0805-0 846- Agnellus Ravennatis - Liber Pontificalis Ecclesiae Ravennatis
INCIPIUNT VERSICULI CUIUSDAM MINIMI SCOLASTICORUM TITULANTES OPUS LIBRI SEQUENTIS.
In Patris Natique et sancti nomine Flatus!
Cum certum propter secli indicium studuissent,
Atque redemptoris hominum natalis Iesus
Regum et pontificum multi scripsisse magistri,
5
Quod quisquis tempus sedisset in imperiali
Rector et egregius pastor quod pontificali
Sede: augustorum scripserunt ferrea regna,
Inperium quorum tandem ceu claruit altum
Partibus occiduis, laticum qua copia surgunt,
10
Et sanctae vitae ceu tempus apostolicorum,
Quoque modo insignes radiarunt ore manuque.
Scriptorumque Ravennatum per circiter annos
Penna diu segnis neglexit centies octo,
Almae summorum moderamina clara per orbem
15
Pontificum vitae passim narrasse suorum.
Vespere quamquam etenim, tamen orsa fidesque manusque,
Scribere feliciter nostratum Pontificale,
Agnelli lepidi, patriarcharum istud opusclum,
Tempore, apostolicus Gregorius alta salubris
20
Solvendi et contra almifici quo numina Petri
Compte habet, et sceptra imperii augustus tenet almus,
Armipotens, satus Magno Karolo, Lodovicus,
Pacificus, natusque suus Lotharius acer,
Belliger, Itala regna tenens Romaque potitus,
25
Regibus et populis lectus solio imperiali;
Archiepiscopus almus ovans Petronacis agitque
Quoque Ravennatis clerum ecclesiae populumque.
Alterum ab undecimo quem presbyterumque beavit
Summus is antistis merito sede urbis opimae.
30
Quis cunctis sancta sapientior iste sacerdos
Claruit ingenio et natura. Nomine dictus
A puero Agnellus fuit Andreasque iuventa.
Euge satus cretusque nimis de stirpe superba,
Euge Ravenna dedit quantum nullique secundum:
35
Formosum facie, verbo rutilum, ore loquacem,
Corporis exiguum membris, sed mente capacem,
Quam magnum sensum, quamquam de corpore paulum.
Qualis inest tantilla canens philomena suave
Florigeris verno silvis, cum gutture flexo
40
Vociferans caelum cumplet clamoribus altum,
Stirpe sedens viridi subter folio modulatrix:
-- Sub dio enim aut modulator ovans, audire, viator,
Pastor, eques vigilans, cupientes dulcia cuius
Carmina gratis ubique optant et sedula curant
45
Quam nequeunt unquam longo ullo vincere cantu --
Talis et iste sedens tectis nimiumque superbis,
Quae genitor procerus cessit sibi iure paterno,
Sede suburbanisque Ravennae, aut quae vocitatur
Antiquo Blacherna, locis, de nomine, structa
50
In genitricis honore Dei Dominique Mariae.
Qua lepidus scriptor praefatus, Pontificali
Neglectoque diu suspirans, aestuat angens
Moliturque hiens, gratis tantae dare sese
Moli operis; recolens monimenta patrumque senumque,
55
Haud surdus vatum auditor, sed mente volente
Dicentis solers Mosis praecepta secutus:
'Posce tuos patres, tibi nuncii erunt seniores.
Te multum semperque petentem gesta priorum
Atque Dei Dominique tui miracula prisca
60
Et visu audituque monebunt, vera docentes'.
Cum patriarcharum simul aggerat acta priorum,
Edidit istud opus, tenpus quorum, quia muro
Depictum, nomen seriemque excerpsit eorum,
Et vitae partim lectu moderamina, partim
65
Colligit aure sua, biblis glomerare suetus.
Aderidi capite scripsit, calce et Petronacis,
Utrius medio componens corpus opuscli,
Quatuor undecies patriarcharum sapienter
Exarans cuiusque manus, linguae moderamen
70
Magnificum, regulans auditaque lectaque, certa
Astutu vigilans, studioque incerta reliquit.
Instar agens cupidi, quaerentis litore curvo
Terrigeri Padi refluentis fulva metalla
Acre sibi, qui de lecto conculcat harenam:
75
Quorundam, nigrum fundens cartaeque liquorem,
Sancta beatorum pandens miracula vulgo,
Nobiliter sermone locavit harundo sonora.
Multiplici cuius quoniam fuit aure relatu
Veredico plenus, quin sed titubans, aliorum,
80
Maluit is comptu breviter sermone monere.
Sicut ovans, sidens transtris et pocula sumens,
Lancibus adlatis fartis, et carmma ructans,
Suspiciens placidum caelum, nauta ore sereno,
Aequora tonsilis, certatim vela secundis
85
Flaminibus tribuit, decurrens vitrea rura,
Quando timore caret scopuli nec conspicit arva,
Nec tangit demissa tenax alto anchora Sirtes.
At moestus, densis caelum cum nubibus atrum,
Per vacuum quoniam cursantes undique ventos
90
Conspicit, aut scopulum sperat vel cominus esse,
Tum remos cursim retrahens et vela deorsum,
Et navim timidus nectitque rudentibus agens,
Demissisque mari plunbo imo restibus unco,
Exoptat multum cupiens statione potiri:
95
Conscius haud secus is voluit sermone locasse
Multiplici, uberius passim comensque loquelam,
Magnifico auditu laetus fastuque priorum,
Eloquitur laxis qui gloriosa oris habenis.
Inscius auditus optavit paulula verba,
100
Deposito fastu fandi, stricto ore loquaci,
Veredico breviter sermoneque promere coram.
INCIPIT CARMEN DACTILICUM SENARIUM MICTICON, ID EST MISTUM, SED PRIMUM TETRASTICUM, DEHINC DISTICON MONASTICUMQUE INTENTIONES MAGNAS. . .
TETRASTICON
POETA
Fortuitu quondam venisse presbiterorum
Turba Ravennatum simul, inter quos fuit unus
Andreas dictus, fratres quem voce precari
Demissa, scripsisse sui quo Pontificalem.
AGNELLUS
Tum respondit ei humilis, sed mente sagaci:
'Quis mihi sensus inest, aut est quae lectio, possim
Tantillo sensu comprendere centies octo
Annorum cursus vel gesta priorum'?
PRESBITERI
'Talia dum fallens promiseris fronte duelli
Assolitus iugiter, quia nobis intima quaeque
Clausa videntur, in auditu nudare patendo,
Tristamur nimium quantum, crudelis amice'.
ANDREAS
'Sum quoniam victus, rogo vos, orate tonantem
Sidera qui torquit latices frenatque marinos,
Vita praecipite cursum convertat in ortum
Et sensum tribuat scribendi Pontificalem'.
DISTICON
SACERDOTES
'Sic nimium cupidi faciemus, cunque precantem
Sic fiemus, opus verbis respondeat usque.
AGNELLVS
Hic quanquam durus, tantum laborat tamen ultro'.
'Actus pontificum referam et acta priorum'.
MONOSTICON
PRESBITERI
'Agnellus quondam, nunc Andreas, iuge salve'!
ANDREAS
'Salvete sacerdotes per secula cuncta'!
Clare fidelis! Carmina parva
Edita vobis, suggere tuque,
Musa regalis, erga fidelis
Dicere laudes, semper amicis.
Vobis rogantibus ordinatum libellum de ordine pontificalis successionis pontificum, qui sedem sancti Apolenaris intraverant, sicut veritas et argumentatio vestri Agnelli, qui et Andreas, ipsum ortodoxae sedis Ravennae potuit reperire et cognoscere.
PROLOGUS INCIPIT
Gratias vobis necesse est agere Deo Patri et Filio eius simulque Spiritui sancto, trinae maiestati, unicae potestati, quod me pollutis labiis reclusit et linguam aridam, in quantum illi placuit, disertam fecit.
Confido etenim orationibus vestris gratiam fandi meis sermonibus Deum donare, ut sanctorum praecedentium sedis antistitum patrum Ravennatis ecclesiae, qualiter unusquisque suis temporibus facta peregit, pro eo quod vos me sermonibus coegistis, in quantum potuero, ad memoriam revocem. Non solum quod eorum facta perspexi, verum etiam ex auditu, quae mihi seniores nostri retulerunt, vestris auribus patefaciam.
Moises etenim praecellentissimus vir, inspirante Deo, Genesis librum descripsit. Ipse enim ait: 'Interroga patres tuos, etannunciabunt tibi, seniores tuos, et dicent tibi', et Iob: 'Interroga generationes pristinas, et diligenter investiga patrum memoria.' Ex stirpe enim Abrahae Moyses descendit, et antequam Abraham nasceretur, totius huius mundi fabrica a Deo facta fuisse memoratur. Marcus etiam, Petri apostoli discipulus et in baptismate filius, non corporaliter Domini secutus fuit vestigia, neque ulla miracula ab eo facta vidit, sed Petro enarrante euangelium exaravit. Lucas vero, Pauli apostoli ministrator, inbutus ab eo doctrina, euangelii aperuit fontem. Multi etenim alii ex auditu rerum volumina condiderunt; sicut in Vitas patrum legitur: 'Narravit mihi quidam senex' etc. Nonne Gregorius sedis Romanae ecclesiae antistes in plurimis locis librum Dialogorum retulit dicens: 'Narravit mihi ille et ille homo' et reliqua?
Sed minime me fari possum similem illis. Nam confiteor quippe, sicut modica scintilla posita in aspectu solis meridie ferventis obumbratur, et eius non apparet lumen: sic et mea ante conspectum totius philosoforum extinguitur pagina.
Quantum est hoc possum alia et his similia protelare sermonem, cartas et atramentum expendo. Similis enim sum illis, qui in silvis vel in heremis positi sunt, et videntes densas erga se arbores, opaca et obscura loca
atque intransmeabilia veprium multarum, et nescientes partem, quam petant vel incidant, nisi tota via fuerit, et in cultum exierint.
Sic et ego propter relationem sanctorum pontificum sedis Ravennatis huius ingressus sum quasi in discrimina maris, et velut procellosa tempestas adversum me cunluctaret, totius gurgitis vel tumultus undarum ydata me sectaret caerulearum. Tunc non trepido,
quia obsecrationibus vestris pene ligatus sum et Dominus mecum est, qui est benedictus in secula.
Caritate vestra transeam ad superius studium, quod vobis urgentibus semel incepi. Dudum enim auribus vestris intimavi, quiade supradicta sede aliquid facere debeam, quod mihi narratum fuit. Fortasse si fefelli, indulgite. Exactor non molestus debet esse, quando debitum [debitor] est redditurus.
Sed in his omnibus benedicamus Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, qui vivit et regnat in secula seculorum. Amen.
EXPLICIT PROLOGUS
INCIPIT VERSUS METRICI. PER NOMEN BEATUS APOLLENARIS HOC LEGATUR PARITER.
Almus apostolus et solidus princeps aliorum,
Quem sanctis monitis discipulum docuit,
Pontificum summam sedem dans cuique, Ravennam
Et populum misit recte vocare Dei.
Orbatis lumen tribuit Teclanque levavit,
Quaeque thoro menbris aegra diu iacuit.
Laetus et advenit capitolia summa, catervas
Nomine daemonicas subruit in Domini.
Illidens cupidi leti retinacula, natam
Ad vitam Rufi per Dominum retulit.
Numen per Domini munus lingua reparavit
Classensi, nomen cui Bonifacius est.
A lanione coronatus cum martirio fit,
Ante flagellorum vulnera plura tulit.
Rege poli revocante, petit post spiritus eius
Caeli cumsessus angelicosque choros.
Ille nequit quicunque capax cunprendere metrum,
Non id displiceat, suppliciter rogito.
Sed sumens itiner prosae, per pervia gressus
Dirigat, et mecum pace fruatur ovans.
Finit metrum pentametrum et exametrum. Quicumque non capit, revertatur ad prosam.
DE SANCTO APOLENARIO.
- Sanctus Apolenaris, natione Antiochenus, Grecis et Latinis literis heruditus, apostoli Petri discipulus, et cum eo in urbem Romam pervenit.
Qui post plurimum tempus eum pontificem ordinavit atque per inpositionem mans Spiritum sanctum tribuit et osculum ille dedit; et ab urbe Roma quasi terdenos miliarios communiter cum eo venit, in quo situm est monasterium beati Petri quod vocatur ad Ianuculum. Ibi Christi apostolus oravit, et ubi genus posuit, lapis mollis apparuit, ut cera ab igne, et in modum eius lapis genu concavus est.
Et ad aliud monasterium ipsius apostoli, quod vocatur ad Ulmum, in ipsa nocte pariter sopiti sunt, et apparent fossae in illo lapide, ubi caput vel terga atque nates et crura tenuerunt, usque in hunc diem. Et post Ravennam eum direxit.
Et ipse beatissimus, antequam in urbem Ravennam ingrederetur, Herenei filium caecum illuminavit -- Hereneus quippe 'pacificus' intelligitur -- et intrinsecus huius civitatis plurimas peregit virtutes: tenpla deorum subvertit et simulacra cumminuit, presbiteros et diaconos ordinavit, infirmos sanavit, daemones effugavit, leprosos mundavit, in Bedente fluvio et in mare multos baptizavit.
In basilica beatae Eufemiae quae vocatur ad Arietem, primitus baptismum fecit, et ubi pedibus stetit, liquefactus est ille lapis et vestigia quasi signum inpressa sunt.
Filiam quoque Rufi patricii mortuam suscitavit. Et illius in patricii domo episcopium Bononiensis ecclesiae usque in praesentem cernimus diem. Sic autem domum illam integram et incolumem scio, quomodo antiquitus. Et nune pene annos quinque Theodorus Bononiensis antistes saxeam arcam, ubi Rufus patricius sua cum filia positus fuit, abstulit et ad suam ecclesiam Bononiensem deportavit,
ut, postquam defunctus, ibidem sepultus fuisset. Sed quid ei profuit, quod alios exinde expulit? Et ille non in illa positus est,nam segnius ipse fecit eam stabilire.
- Igitur beatissimus Apollenaris cum ingenti pondere ferri in carcerem missus est non longe ad capitolium istius Ravennae civitatis. In quo custodibus circunspicientibus angeli victum caelestem ministrabant ei.
Iterumque eum coegerunt et ab urbe proiecerunt non longe ab hac miliario 6, ubi ecclesia beati Demetrii antiqua structa est.Post haec ad partes Illiricae captivus ductus est, et deinde per Salonam, Panoniam quoque, per Danubii ripam Traciamque et ibidem atque in litore Corinthi multi per eum mirablila intulit Dominus.
Rursus post tres annos Ravennam remeavit et a fidelibus suis filiis sacerdotibusque cum magna laetitia susceptus est. Quem saevientes paganis post diutius caesus nudis pedibus super prunas stare fecerunt et alia multa tormenta in eum exercuerunt.
Templum Apolinis, quod ante portam quae vocatur Aurea, iuxta amphiteatrum, suis orationibus demolivit. Cuius tanta beatitudo fuit et mansuetudo, ut nunquam, dum pateretur, alicui iniuriam fecisset, aut eum increpasset, nisi, dum fortiter torqueretur, ait ad vicarium: 'Impiisime, quare non credis in Filium Dei, ut evadas tormenta aeterna?'
Pro nimia dierum plenitudine curvus effectus est. Temporibus Vespasiani caesaris martirio coronatus est. Vixit autem in pontificale solio annos 28, menses 1, dies 4.
DE SANCTO ADERITO.
- Aderitus I, vir sanctus et timoratus, a beatissimo Apolenare presbiter ordinatus est, et ut sapiens architectus supra fundamentum sui magistri et doctoris haedificavit. Pro suis ovibus incessanter Deum deprecabatur, ut a cultura idolorum discederent et Deum vivum Patrem et Filium et Spiritum sanctum confiterentur. Et multi in eius temporibus post tempestatem persecutionis baptismum susceperunt; deinde multos ad Dominum sociavit.
Defunctus est in civitate Classis 5. Kal. Octobris. Sicut asserunt quidam, in basilica beati Probi sepultus est, non longe ab ecclesia beati Apolenaris quasi stadio uno. Sedit autem annis . . ., menses. . . ., dies. . . .
DE SANCTO ELEUCADIO.
- Eleuchadius II, cui nomen Latine 'candidus' intelligitur. Hic mitis et prudens fuit, et eum sanctissimus Apolenaris diaconem sacravit. Cuius tanta fuit philosofia, ita ut plurimos de novo et veteri Testamento libros cunderet, et de incarnatione domini nostri Iesu Christi atque illius passione volumina exaravit. Unde et in Passione Apolinaris athletae Christi legitur: 'Eleucadium philosophum diaconum fecit.' Iste vere recte gentibus praedicavit, et in su ecclesia oleo pietatis perunctus, quasi lucernae lumen effulsit.
Defunctus est autem 16. Kal. Mart., et sepultus est extra muros Classis, ubi usque hodie ad laudem nominis eius ecclesia aedificata et Deo est consecrata. Sedit autem annos. . ., menses. . ., dies. . .
DE SANCTO MARCIANO III.
- Marcianus III, antistes praeclarus, ex nobili ortus est progenie. In sancta, fecundus Spiritu sancto, permansit ecclesia. Hic cleros ampliavit sacro dogmate eruditos atque diaconos presbiterosque consecravit plurimos. Et a beatissimo Apolenare una cum prudentissimo Eleucadio diaconus ordinatus est, sicut in Passione ipsius ordinatoris reperitur, ubi ait: 'Marcianum nobilissimum
virum et Eleucadium diacones cunsecravit'.
Post plura miracula in pace Deo creatori animam reddidit. Unde arbitratus sum, quod in ecclesia beati Eleuchadii sepultus sit. Sedit autem annos. . ., menses. . ., dies. . .
DE SANCTO CALOCERO IIII.
- Calocerus IIII, 'bonus tempus' interpretatur, et si forte C in I vertatur, 'ieros' dicatur, 'senior' intelligitur, vel 'sacerdos', sive 'dominus'. Iste enim provecta aetate vir grandaevus fuit. Sub illius tenporibus multas gratias et magna mirabilia per eum Dominus in populo exercuit. Cuius tanta praedication fuit, ac talis cura gessit pastoris, ut non solum adquisitas oves erudiret, verum etiam ex gentilium sedem atque roborem daemonis animabus evelleret et ad sacrum fontem baptismatis caelesti dono recrearet.
Defunctus et sepultus est, sicut aiunt quidam, 3. Februarii Idus in basilica beati Probi confessoris. Sedit autem annis. . ., mensis. . ., dies. .
DE SANCTO PROCULO V.
