Liber Peristephanon/5

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Passio Sancti Vincenti Martyris
Saeculum IV

(p.168) Passio Sancti Vincenti Martyris.

Beate martyr, prospera
diem triumphalem tuum,
quo sanguinis merces tibi
corona, Vincenti, datur.
hic te ex tenebris saeculi 5
tortore victo et iudice
evexit ad caelum dies
Christoque ovantem reddidit. (p.170)
nunc angelorum particeps
conlucis insigni stola, 10
quam testis indomabilis
rivis cruoris laveras,
cum te satelles idoli
praecinctus atris legibus
litare divis gentium 15
ferro et catenis cogeret.
ac verba primum mollia
suadendo blande effuderat,
captator ut vitulum lupus
rapturus adludit prius. 20
rex, inquit, orbis maximus,
qui sceptra gestat Romula,1
servire sanxit omnia
priscis deorum cultibus.
vos, Nazareni, adsistite, 25
rudemque ritum spernite.
haec saxa, quae princeps colit,
placate fumo et victima.
exclamat hic Vincentius,
Levita de tribu sacra, 30
minister altaris Dei,
septem ex columnis lacteis;
tibi ista praesint numina,
tu saxa, tu lignum colas,
tu mortuorum mortuus 35
fias deorum pontifex.
nos lucis auctorem Patrem
eiusque Christum Filium,
qui solus ac verus Deus,
Datiane, confitebimur. 40
hic ille iam commotior,
audesne, non felix, ait, (p.172)
ius hoc deorum et principum
violare verbis asperis,
ius et sacratum et publicum, 45
cui cedit humanum genus,
nec te iuventae fervidae
instans periclum permovet?
hoc namque decretum cape:
aut ara ture et caespite 50
precanda iam nunc est tibi,
aut mors luenda est sanguine.
respondit ille altrinsecus:
age ergo, quidquid virium,
quidquid potestatis tibi est, 55
palam reluctor, exere!
vox nostra quae sit, accipe:
est Christus et Pater Deus:
servi huius et testes sumus;
extorque, si potes, fidem! 60
tormenta, carcer, ungulae
stridensque flammis lammina,
atque ipsa poenarum ultima
mors Christianis ludus est.
o vestra inanis vanitas 65
scitumque brutum Caesaris!
condigna vestris sensibus
coli iubetis numina
excisa fabrili manu,
cavis recocta et follibus, 70
quae voce, quae gressu carent
inmota, caeca, elinguia.
his sumptuosa splendido
delubra crescunt marmore,
his colla mugientium 75
percussa taurorum cadunt. (p.174)
at sunt 1 et illic spiritus,
sunt, sed magistri criminum
vestrae et salutis aucupes,
vagi, inpotentes, sordidi, 80
qui vos latenter incitos
in omne conpellunt nefas,
vastare iustos caedibus,
plebem piorum carpere.
norunt et ipsi ac sentiunt 85
pollere Christum et vivere,
eiusque iam iamque adfore
regnum tremendum perfidis.
clamant fatentes denique
pulsi ex latebris viscerum 2 90
virtute Christi et nomine,
divique et idem daemones.
his intonantem martyrem
iudex profanus non tulit.
conclamat: os obtrudite, 95
ne plura iactet inprobus.
vocem loquentis claudite
raptimque lictores date,
illos reorum Plutones
pastos resectis carnibus. 3 100
iam faxo ius praetorium
conviciator sentiat,
inpune ne nostris sibi
dis destruendis luserit.
tibi ergo soli, contumax, 105
Tarpeia calcentur sacra?
tu porro solus obteras
Romam, senatum, Caesarem?
vinctum retortis bracchiis
sursum ac deorsum cxtendite, (p.176)
   110conpago donec ossuum
divulsa membratim crepet.
posthinc hiulcis ictibus
nudate costarum abdita,
ut per latebras 1 vulnerum 115
iecur retectum palpitet.
ridebat haec miles Dei
manus cruentas increpans
quod fixa non profundius
intraret artus ungula. 120
ac iam omne robur fortium
eviscerando cesserat,
nisusque anhelus solverat
fessos lacertorum toros.
ast ille tanto laetior 125
omni vacantem nubilo
frontem serenam luminat
te, Christe, praesentem videns.
quis vultus iste, pro pudor!
