Jump to content

Liber Psalmorum (Anselmus Laudunensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Psalmorum
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 113

Documenta Catholica Omnia pdf


Liber Psalmorum

Liber Psalmorum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.1079B

PROLOGUS BEATI HIERONYMI IN LIBRUM PSALMORUM.

( Vide Operum ejus tom. VIII. )

PROTHEMATA IN PSALTERIUM.

113.0841A| (AUG.) Liber iste intitulatur apud Hebraeos Liber hymnorum, hac ratione, quia hymnus est ubi habentur verba et laus cum cantico, quod in psalmis invenitur. Intitulatur etiam, secundum quosdam, liber Soliloquiorum: quod ideo videtur fieri, quia illud quod aliquis secum rimatur, et a nullo discit, nisi a veritate sibi interius praesidente, soliloquium dicitur, verbi gratia, quemadmodum beatus Augustinus secum de natura animae, et de natura Dei investigavit, eodem modo potest dici Propheta secum investigasse de incarnatione Filii Dei, et de reparatione humani generis. Rex David et propheta, cum prospere regnaret, volens cultum Dei magnificare, cum arcam a Philisthaeis redditam, longo tempore 113.0841B| post incertis sedibus vagantem, tandem in Jerusalem reduceret, nudus cum cithara praecedebat (II Reg. VI): sed et quatuor millia virorum elegerat, qui, non solum voce, sed etiam instrumentis musicis, psalmos canerent: quibus praeposuit quatuor, Asaph, Idithun, Eman, Ethan, vel filios Core, qui a patris scelere vel sacrilegio degenerantes quem ignis consumpserat ([Num. XVI] ), in cultu Dei devotissimi perstiterunt.

(HIERON.) Psalterium est quoddam musicum instrumentum in modum Δ litterae compositum: et ab eo musico instrumento (per quod modulatum fuit praesens opus) nomen sibi sumpsit. Psalterium apud Hebraeos vocatur nebel , apud Graecos, ψαλτήριον, apud Latinos vero organum. Multi dicunt David 113.0841C| non fecisse omnes psalmos, eo quod quidam ex ipsis intitulantur in persona aliorum. Sed, ut dicit beatus Hieronymus, non sunt audiendi in hoc. Nam David composuit omnes psalmos: modo etiam apposuit, in quo multos auxiliatores habuit, quibus praefecit quatuor, videlicet Eman, Ethan, Asaph et Idithun. Divino consilio hoc fuit factum, ut psalmi intitularentur in personis aliorum, vel propter interpretationem nominum tantum, vel propter negotium, vel propter utrumque. Propter interpretationem nominum tantum, ut in persona Idithun; propter negotium, ut in persona Aggaei et Zachariae; propter utrumque, ut in persona Salomonis; Idithun, Asaph, filii Core et caeteri hujusmodi, non fuerunt auctores psalmorum, sed praepositi artificibus qui psalmos 113.0841D| personabant tribus modis: vel humana voce, vel musicis instrumentis, vel communiter utroque modo. Et hoc dupliciter, vel post vocem instrumento, vel post instrumentum voce: unde nomina illorum ut 113.0842A| honorem de ministerio sumerent, titulis inseruntur maxime pro significatione rerum. Psalmus vero est instrumenti sonus, canticum humanae vocis cantus in laudem Dei; psalmi canticum, cum post instrumentum vox, psalmus cantici, cum post vocem instrumentum.

(CASS.) Solet quaeri cur prae aliis Scripturis psalmi in Ecclesia legantur? Quod ideo est quia antiquitus apud Hebraeos mos iste in templo Dei erat. Vel, quia psalmi plus mysteriorum quam caeterae Scripturae continent, et breviter multa dicunt, in quibus omnis lex et prophetae et Evangelium constat.

(CASS.) Prophetia est inspiratio vel revelatio divina, quae eventus rerum vel per facta, vel per dicta immobili 113.0842B| veritate pronuntiat, unde prophetia visio, propheta videns. Multis autem modis haec gratia data est: vel per operationes hominum, ut fuit arca Noe et sacrificium Abrahae, et transitus maris Rubri; vel per nativitates, ut Esau et Jacob, qui futura significabant; vel per loquentes angelos, sicut locuti sunt Abrahae, Lot et aliis; vel per visiones, sicut Isaiae et Ezechieli, et caeteris; vel per somnia, sicut Salomoni, Joseph et Danieli; vel per nubem et vocem de coelo, ut Moysi; vel adhuc aliis modis. David autem nullo horum, sed coelesti aspiratione intus edoctus, Spiritu in eo loquente, completus est, ut in I Reg.: « Directus est Spiritus Domini in David (I Reg. XVI). » Et Dominus: « Si David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo 113.0842C| filius ejus est? » (Matth. XXII.) Spiritus autem sanctus sic datus est prophetis, ut aliquando pro peccatis recederet et placatus rediret; et sicut Petrus ait: « Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed, Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti homines Dei (II Pet. I). » Non sunt autem illi a munere prophetiae alieni, quibus data est facultas intelligendi vel interpretandi Scripturas.

(HIERON.) Multa genera sunt christorum: patriarchae dicti sunt christi, ut: « Nolite tangere christos meos (Psal. CIV); » in Parabolis, dicuntur christi omnes qui de Aegypto egressi sunt. Chrisma in Exodo fit, unde sacerdotes uncti; est aliud unguentum, quo reges inunguntur; sed hoc duobus modis, quia si David est et Salomon, id est, forti manu et 113.0842D| pacificus, ungitur cornu; si Jehu et Azahel, lenticula, quod est vas fictile. Sed et Cyrus, rex Persarum et Medorum, qui Israel relaxavit, christus est, secundum illud: « Haec dicit Dominus christo meo 113.0843A| Cyro (Isa. XLV), » quod non sinunt sequentia de Salvatore accipi, ut quidam putant. Est unguentum propheticum, quo praecipitur Eliae ut ungat Elisaeum in prophetam (III Reg. XIX); super omnia est unguentum spirituale, quod dicitur oleum exsultationis, quo Christus unctus est prae participibus, qui habent chrisma baptismi. Quod si perdat quis, non desperet; quia de separando chrismate scribitur in Levitico (Lev. XIII), quod cum lepra alicujus fuerit mundata, mittat ei sacerdos oleum in manu sinistra, et caetera quae ibi dicuntur, et ipse vocetur christus Dei. Hoc autem restat quod idem homo frequenter ungitur, ne sit occasio ruinae negligenti. Sufficit enim leproso ut, post primum unguentum perditum, ungatur secundo; sed ille saepe ungitur qui semper 113.0843B| proficit: et, de oleo leprosi, venit ad unguentum populi; inde ad sacerdotale; de quo ad chrisma pontificis; a pontifice ad regem; a rege ad patriarchas; a patriarchis ad Christum.

(CASS.) Sicut prophetia fit diversis modis, ita et diversis temporibus. Est igitur alia de praesenti, ut Elisabeth: « Unde mihi hoc, ut veniat mater Domini? etc. » (Luc. I.) De praeterito, ut Moyses: « In principio, creavit Deus coelum et terram (Gen. I). » De futuro, ut: « Ecce Virgo concipiet, etc. (Isa. VII). »

Item prophetia alia est secundum praescientiam Dei, quam necesse est omnibus modis impleri, ut: « Ecce Virgo concipiet, etc. » Alia secundum comminationem, ut: « Quadraginta dies, et Ninive subvertetur (Jonae III). »

113.0843C| Notandum igitur quod propheta aliquando loquitur indiscrete de futuris quasi de praesentibus; aliquando de praeteritis, aliquando etiam proprie de futuris: quod ideo fit, quoniam omnia dictante Spiritu sancto dicit, cui sunt omnia nota, sive praeterita, sive futura, tanquam praesentia.

(REMIG.) Liber iste ex centum quinquaginta psalmis, non sine altioris mysterii ratione, consistit. Hic enim numerus mysteriis celeberrimus. Constat enim ex octogenario et septuagenario, quibus ex octonario et septenario principium et significatio est. Octonarius enim octavam resurrectionem significat: quia cum sex sint aetates viventium, septima morientium, octava resurgentium erit. Per septenarium vero, hujus vitae tempus significatur, quod septem dierum 113.0843D| repetitione agitur. Recte ergo tali psalmorum numero liber iste compositus est, quia sic in hujus vitae septenario operari ac vivere nos docet, ut in octava resurrectionis stolam gloriae consequamur. Vel ideo quia per octonarium Novum Testamentum significatur: octoadi enim patres Novi Testamenti deserviunt, observantes diem octavam resurrectionis Christi, id est, Dominicam, octavas sanctorum, exspectantes octavam resurrectionis mortuorum. Per septenarium vero Vetus Testamentum, quia hebdomadi, id est septenario, patres Veteris Testamenti servierunt, observantes septimum diem, septimam septimanam, septimum annum et quinquagesimum, qui septenis annorum hebdomadibus texitur, id est 113.0844A| jubilaeum: unde Salomon: « Da partes septem, necnon et octo (Eccl. XI). » Bene igitur hoc numero psalmorum liber iste editus est, cujus partes utriusque Testamenti doctrinam et mandata continent.

(AUG.) Item per tres quinquagenas triplex fit psalmorum distinctio, propter tres status Christianae religionis significandos: primus poenitentiae, in qua et prima psalmorum quinquagena terminatur, scilicet: « Miserere mei Deus; » secundus justitiae, in qua et secunda quinquagena: « Misericordiam et judicium cantabo tibi; » tertius status vitae aeternae, in cujus laudem tertia quinquagena finitur, scilicet: « Omnis spiritus laudet Dominum. »

(ID.) Unus est liber Psalmorum, non quinque, ut in Actibus apostolorum legitur: « Sicut scriptum 113.0844B| est in libro Psalmorum » (Act. I). Hieronymus tamen dicit quinque libros, id est, quinque distinctiones quae fiunt per « fiat, fiat. »

 Ordo psalmorum ab ordine historiae discordat, quia ante peccavit David cum uxore Uriae, et de poenitentia cecinit: « Miserere mei, Deus, » quam filius ejus eum persequeretur et cecinerit: « Domine, quid multiplicati; » sed ab Esdra propheta instinctu divino ita ordinari creduntur.

Materia est integer Christus, sponsus et sponsa. Intentio, homines in Adam deformatos Christo novo homini conformare. Modus tractandi: Quandoque agit de Christo, secundum quod caput est, aliquando secundum corpus, aliquando secundum utrumque. Secundum quod caput, tripliciter: quia vel secundum 113.0844C| divinitatem, ut: « Tecum principium, etc.; » aliquando secundum humanitatem, ut: « Ego dormivi, etc., » aliquando per transsumptionem, ut quando utitur voce membrorum, sicut ibi: « Longe a salute mea, etc. » Item de Ecclesia tribus modis: aliquando secundum perfectos, aliquando secundum imperfectos, aliquando secundum malos: qui sunt in Ecclesia corpore, non mente; numero, non merito; nomine, non numine.

PSALMUS PRIMUS.

VERS. 1.-- « Beatus vir qui non abiit, etc. » (AUG., Enarr. in Psal., tom. III.) Ordo, abiit Adam cum a Deo recessit; stetit, cum delectatus est peccato; sedit, cum in superbia confirmatus redire non potuit, nisi per istum liberatus, qui nil horum habuit. 113.0844D| Abiit Adam cum persuasioni diaboli consensit; stetit, dum pomum comedit; sedit, dum se excusavit: « Mulier quam dedisti mihi me seduxit. » (Gen. III). Ad similitudinem exsulantium, qui dum sunt in via facilius revocantur, dum jam stant difficilius: demum difficillime, dum ibi magistri et domini effecti sunt. (REMI.) Peccatur cogitatione, actu et verbis docendo. (CASS.) Impius in Deum, peccator in se, pestilens in proximum. « In cathedra dans exemplum peccandi. » (CASS.) Thronus regum, tribunal judicum, cathedra proprie doctorum. (Ibid.) Quasi ita ait: Vos qui cecidistis per primum Adam, conformamini huic secundo: quia beatus primo contrarius

113.0845A| VERS. 2.-- « Sed in lege. » AUG. (CASS.) Hic ostenditur plenus omni bono in se. (AUG.) Non est laus perfecta fugere vituperanda, nisi sequantur laudanda. Quo ordine creverunt in primo, removentur a secundo.

« In lege. » (Ibid.) Qui est in lege secundum legem agit, qui sub lege secundum legem agitur: ille liber, iste servus. (Ibid. AMBR.) Aliud est lex quae scribitur servienti, aliud quae mente conspicitur ab eo qui non indiget litteris. « Voluntas. » (CASS.) Ut non sit taedium laboris, nec otiosa, sed meditabitur semper. Voluntas sensus est sub lege; rationis, in lege; divinitatis, supra legem.

VERS. 3.-- « Et erit. » (Ibid.) Hic ostenditur utilis nobis, dans fructum vitae, et folia, et obumbrans, 113.0845B| « Beatus vir. Sed in lege. Et erit. » Plena definitio beati viri. Haec omnia non omni beato viro, sed soli Christo, conveniunt. « Tanquam lignum. » (Ibid.) Secundum similitudinem ligni vitae quod est in paradiso, unde obediens homo comederet. « Lignum. » (Ibid.) In paradiso est lignum vitae, lignum ad vitam, et lignum scientiae boni et mali. « Aquarum. » (AUG.) Aquae Spiritus sanctus, secundum illud: « Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII), » et est contra aestus vitiorum. (CASS.) Vel per aquam, sapientia Dei, qua reficitur interior homo, ut sitis aqua. (AUG.) Vel mortale genus, ut Job: « Aquae multae populi multi, » quia defluunt in mortem, ut aquae in mare. « Dabit. » (Ibid.) Dare pertinet ad rationalem sensum et ad offerentis voluntatem. 113.0845C| « Et folium. » (Ibid.) Sicut folia fructus tegunt, ita verba Domini promissiones suas custodiunt. « Et omnia. » (Ibid.) Quid per singula.

VERS. 4.-- « Non sic impii. » Hic de ultione iniquorum adversos terret, horum formido gratiora facit praemissa. « A facie terrae. » (AUG.) Stabilitatis aeternae, quia ut haec terra nutrit et continet hominem, ita illa interiorem.

VERS. 5.-- « Ideo non resurgent. » Quia projicit ventus, id est, ideo quia dati sunt in reprobum sensum: ideo non resurgunt prima resurrectione, ut se judicent in consilio, ut voluntates Dei suis praeferant. Vel in concilio, id est, in concordi multitudine justorum impii idololatrae, vel apostatae. Peccatores, falsi Christiani: vel ideo non resurgunt in futuro, 113.0845D| ut judicent, vel ut judicati in concilio, id est, in collegio justorum quiescant. « In judicio, etc. » In judicio quatuor erunt ordines: alii judicabunt et non judicabuntur, ut perfectissimi; alii nec judicabunt, nec judicabuntur, ut damnati infideles; alii judicabuntur et salvabuntur, ut mediocriter boni; alii judicabuntur et peribunt, ut fideles mali. « In concilio. » (AUG.) In aeterno bono, quod sequi consilium fuit sanctis. « Vel in concilio, » in judicio, ut cum eis judicent; quia judicium est, quando diversa peccata diversis poenis punientur; et ex hoc similitudine dicitur. « Resurgunt. » Quae resurrectiones: animae, a peccatis in praesenti; corporis, a morte in futuro, qua fiet impassibile et immortale.

113.0846A| VERS. 6.-- « Quoniam novit Dominus, etc., » Id est, non resurgunt hi in anima, quia Deus non approbat opera eorum, sed justorum tantum.

PSALMUS II.

« Psalmus. » Modulatio quae fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quae fit per observantiam decem mandatorum. « David. » (CASS.) Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui aereas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant.

VERS. 1.-- « Quare fremuerunt gentes, etc. » (CASS.) Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, 113.0846B| praedicit quasi propheta. « Inania. » (Ibid.) Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret.

VERS. 2.-- « Reges. » (Ibid.) Prior qui infantes occidit Herodes, posterior qui Pilato consensit in morte Christi. Reges et principes. (Ibid.) Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur.

VERS. 3.-- « Dirumpamus. » (AMB.) Vel convenerunt, dicentes: Dirumpamus rationes eorum, Domini et Christi, vel Christi et discipulorum, quibus nos sibi astringere volunt. (AUG.) Et si aliter posset dici apertius illis convenit qui nolunt jugum Christi sibi imponi. « Vincula. » Promissiones vitae aeternae, 113.0846C| et comminationes gehennae, per quae volunt nos sibi subjugare. « Projiciamus. » Destructis rationibus, dominium ipsius a nobis excutiamus. (Ibid.) Jugum, id est, legem: sed « qui habitat in coelis. »

 VERS. 4.-- « Irridebit. » (Ibid.) Ut quando positis custodibus surrexit: « Subsannabit, » quando per mundum dispersi sunt. Irrisio Dei vis est praescientiae quam dat Deus sanctis, ut, videntes nomen Christi futurum in omnibus gentibus, illos inania meditatos intelligant.

VERS. 5.-- « Loquetur ad eos. » (Ibid.) Planius aperit cum dicit, conturbabit. Ira Dei est motus qui fit in anima quae legem Dei novit, cum videt eam a malo praeteriri per quem motum multa vindicantur: vel, ira Dei est obscuratio mentis transgressorum 113.0846D| legis.

VERS. 6.-- « Ego autem. » (CASS.) Secundo, inducit verba ejus de omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate ejus discimus. « Rex. » (ID.) Sic et reges terrae ab eo constituti. « Praedicans super Sion, » sic et prophetae, « Filius, » sic et Israel, « Genui te. » Hoc soli Christo.

VERS. 7.-- « Dominus dixit. » Persona regnantis. « Filius meus. » (AUG.) Ideo do tibi gentes haereditatem potius quam alicui obedienti: quia Filius per naturam, et consubstantialis ineffabili genitura. « Hodie. » (Ibid.) Etsi possit accipi de die qua secundum hominem natus est, tamen hodie quia praesentiam 113.0847A| significat, de sempiterna generatione sapientiae Dei accipiatur.

VERS. 8.-- « Postula. » (AUG.) Ad susceptionem hominis pertinet: quae pro salute hominum facta, secundum quam interpellat pro nobis. « Haereditatem. » (CASS.) Haereditas ab hero, quod in ea potestate libera dominetur.

VERS. 9.-- « Reges eos. » (AUG.) Partim reges, partim franges, secundum illud: « Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum (Luc. II), » ut qui justus est, justificetur adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXII). » « Virga ferrea. » (CASS.) Potestas Christi, virga ferrea; peccator, vas figuli, quod et luteum et facile frangitur.

VERS. 10.-- « Et nunc, reges, intelligite. » Nunc, 113.0847B| id est, per ea quae dicta sunt. (CAS.) Tertio pro his patefactis admonet omnes humiliter obedire, et suadet ab utili ne pereant, et ab honesto, quia beati qui confidunt in eo. In hoc post Christum quasi Apostolus loquitur.

(AUG.) Vel, me rege constituto, ne tristemini, reges terrae; expedit enim vobis ut sub illo sitis, a quo est intellectus, et eruditio, ut non temere dominemini, sed Domino omnium serviatis, et in beatitudine exsultetis.

VERS. 12.-- « Nequando irascatur. » (Ibid.) Dubitatio non secundum prophetam, sed secundum ipsos, qui cum dubitatione cogitant iram Dei. « De via justa, » id est, Christo sublati, vel de bona operatione.

113.0847C| VERS. 13.-- « Cum exarserit. » (CASS.) Modo non ardet cum castigat, ut pater, sed in futuro ardebit, quia nihil patientiae in futuro erit. « In brevi ira. » Quia non singula horum separatim, sed simul omnia discutit.

PSALMUS III.

VERS. 1.-- « Psalmus, » (AUG.) de passione et resurrectione Christi: Filius Judas a quo fugit, cum illo discedente cum caeteris in montem secessit; vel potius cum mentem ejus sapientia Dei deseruit, ut totus esset diaboli, quae desertio fuga propter celeritatem dicitur. Unde: « Quod facis, fac citius (Joan. XIII). » Cui Christus pacem exhibuit, ut et David filio iniquo, unde pax patris dicitur: Judas vero ut Absalon suspensus interiit. Proponit duas partes 113.0847D| oppositas. Vox Christi quasi admirantis, cum ad salvandum venit: « Domine, quid, etc. »

VERS. 2.-- « Domine, quid. » (CASS.) Primus psalmus de his qui breviter de passione et resurrectione facit, contra eos, et maxime paganos, qui gloriam majestatis non putant ad humilia posse descendere.

VERS. 3.-- « Multi dicunt, etc. » (AUG.) Vel hoc dicit unusquisque qui a vitiis et cupiditatibus impugnatur.

« Dicunt animae: Non est salus, etc. » Coacervatione vitiorum subrepit desperatio sanitatis, quasi vitiis insultantibus animae; vel etiam diabolis et angelis ejus, per suggestiones.

113.0848A| VERS. 4.-- « Susceptor meus es. » (CASS.) In Christo. Caput, Christum, vel mentem quae servit legi Dei. « Percussisti omnes. » Recte in praedestinatione dicitur de diabolo et angelis ejus. « Super populum. » Hoc est unumquemque nostrum. (ID.) Vel hoc loquitur Ecclesia et caput ejus, inter procellas persecutionum per totum orbem constituta. Multi dicunt, Christianum nomen, exstinguere cupientes, « Non est salus. » Aliter non sperarent delere Ecclesiam late pullulantem. « Susceptor. » Quia in Christo suscepta et cum eo exaltata. Caput ipsum qui primus ascendit in coelum.

VERS. 5.-- « Et exaudivit me de monte, etc. » Id est, Christo auditur oratio Ecclesiae, vel justitia.

VERS. 6.-- « Ego dormivi: » secundum illud: 113.0848B| « Exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus (Ephes. V). » Nihil mirum Salvatorem haec dicere, quando multo majora pro animarum salute gessit, quo tempore a corpore abfuit, quae in epistola catholica apud sanctum Petrum recensentur: « Quando iis qui erant in carcere, spiritibus profectas praedicavit, qui increduli aliquando fuerant (I Petr. III). »

VERS. 7.-- « Non timebo millia, » quae nomen Christi conantur exstinguere.-- « Exsurge. » O caput Christe, in cujus resurrectione salus est.

VERS. 8.-- « Quoniam tu percussisti, etc. » Jam regnante Ecclesia, inimici confusione percussi sunt. « Dentes peccatorum, » verba, scilicet, maledica; vel principes in interitum fiunt. Ergo credite, homines, 113.0848C| quod « Domini est salus, » et o Domine « benedictio tua sit super populum tuum. Voce mea. » Haec mihi merito, quia « voce mea. » Qui bonus est, et bona petit, voce sua clamat; aliena voce, id est, vitae suae non concordante. « Ego dormivi. » Finis rei, unde proponit non timendum. « Ego, » cum pondere; quasi: saeviunt illi, sed non dormirem, nisi vellem. Vel, dormivi consentiendo; soporatus, male operando; exsurrexi, peccata deserendo. « Quoniam. » (AUG.) Non retropendet, non praeterea salvum facit quia percussit: sed inde contriti sunt dentes, quia percussit; id est, maledica verba in irritum ducta sunt; vel, dentes, sunt qui quosdam de numero sanctorum praecidunt, et malis incorporant.

PSALMUS IV. 113.0848D|

VERS. 1.-- « In finem. » (AUG.) Finis duobus dicitur modis, quando aliquid deficit, vel quando perficitur. (Ibid.) Canticum laetitiam indicat. Psalmi sunt qui cantantur ad psalterium, quo in magno mysterio usus est Propheta. « Psalmus, » de moribus ad agendum, ut deserantur falsi dii et vana saeculi; « Cantici, » quia fit mentio de aeterna jucunditate.

VERS. 2.-- « Cum invocarem, etc. » (CASS.) Exemplo sui increpat infideles de falsis. « Dilatasti mihi. » (Ibid.) Ab angustiis tristitiae in latitudine gaudii duxisti. V. « Gaudemus in tribulationibus scientes quod tribulatio, etc. » (Rom. V.) Prius indicavit se auditum: jam quasi habens in corde 113.0849A| Deum, ei loquitur. « Miserere mei. » Misertus de justitia et dilatione. Item, miserere contra miserias hujus vitae. « Orationem meam. » De petendis bonis. Et cum ita de me, « Filii hominum, usquequo gravi corde? »

VERS. 3.-- « Diligitis vanitatem, etc. » (CASS.) Voto amplexamini, quaeritis labore vana idola, et mendacia, quae non Deus: vel terrena, quae non faciunt quod promittunt.

VERS. 4.-- « Et scitote, etc. » Proposito novo homine veterem jubet exuere. (AUG.) Nota, « Et » in initiis poni, ut dicta, cum visione quae in corde est conjungat, ita hic, ut: « Nolite diligere vana. Et scitote. » Sed diapsalma sic conjungi vetat. Diapsalma secundum Hieronymum semper, Hebraei 113.0849B| Sela, id est, semper in confirmatione praecedentis partis. Sympsalma, id est, conjunctio psalmi. « Dominus exaudiet. » De requie ita, et vos: et ideo clamate, sic digni auditu.

VERS. 5.-- « Irascimini. » Si motus surgit animi qui non est in potestate, non ei consentiat ratio. (CASS.) Motus animi in potestate nostra non est, sed Dei gratia temperare possumus: quod ergo consuetudinis est, permittit; quod culpae, prohibet.

(HIER.) Hoc docet Apostolus: « Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV), » ut peccatum sit omnino vel leviter irasci: justitia autem, iram celeri poenitudine mitigare. « In cordibus vestris. » (AUG.) De his quae tractatis in corde, quem novit Deus: id est, de consensu; et de his quae volvitis 113.0849C| in cubili, id est delectatione carnis, in qua captiva versatur ratio, ut fera in cubili, « Compungimini, » per poenitentiam; vel cubilia sunt cogitationes ferocium. (CASS.) Venialis est ira quae non ducitur ad effectum. Diapsalma. « Sacrificate. » (CASS.) Deposito veteri homine, nos in sacrificium jubemur offerri, quia certi de bonis. (AUG.) « Sacrificium justitiae, » spiritus contribulatus, ut se puniens mactet Deo: vel, opera justa post poenitentiam quod notat diapsalma, ut de veteri vita transeatur ad novam, et sic sperate bona. Sed quia vix est qui diligat interiora bona, subdit:

VERS. 6.-- « Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? » Futura, scilicet de quibus dubitant et desperant. Ad quod respondens ostendit breviter quae 113.0849D| bona sunt quaerenda.

VERS. 7.-- « Signatum est super nos lumen, etc. » (AUG.) Hoc lumen est totum, et verum hominis bonum, quo signatur, ut denarius imagine regis. « Lumen. » (AUG.) Lumen, id est, luminosus vultus, et illuminans nos, imago qua cognosceris. (CASS.) Vel: Crux nobis impressa est, in signum regis nostri, quae est lumen vultus: quia in talibus radiat Deus. Imago creationis, ratio; recreationis, gratia; similitudinis, tota Trinitas. « In corde. (AUG.) Non foris in vanis, sed intus ubi habitat Deus, quaerenda est laetitia.

VERS. 8.-- « A fructu. » (CAS.) Quia putant in his consummatum bonum. Haec tria tanquam usibus 113.0850A| humanis magis accommoda pro omnibus divitiis ponit.

VERS. 9.-- « In pace in idipsum. » (CASS.) Ego autem in pace mentis dormiam, hic oblitus mundi, et requiescam in futuro: quia jam in una spe, non in multiplicitate saeculi. « In pace dormiam et requiescam. » (AUG.) Ab omnibus saeculi cum mortale hoc induet immortalitatem: et hoc vere erit, quia jam est spes: et hoc est: « Quoniam tu, Domine, » et profecto erit quod speratur.

VERS. 1.-- « Pro ea quae consequitur haereditatem. » Quia hic honoratur cui habenda haereditas affirmatur, a qua aemula excluditur. Ecclesia est, 113.0850B| quae haereditatem, id est, vitam aeternam, ipsum Deum accipit, quae hic loquitur de haereditate, quam sibi petit, et asserit, aemulam dicens excludi. (BEDA.) Id est, pro Ecclesia, quae, Christo resurgente, bonorum spiritualium dona percepit, quae et ipsa nonnunquam Domini vocatur haereditas, cujus pretioso est sanguine comparata: unde dictum est: « Postula a me, et dabo tibi gentes, haereditatem tuam. » Totus ergo psalmus a persona catholicae profertur Ecclesiae, quae prima sectione orationem suam poscit audiri, haereticos et schismaticos praedicans a Domini muneribus esse excludendos. Secunda sectione per intellectum Scripturarum divinarum recto tramite dirigi se ad illam felicem patriam deprecatur, perfidos inde asserens funditus 113.0850C| fieri alienos. Ad postremum commemorans praemia beatorum, ut una praedicatione et malos praedicta poena converteret, et justos promissa praemia concitarent.

VERS. 2.-- « Verba mea. » (CASS.) Hic innuit propheta trinam orationem esse faciendam. Sunt enim tria principalia vitia in prosperis, tria in adversis: contra quae trinam debemus facere orationem. In prosperis, contra carnis concupiscentiam, contra concupiscentiam oculorum, contra superbiam vitae. In adversis, contra timorem mortis, periculi, utilitatis. (Ibid.) Trina oratio, verba, oris psalmodiam, clamorem, cordis affectum, ideo: « Exaudies. » Ecce ter de eodem. « Auribus. » Aures Dei sunt potentia, clementia. Potentia, qua potest: clementia, 113.0850D| qua vult audire; nisi enim esset clementia, nullius preces exaudiret.

VERS. 3.-- « Voci. » Illa oratio vocem habet, quae est digna audiri. « Rex. » (AUG.) Proprie Filius, bene primo rex, quia per eum itur ad Patrem, unde subdit: Et « Deus meus: » et tamen non dicit intendite, sed intende, quia unus Deus.

VERS. 4.-- « Quoniam, etc. » (AUG.) Hucusque oratio ut audiatur, etc., usque ad et hoc mane mox ut tenebras deserit.

VERS. 5.-- « Mane astabo. » (CASS.) Vel, mane quando incipiet aeternitas, et tunc plene videbo quod non placet iniquitas: quia tunc non habitabit, « sed tolletur impius, ne videat gloriam Dei (Isa. 113.0851A| XXVI): » et tunc non permanebunt, etsi misericordiam ejus habuerint.

VERS. 6.-- « Neque permanebunt injusti. » Qui mala faciunt. Nam odisti qui operantur, non qui operati sunt.

VERS. 7.-- « Perdes omnes qui loquuntur mendacium. » (AUG.) Quia hoc est veritati contrarium. Veritas est de eo quod est. Mendacium non est substantia vel natura, sed de eo quod non est, et merito perditur, quod declinat ab eo quod est ad id quod non est. (Ibid.) Mentiri est loqui contra hoc quod animo sentitur. (Ibid.) Sunt mendacia quaedam pro salute, etc., usque ad non cogitavi furentem posse repetere.