- Proculus V. Hic pius fuit, velut pater est filiis, et plures ad ecclesiasticam crebro viscera complectabat et suae praedicationis dulcedine velut mellis esu populis tribuebat et [quasi ] lactis sitientibus pocula ministrabat.
In senectute positus, capitis canitiei gratia repletus, sacerdotium cum vita finivit. Et ubi eius sit sepulcrum, ignoro; anbiguitas est mihi, utrum in basilica beati Probi sit conditus, an in sancti Eleuchadii confessoris. Sedit autem annos. . ., menses. . ., dies. . .
DE SANCTO PROBO VI.
- Probus VI, mitis et pius, clarus in specie, fulgidus in opere, sapiens eloquiis, prudens corde, plenus gratia Spiritus sancti. Quicunque languidus ad eum venire potuisset, suis orationibus salvus revertebatur, quacunque fuisset infirmitate detentus. Et spiritus inmundos expulit atque catervarum corpora sauciata vel dissoluta solidabat.
Postquam suae ad occasum vita angelica conspexit agmina, statim sancta elapsa est de corpore anima 4. Idus Novenbris. Deinde cunctus lugendo populus cum nimia corpus eius reverentia sepelivit, et sepulcrum ipsius apud nos veneratur usque in praesentem diem; et illius ecclesia sita est in partibus orientis.
Et in nullis ecclesiis infra civitatem Ravennae Classinve missa super populum celebratur nisi in ista sola. Aedificata est iam dicta basilica iuxta ardicam beatae Eufemiae quae vocatur ad mare, qua nunc demolitam esse videmus.
Sedit autem annos. . ., menses. . ., dies. . .
DE SANCTO DATO VII.
- Datus VII. Hic namque vir religiosus et nimis pius vigilansque nocturnis fuit orationibus, atque praecipuus animarum adquisitor hominum ac gentis crebro praedicator; et velut speculum clarius vultus super cunctos emicuit.
Nam quando is ad gratiam supernam vocatus est, sancta ipsius anima a corpore cessit. Et, ut asserunt quidam, in ecclesia beati Probi sepultus est. Sedit autem annos. . ., menses. . ., dies. . .
DE SANCTO LIBERIO VIII.
l0. Liberius VIII, magnus homo, caritate plenus, irriguus fons, fide praecipuus, mente benignus. Suis temporibus ecclesiamomni honore adauxit. Inmensa humilitate propriae suae vitae animam custodivit omnisque philosofiae tenuit principatum.
Post haec autem obiit et sepultus est, sicut quidam suspicantur, cum praedecessori suo. Sedit autem anno. . ., mens. . ., dies. . .
DE SANCTO AGAPITO IX.
- Agapitus IX, cuius nomen Latina lingua vertitur 'caritosus'. Hic agapes cum peregrinis cotidie faciebat. Iste etenim assidue munuscula pauperibus tribuebat, et infra sui corporis templum bonitatem, ad aram cordis suam animam coram omnibpotenti Domino velut hostia cotidie triverat.
Ad quem postmodum divinum superveniens mandatum, sancta anima a carne soluta est. Sepultus est, ut suspicantur, cum superius nominatis aliis. Sedit autem annos. . ., menses. . ., dies. . .
DE SANCTO MARCELLINO X.
- Marcellinus X, iustus et timoratus, suis orationibus daemonum castra prostravit et oves, quae a Domino ei traditae fuerant, inpiger custodivit, ne ille inmanissimus lupus, qui cotidie saevit et furit in eas, tempore suo ecclesia laniare potuisset et ex suis ovibus praedam evelleret, ut non christianorum animas, quas sanctus vir omnipotenti Domino adquisierat, beluino gutture devoratum, ne infernalibus connexis gehennae vinculis ditione manciparet.
Transactaque plurima annorum curricula spatii, pontificatum amisit et vitam; cuius tanta corpus odoramenta fragravit, ut preciosissimae mirrae incensa sepelientium nares sentirent. Sepultus est, ut fatentur alii, in basilica beati Probi. Sedit autem annos. . ., menses. . ., dies. . .
DE SANCTO SEVERO XI.
- Severus XI, cuius nomen intelligitur in compositione 'saevus verus'. Hoc non ad saevitiam pertinet, sed ad fortitudinem: saevus id est fortis, verus pontifex maximus.
Cuius sacerdotium ab omnipotenti Domino tantum praedestinatum fuit, ut in illius electione Spiritus sanctus missus fuisset in specie colunbae quam omnis populus viderunt corporalibus oculis, et super eius capud requievit. Unde de eo in proverbium usque hodie dicitur a singulis gentibus: 'Beata terra illa, ubi in electione pontificis Spiritus sanctus descendit in colunbae similitudinem, et ordinatur, super caput cuius requiescit'.
Sed vae tibi, Ravenna misera, vicina destructae Classis, quia nunc cum nimia altercatione et controversia pontifex in te ordinatur.
In Sardicense concilio cum legatis Romanae ecclesiae vir sanctus interfuit hic Severus.
- Beatus iste superius nominatus Severus dum missa celebraret, cum ipsius diaconus in pulpitum ascendisset et beati apostoli Pauli epistolas legeret, ut populorum conventus spiritualibus verbis reficeret: subito sanctus vir in extasim factus est, velut sopore detineretur, nec pleniter dormiens aut vigilans. Aestimautes eum sui, quod somno arreptus fuisset, coeperunt latera eius pulsare.
Ille autem quasi de gravissimo somno erigit se sursum et tristi animo dixit illis: 'O quit fecistis? Quare inquietastis me? Quamvis a vobis hic viderer, in alio loco eram'.
At illi perseverabant interrogantes eum, dicentes: 'Dic nobis, ubi fuisti, pater'? Quibus ille ait: 'Indulgeat vobis Dominus, dilectissimi filii, pro eo, quod expergefactum fecistis me, quia in Sancta Mutinense ecclesia eram et ibidem fratris et coepiscopi mei Geminiani ipsius antistes ecclesiae omnipotenti Domino animam commendavi, et ibidem steti, quousque praedictum sanctum corpus sepulcro poneretur'.
Propter hanc igitur causam, ut veritas probaretur, cives Ravennates et cives Classensis equites miserunt ad superius iam dictam urbem Mutinensem, ut sancti viri eloquia cumprobarent.
Qui, dum requisitus fuisset dies vel hora qua sancta anima beati Geminiani migrasset ad Dominum, dixeruntque: 'Nonne domnusSeverus pontifex vester ei animam commendavit et tandiu hic stetit, quousque corpus eius sepulcro clauderetur, quo clauso ab oculisnostris repente evasit'?
Qui reversi nunciaverunt per ordinem civibus suis, ut eis narratum fuerat. Ex illo iam die coeperunt sanctitatem eius anplius venerari.
- Cuius beati vita viri apud nos non reperitur descripta historia; sed dicunt quidam, quod multa mirabilia prodigiaque per eum Dominus exercuit in populo, quod non valuit patefacere stilus noster. Tanta autem illius sanctitas fuisse asseritur, ut eius defuncta coniunx post plurima tempora evoluta esset in latus.
Dum filia beatissimi confessoris Christi Severi, Innocentia nomine, vitales auras amisisset, venerunt omnes, ut infra sepulcrum suae genetricis Vicentiae corpusculum ponerent, viderunt sepulcrum minimum dixeruntque: 'Non possunt hic duo requiescere corpora, quia modicum est vas'.
Cum fletuque dominus ait Severus: 'O mulier, cur mihi molesta es? Quare non praebes locum filiae tuae? Suscipe quod portasti, ex tua sumpta est carne, ne dubites recipere. Ecce tibi trado, quod mihi dedisti, ne torpeas; unde fuit, reversa est. Locum tribue sepeliendi, noli me contristare'.
Ad cuius vocem sub tanta velocitate suae coniugis ossa ad semetipsam in partem alia remota sunt, quanta vix ea animata corpora hominum sic citius moveri potuissent, et filia sua spatium loci tribuit ad sepeliendum.
Factum est autem post haec, ut sancta anima, quam homines diligebant in terra, divino iussu a sanctis angelis esset susceptura amoeno in loco. Sicut enim narrante audivi de transitu beati viri, ita vestris auribus intimabo. Quod quadam die missam celebrasset et sacrum dominici corporis et sanguinem percepisset, stola pontificale indutus, suum iussit aperire sepulcrum, quod vivus ingressus, inter coniugem et filiam iacens se iussit claudi. Ibi denique orans preciosam Deo animam reddidit. In tali pace et tranquillitate defunctus est sub die Kalendarum Februarium. Et multa mirabilia ad sepulcrum Dominus ostendit in ipsius ecclesia, quae sita est in civitate dudum Classis, non longe a regione quae dicitur Salutaris, usque in praesentem diem.
- Et iterum narrabo vobis, quod nostris temporibus facta cunspeximus; ad memoriam revoco, ut recordemini. Vir autem unus, qui hodie animatum vivit corpus, cum parvulus esset, ex infirmitate corporis cum sua mater ad sepulcrum beati Christi confessoris Severi prostravisset, somnoque omnis arrepti fuissent, solus ille infirmus puer intenpestivum noctis expavit et vocem emisit, cunctos excitavit. Viderunt, qui ante candelas extinctas fuerant, cungruo lumine fulgorem micantes. Et cum vidissent cuncti inmensum lumen, territi mente dederunt gloriam Deo et Severo cunfessor eius.
Puer autem cum in medio eorum deductus fuisset, coepit mater eius interrogare eum: 'Quid tibi contigit, fili'? At ille coram omnibus dixit: 'Vidi ex hoc sepulcro egredientem virum episcopali habitu, canitie capitis decoratus, angelico vultu, tetigit me, et expavi'. Infirmitas vero pueri statim recessit ab eo, et non ultra febricitavit.
Haec nostris temporibus facta sunt, non solum hoc, sed et alia multa.17. De electione sancti istius viri, quod superius incepi, quod mihi narratum fuit a multis senioribus, expleam. Quadam die lanisterii opus praegravatus cum esset, ipse cum coniuge sua lanificium, ut dixi, nearent officium, ait ad cuniugem: 'Vadam et videbo visionem mirabilem, quomodo de alto caelo colunbam veniet et super electi caput consideat'.
Coniunx vero eius coepit eum subsannare et increpare, dicens: 'Sede hic et labora, noli otiosus esse! Sive ieris, sive nonieris, te pontificem populus non ordinabit; revertere ad opus'!
Ille autem dixit illi: 'Sine me, ut vadam'! Et illa: 'Vade, quia qua hora ieris pontifex cumfestim ordinaris'. Ille autem surgens perrexit, ubi erat coetus populi cum sacerdotibus, et pro vestium deformitate, quia squalida indumenta indutus erat, abscondit se post ianuam ipsius loci, ubi erant omnes congregati orantes.
Et post orationem expletam extinplo venit e caelis colunba nive candidior et requievit super caput beati Severi confessoris Christi post valvas latitantem. Ille autem dum a se eam compulisset, volitansque per aerem, iterum requievit super eum secundo et tertio.
Stupefactus omnis potemtatus, qui praesentes astabant, maximas Deo gratias agentes, ordinatus est pontifex. Quo audito, coniunx, eius, quae nuper deriserat, postea super eum gratulabatur.
Tunc inpletus est euangelicus sermo, quod scriptum est: 'Apud homines hoc inpossibile est, apud Deum autem omnia possibiliasunt', et iuxta Pauli vocem: 'Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia'.
Et, ut aiunt quidam, beatus Eraclianus, Pensaurense civitatis episcopus, huius confessori Severi fuisse discipulus, et ab eoeruditus sacra doctrina episcopalem tenuit sedem.
Sufficiat vobis nunc, obsecro, quae de beati Severi vita audistis, ut de reliquorum gesta, Deo suffragante, fari valeamus, et ut vos eum desiderio magis quam cum taedio legatis et inmensas Deo gratias agatis, qui est benedictus in secula. Sedit autem annis. . ., menses. . ., dies. . .
- Sed quaeso, dilectissimi, ut curiosius intendatis, quantas omnipotens Deus virtutes suis fidelibus tribuit, non solum vivi de carne, sed etiam mortui de ossibus obedirent; quatenus ipsa veritas ait: 'Si habueritis fidem sicut granum synapis, et dicerretis huic arbori moro: Eradicare et transplantare in mare, obediret vobis.'
Cur inter ceteras herbas granum solum synapis interposuit? Granum igitur synapis nisi teratur, illius virtus non agnoscitur; cum tritum fuerit, statim ex eo fortitudo et dulcedo procedit. Sic et sancti, cum ad martirium pervenerunt, prudentia et humilitas apparet fortia tormenta sustentando et verbera vel praelia carnificum non timendo vel tacendo in mansuetudine.
Omnes filios vocaret, quos ex ydolorum cultu protraxerit Domino, quia genus martirii non tantundem esse videtur. Aliud palam omnibus, aliud in occulto. In publico martirium est, cum ante praesidem deducitur, trahitur, caeditur, vulneratur, irridetur subsanatur, vinculis astringitur, vestibulo carceris truditur, et post haec omnia capite truncatur, et martir ille non Christi nomen negat. Occultum martirium hominis est, semetipsum abstinere, ieiunare, vigilare, a malis vitiis cavere, carnalia desideria renunciare, quot sibi non vult fieri, alter non facere, nullam concupiscentiam seculi detinere, ex suis iustis operibus pauperum turbis elimosinas erogare, ad incredulos et infideles instanter praedicare et a caeco errore eripere et illis viam veritatis et luminis demonstrare; iuxta quod scriptum est: 'Estote prudentes in bono et sinplices in malo'.
Rursus scriptum est: 'Estote prudentes sicut serpentes, et sinplices sicut colunbae'. Et si serpens prudens est, cur ipsa veritas per Salamonem dicit: 'Non est caput nequius super capud colubri '. Et si prudens est, cur ergo scriptum est: 'Serpens erat callidior cunctis animantibus terrae'? Et si prudens, cur maledictus a Deo est inter omnia animantia mundi? sicut scriptum est:
'Dixit Dominus ad serpentem: Maledictus eris inter omnia animantia terrae, supra pectus et ventrem tuum gradieris, et terram comedis cuntis diebus vitae tuae'.
Quare hoc? Quia subduxit hominem, de prohibito pomo eum mandere fecit, ingressus est diabolus in venenoso serpentis guttureet prothoplastum paradixo expulit. Quare non super caudam aut cum alio loco graderetur, nisi supra pectus et ventrem? Quia quisquis terrena cogitatione vel vitiis delectatur, supra pectus et ventrem graditur. 'Et terram comedes cunctis diebus vitae tuae', hoc est: non ad caelestia eleves, sed terrena coenosa coinquinamenta volutabis.
Sed ideo sanctos prudentes et sapientes ut serpentes Dominus docet esse, quia serpens, quando ab aliquo percutitur, corpus tradit ad flagellandum, solummodo capud abscondit, sic et sancti flagellantur corpora, et capud omnium nostrum, quod est Christus, abscundunt sub velamen cordis et orationis. 'Et sinplices sicut colunbae': Cum ceterae aves fel habeant, haec ab illo aliena est, carens amaritudine, sed dulce animal, mansueta avis.
Et ideo colunba nomen accepit a plausu alarum, unde percussio alarum aput Grecos 'peristera donca' dicitur, Latinum 'colunba' interpretatur.
DE SANCTO LIBERIO XII.
- Liberius XII, praecipuus vir, orfanorum pater, largus elimosinis, pontificatum in pace rexit. Euangelicam praedicationem verissime custodivit, iuxta quod scriptum est: 'In patientia vestra possidebitis animas vestras.' Nil alterius quicpiam subripuit vel concupivit; ex suis iustis laboribus Deum honoravit.
Post obitum suae vitae officiosissime sepultus est et aeternam requiem possidet. Nam de supradicti vita Liberii quantum retinui, vobis disserui. Sedit autem hic beatissimus annos. . ., menses . . ., dies. . .
DE SANCTO PROBO XIII.
- Probus XIII, pinguis divina gratia et speciosus forma, decrepitus aetate, gravis corpore, ylaris vultu, caeleste perfusus gratia, roboratus Deum senper quaesivit. Iste non cessavit suas ammonere oves, sed ingens praedicator extitit. Tanta autem excellentia Divinitatis fuit in eo, ut heruditus sapientia spiritali superaret et inheruditus gratia Spiritus sancti reficeret.
Qui circa vicina mortem positus, angelorum contenplatus agmina, laetus et exultans, tendens ad sidera palmas, flammantia lumina clausus, et reddidit spiritum. Sepultusque est iste beatissimus, ut suspicatus sum, cum praedecessore suo. Sedit autem annos. . ., menses. . ., dies. . .
DE SANCTO FLORENTIO XIIII.
- Florentius XIV, iustus homo, pater pauperum et tutor viduarum, magnus praedicator, humilis et mansuetus et pius, exortans cotidie oves suas, ut ad portum salutis et poenitentia fructus citius confugerent.
Sepultus est hic sanctus vir in monasterio sanctae Petronillae, haerens muris ecclesiae apostolorum. Rexit ecclesiam suam annis. . ., mensibus. . ., diebus. . .
DE SANCTO LIBERIO XV.
- Liberius XV, vir sanctus, pulcher fuit in forma, clarior in sensu; lactiflua habuit heloquentia. Fuit enim verus Dei cultor, paganorum in bonis seductor, idolorum destructor; sub cuius temporibus coepit pars paganorum minuere et sancta ecclesai ex christiano populo pupulare. Cuius tanta mansuetudo fuit, ut non dominus a suis sacerdotibus vocaretur, sed quasi unus ex ipsis consacerdotibus eognominaretur; solummodo inter eos pontificalis tituli solio praecedebat. Exortabatur iste cotidie erubescentes poenitentiam, ut cum fiducia deberent accedere.
Istius denique tenporibus occisus est Valentinianus augustus maior extra portam Artemetoris non longe ad stadium tabulae prope canpo Corianthri, et seditio maxima in populo fuit, et multi vulnerati in loco qui dicitur Puteus benedictus; missusque ex Ravennam moenia augustus, invectorum manibus finivit vitam.
Sepultusque est in monasterio sancti Pulionis, quem suis temporibus aedificatum est, non longe a porta quae vocatur Nova, cuius sepulcrum nobis cognitum est. Sedit autem praedictus antistes annos . . ., menses. . ., dies. . .
DE SANCTO URSO XVI.
- Ursus XVI, castissimus corpore, sanctissimus in opere, tensam et pulcram habuit faciem, modice calvus fuit. Iste primus hic initiavit tenplum construere Dei, ut plebes christianorum, quae in singulis teguriis vagabat, in unum ovile
piissimus collegeret pastor.
Nunquam suam ecclesiam polluit, nec Spiritum sanctum vendidit, nec de inpositionis manu aliqua afferendo munera suam dexteram porrexit.
