: cujus mentio fit in Sophonia propheta.

CAPUT XXXV. 113.0690B|

VERS. 1.-- Fecit autem Josias in Jerusalem, etc. (RAB.) Admonemur, ut purgemus primum terram cordis nostri ab omnibus vitiis, sicque pascha Domino celebremus, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae: sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V). Mystice autem Josias, id est fortitudo Domini, Christum significat, de quo legitur: Dominus fortis et potens: Dominus potens in praelio (Psal. XXIII). Interpretatur etiam Josias salus Domini, et Christus salvum facit populum suum a peccatis eorum (Matth. I). Ipse zelo Dei mundat terram Juda et Jerusalem ab omnibus immunditiis, qui per prophetam dixit: Zelus domus tuae comedit 113.0690C| me (Psal. LXVIII). De quo alibi: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam (Matth. III). Hic celebrat verum phase octavo decimo anno regni sui: quia octava aetate generali resurrectione donata, sanctos suos cum perfectione bonorum operum perducit ad aeternae beatitudinis denarium, ejectis prius omnibus scandalis de regno ejus.

VERS. 3.-- Ponite arcam in sanctuario templi, quod aedificavit Salomon filius David rex Israel. Tradunt Hebraei arcam tempore Achaz de templo fuisse elatam, simulacris ab eo in templo missis, et in domum Sellum viri Oldae avunculi Jeremiae fuisse traductam. Non enim poterat esse simul cum simulacris.

113.0690D| VERS. 18.-- Non fuit Phase simile huic, etc. Quia ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, de corruptione ad gloriam, et in conspectu conditoris sui in coelesti Jerusalem, in aeternum gaudebunt: quia videbitur Deus deorum in Sion, quia mirificavit misericordiam suam in civitate munita.

VERS. 21.-- Ad quam Deus. Quia ex verbis Jeremiae, et aliorum prophetarum potuit voluntatem Domini cognoscere, qua judicandum erat in populo peccatore. Unde et Rabsaces dixit de Sennacherib rege Assyriorum: Dominus jussit me ascendere ad terram (Psal. LXXXIII), quia prophetae praedixerant eum esse ascensurum, quod eum minime latuit

VERS. 22.-- In campo Mageddo. Interfectio Josiae 113.0691A| qui a Pharaone Nechao interfectus est in Mageddo significat antiqui hostis persecutionem adversum praedicatores, quos neci tradere et de Ecclesia auferre conatur, ut facilius totam plebem invadere et dissipare possit. Interpretatur enim Pharao dissipans, Nechao percutiens, Mageddo de tentatione. Permittitur quippe diabolus consurgere adversum sanctos: et hoc totis viribus certat, ut tentando gregem Dei percutiens eos prius dissipando auferat, quorum solatio alii contra hostem dimicant.

CAPUT XXXVI.

VERS. 4.-- Constituitque. Nechao regem Joakim constituit, imposuit mulctam terrae centum talentis argenti: quia diabolus pensum servitii a populo perditorum 113.0691B| expetiit, ut tam sensu quam eloquio parati sint ejus obsequio.

Et vertit. Notandum quod de eodem Joakim filio Josiae in Regum ita scriptum est: Dormivit Joakim cum patribus suis, regnavitque Joachin filius ejus pro eo (IV Reg. XXIV). Josephus tamen dicit: Dum rex Babylonis intrasset civitatem, fidem nequaquam servavit, sed juvenes fortissimos et pulchritudine decoros occidit una cum rege Joakim, quem ante murum insepultum projici jussit. Filium vero ejus Joachin constituit regem universae provinciae. Eos autem qui erant in dignitatibus constituti numero tria millia, duxit in Babylonem, inter quos erat Ezechiel adhuc puer. Hic ergo finis habuit Joakim regem qui vixit annos decem et triginta, regnavit 113.0691C| autem undecim annis. Successor vero regni Joakim rex nomine Ononimus regnavit mensibus tribus et diebus decem. Sciendum autem, quod cum semel quis cuilibet vitio se mancipaverit, multis dominis obnoxius erit. Unde Joakim quem Pharao ante censum sibi solvere coegit, hunc Nabuchodonosor rex Babylonis tribus annis servire compellit. Nabuchodonosor eumdem significat quem et Pharao; principem scilicet confusionis et rectorem tenebrarum harum. Cum autem diabolus aliquem sibi censum peccati solvere coegit, totum in dominium suum 113.0692A| redigit, et plenum servitium exigit, persuasione scilicet, delectatione, consensu, cogitatione quoque, locutione, et operatione.

(HIERON., quaest. in Paral., tom. III.) Sciendum quod nomen istius Joachin, etc., usque ad praepositorum depravati exemplis cedunt cum ipsis in praedam diaboli

VERS. 10.-- Regem vero. Sedecias significat eos qui regimen in populo Dei suscipiunt: interpretatur enim Sedecias justus Domini. Illi enim accipiunt sedem justitiae ad exercenda opera justitiae, honoris et officii accipiunt dignitatem, maxime quia filii Josiae, id est salutis Domini, per gratiam baptismi et unctionem chrismatis nuncupari merentur: sed degenerantes relabuntur in vitiorum foeditate, et se 113.0692B| subditos convertunt ad impietatem, nec fidem quam Deo promiserant, custodiunt, nec cum hominibus pacis foedera servant. Tales quotidie lex divina, prophetarum, et apostolorum miracula e peccatis recedere, et ad Dominum per poenitentiam reverti monent: sed semel indurati, verba salutis despiciunt, unde Deus iratus mittit contra eos regem Chaldaeorum, id est, diabolum cum satellitibus suis, id est, spiritualibus nequitiis, qui nulli parcentes aetati, nulli deferentes dignitati, quoscunque capiunt, in Babylonem, id est, in confusionem tranferunt; et domum Domini incendunt, quia fideles, qui sunt templum Dei, blasphemare compellunt. Muros Jerusalem destruunt, cum custodias pastorum decjiciunt, turres comburunt, cum praelatos per illicita desideria 113.0692C| exurunt: omne pretiosum demoliuntur, cum eos qui de virtutis et scientiae praerogativa sibi applaudunt, ad nihilum redigunt.

Finis libri Paralipomenon similis principio libri sacerdotis Esdrae: unde quod ibi exposuimus, hic replicare non est opus. De Cyro quoque quomodo Christum significet, et quae de eo dicantur, et quae ad ipsum referantur, in Isaia exposuimus.

(RAB. ex Beda.) Salomon templum Domini septem annis construxit in Jerusalem, etc., usque ad scilicet et civitatis Dei de qua ejecti fuerant, recipiunt.