VERS. 8.-- « Ego autem. » (AUG.) Tertio, dicit se 113.0851B| futuram domum Dei, et nunc proximare in timore ante consummationem, quae expellit timorem.

« Introibo. » (CASS.) Per hoc introibo, quia adorabo. (Ibid.) Petit contra ea quae aemula ingerit: unde ipsa peribit.

VERS. 9.-- « Domine, deduc. » (AUG.) Quarto, proficiens inter impedimenta orat juvari intus, ne linguis dolosis avertatur. « In justitia tua. » (CASS.) Quia poenitentes et supplices recipis. « In conspectu. » (AUG.) Ubi homo non videt, cui laudanti vel vituperanti non est credendum: quia non videt in conscientia, in qua iter ad Deum dirigitur. Ideo subdit: « Quoniam non est in ore eorum veritas. »

VERS. 10.-- « Quoniam non est, etc. » Non modo non est veritas in ore, sed sepulcrum: quia fetida 113.0851C| promunt ad corrumpendum, quibus si non proficiunt, dolose agunt, id est, non modo moliuntur, sed efficiunt.

VERS. 11, 12.-- « Judica illos Deus. Decidant a cogitationibus suis. » Non optat, sed quod futurum est praedicit. Decidit qui spe bona frustratur.

« Et laetentur. » (CASS.) Post retributiones malorum subdit praemia bonorum, ut sicut poena terret, praemia incitent.

VERS. 13.-- « Ut scuto. (CASS.) Uno verbo indicat beneficia Dei gratuita. Voluntas quae vocat, est defensio contra omnia, et corona, et clypeus. Capiti aptatus corona est, cordi defensio.

PSALMUS VI.

113.0851D| VERS. 1.-- « Octava » est adventus Domini, in qua peccator timet argui, et ideo poenitet. (AUG.) Octavam dicunt aliqui adventum Domini, etc., usque ad unde timens Ecclesia hic orat.

VERS. 2.-- « Domine, ne in furore. » (BASIL.) Confessio est deprecativa, quae apud Deum valet. Primo est exordium, in quo captat benevolentiam, per potestatem judicis, per infirmitatem suam, per consuetudinem parcendi: quia non vult a mortuis, sed a vivis rogari. « Arguas. » (AUG.) Argui gravius est quam accusari, unde damnatio timetur. Corripi mitius, id est, emendari vel erudiri. Arguuntur in judicio, qui sine fundamento. Emendantur, id est, purgantur, qui supra illud lignum, fenum, stipulam 113.0852A| aedificaverunt. Dicit ergo hic: « Sana, » ne ibi sit opus, unde subdit: « Miserere. »

VERS. 3.-- « Infirmus » (AUG.) Reatu infirmatur anima, a quo sana, quia ossa, id est, mens conturbatur ad praesentiam, et anima, id est, sensualitas: ergo usquequo differs, quasi dicat: Quid restat quin sanes? « Usquequo. » (AUG.) Innuit se diu luctari cum vitiis. Non est autem crudelitas dilatio Dei, sed ut persuadeat animae, in quae mala se praecipitavit. Nondum enim tam perfecte orat, ut ei dicatur: « Adhuc te loquente dicam, ecce adsum (Isa. LXV). » Ut ex difficultate sanationis inde magis caveat sibi, et ut ostendatur quae poena sit non conversis, si tanta difficultas sit conversis, unde: « Si justus vix salvabitur, impius ubi apparebit? » (I Petr. IV.)

113.0852B| VERS. 5.-- « Convertere. » (CASS.) Qui aversus eras, vel a vindicta. « Eripe, » ab imminente morte. Vel eripe animam peccatis ligatam. « Salvum me fac, etc., » dando virtutes.

VERS. 6.-- « Quoniam non est. » (CASS.) Ideo hic festino dimitti, quia post mortem et in inferno non accipitur confessio. « In inferno. (AUG.) Confessus est dives, qui Lazarum vidit, etsi de profundo, cujus comparatione coactus est confiteri mala sua, usque adeo, ut et fratres roget ab his praemoneri: sed post judicium in profundioribus tenebris nullam lucem Dei videbunt, cui confiteantur. Vel, mortem dicit peccatum in quo immemor est Dei qui mandata ejus contemnit.

VERS. 7.-- « Laboravi. » (CASS.) Narrat aerumnas 113.0852C| quibus poenitentes avertitur; gemit dum videt quid egit, et quae poena futura. « Lectum. » Conscientiam, quae quibusdam quies, quibusdam tormentum. Stratum, sensualitatem; fertilem faciam, quae erat arida. Vel, lectus delectatio corporis, in qua homo resolvitur. Stratus, cumulus peccatorum ut vestium, quo resoluto, imbre lacrymarum, nova messis virtutum crescat.

VERS. 8.-- « A furore. » (AUG.) Ab ira, vel Dei, quae in judicio, etc., usque ad ne quis desperet de gravitate peccatorum, subdit: « Discedite, etc. » (CASS.) Correptio, ut separetur ab illis, quorum collegio peccavit, et insistat mandatis Dei. « Inimicos, » (AUG.) id est, vitia, vel malos homines, qui vere sunt inimici ad Deum se convertentium, a quibus 113.0852D| separatur omnis bonus, non loco, sed animo. Quia vero non est inanis tantus labor poenitentiae, exauditum se significans, subdit: « Discedite. »

VERS. 9, 10.-- « Dominus. » Ter Dominus, quia Trinitatem affuisse precibus ostendit: Incepit a lacrymis, exauditus exsultat. « Exaudivit Dominus. » (CAS.) Dat exemplum fideliter orantes audiri.

VERS. 11.-- « Erubescant et conturbentur. » (CASS.) Quasi in conclusione, jam liber a peccatis, exsultans, pro inimicis, ut convertantur, orat, ut, sicut ipse, habeant veniam. (AUG.) « Erubescant. » Hoc non hic (ubi potius irrident eos qui omnia relinquunt, et infirmos erubescere faciunt), sed in judicio.

PSALMUS VII. 113.0853A|

VERS. 1.-- « In finem, psalmus. (AUG.) Chusi, qui transivit in partem Absalon, etc., usque ad non enim erat eis abscondendum, pro quibus gestum est. (AUG.) Potest hic psalmus in persona Christi intelligi; si qua humiliter dicta sunt, ad infirmitatem nostram referantur, quam gestavit. Primo petit ex omnibus tribulationibus liberari.

VERS. 2.-- « Domine Deus. » (CASS.) Iste est primus psalmus eorum, in quibus per actus David futura mysteria Domini significantur. Mysterium incarnationis, silentium fuit Judaeis; ut David a filio, ita Christus a populo, quem nutrierat, persecutionem sustinuit. « Libera. » (AUG.) Quasi, superato 113.0853B| omni bello vitiorum, jam profecto nihil restat, nisi invidus diabolus.

VERS. 3.-- « Rapiat, etc. » « Redimat, etc. » (CASS.) Propria verba: Domini est liberare, leonis rapere. Ordo, prius persequentes ponit, inde leonem. Expiatus enim ab omnibus spiritualibus nequitiis a diabolo liberatur.

VERS. 4, 5.-- « Domine, si feci istud. » (Ibid.) Ad litteram de David, et Absalon. « Si feci istud, » id est, si hoc malum mihi per praeteritam culpam contigit. Vel si modo est iniquitas in manibus, id est, operibus meis. Vel, « si reddidi retribuentibus mihi mala, etc., » (quod dicitur aequitas apud homines), « merito » (etsi non videatur hominibus) « deeidam ab inimicis meis inanis, » a fructu mansuetudinis.

113.0853C| (AUG.) « Si feci istud, » vel, universale peccatum, quod sine nomine dixit, quod est superbia, quae est radix omnium malorum. Vel, quod sequitur, « si est iniquitas, » quod de omni peccato accipitur. « Si reddidi. » (Ibid.) Id est, si te non sum imitatus in justo silentio, id est, patientia, quae pro me operatus es. « Decidam merito ab inimicis. » (Ibid.) Non jurejurando hoc sibi imprecatur, sed dicit quod contingit se vindicantibus: prophetat ergo, non jurat per exsecrationem; quod est gravissimum jurisjurandi genus. Inanis factus vana et superba laetitia, quod quasi vinci non potuit: Salomon, « Melior est qui vincit iram, quam qui cepit civitatem » (Prov. XVI).

113.0853D| VERS. 6.-- « Conculcet, etc. » (Ibid.) Anima peccatoris de quo, « Terra es, et in terram reverteris ([Gen. III] ), » cibus serpentis est cui in maledictione dictum est, ( « Terram manducabis, » ) id est, diaboli, quia terra, id est, terrena est. Et ideo hic ait: « Conculcet in terra vitam meam, id est, in terram redactam sibi incorporet, et ibi sit despicabilis. « Gloriam meam. » (Ibid.) Quae debet esse in conscientia, ubi Deus videt; et solida in Domino, ut: « Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I). » « Deducat in pulverem, » id est, in superbiam et jactantiam, ut scilicet velim gloriari apud homines. « In pulverem deducat. Pulvis quem projicit ventus. » (Ibid.) Superborum jactantia. Vult ergo ut 113.0854A| gloria sua sit solida intus, ubi Deus videt: est enim pulvis, si apud homines gloriatur; ecce quam cavenda superbia.

VERS. 7, 8.-- « Exsurge, Domine. » Petit ut gloria resurrectionis Christi subveniat. « In ira tua. » Perfectus enim iste non precatur hic adversus homines, sed adversus diabolum, ut possessionem ejus amittat, peccatores, scilicet et impios, qui sunt ejus possessio. Et quia ablatio hominis, quia poena est diabolo, dicitur ira Dei contra eum. Vel, precatur hic Christi resurrectionem, sicut in praecedenti, ejus incarnationem: ut « O Domine Deus meus, etc. » « In finibus. » Mundus, vel infernus, sunt fines diaboli.

« Et exsurge, Domine. » Superbus diabolus, quia 113.0854B| per iniquitatem vincitur, subdit: Vel, « Exsurge, » id est, in toto orbe notus efficere, resurgendo. « In praecepto, » ut praeceptum humilitatis facias implere: et hoc inde sequitur, quia Synagoga de diversis populis, vel specialiter Judaeis, « circumdabit te, » amando, vel persequendo: « Propter hanc, » id est, amantem, « regredere, » id est, fac scire eos omnipotentiam tuam, qui descendisti ut te viderent; vel « propter hanc, » id est, persequentem, in qua locum non invenis, « regredere in altum, » id est, subtrahere his qui te persequuntur. « Synagoga. » (Ibid.) Congregatio populi, etc., usque ad Dominus judicat, de judicio regressi, id est, Christi. « Innocentiam. » (Ibid.) Quia non reddidi retribuentibus mihi. « Super me. » (Ibid.) Justitia et innocentia 113.0854C| sunt super me, quia non a me, sed a Deo.

VERS. 10.-- « Scrutans corda. » (Ibid.) Quid quisque cogitet. « Renes. » Quid quemque delectet; quia finis curae et cogitationis est delectatio, ad quam nititur pervenire. Opera nostra in dictis et in factis possunt videre homines: sed quo animo fiant, et quo pervenire cupiant, solus videt Deus; qui cum videt cor esse in coelo, et non delectari in carne, sed in Domino, id est, cum bonae sunt cogitationes, et earum fines dirigit justum, et non solum dirigit, sed adjuvat justum.

VERS. 11.-- « Justum adjutorium. » (Ibid.) Duo sunt officia medicinae, scilicet morbum sanare et sanitatem custodire. Secundum primum dixit in alio psalmo: « Infirmus sum, sana me, Domine. » Juxta 113.0854D| alteram dicit hic perfectus, « justum adjutorium meum a Domino. » Et illa enim et ista medicina salvos facit: sed illa ex aegritudine transfert ad salutem, haec in ipsa salute conservat. Illa ad morbum evadendum, remedium; haec autem ne ad morbum recidat, remedium praestat. Illa sanamur infirmi, hac custodimur sani.

VERS. 12.-- « Deus judex. » (CASS.) Hic metu futuri judicii terret, et spem reversis promittit. « Nunquid irascitur. » (AUG.) Alia littera: « Nunquid adducit iram per singulos dies. » In Graeco significantius, « adducit iram: » quia non in ipso est ira qua punit, sed in angelis irae, per quos punit: qui non propter justitiam qua non gaudent, sed propter 113.0855A| malitiam, poena humana delectantur: quos per singulos dies non congregat ad vindictam, sed per patientiam ad poenitentiam invitat.

  VERS. 13.-- « Gladium suum. » (AUG.) Alia littera: Frameam suam splendificavit. (CASS.) « Gladium suum, » manifestam vindictam exercebit, nec impar dictum est hoc, quia arcum suum tetendit, » minatur, ne putetur remissa patientia; « paravit, » ut mox missurus sagittam putetur. « Arcum suum. » (Ibid.) A simili. Sicut enim qui tetendit arcum minatur, ita per sacram Scripturam minatur malis, ne remissa putetur Dei patientia; et « paravit, » qui mox missurus sagittam putetur: sicut quis arcum parat, ut sagittam mittat. « Arcum suum tetendit, » (AUG.) temperando Vetus Testamentum 113.0855B| per Novum Testamentum: « Paravit, » per explanationem. (Ibid.) Vel, « paravit. » Parat et disponit Deus, etc., usque ad sed ardentibus studio, sagittae.

VERS. 15.-- « Ecce. » Quasi, haec paravit Deus in Scripturis. (Ibid.) Unde videtur homini esse causa damnationis. Sed « ecce » quod non ex Deo, sed ex homine est, quia « lacum aperuit, etc. Concepit dolorem, » (Ibid.) id est, appetitu temporalium rerum. « Peperit, » effecit, emisit: et in emissa iniquitate est lacus, id est, praecipitium aliis. Unde subdit:

  VERS. 16.-- « Lacum aperuit. » Et sic est comparabilis aperienti lacum: aperit enim concipiendo 113.0855C| fraudem: effodit parturiendo, instando operi fraudis; incidit pariendo fraudem, scilicet, perpetrando.

VERS. 17.-- « Convertetur dolor, etc. » Caput, anima, vertex, ratio: cui dominantur peccata, et supersunt: et superdescendent cum in poenas detrudent.

  VERS. 18.-- « Confitebor Domino. » (CASS.) Conclusio, quasi omnia in summam colligens, alacriter se dicit confiteri.

PSALMUS VIII.
  VERS. 1.-- « In finem, pro torcularibus, etc. » Pro torcularibus, id est, Ecclesiis, etc., usque ad animae in requiem emanant.

113.0855D| VERS. 2.-- « Domine, Dominus noster, quam admirabile nomen! etc. » (CASS.) Primo laudes Dei, majestas ejus, et operatio excelsa describuntur. « In universa. » (Ibid.) Non ergo Judaei vel quilibet alii sibi vindicent quod omnium est, quod est intentio. « Super coelos. » (AUG.) Ad litteram, vel Scripturas: quia excedit eloquia omnium Scripturarum; vel, « super coelos. » Continuando cum sequentibus, id est, in Scripturas, quas inclinat infantibus, propter inimicos crucis: qui destruuntur, cum videntur, id est, intelliguntur Scripturae usque ad infantes ductae: et cum per eas usque ad robur nutriuntur, et sublimitatem intelligentiae eriguntur.

VERS. 3.-- « Ex ore infantium. » (Ibid.) Insipientium, quibus Apostolus lac dabat, quos signabant illi, 113.0856A| qui Dominum laudabant, in quos hoc utitur Dominus testimonio. Ex his perfecit laudem, quia si soli perfecti essent in Ecclesia, non consuleretur humano generi; sicut nunc, cum et minimi nondum capaces cognitionis rerum spiritualium nutriuntur fide temporalis historiae. « Inimici, » sunt omnes, qui dispensationi per Crucifixum factae, contraria dicunt. « Defensores » videntur haeretici fidei, philosophi sapientiae, cum tamen et illi fidem, et hi sapientiam veram impugnent. « Lactentium, » (CASS.) non aetate, sed ut Petrus, « quasi modo geniti (I Petr. II), » qui nondum escam, sed lac sumere possunt; et est, non solum a perfectis, sed et ab insipientibus praedicaris. Vel, infantes et lactentes dicit apostolos, qui fuerunt homines simplices et indocti; unde: « Stulta mundi 113.0856B| « elegit Deus ut confundat fortia (I Cor. I). » Perfectior est laus. Vel, ex ore infantium et lactentium, id est, ex verbis puerorum Hebraeorum perfecisti laudem, quae videbatur pueriliter agi propter inimicos, ne videatur humana sapientia, sed divinitus data. « Inimicos tuos. » Paganos. « Inimicum. » Judaeum, qui inimicus est Dei, dum Patrem solum defendit: quia « qui non honorificat Filium, non honorificat « Patrem, » vel inimicus voto.

  VERS. 4.-- « Quoniam videbo. » Prae Judaeo, spiritu. « Coelos tuos, » apostolos, videbo praesentialiter in posteris; hoc bene convenit primitivis. « Opera digitorum tuorum. » Quia cooperatione Trinitatis perfecti, quae significatur in tribus digitis hic, ut ibi: « Qui appendit tribus digitis molem terrae. » (Isa. XL.) Et per eos, 113.0856C| « Lunam et stellas quae tu fundasti. » Non illi.

VERS. 5.-- « Quid est homo. » (Ibid.) Secundo, naturam hominis olim vitiatam dicit in Christo super omnia exaltatam. Prius enim ostenderat omnipotentiam Deitatis. Per hominem, peccatores; per filium hominis, spirituales. (Ibid.) Homo, quilibet vilis, cujus memor Deus miserendo, Filius hominis, Christus homo: quoniam per eum tu visitas eum, cum Verbum caro factum est, in quo medicus venit ad infirmos. « Aut filius. » (AUG.) Disjunctio innuit distare inter hominem et filium hominis. Omnis filius hominis homo, sed non e converso ut Adam. Homo ergo omnis, qui portat imaginem terreni: Filius hominis, qui coelestis, et merito novus homo, 113.0856D| filius hominis: quia novus ex veteri quadam mutatione fit. (AUG.) Cur relictis altioribus haec ima dicit? Sed oves, etc., usque ad qui semine verbi Dei hominum corda fructificare faciunt.

  VERS. 8.-- « Insuper et pecora. » Malos ergo Christo subjectos esse notat, quod minus videtur: hi enim carnales in latitudine campi, id est, in amplitudine voluptatum, non in montibus virtutum, habitantes. « Pecora campi. » (Ibid.) Qui in carne vivunt, ubi nihil arduum ascendunt: sed lata via, cui inhaerent, est quae ducit ad interitum: unde et Abel in campo occiditur.

  VERS. 9.-- « Volucres, » superbi: de quibus, « Posuerunt in coelum os suum (Psal. LXXII). » Quorum caput dicit: « Ascendam in coelum et exaltabo 113.0857A| solium meum, et ero similis Altissimo (Isa. XIV). « Pisces maris qui perambulant semitas maris, » curiosi. Haec tria, voluptas carnis, superbia, curiositas, includunt omnia vitia, quae sunt concupiscentia carnis, ambitio saeculi, id est superbia, concupiscentia oculorum, per oculos curiositas maxime praevalet.

PSALMUS IX.

VERS. 1.-- « In finem pro occultis filiis. » Nec additur cujus, per excellentiam est unigenitus Dei. « Occultis. » Quia alia ejus sunt manifesta, etc., usque ad et de poena, qua judicat purgando, convertendo, excaecando.

  VERS. 2.-- « Confitebor tibi, Domine, in toto « corde meo, etc. » Propheta laetus psallit, quia cultura 113.0857B| diaboli adventu Christi destruitur: et Christus regnat, judicat, adjuvat.

VERS. 4.-- « In convertendo inimicum meum, etc., » « peribunt, etc. » (AUG.) Quia dum diabolum convertisti retro, membra infirmantur, ut nil nocere possint, et non erunt, vel, destruentur ex toto ab impugnatione tua, cum dices, « Ite, maledicti (Matth. XXV), » vel, peribunt cum aufert Deus ab eis iniquitatem.

  VERS. 5.-- « Fecisti judicium meum et causam « meam. » (Ibid.) Quia mihi servierunt ad utilitatem, quia « sedisti. » « Judicas. » (HIER.) Pater, ut Christus moriatur pro genere hominum. (AUG.) Vel, Christus in fine judicabit, cui Pater omne judicium dedit.

  113.0857C| VERS. 6.-- « In saeculum et in saeculum. » (Ibid.) Saeculum est hoc praesens quod volvitur: saeculum saeculi aeternum, cujus illud imago est. Vel, determinatio est, ne hoc praesens acciperes.

  VERS. 7.-- « Frameae. (CASS.) Virtus diaboli in fine saeculi destruetur. « Civitates. » Populi ejus. « Cum sonitu, » id est, clamore maximo, ut fit cum res prosperae gravi « fine » clauduntur. Sed e contra Dominus permanet. « Finem, (AUG.) » est gladius quem vibrabit in secundo adventu aperte judicans, et qui modo occulte, usque ad quem aliquid valent hostis frameae, sed tunc penitus deficient. « Eorum. » (CASS.) Pluraliter, cum supra inimici singulariter dixit, quia cum plures sunt daemones, quia tamen in 113.0857D| malitia similes sunt, quasi unum. « Cum sonitu. » (AUG.) Id est, et strepitus et tumultus impietatis periit: vel, cum impietas evertitur, strepitus fit, quia non venit ad summam pacem, nisi qui magno strepitu cum vitiis pugnavit. « Thronum suum. » (CASS.) Judiciariam potestatem, qui in humilitate judicatus est, in majestate judicabit.

VERS. 10.-- « Et factus. » Quantum est, eum qui judex est, esse refugium pauperi, qui nihil mundi cupit. « In opportunitatibus. » (AUG.) Non opportunius homo a saeculo avertitur, nisi his voluptatibus, labores et dolores misceantur.

VERS. 11.-- « Sperent. » (AUG.) Cum desinunt sperare in rebus saeculi. Aversos a saeculo, quaerentes ubi figant spem, excipit cognitio nominis. Nomen 113.0858A| scitur, cum ille cujus est nomen, noscitur. Nomen est illi Dominus, quod novit, qui libenter ei servit, vel, qui est, et ideo nemo speret in transitoriis, nihil habentibus praeter, fuit, et erit. Nam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim praeteritum, exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore, non tenetur cum certitudine. « Quoniam non reliquisti. » Fideles provocat ad laudem Propheta, respiciens beneficia praesentis temporis et futuri.

VERS. 12.-- « Sion. » (Ibid.) Speculatio, quae modo agitur, ut perveniamus ad pacis visionem, id est, de Sion in Jerusalem: quaelibet autem studiosa speculatio fit in errorem, nisi Dominus in ea habitet. « Studia. » (HIER.) Id est, mandata ejus quibus studendum est.

  113.0858B| VERS. 13.-- « Quoniam requirens. » (Ibid.) Sed quasi dicant, qui missi sunt evangelizare, nemo credit nobis, et occidimur, respondit: non sine fructu, quia « requirens ultione sanguinem eorum, » in judicio, ubi gloria occiso, poena occisori erit: « recordatus est, etc » (Ibid.) non post oblivionem, sed post longum tempus, secundum affectum infirmorum, qui oblitum putant, quia non tam cito fit ut volunt: quibus etiam adde, imo non est oblitus ut putatis: et si dixi « recordatus, » hoc contra querentes, qui pro dilatione putant oblitum.

VERS. 14.-- « Miserere. » (CASS.) In sua persona dicit quod unusquisque petit. « Vide. » (Ibid.) Aspectus Dei, auxilium est, qui cum fit, et lux tenebras fugat: de superbia inimici aestimatur humilitas patientis, 113.0858C| quia tantum hi humiliantur, quantum illi extolluntur.

  VERS. 15.-- « Qui exaltas me de portis mortis, etc. » (AUG.) Id est ab omnibus cupiditatibus, quibus itur ad mortem: mors jam est ipsa laetitia in perfruendo cupitis; unde Apostolus: « Vidua, quae vivit « in deliciis, mortua est (I Tim. V). » « Portis filiae « Sion. » Sunt omnia optima studia, etc., usque ad quae nec oculus vidit, nec auris audivit. (CASS.) Portae contra portas, quia hae mortis, illae vitae. « Sion. » (Ibid.) Omnes Ecclesias mundi generavit, quia ibi natus est Christus unde fides incoepit.

  VERS. 16.-- « Exsultabo. » (AUG.) Hucusque clamor, inde dicit Ecclesia quae affligitur, exsultabo in Jesu. (CASS.) Spe enim salva est. « In laqueo. » (Ibid.) 113.0858D| Laqueus occultus, dolosa cogitatio: Pes, animae amor, qui, si pravus est, dicitur cupiditas, si rectus, charitas. Eo enim movetur anima quasi ad locum, quo se pervenisse per amorem laetatur. « In laqueo » ergo, id est, fraudulento consilio: pes, id est, amor qui per fraudem pervenit ad vanam laetitiam, comprehensus est, quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere, quae delectant, et ille dolor non sinit abscedere.

  VERS. 17.-- Cognoscetur. (CASS.) Vel de futuro judicio, etc., usque ad ut quidam falso putant.

  VERS. 18.-- Convertantur peccatores. (AUG.) Hic est canticum diapsalmatis, quasi occulta laetitia separationis: 113.0859A| quae hic fit non loco, sed affectu, intra bonos et malos. (CASS.) Peccatoribus cum Antichristo finem malorum praedicit; quasi hoc interim, sed tandem convertentur, ne in suis gaudeant. In infernum, ne alibi mittendos se putent.

VERS. 19.-- Patientia. (AUG.) Patienter, propter hoc praecipue memor erit Deus pauperum, scilicet propter patientiam.

  VERS. 20.-- Exsurge. (AUG.) Precatur futurum judicium. (CASS.) Loquens de fine saeculi propheta, prospexit adventum Antichristi; unde quasi territus clamat: exsurge.

  VERS. 21.-- Sciant. Id est, cruciati experiantur quod homines stulti fuerunt.

PSALMUS X.-- Secundum Hebraeos.
  113.0859B| VERS. 1.-- Ut quid. (AUG.) Diapsalma, quia illi (Antichristo) licebit tanta facere, ut Deus putetur: subdit quasi vocem gementium et quaerentium de dilatione judicii.

  (CASS., AUG.) Ut quid. Mala illius temporis pertractat, etc., usque ad sed opportune, ita scilicet, Dum superbit.

  VERS. 2.-- Incenditur pauper, comprehenduntur in consiliis quibus cogitant. (AUG.) Mire providentia Dei de malis operatur, etc., usque ad sic damnantur mali, justi salvantur.

VERS. 3.-- Quoniam laudatur. Ideo superbit vel comprehenditur, quia laudatur a suis, impletione desideriorum sensualitatis suae.

  (AUG.) Adulantium linguae alligant animas in peccatis: 113.0859C| delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam auditur laudator.

  VERS. 4.-- Irae suae. (CASS.) Antichristi, quia omnia turbulenter et crudeliter faciet: vel, Dei, non quaeret Deum poenitendo; vel, Deus eum, ut hic ulciscatur, sed in futuro gravius puniturus.

VERS. 5.-- Inquinatae. (CASS.) Nequitiae causa est, quod Deum non habet ante oculos, et ideo viae ejus, id est, cogitationes et opera sordent.

  In omni tempore. (AUG.) Suo, scilicet vitae suae, etc., usque ad et quia omnium inimicorum suorum dominabitur.

  VERS. 6.-- Dixit, etc. Omnes gentes occupabo, sed non sine malo, id est, peccato, quod ei proprium 113.0859D| est. Vel semper ero sine malo: hoc sibi promittit, cujus maledictione os plenum, etc.

  Non movebor. (AUG.) Vel, putabit se malis artibus, et non aliter, venturum de mortali generatione in aeternam, quod et Simon magus putavit.

VERS. 7.-- Sub lingua. (CASS.) Id est, cogitationes ejus sunt de labore sanctorum et dolore corporeo, quod in martyribus patet. Vel, labor sanctorum et dolor, qui est in poenis corporis est sub lingua ejus, id est levior, lingua ejus, quae intus nocet: illa, scilicet poena extra.

  Vel, sub lingua, quia verba plus timentur et nocebunt quam verbera, quibus praecipitatur et peribit anima.

  113.0860A| VERS. 8.-- In occultis, etc. (AUG.), id est, ambiguis, ubi non facile videtur quid petendum, quid non.

  VERS. 9.-- Oculi ejus in pauperem, etc. (Ibid.) Exponit insidias, oculi, quasi misericordia et affectu, vel, alios sic decipit, quod oculi crudeliter respiciunt in pauperes spiritu.

  Leo in spelunca, etc. Quia in eo vis et dolus, etc., usque ad per haereticos et falsos fratres.

VERS. 10.-- Inclinabit. (CASS.) Cum nimia felicitate in otium remiserit animum, cadet repentino interitu: et Dominus spiritu oris ejus interficiet eum.

  In finem. Negant videre Deum, etc., usque ad excitat Dominum, Exsurge, Domine.

VERS. 12.-- Exsurge, Domine Deus, et exaltetur 113.0860B| manus, ut obliviscaris, etc. (Ibid.) Precatur judicium, ut hic cito finiantur, quae tanta sunt, ut nemo velit tempus quo haec fiunt dilatari.

  Exsurge. Quasi ex improviso, ut conterantur, dum tui tecum exaltati glorificantur.

  VERS. 13.-- Propter quod irritavit impius Deum. (AUG.) Jam itaque et de judicio illo intelligens et exsultans, dicit, propter quid? id est, quid proficit tanta mala facere?

  Dixit enim Deus in corde suo, etc. (Ibid.) Sensus iste pronuntiationem quaerit, etc., usque ad ne laborent, vel irascantur.

  (AUG.) Christus Judam toleravit et ad praedicandum misit, et ei eucharistiam dedit ut ostenderet dona pervenire ad eos qui fidem accipiunt, qualis 113.0860C| Judas fuit.

VERS. 14.-- Vides enim quoniam tu laborem et dolorem. Id jam praeordinasti, ubi tradas eos in manu tua.

  Orphano, etc. (AUG.) Cui moritur pater mundus, per quem carnaliter est genitus, ut dicat: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

  VERS. 15.-- Contere brachium. Poenis terret, bonis demulcet.

  Quaeretur. (AUG.) Quando adhuc necessarium sit ad purgandos nos, sicut supra dum superbit impius, etc.; sed quia non invenietur, id est, quia jam non est in quo sit locus peccato illius, plano ferro non est opus lima.

113.0860D| VERS. 16.-- Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi. Hoc regnum gratius erit pro concurrentibus malis, quod veniet destructo Antichristo, ab hoc regno peribitis gentes, sed pauperes habebunt, quia desiderium pauperum, etc.

VERS. 17.-- Praeparationem cordis. (CASS.) Vel, concupiscentiam, quod est ubi omnibus viribus animae aliquid ardentius petitur. Vel, hoc, quod in cordibus eorum ipse Deus praeparavit. Vel, quam statim volunt petere Deus audiat.