Igitur haedificavit iste beatissimus praesul infra hanc civitatem Ravenna sanctam catholicam ecclesiam, quo omnis assidue cuncurremus, quam de suo nomine Ursiana nominavit. Ipse eam suis temporibus fundavit et, Deo iuvante, usque ad effectum perduxit. Lapidibus preciosissimis parietibus circumdedit, super totius templi testudinem tessellis variis diversas figuras composuit. Omnis autem populus, quasi vir unus, spontaneus animus laborabat laetans et gaudens, et de caelis Deum cunlaudabat, quia prosperabatur salus in manibus eorum per intercessionem sui sacerdotis et confessoris.
Qua Euserius et Paulus unam parietem exornaverunt, parte mulierum, iuxta altarium sanctae Anastasiae, quod fecit Agatho. Ipsa est paries, ubi columnae sunt positae in ordinem usque ad murum de postis maiore. Aliam vero parietem parte virorum comptitaverunt Satius et Stephanus usque ad praedictam ianuam, et hinc atque illinc gipseis metallis diversa hominum animaliumque et quadrupedum enigmata inciserunt et valde optime composuerunt.
Sita est iam dictam ecclesiam in regione Herculana. Ideo Herculana dicitur, quia ab Hercule cunsecrata fuit, non longe a posterula Vincileonis, eo quod Vincilius ipsam haedificavit.
Habitabat autem sanctissimus vir infra episcopium, qui est positus iuxta fossam amnis, qua egreditur de loco qui vocatur Organaria, emanans sub pontem Pistorum, mira magnitudine et tota aedificiali machina constructa, ubi nunc destructum stabulum esse videtur.
Post haec vero omnia consummata et aedificia pleniter constructa infirmitatem modicam sensit corporis, quasi eructuans reddidit spiritum Idus Aprilis; in tali pace et tranquillitate vitam finivit in die sanctae resurrectionis. Et in tali vero die ab eo dedicata est ipsa ecclesia et vocata Anastasis.
Sepultusque est, ut asserunt quidam, in iam dicta ecclesia Ursiana, quae et Anastasis, quam ipse construxit, ante altare subtus pirfireticum lapidem, ubi pontifex stat, quando missam canit. Quam ob rem non post multum tempus eius sanctitas claruit, et in musivo camera tribunae beati Apolenaris nomen illius unam cum sua imagine 'Sanctus Ursus' descriptus est. Sedit annos 26, menses. .., dies. . .
DE SANCTO PETRO XVII.
- Petrus antistes XVII, sanctissimus vir, tenui corpore, procera statura, macilentus effigie, prolixam habens barbam. A tempore beati Apolenaris una cum isto viro omnes praedecessores sui Syrie fuerunt.
Fundator ecclesiae Petrianae, muros per circuitum haedificans, sed nondum omnia conplens. Nulla ecclesia in aedificio maior fuit similis illa neque in longitudine, nec in altitudine; et valde exornata fuit de preciosis lapidibus et tessellis variis decorata et valde locupletata in auro et argento et vasculis sacris, quibus ipse fieri iussit. Ibi asserunt affuisse ymaginem Salvatoris depictam, quam nunquam similem in picturis homo videre potuisset, super regiam; tam speciosissima et assimilata fuit, qualem ipse Filius Dei in carne non fastidivit, quando gentibus praedicavit.
- Sed tamen volo, ut vobis notum sit, quod de superscripta Domini nostri sancta effigie a singulis audivi senioribus, tampopularibus, quanque sacerdotibus, sicut ipsi traditum habuerunt ab antecessoribus suis. Non solum mihi intimatum est, qui volo hunc adscribere Pontificalem, verum etiam et ceteris meis cundiscipulis et fratribus, qui nutriti in gremio sancta Ursiana ecclesia fuimus.
Quod fuisset quidam spiritualis pater in heremo, postulabatque cotidie a Dominum, ut ostendisset ei formam incarnationis suae. Qui dum post multa tempora in tali oratione suae animae taedio lassaretur, astitit ei nocte vir in candidis vestimentis, angelico habitu indutus, dixit illi: 'Ecce exaudita est oratio tua et laborem tuum aspexi. Surge, vade in civitatem quae vocatur Classis, et quaere ibi ecclesiam Petrianam; et cum ingressus ibidem fueris, aspice super valvas eiusdem ecclesiae infra ardicam, ibi me videbis depictum in parietis calce, qualis ego fui in mundo in carnem'.
Deinde ipse gaudio magno repletus, verbo auditu laetus et ovans, heremum reliquit, comitabanturque cum eo duo leones. Et surgens, per longinqua terrena itinera ad civitatem Classim pervenit, et cum ingressus fuisset in praefatam ecclesiam una cum ipsis leonibus, diutissime plorans et orans per parietes sanctam effigiem quaerere coepit. Qui cum non invenisset, venit ad locum, quo dormienti revelatum fuerat ipsa esse depicta effigies. Et videns eam, cecidit pronus in terram, lacrimans, adoravit et agens gratias, quia sicut viderat, veluti ei fuerat in sompnis revelatum.
Et intuens in illam diutissime, dixit: 'Gratia tibi ago, exauditor omnium Deus, qui non spernis quaerentes te nec desideraspeccatorum mortem, sed invocantium te praesto es, aput quem mediator, nec nuncius, nec intramissor necesse est, apud quem non est mora deprecantium fidelium, iuxta quod nobis per prophetas pollicitus es: "Adhuc loquente te, ecce adsum". Ecce non secundum mea merita, sed secundum tuam misericordiam desiderium meum adinpletum est. Iam satiatus sum de sanctis divitiis tuis, iam de thesauro caelesti locupletatus sum. Suscipe animam meam in aula sancta tua, et invitatus ad coenam agni, merear ingredi in regno tuo et sedere ad mensam tuam'.
Et his dictis diutissime horans et gaudens, inter duosque leones circa eum rugientes reddidit spiritum. Qui dehinc capientes populum, cuncurrerunt, adprehendentes, terram fossoriam cum nimio timore et veneratione -- lanbentes leones eius menbra atque vestigia -- et lacrimas fundentes, cum ingenti luctu sepelierunt eum. Tunc leones, unus ad caput eius prostratus est et alius ad pedes, rugitus magnos inter se dantes, cuncurrentes hinc et inde iuxta sancti viri corpus, magnis vocibus perstrepentes atque suorum collasub eius tumulo cupientes submittere -- amarissime populus cum ipsis leonibus flebat -- ambo interierunt.
Ipse vero populus foveam ex utraque parte in terra iuxta sancti viri corpus sepelivit illos hinc et inde. Cum nimio autem metu territus est populus, in viam suam reversus est, narrabit mirabilia, quae Dominus in hominibus et in bestiis exercuerat.
- Fuit enim in Valentiniani temporibus. Cum coepisset Valentinianus imperare, in ipso introitu imperii eius beatus iste Petrus vita expoliatus astra petivit. Ut aiunt quidam, sepultus fuit in sua fundata ecclesai Petriana. Certissime enim sciatis, veritatem vobis dicam, non ullum mendacium.
Dum in monasterio meo beatae et semper virginis Mariae quae vocatur ad Blachernas residerem, quod est fundatum non longe a Guandelaria, dum vellem perscrutare omnium vita pontificum Ravennatum, haesitator eram animae meae de huius sancti viri tumulo. Qui dum ita cogitarem, unus ex pueris, qui cotidie aspectibus meis consistebat, nunciavit mihi, Georgium presbiterum Classensis ecclesiae advenisse. Ille vero illo tempore regebat curam ecclesiae sancti Severi confessoris Christi, vir valde venerabilis, constans in omnibus, firmus absque imbecillitate.
Qui cum fuisset ad me ingressus, postquam sedisset, statim sciscitare eum coepi, forsitan aut per antiquos homines in audituaut visu aliquid de beati huius pontificis glosochomo scisset.
Ille autem ilari vultu dixit mihi: 'Veni, ostendam tibi, quod maxime cupis, ubi preciosissimus requiescit thesaurus'. Qui cum ascendissemus equis, properavimus Classem, et iussi meis hominibus, qui nobiscum comitabantur, longius secedere, qua si stadio medio; et ingressi sumus infra monasterium sancti Iacobi, quod est fundatum infra superscriptae ecclesiae fontem. Vidimus sepulcrum ex lapide proconiso precioso, et elavavimus duriter atque modice cooperculum. Invenimus infra ipsam arcam capsam cipressinam; cumque sublevassimus eius tegumen, vidimus nos ambo sanctum corpus iacens, quasi ipsa hora sepultus fuisset, longam habens staturam cutemque pallore proditam et omnia integra menbra, pectus et ventrem integrum, nulla deerant, nisi pulvillus capitis minuerat.
Tantum autem odorem manavit, ut hac si incensum fragrantes mixturatum mirra balsamoque sentivimus. Irruit super not terror orribilis ac vehementissimus et tanta tristitia, ut, quod antea alacriter aperuimus, vix etiam cum suspiriis et gemitibus claudere potuimus. Odor denique nos superabat in omnibus et sic fuit, ut amplius quam unam ebdomadam odor ex nostris naribus nunquam recessit. Et desuper ipsam arcam illius imaginem mire depictam continebatur literis: 'Domnus Petrus archiepiscopus'.
- Et infra ecclesia beati Iohannis euangelistae iussit Galla Placidia pro illius sanctitate eius effigie tessellis exornari in pariete tribunali post tergum pontificis, supra sedem ubi pontifex sedet. Quae effigies ita facta: prolixam habens barbam, extensis manibus, quasi missas canit, et hostia veluti super altare posita est, et ecce angelus Domini in aspectu altaris illius orationes suscipiens est depictus.
Istius temporibus Galla Placidia augusta multa dona in ecclesia Ravennati optulit et lucernam cum cereostato ex auro purissimo fecit, pensantes, ut dicunt quidam, pondere publico libras septem, una cum sua effigie scenofactoriae artis factam infra orbita et per in giro legentem: 'Parabo lucernam Christo meo'.
Et hic beatissimus alapas Euangeliorum ex auro optimo et gemmis lucidissimis fecit, et effigies illius ibidem facta est, quae permanent usque in praesentem diem, et literae hoc ostendentes desuper capitis illius scripta sunt: 'Domnus petrus antistes ob diem ordinationis suae sanctae ecclesiae optulit.'
Defunctus est pridie Kalendas Augusti. Sedit annos. . ., mensis. . ., dies. . .
DE SANCTO NEONE XVIII.
- Neon XVIII . Iste pulcrum aspectum, sanctissimam et spiritualem habuit vitam. Aedificator autem fuit superscripta ecclesia Petriana, cuius funditus aliquam partem antecessor construxerat, unde necesse e rat, successores antecessori opus implere. Dehinc fuerant omnia postquam constructa aedificia et sartatecta tenpli innovata sunt, variis coloribus depingere fecit.
Fontes Ursiana ecclesia pulcerrime decoravit: musiva et auratis tessellis apostolorum imagines et nomina camera circumfinxit, parietes promiscuis lapidibus cinxit. Nomen ipsius lapideis descriptum est helementis:
'Cede vetus nomen, novitati cede vetustas,
Pulcrius ecce nitet renovati gloria Fontis.
Magnanimus hunc nanque Neon summusque sacerdos
Excoluit, pulcro conponens omnia cultu.'
- Domum infra episcopium Ursianae ecclesiae, quae vocatur Quinque agubitas, a fundamentis construxit et usque ad effectum perduxit. Ex utraque parte triclinii fenestras mirificas struxit, ibique pavimenta triclinii diversis lapidibus ornare praecepit. Istoriam psalmi, quam cotidie cantamus, id est 'Laudate Dominum de caelis', una cum cathaclismo in pariete, parte ecclesia, pingere iussit; et in alio pariete, qui super amnem posito, exornari coloribus fecit istoriam domini nostri Iesu Christi, quando de quinque panibus et duobus piscibus tot milia, ut legimus, homines satiavit. Ex una autem parte frontis inferius triclinei mundi fabricam comptitavit, in qua versus descriptos exametros cotidie legimus ita:
'Principium nitidi prima sub origine mundi,
Cum mare, tellurem, caeli cum lucida regna
Virtus celsa Patris Natique potentia fecit;
Cumque novus sol, luna, dies, aurora micabit,
Ex illo astrigerum radiavit lumina caelum.
Unus in orbe novo vir terra virgine factus
Exiluit humo, insons hic corpore senso.
Iste Dei meruit vocitari solus imago,
Namque sui similem hominem produxit in orbem
Supremi genitoris amor, dominumque locavit.
Hunc Sator omnipotens, rerum ditissimus, ipse
Multifluis opibus lungum ditavit in aevum.
Isti cuncta simul silvarum praemia cessit,
Iussit in aeternum fetus producere terram.
Huius oves niveae, nitida per gramina vaccae,
Huius et alticomis sonipes; fulvique leones,
Huius erant passim ramosi in cornua cervi,
Pinnatique greges avium piscisque per undas.
Omnia nanque Deus homini, quaecunque paravit,
Tradidit et verbo pariter servire coegit.
Hunc tamen in primis monitis caelestibus olim
Observare suam legem et vitalia iussit,
Praecepit vetita [auderet ] ne mandere poma.
Praeceptum spernens, sic perdidit omnia secum.'
Et in alia fronte depicta istoria Petri apostoli, subscriptique sunt versus metricos:
'Accipe, sancte, libens, parvum ne despice carmen,
Pauca tuae laudi nostris dicenda loquelis.
Euge, Simon Petre, et missum tibi suscipe munus,
In quod sumere te voluit Rex magnus ab alto.
Suscipe de caelo pendentia lintea plena,
Missa Petro tibi, haec diversa animalia portant,
Quae mactare Deus te mox et mandere iussit.
In nullis dubitare licet, quae munda creavit
Omnipotens genitor; rerum cui summa potestas.
Euge, Simon Petre, quem gaudet mens aurea Christi
Lumen apostolicum cunctos ornare per annos:
In te sancta Dei pollens ecclesia fulgit,
In te firmum suae domus fundamenta locavit
Principis aetherei clarus per secula natus.
Cunctis clara tibi est virtus, censura fidisque.
Bis senos inter fratres in principe sistis
Ipse loco, legisque novae tibi dantur ab alto,
-Quis fera corda domas hominum, [quis ] pectora mulcis
Christicolasque doces tu omnes esse per orbem.
Iamque tuis meritis Christi parat gloria regnum.'
Post haec autem omnibus consummatis, tertio Idus Februarii obiit. Sepultus olim in basilica apostolorum ante altare beati apostoli Petri subtus pirfireticum lapidem, quem nunc, eum nos inde trahentes, iuxta illius basilicae sedem sepelivimus, traductusque est per locum qui dicitur Ad Brachium Fortis.
- Sed ubi Brachium Fortis dicitur aut pro qua dictum sit [causa ], ignoratis. Sed quia pauci sunt veterani qui sciunt, ideo volo vos scire, ubi dictum sit et pro qua dictum sit causa.
Cum ieritis ad regionem apostolorum non longe a macerie Ovilionis, introeuntes vos intra ardicam beati Petri apostoli, ubi imago domini nostri Iesu Christi depicta est extenso brachio, et hinc ex una parte effigies beati clavigeri Petri et ex alia parte effigies vasis electionis Pauli et ipsae depictae sunt. Dixi, ubi dictum sit; dicam, pro qua causa dictum sit.
Duo viri cupientes foedus inter se iungi, dixit unus ad alterum habentem sobolem: 'Petitionem parvam deprecor tibi, rogo, ut non in vacuum revertatur, obsecratio mea.'
Cui ille alter: 'Non gravabo te; quod tibi placet, fiat.' Dixitque: 'Da mihi filium tuum, ut sim ei pater de sancto baptismo et suscipiam ego eum de fonte sanctificato. Simus cummuniter patres, tu carnalis, ego autem spiritualis.'
At ille ait: 'In nomine domini nostri Iesu Christi fiat sic.' Factumque est ita. Et ex illa die, postquam baptizatus est infans, fuerunt communiter patres, et dilectionem habuerunt in invicem in Spiritu sancto et obsculo pacis, quia et sic cundecet fieri, qui inter se talia faciunt, eo quod non homines, sed Spiritum sanctum inter se mediatorem ponunt.
Et ut sciatis, maior est spiritalis pater, quam sit carnalis, quia et ille ex peccato procreavit filium, et in peccato natusest ei filius, et ipse in peccato moratur filius; hic autem spiritualis pater, postquam ex unda baptismi eum recepit, ablato diabolo et ponpis eius, generatur filius spiritualis ex sancto fonte. Sanctificatum recipit filium denuo natum per aquam et Spiritum sanctum, quomodo antea natum peccatum de peccato, multo magis postea sanctificatum per Spiritum sanctum.
Contigit autem eo tempore, unus ex his superscriptis compatribus alteri compatri suo mutuasset solidos trecentos. Et cum deventi essent in loco, ubi superius audistis, Ad Brachium Fortis, dixit unus ad alterum: 'Mutua mihi, obsecro, occulte solidos aureos trecentos.'
Cui ille respondens dixit: 'Cras mane hic cunveniamus, et deferam inter me et te.' Cunque inluxisset dies crastina, venerunt in locum, ubi cundixerant sibi, et numerata pecunia, dixit ille fenerator ad compatrem suum: 'Ecce compater, accipe quod petisti; tamen provide inter me et te, quomodo mihi debeas reddere. Non vis mihi fideiussorem dare? Non vis mediatores advocare? Non vis pignus dare? Neque vis, ut quis sciat propter vituperium? Et haec omnia tibi consentio.'
Cui debitor respondit et dixit: 'Talis terminus inter me et te firmatus est, quem transgredi non possimus. Da mihi tantum hanc mutuo nomine pecuniam, nihil perdes. In consepctu Dei tibi dico: ubi sto, tibi reddam.'
Et respondens fenerator ait compatri suo: 'Compater, sit inter nos mediator Deus omnipotens, cuius effigies hic depicta est, et istut brachium Salvatoris fortis et terribilis ipse sit fideiussor, et isti duo magni principes apostolique, Petrus scilicet et
Paulus, testes sint inter me et te. Ista dextera, qua eduxit filios Israel de terra Aegipti et hoc brachium forte, qui mihi hodie fideiussor extitit, quia reddam tibi hanc pecuniam tuam.'
Igitur numeratos 300 solidos, respiciens ad vultum Salvatoris ait: 'Domine Deus omnipotens, in ipsis verbis, quae locuti sumus, do huic compatri meo solidos istos. Tu sis fideiussor, per tuum sanctum brachium eos trado, ut, si in constitutum mihi eos not redderit, tu mihi redde.' Placuit illi hos sermones.