Datianus aiebat furens, 130
gaudet, renidet, provocat
tortore tortus acrior!
nil illa vis exercita
tot noxiorum mortibus
agone in isto proficit, 135
ars et dolorum vincitur.
sed vos, alumni carceris,
par semper invictum mihi,
cohibete paulum dexteras,
respiret ut lassus vigor. 140
praesicca rursus ulcera,
dum se cicatrix colligit
refrigerati sanguinis,
manus resulcans diruet. (p.178)
his contra Levites refert: 145
si iam tuorum perspicis
languere virtutem canum,
age ipse, maior carnifex,
ostende quo pacto queant
imos recessus scindere, 150
manus et ipse intersere
rivosque ferventes bibe.
erras, cruente, si meam
te rere poenam sumere
cum membra morti obnoxia 155
dilancinata interficis.
est alter, est intrinsecus,
violare quem nullus potest,
liber, quietus, integer,
exsors dolorum tristium. 160
hoc, quod laboras perdere
tantis furoris viribus,
vas est solutum ac fictile,
quocumque frangendum modo.
quin immo nunc enitere 165
illum secare ac plectere
qui perstat intus, qui tuam
calcat, tyranne, insaniam.
hunc, hunc lacesse, hunc discute,
invictum, inexsuperabilem, 170
nullis procellis subditum,
solique subiectum Deo.
haec fatur et stridentibus
laniatur uncis denuo,
cui praetor ore subdolo 175
anguina verba exsibilat:
si tanta callum pectoris
praedurat obstinatio (p.180)
pulvinar ut nostrum manu
abomineris tangere, 180
saltem latentes paginas
librosque opertos detege,
quo secta pravum seminans
iustis cremetur ignibus.
his martyr auditis ait: 185
quem tu, maligne, mysticis
minitans ignem litteris,
flagrabis ipse hoc iustius.
romphaea nam caelestium
vindex erit voluminum 190
tanti veneni interpretem
linguam perurens fulmine.
vides favillas indices
Gomorreorum criminum,
Sodomita nec latet cinis, 195
testis perennis funeris.
exemplar hoc, serpens, tuum est,
fuligo quem mox sulphuris
bitumen et mixtum pice
imo inplicabunt Tartaro. 200
his persecutor saucius
pallet, rubescit, aestuat
insana torquens lumina,
spumasque frendens egerit.
tum deinde cunctatus diu 205
decernit: extrema omnium
igni, grabato et lamminis
exerceatur quaestio.
haec ille sese ad munera
gradu citato proripit 210
ipsosque pernix gaudio
poenae ministros praevenit. (p.182)
ventum ad palaestram gloriae
spes certat et crudelitas,
luctamen anceps conserunt 215
hinc martyr, illinc carnifex.
serrata lectum regula
dente infrequenti exasperat,
cui multa carbonum strues
vivum vaporat halitum. 220
hunc sponte conscendit rogum
vir sanctus ore interrito,
ceu iam coronae conscius
celsum tribunal scanderet.
subter crepante aspergine 225
scintillat excussus salis
punctisque fervens stridulis
sparsim per artus Agitur.
arvina posthinc igneum
inpressa cauterem lavit, 230
vis unde roris fumidi
in membra sensim liquitur.
haec inter inmotus manet
tamquam dolorum nescius,
tenditque in altum lumina, 235
nam vincla palmas presserant.
sublatus inde fortior
lugubre in antrum truditur,
ne liber usus luminis
animaret altum spiritum. 240
est intus imo ergastulo
locus tenebris nigrior,
quem saxa mersi fornicis
angusta clausum strangulant.
aeterna nox illic latet 245
expers diurni sideris; (p.184)
hic carcer horrendus suos
habere fertur inferos.
in hoc barathrum conicit
truculentus hostis martyrem, 250
lignoque plantas inserit
divaricatis cruribus.
quin addit et poenam novam
crucis peritus artifex,
nulli tyranno cognitam 255
nec fando conpertam retro.
fragmenta testarum iubet
hirta, inpolitis angulis,
acuminata, informia,
tergo iacentis sternerent. 260
totum cubile spiculis
armant dolores anxii,
insomne qui subter latus
mucrone pulsent obvio.
haec ille versutus vafra 265
meditatus arte struxerat,
sed Belzebulis callida
commenta Christus destruit.
nam carceralis caecitas
splendore lucis fulgurat, 270
duplexque morsus stipitis
ruptis cavernis dissilit.
agnoscit hic Vincentius
adesse, quod speraverat,
tanti laboris praemium, 275
Christum datorem luminis.