  Auris, etc. (AUG.) Nominatis membris, quae in nobis visibilia et corporea sunt, in Deo potentias operationum intelligi oportet.

  Judicare pupillo et humili, etc. Secundus adventus 113.0861A| manifestus erit, etc., usque ad auctor malorum cum sua plebe damnabitur.

PSALMUS X.

VERS. 1.-- In finem. (AUG.) Psal. David prophetae docentis resistere haereticis.

VERS. 2.-- In Domino confido. (AUG.) De haereticis qui catholicos in suam volunt convertere pravitatem.

  (Ibid.) In Domino confido. Quoad litteram potest legi de passione, et dicit, Christus secundum hominem, ut solet contra terrores Judaeorum, In Domino confido.

  In Domino confido. Cum peccantes volunt sagittare rectos.

113.0861B| Quoniam ecce. (Ibid.) Hi sunt terrores comminantium nobis de peccatoribus, ut ad se quasi justos transeamus. Dicunt enim: Peccatores intenderunt arcum, Scripturas, unde venenatas sagittas mittant, quas in cordis occulto parant.

  VERS. 3.-- In obscuro. (CASS.) In simplici sensu degentes, vel in suis ambiguis sententiis, non quod Scriptura ad hoc valeat, sed quia:

  VERS. 4.-- Quoniam quae perfecisti. Convertit ab his sermonem ad Deum quasi: Cur dicunt transmigra? Cur de peccatoribus terretur, qui intendunt sagittare rectos? quia quae perfecisti destruxerunt in suis conventibus, ubi parvulos, qui erant lacte nutriendi, ex quorum ore laus perficitur, venenis necant.

  113.0861C| Justus autem, quid fecit? (AUG.) Secundum utramque partem, etc., usque ad animae suae nocet, non justo, qui Deo credit.

VERS. 6.-- Dominus interrogat, etc. Justus autem. Minatur judicium, cujus timore deserant falsitates.

  Interrogat. (Ibid.) Id est probat, quia boni de obscuris non fatigantur, sed exercentur de cognitione: non inflantur, sed confirmantur.

  Quae perfecisti. Id est, perfecte edidisti, vel implendo praedicta. Destruxerunt, male exponendo.

(Ibid.) In obscuro. Vel obscura luna. Duae sunt opiniones lunae, etc., usque ad qui tunc dicit sancta sacramenta, cum per sanctos dentur.

VERS. 7.-- Pluet super. Quid malis reddat ostendit. --(AUG.) Pluit de nubibus, id est pseudoprophetis. 113.0861D| Vel de bonis unde emanant laquei, cum male intelligitur: sed non nisi his qui peccatores sunt. Ignis. Primo igne cupiditatum vastantur: inde malorum operum fetore abjiciuntur a sanctis, inde merguntur aeternis poenis.

  VERS. 8.-- Justitias. (Ibid.) Pluraliter, ut justos accipias, in quibus multae justitiae, cum una sit Dei.

Aequitatem vidit. Aequitas visa est in facie, id est, notitia ejus: facies enim est notitia ejus, id est, potentia qua dignis innotescet. Vel vidit, quia non se dat noscendum malis, sed bonis, quod est aequitas.

PSALMUS XI.

VERS. 1.-- Pro octava. (CASS.) Pro octava, quia 113.0862A| hic petit propheta iniquitatem mundi destrui, ut ad veritatem promissionis futurae perveniat.

  (AUG.) Octava pro die judicii, sicut in sexto psalmo dictum est.

  VERS. 2.-- Salvum me fac. Revocat autem a falsitatibus saeculi ad eloquia Dei, ubi salus, a perversitate saeculi petit salvari.

  Quoniam defecit. (CASS.) Exponit quae timuit multa: congregans in unum, ut sit major vis.

  Sanctus. (Ibid.) Deus, qui ubique praesens, quantum ad homines defecit, qui in eum non credunt.

  VERS. 3.-- Proximum. (AUG.) Proximus omnis homo, cum nullo male agendum est: proximus primae nativitatis conditione est omnis homo; carnis cognatione, amici et cognati; misericordiae comparatione, 113.0862B| beneficus quilibet.

  Corde, etc. Germinatio, duplex cor significat, in quo dolosus describitur, unde: Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Boni habent unum cor et unam animam.

VERS. 4.-- Disperdat Dominus universa labia, etc. (CASS.) Id est, passim pereant, qui in una pravitate conveniunt.

  Linguam magniloquam. (Ibid.) Id est, superbam: hi sunt hypocritae, habentes speciem in sermone ad decipiendos homines, et Deo non subditi. (REMIG.) Vel, philosophi.

  VERS. 5.-- Qui dixerunt: linguam nostram. (CASS.) Jactant se de potestate labiorum, quasi non a Deo acceperint.

113.0862C| VERS. 6.-- Inopum et gemitum pauperum. AUG., (CASS.) Inopes, gentiles, qui nec legem, nec prophetas habuerunt; pauperes, Judaei. Nunc. Quod non in priori populo. Exsurgam. Apparebo in Filio. Ponam. Consolationem pauperum. Fiducialiter. Potenter, cui nil resistit.

  VERS. 7.-- Eloquia Domini. (Ibid.) Contra mala saeculi Christus a Patre missus, cujus eloquia vera sunt, impiorum falsa. Casta. Contra hoc quod supra, vana locuti sunt.--Examinatum. Contra, labia dolosa in corde et corde locuti sunt.

  Septuplum. (AUG.) Perfecte, etc. usque ad et quod perfectum est demonstrat.

VERS. 8.-- Tu, Domine. (CASS.) Utilitatem divinorum eloquiorum, ad Dominum se convertens, 113.0862D| ostendit.

  VERS. 9. In circuitu. Conclusio de utraque parte. (AUG.) In circuitu, id est, cupiditate temporalium, quae septem diebus volvuntur, et non veniunt in octavum, id est, aeternum: unde ventilator est impiorum rex sapiens, et immittit illis rotam malorum (Prov. II), id est, ambitum volubilium.

  Multiplicasti filios hominum. (Ibid.) Est et multiplicatio in temporalibus quae avertit ab unitate Dei: sed justi multiplicantur secundum altitudinem, quando eunt de virtute in virtutem.

PSALMUS XII.

VERS. 1.-- In finem. (CASS.) Psalmus de charitate 113.0863A| Christi, etc., usque ad secundum illud: Cupio dissolvi et esse cum Christo. (Phil. I.)

VERS. 2.-- Quandiu. (CAS.) Magnus ardor sustinentis, etc., usque ad quia spes protrahitur.

Consilia. (AUG.) Consilio non est opus, etc., usque ad dolens precansque aeterna.

  VERS. 3.-- Usquequo exaltabitur, etc. (CASS.) Dicit quia, ante adventum Christi, diabolus captivos tenebat homines. Vel super me, id est, meam crudelitatem, quia toto orbe colitur, et quia sic orbis interit, plorat.

VERS. 4.-- Respice. (Ibid.) Post conquestionem, oratio, ut illuminetur, ne cedat fraudibus inimici, qui in misericordia confidit. Respice. (AUG.) Mitte quem missurus es. Exaudi. (CASS.) Pro omnibus, pro quibus generaliter petit. Illumina. Si non corpore, 113.0863B| videamus vel mente. Obdormiam. Quando fidei lumine sepulto, carnali delectatione clauduntur. In morte. Id est, in peccato quod fit in Spiritum sanctum de quo Joannes: Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut quis oret.

  VERS. 6.-- Exsultabunt. (AUG.) Non solum propter me illuminare, sed ne inimicus gaudeat. Speravi (CASS.) Et si festinat, tamen patiens est: quia et si differtur, firmus est in spe, et interius jam videns exsultat, quem carne videre desiderat: unde et sibi bona data dicit qui prius querebatur. Tribuit. Non tribuet: magna virtus fidei jam habet quod futurum est. Exsultabit cor. Si tantum desiderat, si sic famulatur venturo, quid faciendum suscepto?

PSALMUS XIII.

113.0863C| VERS. 1.-- Dixit insipiens. (CASS.) Increpatio Judaeorum, descripta eorum malitia. Primus psalmus de increpatione Judaeorum, etc., usque ad hic homo non est Deus.

VERS. 2.-- Dominus de coelo. (Ibid.) Sed inde inexcusabiles, quia Dominus prospexit, id est, de humana natura eminuit. (AUG.) De coelo, id est, per sanctas animas prospicit: nam per se nil eum latet. Vel, de coelo, per animas sanctas, quae sunt coelum et sedes Dei. Vel, Dominus Pater de coelo, id est, secreto divinae mentis. (CAS.) Vel de aequalitate Dei Patris. Si est intelligens. Vel vidit, si est intelligens, et invenit quod aliquis non intelligit: quia non requirit, sed declinat, nam: Omnes declinaverunt, etc.

  VERS. 3.-- Sepulcrum. (Ibid.) Ita inutiles aliis 113.0863D| facti, quia guttur eorum est sepulcrum, etc. Sepulcrum. Dicuntur hi tres versus, qui sunt usque ad secundam divisionem, ibi, Nonne cognoscent, etc., non esse de Hebraeo, etc., usque ad eos non habet.

  Contritio (AUG.) Ita inutiles sibi facti sunt, etc., usque ad et infelicitas in futuro.

  (CASS) Via impiorum, etc., usque ad: Timor Dei ante oculos, etc.

  VERS. 4.-- Nonne cognoscent. Minatur judicium impiis.

  VERS. 5.-- Dominum non, etc. (AUG.) Non enim vere hunc invocant, qui Deo displicentia amant.--(CASS.) Inde augetur interitus, quia necesse est mala agere, cum superbi nolunt Deum invocare. Sicut 113.0864A| cautela est, opportune timere; ita ignavia, inepte trepidare, ut pro gente et loco, timore Dei abjecto.

  VERS. 6.-- Consilium inopis. (CASS.) Invectio in Judaeos, etc., usque ad, id est, de Judaeis procedens, etc.

VERS. 7.-- Quis dabit ex Sion, etc. (CASS.) Postremo Judaeorum conversio praedicitur, quae fiet cum plenitudo gentium intraverit. Cum averterit. Pro Judaeis etiam hoc testimonium Isaiae ponit Apostolus: Veniet ex Sion qui avertit captivitatem, vel impietatem a Jacob.

PSALMUS XIV.

VERS. 1.-- Domine, quis? (CAS.) Psalmus iste proprie morum est institutorius, praesumptionis repressio: ubi 113.0864B| agitur de unitate praesentis Ecclesiae et futura quiete. Primo interrogat propheta, quasi sacerdos ante faciem Domini stans, et responsa petit; volens scire quos Deus sua dignos judicet Ecclesia.

  VERS. 2.-- Qui. (Ibid.) Responsio Domini, etc. usque ad ut Christus agnus sine fractura membrorum, qui proprie templum ingressus est, non ut expiaretur sicut caeteri, sed sine macula. Operatur justitiam. Ut dum vendentes et ementes ejecit de templo.

VERS. 3.-- Qui loquitur. Hic exsequitur plenius. Veritas est cum res ita est, ut dicitur: Hoc proprie Christus fecit. In corde, qui aliquando tacuit indignis fraudulenter quaerentibus. Non egit dolum. Dolus est in lingua, cum aliud dicitur, aliud est in pectore. Vel, non egit dolum, quia omnia quae audivit a Patre, 113.0864C| sine aliqua adjectione vel suppressione, nota fecit proximis, id est, discipulis; Judaeis, proximis secundum carnem. Nec fecit proximo malum. Sed pro eis oravit; non acceptum habuit opprobrium adversus proximos suos, sicut est patens per hoc quod Judam non mordaci increpatione lacerabat.

VERS. 4.-- Ad nihilum, etc. (AUG.) Haec est perfectio, ut nihil in homine valeat malignus, et ut hic sit in conspectu, id est, certe sciat, malignum non esse, nisi qui a Creatore ad creata convertitur. Malignus, id est, diabolus, despicitur; ut cum dixit: Vade retro, Satanas, etc. E contra, timentes Dominum glorificat. Juravit, quando apostolis certissima veritate promisit: Jam non dicam vos servos, sed amicos.

  113.0864D| VERS. 5.-- Qui jurat proximo, etc. (Ibid.) Haec tria non sunt magna, etc., usque ad cum in superiori conclusione praeteritum posuerit, ad nihilum deductus est.

Pecuniam. Vel terrena est, quae penitus ad usuram dari prohibetur, quam Dominus Judae tradidit ad erogandum pauperibus, non ad usuram. Vel spiritualis, quae ad usuram dari jubetur, id est, praedicatio ad instruendos homines. Et munera super innocentem. Accipit quidem Christus munera, ut a magis, et quotidie pias oblationes; sed non contra innocentes, imo animam pro eis dedit. Qui facit haec, non movebitur. Ecce absoluta responsio interroganti: facit (dicit), ut ad actum nos invitet, non solum ad 113.0865A| cantandum haec. Qui facit haec, non movebitur. (CASS.) Conclusio. Similiter qui facit haec, requiescet in monte.

PSALMUS XV.

VERS. 1.-- Tituli inscriptio. (CASS.) Hic titulus de Evangelio, non de Veteri Testamento, sumitur. Quod titulus notavit, id est, victoria et regnum, convenit Christo, quod hic agitur.

  VERS. 2.-- Conserva, etc. Psalmus secundus, qui breviter de passione et resurrectione tangit; primo, unam hominis naturam Christus ostendens, petit se servari, dicens omnia quae pertulit ad gloriam haereditatis suae perducta. (AUG.) Christus secundum hominem hic loquitur, de quo titulus regalis in passione eminuit: Jesus Nazarenus rex Judaeorum.--Bonorum 113.0865B| meorum, etc. (CASS.) Si Christi hominis bonis non eget Deus, sed ab ipso habet omnia, destruitur arrogantia hominum et haeresis Pelagianorum, qui putant aliquid bonis suis viribus fieri.

  VERS. 3.-- Sanctis qui sunt in terra. (Ibid.) Exposuit jam Christus qualiter oravit, narrat nunc quae bona fecit illi Deus. (AUG.) Sanctis, etc., usque ad et potentia ut resurgerem.

Mirificavit. (CASS.) Quasi, haec dixi Domino: Dominus autem mirificavit, id est, fecit miras voluntates, hae sunt mirae dum eis obedientes, fiunt de terrenis coelestes.

  VERS. 4.-- Multiplicatae. (Ibid.) Qua mirificavit, 113.0865C| etc., usque ad quae in uno sono consonant, quibus voluntates ejus ostenduntur.

 VERS. 5.-- Pars haereditatis. (AUG.) Eligant alii alia, etc., usque ad sed qui Deum eligunt partem. (CASS.) Vel, Dominus est pars, id est, portio et praemium, haereditatis meae, id est, sanctorum. Et pars calicis mei, id est, merces passionis. Haereditas enim ad gentes, calix ad passionem pertinet, qui bibitus dat resurrectionem. Sed nemo se putet haeredem nisi praeclarus.

  VERS. 6.-- Funes, etc. (Ibid.) Quasi forte, in qua est divina electio, ut et sors cecidit super Matthiam, et quisque capit ad mensuram suam. In praeclaris. Id est, in sanctis.

VERS. 7.-- Benedicam Dominum. (Ibid.) Gratias 113.0865D| agit Patri de intellectu, et passione, in qua eo favente vincit, et de resurrectione, et confessione, et haec sunt, per quae haereditas restituitur ut sit rex Judaeorum, ut titulus dicit. Intellectum, etc. (AUG.) Quo haec haereditas videri et possideri potest. Insuper, etc. Id est, super intellectum. Usque ad noctem, etc. Id est, mortem, erudivit me, inferior pars mea carnis assumptio, ut expelleret tenebras mortalitatis quas ille intellectus non habet, quia pro eis nec turbari nec deficere potuit. Renes. Ex quibus secundum carnem exivi, scilicet parentela: increpuerunt injuriis, tentatione et passione.

  VERS. 8.-- Providebam Dominum. (Ibid.) Hinc trahe exemplum, quo peccata vitentur: qui enim 113.0866A| Deum semper acie mentis intuetur, non peccatis inclinatur.

PSALMUS XVI.

VERS. 1.-- Oratio David. (CASS.) Oratio personae Domini convenit, adjuncta Ecclesia, quae ejus corpus est. Exaudi, Domine. (Ibid.) Iste psalmus veram naturam humanitatis facit attendere. Oratio Christi institutio est fidelium: sicut flendo Lazarum charitatem proximi habere nos docuit; persecutores fugit, ut inconsideratae temeritatis nobis auferret audaciam. Primo, petit secundum justitiam sibi retribui. Non in labiis dolosis. Ut qui inique damnatur; vel, ut qui dicit: Domine, Domine, et non facit opera. (AUG.) Vel, non in labiis dolosis de vultu tuo judicium meum prodeat, ut judicans non proferam 113.0866B| aliud quam intelligo.

  VERS. 2.-- De vultu tuo. (CASS.) Id est, secundum ea quae in me cognoscis, qui nullum habeo peccatum. Judicium. Quo sui judicatus videatur prodisse. De vultu tuo, non de dispositione Judaeorum, quod factum patet in resurrectione. Vel, judicium, quo discernit omnia.

  VERS. 3.-- Probasti. (CASS.) A similitudine fornacis, etc., usque ad tu scis me purum.

VERS. 4.-- Vias duras. (Ibid.) Scilicet opera hominum: quas scilicet merentur opera hominum. Vel quas debent imitari homines, quibus iter vitiorum leve est, virtutum difficile. Vel, non est inventa, ita ut non loquatur, id est, ut non jactanter haec dicam, vel, ut non peccem in lingua, quod est opus hominum. 113.0866C| (AUG.) Vel, vias duras latronis, etc., usque ad postquam perrexi vias duras et perfeci gressus.

  VERS. 5.-- Perfice. (CASS.) Usque in finem: ante non est nisi inchoatio. Gressus, id est, humanas actiones, ut qui volunt imitari non moveantur a te, vel vestigia ab eis.

  VERS. 6.-- Ego clamavi. (Ibid.) Secundo, precatur ut a Judaeorum insidiis ejus puritas liberetur. Ego etiam clamavi, quasi diceres, hoc non nisi justo convenit, qui confidenter orat, quia scit audiri.

  VERS. 7.-- Mirifica. (AUG.) Mira, sunt quae nova sunt: haec sunt quae in carne cessit mirantibus Judaeis.

  VERS. 8.-- Pupillam. Perexigua est, et tamen per eam acies luminis dirigitur, quo lux et tenebrae dijudicantur, 113.0866D| sicut per humanitatem Christi divinitas discernens est inter bonos et malos.

VERS. 10.-- Adipem. (CASS.) A similitudine animalium, quae ex adipe inflantur, id est, superbiam retinuerunt, non macri, id est, non humiles, vel adipem, id est, carnalem sensum retinuerunt, vel sceleribus saginati veram intelligentiam perdiderunt, unde restat superba loqui. Os eorum locutum est superbiam. Non cor, quia saepe iniqui quod ore defendunt, corde damnant.

VERS. 12.-- Susceperunt me, etc. (Ibid.) Unde eis haec opportunitas? Respondeo susceperunt a Deo cujus dispositio est, vel, a traditore, vel, a judice acceperunt avide. Sicut leo paratus, etc. (AUG., CASS.) 113.0867A| Principes comparandi leoni diabolo, quo auctore faciunt: Populus catulus leonis, id est, filius diaboli, habitans, permanens in insidiis, quia mos est malis vota tegere, ut latenter possint perficere.

VERS. 13.-- Exsurge, Domine. (CASS.) De retributionibus oratio. Praeveni, etc. (Ibid.) A similitudine currentis: nemo non prius in se quam in alium peccat. Supplanta eum: a similitudine luctantis, id est, inefficaces fac et dejice eos. Eripe animam meam ab impio. (AUG.) Resuscitando a morte ab impiis illata. Frameam. Anima mea est framea; quam manus, id est, virtus tua assumpsit, ut per eam regna iniquitatis debellet, et justos dividat ab impiis. Divide eos, etc., (CASS.) id est, Judaeos divisos, etc., usque ad miseria, quasi merito: quia, de absconditis. De absconditis 113.0867B| tuis. Id est, de immunditiis, etc., usque ad id est, ad satietatem usque malorum participes erunt. De absconditis. (AUG.) Non solum eis haec poena visibilis, sed de absconditis, id est, peccatis (quae a lumine veritatis tuae absconduntur) plena est memoria eorum, ut obliviscantur Deum.

PSALMUS XVII.

VERS. 1.-- Diligam te, Domine, fortitudo mea, etc. (CASS.) Dicit hoc Christus, quod Ecclesia, id est, totus Christus.

  (Ibid.) Primo, propheta summam colligens, de liberatione gratias agit.

  VERS. 3.-- Refugium. (Ibid.) Quando erat opus consilio, David ad eum refugit et invenit. Liberator, ut si potens, captu+m ab hostibus liberet. Protector, 113.0867C| (AUG.) quia de me non praesumpsi, quasi cornu superbiae contra te erigens; sed te celsitudinem salutis inveni, quod ut invenirem suscepisti me.

  VERS. 4.-- Laudans invocabo. (CASS.) Post omnia non elatus se jactat, sed omnia Deo tribuit: et ideo salvus; nam qui aliter facit, sibi relictus perit, etsi vicisse videbatur.

  VERS. 5.-- Circumdederunt me. (Ibid.) In persona iustorum ante adventum Christi, etc., usque ad qui rapidis iniquitatibus conturbati sunt.

  VERS. 6.-- Dolores inferni. Gentiles in inferno debito dolore torquendi. Praeoccupaverunt me laquei mortis, sequitur:

  VERS. 8.-- Commota est. Ecce quomodo, etc., usque ad et hoc qui praeoccupavit mortalitas et possibilitas.

  113.0867D| De templo. (CASS.) Vel de coelo, vel de venturo Christi corpore.

Commota est. (AUG.) Ita clarificato Christo commoti sunt et contremuerunt peccatores. Fundamenta, etc. (CASS.) Praesumptiones superborum, id est, divitiae et hujusmodi quibus innitebantur: spes enim mundi abiit, quam odit Deus.

  VERS. 10.-- Coelos. (Ibid.) Id est, praedicatores inclinavit a contemplativa ad ministerium, et ad ferendas molestias. Descendit, etc. Ipse passus in eis, et in quorumdam notitiam. Caligo: tenebrosi, qui etiam persequuntur, sub ejus potestate sunt; vel, qui simpliciter credunt, subjecti ei sunt.

  113.0868A| VERS. 11.-- Et ascendit. Facit enim quosdam plenos scientia, in quibus supereminet, quorum celeritatem intellectus transcendit: tenebrosis autem latenter utitur: unde, Virga furoris mei Assur, ipse vero non cognovit, sed sui cognoscunt. Volavit super pennas vento. Ventos, quibus nihil est velocius, superat fama ejus, ut dum mox natus, magis per stellam nuntiatus est.

  VERS. 12.-- Tenebras. (AUG.) Obscuritates sacramentorum, vel, in his tenebris, ubi videntes per fidem ambulamus, et non per speciem (Matth. II).

  Non per coelos. (CASS.) Descendit et ascendit (II Cor. V), sed per nubes aethereas (quod in Hebraeo), id est, per prophetas in quibus obscura doctrina sit, sed per nubes quae (non aetheris, id est, Apostoli) 113.0868B| praefulgidae sunt in cognitione ejus, id est, vicinius contemplantes.

  VERS. 13.-- Grando. (AUG.) Objurgationes, quae dura corda feriunt, sed si ignis charitatis resolvit, in miti animo fit aqua satians [ alias saliens]. Et carbones, quia illo igne tenebrosa corda accensa reviviscunt.

  VERS. 14.-- Intonuit. (CASS.) Ad litteram, ut quando visum est tonitruum, Deo dicente: Clarificavi, et iterum clarificabo. Dedit vocem: ut non dixit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui.

VERS. 15.-- Et misit. (Ibid.) Dominus intonuit, et Dominus misit: non enim transitus ad gentes semper erat certus neque rationabilis habitus.

  VERS. 16.-- Et apparuerunt fontes. Christo veniente, 113.0868C| patuit quod obscuritas divini tegebat eloquii. Ab increpatione. Conversio ad Deum: quasi cum gratiarum actione, quia per praedicationem increpabat peccantes, et inspirabat ut timerent iram futuram.

  Misit. (Ibid.) Hucusque de adventu Domini, hinc de temporibus Christianis. Misit Pater Christum. Accepit me. Ecclesiam sponsam. De aquis. (Ibid.) Baptismi. Vel misit Spiritum, qui est donum. De alto, quia aequalis Patri et Filio. Accepit, quasi fugativam. Assumpsit, in altitudinem virtutis et boni operis.

  VERS. 18.-- De inimicis meis. (AUG.) Id est, vitiis, quae super omnes inimicos plus nocent. Et ab his qui, etc. Id est exterioribus inimicis hominibus, scilicet et daemonibus quod necesse est, quia confortati 113.0868D| secundum quid. Ecce praevenerunt, id est, praevaluerunt. Per hoc magis eripit, quia illi sunt confortati; cum enim affligitur Ecclesia, magis crescit.

  VERS. 20.-- In latitudinem. (Ibid.) Per saevitiam malorum, crescit Ecclesia numero et merito. Salvum me fecit, quod ad fidem venit. Quoniam voluit me. (AUG.) Id est, gratis elegit.

  VERS. 21.-- Et retribuet secundum justitiam bonae voluntatis. Et secundum puritatem manuum (Ibid.) opera, quae sunt post prima beneficia Dei, scilicet fidem et charitatem, quae gratuito sine praecedenti merito Deus praestat.

  VERS. 22.-- Quia custodivi. (Ibid.) Vel ita continuando 113.0869A| cum praecedente versu, etc., usque ad et sicut coepi, ero immaculatus, unde in futuro retribuet.

  VERS. 24.-- Cum eo, ei, adhaerens. Et observabo, ne iterum cadam. Ab iniquitate, quae est mors beati.

VERS. 25.-- Et retribuet. (CASS.) Dupliciter Deus retribuit: hic in praesenti, ut justus justificetur, et qui in sordibus est, sordescat adhuc, unde hic dicit: Cum sancto sanctus, etc., et in futuro praemium bonis, et poenam malis, unde ibi: Quoniam tu populum humilem, etc., quasi, ita hic: quia in futuro tu populum humilem salvum facies.

  (AUG.) Et tribuet: jam non solum propter latitudinem fidei quae per dilectionem operatur, sed propter longanimitatem retribuet mihi. In conspectu: 113.0869B| hoc justis convenit, ut sicut illi Deum semper contuentur, ita Deus eos jugiter respiciat.

  VERS. 26.-- Cum sancto. (CASS.) Dixerat, retribui secundum justitiam, etc., usque ad quia tu, Domine, populum humilem salvum facies. Et oculos superborum humiliabis.

  (AUG.) Est etiam occulta profunditas, qua intelligeris cum sancto sanctus, quia tu sanctificas.

  Quoniam tu illuminas. Quod enuntiavit de electis et sanctificatis, orat nunc de aliis.

  VERS. 29.-- Lucernam. (Ibid.) Fuerunt praedicatores, in quibus lux, id est, cognitio veritatis, qua illuminaverunt alios, unde: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Tenebras. (AUG.) eos, qui adhuc sunt in tenebris. Meas. Praedestinatione.

  113.0869C| VERS. 30.-- In Deo meo. (CASS.) Deus enim meus, est via, qua itur ad coelum, impolluta. Vel, via qua venit in mundum sancta et immaculata Virgo. Et quidquid dixit Spiritu sancto examinatum est, id est, utile et honestum: ut sapiens, quidquid dicit, prius apud se dijudicat. Transgrediar. (Ibid.) Diruere non penitus potest homo, sed ope Dei transit murum obstaculum peccatorum.

VERS. 31.-- Deus meus. (Ibid.) Et continuando sequitur: Eripies me de contradictionibus populi. Caetera interponit ad commendationem. Eloquia. Igne examinationis probantur. Omnium. (Ibid.) Nullus excipitur, nisi qui sperare non vult.

  VERS. 32.-- Quoniam quis. (Ibid.) Deus dico: quia quis est alius Deus, nisi qui et Dominus in rebus 113.0869D| est? Et quia in Judaea notus, non dii gentium; haec contra paganos, qui multos sibi fingunt.

VERS. 33.-- Deus qui. (Ibid.) Adhuc praeter communia, commendat per specialia, quia tertio Christus de virtute et potentia sua commendatur. Praecinxit. (Ibid.) Id est, perarmavit. Vel a similitudine currentis. Vel, dignitatem notat et fortitudinem, quod ei convenit, qui potestate sua judicabit populum, vel mundum. Immaculatam, sine peccato. Cervus spinas et hiantia loca transilit, sic Christus spinas et foveas peccatorum: et sicut cervus alta, ita Christus super omnes creaturas conscendit.

  VERS. 35.-- Qui docet: ab imminentibus insidiis cautum facio. Manus, opera vel voluntates. Ad praelium, 113.0870A| contra diabolum. Ut arcum, etc., similitudine rei quae non est, id est, irremissibilem fortitudinem. Brachia. Christi prophetae, et apostoli, per quos operatur: qui arcus aereus, quia praedicando non mollescunt, sed, semper fortes, verba salutis jaculantur.

  VERS. 36.-- Protectionem salutis. Non ut nihil patiar, quod tamen est ad profectum. Tribulatio est correctio, et doctrina, et dilatatio, et confirmatio.

  VERS. 37.-- Dilatasti (AUG.) Ne impediant carnales angustiae, quia latam fecisti charitatem hilariter operantem, etiam de his quae sunt sub me, scilicet de mortalibus rebus et membris.

  VERS. 38.-- Persequar. (CASS.) Arguendo, diversis afflictionibus fatigando.

  VERS. 43.-- Et comminuam. (AUG.) Ecce eadem 113.0870B| operatio Patris et Filii. Supra ait: Disperdidisti, Pater, et jam ait comminuam, id est, auferam virtutes, ut post cedant omni vento doctrinae.

  VERS. 44.-- Eripies. (CASS.) De illis ira: Sed eripies me, depressio Judaeorum, et exaltatio gentium.

  VERS. 46.-- Filii. Judaei quos enutrivi, facti alieni: Mentiti sunt mihi, ad honorem meum. Inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis, sequentes potius suas traditiones quam Dei.

VERS. 47.-- Vivit. (Ibid.) Quarto exsultans Ecclesia summatim munera Dei laudat. Vel vivit, quia vivificat. Benedictus, quia omnia benedicit. Et exaltetur Deus salutis. (AUG.) Non terreno more de Deo salutis meae sentiam, nec ipsam salutem terrenam, 113.0870C| sed in excelso de illo sperabo.

  VERS. 48.-- Vindictas. (CASS.) Pia vindicta, dum rebellis subditur. Iracundis. Major gloria est a ferventibus malis liberare.