Posito constituto, firmaverunt inter se fideiussorem fortem brachium Salvatoris, et recepta pecunia profectus est statim ad negotiandum. Et cum coepisset huc illucque negotiare, invenit quadruplum, ingressusque est Constantinopolitanam urbem, et videns, quia multiplicabatur pecunia in manibus eius, nolebat Ravenna reverti; et ecce tempus constitutum advenerat ad reddendum pretium, et ipse minime venit.
Venit autem compater ille, qui feneravit, ad effigiem Salvatoris dicens: 'Domine Deus aeternus, iam praeteriit dies constituti, unde tu mihi fideiussor fuisti de compatre meo; vigila causam meam, ne damnum habeam, redde mihi solidos meos, quos per tuum forte brachium dedi.'
In ipsa nocte apparuit illi debitori in somnis ipsum brachium Salvatoris, dicens ad illam: 'Vade, redde pecuniam compatri tuo, quam accepisti, unde tibi ego fideiussor sum, quia cotidie molestus est mihi'.
Quod cum non venisset, ivit ille iterum ad ipsam Salvatoris effigiem et calumpniavit ut supra. Et apparuit in ipsa nocte sanctum brachium illi, protestavit, ut nuper audistis. Contigit quadam die, venit ille, qui pretium dederat, voces increpationis coepit dicere ad sanctam Domim nostri effigiem: 'O Domine, quare non reddes iustitiam meam? Fideiussor meus es, per tuum forte brachium dedi. Caelestia regis, terrena moderas, maria inperas : et unum non cohartas hominem? Tu mihi dedisti pretium illud, et si tollerevis, quis te prohibet? Nullus, quia omnia tuae subiacent potestati. Si terrenus homo mihi fideiussor fuisset, coegisse eum per iudicem, aut ei vim fecissem, aut sic, aut sic recepisse pretium meum. Tu, qui caeli et terra Dominus es, nisi iusseris reddere, quid
faciam? Quando caeli ante te mundi non sunt, et sol et luna non splendent, et angeli et arcangeli trement, et terra liquescit, montes defluent, elementa omnia deficient: ego qui sum, ut tibi audeam loqui? Tantum misericordia tua super me sit, et causa mea defende, et redde, quia ecce duo testes, ambo ad te apostoli electi. In eorum praesentia mihi fideiussor tuum forte brachium extitit, et si aliter dico, ipsi testimonium reddant, quia verissimi sunt et linguas eorum claves caeli fecisti'. Et his dictis ingemuit et recessit.
In ipsa deniqe nocte apparuit ad ipsum compatrem suum debitorem Salvatoris nostri effigiem in somnis,dicens: 'Revertere citius Ravennam et redde solidos compatri tuo, unde hoc meumbrachium fideiussor extitit, quia increpavit me et calumpniam ipsius sustinere non possum. Et scias te, si citius non ieris et ille mihi plus molestaverit, perdes hic omnia quae adquisisti, et corpus tuum flagellis tradam, et eris in tribulatione maxima omnibus diebus vitae tuae, et ibi deficies; ego vero de meis thesauris reddo solidos duplum compatri tuo.'
Tunc surgens diluculo negotiavit, ut potuit, ipsa die navem ascendit et Ravennam reversus est. Quo audito compater eius, qui pretium dederat, gaudio plenus ivit ad domum eius, quasi ad visitandum eum. Inter cetera verba coepit sciscitari ab eo de pecunia mutuata. Cui ille respondit, omne suum negotium esset perfectum et solidos quadruplicatos.
At creditor dixit compatri suo: 'Si ita est, benedictus Deus! Redde mihi solidos meos'. At ille respondens dixit ei: 'Gratanter faciam, non hodie, quia sera est. Cras mane eamus ante fideiussorem meum, id est brachium forte, quod me valde istis diebus impulit. Ibi tibi reddam et in conspectu duobus principibus testibus nostris.'
Altera vero die detulit ille debitor quadringentos aureos. Ierunt ad locum ubi ipse mutuavit, et ille dedit, et numeratos denuo quadringentos solidos, dixit debitor ad compatrem creditori suo: 'Bene mihi fecisti, quia de paupertate me sublevasti; et benedixit omnipotens Deus negotium meum, quadruplicavit pecuniam. Tolle modo trecentos solidos, quos mihi mutuasti in conspectu fideiussori meo et duobus testibus nostris, et insuper centum alios solvo tibi, ut sim innocens, eo quod in constituto die paratus non fui, vel ut etiam pro exenio'.
Et respondens ille compatri suo, dicens: 'Absit hoc, ut plus recipiam nisi quantum tribui. Non permittat hoc forte brachium, quod eum inter me et te mediatorem est, ut usuris accipiam usque ad corrigiam calciamenti.'
Et respondens ille debitor dixit: 'Iuro tibi per hunc brachium forte et veritatem manifesto, quia, quomodo multiplicabanturin manibus meis pecunia, nisi hoc brachium coegisset me tribus vicibus, non hoc anno Ravenna remeassem. Sed illis noctibus et illis, quae succedunt diebus, veniebat ad me in somnis et protestabat dicens: "Vade, redde creditori tuo pecuniam, quam tulisti, quia molestus est mihi compater tuus, me fideiussor tuus hodie inquietavit." Sic ammonuit me per duas vices. Mensis vero istius diei quadam venit ad me nocte ista sancta Domini nostri effigies, coepitque increpare dicens: "Quare non revertis reddere pecuniam creditori tuoque compatri, quam per huc brachium meum spondidisti reddere. Satis mihi hodie homo ille molestus fuit et ploravit coram me, insuper dixit mihi: quia si terrenum hominem fideiussorem habuissem, iam restituisset mihi. Surge celeriter, vade, redde, quia illius lamentationis non sustineo, durae mihi sunt. Ne forte per duritiam blasphemet, et non solum pro pecunia, sed pro eo rationem reddas. Non moreris, sed surge, vade. Scias te, si tardaveris, ego dabo solidos de gazophilatio meo, et tu hic ista fortuna omnino perdes, insuper corpori tuo noxam tradam." Alia vero die cimbam ingressus, prosperis ventis properavi ad istam servatam a Deo civitatem Ravenna, reddere tibi omnia, sicut et feci. Et nunc posco, ut tollas istos centum aureos, quia fefelli tibi, ut non aliqua nociva mihi causa tenear astrictus.'
Cui alter respondens dixit: 'Iuravi tibi per Dominum et hoc brachium forte, qui reduxit te huc, quia non accipiam usque ad pugillum pulveris, nisi sola tua dilectio, quam cotidie teneo. Et ut scias ad ista tua eloquia, sicut tu dicis, quando in nocte te compellebat hoc brachium de mea iustitia, ego interpellabam super te, et benedictus Deus, qui te salvum et incolumem reduxit ad propria tua! Et nunc innocens sis de hac causa in conspectu Dei aeterni et a me, et nostram caritatem permittat ipse omnipotens Deus, quomodo hic firmata est, sic permaneat usque in aeternum. Videamus et caute agamus, ut non nos unus alterutrum fraudemus, quia hoc brachium forte mediatorem inter nos constituimus.'
Et hoc dicens, prae gaudio flebant et obsculabant se invicem. Ierunt in pace, et ex illo iam die pro hac causa vocatus est locus ille Brachium Forte usque in odiernum diem; sed pauci sunt, qui sciunt.
Inde transductum est corpus beati Neonis archiepiscopi et sepultus est, ut superius notavimus. Domumque quam haedificavit vidistis, et in ipsa domo, ubi ymagines apostolorum Petri et Pauli tessellis factae sunt, hinc et inde iuxta crucem conspexistis, et una linea versiculi, in qua continet: 'Domnus Neon episcopus senescat nobis,' legistis. Sedit annos. . ., menses. . ., dies. . .
DE SANCTO EXUPERANTIO XVIIII.
- Exuperantius XIX, vir grandaevus, humilis et mitis, prudens in operibus bonis. Quod suos antecessores haedificaverunt,iste incolumis tenuit.
Illius tenporibus ecclesia beatae Agnetis a Gemello subdiacono istius sanctae Ravennatis ecclesiae et rectore Siciliae constructa est. Et multum ea ditavit in auro argentoque et palleis sacris, et civitatem argenteam in processu cunstruxit natalis ipsius martiris, et usque nostris temporibus perduravit.
In diebus eius occisus est Felix patricius ad gradus ecclesiae Ursianae mense Mai, et facta est domna Eudoxia augusta Ravennae 8. Idus Augusti.
Nihil amplius seniores nostri et longaevi mihi de eius vita retulerunt; non memorabilem habet istoriam. Aedificator Tricolli, sed non cunsummavit.
- Et si aliqua aesitatio vobis hune Pontificalem legentibus fuerit, et volueritis inquirere dicentes: `Cur non istius facta pontificis narravit, sicut de ceteris praedecessoribus?' audite, ob hanc causam:
Hunc praedictum Pontificalem, a tempore beati Apolenaris post eius decessum pene annos 800 et amplius, ego Agnellus qui et Andreas, exiguus sanctae meae huius Ravennatis ecclesiae presbiter, rogatus et coactus a fratribus ipsius sedis, composui. Et ubi inveni, quid illi certius fecerunt, vestris aspectibus allata sunt, et quod per seniores et longaevos audivi, vestris oculis non defraudavi; et ubi istoriam non inveni, aut qualiter eorum vita fuisset, nec per annosos et vetustos homines, neque per haedificationem, neque per quamlibet auctoritatem, ne intervallum sanctorum pontificum fieret, secundum ordinem, quomodo unus post alium hanc sedem optinuerunt, vestris orationibus me Deo adiuvante, illorum vitam composui, et credo non mentitum esse, quia et horatores fuerunt castique et elemosinarii et Deo animas hominum adquisitores.
De vero illorum effigie si forte cogitatio fuerit inter vos, quomodo scire potui: sciatis, me pictura docuit, quia semper fiebant imagines suis temporibus ad illorum similitudinem. Et si altercatio ex picturis fuerit, quod adfirmare eorum effigies debuissem: Ambrosius Mediolanensis sanctus antistes in Passione beatorum martirum Gervasii et Protasii de beati Pauli apostoli effigie cecinit dicens: 'Cuius vultum me pictura docuerat.'
- Qui iussu divino pontificatum finivit et vitam 4. Kal. Iunii, sepultus est in iam dicta basilica sanctae Agnetis martiris, ante altare sub pirfiretico lapide; alii aiunt, post altare subtus pirfiretico lapide. Sedit annos. . ., menses. . ., dies. . .
DE SANCTO IOHANNE XX.
- Iohannes XX, virtute valde venerabilis, pauperum nutritor, pudicitia ornatus, amator castimoniae, ad cuius orationem angelica agmina descendebat. Mediocris corpore, tenuis facie, maceratus ieiuniis, egenorum alimonia tributor.
Ipsius temporibus ecclesia beati Laurentii martiris,quae sita est in Caesarea, constructa ab Lauricio maior cubiculi Honoriiimperatoris, cum summa diligentia compta esse cernimus mirae magnitudinis haedificiorum.
- Sed tamen de iam dicta ecclesia non sileam, quomodo audivi a narrantibus. Idem Honorius caesar iussit huic Lauricio, ut in Caesarea ei palatium haedificaret.
Qui sumpta pecunia in Caesarea pervenit ibique iam dictam basilicam beati martiris haedificavit. Qua cum omnibus consummatafuisset, reversus ad suum dominum, ut ei expletam aulam commissam narraret.
Moxque eum turbatum invenit, et sedens imperiali habitu, ita architectum Lauricium in ira interrogare coepit, si tota regalis aula, quam ei fabricare iusserat, perfecta in suis operibus fuisset. Invidiosa et prisca fraus, malivolos homines aures imperatoris temptaverant, quod beatus Lauricius non aedes imperialis, sed ecclesia haedificasset.
Qui respondens ait: magnam aulam honorifice struxisset, atria, excelsas arces et cubilia promiscua ad ipsius domus latera sufulsisset. Imperatoris ira quievit.
Qui dum ex longinquo itinere Honorius augustus a Caesaream pervenisset, vidensque sublimia aedificia, placuit valde sibi; qui cum intus fuisset ingressus, veloci cursu Lauricius fugiens post sanctam aram, ut evadere potuisset. Quem cum iussisset Honorius cunprehendere, cecidit in faciem suam pronus in terram, et factus in extasim, preciosissima gemma, quam in corona capitis habebat, infixa est in una ex lapidibus. Solumque caput sursum erigens, post nebulatis oculis visumque receptum, vidit post ipsum altare beati Laurentii, quod beatissimus papa consecraverat Iohannes, stantem praedictum Lauricium et athleta Christi Laurentius manum super Lauricii colla tenentem.
Tunc imperator Lauricium iustiorem se iudicavit, et relicta iracundia, acsi patrem eum venerare coepit et secundum se interomnes in palatio habuit.
- Vixit autem in mundi istius luce annos 96, ipsius imperator temporibus defunctus est in senectute bona. Sequebatur rexcum militibus lugentibus feretrum, sepultusque est in monasterio sanctorum Gervasii et Protasii, iuxta praedictam ecclesiam, mirabiliter decoratam musiva aurea et diversarum lapidum genera singulaque metella, parietibus iuncta.
Arca vero illa, ubi praestantissimum corpus requiescit, tanta praelucida, ut quidam asserunt, fuit, ut a praetereuntibus infra pium corpus videretur. Et cur non hodie apparet, ut prisco apparebat tempore, ut nuper, dicam, didici.
Nescio nomen, quis ille imperator voluit ad suam abstrahere utilitatem. Nocte quadam astitit beatus Lauricius custodi ecclesiae et dixit: 'Affer cinerem et aquam, et line sepulcrum meum et postmodum diligenter lava.' Quo facto candor evanuit. Alia vero die, cum venissent caementarii ad tollendum, viderunt deteriorem, et nunciaverunt praeposito, qui super vectigalia erat, deinde nunciantes in atria principis, dimiserunt usque huc; et ipsam arcam non terra sustentant neque lapis.
Et antequam in cubiculum arcae ingrediaris, manu dextera aspexeris, iuxta quod effigies trium puerorum musive depicta sunt, ibi literis aureis invenies continente ita: 'Stefano Protasio Gervasio b. martirio et sibi memoria aeterna Lauricius huius dedicavit sub die III Kal. Octubris, Theodosio XV et Placido Valentiniano'
Et in arco maioris tribunae, in quantum valuimus legere, ex parte invenimus continentem ita, quod in 4 annis et 6 mensibus aedificatio cunsummassent, finita sunt omnia. Et in ingressu ecclesiae repreimus scriptum, quod Opilius ipsam exornasset frontem, qui ipse Opilius multum eam ornavit in argento et auro.
Et si diligentius inquiras, multus ornatus foralitius maiorum vasculorum, tam corona, quanque et calices appensorii, quos inornamentis cernimus habere Ursiana, ex ipsa martiris basilica sublati fuerunt.
Et ipse sepultus est Opilius parte mulierum circa mediam subditam. Gemma vero illa, unde superius memoravimus, tam praestantior gemmis fuit, ut ad illius lumen noctu potuisset homo per ipsam ecclesiam gradere. Etiam, aiunt quidam, extrinsecus fulgebat, et apparet signum lapidis, ubi infixa fuit, usque in praesentem diem.
- Eo namque tempore, cum episcopalem cathedram Ravennatis ecclesiae beatus iam dictus optineret Iohannes, contigit, ut Attila rex Hunnorum fines Italorum vastaret atque suis mucronibus populorum corpora iugularet. Cum ab ora Ravennatum properasset, ut eam eversam et eius habitatores telis interemisset, atque illius hostes ut multitudo locustarum per sablonosa loca fusa iacerent, die uno et altero Ravennam properaverunt cum thoracibus et clipeis. Ipse vero rex lorica iudutus et circumfultus arma bellica, pectusque suum umbone tegebat, cristatus capite, cum exercitu gradiebat.
Quem sanctissimus praesul sensit Iohannes, totus se cum magnis lamentis et largissimis fletibus in orationem omnipotenti Domino pronus in faciem stravit, petivitque mortem animae suae, ut non suos filios vel filias Ravennatesque cives in exterminium aut in consummationem videret evelli vel dissipari, et nec sua ecclesia contaminata esset ab iniquis et crudelissimis hominibus, et non videret excidium civitatis in direptionem praedantium; ut animas illas, quas ipse e superstitiosa gentilitate soli Deo adquisierat, paganorum non subiugatis manibus videret, et ne iterum ad errorem gentilitatis redirent, et ne animas fallacissimus diabolus suis ditionibus manciparet.
Igitur dum sanctus vir tota nocte pervigilans sisteret et pro suis ovibus incessabiliter Dominum deprecaretur, fixis in terra genibus tunsoque pectore colaphis, expansis manibus, Deum talibus vocibus deprecabatur:
'Omnipotens Deus, cuius mirabilia inenarrabilia sunt, exaudi me servum tuum humilem et peccatorem! Suscipe orationem meam, piissime pater! Perveniat lacrimae meae ante conspectum misericordiae tuae! Adesto mihi, Deus meus, qui ex nihilo fecisti caelum verboque solidasti terram, qui super molem statuisti cacumina montium, qui formasti hominem ex liquido elemento, in cuius factura delectatus es, et praecepisti ei te solum timere. Sub tuo, Domine, imperio omnia cuntremescunt, ante tuum conspectum fugiunt caeli, trement terra, montes commovebuntur, fluenta quassantur, trement angeli, metuunt arcangeli, trepidant dominationes, principatus et potestates corruunt, nubes et aera disparguntur, sol obscurant radios, luna obtenebrescit caliginem, claritatem astrorum minuitur. Miserere nobis, formator humani generis, libera nos in manu forti et brachio excelso, salva nos per tuam sanctam victricem dexteram! Tu es Deus in caelo sursum et in terra deorsum, qui Faraonem cum curribus et exercitibus suis in profundum pelagi dimersisti et Israelitica castra protexisti, qui Amalech evertisti et Amorreos contrivisti, qui castra Assiriorum per angelum tuum sanctum 145 millia prostravisti. Supplico, omnipotens Deus, ut tribuas nobis adiutorium de sanctis caelis tuis, quia tu conteres bella -- Dominus nomen est tibi -- per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti per omnia secula seculorum. Amen.'
Post vero consummata oratione surrexit de loco, lacrimis rore plenus. Alia vero die valde diluculo processit beatissimus quasi ad solempnia missarum, indutusque scema angelica, cum sacerdotibus et clericis et cum turibulis ante illos incensa offerentes, cum ingenti lumine, canendo et Deo psallendo simul ad praedictum regem Attilam properaverunt. Tanta etenim divina pietas institit, ut cor regis non solum ferocis lenocinia [lenitum] videretur, sive coruscantia vestimenta videretur esse deposita, verum etiam pro sanctissimo viro rex cum suis exercitibus adversus alium, si necesse fuisset, dimicaret regem, et quos nuper venerat perdere, postmodum defensaret.
