Liber Peristephanon/8

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
De loco in quo Martyres passi sunt, nunc baptisterium est Calagurri.
Saeculum IV


(p.218) De loco in quo Martyres passi sunt, nunc baptisterium est Calagurri.


Electus Christo locus est, ubi corda probata
provehat ad caelum sanguine, purget aqua. (p.220)
hic duo purpureum. Domini pro nomine caesi,
martyrium pulchra morte tulere viri.
hic etiam liquido fluit indulgentia fonte 5
ac veteres maculas diluit amne novo.
qui cupit aeternum caeli conscendere regnum,
huc veniat sitiens, ecce parata via est.
ante coronati scandebant ardua testes
atria, nunc lotae celsa petunt animae. 10
Spiritus aeterno 1 solitus descendere lapsu,
ut dederat palmam, sic tribuit veniam,
haurit terra sacros aut fonte aut sanguine rores
exundatque suo iugiter uda Deo.
ipse loci est dominus laterum cui vulnere utroque 15
hinc cruor effusus fluxit et inde latex,
ibitis hinc, ut quisque potest, per vulnera Christi
evectus gladiis alter et alter aquis.