  VERS. 51.-- Magnificans, salutes. Deus qui magnificat: Faciens, Deus qui facit.

PSALMUS XVIII.

VERS. 1.-- In finem. (CASS.) Psalmus de primo adventu, unde tyrannus cadit, homo absolvitur, hic propheta respicit in finem, id est, Christum, vel in ultima tempora.

  VERS. 2.-- Coeli enarrant. (Ibid.) Primo, loquens de incarnatione, commendat praedicationem novae legis. (AUG.) Coeli, apostoli, de gloria Christi in qua 113.0870D| Patris aequalis. (CASS.) Vel coeli, qui stellam miserunt. Gloriam. (Ibid.): Quod Deus gratis peccata dimittat. Opera. (AUG.) Quae secundum hominem, etc., usque ad et ipsi eidem facti nox, tenebrosis scientiam quae de humanis. (CASS.) Et hoc tam mirifice, quod in omnibus linguis; et tam late, quod in omni parte ambitus terrae.

  VERS. 3.-- Dies diei. (CASS.) Demonstrative agit. (AUG.) Dies diei. Spiritus spiritualibus profert plenitudinem sapientiae, etc., usque ad haec doctrina diebus et noctibus continuatur usque ad posteros.

  VERS. 4.-- Loquelae. (CASS.) Publicae suasiones. Sermones. Communes narrationes. Quorum non. Planius diceret, in quibus non audiantur voces eorum, 113.0871A| vel, omnium sermonum audiantur voces eorum: illud idem facit per relativum.

  (AUG.) Omnibus linguis primos loqui fecit spiritus, qui omnes gentes in unum erat congregaturus, unus homo tunc omnibus, sic modo unus Christus caput et corpus.

VERS. 6.-- In sole (CASS.) Quod alios fecisse laudat, ipse facit, praedicat incarnationem. Vel in sole, in manifesto mundi, vel in labore. Sol urit, lucet, et variat tempora. Tabernaculum suum. (AUG.) Quasi militare habitaculum, id est, dispensationem incarnationis suae, in qua venit expugnare errores mundi. Vel tabernaculum, Ecclesiam in manifesto, non in occulto, ut lateat. Sponsus. (CASS.) Toties prophetis promissus, magna similitudo sacramenti: ideo de 113.0871B| virgine natus, ut Ecclesiam sibi virginem copularet. De thalamo. (AUG.) Id est, virginali utero, ubi Deus humanae naturae, ut sponsus sponsae, copulatus est. Ecce humilis misericordia, sed fortis majestate. Gigas ad currendam. (CASS.) Imperturbabilis, irrevocabilis, humanam naturam potentia superans. A summo. Hic Trinitas ostenditur, etc., usque ad notat unitatem Trinitatis. Nec est qui se abscondat, etc. (AUG.) Verbum caro factum, non permisit ullum se excusare de umbra mortis: quia et ipsam penetravit calor verbi. Vel, calor est Spiritus, quem misit reversus, qui lex, testimonium, justitia, praeceptum, timor et judicia, quia haec agit.

  VERS. 8.-- Lex Domini. (CAS.) Secundo, laudat praecepta Novi et Veteris Testamenti. (Ibid.) Lex per 113.0871C| Moysen data, omnia verba sua distinctione corrigens, et ad Christi gratiam mittens. Convertens. (AUG.) Libertate, ad se imitandum, non premens jugo servitutis. Animas. Voluntates, non modo manus, ut Vetus Testamentum. Testimonium. Quaecunquae testimonia dedit Israel plena sunt veritate, et humilibus sapientiam dederunt. Sapientiam: de divinis.

  VERS. 9.-- Justitiae Domini. (Ibid.) Omnes in illo recte, qui non docuit quod non fecit, ut imitantes gauderent in eis, qui libere cum charitate facerent, non serviliter cum timore. (CASS.) Justitiae, lex quae justificat; quidquid praecipit justum est.

  VERS. 10.-- Timor Domini. (Ibid.) Timor saeculi non sanctus, quia non proficuus, et cum temporibus mutatur. Timor Domini sine omni perturbatione, 113.0871D| quia est mista cum pavore dilectio, quia si timet judicem, scit misericordem. (AUG.) Timor, non ille poenalis pro terrenis quorum amore formidat anima, sed castus, quo quanto diligit, cavet offendere sponsum, et ideo non foras mittitur, sed permanet. Judicia. Judicia Dei non egent alterius auctoritate.

VERS. 11.-- Desiderabilia. (Ibid.) Vel, multum desiderabilia, vel multum aurum et lapis; vel multum pretiosum. Desiderabilia super aurum, etc., usque ad, cujus voluntatem suae praeponit, et dulciora sunt quam ipse sibi. Super aurum, id est, omne quod appetitur, pro divitiis, vel potentia, vel pro voluptate. Mel. Cibus Dei est mel; id est, solutus jam a saeculo; et favus, id est, quia adhuc circumplicatur, cui opus 113.0872A| est pressura exprimentis manus Dei, ut eat in vitam.

  VERS. 13.-- Delicta quis. (Ibid.) Tertio petit se a vitiis purgari, ut sit dignus Psalmista, qui haec referat sacramenta. Menti videnti suavis est veritas, dulcia judicia; non videnti quae suavitas? sed quare non videtur? propter delicta: nec mirum: Delicta enim quis intelligit? (CASS.) Delicta: omnia, quaedam enim nota sunt. Mea inquinant, aliena affligunt, et jam parce, repelle suasorem. Ab occultis. Omnia peccata duobus includit, etc., usque ad quo homo seductus est; et consentiendo fecit suum. (AUG.) Non est majus delictum quam apostatare a Deo, quod est initium superbiae: superbia vero est initium et causa omnis peccati.

PSALMUS XIX.
113.0872B|

In finem. (CASS.) Figura operandi, quae ventura sunt Propheta canit.

  (Ibid.) Propheta ex nimia charitate optat prospere evenire Ecclesiae, quae per Christum videbat ventura.

  VERS. 2.-- Exaudiat: quae tempore tribulationis vult ei fieri. In die tribulationis, quo majori desiderio Deum precamur. Dei Jacob, ut sicut illi, ita tibi gratiam benedictionis det, et praeponat Judaeis.

  VERS. 3.-- Mittat: pater. Auxilium, misso Filio.

  VERS. 4.-- Memor. Agit quasi de sacerdote immolaturo et rege pugnaturo. Sacrificii. (Ibid.) Sacrificium 113.0872C| Ecclesiae praevidebat, non pecudum, sed sanguinis et corporis Christi.

VERS. 5.-- Tribuat. Diapsalma, quae tempore gloriae optat et affirmat. Omne. (AUG.) Non solum quo animam posuisti pro vita plurimorum; sed et quo caecitas ex parte contigit in Israel, et sic omnis Israel salvus fieret.

  VERS. 6.-- Laetabimur. (Ibid.) Ideo haec oratio, quia laetabimur et magnificabimur, ostendit se unum de Ecclesia tanto ante tempore.

  VERS. 7.-- In potentatibus. (AUG.) Potentatus nostri sunt salus favoris ejus cum et de tribulatione dat auxilium, quia vana salus hominum, quae est sinistrae, unde et superbia nascitur. Salus dexterae. 113.0872D| (Ibid.), id est gratia spiritualis, etc., usque ad qui terrena dignitate praesumunt.

PSALMUS XX.
 
 VERS. 1.-- In finem. Tertius psalmus de duabus naturis in Christo, coelestem regem describit, ut auditu credat mundus, quem visum contemnit Judaeus. Demonstrativam facit orationem in laudem Dei.

  VERS. 2.-- Domine in virtute tua laetabitur. (CASS.) Summam proponit, scilicet, meritum et praemium.

  VERS. 4.-- Quoniam praevenisti. (CASS.) Diapsalma; virtutes ejus et gloriam describit, etc., usque ad quasi capiti in coronam. Coronam. (Ibid.) Quia circumitus 113.0873A| Apostolorum docentem ambiebat, vel totus mundi circulus, id est, Ecclesia generalis.

VERS. 6.-- In salutari tuo: gloriam et magnum decorem, etc. (CASS.) Verbo Patris, quae inde gloria. Gloriam de judicio, quia in Deitate judicabit. Decorem in majestate, quae tunc apparebit. Gloriam et magnum decorem, etc. Gloriosus, ut Petrus, cujus umbra infirmi sanabantur; et decor est super eum, praeter quem non est aliud fundamentum. Ideo super eum, quoniam dabis . . . . .

VERS. 7.-- In gaudio cum vultu tuo. Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia, etc. (ID.). Id est, de hoc quod sui gaudebunt cum tua praesentia, quando eris omnia in omnibus.

  VERS. 9.-- Inveniatur manus tua, etc. (ID.) De 113.0873B| poenis inimicorum, ut supra de laudibus Christi.

  VERS. 11.-- Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum. Non erit eis fructus beatitudinis in terra viventium.

  VERS. 13.-- Quoniam pones. (CASS.) Dicta de futura, etc., usque ad ut cum putarent occidere, salus fieret.

  VERS. 14.-- Exaltare. (ID.) Conclusio.

PSALMUS XXI.

VERS. 2.-- Deus, Deus. (CASS.) Praemittitur conquestio de derelictione, necnon et oratio, sicut in omnibus psalmis de passione. (AUG., CASS.) Deus, Deus: geminat ex affectu, vel Deus omnium per 113.0873C| creationis potentiam, meus proprie per cultum. (AUG.) Quando hoc in cruce dixerat, psalmum istum de se scriptum indicavit. Respice in me. (CASS.) Non est in Hebraeo, sed a septuaginta interpretibus additum. Quare me dereliquisti? (AUG.) Mirum hoc, cum et Deus esset cum eo; sed pro nobis, qui in eo corpus ejus. Longe a salute mea, id est, mei veteris hominis, quia longe a peccatoribus salus, et haec sunt verba non justitiae, sed delictorum. Vel, longe a salute sunt verba delictorum meorum, quae sunt tollenda.

VERS. 3.-- Clamabo. (AUG.) De nobis, corpore suo dicit, ut cum forte dicit: Transeat a me calix iste, id est, putatur timuisse mori; sed pro suis infirmis qui timent mori, haec dixit, sic et haec vox 113.0873D| membrorum est: Clamabo et non exaudies. Per diem, et non exaudies, et nocte et non ad insipientiam. (CASS.) Quia nullae in eo tenebrae, et tamen non auditur ad salutem corporalem.

  VERS. 4.-- In sancto habitas. (AUG.) Et ita mirum, quia patres liberasti; ego autem sum vermis.

  (CASS.) Tu habitas in sancto, quia Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians. Laus Israel, (AUG.) id est, videntis te, non ejus qui se voluit abscondere a conspectu tuo.

  VERS. 5.-- In te speraverunt patres nostri, speraverunt. (CASS.) Magnus decor, dum iterat speraverunt.

  113.0874A| VERS. 7.-- Ego autem, etc. (AUG.) Hucusque Christus in persona veteris hominis, hic jam proprie in sua persona loquitur. Ego autem. Jam proprie Christus, sine semine natus sum, ut essem ultra homines in homine, in quo factus sum opprobrium, ut vel sic superbia hominis humilem imitetur. Vermis et non homo, opprobrium. (CASS.) Ita viliter conculcatus, etc., usque ad vermis, sine coitu natus, mortalis, humilis et vilis, silentio repens.

  VERS. 9.-- Speravit in Domino, etc. (CASS.) Dicentes: Spera in Domino, etc. Ironia Judaeorum, ecce quasi historialis narratio, non prophetia, ne qua sit excusatio, ne qua ambiguitas.

  VERS. 10.-- Ab uberibus. Non ex quo lactari 113.0874B| coepi, etc., usque ad sed fuisti Deus meus. De ventre.

VERS. 11.-- De ventre. (AUG.) Non solum matris, quae lex nascendi est omnibus; sed de tenebris Synagogae, in quibus infidelis est, nondum in luce Christi natus, qui in observationibus illis carnalibus sabbati et circumcisionis confidit.

  VERS. 12.-- Ne discesseris a me, qui jam coepisti.

  Tu extraxisti: non vir, ne dubitetur virginis partus, virtute Dei factum est. Spes mea ab uberibus: vera humanitas et magna perfectio; ab uberibus enim facit, quod vix maturus.

  In te projectus sum, non in peccata hominis. Alii in Adam projiciuntur, ex quo rei. De ventre matris 113.0874C| meae, Deus meus. (CASS.) Nec conceptio sine Deo, nec in peccato, ut homo; unde Angelus: Spiritus sanctus superveniet in te.

  VERS. 13.-- Circumdederunt. (ID.) Describitur passio, quam terminat oratio; ad convincendos Judaeos refert futura quasi praeterita.

  VERS. 14.-- Aperuerunt. (ID.) Ut ferae volentes deglutire, os suum, non ad sapientiam reseratum. Sicut leo. (AUG.) Ut leo rapiens circumdederunt, ut rugiens os aperuerunt.

  VERS. 15.-- Sicut aqua. Quando funditur aqua, etc., usque ad unde relicto eo fugerunt. (CASS.) Sicut aquae sacramentum ablutio peccatorum, etc., usque ad et solidata est. Tanquam cera. Bene legis mysteria 113.0874D| comparat cerae, etc., usque ad quoniam circumdederunt. In medio ventris mei. (AUG.) Venter infirmos in Ecclesia, vel memoriam Ecclesiae significat.

VERS. 16.-- Aruit tanquam testa virtus mea. (CASS.) Non ut fenum, sed ut testa quae igne fit firmior. Lingua mea. (AUG.) Servaverunt praecepta mea apud se hi per quos locuturus eram: et per eos in cognationem eorum, qui erant pulvis mortis, deductus sum.

  VERS. 17.-- Foderunt. (ID.) Evangelica narratio. Etsi haec ad litteram, innuit fossio manuum, quod operibus ejus non crediderunt; pedum, quod Apostolos laceraverunt. (CASS.): foderunt. 113.0875A| Terra fossa fructum facit, sic fructum vitae dedit Christus vulneratus.

VERS. 18.-- Dinumeraverunt omnia ossa mea. (CASS.) Proprie describitur poena crucis. Sic ossa dinumeraverunt, id est, Apostolos; ne in majorem numerum crescerent, quaerebant exstinguere. Inspexerunt me. (ID.) Cum diligentia et delectatione, cum a re crudeli soleant oculi averti. Ecce quam obstinati, non casu aliquid factum, nec tot miraculis cor mollitum.

VERS. 19.-- Diviserunt sibi vestimenta mea, etc. (AUG.) Sacramenta ipsius potuerunt dividi per haereses, sed non tunica desuper, id est, a Deo data; haec est charitas vel unitas, quam nemo potest dividere. (CASS.) Sed forte et dono Dei quibusdam 113.0875B| venit, etc., usque ad ut ramus olivae a columba delatus ad arcam. (AUG.) Vel, per animam unicam caput et corpus, quod unum diversitates respuit.

  VERS. 22.-- Unicornium, humilitatem meam, etc. (ID.) Judaei, terrena tantum petentes: vel, de cultu Dei singulariter se jactantes, vel singulariter superbientes, occiso etiam filio post servos.

  VERS. 24.-- Qui timetis Dominum, laudate eum, etc. (CASS.) Timor humanus non laudem, sed vituperium parit.

  VERS. 25.-- Timeat eum omne semen Israel, quoniam non sprevit, etc. Quos dixerit semen Jacob, aperit, subdens: Pauperis. (AUG.) Non ejus qui verbis delictorum clamat de vana vita, sed 113.0875C| non tumentis de pompis saeculi.

  VERS. 26.-- Apud te laus mea in Ecclesia magna, etc. (ID.) Apud Deum laudem ponit, qui docet in homine non praesumi.

  VERS. 27.-- Laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent. (ID.) Pauperes Deum divites se: ideo pauperes, quia Deum laudant ut eum quaerant, et ipse est divitiae pauperum. Corda eorum in saeculum saeculi reminiscentur et convertentur ad Dominum. (ID.) Quia ille cibus est cordis.

  VERS. 30.-- Manducaverunt et adoraverunt. (ID.) Non prohibeat dispensator manducare, sed exactorem moneat timere. In conspectu ejus cadent. (CASS.) Ecclesia utrosque recipit, sed ipse videt et discernit.

  113.0875D| VERS. 32.-- Annuntiabitur, etc. (ID.) An angelis qui preces hominum Deo offerunt, non pro instructione, sed pro ministerio.

  (CASS.) Nota psalmos de passione in magna spe Christianorum terminari, ut sciatur ex passione salus esse.

PSALMUS XXII.

VERS. 1.-- Psalmus David. (CASS.) Propheta reditum populi de Babylone praedixit. Dominus regit me. Psalmus de misericordia, enumerans decem gratias, ut omnes sperent in misericordia Dei. (AUG.) Ecclesia loquitur de Christo.

  VERS. 2.-- In loco pascuae. (CASS.) Prima gratia, ocus pascuae, id est, sermo divinus, qui saginat meditantes. 113.0876A| Super aquam. Secunda gratia, aqua refectionis.

  VERS. 3.-- Animam meam. (ID.) Tertia gratia, etc., usque ad sed prius educavit super aquam refectionis, sed prius animam meam convertit. Deduxit. (ID.) Quarta, quod super charitatis praecepta duxit. Super semitas. (AUG.) Arctiora mandata et perfectiora consilia, quasi semitis pauci justi ambulant, sicut semitae arctiores sunt quam viae.

VERS. 4.-- Nam et si. (CASS.) Quinta, quod in umbra mortis non timet mala. Mecum es. (AUG.) In corde per fidem, ut post umbram mortis ego tecum sim. Virga tua. (CASS.) Sexta, correctio; vel virga districtio, quae convertit vitia. Baculus gubernatio, quae sustinet fideles.

113.0876B| VERS. 5.-- Parasti in conspectu. (CASS.) Septima, mensa Domini, beata convivatio, saturitas fidei, esca coelestis, de qua Apostolus: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. In conspectu meo mensam: etsi non impiorum. De hac dicitur: Sed isti ad mensam divitis, id est, Christi, scito et te similia debere praeparare, id est, pati sicut ipse. Impinguasti: octava, unctio capitis, scilicet Christi, quod nulla ariditate peccati exaruit, unde caetera laetantur membra, quia capite descendit unguentum in barbam barbam Aaron, et in oram vestimenti ejus. Et calix meus. Nona, calix, Christi sanguis, qui sic inebriat ut sobrios reddat. Meus, quia accipio. Vel, tuus, quia das. Mensa et calix, caro, sanguis, quanquam unum sint sacramentum, sub diversis 113.0876C| tamen speciebus, quia utrumque sumitur, divisim hic ponuntur.

  VERS. 6.-- Et misericordia. (CASS.) Decima, misericordia subsequens ad custodiam quae praecedit ad gratiam conferendam.

  VERS. 7.-- Et ut inhabitem. (HIER.) Hoc omnibus superioribus jungitur. Quasi collocasti, educasti, deduxisti, etc., et hoc ideo ut inhabitem.

PSALMUS XXIII.

VERS. 1.-- Psalmus David. (AUG.) In prima sabbati mundus conditus, in eadem homo restauratus per resurrectionem Christi: (CASS.) unde monet victorem cum triumpho suscipere. Domini est terra. Primo dicit totum orbem esse Dei, etc., usque ad 113.0876D| sed quis in monte ejus, nisi innocens?

  VERS. 2.-- Et super flumina. (AUG.) Ut flumina in mare, ita cupidi labuntur in saeculum; et eos etiam superat Ecclesia, quae victis cupiditatibus ad immortalitatem paratur.

  VERS. 3.-- Quis ascendet? Determinat quibus virtutibus praediti sunt in Ecclesia.

VERS. 4.-- Quis stabit? (HIER.) Multi enim ascendunt, qui non permanent. (ID.) Innocens: ad proximum, manu et corde, et qui sibi innocens, etc., usque ad praesentiam et cognitionem desiderent. Qui non accepit. (AUG., HIER.) Id est, qui non deputavit animam rebus non permanentibus, sed eam sentiens immortalem aeterna desiderabit, et ideo 113.0877A| non juravit in dolo. In vano. (HIER.) Id est, qui nullis eam fecibus peccaminum post baptismum maculavit.

  VERS. 7.-- Attollite. Diapsalmus. Christiana religione declarata, etc., usque ad quae a principe diabolo positae sunt. Et elevamini. Contra portas mortis. Portae aeternales: omnis gratia quae, veniente Christo, data est.

  VERS. 8.-- Quis est? interrogat. Propheta ad convincendam Judaeorum perfidiam, et ut amplius eum commmendando alios invitet.

  VERS. 10.-- Dominus fortis per virtutes describitur quasi proprio nomine. Fortis, (AUG.) etsi cum gladiis cepistis.

  Potens, etsi Pilato tradidistis.

  113.0877B| Potens in praelio, ne in pugna vos superasse putetis. Virtutes. (Hier., AUG.) Ministrae praecedentes Christum in ascensione ad alias coelestes clamant, ut viam Domino venienti aperiant: quae novo mysterio carne induti stupefactae, quaerunt, quis est?

  Attollite. (CASS.) Congeminatio, etc., usque ad qui omnibus omnia dat bona, vel coelestium virtutum, id est, angelorum.

PSALMUS XXIV.

VERS. 1.-- In finem. (Hier.) Hic flagellatus poenitens praeponitur aliis, ne murmurent in adversis: qui in se expertus per misericordiam blanditur, per justitiam terret.

  113.0877C| Ad te, Domine, levavi. (AUG.) Psalmus contra adversa saeculi, etc., usque ad qui non per omnes, minus perfectos.

  (CASS.) Primo petit doceri vias Domini, quia ad Deum erectus.

  (ID.) Ad te contemplandum; facile terrena despicit, qui divina conspicit.

  VERS. 2.-- Confido. (ID.) Expertus in malis meam infirmitatem, non erubescam de inimicis.

  Neque irrideant me inimici: et certus sum quia in nullo sustinente patienter fallit.

  Supervacue. (ID.) Quia omnia sunt vana et infructuosa quae a Deo sunt aliena.

  Vias tuas, Domine, demonstra. (CASS.) Viae sunt de ordine vitae, etc., usque ad: Dirige, ad vitam pertinet, 113.0877D| doce ad scientiam.

  VERS. 5.-- Doce. (AUG.) Ipsam veritatem, ut quod credo intelligam, quia sustinui, et si hoc non sufficit: Reminiscere.

  Deus salvator meus. (CASS.) Duae res sunt, quae bonos faciunt, ut Deum salvatorem credamus, et patienter ejus retributionem exspectemus.

  VERS. 6.-- Reminiscere. (ID.) De peccatis prioribus et quae quotidie fiunt, orat per misericordiam antiquis factam, et quia timet verum judicem.

  Miserationum. Miseratio proprie in bonorum exhibitione.

  Quae a saeculo. (AUG.) Id est, ab initio saeculi sunt: non ergo in me fallat.

  113.0878A| VERS. 7.-- Delicta. (CASS.) Sunt quando linquitur via aequitatis.

  Juventutis. Non pro aetate, sed pro praecipitationis audacia, quae est tunc, cum calor animi modestiam excedit.

  Ignorantias. Facimus ea quae mala esse non scimus. Vel delicta ignorantiae in parvulis, qui vel originali peccato tenentur.

  (HIER.) Juventutis. Antequam de domo patris iniqui exirem.

  Memento mei, tu. (AUG.) Cujus opus est misereri et peccata dimittere.

  Secundum misericordiam. Id est, ampla est misericordia tua. Misericordia erga miseros, bonitas erga quoslibet. Facit autem Deus bonum et a miseris 113.0878B| imploratus, et bonitate ductus: nemo bonus nisi Deus.

  VERS. 8.-- Dulcis. (ID.) Quia omnia priora dimittit, ubi gratia sine meritis.

  Rectus. Quia post misericordiam, etc., usque ad Dulcis, quia suavia dat; rectus, quia corrigit.

  Propter hoc. (CASS.) Quia dulcis et rectus; non ex crudelitate, sed benignitate.

  In via. Id est, fide, vel praeceptis Dei. Vel in via hujus vitae, ubi recte vivendum, dabit legem.

  VERS. 9.-- In judicio. Dum punit, diriget ad meliora. Sed mansueti sint, qui corripiuntur: quod ex feris domiti, ut tolerent. Quia si mites, id est, lenis animi quasi naturaliter hoc habentes: docebit eos praecepta, pro quorum neglectu venerunt 113.0878C| flagella.

  VERS. 10.-- Misericordia et veritas. (AUG.) Quas autem vias docebit, etc., usque ad et deinde cavet severitatem judicis.

  Testamentum. (CASS.) Novum, quod egregie dicitur Testamentum, ubi clara et certa promissio haereditatis quod et morte firmatur.

  Et Testamentum. Legis veteris, ubi fuerunt Prophetae testes promissionum.

  VERS. 11.-- Propter nomen tuum, Domine. (AUG.) Id est, gloriam tuam, etc., usque ad et interpretantur mundi, qui se ab omni peccato mundos asserunt.

  VERS. 12.-- Quis est homo? (CASS.) Hic agit de aeternis; quomodo habentur, laborans et orans, ut et 113.0878D| ipse, et totus Israel ab his malis liberetur.

  VERS. 13.-- Anima. (ID.) et si non statim, etc., usque ad quidquid alii faciant, etc.

  Semen. (Hier.) Bonum est, unde fructus colligitur.

  Firmamentum est. (AUG.) Videtur infirmorum esse timor, sed Dominus est firmamentum timentibus eum, et facit ut Testamentum ejus manifestetur illis.

  Oculi. Sal. Oculi sapientis in capite, id est, in corde ejus.

  VERS. 16.-- Unicus. (ID.) Unicus plus amatur, pauper plus doletur.

  VERS. 17.-- De necessitatibus. Id est, ab adversis, 113.0879A| quae necessaria sunt omnibus, qui pie in Christo vivere volunt.

  VERS. 19.-- Respice. (AUG.) Tot hominum perditio sine dolore, esse non potest, et ideo pro eis orat.

  VERS. 21.-- Innocentes et recti adhaeserunt. (ID.) Mali tolerati sunt; non adhaeserunt.

  VERS. 22.-- Israel. (AUG.) Populum, quem ad tuam visionem praeparasti.

PSALMUS XXV.
  VERS. 1.-- Psalmus. (CASS.) Psalmus iste monet vitari consortia iniquorum, jungi justis, quia ex convictu mores formantur.

  Judica. (AUG.) Quia post misericordiam, etc., usque ad a vento superbiae rapiuntur.

  113.0879B| (CASS.) Judica: non est praesumptio justi, sed certitudo misericordiae Dei, quod ibi ostendit in Domino sperans; deinde, non infirmabor.

  In innocentia. (AUG.) Non angelorum, sed qualis est hominum.

  VERS. 2.-- Proba me. (CASS.) Id est, prius vires inspice, etc., usque ad non merita, sed misericordiam quae talem me fecit, attendo.

  (CASS.) Proba me. Tu vero, proba in tentationibus, ne quid delicti remaneat, etc., usque ad ne quis de eis murmuret.

  Ure renes. (ID.) Igne verbi tui, cor calore spiriritus. Cor pro cogitationibus, renes pro delectationibus.

  VERS. 3.-- Misericordia. (CASS.) Quae non sinit 113.0879C| tentari super vires, vel ipsa ustio est misericordia, non asperitas

  Complacui in veritate. (AUG.) Cui displicet mendacium suum, et placet ipse cum illa et in illa.

  VERS. 4.-- Non sedi. (CASS.) Complacui in veritate, quia non sedi. Odivi, quod est vitare mala. Et lavabo, quod est agere recta.

  Vani. (CASS.) Vani qui de caducis rebus laborant; impii haeretici, qui Scripturas pervertunt: illi superflua quaerunt, hi venenosa.

  VERS. 5.-- Malignantium. (ID.) Qui mala proximis agunt.

  VERS. 6.-- Lavabo. (AUG.) Poenitendo. Et altare, mentem virtutibus ornabo, vel fidem, quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam.

  113.0879D| Inter innocentes. (AUG.) Conversans; ut audiam ab eis, id est, ut discam qua voce sis laudandus; vel, ut audiam: Venite, benedicti Patris mei.

  VERS. 7.-- Vocem laudis Spiritus sancti, qui docet laudare te.

  VERS. 8.-- Domine. (CASS.) Petit ne malis in judicio misceatur, quia non eis, sed concordat domui Dei.

  Dilexi decorem. (CASS.) Haec ideo faciam, quia lilexi me facere decoram domum tibi, et locum, quo gloriose habites, ut de gloria et essentia Dei aliquid capiam.

  VERS. 9.-- Ne perdas. (CASS.) Et si modo simul esse pateris, ne simul perdas.

  113.0880A| (CASS.) Ne perdas in futuro cum impiis, quibus hic non communico.

  VERS. 10.-- Dextera eorum, (AUG.), id est, si quid boni agunt, etc., usque ad misericordia in omnibus comitetur, quod debes, quia:

  VERS. 12.-- Pes, id est, affectio, quae facile labi solet, stetit immobilis contra omnia scandala, tendens ultra, et persistens in directo. Et quia sic redimis in Ecclesiis, benedicam.

  Stetit. (CASS.) Etsi undique concussus, vel confusus scandalis.

PSALMUS XXVI.

VERS. 1.-- In finem. (AUG., CASS.) Primo, David electus, etc., usque ad unde in sacramento gemens et laborans; ut in re gaudeat.

  113.0880B| Dominus illuminatio, etc. (CASS.) De prima unctione per quam certificatur secunda, hic loquitur.

  Dominus protector vitae meae. (AUG.) Dat vitam virtutum, quam et protegit, sine quo omnia dona ejus perduntur.

  A quo trepidabo? (ID.) Quem trepidet, caro, cum induerit corruptionem.

  VERS. 2.-- Super me nocentes. (ID.) Ut se mihi praeferant insultantes: quod vertit Deus in melius, ut maledico dente non me, sed carnalia desideria consumant. Vel edant, id est, delectetur in morte mea crudelitas inimicorum, carnes; animam non possunt.

  Infirmati sunt. (ID.) Dum Christus carnem accepit, nutantes facti, et post ex toto se fidei subdiderunt.

  113.0880C| (CASS.) Vel, debilitati paulatim ad ruinam animae pervenerunt.

  VERS. 3.-- Castra. (CASS.) Molimina, praelium, conflictus.

  In hoc ego. (AUG.) Habeo spem victoriae in Domino remunerationis aeternae.

  VERS. 4.-- Unam petii. (AUG.) Haec una domus aeterna, in qua semper maneatur, ubi aeterni dies, cur ibi? ut contempler delectationem Dei, quod est verum bonum.

  Omnibus diebus vitae meae. (AUG.) Ut quandiu vivo, etc., usque ad opus manifestabo.

  Ut videam. (ID.) Alia littera: Ut contempler delectationem Domini, id est, eo fine, ut demum appareat, 113.0880D| etc., usque ad et ideo non temere peto unam, etsi peccator.