Igitur sedente rege in regali solio, vestimenta auro textilis purpura indutus, videns eum a longe venientem a se cum suis psallentem sacerdotibus, ad suos ait: 'Unde sunt viri isti candidissimi psallentes, vel unde venerunt, aut quid volunt? Ego enim tales homines nunquam meis visibus vidi, nive candidiores, prae omnibus pulcriores et valde electi. Et iste, qui praevius eorum est, quasi angelus Dei.'
Hi qui aderant respondentes dixerunt regi: 'Domine invictissime rex triomphator, virum istum, quem in medio candidorum stantem et plorantem cernis, supplicare tuum potente brachium, ut parcas, venit, misericordiam petit, pietatem tuam postulat.'
Rex autem ad illos: 'Ob quam causam?' Dixeruntque: 'Ne floridam Ravenna in exterminio tradas, ut ad laetitiam cives civitatis restituas.' Iterum rex interrogans ait: 'Ex unde est ille?' Et dixerunt: 'Etiam ipsius episcopati sedem ipse regit.' Et ait rex: 'Interrogate eum, quid sibi vult, aut quale solatium illi inpendet, vel pro qua causa se ille nostris aspectibus stravit?'
Et respondentes regi dixerunt: 'Audientes omnes virtutem tuam magnam et manum tuam validam et tuum esse potentissimum brachium phalangasque tuas robustas, ideo hic vir venit ad te et pro suis filiis cupit animam suam morti tradere, ne sua subversionem videat civitatis; quia fama tua victoriosa in omnem terram crevit et maxime divulgata est.'
Dixitque ad illos rex: 'Quid dicitis inauditam rem? Vestris sermonibus asperis aures meas temptastis. Nonne mondana lex censuit, ut quicunque regis aures inutilia nuntiaverit, gladium iubet demoliri? Dicite mihi, o vos omnes, qui hanc causam nostis, et diligentius curiose audiam: Quomodo potuit hic unus homo tantos filios procreare?'
Et respondentes de astantibus regi cum nimio metu et veneratione, timore territi, dixerunt: 'Non est ita, ut noster arbitratur dominus; tame si vultis audire, quomodo sui filii sunt, veris assertionibus et certissimis eloquiis manifestemus. Non ex conceptu carnis aut ex pollutione libidinis, sed spirituales filii sunt, quos ipse omnipotenti Deo adquisivit et ex paganorum cultu protraxit. Pro ipsis desiderat mori, pro ipsis se sacrificium offert, et antequam vel unus ex suis ovibus extinctus sit, antea se cupit, tuo vibranti brachio, gladio iugulare.'
Audiens itaque rex huiuscemodi verba, per unam scilicet horam in semetipsum cuntremuit, et facies eius immutatae sunt, vultus ipsius erat pallore proditus, corque eius maxima tempestas quatiebatur et cogitationes invicem varia succedebant, mens illius vagabat, consilia eius in diversa rapta sunt, toto obstupuit corpore, in extasim factus est, eo quod coram illo astaret talis sanctissimus vir, qui angelicam faciem contemplare meruit, qui cotidie ad caelestia extollebat mentem, cuius sanctissimi ad sidera resonabant laudes, qui sanctis prophetis assimilatus est et sanctorum apostolorum imitatus est praeconia, etiam dominum imitavit Christum, qui se pro suis tradidit ovibus. Sed Christus Deus, Dei filius, pro nobis miseris in fixura crucis ex corpore animam prodiit et de fauce draconis hominem, quem ex limo dudum condiderat, iterum reparavit et postmodum rediit ad sedem supernam.
His itaque gestis, sensus regis ad eum reversus est, et quod nuper mente captus esse ab hominibus videbatur, sancti viri intercessionibus ad propriam suam reditus est intelligentiam. Exclamavit autem dicens: 'O bonus pater, qui pro suis filiis se optulit morti! O inenarrabilis mansuetudo! O beata tolerantia amplissimaque sapientia! Iste se pro omnibus tradidit et talem Domini sui fidelitatem incorruptam baiulat, ut moriatur ille, antequam de commissis ovibus suis quispiam vinctus educatur. Bonus pastor, sanctissimus vir, dignus, Deo suo fide probatus!'
Et ait rex beato papae Iohanni: 'Tibi, pater, omnia concessa sunt. Ecce non levabo lanceam meam super plebem tuam, nec vibrantem frameam mittam, nec lituus militiae meae sonabit ultra auribus vestris. Unum est tantum, quod facere vobis oportet. Cives enim tui valde ingeniosi et sollertissimi sunt, ne dicant illi de me, quia "expulimus eum fraude deceptus," posteaque tam mihi quanque meis exercitibus vituperium adcrescat. Tuam denique sanctitatem mollivit cor meum. Ite celeriter et portas vestras in terram strate et quadrato muri foramine reserate, ut transeam per mediam civitatem. Equorum meorum ungulae conculcent portas vestras, nihil nocemus cuipiam, nec ullas molimur insidias, neque aliquam iniuriam patietis. Ideo hoc facite, ne callide alia oppida dicant: "Ravenna demolire neque subiugare potuit. Ibi cuntritus est ipse cum exercitu suo, terga dedit, in fugam versus est," et fiant viribus meis verecundia peiora, quam in ceteris regibus praedecessoribus meis, qui longinquo tempore praefuerunt. Nunc in extremis est dies, et nox sidus perducente hic pernoctabo vespere, vero prima lux diei insurgente, ex vestris finibus proficiscar.'
Tunc sanctissimus Iohannes ad suam urbem cum nimia celeritate se recepit. Et excussae de cardinibus portae civitatis terra proiecta sunt, et patefacta hostia superliminaria nuda permanserunt, hostesque illius per totam noctem Ravennensis plateas circumeuntes, una ex altera parte civitas transmearunt. Alia vero die valde diluculo, sol cum rutilo procedente, Attila rex Ravennam iugressus est, et sedens in velocissimum animal cornipedem, praedicta civitatis hostia calcans, vectes cum clavibus et serris ante eum allatae sunt, et nihil exinde aliquid subripere voluit.
Cives vero formidabant magno timore perculsi, et extinplo illorum omnia ferocitate corporum revoluta sunt, inbecilles facti,trementes gementesque, cum magnis suspiriis caelestem Dominum invocantes. Igitur rex egressus extra civitatem, magnis laudibus ante eum praeibant, ornatasque conctis plateis diversisque floribus civitas decorata. Fit postmodum ingens alacritas, et maiores nec non pusilli et mediocres immensa laetitia, quia quod rex suis oculis magnae civitati cumspexit, de caelo illius furia mitigata, illaesam Ravennam post tergum reliquit.
Ex illo denique die non in tanta crudelitates perseveravit et sine bella commissa ad proprium reversus est regnum. Et non tantum viribus fortior fuit, sed ingeniose praeliabat, unde de eo in proverbiis dicitur: 'Attila rex, priusquam arma sumeret, arte pugnabat.' Et post haec omnia a vilissima muliere cultro defossus, mortuus est.
- Sufficiat nunc vobis hodie de viri sancti istius vita audire. Tempus enim prope est, iamque sol duplicat unbras et obtenebrescit dies, deficit hora. Tamen qui curiosius me vult cogere, unde scripsi supra, quomodo sanctus vir iste mortali corpore positus angelicam spiritualem contenplasset effigiem, si post triduum inbecillis non fuero, divino petente auxilio, antiqua verba, quae olim meis auribus insonuerunt, velut diversa holera calathis posita, maximis caracteribus litterarum stilo exaratis, vestris feram cunspectibus.
- Esterna denique die modica molestia corporis coartatus, non vobis omnia valui praedicti sancti viri miracula narrare; sed tamen divina miserante clementia orationibus vestris, quae ex grandaevis viris narrantibus audivi, si verba meminero, hodie explicabo.
Cum istius temporibus, postquam pont Apolenaris Ravenna cuncrematus est nocte in pasca 4. Nonas Aprilis, iuxta Strovilia Peucodis non longe ab urbe Ravenna applicitus Theodoricus fuisset cum hostibus suis in canpo qui vocatur Candiani, postquam duabus vicibus Odovacer superavit, qui illo tempore regnum Ravennae optinebat: tunc exiit Odovacer ad praedictum canpum cum exercitu suo, et superatus est tertio, et ante faciem Theodorici terga dedit, et infra civitatem se clausit. Et abiit ad Ariminum, et venit exinde cum dromonibus in Porte Lione, ubi postea palatium modicum haedificare iussit in insula, non longe a litore maris, ubi nunc monasterio sanctae Mariae esse videtur, infra balneum, non longe ab Ravenna miliario 6.
Et nunc in nostris temporibus praedictum palatium servos meos demolire iussi et Ravenna perduxi in haedificia domus meae, quam a fondamentis haedificavi iure materno, quae vocatur domus presbiteralis in regione qui dicitur ad Nimpheos, iuxta ecclesiam sanctae Agnetis martiris, et ab alia parte numero bando primo, non longe a miliario aureo.
Tandiuque exercitus Theodorici famis perdomuit, quamdiu coria vel alia immunda et orrida urguebantur comedere; et multa corpora, quae servata sunt gladio, famis peremit. Et factus est terraemotus magnus valde gallorum cantu 7. Kal. Ianuarii. Et dedit Odovacer Theodorico filium obsidem 5. Kal., et post 4. [Kal.] Martii est civitate Classe ingressus.
Post haec autem vir beatissimus Iohannes archiepiscopus aperuit portas civitatis, quas Odovacer clauserat, et exiit foras cum crucibus et turibulis et sanctis euangeliis, pacem petens cum sacerdotibus et clericis psallendo, terram prostratus, obtinuit quae petebat. Invitat novum regem de oriente venientem, et pax illa ab eo cuncessa est, non solum Ravennenses cives, sed etiam omnibus Romanis, quibus beatus postulavit Iohannes.
Et subiit Ravennam 3. Nonas Martias. Post paucos dies occidit Odovacrem rex in palatio in Lauro cum comitibus suis. Postquam iubente Theodorico interfectus est Odovacer, solus et securus regnavit Romanorum more.
[Post] omnes adversarios devictos trigesimo regni sui anno Ravennianum exercitum Siciliam misit, depopulavit et suis ditionibus mancipavit.
Et ipsius temporibus a parte aquilonis ab omnibus visum est caelum ardere. Simmachus et Boetius patricii, Theodorico iubente, carne propinqui civesque Romani, cum securibus capitibus amputati sunt.
Et Iohannes papa Romanus post legationem de oriente cum Ecclesio episcopo Ravennae iussu regis Ravennam ductus, ab Theodorico coactus est et tamdiu detentus est, quamdiu mortuus, et infra carcere publico in arca marmorea sepultus est. Et supradicti patricii in alia arca sepulti sunt, quae permanent usque in praesentem diem.
Theodoricus autem post 34. anno regni sui coepit claudere ecclesias Dei et coartare christianos, et subito ventri fluxus incurrens mortuus est sepultusque est in mausoleum, quod ipse haedificare iussit extra portas Artemetoris, quod usque hodie vocamus Ad Farum, ubi est monasterium sanctae Mariae quod dicitur ad memoria regis Theodorici. Sed, ut mihi videtur, ex sepulcro proiectus est, et ipsa urna, ubi iacuit, ex lapide pirfiretico valde mirabilis, ante ipsius monasterii aditum posita est. Satis vagatus sum, ivi per diversa, ad nostra revertamur.
- Multa sanctitas in praedicto viro fuit Iohannes. Et cum ad aures Valentiniani imperatoris eius fama decrevisset, per multa tempora cupierat eum videre. Sed nihil nociva sunt. Quod superius explicare debui, ut non obmittamus, inferius notemus. Quamobrem Valentinianus, serenissimus ex patre Constantio Gallae Placidiae filius, ad sanctum pontificem properavit Iohannem, et excussa diademata capitis, vocum metu et reverentia salutavit, atque ab eo benedictione percepta, ilari vultu recessit.
Non post multos dies idem augustus sub consecratione beati antistitis Iohannis 14 civitates cum suis ecclesiis largitus est archigeratica potestate, et usque in praesentem diem 14 civitates cum episcopis sub Ravennense ecclesia redactae sunt. Una vero episcopali cathedra, civitate destructa, deest, cuius vocabulum Brintum dicitur, non longe a Bononiense urbe. Iste primus ab ipso augusto pallio ex candida lana accepit, ut mos est Romanorum pontifici super diploidem induere, quo usus est ipse et successores sui usque in praesentem diem.
Celsam etenim Valentinianus illo in tempore Ravennae tenebat arcem, regalique aula struere iussit in loco qui dicitur ad Laureta. Ideo Laureta dicitur, quia aliquando triomphalis victoria facta ibidem fuit. Antiquorum talis erat ritus, ut, quicumque de inimicis vel hostibus triumphabat, corona laurea eius capiti cingebatur, unde apud veteres 'laudis' nominabantur. Post vero sublata d litera, addita r, ipsa arbor 'laurus' dicta est.
Et ipsa domus regia multo tempore Valentinianus commoratus est, et hinc atque inde ex utraque parte plateae civitatis magnismoenibus decoravit, et vectes ferreos infra viscera muri claudere iussit. Ideo tanta illius solertia fuit, ut non solum pro ornatuferreos vectes apparerent, verum etiam, si aliquo quoque tempore gens aliqua contra hanc civitatem dimicare voluisset, ut, si non tanta arma, ut opus fuissent, inventa essent, ex ipsis vectibus sagittas lanceasque vel alios fierent gladios, aut pro aliqua utilitate, ut diximus, istius moeniae ferrum expenderent. Qui etiam istius muri civitatis multum adauxit; cingebatur autem antea quasi una ex oppidis. Et quod priscis temporibus angustiosa erat, idem augustus ingens fecit, et iussit atque decrevit, ut absque Roma Ravenna esset caput Italiae.
- Interea cum illo in tempore mater Valentiniani, augusta Galla Placidia ecclesiam sanctae Crucis redentricis nostrae aedificaret, nepta ipsius nomine Singledia nocte quadam per visum ammonita, cui astitit vir in candidis vestimentis, canitie capitis decoratus pulcerrimaque barba, dixit: 'In illo et illo loco non longe ab hac sanctae Crucis ecclesia, quam amita tua haedificare iubet, quantum iactum sagitta est, construe mihi monasterium, sicut designatum inveneris. Et ibi cum inveneris in terra crucis similitudinem, sit ibi altarium consecratum. Et inpone in eum Zachariae vocabulum, praecursoris pater.'
Qua mox evigilans, cucurrit citius ad locum, ubi designatio illi ostensa fuerat; invenit, quasi ad manus hominis cavatum fundamentum fuisset. Quae mox procurrens, retulit augustae cum gaudio magno et petiit ab ea operarios; largivitque illi 13 haedificatores. Et statim coepit haedificare, ut designatum in bissenosque dies et unum insuper omnia cunstruxit et ad effectum perduxit. Et cunsecravit ditavitque eum in auro et argento et coronis aureis et gemmis preciosissimis et calices aureos, quos in nativitate Domini procedunt, per quos sanguinem Domini potamus; in sancta Ursiana ecclesia inde fuerunt. Et iuxta labellum calicis sic invenimus scriptum:
'Offero sancto Zacharia Galla Placidia augusta.' Ipsaque Singledia ibidem requiescit; sepulcrum eius nobis agnitum est. Galla vero augusta haedificavit ecclesiam sanctae Crucis preciosissimis lapidibus structa et gipsea metalla sculpta; et in rotunditate arcus versus metricos continentes ita:
'Christum fonte lavat paradisi in sede Iohannes,
Quo vitam tribuit felicem, martirem mostrat.'
Et in fronte ipsius tenpli, introeuntes pili ianuas, desuper depictis quatuor paradisi flumina versus exametros et pentametros, si legeritis, invenietis: 'Christe, Patris verbum, cuncti concordia mundi, Qui ut finem nescis, sic quoque principium. Te circumstant dicentes ter 'sanctus' et 'amen', Aligeri testes, quos tua dextra reget. Te coram fluvii currunt per secula fusi Tigris et Eufrates, Fison et ipse Geon.Te vincente, tuis pedibus calcata per aevum Germanae morti crimina saeva tacent.' Et dicunt quidam, quod ipsa Galla Placidia augusta super quatuor rotas rubeas marmoreas, quae sunt ante nominatas regias, iubebat ponere cereostatos cum manualia ad mensuram, et iactabat se noctu in medio pavimento, Deo fundere preces, et tamdiu pernoctabat in lacrimis orans, quamdiu ipsa lumina perdurabant.
- Et si vultis eius inquirere annalogiam, Maximiani archiepiscopi cronicam legite; ibi plura de ea et de multis imperatoribus et regibus invenietis. Ipsa quoque augusta, postquam a quodam Athulpo relicta est, ab Honorio imperatore Constantio comiti in matrimonium data est, et post se quasi successorem imperator reliquit. Unoque anno Constantius post mortem Honorii gentibus imperavit, morbo correptus vitales auras amisit; et reliquit filium modicum Gallae, Valentinianum nomine.
Cum bis ternos annos et quatuor tempora anni Valentinianus esset, divo Honorio, patruo suo, in imperium successit, qui triginta et unum annis in inperio durans, Romae occisus est in loco qui vocatur ad Laurum. Gallo vero non vidit necem filii, quia antea Roma obiit 5. Kal. Decembris.
Apparuit post haec stella in caelo ardens per dies 30, et capta et fracta est Aquileia ab Hunis. Arsit Ravenna Idus Martii,et multas opes ab igne cremata sunt.
Sepulta est Galla Placidia in monasterio sancti Nazarii, ut aiunt multi, ante altarium infra cancellos, quos fuerunt aerei, qui nunc lapidei esse videtur.
Aedificavitque ecclesiam sancti Iohannis euangelistae. Cum esset angustiosa per discrimina maris gradiens, orta procella, carina quassante a fluctibus, putans mergere in profundum, Deo votum vovit de apostoli ecclesia: liberata est a furia maris. Et infra tribunam ipsius ecclesiae super capita imperatorum et augustarum legitur ita: 'Confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis, a tenplo tuo Ierusalem tibi offerent reges munera.' Et desuper alium versum invenies sic legentem: 'Sancto ac beatissimo apostolo Iohanni euangelistae Galla Placidia augusta cum filio suo Placido Valentiniano augusto et filia sua Iusta Grata Honoria augusta liberationis periculum maris votum solverent.' Iterumque aedificavit ecclesiam sancti Stephani in Arimino.