cernit deinde fragmina
iam testularum mollibus
vestire semet floribus,
redolente nectar carcere. (p.186)
   280quin et frequentes angeli
stant ac loquuntur comminus,
quorum unus ore augustior
conpellat his dictis virum:
exsurge, martyr inclyte, 285
exsurge securus tui,
exsurge et almis coetibus
noster sodalis addere.
decursa iam satis tibi
poenae minacis munia, 290
pulchroque mortis exitu
omnis peracta est passio.
o miles invictissime,
fortissimorum fortior,
iam te ipsa saeva et aspera 295
tormenta victorem tremunt.
spectator haec Christus Deus
conpensat aevo intermino,
propriaeque collegam crucis
larga coronat dextera. 300
pone hoc caducum vasculum
conpage textum ferrea,
quod dissipatum solvitur,
et liber in caelum veni.
haec ille; sed clausas fores 305
interna rumpunt lumina
tenuisque per rimas nitor
lucis latentis proditur.
hoc cum stuperet territus
obsessor atri liminis, 310
quem cura pernox manserat
servare feralem domum,
psallentis audit insuper
praedulce carmen martyris, (p.188)
cui vocis instar aemulae 315
conclave reddit concavum.
pavens deinde introspicit,
admota quantum postibus
acies per artas cardinum
intrare iuncturas potest. 320
vernare multis floribus
stramenta testarum videt
ipsumque vulsis nexibus
obambulantem pangere.
inplentur aures turbidi 325
praetoris hoc miraculo;
flet victus et volvit gemens
iram, dolorem, dedecus.
exemptus, inquit, carceri
paulum benignis fotibus 330
recreetur, ut pastum novum
poenis refectus praebeat.
coire toto ex oppido
turbam fidelem cerneres,
mollire praefultum torum, 335
siccare cruda vulnera.
ille ungularum duplices
sulcos pererrat osculis,
hic purpurantem corporis
gaudet cruorem lambere. 340
plerique vestem linteam
stillante fingunt sanguine,
tutamen ut sacrum suis
domi reservent posteris.
tunc ipse manceps carceris 345
et vinculorum ianitor,
ut fert vetustas conscia,
repente Christum credidit. (p.190)
hic obseratis vectibus
densae specum caliginis 350
splendore lucis advenae
micuisse clausum viderat.
at vero postquam lectuli
martyr quietem contigit,
aeger morarum taedio 355
et mortis incensus siti —
si mors habenda eiusmodi est.
quae corporali ergastulo
mentem resolvit liberam
et reddit auctori Deo, 360
mentem piatam sanguine,
mortis lavacris elutam,
quae semet ac vitam suam
Christo inmolandam praebuit —
ergo ut recline mollibus 365
reiecit aulaeis caput,
victor relictis artubus
caelum capessit spiritus.
cui recta celso tramite
reseratur ad Patrem via, 370
quam fratre caesus inpio
Abel beatus scanderat.
stipant euntem candidi
hinc inde sanctorum chori
parique missum carcere 375
baptista Iohannes vocat.
at Christiani nominis
hostem coquebant inrita
fellis venena et lividum
cor efferata exusserant. 380
saevire inermem crederes
fractis draconem dentibus. (p.192)
evasit exultans, ait,
rebellis et palmam tulit.
sed restat illud ultimum, 385
inferre poenam mortuo,
feris cadaver tradere
canibusve carpendum dare.
iam nunc et ossa extinxero,
ne sit sepulcrum funeris, 390
quod plebs gregalis excolat
titulum que Agat martyris.
sic frendit, et corpus sacrum
profanus (a dirum nefas!)
nudum negato tegmine 395
exponit inter carices.
sed nulla dirarum famis
aut bestiarum aut alitum
audet tropaeum gloriae
foedare tactu squalido. 400
quin si qua clangens inprobe
circumvolarat eminus,
trucis volucris inpetu
depulsa vertebat fugam.
nam corvus, Heliae datus 405
olim ciborum portitor,
hoc munus inplet sedule
et inremotus excubat.
hic ex frutectis proximis
infestus alarum sono 410
oculosque pinnis verberans
exegit inmanem lupum.
quis perfidorum credere
ausit rapacem beluam,
tauris paratam congredi, 415
cessisse plumis mollibus? (p.194)
ibat malignum murmurans
levi volatu exterritus
praedamque visam fugerat
custodis inbellis minis. 420
quis audienti talia,
Datiane, tunc sensus tibi?
quantis gementem spiculis
figebat occultus dolor,
cum te perempti corporis 425
virtute victum cerneres,
ipsis et inpar ossibus
vacuisque iam membris minor?