  VERS. 5.-- In abscondito: (AUG.) quasi multae partes sunt, etc., usque ad quem mox vocat petram.

  VERS. 6.-- Circumivi. (AUG.) Quia mihi se praebuit ducem, etc., usque ad ut omnes voluntates ejus implerem.

  (HIER.) Vel circumspexi omnia creata, vel exempla sanctorum.

  (AUG.) Circumivi animo omnia creata, etc., usque ad tanto ardentius appetit.

  VERS. 7.-- Exaudi, Domine, vocem meam, etc. (CASS.) Quis labor, quis gemitus? Oratio ante secundam 113.0881A| unctionem, ut possit haberi quam et sibi prophetiae spiritu promittit.

  VERS. 8.-- Tibi dixit. (CASS.) Cor, ratio a te edocta tibi confabulatur de una, non aliud quam doces pertractet.

VERS. 9.-- Ne avertas. (AUG.) Alius petit hic bona temporalia a Deo, et de datis gaudet, hic non nisi unam. Alius habens timet iratum, ne tollat ea; iste non putat iram, nisi si avertat vultum, etiam si quid in eo vindicet; nil divinius poterat dicere.

  Ne declines. (AUG.) Non in ira declinat, quando a peccatis faciem avertit; vel, ne declines, ut me labi sinas in ira, id est, quod punias; sed ut nostra infirmitas cautior fiat.

  113.0881B| Salutaris meus, etc. (AUG.) Quasi, frustra creasti et recreasti, etc., usque ad a Domino est per Samuelem electus.

VERS. 10.-- Quoniam pater, etc. Fecit se parvulum Deo, ipsum fecit sibi patrem: quia jubet, vocat, condidit, et regit. Matrem, quia fovet, continet, collactat et nutrit; sed saeculum pater vel diabolus, mater Babylonia, id est, societas impiorum.

VERS. 11.-- Legem pone mihi, etc.

VERS. 12.-- Tribulantium. (CASS.) Ut Saulis et adjutorum, etc., usque ad quia falsi.

  VERS. 13.-- Credo videre. (AUG.) Sed inter omnia pericula, Deo dirigente, credo videre.

  Bona. (ID.) Bona, quae sunt vera, aeterna. Illi 113.0881C| suadent beatitudinem in terra ista, quae est morientium.

  VERS. 14.-- Exspecta. (CASS.) Ut ego certus sum de illa, etc., usque ad sustine quod pateris.

PSALMUS XXVII.

Psalmus huic. Per David aliquando intelligitur caput, id est, Christus; aliquando corpus, id est, Ecclesia; interdum utrumque simul, id est, totus Christus intelligitur, ut hic.

  (CASS.) Psalmus tertius, qui breviter de passione et resurrectione.

  (ID.) Hic proponitur Christus (et si adeo dignus) non in se confidere, sed totum a Deo petere; utile exemplum justis.

  VERS. 1.-- Ad te, Domine. (ID.) Oratio tempore 113.0881D| passionis habita.

  Ne sileas. Minus est in Hebraeo, etc., usque ad et a morte resuscitationem.

  Ne sileas, etc., et assimilabor, etc. (HIER.) Ex eo, quod verbum mihi semper unitur, non talis homo sum quales caeteri, qui nascuntur in profundam miseriam saeculi.

  (AUG.) Ubi quasi si sileas non cognoscitur verbum tuum.

VERS. 2.-- Ad templum. (CASS.) Secundum morem Judaeorum, quibus praeceptum est ut ubicunque essent ad illam partem orarent, ubi Jerusalem esse scirent: quod et Jesus legem implens fecit. Vel ad coelum, unde auxilium speramus.

  113.0882A| VERS. 4.-- Da illis. ( Ibid. ) Praedicere est, non optare, secundum quod intenderunt, non secundum quod inde pervenit: vel optat justitiam Dei in hoc servari.

VERS. 5.-- Quoniam non, etc. (ID.) Et si deessent opera, hoc sufficeret damnationi, quod non intellexerunt per legem et Prophetas, quae invisibiliter Deus operatur per me, nec etiam visibilia.

  Destrues. (AUG.) Ut nihil mihi noceat, nec post Ecclesiae tuae, vel meae.

  Benedictus. (CASS.) Auditus in resurrectione gratias agit, subdens de salute credentium.

  Dominus. (ID.) Idem qui adjutor meus, et protector est fortitudo plebis, quae in eo confidit, et 113.0882B| protector ne laedantur, et tu, o Domine:

  VERS. 9.-- Salvum. Ecce quanta spes credentium cum pro eis orat: passus pro eis judex est et advocatus.

  Et rege, etc. (ID.) Ne declinent ad prava.

  Extolle, etc., a terrenis ad petenda aeterna, et intellectu Scripturarum, et bono opere per totum hoc saeculum usque in finem.

PSALMUS XXVIII.

VERS. 1.-- Psalmus David in consummatione. (ID.) Arca a Philistaeis reducta, etc., usque ad ut se offerant tali consummatori.

  Afferte Domino. (ID.) Prius monet sacrificia offerre.

  113.0882C| Filios arietum. (AUG.) Quia non deest impugnatio, etc., usque ad et septuaginta duo discipuli ad praedicandum missi significantur.

  Vox Domini. (CASS.) Praedicatio Christi intus mentes terruit, quod est, spiritum timoris dedit Judaeis et gentibus.

  (GREG.) Iste ab imo ascendit, id est, spiritu timoris ad spiritum sapientiae, etc., usque ad id est, spiritualem intellectum, hos Dominus concutit.

  (HIER.) Ut agricola sterilem terram, etc., usque ad et dabit virtutem, et eamdem benedicet in pace aeterna.

  VERS. 3.-- Vox Domini super aquas, etc. (CASS.) De constitutione Ecclesiae, ubi virtutes Spiritus sancti 113.0882D| cum magno praeconio enumerat.

  Libani. Libanus interpretatur candidatio. Cedri Libani, id est, alti homines in terrenis elati, quos Deus confringendo comminuet, id est, de superbia ad se per dilectum filium reducet: et hoc spiritu fortitudinis comminuet, sicut unicornis captus comminuitur.

  VERS. 7.-- Desertum. (CASS., AUG.) Judaicum populum, etc., usque ad unde emanat aqua viva.

  VERS. 10.-- Dominus. Quid constitutae Ecclesiae fiat ostendit.

  Dedi, enim ait, vobis potestatem conculcare super serpentes. Ut autem est inauditum, ut cervi omne genus ferarum cornu feriant; sic ut Apostoli omnem philosophiam illiterati redarguerent.

  113.0883A| Diluvium. (CASS.) Aquas baptismi, qui purgat crimina mundi.

PSALMUS XXIX.

VERS. 1.-- Psalmus cantici in dedic. (AUG.) Supra de consummatione tabernaculi tempore belli: hic autem est psalmus laetitiae, quia domus dedicatur, id est, confirmatur, quae in aeterna pace manebit: corpore innovato non tantum Christi, sed etiam totius Ecclesiae. Totus Christus loquitur in hoc psalmo, quia quaedam capiti, quaedam corpori, quaedam utrique conveniunt.

(ID.) Psalmus breviter de passione et resurrectione: ut passio non terreat quos spes resurrectionis laetificat.

  Domus David. (CASS.) Totus Christus sponsus, etc., 113.0883B| usque ad secundum statum futurum quando in ea quiescitur.

  (CASS.) Primo agit de dedicatione sua: et jubet sanctos idem sperantes laudes dicere.

  VERS. 3.-- Domine, Deus meus, clamavi ad te, etc. (AUG.) Christus, etc., usque ad sed non in dedicatione.

  VERS. 4.-- In lacum. (HIER.) Id est, de lacu inferni, ubi animae peccatorum sunt, ne, sicut illi, praeceps caderem in mortem.

  VERS. 5.-- Confitemini, etc. (AUG.) Quia ex bonitate et sanctitate sua, non nostra memor fuit nostri.

  VERS. 6.-- Quoniam ira. (ID.) Id est, vindicta, qua vindicavit in nos primum peccatum, quod morte 113.0883C| solvistis.

  Ad vesperum. (ID.) Quia ira, etc., usque ad id est, tempore gratiae post tempus ante legem, et sub lege.

(HIER.) Ad vesperum. Quia passo et sepulto Domino, Apostoli et mulieres in fletu et gemitu morabantur. Et ad matutinum laetitia. Quia mane venientes ad sepulcrum, gloriam resurrectionis ab Angelis acceperunt. Fletus. (CASS.) Demorabitur hominibus respicientibus ad vesperum, quo Adam declinavit, et a paradiso exivit: sed laetitia erit respicientibus ad matutinum, quo Christus surrexit.

VERS. 7.-- Ego autem. Quomodo ante dedicationem egerit et eam meruerit. (AUG., CASS.) Vespere facit. Sed ego, dum in paradiso esset mihi abundantia, 113.0883D| dixi: Non movebor ab hoc bono, credens diabolo dicenti: Non morte morieris (Gen. III). Sed, o Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; quod est, non ex me bonus eram et fortis, sed ex te. Quod ut ostenderes: Avertisti faciem tuam, hoc est, foras misisti me de paradiso: jam vero hic positus clamabo ad te, etc.

VERS. 8.-- Avertisti. (CASS.) Deus a Christo faciem, exponendo eum passioni et morti; et sic Christus turbatus est: Tristis est anima mea usque ad mortem. (Matth. XVI.) Conturbatus. (AUG.) Quod tempus conturbationis et miseriae recolens, et in eo positus, audio vocem capitis pro me morituri, dicentis: Ad te, Domine, clamabo.

113.0884A| VERS. 10.-- Quae utilitas in sanguine meo. (ID.) Necessitatem ostendit per quam non sinit eum descendere in corruptionem. Dum descendo in corruptionem. Si enim statim non resurgo, et corpus corrumpitur, nemini annuntiabo, nullum lucrabor. Confessio gemina est, nunquam sine ea simus: quando male est nobis in tribulationibus, confiteamur peccata nostra; quando bene est, in exsultatione justitiae confiteamur laudem Deo.

VERS. 11.-- Audivit Dominus. (CASS.) Quomodo eam accepit, scilicet dedicationem, pertractat. Dixit: Clamabo, deprecabor, sed me deprecantem exaudivit Dominus.

  VERS. 12.-- Conscidisti saccum meum. (ID.) Saccus vestis est aspera, in usum laboris vel tempore 113.0884B| tristitiae concessa, ut Ninivitis, id est, caro humana, quae scissa est moriendo: et prodiit frumentum gloriosae resurrectionis, vel divinitatis. Vel, poena peccati, qua in resurrectione destructa, prolata est divinitas ante occulta: sicut quod saccus integer celat, scissus aperit. (AUG.) Saccus de capris vel haedis, mortalitas; quam de peccatoribus Christus traxit vel accepit; unde: Dum mihi molesti essent, induebar cilicio (Psal. XXXIV), ut quod intus erat, non viderent.

  VERS. 13.-- Non compungar. (ID.) Non moriar jam in finem. Domine Deus, in aeternum confitebor tibi. Quid est: in aeternum confitebor tibi? in aeter num laudabo te.

PSALMUS XXX.

113.0884C| VERS. 1.-- In finem psalmus. (AUG.) Exstasis hic accipitur pavor perturbati populi de persecutione omnium gentium, et defectu fidei per orbem.

(CASS.) Contra pavorem spes et oratio praemittitur, etc., usque ad: Erunt duo in carne una (Gen. II), ergo et in voce una. (AUG.) Prior loquitur Redemptor, inde redempti, gratias agentes. Inde diu de perturbatione Prophetae vox interponitur prope finem, et in fine. Hic describitur humiliatio Christi martyrumque: unde sequitur exaltatio.

VERS. 2.-- In te, Domine, speravi, etc. (ID.) Est confusio aeterna, de qua liberari petit: et est temporalis ad horam, scilicet quae prodest.

VERS. 3.-- Accelera. (ID.) In faciendis, in solvendis 113.0884D| animabus et hujusmodi, ut eruas tertia die, non differas in communem resurrectionem; quod ut sit, esto mihi protector tantus, quantum decet esse Deum. Esto mihi. Dixit: Justitiam da, etc., usque ad affirmat liberationem.

VERS. 5.-- Educes. (CASS.) De morte ad superna, ut frustra sint Judaeorum consilia. De laqueo quem absconderunt. (AUG.) Per duas portas diabolus tentat, etc., usque ad unde: Educes me de laqueo.

VERS. 6.-- In manus. (CASS.) Nota eum hic loqui qui in passione eadem verba protulit. (AUG.) In manus. Ex his verbis quae in cruce dixit, admonet se in hoc psalmo locutum esse.

VERS. 8.-- Ego autem, in Domino, etc. (CASS.) De 113.0885A| gaudio, quia sperat in Domino, qui odit vanos. Exsultabo et laetabor. Exsultare est cum magna alacritate animi gaudere: laetari, temperata affectione. Humilitatem meam. Pro infirmitate, et pro ipsa virtute humilitatis accipit. Necessitatibus. (AUG.) Necessitates sunt infinitae, etc., usque ad et in futuro plenarie.

VERS. 9, 10.-- In loco spatioso. (CASS.) Locus spatiosus libere eundi ad patriam virtutum, charitas: sed, quia caro infirma, et urgent mala: Miserere mei, Domine. Jam pavor enarratur, id est, quot et quanta ea perturbant, contra quae est oratio, Tribulor. (AUG.) Cum prius dixit: Statuisti in loco spatioso, etc. Sed aliis locus spatiosus, ex liberationis gratulatione; aliis ex tribulatione, angustia. Conturbatus. Irascitur 113.0885B| pro peccatis palearum, etc., usque ad nam vita perfectorum est profectus aliorum. In ira oculus. In ira persecutorum, etc., usque ad ut ab omnibus gradibus quaeratur Deus. (CASS.) Vel intellectus turbatur, et animus confunditur, etc., usque ad nec in animo, nec in corpore ulla potest esse hominis praesumptio. (AUG.) Ira per vitium oculum mentis caecat; ira per zelum turbat: quia et haec, concussa mente, contemplationem dissipat, quae non est nisi inquieta mente; sed inde post paululum plus proficit ad videndum.

VERS. 11.-- Paupertate. (ID.) Vel egestate. Egeo sanitate corporis, nec parcitur cruciatibus. Egeo resolutione, et parcitur morti; et in hoc infirmata est fiducia mea.

  113.0885C| VERS. 12.-- Super omnes inimicos meos. (ID.) Pejus paganis et Judaeis vivunt, etc., usque ad pro quibus timent et noti, ne omnes tales sint. (CASS.) Vel apud omnes inimicos, vel majori opprobrio habitus, quam illi qui digni eo; et vicinis, parentibus, vel jam credituris; et notis, familiaribus.

  VERS. 13.-- Qui videbant me foras. (HIER.) Foras, Christum, id est, qui hominem purum putabant. Oblivioni datus sum tanquam mortuus a corde. (CASS.) Vel excidi a corde eorum, ut mortuus cujus memoria cum corpore sepelitur, de cujus reparatione desperatur. Vas perditum, mortuus Jesus abjiciendus putatur.

  VERS. 14.-- Vituperationem multorum. (AUG.) 113.0885D| Vituperantur, etc., usque ad non quisquam homo. In circuitu. In eo dum convenirent simul. (CASS.) Errorum, etc., usque ad id est, appetitu temporalium.

  VERS. 16.-- Sortes meae. (ID.) Vel tempora vitae. (AUG.) Quia quando vis, vivimus, vel morimur: ideo eripe. Etsi justus, et occultus ordo electionis apud te est, ego tamen, etc., usque ad quae, sine meritis, quos vult elegit.

VERS. 17.-- Illustra. (CASS.) Manifestam fac benevolentiam tuam super me, ut sicut de moriente desperant, ita de resurgente confidant. (AUG.) Illustra. Appareat, qui ad te pertineat cum modo sit confusio; unde alibi: Discerne causam meam (Psal. XLI); ne 113.0886A| tamen se justificare videatur, subdit: Salvum me fac in misericordia, non in mea justitia.

VERS. 18.-- Invocavi. (ID.) Invocas Deum, quando in te vocas eum, et quando in domum cordis tui eum invitas.

VERS. 19.-- Muta fiant. (CASS.) Quae hic garrula, dum non timent judicium. Muta in poenis, in inferno.

  Quae loquuntur. Apte opponit justo iniquitatem.

  In superbia et in abusione. (CASS.) Quia creatura contra creatorem, et perverso usu beneficiorum Dei, qui, praeter caetera, propter eos venit.

  VERS. 20.-- Quam magna. (CASS.) Quae bona Dei contra praedicta mala, quae leviant ipsa mala. (AUG.) Ista cernens et mirans exclamat Propheta, etc., usque ad in futuro vero patebit.

  113.0886B| --VERS. 21. A conturbatione. (AUG.) Ut jam nullam conturbationem humanam patiatur, etiam modo tribulati, mente intrantes ad vultum Dei non turbantur. Proteges. (CASS.) Ne promissio tantum futuri turbaret, hoc addit: proteges, ne noceantur.

VERS. 22.-- Benedictus. (ID.) Quasi, quid ultra? Plenitudinem beneficii laude concludit, comparans illud suae imbecillitati. Et loquitur Propheta, vel populus fidelis. Mirificavit. (AUG.) Misso Spiritu, totum mundum replevit, etc., usque ad unde: Unguentum effusum est nomen tuum. (CASS.) Vel, mirificavit Deus Pater misericordiam, etc., usque ad juxta illud: Requievit in corde terrae.

VERS. 23.-- Ego dixi in excessu. (AUG.) Timoris nostri typum, etc., usque ad: Ideo exaudisti vocem orationis 113.0886C| meae. (AUG.) In excessu mentis. Vel rapta mente vidit altitudinem ex qua sentit se projectum valde longe: vel excessit a ratione timendo. A facie oculorum tuorum. Si in facie tua essem, etc., usque ad sed meum cor accusavi.

VERS. 24.-- Diligite Dominum, omnes, etc. (CASS.) Conclusio oratoria, vel hortatoria, pro praedictis obtinendis. (AUG.) Praedicta expertus jam nos hortatur; quasi: tribulatus sum, timui, clamavi, non sum confusus: ita vos. Sancti ejus, quorum est diligere Deum, quia non amant mundum, neque quae in mundo sunt; amicus mundi hujus, inimicus Dei constituitur. Disce ergo non diligere mundum, ut discas diligere Deum: averte, ut convertaris; funde, ut implearis. Requiret Dominus, etc. Etiam hic aliquando, 113.0886D| si nulli hoc faceret, non videretur vigilare divina providentia, si omnibus non servaretur divina patientia.

  Abundanter facientibus. Qui non cito poenitent.

  Superbiam. Pro omni vitio, quia radix omnium.

  VERS. 25.-- Viriliter agite, etc. Virtus totius psalmi, ne carnis fragilitas timeat tot mala saeculi.

PSALMUS XXXI.

Intellectus David. (AUG.) Psalmus de gratia qua Christiani sumus, ut ait Apostolus (Rom. IV). Incipit ergo per indulgentiam hic psalmus contra vitium hominum agens, qui peccata nesciunt vel defendunt, et merita jactant. (CASS.) Contra vitium ergo hominum 113.0887A| hic psalmus opponitur, etc., usque ad in quo stantes confirmat.

  VERS. 1.-- Beati quorum remissae sunt, etc. (AUG.) Non in quibus non invenit peccatum, sed quibus remitit. Iniquitates. Dicit fomitem peccati, scilicet concupiscibilitatem, etc., usque ad sed ut peccatum ultra non sit. (HIERON.) Iniquitates, ante fidem et baptismum: peccatum, post fidem et baptismum.

VERS. 2.-- Beatus vir. (HIERON.) Cui remittit Deus, non enim per se. Tegit, ne in judicio reveletur; et sic non imputabitur ad poenam. Non est dolus qui se accusat: corde tenet quod ore fatetur hic.

Beatus: quia olim non confitens Deo, veni in peccatum, dum clamarem, si quid boni egi.

VERS. 3.-- Tacui. (AUG.) Qui non vult confiteri 113.0887B| peccata, laborat sine causa in defensione peccatorum: in quo cum et jactet merita, amplius deficit fortitudo. (CASS.) Beatus cui non imputavit. Aliis, qui gravia habent, Deus imputat; aliis per misericordiam non imputat, etsi habent aliqua, his scilicet qui non justos se praedicant, cum sint mali, sed se agnoscentes satisfaciunt, modo hoc profiteor, sed olim: Quoniam tacui, etc. (AUG.) Vel, tacui, voce peccatum, dum clamarem tota die: dum poena peccati, vel interior excaecatio ostenderet me peccatorem, vel dum prava vita me tacente clamaret, si quid boni egi.

Dum clamarem tota die, etc. Etsi non sit sibi conscius quis, non tamen justus: quia delicta quis intelligit? Unde: Est justus qui perit in justitia sua. Et Apostolus: Nihil mihi conscius sum, etc.

  113.0887C| VERS. 4.-- Configitur spina. (CASS.) Spina, quae totum corpus erigit, id est, superbia. (AUG.) Item aerumna, etc., usque ad: in manibus temulenti.

  VERS. 5.-- Delictum meum. Diapsalma. Confessio, unde venia, sicut supra de rectione inveteratio. Feci cognitum. (CASS.) Dixi enim prius, etc., usque ad et Deus audit.

VERS. 6.-- Pro hac orabit. (ID.) Diapsalma. poenitudinem commendans, omnibus sanctis dicit communem; quam variae sectae respuunt, contra quas ad Deum refugit. (AUG.) Pro hac. Inde orat omnis sanctus, quia dimisisti, aliter non esset sanctus. Tempore, etc. Tempus est gratiae, lex premens, convincens reos, coegit clamare, gratia sanat. Verumtamen in diluvio, etc. (AUG.) Licet sanctus oret, 113.0887D| etc., usque ad sanctus orabit, dicens: Tu es refugium. Ad eum. Deum, mutat enim personam ut saepe. Non appropiant qui dicunt fatum facit peccare, vel fortuna, quae omnia regit, vel gens tenebrarum, quae Deo rebellat.

  VERS. 8.-- Intellectum tibi dabo. (ID.) Diapsalma. Respondetur poenitenti: Intellectum tibi dabo, etc. Ecce psalmus intelligentiae, ne putetur supplicans negligi, teste Deo. Tu, erue. (CASS.) Qui promisisti, intellectum tibi dabo. Vel respondet Christus poenitenti: Laetus finis, dat Deus intellectum: unde alios adhortatur ad idem.

VERS. 9.-- Nolite fieri sicut equus et mulus, etc. (AUG.) Accepto intellectu, convertit se iste poenitens 113.0888A| ad superbos peccata defendentes: ergo vos, quos invito, etc. Equus, gentilis indomitus; mulus, Judaeus piger ad credendum. (CASS.) Equus, sine discretione sessorum; mulus, quaelibet onera accipit, etc., usque ad id est, jactantiam de viribus suis. Maxillas. Vel, maxillas quibus mandunt, id est, parcius, da victualia, ut necessitate coacti redeant. (AUG.) Vel hic confringes, et in futuro erunt multa flagella. Vel: Nolite fieri sicut equus, quia multa flagella hic et in futuro. Qui non approximant ad te. (CASS.) Sunt enim qui, si peccant carnis imbecillitate, a piis precibus non recedunt.

  VERS. 10.-- Multa flagella peccatoris, etc. (AUG.) Post frenum adduntur flagella ad domandum, ne sit de illis impunitis quibus modo vaga datur licentia 113.0888B| viae suae: sic iste supra dixit se domitum.

PSALMUS XXXII.

In finem. (CASS.) Hic propheta potentiam et facta Dei enumerat, et sic ad laudem Dei invitat; primo, justos et rectos monet laudare, quia exsultare in illo nisi laudando non possumus: rectos, inquit, decet collaudatio.

VERS. 1.-- Exsultate, etc. (AUG.

VERS. 2.-- Cithara. (ID.) Ab inferiori sonat, et ex terra est, unde laudemus, id est, prosperitas et adversitas, quae ab eo sunt nobis. In psalterio. Dum attendis superiora quae tibi dedit, coelestem doctrinam. 113.0888C| Per citharam caro, per psalterium charitas intelligitur: ad quae decem praecepta legis pertinent: tria in prima tabula ad Deum, septem in secunda ad proximum.

  VERS. 3.-- Cantate ei, etc. Quasi, quid plus dicam? de incarnatione specialiter laetamini. Canticum novum. (CASS.) Quia non sufficit, nisi abundet justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum (Matth. V).

  Cantate canticum novum. De incarnatione, de qua mundus exsultat, de qua Angeli cantaverunt.

VERS. 4.-- Quia rectum est. Modum laudis exposuit: nunc cur sit laudandus? Et omnia opera. (AUG.) Ne quis putet se meritis ad fidem venisse, cum in fide sint omnia opera quae diligit Deus, id est, 113.0888D| remunerat, (ID.) quia non nisi in fidelibus operatur; unde: Fides tua te salvum fecit (Matth. X). Vel, omnia opera sunt recta, etc., usque ad quia remanet iniquus, et ideo nequior, quia justum favere sibi videt.

In fide. Quasi exterioribus, si causa justitiae fuerit fidelis, interiorem fidem adjiciet ille, quem non cognoscens timuit; unde: quis non dabit ei quae sua sunt, qui in alieno fidelis fuit? (AUG.) Fidelis est Deus dans homini quod promisit: fidelis est homo credens promittenti, ex promisso vero Deus est nobis debitor.

VERS. 5.-- Terra. (ID.) Ecclesia ubique terrarum.

VERS. 6.-- Verbo. Id est sapientia Dei Patris, 113.0889A| Coeli. Apostoli instructi sunt plene, cum eo etiam corporaliter conversando: et post, omnis virtus eorum habita roborata est spiritu Filii, per coelos firmatos congregat et consolidat in unitate fidei, spei et charitatis. Uter, Ecclesia, in qua est caro mortua. Etiam abyssos, id est, profundos tenebris vitiorum, ponit inter eos, qui sunt thesaurus, unde alios ditat sapientia. (AUG.) Terra. Coeli non indigent misericordia, etc., usque ad quod operatur. Virtus eorum. Cum inter lupos essent, etc., usque ad licentia.

  VERS. 7.-- Sicut in utre. (CASS.) Ad litteram: sicut littoribus mare, claudit in Ecclesia fluctuantes populos; et in thesauris sapientiae suae ponit profundas altitudines, ut probet quis Scripturas pietatis studio inquirat.

113.0889B| VERS. 8.-- Timeat omnis terra. (ID.) Ecclesia de mari, etc., usque ad sed Dominum timeat terra. Timeat, imo commoveantur manu misericordiae a similitudine dormientis. Ab eo, quia ipse creavit: et ideo utiliter administrat, quia et a diabolo aliquid commovetur, sed quod a Deo utiliter, ideo ab eo. Commoveantur. (AUG.) Non terroribus hominum, etc., usque ad potestatem non nisi a Deo.

VERS. 9.-- Dixit et facta sunt. Creationem simul et formationem notat. Mandavit recreationem.

VERS. 10.-- Dissipat consilia. (CASS.) Ne habeant effectum consilia contra se, ut Judaeorum, et contra suos. Gentium. Dum idololatriam destruxit. Populorum. Judaeorum, quorum voluntas, etsi impleta, tamen resurrectione est reprobata. Principum. Tyrannorum 113.0889C| vel daemonum.

  VERS. 11.-- Consilium autem Domini, etc. (ID.) Incarnationis arcanum in quo consuluit homini.

  Manet in aeternum. Quia ad aeternam salutem nobis obtinendam.

  Cogitationes. Praedestinatio, in qua omnia reposita sunt, quae et sic permanent, ut praevisa sunt.

  VERS. 12.-- Beata gens. (CASS.) Beatum dicit, qui ad cultum Dei pervenit: quod fit temporibus Christianis, in quibus gentes conversae, hi sunt justi et recti quos decet laudatio. (AUG.) Beatitudo omnis in animo, etc., usque ad beatus populus de Deo possessore.

  VERS. 13.-- De coelo. (AUG.) Homine Christo. Prospexit in adventu Filii et vidit misericorditer, 113.0889D| non peccata, (CASS.) a quibus faciem avertit; sed vidit omnes filios hominum, id est, omnes qui ad novam vitam volunt renasci. (AUG.) Quomodo elegit? etc., usque ad inspiravit omnem bonam voluntatem.

  VERS. 15.-- Finxit. (AUG.) Manu gratiae formavit. Sigillatim, singulis singula quaedam dans. (HIER.) Unde tamen unitas corporis, id est, Ecclesiae fiat. Sigillatim, id est, non ex Adam, ut quidam dicunt animam ex anima, et simul omnes cognoscit, et omnes actus earum.

VERS. 16.-- Non salvatur rex. Sic fiunt justi, sed nec facti sua virtute salvantur. Non modo spiritualia sunt a Deo, sed et exteriora. (HIER.) Nemo quidquam habet nisi ab eo, quia nec potens ut rex, nec fortis, 113.0890A| etc., usque ad etiam si sit in multa abundantia virtutis.

VERS. 17.-- Fallax equus. (AUG.) Animal, in cujus velocitate vel virtute confiditur, figurate quaelibet amplitudo saeculi unde superbitur: sed quanto in eo altius erigeris, tanto gravius cadis. (CASS.) Vel, equus est corpus hominis quantumcunque speciosum et bene formatum, tamen fallax est ad salutem corporalem, spiritualem. (AUG.) Vel, equus mundana felicitas, quae homines vehit, et dum nimis properat, cadit equus et sessorem perdit. Equus, humana sapientia. Gigas, superbus aliquis extollens se contra Deum.

  VERS. 18.-- Ecce oculi. In sua in virtute nullus salvatur, sed: Ecce unde est salus, oculi, etc. Oculi, 113.0890B| respectus divinitatis quae proteget eos. Metuentes eum. (CASS.) Timere Dominum, et semper sperare conjuncta sunt.

  VERS. 19.-- Ut eruat, etc. (ID.) Haec duo sunt vota fidelis: ut in judicio eripiatur a morte, et hic spiritualibus alatur, ubi est indigentia eorum.

  VERS. 20.-- Anima nostra sustinet Dominum. Quid de praedictis sentiat, quasi conclusio.

  VERS. 21.-- Quia in eo. (AUG.) Quia absentibus per fidem misit nomen suum.

Speravimus. Nos venturos ad Deum, non meritis nostris. (CASS.) Quia in eo ne quis mussitet de patientia, subjicit munus, scilicet quod laetatur hic in Domino. Et speramus in nomine Christi, quem patienter Propheta laetus venturum sustinuit: Speravimus. 113.0890C| Continuum tempus notat, quia non est fas desinere, unde semper potest anima fessa recreari.

  Fiat misericordia tua, Domine, super nos, etc. Incarnationem compleri desiderat, ut perfectus possit esse. In te. Hoc dicit ideo ut omnis superstitio et pravitas excludatur.