- Quid adhuc? Melius est mihi tacendo praeterire, quam per avia et antiqua discurrere. Redeamus ad praedictum stadium et de nostris pontificibus sine mora loquamur. Dignus est enim iam suus successor introduci. Sed tua facta, o beate Petre Chrisologe, quis sufficiat narrare? Etiamsi vox mea excreverit adamantina et aereum pectus, et cincinni mei versus in ligariis fuerint, sic nec omnium facta vestrorum narrare possum.
- Igitur dum beatissimus papa, qui Ravennas praesul [hic nominatur], superius nominatus Iohannes in basilica beatae Agathae missarum solempnia caneret, cum omnia expleret iuxta ritum sanctorum pontificum, post lectionem euangelii, post protestationem, cathecumini viderunt mirabilia, quibus datum fuit videre.
Cum autem beatissimus inciperet canonica verba cum supplicationibus Deo dare et super hostiam signum crucis imprimere, subito angelus de caelo venit et stetit ex altera parte altaris in conspectu ipsius pontificis. Et post expletam sanctificationem, corpus Domini percepisset, voluit diaconus adimplere levita ministerium, non viderat, quod erat calicem porrigere. Subito amotus ab angelo est, et sanctum calicem angelus pontifici porrexit. Tunc universi sacerdotes cum populo coeperunt timere et orrere, videntes sanctum calicem a semetipso inclinato ab ore pontificis et iterum in aere se super sanctum altare recipi. Intentio magna valde in populo adcrevit; alii dicebant: 'Non levita dignus,' alii adfirmabant: 'Non, sed visitatio caelestis.' Et tam diutissime angelus iuxta sanctum virum stetit, quousque expleta fuisset solempnia missarum.
Non post multum temporis, benedictis filiis suis, Ravennenses cives, cum alacritate, quasi ad dapes invitatus, alacri vultu dies cum vita finivit Non. Iunii. Sepultus est in praedicta sancta martiris Agathae basilica post altare, in eo loco, ubi angelum stante vidit; effigiemque eius super sedilia depictam cotidie conspicimus. Apparet, quod fuisset tenui forma et nigri capilli, paucos canos. Sed sanctitate aetatem superavit, quia caelestis Dominus plus mentes quam aetates comprobat. In sensibus fides geritur, non in annis. Et ad eius effigiem infra orbita intus in ecclesia Ursiana per omnem noctem, usque quo suffixa ecclesia renovata est, clari luminis candela fulgebat. Ego enim, fratres, sicut promisi, in quantum valui, favente Deo, istius vitam finivi. Modo sanctum Petrum Crisologum ipsius successorem intromittam.
- Tamen cui assimilare possumus beatissimi vita Iohannis? Si requirimus, cum multis patribus. Si vestris placet obtutibus, non respuite, et si forte fefellero, indulgite; haec enim dico ad vestri haedificationem animi.
Homines sumus et humanis casibus subiacemus. Propheta ergo videns nos carne indutos fragili, in noxa istius gurgitis volutati, exclamans ait: 'Omnis homo mendax.' Sed palam omnibus vobis veniam peto, non protervitate tumida, sed humilitate plena.
Hunc enim virum forsitan cum Iacob patriarcha similare potero. Quando Iacob angelum tenuit et non ire sinivit, dixit illi angelus: 'Dimitte me, aurora est.' Qui respondit: 'Non dimittam, nisi benedixeris me.' Et in eodem loco angelus benedixit eum. Huic enim non benedixit angelus, sed corpus Domini cum sanguine dedit. Oh mihi in parte ultima vitae quis tale sanctificatum corpus et sanguinem Christi dedisset, ut quod meritus non sum accipere in vita, utinam in egressione animae fuissem!
Imitavit vir iste David, sicut audituri estis. Cum vidisset autem David, angelum caedentem populum, extendisset manus superIerusalem, ait: 'Obsecro, Domine, vertatur manus tua super me.' Et iste a rege cum requisitus fuisset, quid vellet, manifestatum ' est, et pro suis ovibus desiderat mortem. Tunc rex pacem, quam pontifex petierat, largivit. David propter sua peccata, quia praesumpsit numerum optinere, quem Deus ut arena multiplicaverat maris: hic autem rex expugnaturus erat civitatem propter peccata populi, quia aliquanti tepidi erant fidei; sed sancti viri orationibus istius et regem mitigavit, et Dei misericordiam a se inclinavit.
Alio assimilabitur viro Tobiam nomine, ad cuius nuptias Raphael angelus missus est, et ut visitaret patrem et visum redderet: ita istum vero et visitavit et sui ministri vicem peregit.
Zacharias denique ille magnus sacerdos, cuius filius in adventu domini nostri Iesu Christi non solum aequiparavit prophetas,sed omnibus praecessit, quem ante Deum sanctum euangelium iustum commemorat, angelum intuens mutus effectus est: iste angelicam co' ntemplatus effigiem hilaris et laetus permansit. Quare hoc? Quia Zacharias dubium se credidit habere filium, eo quod frigescerat sanguis et processerat in diebus multis. Et si dubium fuit de caeleste nuncio, quomodo eum euangelista iustum commemorat? Ait ergo:
'Zacharias et Helisabet erant ambo iusti ante Deum.' Quid est hoc? Quomodo potest fieri?
Dicat David: 'Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.' Audi et Iob: 'Ecce enim caeli non splendent et stellae non sunt mundae in conspectu eius. Quanto magis homo putredo et fil' ium hominis vermis?'
Petrus autem, cui in caelo et in terra potestas solvendi et ligandi data est et claves regni caelorum traditae sunt, dicens:'Exi a me, quia homo peccator sum.' Et si apostolorum principem se peccatorem conspicit, quomodo euangelista sacerdotem connubium vinctum iustum commemorat ante Deum esse?
Veniat Manasses, dicat cum euangelista: 'Abraham, Isaac et Iacob et semini eorum iustum. Abraham, Isaac et Iacob, qui non peccaverunt tibi.' In hoc loco ideo 'semini' dixit, id est Christus, non 'seminibus', iuxta quod dictum est Abrahae: 'In semini tuo benedicentur omnes tribus terrae.' Semini in unum, seminibus in multis.
Ante Dei namque oculos nullus liber invenitur, sicut ait Salomon: 'Non enim est homo super terram, qui faciat bonum et non peccet.'
Ante conspectum divina maiestatis terribiles visiones sunt: ibi enim angeli trement, archangelis metuunt, pavent throni, terrentur dominationes, ruunt potestates, formidant principatus, commovebuntur virtutes caelorum, pertimescunt iusti, terra fugit, elementa quassantur.
Et homo, ex quo inquinamentis natus, insuper peccati servus, quomodo iustificatur? Audi Iob: 'Quis potest ante eum apparere mundus natus de muliere?' Caritati vestra peto, mihi indulgentiam vel etiam veniam modicam concedite, quia hodie fatigatus et humanis negotiis praegravatus somnum non corpore refocillavi; non vobis gravis appareat de istis quaestionibus, quia, largiente Domino, si vita comes fuerit, crastina explicabo. Et si aliqua intercesserit dilatio et citius nodum quaestionis non solvero, sanctum imitamini auangelium, sicut ait: 'Patientia have in me, et omni reddam tibi.' Non me iudicate ut inscius, nisi dilatator.
Sed Zacharias quomodo iustus? Aut quomodo David eructuans: 'Nullus vivens ante Deum iustificatur' ? Aut quomodo Manasses dicens: 'Abraham et ceteri, qui non peccaverunt tibi, Domine'?
Aut quomodo Moises intonans ait: 'Dominator domine Deus misericors et clemens, nullusque aput te per se innocens est.' In posteris verbis explicabo, quid multifaria necesse est, quam istius, qui ex Aegipto plebem duxit, qui mare tumidum et molem stare fecit, qui manna in populo in heremo cibavit, qui de caute aquam produxit, cuius manus gravi Amalech interiit, qui Cananeorum regem contrivit, qui Ethan fluvio siccavit, qui laticem potus amaram et inditam per lignum potablilem fecit, qui in Syna decem verba legis in binis lapideis tabulis accepit, cuius facies solis rutilum superavit, qui haereum serpentem pro plaga Israelitica in heremo exaltavit, cuius inimici terra absorbuit, qui vitulum aureum confregit, qui cum Deo quasi cum amico facie ad faciem locutus est, qui per columnam nubis diei et noctis igneam Israheliticus protegebat exercitus, supra cuius haec omnia angelus in ministerium datus est, dicente Domino: 'Ecce mitto angelum meum, qui praecedat te et custodiat semper.' Ita et huic viro sacro Iohanni sui custodem corporis ex caelis angelum misit.
- Sed ista omnia, quae superius nodis alligata enixius reliqui, quomodo iustificet homo, aut quomodo in peccatis moreretur vel condemnetur, in sequenti sermone, ut fastidium non creetur, in vita alterius sancti viri, donante Domino, gratanter nunciabo.
Rexit autem beatissimus iste Iohannes ecclesiam suam annos 16, menses 10, dies 18.
DE SANCTO PETRO XXI.
- Petrus XXI, pulcer aspectu, delectabilis forma. Ante eum nullus pontifex sapientia fuit similis sibi et post eum non surrexit. Multorum librorum volumina conditor, et velut irriguus fons ita in eum divina sapientia cotidie emanabat; unde pro suis eum eloquiis Chrisologum ecclesia vocavit, id est aureus sermocinator.
Natione ex Corneliense territorio, nutritus et doctus a Cornelio illius sedis antistite; et pro sui nutritoris amore Petrus iste beatus, quod dudum Imolas praedictum vocabatur territorium, ab illo iam tempore Corneliense nominavit. Sed aiunt alii, ideo Corneliense, eo quod Cornelii Forum fuisset.
- Iste temporibus primi Leonis sanctissimi papae Ravennatis ecclesia cathedram regebat. In ipsis diebus saevissimus Euthichem presbiter maligno spiritu instigat, et contra sanctam et individuam fidem catholicam s' uis pessimis cogitationibus malignam coepit heresem excitare. Quem sanctissimus Leo per suam epistolam in conspectu sanctorum multorum Dei episcoporum ammonuit, nunquam potuit eius superstitiosa credulitas ad bonum revocare propositum. Sanctus igitur Leo ad beatum Petrum huius Ravennatis [civitatis] pontificem res notas celeriter fecit, quem scribens epistolam ad ipsum hereticum direxit, per quam in Calcedonense sinodo, quia non consensit, demersus est.
Sed ipse sanctissimus Leo multas vices per sua epigrammata Constantinopolitanam urbem misit, non solum ad Gallam Placidiam, verum etiam ad Valentinianum et Honorium et ad ceteros alios fidei robustos, simulque ad divum Gracianum et Eudoxiam sequestratim contra praedictum Euthichem presbiterum diversas, ut diximus, epistolas; et tanto in tempore protelata fuit usque ad tempora Marciani imperatoris.
Igitur, ut diximus, cum multa altercatio de sancta intemerata fide catholica facta fuisset multis diebus, contigit, ut cum episcoporum cuncilio fuisset allatus praedictus hereticus, coram omnibus sacerdotibus Theodorus episcopus cum eo certare coepit, ostendentes singula volumina de sanctis scripturis et diversa testimonia, quod sancta indivisa sit Trinitas et Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus esset Deus coaequalis, ex duabus manens naturis Dei et hominis.
Non consensit. Tune auctoritate apostolica demonstrata non resipuit. Ostensaque est beati Petri Crisologi episola, in qua ex parte continebat ita: 'Humanas leges intra 30 annos in nos omnes li' tigiosas interimunt quaestiones, et tu circa quingentos annos cur tanto praesumis in Christo conviciare sermone? Vere oportet te humiliare ad sanctum Romanum pontificem et diligenter eius praecepta custodire. Et non aliter aestimes, nisi quod ipse beatus Petrus apostolus vivus sit et apostolatu cathedrae Romanae sedis in carne teneat principatum.'
Post haec autem ipse Euthichem saevissimus in ipso cecidit concilio, sacerdotum vero ceteri post solutum concilium una cum plebe omnium christianorum Deo immensas gratias agentes et maximas laudes imperatoris catholicam et rectam fidem observantibus, valedicentes, abierunt laetantes.
- Igitur, carissimi, illud, quod residuum est de Crisologi vita in medium proferamus et inquiramus, quomodo aut qualiter in tali ortodoxa sede non ex propriis ovibus, sed a subiecta Corneliense ecclesia Ravennenses cives pontificem ordinaverunt.
Tempore namque illo, postquam defunctus est beatissimus ante nominatus praesul Iohannes, convenerunt universus coetus populi, una cum sacerdotibus, sicut mos est ecclesiae ritu, et elegerunt sibi pastorem. Cumque omnes cum eo properantes Romam venerunt ad sanctum papam apostolicae sedis, ut eorum ordinaret electum, ne tali ecclesia viduata esset a pontifice tantis diebus: die vero crastino erant omnes parati, ut cum viro, quem elegerant, sanctis apostolicis praesentaret aspectibus.
Igitur nocte eadem apparuit ad sanctum Sixtum urbis Romae episcopum per visionem beato apostolo Christi clavigero Petro una cum Apolenare discipulo suo et inter ambo stans beatus Petrus Crisologus, et parum beatus apostolus Petrus gradum figens, dixit ad sanctum papam Sixtum: 'Vide hunc virum, quem elegimus nos, qui stat in medium nostrorum, ipsum consecra non alium.'
Idcirco expergefactus papa iussit valde introduci diluculo plebem universa et virum, qui ordinandus erat. Intuitus est eum diutissime sanctus papa et ait: 'Ite, tollite eum de medio! Hunc non cognosco. Nisi adduxeritis mihi, quem ostensus est, alium non ordinabo.'
At illi coeperunt inquirere inter se mutuo, quae esset huiuscemodi res; eiectisque omnibus foras, contristati sunt. Alia vero die iussit, ut populus cum omnibus clericis maximis et mediocribus et pusillis ante se introducti fuissent; et cum non vidisset formam viri, quae illi ostensa fuerat, ait: 'Requirite ex vobis, forsitan non omnes venistis, utrum plures estis?'
At illi dixerunt: 'Non ex nobis quempiam, invenies, domine papa.' 'Ite et egrediemini foras! Nondum electum video.' Tertia die denique iterum apparuit ad eundem papam nec vigilans pleniter, nec pleniter dormiens apostolorum principem cum discipulo suo, sicut et prius, et sanctissimus Petrus Crisologus inter se tenentes, dicentem illi: 'Diximus iam tibi, ne super alium manus imponas nisi super hunc virum, quia in illius temporibus Ravennatis ecclesia, ut pinguedo olei Iucernae illuminans, cum ab igne fuerit applicata, ita illius pinguescet et illuminabitur doctrina.'
Altera die introducuntur omnes, et non invenitur. Tunc sanctus papa sedis Romanae dixit ad Corneliensem episcopum, qui in illo tempore cum Ravennensis civibus Romam ierat: 'Introduc omnes sacerdotes et clericos tuos, forte ibi inveniam vir, qui mihi ostensus est.'
Cui ille cum supplicatione respondit, dicens: 'Non habeo talem virum, nisi unum diaconum, qui praeest omnibus rebus meis, super cuius manus ego servus tuus incumbo. Si iubes, ut in medium veniat, deferatur.'
Cui beatissimus papa: 'Veniat non solum ille, sed et ceteri omnes; et si videro quem cupio, gratanter suscipio.' At ubi ingressi sunt omnes, statim ut vidit sanctus papa virum, quem sibi per visionem ostensum fuerat, conspexit eum ut gemmam fulgentem, et hinc atque illinc per spiritum cognoscens vultum beati apostoli Petri et Apolenaris pontificis, Crisologi Petri dextram sinistramque tenentes. Et ut haec omnia sanctus papa conspexit, statim de sede surgens, et obviam illi quasi medium atrium ivit, libenti animo alterutrum se salutaverunt usque ad genua. At ubi subtrahere se sanctus Petrus Crisologus papae voluit, beatissimus papa non sinivit.
Statim coepit fremitum dare populus inter se et maximum clamorem ad caelum. Alii dicebant, quia 'neophitum non recipimus. Non ex nostro fuit ovile, sed subito invadit cathedram episcopalem quasi latro. Tollite, tollite eum de medio! Non recipimus, quia de subiecta ecclesia non licet in maiorem transferre.' Alii contra aiebant: 'Iustus est hic homo, non recte dicitis. Suscipiamuseum, ut bene nostra sit civitati, quia prudentissimus est et castissimus et doctor bonus omniaque gloria dignus. Ex nostra cognatione est, nihil in eum mali sentimus, timore Domini plenus; sine causa eum perdere vultis.'
Sanctus vero Sixtus III. sedis Romanae in tali altercatione populus huc illuc divisus conspiciens, palam omnibus retulit visum, ut superius diximus, quomodo per ammonitionem apostolicam eum consecrari debuisset. 'Et si istum non vultis patrem, a me recedite et a sancta catholica Romana ecclesia alienate vos omnes.'
Tunc illi quasi ex una voce coeperunt clamare et dicere: 'Ordinetur, ordinetur!' Conscripserunt celeriter decretum, et perinpositionem manus recepit Spiritum sanctum ordinatusque est in pontificem, cum gloria ad Ravennam sedem reversus est. Ex illo iamdie coeperunt eum omnes venerare quasi angelum Dei.
- Aedificavit hic beatissimus fontem in civitate Classis iuxta ecclesiam quae vocatur Petriana, quam Petrus antistes fundavit. Qui fons mira magnitudinis, duplicibus muris et altis moenibus structis aritmeticae artis.
Iterumque fundavit domum infra episcopium Ravennae sedis, quae dicitur Tricoli, eo quod tria cola contineat; quae haedificianimis ingemosa inferius structa est.
Fecitque non longe ab eadem domo monasterium sancti Andreae apostoli; suaque effigies super valvas eiusdem monasterii est inferius tessellis depicta. Foris vero parietibus proconnisis marmoribus decoravit; et in ingressu ianuae extrinsceus super liminare versus metricos continentes ita videlicet:
'Aut lux hic nata est, aut capta hic libera regnat.
Lux est ante, venit caeli decus unde modernum,
Aut privata diem pepererunt tceta nitentem,
Inclusumque iubar secluso fulget Olimpo.
Marmora cum radiis vernantur, cerne, serenis
Cunctaque sidereo percussa in murice saxa.
Auctoris pretio splendescunt munera Petri.
Huic honor, huic meritum tribuit, sic comere parva,
Ut valeant spatiis anplum superare coactis.
Nil modicum Christo est. Artas bene possidet aedes,
Cuius in humano consistunt pectore tenpla.
