Liber Peristephanon/14

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


(p.336) Passio Agnetis


Agnes sepulcrum est Romulea in domo,
fortis puellae, martyris inclytae.
conspectu in ipso condita turrium
servat salutem virgo Quiritium,
nec non et ipsos protegit advenas 5
puro ac fideli pectore supplices.
duplex corona est praestita martyri:
intactum ab omni crimine virginal,
mortis deinde gloria liberae.
aiunt iugali vix habilem toro 10
primis in annis forte puellulam
Christo calentem fortiter inpiis
iussis renisam, quo minus idolis
addicta sacram desereret fidem,
temptata multis nam prius artibus, 15
nunc ore blandi iudicis inlice,
nunc saevientis carnificis minis,
stabat feroci robore pertinax
corpusque duris excruciatibus
ultro offerebat non renuens mori. 20
tum trux tyrannus: si facile est, ait,
poenam subactis ferre doloribus
et vita vilis spernitur, at pudor
carus dicatae virginitatis est.
hanc in lupanar trudere publicum 25
certum est, ad aram ni caput applicat
ac de Minerva iam veniam rogat,
quam virgo pergit temnere virginem,
omnis iuventus inruet et novum
ludibriorum mancipium petet. 30
haud, inquit Agnes, inmemor est ita (p.340)
Christus suorum, perdat ut aureum
nobis pudorem, nos quoque deserat.
praesto est pudicis nec patitur sacrae
integritatis munera pollui. 35
ferrum inpiabis sanguine, si voles,
non inquinabis membra libidine.
sic elocutam publicitus iubet
flexu in plateae sistere virginem.
stantem refugit maesta frequentia, 40
aversa vultus, ne petulantius
quisquam verendum conspiceret locum.
intendit unus forte procaciter
os in puellam nec trepidat sacram
spectare formam lumine lubrico. 45
en ales ignis fulminis in modum
vibratur ardens atque oculos ferit.
caecus corusco lumine corruit
atque in plateae pulvere palpitat.
tollunt sodales seminecem solo 50
verbisque deflent exequialibus.
ibat triumphans virgo Deum Patrem
Christumque sacro carmine concinens,
quod sub profani labe periculi
castum lupanar nec violabile 55
experta victrix virginitas foret.
sunt qui rogatam rettulerint preces
fudisse Christo, redderet ut reo
lucem iacenti: tunc iuveni halitum
vitae innovatum visibus integris. 60
primum sed Agnes hunc habuit gradum
caelestis aulae, mox alius datur
ascensus; iram nam furor incitat
hostis cruenti: vincor, ait gemens,
i, stringe ferrum, miles, et exere (p.342)
   65praecepta summi regia principis.
ut vidit Agnes stare trucem virum
mucrone nudo, laetior haec ait:
exulto talis quod potius venit
vesanus, atrox, turbidus armiger, 70
quam si veniret languidus ac tener
mollisque ephebus tinctus aromate,
qui me pudoris funere perderet.
hic, hic amator iam, fateor, placet:
ibo inruentis gressibus obviam, 75
nec demorabor vota calentia:
ferrum in papillas omne recepero
pectusque ad imum vim gladii traham.
sic nupta Christo transiliam poli
omnes tenebras aethere celsior. 80
aeterne rector, divide ianuas
caeli obseratas terrigenis prius,
ac te sequentem, Christe, animam voca,
cum virginalem, tum Patris hostiam.
sic fata Christum vertice cernuo 85
supplex adorat, vulnus ut inminens
cervix subiret prona paratius.
ast ille tantam spem peragit manu,
uno sub ictu nam caput amputat;
sensum doloris mors cita praevenit. 90
exutus inde spiritus emicat
liberque in auras exilit. angeli
saepsere euntem tramite candido.
miratur orbem sub pedibus situm,
spectat tenebras ardua subditas 95
ridetquc solis quod rota circuit,
quod mundus omnis volvit et inplicat,
rerum quod atro turbine vivitur,
quod vana saecli mobilitas rapit: (p.344)
reges, tyrannos, imperia et gradus 100
pompasque honorum stulta tumentium,
argenti et auri vim rabida siti
cunctis petitam per varium nefas,
splendore multo structa habitacula,
inlusa pictae vestis inania, 105
iram, timorem, vota, pericula,
nunc triste longum, nunc breve gaudium,
livoris atri fumificas faces,
nigrescit unde spes hominum et decus,
et, quod malorum taetrius omnium est, 110
gentilitatis sordida nubila.
haec calcat Agnes ac pede proterit
stans et draconis calce premens caput,
terrena mundi qui ferus omnia
spargit venenis mergit et inferis; 115
nunc virginali perdomitus solo
cristas cerebri deprimit ignei
nec victus audet tollere verticem.
cingit coronis interea Deus
frontem duabus martyris innubae: 120
unam decemplex edita sexies
merces perenni lumine conficit,
centenus extat fructus in altera.
o virgo felix, o nova gloria,
caelestis arcis nobilis incola, 125
intende nostris conluvionibus
vultum gemello cum diademate,
cui posse soli cunctiparens dedit
castum vel ipsum reddere fornicem,
purgabor oris propitiabilis 130
fulgore, nostrum si iecur inpleas.
nil non pudicum est quod pia visere
dignaris almo vel pede tangere.