sed quis, tyranne pertinax,
hunc inpotentem spiritum 430
determinabit exitus?
nullusne te franget modus?
nullus, nec umquam desinam,
nam si ferina inmanitas
mansuescit et clementia 435
corvos voraces mitigat,
mergam cadaver fluctibus:
insana numquam naufragis
ignoscit unda, et spumeum
nescit profundum parcere. 440
aut semper illic mobilis
incerta per ludibria
vagis feretur flatibus
squamosa pascens agmina,
aut sub fragosis rupibus 445
scabri petrarum murices
inter recessus scrupeos
discissa rumpent viscera.
ecquis virorum strenue
cumbam peritus pellere (p.196)
   450remo, rudente et carbaso,
secare qui pontum queas,
rapias palustri e caespite
corpus, quod intactum iacet,
levique vectum lembulo 455
amplum per aequor auferas?
sed conplicatum sparteus
claudat cadaver culleus,
quem fune conexus lapis
praeceps in altum deprimat. 460
at tu per undas emices
rorante praepes palmula,
donec relictum longior
abscondat aspectus solum.
haec iussa quidam militum, 465
(Eumorphio nomen fuit)
violentus, audax, barbarus,
furore fervens adripit.
funale textum conserit,
suto quod inplet corpore, 470
emensus et multum freti
inter procellas excutit.
o praepotens virtus Dei,
virtus creatrix omnium,
quae turgidum quondam mare 475
gradiente Christo straverat,
ut terga calcans aequoris
siccis mearet passibus,
plantas nec undis tingueret
vasti viator gurgitis! 480
haec ipsa virtus iusserat
rubrum salum dehiscere,
patente dum fundo aridum
secura plebs iter terit. (p.198)
nec non et ipsa nunc iubet 485
servire sancto corpori
pontum quietis lapsibus
ad curva pronum litora.
saxum molaris ponderis
ut spuma candens innatat, 490
tantique custos pigneris
fiscella fertur fluctibus.
cernunt stupentes navitae
vectam remenso marmore
labi retrorsum leniter 495
aestu secundo et flamine.
certant et ipsi concito
pontum phaselo scindere,
longe sed artus praevolant
telluris ad mollem sinum; 500
prius relatos denique
humus quieta suscipit,
quam pulsa summis nisibus
carina portum tangeret.
felix amoeni litoris 505
secessus ille, qui sacra
fovens harenis viscera
vicem sepulcri praebuit,
dum cura sanctorum pia
deflens adornat aggerem 510
tumuloque corpus creditum
vitae reservat posterae!
sed mox subactis hostibus
iam pace iustis reddita
altar quietem debitam 515
praestat beatis ossibus;
subiecta nam sacrario
imamque ad aram condita (p.200)
caelestis auram muneris
perfusa subter hauriunt. 520
sic corpus, ast ipsum Dei
sedes receptum continet
cum Maccabeis fratribus
sectoque Esaiae proximum,
simplex sed illis contigit 525
corona poenarum, quibus
finem malorum praestitit
mortis supremus exitus.
quid tale sector ausus est?
truncata numquid corporis 530
segmenta post serram feris
obiecit aut undis dedit?
num Maccabei martyris
linguam tyrannus erutam
raptamve pellem verticis 535
avibus cruentis obtulit?
tu solus, o bis inclyte,
solus bravii duplicis
palmam tulisti, tu duas
simul parasti laureas. 540
in morte victor aspera,
tum deinde post mortem pari
victor triumpho proteris
solo latronem corpore.
adesto nunc et percipe 545
voces prccantum supplices,
nostri reatus efficax
orator ad thronum Patris.
per te, per illum carcerem,
honoris augmentum tui, 550
per vincla, flammas, ungulas,
per carceralem stipitem, (p.202)
per fragmen illud testeum,
quo parta crevit gloria,
et quem trementes posteri 555
exosculamur lectulum,
miserere nostrarum precum,
placatus ut Christus suis
inclinet aurem prosperam
noxas nec omnes inputet. 560
si rite sollemnem diem
veneramur ore et pectore,
si sub tuorum gaudio
vestigiorum sternimur,
paulisper huc inlabere, 565
Christi favorem deferens,
sensus gravati ut sentiant
levamen indulgentiae.
sic nulla iam restet mora,
quin excitatam nobilis 570
carnem resumat spiritus
virtute perfunctam pari,
ut, quae laborum particeps
commune discrimen tulit,
sit et coheres gloriae 575
cunctis in aevum saeculis.