Fundamen Petrus, Petrus fundator et aula.
Quod domus, hoc dominus, quod factum, factor et idem,
Muribus atque opere. Christus possessor habetur,
Qui duo cunsocians mediator reddit et unum.
Huc veniens fundat pariturus gaudia fletus, Contritam solidans percusso in pectore mentem.
Ne iaceat, se sternat humo morbosque latentes
Ante pedes medici, cura properante, recludat.
Saepe metus mortis vitae fit causa beatae.'
- Multa condidit volumina et valde sapientissimus fuit. Iste una cum Proiecto a beato Cornelio Imolensis ecclesiae una hori in diacones ambo consecrati sunt. Post vero divina providentia ambo solium episcopalem tenuerunt: Petrus Ravenna ecclesiam, Proiectus sortitus est Imolensem. Postquam hic pontifex ordinatus est, postmodum ab ipso iste alter episcopus ecclesia Corneliense consecratus est temporibus Gallae Placidiae augustae, sicut scriptum reperimus.
Corpus beati Barbatiani idem Petrus Crisologus cum praedicta augusta aromatibus condiderunt et cum magno honore sepelierunt non longe ad posterulam Ovilionis. Consecravitque ecclesiam sancti Iohannis et Barbatiani, quam Baduarius haedificavit.
- Cognovit autem post haec hic beatissimus Petrus per spiritum finem vitae suae. Ivit ad Corneliensem ecclesiam, et ingressus infra basilicam beati Cassiani, obtulit munera, id est cratere aureo uno et patera argentea altera et diademata aurea magna preciosissimis gemmis ornata. Haec omnia a sancti Cassiani corpore imbuit positaque super aram illius ecclesiae. Et stans super cripidinem iuxta altare, expansis manibus benedixit cunctam plebem, sacerdotes et populos; oravit dicens:
'Tu dedisti, domine Deus, animam in corpore isto; tu iterum misericors suscipe eam, quia tua sum criatura. Non occurrat mihi iniquissimus diabolus, sed angelus tuus sanctus suscipiat eam et collocare iubeas in sinibus patriarcharum, ubi lux permanet et gaudium immensum est. Et nunc, Domine, te confiteor labiis et corde; tu, qui cuncta patrasti ex nihilo, qui solus nosti prisca, praesentia et futura, da populo huic cor docibile, ut timeant te et agnoscant, qui tu es Deus in caelo sursum et in terra deorsum, qui per sanctum Filium tuum totius generis humani salutem recuperasti, in quem credimus Deum et dominum angelorum, qui es benedictus in secula seculorum. Mitte illis, domine Deus, verum pastorem, qui tuas congreget oves, non disperdendum, sed ad caulas ecclesiae congregandum. Non sopiat ut mercenarius, non sit ut alienis ovis custos, sed verus pastor, qui oves cum agnis commissis inmaculatas tuo aspectu repraesentet; ne ille ferox immanissimus lupus, qui praedam rapere quaerit, a te pastoris corda excitata rapida voluptas depellat, vellera fidelium ovium non diripiat, nec sancta ecclesia vocis balatibus gemat. Tu, bonus pastor, pastorem tribue huic populo: mitem pastorem, non percussorem, sed nutritorem, non ut allidat, sed defendat, non spernentem, sed revocantem, non raptorem, sed largitorem, non ut laceret, sed conpescat, non cupidum, sed tributorem, non elatum, sed humilem, non saevum, sed blandum. Custodi eos - populus tuus est - et oves manuum tuarum, qui es benedictus in secula.'
Ad lugendum populum ait: 'Filii carissimi, audite me. Ego vado et ingredior viam universae terrae, ubi constituta est domus omnis viventis. Nunc, filii, confortamini et estote viri prudentes. Dabit vobis dominus Deus pastorem et rectorem, sicut scriptum est: "Non repellit Dominus plebem suam in finem et hereditatem suam non derelinquit." Ipsum audite: ille docebit vos, ille vos per amoena pascua ducet, ille sui verbi pabulo vos reficiet; ipsum audite, non cunturbemini! Et vos viscera mea non contra eum in tumore cordis elevetis: non cum tumultu et iurgio pastorem eligatis, non patrem huius patriae pro pecunia hanc optineant sedem, sed hoc diligite, quem Dominus elegerit. Estote perfecti filii. Ab omni herese servate vos, cavete ab Arriana dogmata, sanctam et incontaminatam catholicam fidem tenete! Corpora vestra servate absque pollutione, quia templa Dei aestimata sunt. Haec custodite et agite, ut mereatis vos cum vestro pastore in universorum placitorum caelesti Domino viam parare. Praeceptas eius satis custodite! Obedite ei, ut ille pro vobis oret, quia omnipotens Deus non vult hilarem, sed cor contritum suscipit et humiliatum spiritum. Sit benedictio domini Dei omnipotentis super vos et super filios vestros, in generatione et progenie, nunc et semper et in secula seculorum.'
Cumque omnes respondissent 'Amen,' conversus ad aram beati Cassiani ait: 'Deprecor te, beate Cassiane, intercede pro me! Tuae domui quasi vernaculus fui, a Cornelio istius sedis in hanc ecclesiam gremio nutritus. Iterum a te reversus, animam nunc Deo omnipotenti trado, corpus autem meum tibi commendo.'
Hac et huius similia, dum diceret, quasi qui eructuans, ovans et exultans, flentibus cunctis qui aderant, reddidit spiritum 3. Non. Decembris. Caementarii vero post sedem ipsius ecclesiae paraverunt celeriter sepulcrum in loco ubi ipse praecepit, et ibidem sanctum corpus receptum est; permanet usque in hunc diem. Sedit autem annos. . ., menses. . ., dies. . .
DE SANCTO AURELIANO XXII.
- Aurelianus XXII, insignem virum, aetate iuvenis, senior sensu et omni elegantior gratia, ab omni opere malo suspensus, mitis in populo, in ovibus mansuetus.
Auxit iste supra fundamentum domui, quam beatissimus Petrus fundavit, iam dicta Tricolli, sed nec ipse eam cunplens. Et ut sciatis, o dilectissimi, maxima gravamina meam super inposuistis cervicem. De hoc denique viro nihil potui aliqua facta reperire, nisi tantum res, quam detinet Ursiana ecclesia territorio Comacliense in loco qui dicitur Ignis et Baias, - id est ydolorum nomina - non longe ubi ecclesia beatae Mariae in Pado vetere sita est, ipse adquisivit. Et ipsius temporibus praedictum haedificatum est monasterium.
- Sed propter vestram orationem, ne istius historiam brevem appareat, quid valet humanus sensus ex caeli auxilio, scientia nostra, vos horantes, inspirante Domino, sine qualibet trepidatione narremus.
Ut ille plasmator et amator hominum, qui spiraculum vitae tribuit et spiritum in visceribus nostris confirmavit, sensus et argumenta et corda docilia dedit et suam dilexit facturam, augeat nobis talem intellectum, ut nos vestra possimus postulationem implere, et vos suscipiatis, ut magis cum desiderio legatis et amore, quam cum fastidio vel negligentia hunc replicetis volumen. Sed ego protinus infirmus ex corporis parte vix hodie explere queo; tamen in quantum valeo, Creatore omnium adiuvante, incipiamus.
Nolite facere, sicut esterno fecistis die. Satis me inpulit vestrum eloquium. Videte, ne multum gravetis me, quia iuxta Salamonis verba: 'Qui vehementer premit ubera, excutit sanguinem,' sic de me vestram consideret prudentiam. Hoc cogitate: non meum, sed omnipotentis donum est. Oh miser ego, qui sic duris quaestionibus cotidie a vobis flagellor! Non ita facite! Tamen si vultis me plus sermonibus cumfringere, ut coactus hunc Pontificalem citius expleam et vestris manibus tradam, considerate prius vestram fragilitatem et postmodum meam cognoscite. Hodie denique sex gero lustra, duobus insuper annis et bis quinos menses, ex quo lumen recepi, de vulva matris meae egressus: nunquam tanta flagella passus sum, nunquam sic cohartatus, quomodo esterno a vobis fui die. Et si tanta etiam delectatio est vobis, me caedere et ac auriculis huc illuc attractare et manibus post terga religatis vinctum ducere, insuper dorsum pectusque flagellare et meis scapulis plagis superinponere, consentiam, facite quod vultis! Et post haec omnia sinite me et a me cessate, patientiam tribuite et alienate vos a me; et quantum de pontificibus vita scriptum est, retintete. Nihil a me amplius audietis.
Sed istius vitam Aureliani expleam et postea sileam. Aliud quid mihi plus, nisi sola patientia? Quid prodest? Quid me arguitis? Nisi Dominus mihi dederit linguam heruditionis, quomodo illi placet, de me fiat.
Per Ezechielem intonans ait: 'Linguam tuam adhaerescere faciam palato tuo, et eris mutus.' Et ad Moisem: 'Quis fecit hos hominis? Nonne ego?' Et David filius: 'Omnis sapientia a domino Deo est.' Et Daniel: 'Ipsius regnum et sapientia et fortitudo.' Ecce vos quare saevistis? Quantum permittet mihi ille opifex, qui me ex luto suis finxit manibus, tantum loquor; non aliter possum. Haec omnia vobis iusinuavi: vos condita mente tenete.Scire igitur vos volo, quia veniet tempus, si hunc Pontificalem propter vestram lacerationem relinquero, cum legeritis et dimidium usque huc inveneritis, recordabitis postea cum gemitu ea, quae a me vobis dicta sunt: sed rem nihil proderit. Et si volueritis me postmodum postulare, ut expleam, non exaudiam. Ego desidero, ut per Dei omnipotentis dispensationem labor meus ad effectum perveniat: vos pro nimia celeritate vultis, ut relinquam. Non facio.
Quia memini verba, dilectissimi, eo quod in vita beati Iohannis vestrorum debitor me esse professus sum, et callide fugiens vestris coram flammantiis luminibus occultavi, et quia statim invenistis me, occultare me non possum; et si mea ignoratis debita, postquam me coegistis, antequam examinetis, verissime manifestem. Debitor sum vobis hanc quaestionem de fluvio Etham.
- Scriptum est enim: 'Tu irrupisti fontes et torrentes, tu siccasti fluvium Etham.' Ecce debitum meum. Sed quare siccavit fluvium Etham, videamus.
Audite per prophetam dicentem: 'Ecce ego feci novam,' dicit Dominus, 'in deserto viam et in aquoso flumina.' Et si Dominusomnia flumina, etiam et maria fecit, cur ergo solus Etham fluvius siccavit, dicente propheta: 'Tu irrupisti fontes et torrentes, tu siccasti fluvium Etham'?
Denique allegorice intelligi volunt alii fluvius Etham, stirpem Esau, eo quod non propagavit sobolem ut filii Iacob, dicentem Ysaac patrem eorum ad Iacob: 'Crescas in mille milia et multipliceris ut arena maris et astra caeli et velut pulverem terrae, germines ut erbas virentes, dilataberis ad orientem et occidentem et ad septentrionem et meridiem;' ad Esau autem: 'Quid tibi faciam, fili mi? quia dominum tuum illum constitui. Vives gladio et fratri tuo servies.'
Sed tamen quaerendum nobis est valde istorialiter, qualis iste Etham fluvius fuit. Legimus in Exodo, quando transducti suntfilii Israhel per mare rubrum, non post multos dies 'venerunt in locum qui dicitur Mara.' Ibi enim aquae amari satis erant; Mara vero 'amara' interpretatur. Pro nimia autem amaritudine non ex ea populus potabat, sed arefacti a siti invenerunt flumen Etham et hausta aqua biberunt, corporaque eorum in tumore versa sunt. Aquae Etham fluvii, aiunt quidam, non solum amarae erant, sed etiam bibentes in tumorem vertebantur, et disrumpebantur viscera eorum. Tunc vociferati sunt contra Moisem, et Moises cum ipsis ad Dominum: et siccavit Dominus fluvium Etham. Potest et aliud intelligi.
Etham fluvius intelligitur diabolus, qui verum venenum, et in superbia tumida colla extollit. Ipse sagitta plena tossica succis contra servos Dei semper sagittat, stimulis b incontinentiae. Sed veniens per virginem Christus verbum, siccavit fluvium Etham, hoc est religavit diabolum, principem mortis, restauravit mundum et misertus est humano generi.
Et si Deus hominem fecit, secundum quod legimus, et mundus totus fabricatus est solus, cur ergo necesse fuit homini subvenire et mundum iterum restaurare? Primus ex limo terrae fecit hominem in carnem et dedit illi spiraculum, post multa tempora regeneravit per gratiam. Numquit non potuit Deus homini educere de laqueo mortis, nisi sumpsisset virgineam carnem? Potuit, et sine dubio, credo, potuit. Et cur non fecit? Superius iam audistis: 'Quis cognovit sensus Domini, aut quis consiliarius eius fuit?'
Sed in quantum valeo, dicam veraciter cum magno timore: Erat homo ex terra terrenus, carnalem positus in paradiso, subiectasub eo omnia, et princeps omni creaturae. Videns spiritalis diabolus tantas divitias ei traditas, tumidus superbia accensus furore, acsi diceret: 'Ex caelo proiectus sum, dignitatem perdidi angelicam et, quamvis spiritalis sum, amissus caelestia externa delectamenta, nihil habeo. Iste modo statim ut creatus est, omnia bona tradita illi sunt, insuper gaudia paradisi. Ego quid faciam?' Hac invidia, carissimi, cotidie diabolus contra prothoplastum inardescebat. Igitur, excogitata malitia, ingressus est in serpentis beluino gutture et per gulam suasit hominem, et postquam spernit praeceptum Adam, omnia secum perdidit; et diabolus non solum exultavit, sed etiam delusit. Ecce transgressione mortis in Adam, si cunsideretis prudentiam magnam, coram vobis quae apposita est, quaestionem; sed iuvante Domino solviturus ero.
Vicerat diabolus filium terrae virginis, necesse erat, ut a filio vinceretur Mariae virginis. Ex limo et substantia terrae factus est homo carnalis terrenus: ex verbo Dei et virgineo utero factus est homo carnalis et spiritualis. Temptaverat diabolus terrenus et seduxit: temptavit caelestem, et confusus abscessit. Ideo necesse erat, ut, qui filium virginis vicerat, a filio virginis vinceretur, ut virgo iterum repararet, quem ante per Deum generaverat virgo.
Quare non per angelos aut per aliquam caeli militiam, sed per semetipsum principem daemonum prostravit? Diabolus non spiritualis formam inspexit in Adam, sed carnalis; ideo Christus carnalis se permisit temptare, ut non callidus diceret seductor: 'alia forma habuit Adam, alia Christus.' Videns forma Christi, cogitavit Adae: aequalis forma, sed non aequalis virtute. Hominis Christus forma, sed deifica virtus.
In multis possimus reperire locis in Sancta Scriptura, ubi Adam peccavit, Christus recuperavit: Adam per gulam peccavit, Christus per abstinentiam diabolum superavit. Adam de virgine terra, Christus de virgine Maria. Terra dicta est a pedibus terendo, Maria interpretatur 'domina', sive `stella maris', sive `illuminatrix'; et si forte alio modo Maria produxeris, i breviaveris, Maria dixeris, plenitudo intelligitur. Adam suasus per mulierem, Christus restaurans ecclesia natus de muliere. Adam deceptus per lignum,
Christus restauravit mundum per lignum. Adam proiectus de paradiso, Christus in cruce latronem introducit in paradisum. Adam proiectus in inferno, Christus retrahens eum de inferno. Ecce inter utrumque qualis similitudo! Homo semetipsum perdidit, et Filius Dei omnes liberavit, qui est benedictus in secula.
- Vir autem iste Aurelianus post pauca annorum curricula defunctus est in pace 7. Kal. Iunii. Observans beati Petri Crisologi praecepta, non declinavit ex ea. Aedificia vero domui incunsummata reliquid. Sepultus est in ecclesia apostolorum iuxta anbonem, non longe a tumulo ubi beatus requiescit Neon, antequem a nobis Neonis corpus ad sedem translatum fuisset. Sedit autem annos. . ., menses. . ., dies. . .
DE SANCTO ECCLESIO XXIII.
- Ecclesius XXIII, sanctus vas, aequalis statura, nec longam attulit, nec brevem avertit. Planum capillis habens caput irsutumque supercilium, modica canities decorusque forma.
Ipsius temporibus ecclesia beati Vitalis martiris a Iuliano argentario una cum ipso praesule fundata est. Et hic pontifex in sua proprietatis iura haedificavit ecclesia sanctae et semper virginis intemeratae Mariae, quam cernitis, mira magnitudine, cameram tribunalis et frontem ex auro ornatam, et in ipsa tribunali camera effigies sanctae Dei genitricis, cui simile nunquam potuit humanus oculus cunspicere. Quis vir ille ausus est diutissime intuere imaginem illam, continentem ita versus metricos sub suis pedibus [inveniet], videlicet:
'Virginis aula micat, Christum quae cepit ab astris,
Nuncius e caelis angelus ante fuit.
Misterium! Verbi genitrix et virgo perennis
Auctorisque sui facta parens Domini.
Vera magi, claudi, caeci, mors, vita fatentur.
Culmina sacra Deo dedicat Ecclesius.'
Incoatio vero haedificationis ecclesiae parata est ab Iuliano, postquam reversus est praedictus Eeclesius pontifex cum Iohanne papa Romam de Constantinopoli cum ceteris episcopis, missi a rege Theoderico in legationem, sicut superius audistis. Aedificavit Tricollem, sed incunsummatam reliquit.
- Heu vobis gregibus, quales erant pastores! quantum mutati isti ab illis! Vera lucerna in ecclesia fuerunt, quorum lumen lucernae cotidie fulgebat his qui in domo Dei erant, sicut dicit Dominus: 'Lucerna corporis tui est oculus tuus, si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; et aliter, si oculus tuus; nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit.' Sufficiant ista hodie, ut, isto amoto, alium pontificem introducamus.
- Sed, sicut superius dixi, in tenpore istius ecclesia beati Vitalis martiris a Iuliano argentario cunstructa est. Nulla in Italia ecclesia similis est in aedificiis et in mechanicis operibus. Expensas vero in praedicti martiris Vitalis ecclesia, sicut in elogie sancta recordationis memoriae Iuliani fundatoris invenimus, 26 milia aureorum expensi sunt solidorum. Igitur iste beatissimus obiit, sepultus est in ecclesia beati Vitalis martiris, infra monasterium sancti Nazarii ante altarium, in medio loco iuxta corpus hinc beati Ursicini antistitis et inde beati Victoris, in medio autem iste.
