Liber Peristephanon/3

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris
Saeculum IV



(p.142) Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.


GERMINE nobilis Eulalia
mortis et indole nobilior
Emeritam sacra virgo suam,
cuius ab ubere progenita est,
ossibus ornat, amore colit. (p.144)
   5proximus occiduo locus est
qui tulit hoc decus egregium,
urbe potens, populis locuples,
sed mage sanguine martyrii
virgineoque potens titulo. 10
curriculis tribus atque novem
tres hiemes quater adtigerat,
cum crepitante pyra trepidos
terruit aspera carnifices,
supplicium sibi dulce rata. 15
iam dederat prius indicium
tendere se Patris ad solium
nec sua membra dicata toro:
ipsa crepundia reppulerat,
ludere nescia pusiola; 20
spernere sucina, flare 1 rosas,
fulva monilia respuere,
ore severa, modesta gradu,
moribus et nimium teneris
canitiem meditata senum. 25
ast ubi se furiata luis
excitat in famulos Domini
Christicolasque cruenta iubet
tura cremare, iecur pecudis
mortiferis adolere deis, 30
infremuit sacer Eulaliae
spiritus, ingeniique ferox
turbida frangere bella parat,
et rude pectus anhela Deo
femina provocat arma virum. 35
sed pia cura parentis agit
virgo animosa domi ut lateat
abdita rure et ab urbe procul,
ne fera sanguinis in pretium (p.146)
mortis amore puella ruat. 40
illa perosa quietis opem
degeneri tolerare mora
nocte fores sine teste movet
saeptaque claustra fugax aperit,
inde per invia carpit iter. 45
ingreditur pedibus laceris
per loca senta situ et vepribus
angelico comitata choro,
et licet horrida nox sileat,
lucis habet tamen illa ducem. 50
sic habuit generosa patrum
turba columniferum radium,
scindere qui tenebrosa potens
nocte viam face perspicua
praestitit intereunte chao. 55
non aliter pia virgo viam
nocte secuta diem meruit
nec tenebris adoperta fuit,
regna Canopica cum fugeret
et super astra pararet iter. 60
illa gradu cita pervigili
milia multa prius peragit
quam plaga pandat Eoa polum;
mane superba tribunal adit
fascibus adstat et in mediis 65
vociferans: rogo, quis furor est
perdere praecipites animas
et male prodiga corda sui
sternere rasilibus scopulis,
omnipatremque negare Deum? 70
quaeritis, o miseranda manus,
Christicolum genus? en ego sum
daemonicis inimica sacris, (p.148)
idola protero sub pedibus,
pectore et ore Deum fateor. 75
Isis, Apollo, venus nihil est,
Maximianus et ipse nihil:
illa nihil, quia facta manu,
hic manuum quia facta colit,
frivola utraque et utraque nihil. 80
Maximianus, opum dominus
et tamen ipse cliens lapidum,
prostituat voveatque suis
numinibus caput ipse suum:
pectora cur generosa quatit? 85
dux bonus, arbiter egregius,
sanguine pascitur innocuo,
corporibusque piis inhians
viscera sobria dilacerat,
gaudet et excruciare fidem. 90
ergo age, tortor, adure, seca,
divide membra coacta luto.
solvere rem fragilem facile est:
non penetrabitur interior
exagitante dolore animus. 95
talibus excitus in furias
praetor ait: rape praecipitem,
lictor, et obrue suppliciis,
sentiat esse deos patrios
nec leve principis imperium. 100
quam cuperem tamen ante necem,
si potis est, revocare tuam,
torva puellula, nequitiam,
respice gaudia quanta metas,
quae tibi fert genialis honor. 105
te lacrimis labefacta domus
prosequitur generisque tui (p.150)
ingemit anxia nobilitas,
flore 1 quod occidis in tenero,
proxima dotibus et thalamis. 110
non movet aurea pompa tori,
non pietas veneranda senum,
quos temeraria debilitas?
ecce parata ministeria
excruciabilis exitii: 115
aut gladio feriere caput,
aut laniabere membra feris,
aut facibus data fumificis
flebiliterque ululanda tuis
in cineres resoluta flues. 120
haec, rogo, quis labor est fugere?
si modicum salis eminulis
turis et exiguum digitis
tangere, virgo, benigna velis,
poena gravis procul afuerit. 125
martyr ad ista nihil; sed enim
infremit inque tyranni oculos
sputa iacit, simulacra dehinc
dissipat inpositamque molam
turibulis pede prosubigit. 130
nec mora, carnifices gemini
iuncea pectora dilacerant
et latus ungula virgineum
pulsat utrimque et ad ossa secat
Eulalia numerante notas. 135
scribens ecce mihi, Domine,
quam iuvat hos apices legere
qui tua, Christe, tropaea notant!
nomen et ipsa sacrum loquitur
purpura sanguinis eliciti. 140
haec sine fletibus et gemitu (p.152)
laeta canebat et intrepida;
dirus abest dolor ex animo,
membraque picta cruore novo
fonte cutem recalente lavant. 145
ultima carnificina dehinc,
non laceratio vulnifica,
crate tenus nec arata cutis,
flamma sed undique lampadibus
in latera stomachumque furit. 150
crinis odorus ut in iugulos
fluxerat involitans umeris,
quo pudibunda pudicitia
virgineusque lateret honos,
tegmine verticis opposito, 155
flamma crepans volat in faciem
perque comas vegetata caput
occupat exsuperatque apicem;
virgo citum cupiens obitum
appetit et bibit ore rogum. 160
emicat inde columba repens
martyris os nive candidior
visa relinquere et astra sequi;
spiritus hic erat Eulaliae
lacteolus, celer, innocuus. 165
colla fluunt abeunte anima
et rogus igneus emoritur;
pax datur artubus exanimis,
flatus in aethere plaudit ovans
templaque celsa petit volucer. 170
vidit et ipse satelles avem
feminae ab ore meare palam,
obstupefactus et adtonitus
prosilit et sua gesta fugit,
lictor et ipse fugit pavidus. (p.154)
   175ecce nivem glacialis hiems
ingerit et tegit omne forum,
membra tegit simul Eulaliae
axe iacentia sub gelido
pallioli vice linteoli. 180
cedat amor lacrimantum hominum,
qui celebrare suprema solent,
flebile cedat et officium:
ipsa elementa iubente Deo
exequias tibi, virgo, ferunt. 185
nunc locus Emerita est tumulo,
clara colonia Vettoniae,
quam memorabilis amnis Ana
praeterit et viridante rapax
gurgite moenia pulchra lavit. 190
hic, ubi marmore perspicuo
atria luminat alma nitor
et peregrinus et indigena,
relliquias cineresque sacros
servat humus veneranda sinu. 195
tecta corusca super rutilant
de laquearibus aureolis
saxaque caesa solum variant,
floribus ut rosulenta putes
prata rubescere multimodis. 200
carpite purpureas violas
sanguineosque crocos metite,
non caret his genialis hiems,
laxat et arva tepens glacies,
floribus ut cumulet calathos. 205
ista comantibus e foliis
munera, virgo puerque, date.
ast ego serta choro in medio
texta feram pede dactylico, (p.156)
vilia, marcida, festa tamen. 210
sic venerarier ossa libet
ossibus altar et inpositum:
illa Dei sita sub pedibus
prospicit haec populosque suos
carmine propitiata fovet. 215