Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.
Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula,
aureis quae Christus illic adnotavit litteris,
sanguinis notis eadem scripta terris tradidit.
pollet hoc felix per orbem terra Hibera stemmate,
hic locus dignus tenendis ossibus visus Deo, 5
qui beatorum pudicus esset hospes corporum.
hic calentes hausit undas caede tinctus duplici,
inlitas cruore sancto nunc harenas incolae
confrequentant obsecrantes voce, votis, munere.
exteri nec non et orbis huc colonus advenit, 10
fama nam terras in omnes percucurrit proditrix
hic patronos esse mundi, quos precantes ambiant.
nemo puras hic rogando frustra congessit preces;
laetus hinc tersis revertit supplicator fletibus
omne quod iustum poposcit inpetratum sentiens. 15
tanta pro nostris periclis cura suffragantium est,
non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit, (p.100)
audiunt statimque ad aurem regis aeterni ferunt.
inde larga fonte ab ipso dona terris influunt,
supplicum causas petitis quae medellis inrigant. 20
nil suis bonus negavit Christus umquam testibus,
testibus quos nec catenae, dura nec mors terruit
unicum Deum fateri sanguinis dispendio,
sanguinis, sed tale damnum lux rependit longior.
hoc genus mortis decorum est, hoc probis dignum viris, 25
membra morbis exedenda, texta venis languidis,
hostico donare ferro, morte et hostem vincere.
pulchra res ictum sub ense persecutoris pati.
nobilis per vulnus amplum porta iustis panditur:
lota mens in fonte rubro sede cordis exilit. 30
nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant
milites quos ad perenne cingulum Christus vocat,
sueta virtus bello et armis militat sacrariis. 1
Caesaris vexilla linquunt, eligunt signum crucis
proque ventosis draconum, quos gerebant, palliis 35
praeferunt insigne lignum, quod draconem subdidit.
vile censent expeditis ferre dextris spicula,
machinis murum ferire, castra fossis cingere,
inpias manus cruentis inquinare stragibus.
forte tunc atrox secundos Istrahelis posteros (p.102)
40ductor aulae mundialis ire ad aram iusserat,
idolis litare nigris, esse Christi defugas.
liberam succincta ferro pestis urgebat fidem;
illa virgas et secures et bisulcas ungulas
ultro fortis expetebat Christi amore interrita. 45
carcer inligata duris colla bacis inpedit,
barbaras forum per omne tortor exercet manus,
veritas crimen putatur, vox fidelis plectitur.
tunc et ense caesa virtus triste percussit solum
et rogis ingesta maestis ore flammas sorbuit. 50
dulce tunc iustis cremari, dulce ferrum perpeti.
hic duorum cara fratrum concalescunt pectora,
fida quos per omne tempus iunxerat sodalitas.
stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima,
seu foret praebenda cervix ad bipennem publicam 55
verberum post vim crepantum, post catastas igneas,
sive pardis offerendum pectus aut leonibus.
nosne Christo procreati mammonae dicabimur
et Dei formam gerentes serviemus saeculo?
absit ut caelestis ignis se tenebris misceat. 60
sit satis quod capta primo vita sub chirographo
debitum persolvit omne functa rebus Caesaris;
tempus est Deo rependi quidquid est proprium Dei.
ite, signorum magistri, et vos, tribuni, absistite.
aureos auferte torques, sauciorum praemia! 65
clara nos hinc angelorum iam vocant stipendia.
Christus illic candidatis praesidet cohortibus, (p.104)
et throno regnans ab alto damnat infames deos
vosque, qui ridenda vobis monstra divos fingitis.
haec loquentes obruuntur mille poenis martyres; 70
nexibus manus utrasque flexus involvit rigor,
et chalybs adtrita colla gravibus ambit circulis.
o vetustatis silentis obsoleta oblivio!
invidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur.
chartulas blasphemus olim nam satelles abstulit, 75
ne tenacibus libellis erudita saecula
ordinem, tempus modumque passionis proditum
dulcibus linguis per aures posterorum spargerent.
hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia,
iugibus longum catenis an capillum paverint, 80
quo viros dolore tortor quave pompa ornaverit.
illa laus occulta non est nec senescit tempore,
missa quod sursum per auras evolarunt munera,
quae viam patere caeli praemicando ostenderent.
illius fidem figurans nube fertur anulus, 85
hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium,
quae superno rapta flatu lucis intrant intimum.
per poli liquentis axem fulgor auri absconditur
ac diu visum sequacem textilis candor fugit;
subvehuntur usque in astra nec videntur amplius. 90
vidit hoc conventus adstans, ipse vidit carnifex (p.106)
et manum repressit haerens ac stupore obpalluit:
sed tamen peregit ictum, ne periret gloria.
iamne credis, bruta quondam Vasconum gentilitas,
quam sacrum crudelis error immolant sanguinem? 95
credis in Deum relatos hostiarum spiritus?
cerne quam palam feroces hic domantur daemones,
qui lupino capta ritu 1 devorant praecordia,
strangulant mentes et ipsas seque miscent sensibus.
tunc suo iam plenus hoste sistitur furens homo 100
spumeas efflans salivas, cruda torquens lumina,
expiandus quaestione non suorum criminum.
audias, nec tortor adstat, eiulatus flebiles,
scinditur per flagra corpus, nec flagellum cernitur,
crescit et suspensus ipse vinculis latentibus. 105
his modis spurcum latronem martyrum virtus quatit,
haec coercet, torquet, urit, haec catenas incutit;
praedo vexatus relictis se medullis exuit.
linquit inlaesam rapinam, faucibus siccis fugit,
ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia, 110
confitens ardere sese; nam gehennae est incola.
quid loquar purgata longis alba morbis corpora,
algidus cum decoloros horror artus concutit,
hic tumor vultum relinquit, hic color verus redit?
hoc bonum Salvator ipse, quo fruamur, praestitit, 115
martyrum cum membra nostro consecravit oppido,
sospitant quae nunc colonos quos Hiberus alluit. (p.108)
state nunc, hymnite, matres, pro receptis parvulis,
coniugum salute laeta vox maritarum strepat:
sit dies haec festa nobis, sit sacratum gaudium! 120
Liber Peristephanon/1
Appearance
Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.
Saeculum IV