- Contigit eo tempore, cum inter beatum Ecclesium pontificem et sacerdotes de singulis rebus ecclesiae contentio adcrevisset, ierunt ad sanctum papam Felicem urbis Romae, ut inter eos iusta moderamina sanciret. Quem accersitum Ravennatem, pontificem cum clero universo, mox inter eos decrevit, statuit atque firmavit continentem ita:
Litera Felicis papae. 'Felix IIII. episcopus urbis Romae. Laudanda est decessorum nostrorum solicitudo de pace et quiete ecclesiastica. Constitutum, quia pastor advigilantia continere debet intemptiones, aut dampnat, aut corrigit: oportet in hunc ipsum tramitem nobis ambulantibus similia cum eis conspici; quia quorum per Dei misericordiam loca gerimus, ipsorum sequi nos decet exenpla. Ex invidia sacerdotes ecclesiae Ravennatis talia contigerunt, quae omnium catholicorum animas cuntristasse noscuntur, altercationes, seditiones, pravitates, quae omnem disciplinam ecclesiasticam disrumpere niterentur. Ista nos iterum, verum Dei timorem ante oculos habentes, ut nec illicitis audaciam demus excessibus et non abiniciamus, . . . per cunstitutum nostrum ordinare, quod iustum est, secundum Salomonem dicentem: "Non dares transitum aquae." Ergo recensentes capitulis a fratre [nostro ] Ecclesio et a presbiteris et diaconibus et clero et notariis ecclesiae Ravennatis nobis oblatis, praesentibus fratre et sacerdote nostro Ecclesio et eius clericis inferius designatis, quae rationi vidimus convenire, censemus:
Eos clericatus officium debere suscipere, quorum vitam et cunversationem sacrorum canonum non possit inpugnare auctoritatis.Clericos vero, secundum sanctorum patrum regulas, volentes duntaxat et denunciantes, quantum ad presbiteros et diaconos pertinet, ' statutis iubemus tenporibus solempniter promoveri. De vero Ravennatum et Classicanum ecclesia antiqua consuetudo servetur. Clerici vero vel monaci ad indebitum optinendum ordinem vel locum potentium patrocinia non requirant, per quae aut non faciendo ingratus, aut faciendo iniustus videatur episcopus. Quartam patrimonii Ravennensis ecclesia, hoc est tria milia solidorum, solitis erogationibus clericis omnibus vel quibus erogari est solitum conpleatur. Si quid tamen ex pensionibus vel hereditatibus crescere, Domino nostro volente, contigerit, eodem Domino mediante, etiam quartae portionis proficiat; sic tamen, ut, brevibus ordinatis, quod singulis distribuitur latere non possit, secundum merita, secundum loca, quia omnia Deus secundum iustitiam et mensuram cunstituit. Ita ut unusquisque extra necessitatem infirmitatis aut causam idoneam altari omnia in suo officio vigilanter observet. Excepta vero praediorum, sive accessiones propter rei familiaris expensas, vel exenia, quae diversis offerantur, et cunvivia, quae ei exibere, vel pro loci sui [honore], vel merito, vel pro advenientium susceptione, necesse est, episcopo cunstituimus debere proficere.
Nullam cuniurationem, nullum cunventiculum, quod vel apud laicos esse nun potest inpunitum, in ecclesia Dei ullus facere temptet ex clero. Nam sicut non optamus nec superna misericordia patiatur ammitti, si quis temptaverit, sentiat auctoritatem canonum et ecclesiasticam disciplinam, secundum apostulum dicenteni: "Excedentes in cunspectu omnium corrige, ut residui timorem habeant."
Mereantur boni studii laudem, qui in operibus Dei vigilant; sentiant affectum proprii sacerdotis, qui per obedientiam suam videntur ornare propositum; glorientur de sui amore pontificis, qui in suis officiis ab operibus Deo placitis cum eius obsequiis non desistunt, sicut divina loquuntur eloquia: 'Dignus est operarius mercedem suam."
Ad patrimonium vero ecclesiae ex eorum episcopi iudicio. . . . . . . . ex clero personae electae cum solatiis, quae pro notitia deputaverit episcopus, sub idonea fideiussione mittantur, quorum fides fuerit et industria cunprobata, ut et alimonia pauperorum fraudem non patiatur et quantitas patrimonii ecelesiae latere non possit, et unusquisque clericus sub timore Dei et proprii sacerdotis de his, quae sibi commissa fuerint, exponat fideliter rationes.
Illud vero, quod omnino ac religioso debet execrari proposito, nos nec oportebat loqui nec verbis exponere. Pervenit ad nos, aliquos de clero spectaculum interesse, quae res ita crudelis est, ut animas catholicorum pro sua execratione cunturbet, uti quos in domo Dei divina eloquia recitantes audiunt, eosdem cuntra mandata in spectaculis aspiciant cunvenire. In his disciplina cunfunditur, divina praecepta calcantur. Unde obortet episcopum et de hoc parate sollicitudinem gerere, ut, si non faciunt, faciant in futuro, et si faciunt, iuxta disciplinam, ecclesiastica corrigantur.
Si quis vero de clero praedia urbana vel rustica ad ecclesiam pertinentia detinet, eisdem libellis sub iusta pensionis aestimatione factis statuimus collocandam, hac ratione, ut exinde quod in commodis suis solent accipere, ipsi retineant, quod superest ecclesiasticis inferant compendiis profuturum. Circa praedia urbana vel rustica ceteraque mobilia pro anima sua mercede a fidelibus nominatim diversi basilicis derelicta, vetus consuetudo servetur.
Notarii vero iuxta ordinem matriculae, primicerii, secunderii, tertius, quartus, quintus, sextus et septimus, suo periculo in cunspectu presbiterum et diaconorum documenta ecclesiastica sub fidelium brevium discriptione suscipiant, ut, quotiens exigerit causa, fideliter proferantur, cuntradant atque recipiant.
Omnia tamen cum iussione et cum ordinatione episcopi sui eosdem iubemus efficere. Ideo enim universa describenda sunt ecclesiastica documenta, ne ullo modo aut suscepta pereant, aut tempore, quo sunt necessaria utilitatibus ecclesiasticis, exiberi non possint. Qui tamen notarii in officio suo observantes strenue, cunsequantur sine inminutione commoda sibi vel prioribus suis antiquitiis deputata. Ipsi etiam, sicut exigit ratio et antiquitas ordinavit, libellos et securitate totius patrimonii ecclesiasti, quorum interest, subscriptas episcopi manu cuntradant. Quibiiscunque vero secularis cunversationis hominibus nullam necessitatem rei familiaris tolerantibus, ecclesiastici iuris praedia vel urbana vel rustica data sint, episcopi sollicitudine, per eos quibus iusserit clericos ad dominium revocet ecclesiae, nec deinceps, praeter causam superius cumprehensam, dare praesumat. Mastalo vero archidiaconus ecclesia Ravennatis commoda eidem loco iuxta antiquam cunsuetudinem deputata sine imminutione percipiat, sicut eos, qui ante eum fuerunt, claruerit cunsecutos.
Monasteria vero virorum sive ancillarum Dei ab episcopo ordinentur, ut omnibus ratio, iustitia, pax et disciplina servetur. A nobis haec loci nostri exigit ratio non taceri: fratri nostro Ecclesio ea imminet custodire, quia pacem generat cum canonibus servata iustitia. De iustitia caritas procedit, per quam Deum videmus et per cuius gratiam haec possimus praecepta servare. In nullo ergo esse cunvenit negligentes, sed vigilantes ad omnia, ut talentum, quod nobis est creditum, cum boni operis augmento ipsi omnium bonorum datori reddamus.
Recognovimus Celius. Felix episcopus ecclesiae catolicae urbis Romae huic cunstituto inter partes subscripsi.Nomina presbiterorum, diaconorum vel clericorum Ravennatis ecclesiae, qui Roma venerunt cum episcopo: Patricius presbiter.
Stephanus presbiter. Constantinus presbiter. Servandus presbiter. Honorius presbiter. Exuperantius presbiter. Clemens diaconus.
Ursus diaconus. Felicissimus diaconus. Vigilius diaconus. Neom diaconus. Iohannes diaconus. Stephanus diaconus. Geroneius subdiaconus. Honorius subdiaconus Petrus subdiaconus. Vitalis subdiaconus. Iulianus acolitus. Faustinus acolitus. Romanus acolitus. Severinus acolitus. Andreas acolitus. Petrus lector. Marcus lector. Asterius lector. Petrus alter lector. Andreas lector.
Marinus defensor. Maiorianus notarius defensor. Hermolaus primocerius defensor. Honorius cantor. Tranquillus cantor. Antonius cantor. Melitus cantor.
Nomina presbiterorum, diaconorum, qui Romam venerunt cum Victore presbitero et Mastalone diacono: Laurentius presbiter. Rusticus prcsbiter. Victor presbiter. Tomas presbiter. Mastalus diaconus. Magnus diaconus. Paulus diaconus. Agnellus diaconus. Maurus subdiaconus. Stephanus acolitus. Vincemalus acolitus. Vindemius acolitus. Colos acolitus. Cassianus acolitus. Laurentius acolitus. Stephanus acolitus. Tomas lector. Laurentius lector. Florus lector. Reparatus lector. Luminosus lector. Calunnios lector. Ysaac lector. Laurentius orrearius. Petrus decanus. Stephanus decanus.'
- Resipuit autem beatus post haec Ecclesius et sic fuit cum ovibus velut pater cum filiis; et largivit omnia clericis suis, ut correptus fuit a Romano pontifice, immo et anplius largus factus est, et post haec rexit ecclesiam suam in pace et nullum verbum murmurationis nisi laudes a suis audivit clericis. Et haec statuta permansit suis posteris multis temporibus.
Sepultus est, ut diximus, in ecclesia sancti Vitalis. Et in atrio ipsius frontis aulae versos metricos iussit tessellis argenteis scribere continentis ita:
'Ardua consurgunt venerando culmine templa
Nomine Vitalis sanctificata Deo.
Gervasiusque tenet simul hanc Prothasius arcem,
Quos genus atque fides templaque cunsotiant.
His genitor natis fugiens cuntagia mundi
Exemplum fidei martiriique fuit.
Tradidit hanc primus Iuliano Ecclesius arcem,
Qui sibi commissum mire perfecit opus.
Hoc quoque perpetua mandavit lege tenendum,
His nulli liceat condere menbra locis.
Sed quae pontificum constant monumenta priorum,
Fas ibi sit tantum ponere, seu similes.'
Sedit autem annis 10, menses 5, dies 7.
DE SANCTO URSICINO XXIIII.
- Ursicinus XXIIII, humilis vir, rubicundam habens faciem oculosque grandes, procer statura, tenui corpore, sanctus de opere sancto. Haedificator Tricolii, sed non explevit.
Denique istius pontificis temporibus defunctus est Athalaricus rex Ravennae 6. Nonas Octubris, et alia die elevatus est Deodatus, et deposuit Malasintha regina de regno, et misit eam Deodatus in exilium in Vulsenis pridie Kalendas Maias. Et, ut aiunt quidam, domum, ubi haedificatum est monasterium sancti Petri qui vocatur Orfanumtrofium, ipsa aedificare iussit propria iura. Non post multos dies ivit rex Deodatus Romam, et revertente occisus est a Gothis 15. miliario de Ravenna mense Decenbris. Et in mense Madio ipso anno ingressus est Belisarius patricius in civitate Classis, et ingressus est Ravennam. Dehinc reversus ad Siciliam, depopulavit eam. Defuncta est Theodora augusta Constantinopolim die 27. mense Iulio. Et ingressus est Narsis chartularius Ravennam cum exercitu magno in praedicto mense, 5. feria; et pugnavit cum Tutilano rege, et mortuus est, et multitudo exercitus eius ceciderunt gladio, et reliqui vulnerati abierunt. Et levaverunt super se Gothi regem nomine Teia in Ticino, et fuit modica quies.
Sufficiat nunc ista hodie, tempus est iam, ut in aede revertamur et vitam pontificis expleamus, et quod residuum fuerit, cumotia fuerit, constanter enarremus.
- Iussitque et ammonuit hic sanctus vir, ut ecclesiam beati Apolonaris ab Iuliano argentario fundata et consummata fuisset. Qui iussa mox adinplens, Deo volente, structa ab eo sancto est viro. In Italiae partibus lapidibus preciosis nullam ecclesiam similis ista, eo quod in nocte ut in die pene candescunt.
Igitur iste sanctus vir cotidie sacrum agni corpus super aram dominicam manibus discerpebat et peccata populi lacrimas expiabat.
- Sed quia hodie in domum meam vestra nobilitate voluistis declinare, quid faciam, cum sim custos pauperie domus et indigens sum victus? Non mea mensa talis est neque cordis cellarium, ut possit corpora vestra reficere. Sed tamen pinguissimum habeo agnum, cuius comestum corpus nunquam minuit, sed senper integer permanet. Turpe est enim, ut, postquam aditum monasterii mei, domus beati Bartolomei, intrastis, quod non ex ipso apostolo benedictionem percipiatis et ieiuni redeatis.
Deferantur quatuor pedes, et ponite mensam desuper. Quatuor stabiles pedes quatuor euangelistae sunt, qui totum quadratum suis praedicationibus cuntinent mundum; mensa vero desuper est sancta ara, id est crux, ubi occubuit Christus et oblatus est hostia Patri pro salute mundi. Sicut quatuor pedes, ita quatuor cornua mensae. Discubuistis? Comedite panem. Ipse panis hic appositus est, qui dixit: 'Ego sum panis, panis vivus, qui de caelo descendi.' Vescimini non carnales cibos, sed caelestes, non terrenum panem, sed angelicum.
Ille panis, de quo David cantabat: 'Panem caeli dedit eis, panem angelorum manducavit homo.' Quomodo angeli comedent, qui incorporei sunt? nunquid carne induti sunt? Non comedent morsibus, sed de plenitudine Divinitatis satiantur, quae est panis vivus in secula seculorum.
Veniat hic agnus super discum positus, involutus, sicut positus fuit in sancto sepulcro, ad ignem applicatus, sed non conbustus. Idem ad inferos descendit, extinxit gehennae flammas, destruxit mortem, occisit leonem, cunfregit tartara, abstulit iustos, contrivit aereas portas et vectes adamantinos deiecit, iuxta illud propheta: 'Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, o inferne.' Resurrexit de sepulcro, nobis reliquid carnem suam; ambulans super pennas ventorum, calcabit capita nubium, receptus est in caelis, sedit ad dexteram Patris. Ipsa ex carne comedite inmaculato agno. Si comederitis eius carnem et biberitis eius sanguinem, in eo manebitis, et ipse in vobis, sicut ait: 'Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eum.'
Nonquid non lex, quae per Moisem data est, praecepit, ut nullus animalis sanguis comestus sit, quia ipsius anima est? Praecepit, et vere praecepit. Sed hic agnus nihil communis, nihil terrenus, sed ipse solus, solus inmaculatus, solus de solo, verus de vero, qui sua non habet [peccata], nostra tollit. Sic et Hebreorum populus, quando egressus est de Aegipto, postes sanguinem agni linierunt, ut percutienti angelo non esset interemptus, et ubi non erat cruor sanguinis agni, percussa est domus, quia Dominus transiens per mediam Aegiptum divisit electos a reprobis. Ecce carnem quam cotidie comedimus agni, et nihil minuit, immo magis crescit et se comedentibus vitam largitur aeternam.
Nunc post cibum subsequatur potus. Bibite lucidissimum vinum ex ea vite, qui dixit: 'Ego sum vitis vera, et pater meus agricola est.' Hoc vinum veniat cum canticis et organis, cum citharis et choris, cantibus et psalteriis, cornis et cinbalis et sinphoniis, cum honore magno et honestate multa, quia dignum est. Cantica ista laudatio spiritualis, organa vero fauces nostra sunt, cithara autem pectus humanum, quod cotidie coram Deo percutimus, quia, sicut cordis cithara, ita pectora nostra cordis pulso percutimus; chorus vero sacerdotum acies demonstrantur, tuba autem vox nostra est, quia in ipsa laudes reddimus Patri; psalterium a psalmorum cantu, qui totam Trinitatem et unitatem inseparabilem tenet figuram; cinbala vero et sinphonia, vox psallentium in choro in magno sonitu per quam tota ecclesia lectiones cuncrepant, die noctuque Deo invocare non cessant.
- Hac in suis temporibus beatus iste Ursicinus peragens, iussu divino separatus est ipsius a corpore anima, ivit corpus in propria. Sepultusque est in basilica beati Vitalis martiris ante altarium sancti Nazarii. Sedit autem annos 3, menses 6, dies 9.
DE SANCTO VICTORE XXV.
- Victor XXV. Victor quid est? Ex optatione parentum sibi divinitus fuerat cognomen, ex suo proprio vero actu agnomen, eo quod castra diaboli orando ieiunandoque per multas virtutes saepissime vicit. Iste pulcra fuit facie et alacri vultu.
Haedificator Tricoli, sed non explevit. Fecit autem et civorium de argento super altarium sanctae ecclesiae Ursianae, quae a nomine haedificatoris vocatur, miro opere. Alii aiunt, una cum plebe, et alii dicunt, quod temporibus Iustiniani orthodoxi senioris imperator per suggestionem sibi postulasset, quod tale opus facere voluisset, ut auxilium praeberet. Qui misericordia motus omnem censum istius Italiae in ipso anno beato Victori largivit. Quem cum accepisset, cunstruxit, ut cernitis, opus, quod dehinc, sublato ligneo vetusto, centies viginti librarum argenti iusto pondere structum est. Et super arcos civorii versus conscripti hii sunt:
'Hoc votum Christo solvit cum plebe sacerdos
Victor, qui populis auxit amore fidem.
Pontifici Christo solventi vota ministrat
Aligerum cingens haec loca sancta manus.
Egregium miratur opus sublata vetustas,
Quae melior cultu nobiliore redit.
Catholicae legis venit . . si quis amator,
Mox reparatus abit corpore, Christe, tuo.'
Reliquo vero, quod remansit, diversa vascula ad mensam pontificis extruxit, de quibus ex parte aliqua permanent usque in praesentem diem. Fecitque endothim super sancta ecclesia altarium Ursianae ex auro puro cum staminibus siricis, ponderosa nimis, mediam habens coccam; et inter quinque imagines suam ibi decernimus, et subtus figuratos pedes Salvatoris graphia contexta est purpurata:
'Victor episcopus, Dei famulus, hunc ornatum ob diem resurrectionis domini nostri Iesu Christi anno v. ordinationis suae obtulit.' Refecitque balneum iuxta domui ecclesiae, haerens parietibus muri episcopii, ubi residebat, quod usque hodie mirifice lavat,et precio