PSALMUS XXXIII.
  VERS. 1.-- Psalmus David. (AUG.) Loquitur Christus, et in eo Christianus: docet humilitatem, dum commendat corpus et sanguinem. Cum immutavit vultum Christus, id est, sacrificium, coram Judaeis, qui regnum patris sui David sunt, juxta illud: Et dabit illi Dominus sedem David, Ecclesia est regnum Patris.

  113.0890D| VERS. 2.-- Benedicam. (CASS.) Psalmus secundus per alphabetum imperfectum, etc., usque ad glorificatur cum ipso.

  VERS. 3.-- In Domino laudabitur anima mea. (ID.) Sua enim laus est praedicatio Domini sui, ut bonus famulus de bona fama Domini sui glorietur. Mansueti. Non docti, non jejunantes, quia sunt superbi: sed mansueti, quia temperantiam habent omnium rerum. Mansueti, non de sua intelligentia superbientes; non jugum Dei, indomitorum more, ferentes.

VERS. 4-6.-- Magnificate Dominum. Spiritualis gratia non vult sola facere quod multis proficit; unde vocat alios: Magnificate ut invitatos traheret, 113.0891A| dicit, quae inde bona sibi: Exquisivi Dominum. Ex omnibus. Non possunt particulatim dici quanta impetravit qui non aliud quam Deum quaesivit. Accedite. (CASS.) Jam particulatim de novo vultu admonet sanctos. Quasi, Magnificate: et si in primis in jucundum accedite. Vel, Magnificate, et quo ordine? ecce: Accedite per fidem. (AUG.) Accedite fide inhaerendo, et duobus pedibus geminae charitatis currendo. (CASS.) Praemissis laudibus, ad communionem hortatur. Non confundantur. (AUG.) Quidquid hic fiat justo, non erubescit, quia semper superior apud Deum: superbus vero in adversis erubescit, quia ad Deum non accessit.

  VERS. 7.-- Pauper. (CASS.) Iste spiritualis hic est, quia accedit et illuminatur, nec erubescet; quia, 113.0891B| quando clamat, liberatur ab omnibus angustiis saeculi in obitu, dum jam transit ad Deum.

  VERS. 8.-- Immittet Angelum. Accedite, et sicut iste pauper clamavit et exauditus est, eodem modo immittet Angelum, etc. (AUG.) Immittet Angelum. Alii interpretes sic transtulerunt: Circumdat Angelus Domini in gyro timentes eum. Angelus de coelo, vel homo, qui est minister voluntatis Dei. Mendosi codices habent. Immittet Angelum Dominus.

  VERS. 9.-- Gustate et videte. Hic aperte de sacramento quod ferebat manibus. Gustate carnem et sanguinem Christi. Suavis est Dominus. (ID.) Et dulcis: quia est vita sumenti, pellens omnes molestias in futuro, id est: Sperate per hoc vitam aeternam. (CASS.) Et quia Deus est vita, caro quam sibi 113.0891C| univit est vivificatrix.

  VERS. 10.-- Omnes sancti ejus. (CASS.) Nullus, licet bene meritus, ab hoc desistet, non securitatem praesumat. Quoniam. (AUG.) Pascebat Dominus contemnentem se, et deseret timentem. Promittit autem non superflua, sed necessaria. Non est inopia. Quia etiam in praesenti habent quantum exigit natura.

  VERS. 11.-- Divites eguerunt et esurierunt. (CASS.) Quia fidem non habent. Esurierunt, quia corpore Domini non satiantur. Quid enim habent, qui Deum non habent? Vel, divites eguerunt, id est, carebunt summo bono, licet esuriant, id est, desiderent. Sed toto studio quaerentes sine imminutione habebunt bonum, quod est omne bonum.

  113.0891D| VERS. 12.-- Venite, filii, audite me. Diapsalmus. Tractatis Ecclesiae sacramentis, admonet eos qui extra sunt, qui prima rudimenta fidei capiunt, ne nomen timoris horreatur addit: Docebo vos, filios timorem Domini, ut rem utilem.

  (CASS.) Jam et incipientes monet a quibus abstineant.

  VERS. 13.-- Dies videre bonos. Quia omnes fatentur se velle.

  VERS. 14.-- Prohibe. (ID.) Nota quod prius cohiberi linguam dicit, quoniam, cum loqui volumus, ante commovemus labia, quae mox sequuntur linguae motus. Prohibe qui vitam cupis. Ecce quomodo debeant timere.

  113.0892A| VERS. 15.-- Diverte a malo. (CASS.) Hoc culpam vitat, etc., usque ad aliter in futuro non capietur.

  VERS. 16.-- Oculi Domini, etc. (ID.) De retributionibus bonorum et malorum, ne in periculis justus aliqua dubietate mollescat.

  Oculi Domini. Nec ex infirmitate tua diffidas, quia oculi.

  In preces. (ID.) Celeritas audiendi, cum in ipsis auditor habitat.

  VERS. 17.-- Memoriam. (AUG.) Ut nec mentio, etc., usque ad quae admiserunt.

  VERS. 19.-- Juxta est Dominus. Liberavit: nam pronus est ad hoc, quia juxta est; vel, est allusio ad clamorem.

  VERS. 20.-- Multae tribulationes justorum. Sicut 113.0892B| et in Novo Testamento, juxta est, et salvabit, quod necesse est, quia multae tribulationes. (CASS.) Multae; a diabolo, ab invidis hominibus, et a se. Liberabit. (AUG.) Non corporaliter, sed dando eis patientiam: vel, liberabit spiritualiter.

  VERS. 21.-- Ossa. (ID.) Virtutes. Et unum, etc., ut nec patientia pereat.

  VERS. 22.-- Pessima. (ID.) Non modo mala, etsi in divitiis, et odoribus, et lamentis hominum finiatur, tamen pessima est, quia in peccatis ad infernum trahit.

  Qui oderunt. Quorum? Non omnium, quia peccatores; sed eorum qui oderunt justum, qui justificat, id est, Christum, per quem qui non reconciliatur perit: sed redimet animas, secundum quas est mors 113.0892C| pessima.

PSALMUS XXXIV.

VERS. 1.-- Judica, Domine. (CASS.) Incipit ab oratione pro utraque parte pugnae, cum commemoratione culpae, et erat unicuique quod meretur, ostendens quanta tulit ab adversariis, et poenas quae eis pro iniquitate restituuntur.

VERS. 2.-- Arma et scutum (HIER.) Armis hostes percutit, scuto nos protegit. Scutum alibi dicit: bonae voluntatis; arma nos sumus, quia ut nos ab eo, ita ipse armatur de nobis. (AUG.) Vel, anima Christi, quae hostes debellavit, quae nihil agit nisi Deus pugnet de ea.

  Arma apprehende. Fac me habere arma, doctrinam, miracula. Scutum. Constantiam.

  113.0892D| Exsurge. Fac uti acceptis.

VERS. 3.-- Effunde. Me, qui modo sum in obscuro, clarifica ita evidenter, ut concludas et convincas, ne habeant quid oblatrent: et dicas animae ita, ut omnes sciant quod salus ei; contra hoc, quod illi: Non est salus ipsi in Deo ejus (Psal.III.) Frameam. (AUG.) Framea est anima justi. Abundantibus justis, framea effunditur, dum vita coruscat: unde concluditur hostis non habens de nobis male loqui. (ID.) Prophetia est non optatio, vel hoc de convertendis.

  VERS 5.-- Fiant. (ID.) Prophetia: vel eo modo, quo Deus facit, justo judicio, non amaro animo. Tanquam pulvis ante faciem venti. (CASS.) A Deo 113.0893A| dissoluti, ut nec invicem cohaereant, quos divina gratia non humectat.

  VERS. 8.-- Veniat illi laqueus quem ignorat. (CASS.) Vel in bono, laqueus veritatis, quam peccator ignorat. Et captio quam abscondit. Id est, abscondita mors, scilicet Christi. Apprehendat eos. Ne scilicet suis sceleribus relinquantur. Et in laqueum cadat. Bonum quo a malis cohibeantur. In ipsum. Id est, ex ipsa morte. In ipsum. (AUG.) Non in alium, sed in eum, quem tetenderunt. Nemo enim malus, qui non prius sibi noceat.

  VERS. 9.-- Anima autem mea exsultabit. (CAS.) Praemissa spe boni et gaudio, enarrat quam maligne erga benignum agat. In Domino. (AUG.) Quo nihil suavius: nec defecit, qui omnia fecit: ipsum ergo 113.0893B| pete, et in illo habebis omnia.

  VERS. 10.-- Omnia ossa mea dicent. Carnales non habent verbum laudis et confessionis, quia infirma apud te penitus silent; sed fortia, te magnum laudant et tremunt. (ID.) Omnia ossa. Omnis fortitudo mentis, quia hoc alius dicere nequit, scilicet: o Domine, quis? etc., quasi nullus, quia ipse solus eripuit: Inopem de manu. (CASS., AUG.) Genus humanum inops, quia mortale; egenum, quia in sudore quaerit panem; pauper, quia, de pura sapientia dejectus, tenuem et umbratilem habet rationem.

VERS. 11.-- Surgentes testes iniqui. (CASS.) Dictis calamitatibus hominis, ne ipse Christus alienus ab eis videatur, passionem suam exponit. Quae ignorabam. (AUG.) Peccata sunt, etc., usque ad sed non 113.0893C| committendo.

VERS. 12.-- Retribuebant. (ID.) Cum ego attulissem fecunditatem, ipsi retribuebant sterilitatem: ego vitam, ipsi mortem retribuerunt; ego honores, ipsi contumelias; ego medicinam, ipsi vulnera. Sterilitatem. In ficu maledixit Dominus, ubi cum quaereret fructum non invenit, sed folia: sic in Synagoga verba non facta; unde: Qui praedicas non furandum, furaris.

  VERS. 13.-- Cilicio. (ID.) Caro, cilicium, propter similitudinem carnis peccati. Oratio mea. (CASS.) Ut dixit: Pax vestra ad vos revertetur (Matth. X); ita ejus oratio, Judaeis non accepta, ad eum rediit. In sinu meo. (AUG.) Sinus est secretum, in quo orare jubemur. 113.0893D| Secretum vero Christi, divinitas, ad quam orat humanitas.

  VERS. 14.-- Quasi proximum et quasi fratrem, etc. Casus pro casu. Quasi: de proximo et fratre nostro, ita mihi complacebam, id est, de eorum affinitate gaudebam, qui me insequebantur. Ecce gratia pro odio, beneficium pro laesione. (AUG.) Quasi proximum. Hoc dicere convenit propinquanti ad Deum, et gaudenti, qui placet Deo, quasi fratri et proximo.

  Quasi lugens. (CASS.) Alii interpretes, quasi lugens mater filium, incurvabar super eos. Quasi lugens. Cum haec omnia facerem, tamen nolebant converti; et tamen cum nollent converti, sic humiliabar, id est, dolebam, sicut pater lugens filium.

  113.0894A| VERS. 15.-- Et adversum, etc. Cum pie contristor, Judaei impie laetantur.

  VERS. 16.-- Dissipati sunt. (CASS.) Dissoluti, visis miraculis in passione, nec tamen prae duritia compuncti.

  Vel, dissipati per totum orbem: nec tamen compuncti sunt, id est, poenituerunt. Vel, dissipati, id est, divisi: alii dicunt quod bonus est, alii non.

  Tentaverunt me. (AUG.) Quae capiti in cruce facta, corpori ubique fiunt. Frenduerunt. Mos saevitiae, quando ratio deficit, dentibus frendet: et quod vult, tacens ostendit. In oratione finit haec:

  VERS. 17.-- Domine, quando respicies. (ID.) Quando videbimus vindictam de eis qui nobis insultant. Unicam meam. (CASS.) Unica est anima Christi, 113.0894B| quae sola immunis a peccato.

VERS. 18.-- Confitebor tibi. (AUG.) Jam de fructu praemittit confessionem totius Ecclesiae: inde precatur, cum commemoratione culpae, confusionem persecutorum et exsultationem fidelium.

  VERS. 19.-- Non supergaudeant. (ID.) Repetit de passione, ut de poena eorum addat. Annuunt. (CASS.) Quoniam vicissim se tacitis nutibus admonent ad decipiendum et tentandum.

  VERS. 20.-- Loquentes. (CASS.) Id est, dum loquerentur pacifice. Iniracundia. Id est, exitialiter. Cogitat enim quis dolum qui non vult occidere: sed isti sic cogitabant, quia interficere volebant.

  VERS. 21.-- Et dilataverunt. (ID.) Prius annuentes, cogitantes dolos dilataverunt os suum, libera 113.0894C| et aperta voce mortem inclamantes: Crucifige, crucifige.

  VERS. 22.-- Vidisti, Domine. (ID.) Hoc dicitur, quando aliquid in memoriam revocare volumus: vidisti quoniam crudeles, ne sileas, ne differas dare sententiam.

  VERS. 23.-- Intende. (ID.) Reddendo nomen super omne nomen, ut ego intensus immerito. In causam meam. (Ibid.) Poena similis sceleris, sed non causa: martyrem enim non facit poena, sed causa.

  VERS. 24.-- Tuam, Domine Deus. (ID.) Quae in se est, vel quam ei dedit. Non super gaudeant. (CASS.) Magis defleant, quam gaudeant implesse mala.

  113.0894D| VERS. 25.-- Devoramus. (AUG.) Devorantur incorporati.

VERS. 26.-- Erubescant et revereantur simul. (CASS.) Potius erubescant in clarificatione resurrectionis, et revereantur, id est, timeant poenas. Erubescant. Qui erubescit, actus suos propria existimatione damnat: sed potest erubescere qui non habet reverentiam; ideo addit: reverentiam, ut conversionem notet. Reverentia est timor Domini cum amore. Induantur confusione et reverentia. Pudore, quasi cilicio poenitentiae et veste lugubri. Pudor, contra audaciam quam habuerunt furentes; reverentia, contra impudentiam falsitatis, ut his illa curent.

VERS. 27.-- Exsultent et laetentur. (ID.) In spemagna fidelium finis, sicut alii de passione. Exsultent et laetentur. Illi dicunt, euge animae suae quae 113.0895A| laetitia fugit, isti non suae animae, sed vota ad Deum convertunt, et in ejus laudibus, non in se, suam laetitiam ponunt, quae est perpetua.

  VERS. 28.-- Et lingua mea meditabitur justitiam tuam. (AUG.) Hoc fiat, et mei praedicatores ex studio nuntiabunt te justum, qui promissa implesti, et omnia universaliter in quibus laudandus. (CASS.) Lingua mea. Lingua ejus meditata est justitiam, quando Novum Testamentum populis praedicavit.

PSALMUS XXXV.
  VERS. 1.-- In finem sermo. (CASS.) Agit hic de errore quorumdam, etc., usque ad qui tamen imminet omnibus.

  Non est timor ante oculos: quia dolus, id est, quia 113.0895B| carni obedit non Deo, cum ratio aliud insinuet, quod videat Deus etsi non alius: vel, quod videt ipse injustus, a Deo scit, ut inveniatur ab ipso eodem quod iniquitas sua est habenda odio apud Deum et omnes homines.

(ID.) Primo, asserit mala esse ex homine.

VERS. 2.-- Dixit injustus, etc. (CASS.) Duo sunt genera peccantium: quia vel infirmitate carnis non possunt sequi jussa legis; vel blasphemi qui libere peccant, quasi Deus non curet hoc; unde est: Dixit, etc. (AUG.) Descriptio iniqui viri. Non est timor Dei. (CAS.) Quia dolus noluit studere legi, qua per ignorantiam excusetur.

  VERS. 3.-- Quoniam dolose. (AUG.) Multi inquirunt iniquitates suas, etc., usque ad nec excusantur de 113.0895C| ignorantia.

VERS. 4.-- Verba. (ID). Ostendit inquitatem, etc., usque ad ut bene ageret.

VERS. 5.-- In cubili. Id est, in corde, in quo sibi complacent opera mala; et hoc est, astitit omni viae, cum studio et mora: invenit quidem, et scivit esse mala, sed tamen non odivit. Noluit. (AUG.) Non quod non potuit; perniciosius agit contra seipsum qui quod potest non vult. Sunt enim quaedam quae, etsi volunt, non intelligere homines possunt, ut: In principio erat Verbum, et ut tamen bene agerent, intelligere possunt. In cubili suo. (ID.) Id est, corde, ubi praecepit Dominus orare clauso ostio, etc., usque ad sapientia, scilicet carnis, quae est inimica Deo.

VERS. 6.-- Domine, in coelo. (Cass.) Bona ex Deo 113.0895D| per misericordiam. Quasi dicat: Mala sunt ex homine, sed bona ex misericordia. O Domine, in his, qui coelum sunt, id est, arcana scientes, est misericordia tua: et quod ipsi sunt nubes, est a te. (AUG.) Vel in coelo, id est, misericordia, etc., usque ad nuntiat vero missa veritate sua.

  Usque ad nubes. Id est praedicatores, per quos tonat Deus nuntiando, coruscat miraculis, pluit doctrinis. Qui sunt etiam montes, quos prius sol luce vestit, quae post, de eis et si non ab eis, ad infima vallium descendit: ministri enim sunt doctrinae, sed Deus illuminat.

  VERS. 7.-- Judicia tua. (AUG.) Quod horum misereris, hos excaecas; nulli sunt penitus scrutabilia: 113.0896A| tamen utrosque salvas, hos corporaliter tantum, illos et spiritualiter, in quo magna misericordia.

  VERS. 8.-- Homines, etc. Etiam temporalia a Deo esse ostendit.

  VERS. 9.-- Inebriabuntur. (ID.) Non potest res exprimi, sed per hanc similitudinem innuit, ut pleni mentem perdant, ne suos jam agnoscant patres, filios, caeterosque amicos. Vel, tunc in re ebrii, qui modo sperant. Torrente. Quasi: Impetus erit gratiae et misericordiae ad inebriandos. (ID.) Torrente. Non ut transitoria sit beatitudo, sed copiosa. Vel, voluntas tua in homine omnia rumpit obstacula. Vel, sapientia Christi torrens, quia subita et rapida.

  VERS. 10.-- Quoniam apud te est fons vitae. (CAS.) Apud te, Christe, est fons, id est, initium omnis boni; 113.0896B| et in tuo lumine, quia per ejus praedicationem videmus lumen Patris et Spiritus sancti, et ideo praetende, ut in hoc saeculo tutius eatur.

PSALMUS XXXVI.

(CASS.) Psalmus tertius, alphabeti imperfectio: totus de correctione morum.


VERS. 1.-- Psalmus David. Psalmus hic est quasi vestis Christi, quae totum corpus ejus operiat praeceptis, et protegat ab adversis, et quasi sinu consilii foveat. Potio contra illos qui murmurant de flore malorum, labore bonorum, quasi omnia casu agantur, ut mundo, spreto Deo, adhaereant. Monet igitur Ecclesia ne quis malignantes imitetur, sed quidquid boni speratur, a Domino postuletur, qui profutura et 113.0896C| aeterna dat.

VERS. 2.-- Olera herbarum. (AUG.) Modo est hiems, etc., usque ad quia nondum apparuit quod erimus.

  (AUG., CASS.) Olera non hortorum, sed herbarum, id est, vilissima, quae per agros sponte nascuntur. Fenum, nobiles, qui facile proficiunt; olera, mediocres: sed et illi cito arescunt, et hi decidunt.

  VERS. 8.-- Desine. (AUG.) Ira subita, furor diutinus; sed utraque deserenda, per quae peccatur. (CASS.) Hoc dicitur ei qui adhuc infirmus, etc., usque ad faciendo ad tempus floret.

  VERS. 10.-- Et adhuc pusillum, etc. (AUG.) Post istam vitam parvam, etc., usque ad nec vermem conscientiae corrodentis sentiebat.

  113.0896D| VERS. 12.-- Observabit, etc. (CASS.) Dicto, quod boni non debent malos aemulari, etc., usque ad conatur occidere.

  VERS. 13.-- Dominus autem, etc. (ID.) Sic et nos videntes perituros, irrideamus et praesentes, grandis consolatio.

  VERS. 14.-- Gladium, etc. (ID.) Si neque blanditiis neque minis aget, poena aggreditur. Si nec sic proficit, insidiatur dolis, quando bene loquendo mala intendit.

  VERS. 16.-- Melius est, etc. (ID.) Paulo ante de malitia et sustinentia: hic de divitiis et paupertate.

  VERS. 17.-- Confirmat autem, etc. (AUG.) Maxime per exemplum crucis suae. Crux enim Christi finita 113.0897A| est in poena, et manet in gloria: a locis enim suppliciorum transit ad frontes imperatorum.

  VERS. 18.-- In diebus famis. (CASS.) Id est, in hac vita, etc., usque ad quanto plus elevantur, tanto citius ut fumus deficient.

  VERS. 21.-- Mutuabitur. (ID.) Audit verbum Dei, non reddit operibus. Et non solvet. Id est, non reddit operibus quod auditu percepit. Miseretur et retribuet, etc. De his quae accipit, etc., usque ad sequitur largitas.

  VERS. 23.-- Gressus. (ID.) Qui per se tortuosi, quia in peccatis nati. Viam ejus. (AUG.) Via terrae non dura, sed latronibus plena est: vel, viam hominis volet Deus.

  VERS. 25.-- Junior fui, etc. (ID.) Tractat hic 113.0897B| justum nunquam deseri, praemia bonorum et poenas malorum commiscens cum interjectis adhortationibus. (AUG.) Ecclesia quasi unus homo loquitur, quae in primis temporibus junior fuit, in fine saeculi senuit, in senecta uberi, quia per omnes gentes dilatata. (ID.) Junior fui. Puer in Abel; in prophetis et patriarchis juvenis; tempore martyrum quasi senex; in fine mundi quasi in decrepita aetate. (CASS.) Junior, quando initia legis in Adam suscepi; senui, cum in honorabili aetate ad ultimum suscepi Christum.

  VERS. 26.-- Tota die miseretur. Vel, de eleemosyna dicit, quae a misericordia incipit, et post manum aperit: vel, de spiritualibus.

  VERS. 28.-- Amat judicium et non derelinquet 113.0897C| sanctos suos. (CASS.) Ideo: et tu ama, ut bonis tuis gaudeas.

  VERS. 31.-- Supplantabuntur. (ID.) Supplantare, est plantis foveas insidiarum praetendere.

  VERS. 33.-- Dominus autem (ID.) Consolatio justi. In manibus ejus. (AUG.) Job terra tradita est in manus impii, id est, caro: sed animam invictam educit Deus, ne cedat.

  Cum judicabitur. (CASS.) Vel, non permittit damnari justum cum judicabitur ille ab impio; vel, illi impio, scilicet ad malum ejus.

  VERS. 34.-- Et exaltabit. (ID.) Quia non nisi exaltatus coelestem potest habitare. Videbis (ID.) Quod modo credis; dupliciter notat gaudia bonorum; 113.0897D| primo, quia tunc sentient in quantis sint jucunditatibus. Inde, quia videbunt poenas iniquorum, unde gratior est beatitudo liberatis ab hujusmodi malo.

  VERS. 35.-- Vidi impium superexaltatum. (ID.) Contra hoc, etc., usque ad cui religato locus nocendi est ablatus.

  VERS. 36.-- Transivi. Mundum, meliori conversatione ad Deum tendens: et vidi nihil posse, cum nihil omnia sint in quibus homo gloriatur. Quaesivi. In memoriam reduxi: quia boni tunc magis dolent de impiis, quod ab eis sunt separati, cum in melius immutantur. Locus. Eorum mundus est, qui et dissolvetur. Transivi. (AUG.) Transit, qui praesentiam non 113.0898A| attendit, sed novissima, etc., usque ad cui haec virtus est, loco beati ponitur.

  VERS. 37.-- Reliquiae. Bona quae post hanc vitam relinquentur, vel memoria bona post obitum.

  VERS. 39.-- Salus autem justorum a Domino. Haec omnia justis, totum tamen a Deo, et colligit summatim.

PSALMUS XXXVII.
  VERS. 1.-- Psalmus David in rememoratione de sabbato. (AUG., CASS.) Ut peccatum, quod prorsus fugere nequimus, semper in memoria habeamus, ut nos ab eo saltem temperemus, hic poenitentiae inducit multis modis cruciatum, ita ut ipsum Job videatur proponere tironibus in exemplum, ut cruciatus amplectantur, minores quidem meritis, quibus ab 113.0898B| aeterna poena liberamur. (AUG.) Sabbatum est requies aeternitatis, quam perdere formidat peccati conscius, et habere desiderat graviter afflictus.

  VERS. 2.-- Domine, ne in furore tuo arguas me. Primum, captat misericordiam per poenas summatim. Arguas me. (CASS.) Ut poena sit a misericordia ad correctionem, non ab ira ad ultionem.

VERS. 3.-- Sagittae. (AUG.) Vindictae quas minabaris Adae, dicens: In quacumque die comederitis, morte moriemini. Quia comedit, infixae sunt et nobis; et non ad horam, sed confirmasti, ut sit usque in finem saeculi. (AUG., CASS.) Quoniam sagittae. Numerat quae patitur, etc., usque ad quod leviter potest laedi.

VERS. 4.-- Non est sanitas, etc. (AUG., CASS.) Ab 113.0898C| instantia vindictae in Adam exertae. Vel, timore futurae irae terretur, sic ut non sit sanitas in carne: more verecundi, qui futuris flagellis jam affligitur. Vel, a facie irae, quia praevidi faciem irae, id est, quod minaris, ne videam iram. Non est pax. Gravis dolor ad interiora pervenit a facie peccatorum, quia sanctus super poenas corporis affligitur peccatis, putans se graviora mereri. Non est sanitas. (CASS.) Captat hic misericordiam a potestate judicis, et ab infirma persona. Non est pax ossibus. Accipit ossa pro carne. Et exponit quod dixerat, aliud addens: scilicet a facie peccatorum.

  VERS. 5.-- Supergressae sunt. (AUG.) Vel sustulerunt, id est, quia iniquitas elevavit caput superbi contra Deum, Deus gravavit, ut fasce, et compressit 113.0898D| ne jam erigatur.

  VERS. 6.-- Putruerunt. (CASS.) Narratio, in qua enumerantur miseriae. Cicatrices meae. (AUG.) Vel livores mei; alia littera, id est, peccata mea. Non est sanus qui cicatrices habet, quae putruerunt et fetent: ut ab eis aversi adoremus sabbatum, et gemamus: Currentes cum sponso post odorem unguentorum.

  VERS. 7.-- Miser factus sum. (ID.) Dicto qualiliter iniquitates supergressae, dicit quomodo aggravatae.

  VERS. 8.-- Quoniam lumbi. (CASS., AUG.) Non solum mea infirmitate pecco, sed et diabolus, qui corpus affligit et animam fatigat vanis imaginationibus; et per hoc non est iterum sanitas, sicut et 113.0899A| supra per sagittas. (AUG.) Lumbi, vel, anima impleta est, etc., usque ad cum videbimus veritatem ut est.

  VERS. 9.-- Rugiebam a gemitu. (CASS., AUG.) Gemitus corde, rugitus voce: a similitudine bestiarum, quibus se comparat: ut fortior gemitus ostendatur: virtus patientiae quod in gemitum, non in verba pro rumpit.

VERS. 10.-- Ante te omne. (CASS.) Tale est, quod meretur esse ante te, quia pro peccatis petit. (AUG.) et ideo non est absconditus, sed auditus gemitus, quia pius est pro liberatione animae: alios non curat Deus. Desiderium meum. (ID.) Est oratio, nec unquam desinit orare qui non desinit amare: charitas clamor est.

113.0899B| VERS. 11.-- Cor meum conturbatum est. (CASS.) Exponit dolores animi, quia virtus patientiae reliquit. Conturbatum, quia mens succubuit passioni suae. Lumen, id est, ratio nuper turbata, quam non habet secum pro ingentibus molestiis.

VERS. 12.-- Amici mei et proximi. (ID.) Et pro his duobus solatiis gaudet humanitas, sed huic sunt cumulus passionis. (AUG.) Amici mei. Hactenus confessus est quae patitur a se intus, etc., usque ad et haec etiam cuique versanti inter homines convenit.

  VERS. 14.-- Tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. (CASS.) Ad iniquitatem consulentium non aperiens, etc., usque ad contra 113.0899C| dolores corporis rugiebat.

  VERS. 16.-- Quoniam in te, Domine, speravi, etc. (ID.) Quia inter tot mala speravit in Domino, affirmat se audiendum in commemoratione emendationis. Speravi. Salutaris medicina malis, sperare, non deficere. In te, Domine, qui mutas tristia in laeta.

  VERS. 17.-- Quia dixi: Ne quando supergaudeant mihi inimici mei. (AUG.) Item caput de infirmis pedibus, cum sit in coelo. Non deserit illud quod habet in terra. Dum commoventur pedes mei. (CASS.) Si commoventur aliquando humana infirmitate, irrident impii unde dolent pii.

  VERS. 18.-- Paratus sum. (ID.) Sciens me deliquisse. 113.0899D| Dolor, quia deliquit: impius se defendit; justus contra se irascitur.

  VERS. 19.-- Quoniam iniquitatem meam. (ID.) Duo modi perfectae poenitentiae, confessio et emendatio, per fletus, eleemosynas, et hujusmodi.

  VERS. 20.-- Vivunt. (AUG.) Fruuntur mundo, firmati in mundanis, et quotidie plures fiunt.

  VERS. 22.-- Ne derelinquas. (ID.) De praeteritis absolutus, cum actione gratiarum auctorem salutis profitens Deum, laetus exclamat ne jam relinquatur. (CASS.) Quia gravior offensio post veniam. (AUG.) Exsultativa conclusio, ut certa spes sit imitantibus.

  Ne discesseris a me. Quomodo ergo supra: Ut quid me dereliquisti? Vox est veteris hominis qui 113.0900A| cum eo crucifixus, hic autem in persona propria loquitur.

PSALMUS XXXVIII.

VERS. 1.-- In finem. (AUG.) Quia hic est de aeterna beatitudine, pro qua jucundum est transilire, etsi grave sit carni. Docet autem inde de mundo ad Deum transire. Transilitor autem de bona opinione semper contrahit invidiam iniquorum et calumniam: unde deliberat inter malos tacere, ne quid dicat male. Idithun. (ID.) Transiliens eos, id est, remanentes in mundo. (CASS.) In primis de continentia linguae inter blasphemos et calumniosos: unde et optat noscere finem, ubi haec non sunt.

VERS. 2.-- Dixi: Custodiam vias meas, etc. (AUG., CASS.) Monet hic psalmus inter blasphemos, 113.0900B| iniquos, et calumniosos linguae continentiam, certamina, rixas, comprimere: hoc enim silentium multum est utile. (CASS.) Dixi: in corde deliberavi: ubi sapientes prius deliberant, quam loquantur. Vias (HIER.) Id est, actiones et verba. Ut non delinquam per fatua, vel otiosa.

  In lingua. (AUG.) Non frustra est lingua in verbo: quia facile labitur. Posui ori meo. Postquam transivi terrenas delectationes, etc., usque ad docens nos cavere hoc non imitari. (CASS.) Posui usque eo quod obmutui, etc., usque ad qui causam contentionis quaerit.

  VERS. 3.-- A bonis, et dolor meus, etc. (ID.) Annuntiandis, etc., usque ad id est, transilientium, locutus sum. (AUG.) Quod est, malis invitus silui, 113.0900C| etc., usque ad et si actus transilientis aliquid sunt.

  VERS. 4.-- Concaluit cor meum intra me. (AUG.) Si damnabitur piger, etc., usque ad fit avarus dispensator.

  VERS 5.-- Locutus sum. (ID.) Non auditori erudiendo, sed exauditori Deo, a quo intus audior. Et numerum dierum meorum. (HIER.) Numerus dierum, qui modo sunt, non est vere transilienti; haerenti autem esse videtur.

  VERS. 6.-- Ecce mensurabiles. (CASS.) Quasi, noto fine, et diebus qui sunt, attendit ad haec quae reliquit, et comparat invicem. Et substantia, etc. (AUG.) Qui videt nihil esse hanc substantiam, etc., usque ad quae ante te erit.

113.0900D| VERS. 7.-- Verum tamen. (CASS.) Videns adventum Christi, redit ad infirmitatem quam inter virtutes habet. (AUG.) Magna sunt quae diximus et credimus; sed tamen non est illud aeternum, sed universa vanitas. Et pro mutabilitate desiderans aeternam, exprobrat humanae vitae, cui subest, quod dicit. Ne quis putet sanctos a tentationibus alienos. Vel, licet mensurabiles dies, licet substantia, nihil: tamen universa vanitas est in rationali creatura, quae secundum diversos universam appetit creaturam. Verumtamen. Quamvis aeternis inhio, etc., usque ad cujus conversatio in coelis est. Omnis homo. (AUG.) Si malus, in saecularibus vanus est; si bonus, cum Christo volenti esse, vana est vita.

113.0901A| -- Verumtamen. (AUG.) Diapsalmus. Quomodo omnes sub vanitate et casu; et inde opponit se exspectare Dominum, et petit liberari. In imagine pertransit. (ID.) Quamvis ita studeat vanitati, etc., usque ad quia cum miseria et labore appetit terrena. Thesaurizat. (ID.) De caeteris vitiis elegit Propheta avaritiam, ad ostendendum quod intendit: ipsa enim est radix omnium malorum.

  VERS. 8.-- Exspectatio. (ID.) Primi adventus, vel secundi, etc., usque ad non in sacculis nostris.

  VERS. 9.-- Ab omnibus iniquitatibus meis erue me. (CASS.) Non solum ab eis, ne revolvat in ea quae transilivi, sed ab omnibus omnino. Imperfectus enim est homo: quia non accepit quod optat; perfectus, qui scit hoc ipsum quod sibi deficit.

  113.0901B| VERS. 10.-- Obmutui. (ID.) Habitus opprobrio, etc., usque ad et necesse est, quia defeci.

  Amove a me plagas tuas. (AUG.) Quia tu fecisti me, noli exterminare; tantum cede ut producar; non ut comminuar

VERS. 11.-- Increpationibus propter iniquitatem. Quibus humanum genus increpuisti: quod tamen ex merito nostro, propter iniquitates nostras increpuisti, quae sunt ad correctionem; aliter enim iniquitas incorrecta permaneret. Corripuisti hominem. (AUG.) Est dolor informis qui non emendat: formatus, qui eruditionibus formam praestat. Et talis dolor est praeceptum, id est, vicem et imaginem praecepti habet.

VERS. 12.-- Et tabescere fecisti sicut araneam animam. (ID.) Siccatam ab amore virtutum, et cognitionis. 113.0901C| Sicut aranea texit inanem telam in congregatione temporalium. Vel, dum extrahit a se iniquitatem sicut aranea, egestione viscerum moritur. (CASS.) Vel, aranea tenue corpus hahet, nec in terra, sed in alto stat, telas egestione viscerum texit: sic anima conversi et afflicti terrena deserit, subtiles operationes timore Dei tabeficata perficit. Verumtamen. (AUG., CASS.) Licet increpetur, licet tabefiant, tamen humana infirmitate variis rebus confunditur, nisi qui Deum pura mente contemplatur.

VERS. 14.-- Exaudi orationem. (CASS.) Diapsalmus. Iter mala saeculi petit sibi adesse et peccata dimitti, ut prospero fine exeat. (ID.) Sed quia ego ista non peto, etc., usque ad movendam misericordiam.

113.0901D| Ne sileas, quoniam advena ego sum. (AUG.) Jam apud te, sed adhuc inquilinus: quia hinc transiturus ad aeterna, ubi non ero inquilinus. Advena apud te. (CASS.) Non in diaboli civitate, sed in tua receptus, de Babylonia ad Jerusalem translatus. Sicut omnes patres. Ne quis ab hac conditione putetur exceptus. Advena. Meum regnum pro tuo desero. Peregrinus. Adhuc non eligens mihi sedem hic.

  Remitte mihi. (ID.) Hic sibi petit dimitti, ut certus dijudicium perveniat.

PSALMUS XXXIX.
  VERS. 1.-- In finem psalmus. (CASS.) Primum inducit Ecclesiam exspectasse Dominum, et accepisse 113.0902A| eum, et ab eo Novum Testamentum, quod et multi secuturi sunt: unde percutit omnes superstitiones et invitat ad mirabilia Dei.

  (ID.) Hic Christus ex membris.

  VERS. 2.-- Exspectans exspectavi. (ID.) Exspectat, et ingratus: sed exspectans exspectat. (AUG.) Auctoritas ab antiquis in Abraham et caeteris, etc., usque ad qui noster est per cultum, non aliorum.

  Dominum. (ID.) Non hominem, qui potest fallere et falli, et qui mecum indiget. Intendit. (ID.) Mihi, ut prodesset: non me, ut et malos.

  VERS. 3.-- Lacu. (ID.) Tenebrae iniquitatum, infidelitatis scilicet et ignorantiae, etc., usque: ad petra contra lutum. (HIER.) In lacu vero et in luto, gentes idola colentes: vel, omnes terrena amantes.

  113.0902B| VERS. 4.-- Carmen. (HIER.) Non turpe, non theatrale, sed per Novum Testamentum. Videbunt. (CASS.) Mirabilia tempore incarnationis facta. (AUG.) Videbunt, hoc quod primo de prioribus dixit, videbunt multi populi posteri.

VERS. 5.-- Nomen. (ID.) Quod est salvator. Quasi: Beatus, etc., qui non temporalia sperat ab eo, sed salutem, quod ejus nomen indicat. In Hebraeol saepe duplicantur hoc modo genitivi: vel, beatus, est cui est nomen, id est, quo est laus Dei, ut ab eo solo credat salutem, unde est et spes ejus. Insanias. (CASS.) Idola, quae fallunt a veritate: vel, insaniae, in spectaculis fallacibus. Ideo pluraliter, ut de omnibus accipiatur. Haec falsa, sed opera tua mirabilia, coelum, terra, elidit superstitiones.

  113.0902C| VERS. 6.-- Mirabilia tua. (AUG.) Petrum ambulare super aquas in signo, non in saeculo, id est, fructibus saeculi. (AUG.) Salus verax, insania mendax, non est quod putatur. (HIER.) Vana sunt terrena, insaniae, irae et rixae, etc.

Non est qui similis tibi. (AUG.) Nulli auctores artium. Annuntiavi. Hic Christus in capite et membris. Haec sunt mira Dei, hae cogitationes quibus nemo est similis. (CASS.) Ecce mirabilia: incarnatio, justitia praedicationis, liberatio hominum ab iniquitatibus, confusio inimicorum, laetitia sperantium. Primo, rudes et incompositi praeparati sunt, ut verba Christi libenter susciperent. (AUG.) Vide mirabilia Dei. Annuntiavi prius per Prophetas, et post locutus egomet. Multiplicati sunt super numerum. (HIER., AUG.) Super numerum 113.0902D| salvandorum: vel, super hoc quod aliquis enumerare possit: vel, me loquente plures quam olim crediderunt.

VERS. 7.-- Sacrificium et oblationem noluisti. (AUG.) Ut venit res, noluit quasi verba promittentia, etc., usque ad sed ille, qui fudit, surdus, non audit. Aures autem perfecisti mihi. Id est, perfecte me intelligere fecisti quid velles. Vel corpus aptasti mihi, ut ait Apostolus ad Hebraeos (Heb. X), id est, corpus aptum ad offerendum mihi dedisti.

  VERS. 8.-- Holocaustum. Holocausta etiam non petisti pro peccato. Pro peccato. Quod supra oblationem, ut de hirco ἀποπομπάιohgr;ι, id est, emissario, qui cum peccatis populi in desertum mittebatur: vel, possunt 113.0903A| esse duae dictiones pro peccato. Ecce venio (CASS.) Cum sacrificia cessent, constat venire Christum.

  VERS. 9.-- In capite libri scriptum est de me. Ecce statim venio ut facerem voluntatem tuam, quia in capite hujus libri. Vel, sic est praefinitum apud Deum Patrem, qui est caput mei, qui sum liber, id est, forma justitiae hominibus.

  VERS. 10.-- Ecclesia magna. (AUG.) Toto orbe terrarum, non parva ut prius: et siquidem insurget timor, non prohibebit loqui. Domine, tu scisti. (ID.) Labia sonant hominibus, etc., usque ad ut ad hoc non sim piger.

  VERS. 11.-- Non abscondi. (CASS.) (Quando potui prodesse) veritatem, promissionem, et salvationem.

  113.0903B| VERS. 12. Misericordia tua. (AUG.) Amor et timor perducunt me ad te.

  VERS. 13.-- Capillos. (AUG.) Bene in comparatione delictorum capilli ducti sunt. Nam ideo in Veteri Testamento sacerdotes radebantur, ut sic carnis vitia deposuisse viderentur.

  VERS. 14.-- Complaceat. (CASS.) Complaceat, Trinitatem personarum; tibi, singulariter unitatem essentiae signat. (AUG.) Complaceat, ait, non diffidens de potentia Dei, si adsit voluntas. Quasi: Si tu vis, potes, Domine. Respice. (CASS.) Respectus ejus nostrum est auxilium.

  VERS. 16.-- Qui dicunt mihi: Euge, euge. (AUG.) Et qui bona dicit malo animo, et qui mala dolose laudando, uterque malus est et cavendus. De primis 113.0903C| dixit: Qui volunt mihi mala; de secundis: Qui dicunt mihi: Euge, euge.

  VERS. 17.-- Et dicant. (CASS.) Haec est eorum exsultatio: haec enim professio in aeternum gaudentes efficit Christianos.

  VERS. 18.-- Ego autem. (CASS.) Hoc Christus ex forma servi: ne quis gloriam praedictae laetitiae sibi arrogaret. Mendicus, qui sibi non sufficit. Ne tardaveris. (AUG.) Nisi breviati essent dies, etc., usque ad qui jam quaesita nutriunt.

PSALMUS XL
  VERS. 1.-- In finem. (HIER.) Intellectus filiis Core, ut quamvis pauper et passus, etc., usque ad Apostolo dicente: Mihi autem, etc.--(AUG.) Quasi 113.0903D| unius hominis vox est capitis et corporis.

  VERS. 2.-- Beatus. Irridetur qui colit pauperem mortuum; sed beatus. (AUG.) Propheta intelligentem super egenum et pauperem concelebrat. (HIER.) Prius Propheta a se, post inducet Christum. Qui intelligit. (AUG.) Nota qui intelligit, ut et non petentibus detur: qui petenti dat bene facit, qui tacentem intelligit, beatus sine dubio est.

  VERS. 3.-- Dominus conservet. (ID.) Bene optat Propheta intelligenti super egenum et pauperem, quod est certa promissio. Et vivificet. (ID.) In futura vita, vel, hic per justificationem.

  VERS. 4.-- Dominus opem. (CASS.) Ne putes beatum requiem hic habere: dolores ei mitigat, et precatur 113.0904A| ne hominis infirmitas duris superetur; quasi, lectus quietis sunt haec bona temporalia: sed Deus facit haec doloribus plena, ne in eis spes habeatur. Lectum. (AUG.) Universum enim stratum, id est, mundanam felicitatem provide convertit Deus in angustias. (CASS.) Hic trepidus ipse misericordiam petit: quia qui se peccasse sciebat, his jure tradi timebat: sed ne famuli Dei his afflicti videantur a Deo deserti, cum ipse Deus pertulit talia; unde dicit: Inimici mei dixerunt. Vel, lectus doloris. (AUG.) Caro, in qua peccatum, etc., usque ad quando Adam infirmatus est praevaricando. Opem (AUG., HIER.) In infirmitate carnis, quae gravat animam. Stratum. (AUG.) Est aliquod terrenum quod infirmus, etc., usque ad pro domo aeternae habitationis.

  113.0904B| VERS. 6.-- Inimici mei. (CASS.) Dominus de passione sua, quae secundum egenum fuit. (AUG.) Inimici mei. Haec de Christo specialiter dicta sunt, sed et de membris dici possunt: et hodie fit tribulatio, ut nomen Christi exstinguatur: sed per mortem suam et suorum magis Ecclesia crevit.

  VERS. 7.-- Et si ingrediebatur. (CASS.) Nota tolerandos malos.

  (ID.) Non solum aperti inimici, sed et qui simulabant se amicos.

  VERS. 8.-- Egrediebatur foras. A sinu veritatis, malus ingressus, malus egressus. In idipsum. (AUG.) Id est, uno consilio omnes adversum me susurrabant. Susurrabant. (CASS.) Non audent detegere consilium, quia in scelere socii sunt omnes: cum pauci 113.0904C| soleant esse auctores scelerum.

  VERS. 9.-- Nunquid. (AUG.) Qui habet potestatem ponendi animam, nonne habet et resumendi eam?

  VERS. 10.-- Speravi. (AUG.) In membris, quia alii fratres in illum aliquid sperabant, quia talis videbatur ut caeteri. Sic et esurire in pauperibus se dicit.

  VERS. 11.-- Tu autem, Domine. (AUG.) De resurrectione, quae est gloria egeni, ad confirmandam spem fidelium. Et retribuam eis. (AUG.). Quia enim dispersi sunt per mundum, ad admonitionem est, nondum ad damnationem.

  VERS. 13.-- Me autem. (ID.) Affirmat quod oravit.

  VERS. 14.-- Benedictus. (CASS.) Laudativa conclusio, exposita passione et resurrectione. Deus Israel. 113.0904D| (AUG.) Judaei sunt capsarii nostri, qui nobis codices portant: nos Israel. Aliter putassent pagani ficta quae dicuntur de Christo et Ecclesia, sed vincuntur testimonio inimicorum. A saeculo, etc. (CASS.) Ex quo omnia coepta sunt administrari usque in saeculum futurum, ubi omnia aeterna.

  Fiat. (HIER.) Geminatio ostendit hoc ab omnibus esse faciendum. Pro fiat, in Hebraeo scribitur, amen, amen, quod Aquila, vere, vere, transtulit, vel fideliter. Et finit hic primus liber Psalterii secundum Hieronymum.

PSALMUS XLI.
  VERS. 1.-- In fine intellectus. (CASS.) Core interpretatur Calvaria. Filii ergo, etc., usque ad, cui 113.0905A| obviat malorum insultatio. (HIER.) Filii Core, id est, filii calvi, etc., usque ad verbum puerorum deridentium Eliseum.

  VERS. 2.-- Quemadmodum desiderat, etc. (AUG.) Vox haec convenit catechumenis, et etiam omnibus adhuc peregrinantibus.

  Cervus. Cervus senio gravatus, excrescentibus pilis et cornibus, serpentem naribus haurit: unde veneno aestuans, fontem ab bibendum ardentissime desiderat; quo hausto, cornua et pilos deponit.

VERS. 3.-- Sitivit. (AUG.) Determinat desiderium suum, quia poterat intelligi desiderare cervus fontem causa bibendi, vel lavandi; hic omne desiderium esse ad Deum ostenditur. Quando veniam. Quod citius est Deo, tardum est hominis desiderio. 113.0905B| Talis cervus dum currit, patitur insultantes; unde: Fuerunt mihi lacrymae meae panes. In prosperis etiam, quae despicit, sicut in adversis. Panes. (CASS.) Non amaritudo, vel peremptio, sed panes.

VERS. 5.-- Haec recordatus sum. (AUG.) Dum quaerunt, Ubi est Deus tuus? ego etiam sum meditatus per omnia visibilia haec, et per ipsam animam meam, ut per ea exteriora, invisibilia Dei inveniam. Ecce intellectus tituli. Effudi. (Ibid.) Ad intelligendum et attingendum dilatavi super seipsam. Effudi. (CASS.) Vel laetatus sum. Liquefacta est anima mea in me; non extra, sed in se compuncta revertitur. Etsi visibiliter Deum non videam, cogito tamen quod per Ecclesiam, in qua admirabiles sunt sancti, ad Jerusalem coelestem perveniam, 113.0905C| captus suavitate laudis angelicae, quae suscipitur mente. In locum tabernaculi. (AUG.) Tabernaculum Dei in terra, etc., usque ad, id est, de refectione aeterna gaudentium. In voce exsultationis. (Ibid.) De aeterna festivitate sonat quid dulce cordi: unde rapitur cervus ad fontes aquarum, et mulcetur. Sed quia perstrepit mundus, et caro gravat animam: comparans haec tristitia illis jucundis, ait:

VERS. 6.-- Quare tristis? etc. (CASS.) De perturbationibus contra quas ratio confirmat animam sensualem spe Dei. Quare conturbas? (AUG.) Qui, si investigas, nihil est in mundo quare hoc debeas: spera potius salutare remedium adhuc, et si non modo, plene in futuro. Spera. (CASS.) Vel sperare potest, quia adhuc in praesenti confitebor, id est, de 113.0905D| peccatis poenitentiam agam, ut tibi non obsistam.

VERS. 7.-- Ad meipsum. Conversus ad Deum dicit ex seipso conturbationes, ex Deo finem earum: unde in eo est ei spes. Et hoc est ad meipsum, vel a meipso. (CASS.) Ecce qui superius corrigebat animam ad conditionem hominis, reversus dicit hic animam a se turbari, quae nisi vitia carnis essent, tranquilla permaneret. Ecce ex qua diversitate constat homo. Quasi: propterea, id est, propter conturbationes animae, memor ero. (AUG.) Id est, festino ad te, quia excludis mala omnia. Ecce remedium, quo evadat conturbationes: unde pro quibus sit memor, subdit: De terra Jordanis, ubi Dominus consecravit baptismum, in quo humiliati lavantur, et 113.0906A| fiunt terra fructifera. (CASS.) Horum memor malis non turbatur. Propterea memor. (AUG.) Qua ad me turbatur anima, ideo memor, etc. Nemo currit ad remissionem, nisi qui sibi displicet, nisi qui se fatetur peccatorem: quod notat Hermoniim; nemo confitetur nisi se humiliet, quod notatur in modico. Jordanis. (Ibid.) Descensio. Descende ergo ut eleveris. (CASS.) In Jordane Dominus baptisma consecravit, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera, quae reddit fructum tricesimum, sexagesimum et centesimum (Matth. XIII). Hermoniim. (AUG.) Parvus mons juxta Jordanem, etc., usque ad quia non in superbis, sed in humilibus memor Dei est.

  VERS. 8.-- Abyssus abyssum. (Ibid.) Decet ut 113.0906B| sim memor, etc., usque ad et propter haec omnia oro in adversis, et hoc est: Apud me oratio. (Ibid.) Vel abyssus abyssum invocat, id est, judicium quod intulit Deus peccanti, etc., usque ad quia timet judicia. Cataractarum. Cataractae ad litteram sunt ostia fluviorum.

  VERS. 9.-- In die. (Ibid.) Id est, in prosperis, etc., usque ad unde vivamus in adversitate. Apud me oratio. (Ibid.) Oratio in conturbationibus est mihi, et haec apud me.

  VERS. 10.-- Quare oblitus. (CASS.) Quare nunc me pateris his miseriis vexari? Videbat quae dulcedo patriae, et pericula mundi horrebat.

  VERS. 11.-- Dum confringuntur ossa. (AUG.) Quasi ossa franguntur, dum virtus patientiae affligitur, 113.0906C| quod irrident mali. Haec est exprobratio illa: Dum dicitur mihi: Ubi est? vel nullus est, vel de te non curat.

PSALMUS XLII.
  In finem psalmus David. (AUG.) Corporis Christi, quod hic gemit inter zizania, id est, inter malos, habens cum eis multa communia, nasci, mori, prospera et adversa: cum quibus (quia non habet communem causam meritorum) exclamat: Judica me, etc. (Ibid.) Psalmus iste contra pressuras, ne et ipsae retrahant nos a Deo. (CASS.) Conqueritur de commistione malorum, et precatur separationem.

  VERS. 1.-- Judica me. (Ibid.) Non petit peccata sua discuti, quod periculosum est, sed causam ab impiis parari, ut sit cum electis: unde addit: Et 113.0906D| discerne. Gens non sancta est iniquus, et dolosus, a quibus in judicio separatur: sed et hic ne ab eis corrumpatur.

  VERS. 2.-- Quare tristis incedo? (AUG.) Causam tristitiae quaerit, quae est peccatum, ut causa laetitiae justitia. Isaias propter peccatum: Modicum quidem contristavi illum, sic enim punit Deus.

  VERS. 3.-- Emitte lucem tuam. (CASS.) Quia, eo veniente, tolletur omnis tristitia confusionis. (AUG.) Quia certi jam pignus habemus, quia ea ipsa, id est, lux et veritas, deduxerunt a peccatis Ecclesiam praesentem, quae est tabernaculum.

  VERS. 4.-- Et introibo. Sicut pontifex ad Sancta sanctorum. (CASS.) Et introibo. De laetitia finali, 113.0907A| pro qua laudat in tribulatione, qui supra tristis erat unde et se confortat.

  VERS. 5.-- Confitebor tibi in cithara. (AUG.) Qui praecepta Dei facit, et non patitur, in psalterio confitetur: qui vero facit et patitur, quod est ex inferiori natura, in cithara, quae ab inferiori resonat, sicut psalterium a superiori. In cithara. (CASS.) Ecce qui supra fuit tristi de malis saeculi, de bono intellectu sibi gaudium facit. Quare conturbas me? (Ibid.) Frequenter, et vehementer persuadet saeculi tristitiam fugiendam, quae patientiam, charitatem et spem exstinguit, et totam vitam confundit. Salutare vultus mei. (AUG.) Et alibi: Miserere mei, etc., usque ad eleemosyna, et oratio quae illis duabus alis volat ad Deum.

PSALMUS XLIII.
113.0907B|
  VERS. 1.-- Ad intellectum. (AUG.) Non sic quaerant sibi fieri, etc., usque ad et haec non amentur. (CASS.) Distinguit beneficia Dei, quae incipientibus data sunt in mundo, perfectis in coelo.

  Ut magis sit mirum relinqui praesentes, recolit praeterita.

  VERS. 2.-- Deus, auribus. (AUG., CASS.) Primum dicit: Deus, quod facere solet laetus vel graviter afflictus.

  Audivimus. Ut major fides sit rei, ne putetur ambigua.

  Patres. Non juvenes, ut videantur veri nostri, qui suis certa dicerent.

  113.0907C| Opus quod, etc. (Ibid.) Et si semper operetur, tamen operari dicitur, quando aliquod signum novitatis ostendit.

  VERS. 4.-- Sed dextera tua. (AUG.) Id est, bonus successus, quem eis dedisti. Et brachium tuum, etc. (Ibid.) Id est, fortitudo; et illuminatio, id est, sapiens consilium: quod totum fecisti ex benevolentia tua.

  VERS. 5.-- Tu es ipse rex meus et Deus meus. (AUG.) Tempora mutata sunt; auctor non mutatur.

  VERS. 7.-- Non enim in arcu meo sperabo. (CASS.) Minor virtus hominis, quia minus valet in bello.

  Gladius. Major virtus, quae in bello plus creditur valere. (AUG.) Vel, gladius meus non salvabit me, sed tu, quia et in hoc saeculo salvasti, ne nos traherent 113.0907D| post se, et eos pudere fecisti: et ideo tunc laudabimur.

  VERS. 8.-- Salvasti, etc. (AUG.) Nota etiam praeterita dicta, pro futuris esse accipienda.

  VERS. 10.-- Nunc autem repulisti. (CASS.) Diapsalmus. Enumerat mala quae hic fecerunt boni, non tamen obliti Dei. (CASS.) Exaggerat mala, ut benevolentiam judicis impetret. Confudisti, dum hic ab iniquis habentur opprobrio. (AUG.) Haec vere futura, etc., usque ad hoc est jejunium non abstinentiae, sed luxuriae.

  VERS. 11.-- Avertisti. (CASS.) Pro deficientibus. Vel, averti, est hostem fugere; unde: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam.

  113.0908A| Diripiebant. Hoc fugatis contingit, ut cadant in praedam, qui hostibus nequeunt resistere.

  VERS. 12.-- Dedisti nos tanquam oves escarum. (CASS.) Persistentes in fide. Hic diversi martyres, id est diversa martyrii genera: alii esca feris, alii traditi gentibus in servitutem; unde dicit: Tanquam oves escarum, ubi notatur quorumdam mactatio.

  VERS. 13.-- Vendidisti populum tuum sine pretio. (AUG.) Dum dantur alienigenis et nullus acquirit: quod fit ad probationem vel correctionem; vel nullus pro eis acquiritur, vel si quis, pauci tamen.

  VERS. 14.-- Opprobrium vicinis. (CASS.) Gravis afflictio a vicinis ingeritur, quia non transitorie dicitur, quod a circumstantibus irrogat. Derisum his qui in circuitu. (CASS.) Derisus est vox confusa laetitiae, 113.0908B| insultationem immoderata hilaritate denuntians. Contemptus est abjecta vilitas.

  VERS. 15.-- In similitudinem gentium. (Ibid.) In similitudine Christi gentibus sunt appositi, quando eos comparibus poenis affecerunt.

  VERS. 17.-- Exprobrantis. (Ibid.) Exprobrare est in faciem maledicere; obloqui est absenti detrahere, et dolose mordere.

  VERS. 18.-- Venerunt super nos. (Ibid.) Quia non erant in nobis per culpam.

  VERS. 19.-- Non recessit. (Ibid.) Ita quod retroiret, etsi aliquando descendit contemplatione deitatis. Declinasti. (AUG.) Semitae nostrae erant in voluptatibus et prosperitatibus saeculi: sed tulisti eas de sua via, et ostendisti arctam viam, quae ducit ad 113.0908C| vitam. (HIER.) Vel et declinasti, id est, opera nostra de lege tua pendere fecisti. Vel, non declinasti (alia littera), id est, non permisisti declinare et deviare semitas nostras. Semitas, id est, opera; a via tua, id est, a lege; ideo quoniam humiliasti nos.

  VERS. 20.-- Umbra mortis. (AUG.) Vel, haec mortalitas, umbra mortis est: vera autem mors est damnatio cum diabolo.

  VERS. 21.-- Si obliti sumus nomen Dei. (Ibid.) Iste est intellectus filiorum Core, qui propter haec omnia mala non obliviscuntur Deum, scientes quia Deus requiret ista.

  VERS. 22.-- Novit. (Ibid.) Noscere dicitur Deus et quod novit et quod te facit noscere. Novit, quoniam requiret propter te, ut tu invenias te, et gratias 113.0908D| agas ei qui te fecit, ut in Petro actum est, qui probavit quid posset. Propter te mortificamur. (CASS.) Non pro criminibus nostris, sed ut fides tua gentibus augeatur.

  VERS. 23.-- Exsurge. (Ibid.) Precatur auxilium, ut hic afflictis tempore resurrectionis subveniat. (AUG.) Hactenus non obliti; et ut perseveremus: Exsurge, quia propter te mortificamur. (AUG., HIER.) Et si sciunt Christum non dormire, et sibi resurrexisse, precantur tamen resurgere per fidem, non sibi, sed gentibus, quae putant mortuum. Si enim et illi crederent surrexisse, credentes in eum non persequerentur, sed et ipsi crederent. (AUG.) Vel exsurge, conforta.

  113.0909A| Obdormis. Negligere videris. Quare etsi nesciamus, tu scis quare: vel pro culpa, vel pro utilitate. Quod si pro culpa, utinam abesset; si pro utilitate, utinam adesset. Quosdam repellis, quia faciem, id est, cognitionem tuam, ab eis subtrahis: obdormis quibusdam qui gemunt de malis.

  VERS. 24.-- Quare oblivisceris? id est, non das spiritum fortitudinis, sine quo inopes. Et tribulationis. (CASS.) Quia eam non mitigas, etc., usque ad qui facile cedunt illicitis motibus, et haerent terrenis.

  VERS. 26.-- Exsurge, Domine. Hic sine dormitione exsurge ponitur, quod ad resurrectionem pertinet, in qua est spes omnium fidelium; in qua humana destruitur captivitas; per quam sumus adjuti 113.0909B| et liberati. In terra venter. (AUG.) Qui genua figit terrae, habet quo plus humilietur: qui vero plus humiliatur ut et venter haereat terrae, non habet ultra quo plus humilietur. Exprimit ergo nimiam humiliationem, ut quia venit ad summam, jam adsit Dei miseratio. Vel plangit eos qui sunt venter, id est, carnales, et haeserunt, id est consenserunt iniquis.

PSALMUS XLIV.
  VERS. 1.-- In finem, etc. (AUG.) Epithalamium, id est, laus thalami. Canticum pro commutandis et pro dilecto, id est, sponsa et sponso, scribitur filiis Core, ut venerentur. Hic enim describitur per quem commutabuntur, quia laus sponsi et sponsae hic cantatur. (CASS.) Propheta praeconia Dei se eructaturum 113.0909C| promittit.

  VERS. 2.-- Eructavit. (AUG., HIER.) Intus enim fatur Propheta, etc., usque ad antequam sit quod facturus est. Consilium vero Patris est Verbum.

  Bonum. Quo omnia bona facta sunt. Dico. Id est, Verbum profero: idem hic quod prius; sed in ipso verbo omnia opera Dei esse dicit; unde: Quod factum est in ipso vita erat, ut nihil sit in opere quod non prius fuit in consilio. De hoc dicitur: Semel locutus est Deus.

  Calamus. Non sono, qui transit, comparat Verbum: sed scripto, quod manet. Vel, velociter, quia non aliud post aliud, sed omnia simul in uno Verbo aeterno.

  Velociter. Virtus prophetiae, quae non sub cruciatu 113.0909D| humano cogitat quod de arcano divinitatis aliis divulgat.

  VERS. 3.-- Speciosus forma. (CASS.) Incipit de laude sponsi prius a forma. Benedixit. Priora dixit Propheta ex persona Dei, haec ex sua; vel omnia ex se. Vel, eructat verbum, qui dicit Deo hymnum.

  Dico opera. (AUG.) ad laudem ejus, qui ex eo. Lingua, calamus. Quia quod dico, et scribo. Vel, velociter: quia cito ventura quae scribo.

  (CASS.) In labiis. Quia, eo loquente, mundus gratiam reconciliationis accepit.

  VERS. 4.-- Accingere. (Ibid.) Hic laudat eum a potestate; et tu talis accingere.

  VERS. 5.-- Specie tua et pulchritudine. Species ad 113.0910A| humanitatem, in qua mundo apparuit; pulchritudo ad Deitatem, qua omnia decorat.

  Intende. Hominem pereuntem miseratus respice.

  Prospere. Liberans homines.

  Procede. De utero Virginis, ut sponsus: vel, ab his victis ad alios vincendos.

  Regna. In fide hominum tuam potentiam ostende, qui semper regnasti. Et per hoc, quia et per te, et per tuos veritatem doces, qua falsitatem nostram destruis. Et quia mansuetus ferendo malos, ut quando pro inimicis oravit, sic et sui: Et quia justitiam vitae ostendit. Et quia deducet te inoffense per cursum totius vitae, vel de populo ad populum

  Mirabiliter. Quia omnes mirabuntur, vel, quia miracula faciet.

  113.0910B| VERS. 6.-- Populi sub te cadent. (AUG.) Id est multi de suis inimicis supponent se sibi, et hoc ratione vel voluntate. Hoc est quod titulus dixit: Pro his qui commutabuntur ex filiis Core. -- In corda. (CASS.) Inimicorum tuorum, ut sint amici, sicut Saulus.

  VERS. 7.-- Sedes. (Ibid.) Hic a judicio: Sedes ad judicium pertinet. Virga. (Ibid.) Regula divinae aequitatis, quae vere recta et nunquam curvatur: haec justos regit, iniquos percutit. (AUG.) Nemo sibi multum de misericordia praesumat, blandiatur: quia virga directionis, si alios regit, alios conterit: regit spirituales, conterit carnales.

  VERS. 8.-- Dilexisti. (Ibid.) Vel, quia dilexisti justitiam, etc., reddita sunt haec praemia, fecit te regem, 113.0910C| dando nomen quod est super omne nomen.

  Et odisti. Si homo iniquitatem in se odit, cum Deo facit: odit Deus iniquitatem, oderis et tu.

  O Deus. (AUG.) Bis ponitur in Graeco aperte, alter vocativus, alter nominativus. Iste unctus est, ille lapis quem Jacob unxit.

  VERS. 9.-- Myrrha, etc. (CASS.) Hic laudat Propheta sponsum ab uxore et ornatu; primo ab ornatu. (AUG.) Myrrha et gutta. Odores bene adhibentur nuptiali thalamo, etc., usque ad id est, redemptio, per aquam baptismi. Eburneis. (HIER.) In ebore castitas, quod prius obscurum serris et limis lucidum fit, ita sancti per sectiones et attritiones diversorum suppliciorum elimati, virtutum varietate fiunt lucidi. Filiae regum. (AUG.) Terrenorum, non curantes honorem 113.0910D| patrum, etc., usque ad et ad semen excitandum susceperunt.

  VERS. 10.-- Astitit regina, etc. (CASS.) Hic ab uxore commendat sponsum. Varietate. (Ibid.) Etsi sit unitas in charitate, tamen auro, id est, doctrina Apostolorum, cocco martyrum, gemmis virginum, purpura poenitentium ornatur.

  VERS. 11.-- Audi, filia. (CASS.) Laus sponsae summissior, sed quadruplex, a forma, a gloria, ab adolescentulis, a prole. (AUG.) Audi, filia. Alloquitur Propheta reginam, tanquam unus de patribus. Judaei viderunt et occiderunt, tu audi Evangelium, et credendo videbis Deum: hic per imaginem, in futuro 113.0911A| per speciem. Vel, Audi prophetias, quae incarnationem praedixerunt, et vide impletas.

  VERS. 12.-- Et concupiscet rex. (CASS.) Hic laudat eam a forma.

  VERS. 13.-- Tyri. (CASS.) Per Tyrum, vicinam Judaeae, gentes designantur; unde mulier Chananaea Ecclesiae figura. (CASS.) Tyri, gentium, a parte totum. In muneribus. (AUG.) Ut se offerant, etc., usque ad gentes scilicet, quae sunt in angustia peccatorum.

  VERS. 14.-- Omnis gloria. (CASS.) A gloria sponsae, ut supra a potestate sponsi. Ab intus. (AUG.) Vel intrinsecus. Sit ergo eleemosyna in occulto, ubi Deus videt. Vel non in circumcisione manufacta, sicut in veteri lege, sed in spiritualibus. Fimbriis. (CASS.) Finis vestis significat finem mundi vel hominis. 113.0911B| Aureis. Non deauratis, ut supra, sed aureis, quia in fine tota perfectio est, ubi charitas invenitur plena.

  VERS. 15.-- Adducentur regi. (Ibid.) Hic laudatur sponsa ab amicabus, ut supra a judicio. (Ibid.) Adducentur, oportuna praedicatione. Post eam. (Ibid.) Prius unitas dicitur, post enumeratio partium est distincta, cum dicitur: Virgines et proximae.

  VERS. 17.-- Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. (Ibid.) Vel pro antiquis patribus, idolorum cultoribus, nati sunt Apostoli, principes praedicationis. (AUG.) Vel post prophetas Apostoli, post Apostolos alii.

  Cantatur hic psalmus de festo beatae Mariae Virginis, quia quae de Ecclesia generaliter hic dicuntur, ad Mariam specialiter referri possunt. Cantatur etiam 113.0911C| pro virginibus, quia ibi dicitur: Adducentur regi virgines. Et pro Apostolis, quia ubi dicitur: Nati sunt tibi filii. Item de nativitate Domini, quia ibi agitur de laude sponsi et sponsae et de nuptiis Christi et Ecclesiae, quarum desponsatio facta est in Verbi incarnatione.

PSALMUS XLV.
  VERS. 1.-- In finem. (CASS.) Psalmus David, alicujus fidelis de Judaea, ut sit certius testimonium.

  Pro arcanis. Pro manifestatione arcanorum, quod Deus sit homo, quod salus promissa utrique populo, quod caecitas contigit in Israel, quod Apostoli transierunt ad gentes, quod pax in terra; unde: Conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces 113.0911D| (Isa. II).

  Filiis Core. (CASS.) Filii crucis. De arcanis, id est, de adventu Christi loquitur.

  VERS. 2.-- Deus noster. (CASS., AUG.) In adventu Domini omnis spes habenda ostenditur, etiam in transitu Apostolorum ad gentes. Invenerunt nos nimis. (AUG.) Nos enim fugiebamus eas. Vel, invenerunt nos expositos per Adam. Nimis, tanto potentior qui liberat.

  VERS. 3.-- Turbabitur terra, et transferentur montes, etc. (CASS.) Judaea, quasi arida: sine idololatria, amaritudine gentium circumdata. Vel, mare. (AUG.) saeculum.

  Cor maris. Immanitas gentium

  113.0912A| VERS. 4.-- Sonuerunt et turbatae, etc. Contradicentes, gentes: vel Apostoli praedicando.

  Et turbatae sunt aquae eorum. Ad sensum fit relatio, non ad vocem: id est, aquae maris, scilicet populi, vel doctrinae eorum, quae infatuatae sunt, coruscante doctrina Salvatoris; unde: Absorpti sunt, etc. Et haec est virga Moysi, quae devoravit virgas Magorum.

  VERS. 5.-- Fluminis impetus. (CASS.) Diapsalmus. Quia Ecclesia in Christo fundatur, cui gentes et regna subjiciuntur. (AUG.) Quasi dicat: Ita saevit mare; sed inter hos fluctus et sonitus non timent, qui ad illud refugium confugerunt.

  VERS. 6.-- Adjuvabit eam. (CASS.) Vel, vultu, id est, demonstratione auxilii sui, cum adjuvando se 113.0912B| indicat. Mane. In ipso boni operis principio; et hoc, diliculo, id est, per illuminationem sancti Spiritus, qui est lux quasi diei.

  VERS. 7.-- Dedit. Quasi magnum praemium. Vocem. Praedicationem, ad quam tremuit terrenus. Tremet metu judicis.

  VERS. 8.-- Dominus virtutum. (Ibid.) Breviter definit quid sit Christus. Nobiscum. Quasi: Qui misit angelos, jam ipse venit, et est nobiscum, quia nobiscum susceptor; ergo: Venite, quasi jam securos vos invito. Noster. Non nisi filiorum crucis. Deus Jacob. Qui tanta nobis dedit quanta dedit Jacob: non enim illius tantum est Deus.

  VERS. 9.-- Venite et videte. (Ibid.) Diapsalmus. Magnalia incarnationis. Posuit. Quasi signa, ad vocandum 113.0912C| populum. Prodigia. Ut de partu Virginis, et stella, et caeteris. Auferens bella. (AUG.) Quia per ejus adventum idololatria et superstitio totius orbis perit, vel, tunc temporis pro ejus praesentia orbis pacatus fuit.

  VERS. 11.-- Vacate. (Ibid.) Si combusta sunt arma, vacate, non habentes unde pugnetis.

PSALMUS XLVI.
  VERS. 2.-- Omnes gentes. (AUG.) Quasi diceret: insultant, pueri, dicentes: Calve, calve, vos omnes gentes ad quas transivit gratia: Plaudite, etc. Gentes ad quas transivit gratia, et quos in priori psalmo ad fidem vocavit, invitat ad laudem.

  VERS. 3.-- Excelsus. (HIER.) Potens quod vult. 113.0912D| Terribilis. (REMIG.) Quia judicaturus in potestate.

  VERS. 4.-- Subjecit populos nobis. (CASS.) Hoc hominibus fidelibus convenit, quibus omnes extrinseci subjecti sunt, vel, sibi subjecit nobis associandos. Populos, Judaeos. Nobis. (Ibid.) Universali scilicet Ecclesiae; hoc dicere convenit omnibus fidelibus, quibus extrinseci subjecti sunt. Sub pedibus. (Ibid.) Per pedes, praedicatores accipe, quibus populi subjecti sunt. (AUG.) Sub pedibus. Sic est exaltata Ecclesia, ut nondum credentes sub pedibus habeat.

  VERS. 5.-- Elegit nobis, etc. Vel in persona Apostolorum, elegit nobis dare haereditatem suam, multorum populorum, ut colamus eam, gladio praedicationis corda eorum ferientes, et malitiam destruentes. 113.0913A| Haereditatem. (AUG.) Coelestis haereditas, pulchritudo est Christiani populi, in qua speciosus erit fulgens ut sol, qui nunc est abjectus. Speciem Jacob quam, etc. Id est, similes Jacob vel signatos per Jacob, qui terrena dant pro coelestibus, ut Jacob fecit, quod fuit gratia Dei, quia eum dilexit, Esau reprobato.

  VERS. 6.-- Ascendit. (CASS.) Diapsalma ascensio et regnum Dei describitur, unde instanter monet psallere. In jubilo. (AUG.) Gaudium admirantium Apostolorum, etc., usque ad quod nec taceri potest, nec exprimi valet.

  VERS. 7.-- Psallite. (CASS.) Operibus laudate: valde est salutare quod tam crebro repetitur, quia Deus est qui creat, et rex creata gubernans.

  VERS. 8.-- Omnis. (Ibid.) Non ut Jupiter Cretae, 113.0913B| Mars Thraciae. Sapienter. Docet quomodo sit psallendum. Olim sine sensu psallebant, dum lapides colerent. (AUG.) Nemo sapienter facit quod non intelligit.

  VERS. 9.-- Regnabit. (Ibid.) Modo impleta est haec prophetia: Deus sedet super sedem sanctam. Sedem sanctam. (AUG.) Throni, Virtutes, et sancti.

  VERS. 10.-- Principes populorum. (CASS.) Primitivi omnium gentium convenerunt credendo in Christo, quia, expulsis Judaeis, gentes in filios Abrahae succedunt, habentes promissionem, quia Judaei superbierunt. (HIER., CASS.) Vel dii fortes, Apostoli scilicet, quos neque mors, neque vita separabit a charitate Christi. Elevati, miraculis et doctrina.

PSALMUS XLVII.
113.0913C|
  VERS. 1.-- Psalmus vel laus cantici filiis Core secunda, etc. (AUG.) Primo die, fecit Deus lucem, etc., usque ad de qua hic cantatur filiis Core. (CASS.) De fundatione civitatis, quam commendative describit. (AUG.) Commendat civitatem, etc., usque ad a stabilitate aeterna.

  VERS. 2.-- In monte sancto, etc. (Ibid.) Hic est mons ille, etc., usque ad super quem fundata est Ecclesia.

  VERS. 3.-- Fundatur exsultatione. (HIER.) Quasi dicat, quae prius maledictionibus subjecta, etc., usque ad ipse est Christus, qui per universam Ecclesiam gaudia dilatat. Mons Sion latera. (AUG.) Quicunque 113.0913D| alicui haerent, latera ejus dicuntur, etc., usque ad item ab aquilone pandetur omne malum, etc.

  VERS. 4.-- In domibus. Vel, in gradibus, id est, secundum gradus meritorum, quia in singulis distinctim dabit cognitionem sui. Cum suscipiet eam. Tutandam, et quid opus est? Quoniam reges contra. Sed videntes per fidem, sic scilicet quod tam digna est haec civitas admirati sunt, etc.

  VERS. 5.-- Reges. (AUG., CASS.) Principes Judaeorum. Congregati. Ab Herode sciscitante locum nativitatis. Convenerunt. Concorditer dicendo: In Bethlehem Judae secundum Scripturas.

  VERS. 6.-- Videntes. Quae in prophetis legerant. Admirati sunt. De tanta gloria, non leviter vel otiose. 113.0914A| Sed conturbati. Pro peccato, et Commoti sunt. Ad fidem, et tantus fuit pavor, ut corpus tremeret.

  VERS. 7.-- Ibi dolores ut parturientis, Poenitentiae, videntes ita; sed:

  VERS. 8.-- In spiritu vehementi, Herodis. Conteres naves-Tharsis. Quia, in Tharso, Ciliciae naves quae Magos transposuisse in patriam suam credebantur, confractae sunt ab Herode. Tharsis. (AUG.) Cilicia regio a Tharso, etc., usque ad decursis omnibus concludit. Ergo:

  VERS. 9.-- Sicut audivimus. In civitate Domini virtutum, quia ibi custodes angelos deputat. Repetit. In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Id est, Catholica Ecclesia, ne sibi hoc nomen conventus haereticorum usurpet. Ne autem putetur temporalis, 113.0914B| addit: Deus fundavit eam in aeternum. Non ad horam, ut prius tabernaculum Moysi

  VERS. 10.-- Suscepimus, Deus, misericordiam tuam. (CASS.) Agens gratias de adventu Christi, monet de gradibus Ecclesiae distribuendis, per quos Salvator possit agnosci. In medio templi. Jerusalem: gravius accusantur, qui contemnunt eum, qui in medio eorum conspectus est. Per hoc notatur incarnatio Christi, qui secundum quod homo, praesentatus est in templo.

  VERS. 11.-- Dextera. (CASS.) Hac parte justi locantur.

  (AUG.) Suscepimus, Deus. Quo ordine fundata, vel quod audivimus et vidimus. Templi tui. (Ibid.) Id est, populi non sucipientis misericordiam, qui multis: 113.0914C| ut nulla videantur esse grana, sed tamen nonnulla, quia secundum nomen. Secundum nomen. (CASS.) Quod ubique diffusum est, quia nullus est, et si nesciat cultum, qui huic nomini non se subjiciat. Vel secundum nomen. Hoc est, sicut reverentia tui nominis, etc., usque ad tua propitiatio justificavit multos, qui omnes laudant.

  VERS. 12.-- Laetetur. (AUG.) Etsi laborent justi inter spinas, etc., usque ad eorum est modo colligere, Dei est separare. Mons Sion et exsultent. (CASS.) Ecclesia, quae est in speculatione populi. Filiae Judae propter judicia tua, Domine. Sanctae feminae. Per Judam, gens earum ostenditur, quae est propter Christum, qui de Juda, et hae exsultent, ut in utroque sexu Ecclesia sit. (AUG.) Causa laetitiae judicia 113.0914D| futura, ubi se sciunt ad beatitudinem venturas. Qui intus sunt, laetentur; vos qui extra, circumdate.

  VERS. 13.-- Circumdate. Honores exhibendo. Complectimini eam. Charitate. Narrate in turribus ejus. Ponite corda vestra. (CASS.) Praedicate aliis in concordia Apostolorum, etc., usque ad ne per laetitiam remissi lentescant.

  VERS. 14.-- Virtute ejus. (AUG.) Virtus civitatis charitas est, quam nihil vincit; unde Salomon: Dilectio fortis est ut mors. (CASS.) In virtute Ecclesiae monet ponere corda. Distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera. Id est, officia distincta, etc., usque ad quem primum Dominus elegit.

  VERS. 15.-- Quoniam hic est, etc. Hoc est quod 113.0915A| narrandum est, brevis sententia, sed quae omnia concludit. In aeternum, contra illos qui temporales homines Deos faciebant.

PSALMUS XLVIII.
  In finem, psalmus, etc. (CASS.) Agit Propheta de amatoribus mundi, et Christo redemptore, non illorum, sed contemptorum mundi, ut dejectus in mundo non appretietur elatos. (AUG.) Qui colunt Deum, etc., usque ad attentos facit ad nova et ad ingentia.

  VERS. 2.-- Odite haec, omnes gentes. (CASS.) Nullum excipio, etc., usque ad quando scilicet separabuntur zizania a tritico, oves ab haedis.

  VERS. 3.-- Quique terrigenae. ((AUG.) Nulli sermonem subtraho, audiat haeres terrae, propter judicium: 113.0915B| justus, propter regnum.

  VERS. 4.-- Os meum loquetur. (CASS.) Commendat dicenda. Sapientia ad divinas res, Prudentia ad mores instruendos; in his duobus omnis sermo divinus indicatur.

  VERS. 5.-- Inclinabo. (HIER.) Humiliabo me veritati intus loquenti, quae docet loqui in parabolis, ne omnibus pateat.

VERS. 6.-- Cur timebo. (CASS.) Incipit narrare quae promisit, dicens quod Christus non redimet impios; hic propheta, in sua persona generalem agens causam, quaerit causam damnationis et timoris malorum, quae est iniquitas. (AUG.) Cur timebo? quasi non est quod timeam, cum iniquitatem vitare sit in mea potestate; pro qua tantum timebitur in die 113.0915C| novissima, quae erit mala damnatis, non justis. Calcanei. (Ibid.) Alludit verbis, etc., usque ad id est, opprimet et timere faciet.

  VERS. 7.-- Qui confidunt. Hi, scilicet, qui confidunt, etc., usque ad in quibus adeo stulti sunt.

  VERS. 8.-- Frater non redimit. Si frater, id est Christus, non redimit, etc., usque ad quia talis non dat Deo placationem.

  VERS. 9.-- Et vivet adhuc. (Ibid.) Post finem vitae, vivet secundum animam, quia non peribit anima cum corpore, sed dolori salvabitur, usquequo accepto corpore utrinque crucietur.

  VERS. 11.-- Non videbit. (Ibid.) Id est non intelligit, etc., usque ad cum sapiens transit vitam. Vel, insipiens. (Ibid.) Qui non attendit. Stultus. Qui, si attendit, non 113.0915D| cavet. Divitias (CASS.) Propter quas fecerunt mala. Suas: quae non secundum Deum.

  VERS. 12.-- Vocaverunt nomina sua. (AUG.) Haeredes, qui ad sepulcra mortuorum inebriant se in memoriam eorum, sed nec gutta pervenit ad linguam in inferno ardentis.

  VERS. 13.-- Et homo cum. Et tam in hoc, quam in caeteris, homo non intelligit; vel, inde non est accusandus Deus, non intellexit suam dignitatem, non intelligenter egit, sed comparatus, amissa ratione, jumentis, non in alia re, sed in sapientia.

  VERS. 14.-- Haec via. (CASS.) Hic jam omnia dicta colligit, in unum. Via, id est, vita, quia ducit ad mortem. Scandalum. Stimulus et dolor, etc., usque 113.0916A| ad: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. In ore suo complacebunt. (AUG.) Cum tales sint, etc., usque ad et pejores sunt apertis malis.

  VERS. 15.-- Sicut oves. (CASS.) Diapsalmus. Quae impiis angustia reddenda. Se jactant, sed mihi jam constat quod in inferno positi sunt. Oves, amissa lana, manent, sic in istis, sine consumptione substantiae, poena invenit quod cruciet. Mors. (AUG.) Ut Christus vita, ita diabolus mors; qui pastor est eis, ut ovibus, quas trahit ad pascua mortis. Depascet. (CASS.) A similitudine jumentorum, etc., usque ad de poena ad poenam ducet. In matutino. (AUG.) Quia modo nox, dum non apparent merita justorum, et quasi felicitas nominatur impiorum. Veterascet in 113.0916B| inferno a gloria eorum, etc. (AUG.) Quantam visus est habere gloriam, etc., usque ad: A gloria sua expulsi sunt.

VERS. 17.-- Ne timueris. (CASS.) Diapsalmus. Admonitio, ne timeantur potentes, qui omnia cum luce relinquunt. Cur enim haec peccatoribus permissa sint, communis querela est. Dives factus. Haec enim et abjecti habent. Gloria. In honoribus saeculi. Domus. Quia non solum ipse, sed omnes qui ad eum pertinent.

  VERS. 19.-- Benedicetur. (Ibid.) Non de bono actu, sed de deliciis benedicetur, favore luxuriantium, qui inter epulas pastoribus bene optant. Confitebitur tibi cum benefeceris ei. (AUG.) Despecta confessione, quam prosperitas facit; sed illa est 113.0916C| magni meriti, quam non tollit vis doloris.

  VERS. 20.-- In progenies patrum. (Ibid.) Qui patres sequuntur pessimos, eorum societate damnandi sunt.

  Et homo. (CASS.) Iterat deformitatem hominis ut malus a malo quiescat.

PSALMUS XLIX.
  VERS. 1.-- Psalmus Asaph. (HIER.) Asaph, Latine congregatio; Graece, synagoga, quae fidelis hic loquitur, quae Christum exspectat, per quam magis confutantur increduli Judaei. (CASS.) Asaph, vocem Dei inducturus de mutatione sacrificiorum, prius agit de utroque adventu per primum invitans, per secundum terrens. Deus Deorum. (CASS.) Ne quis mediocriter 113.0916D| de incarnatione aestimet, etc., usque ad nuncupative, ut falsi dii, Jupiter, Venus. Locutus est, et vocavit terram. (AUG.) Per se, per praecones. A solis ortu usque ad occasum. (CASS.) Quasi dicat, etc., usque ad: exibit de Sion lex, et Verbum Domini de Jerusalem.

  VERS. 2.-- Ex Sion, species decoris ejus, etc. (AUG.) Coepit decus Evangelii, etc., usque ad ut testes essent in Jerusalem et in tota terra.

  VERS. 3, 4.-- Ignis in conspectu ejus exardescet et in circumitu ejus. (Ibid.) Ante eum praeibit; poena ergo terreat, quos praemia non invitant, etc., usque ad malos comitabitur ad inferos. Tempesta valida. Advocabit coelum desursum, et terram. (CASS.) Non ventus, etc., usque ad prius omnes communiter vocavit, 113.0917A| tunc vocabit ut discernat. Discernere populum suum. (AUG.) Primo commistos vocavit a solis ortu usque ad occasum, tunc autem ut discernat.

  VERS. 5.-- Congregate illi sanctos ejus. (Ibid.) Videns Propheta futura, etc., usque ad de malis dicitur, de quo non implevit manum suam. Qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. (Ibid.). Novum Testamentum super Vetus, etc., usque ad qui pluris habent opera charitatis quam sacrificia pecudum.

VERS. 6.-- Et annuntiabunt coeli justitiam ejus, etc. (Ibid.) Jam coeli nuntiaverunt nobis hanc justitiam Dei, etc., usque ad et si nunc permista, quia Deus est judex justus.

  VERS. 7.-- Audi, populus meus, etc. (CASS.) Vox Christi, ut, relictis sacrificiis pecudum, fiat sacrificium laudis. (AUG.) Vel, repetit sub alio verbo, Audi 113.0917B| sicut Israel, id est, sicut videns Deum, et Testificabor, haec, scilicet, Deus tuus ego sum.

  Deus tuus. (AUG.) Prius dicit simpliciter: Sum Deus. Et postea dicit: Sum Deus tuus. Quasi diceret: Etsi non sum Deus tuus, tamen sum Deus. Bono enim meo sum Deus, malo autem tuo non sum Deus tuus. Sum. (CASS.) Esse est proprium Deitatis. Audi, Israel. (Ibid.) Quasi diceret: Si es Israel, id est, si me vides, audire non negligis. Deus ille generalis, Deus tuus proprie.

  VERS. 8.-- Holocausta autem. (AUG.) Si anima inflammatur, et membra in usum suum rapit, ne serviant cupiditati: unde praecipitur in Levitico, ut adipem cum renunculis offerant, quibus interna 113.0917C| charitas signatur.

  VERS. 9.-- Non accipiam, etc. (CASS.) Etsi sic feceris: Non accipiam de domo tua vitulos, quasi significatos acciperem, non illos de domo. Quoniam meae: ac si diceret, quia non sunt tua, sed mea. Quoniam meae sunt, etc. (AUG.) Mea sunt quae non possides, indomita, scilicet: Ferae silvarum, jumenta, boves, etc. (CASS.) His similitudinibus figurat Ecclesiam, etc., usque ad: Carnes taurorum non vult in sacrificiis, sed in pauperibus.

  VERS, 11.-- Cognovi omnia volatilia. (AUG.) Cum illo sunt omnia, cognitione quadam ineffabilis sapientiae.

VERS. 12.-- Si esuriero, non. (Ibid.) Si haec datis forsitan esurire putatis, quod est insania?

  113.0917D| VERS. 13.-- Nunquid manducabo carnes taurorum? Olim haec sacrificabantur, non ideo quod Deus inde delectaretur, sed ne daemonibus offerentur, et tantum Deo sacrificabantur, in quibus erat aliqua significatio.

  Immola Deo. (CASS.) Non dicit mihi, sed de se, quasi de alio ut et post: Peccatori autem dixit, Deus, non ego.

  VERS. 15.-- Tribulationis. (AUG.) Nostra tribulatio proprie est timore salutis, non carnalium.

  VERS. 16.-- Peccatori autem. (Ibid.) A quibus sacrificium velit, ubi peccatori suae nequitiae imputantur

  113.0918A| (CASS.) Haec populo suo dixit, etc., usque ad Non enim lectio negatur corrigendis.

VERS. 17.-- Tu vero odisti. (Ibid.) Tu vero ore dicis, sed facto negas disciplinam: si corrigo, murmuras.

  Furem, currebas. (Ibid.) In his omnia tonat vitia; a parte totum, vel furem sani intellectus Scripturae. Adulteris. Qui ponunt falsum, auferendo verum.

  VERS. 19.-- Os tuum abundavit, etc. (Ibid.) Accusat conscientiam, et linguam, etc., usque ad non casu alii derogat, sed studio.

  VERS. 20.-- Sedens. (Ibid.) Quod transiens vel stans facit, non cum voluntate facit. Fratrem. (Ibid.) Omnem hominem. Et adversus filium matris, Ecclesiae, cui charitate jungimur. Ponebas scandalum, haereses vel alia quibus innocens capiatur.

113.0918B| Loquebaris adversus. (AUG.) Dum detrahit qui doctus videtur, etc., usque ad validioris doctrinae cibo.

  Tui similis. (CASS.) Consentiendo malis.

  Statuam contra tuam. (AUG.) Quod post dorsum posuisti, ante faciem ponam.

  VERS. 22.-- Rapiat. (CASS.) Deus ad poenam, et non sit qui eripiat. Quando diabolus rapit, Deus eripit; sed cum Deus rapit, nemo valet liberare.

VERS. 23.-- Sacrificium laudis. (CASS.) Non quod scelerati cantant, sacrificium laudis, non animalium. Et haec est via ad Deum, scala Jacob, qua angeli, id est, fideles, ascendunt ad laudem divinitatis, et descendunt ad laudem humanitatis. Illic iter quo, etc. (Ibid.) In sacrificio laudis. Salutare Dei. (AUG.) Christus, qui cum gratia venit, quem novit, qui aliquid 113.0918C| alii quam gratiae Dei attribuit.

PSALMUS L

VERS. 1.-- In finem psalmus. (CASS.) Arguente Nathan, rex non erubuit peccata publice confiteri, etc., usque ad quae a Deo valet poenitentibus. David. (AUG.) Proponitur in exemplum, non cadendi, sed, etsi cecideris, resurgendi ne desperes. (CASS.) Prima est deprecatio, etc., usque ad plena praestatur peccatorum remissio.

VERS. 3.-- Miserere mei, Deus. (Ibid.) Hic poenitentialis psalmus, etc., usque ad quia praevidit per hunc psalmum plures perituros. Secundum magnam misericordiam tuam. De gravi peccato desperandum 113.0918D| esset, nisi magna misericordia esset. Magna non potest diffiniri quanta sit. Magnam misericordiam. (Ibid.) Magna misericordia Deum de coelo deposuit, etc., usque ad cum secundum se rogatur Deus ignoscere? Miserationum, etc. (CASS.) Per misericordiam et miserationem petit. Et est misericordia in natura, miseratio in effectu.

  VERS. 4.-- Amplius lava me. (CASS.) Quem modum delendi velit, subdit: Munda me, etc. (HIER.) Sic lava ut mundes, lavantur enim quaedam, quae tamen non sunt pura.

  VERS. 5.-- Quoniam iniquitatem. (AUG., CASS.) Cujus misericordiam petit ut ignoscat, quia scit justum ut peccata puniat, subdit: Tu ne punias, quia 113.0919A| ego punio. Quoniam iniquitatem meam, etc. Contra me. (AUG.) Post tergum peccatum habuit, cum rex sententiam in divitem, qui rapuit ovem pauperis dedit, oblitus sui.

  VERS. 6.-- Tibi soli peccavi. (HIER.) Solus enim ille juste punit, qui non habet in se, quod reprehendatur, hic est inter homines solus Christus. Tibi soli. (CASS.) Quia rex omnibus superior, tantum a Deo puniendus est. Coram te. Quia ubique esse scit, unde se arguit, quia eo praesente peccare non erubuit. Ut justificeris, etc. Cujus verba non transeunt, sed implentur. Vincas cum judicaris. Deus tantae justitiae est, etc., usque ad ut vincat inter se et eum, si judicentur.

  Tibi soli. (AUG.) Christo nullum habenti peccatum, 113.0919B| etc., usque ad eo quod tam graviter Deum offenderat. Et vincas. (AUG.) Vel adeo justus es, ut vincas diabolum, et mortem, et Judaeos, cum judicaris: et in judicio, quo judicatus es.

  VERS. 7.-- In iniquitatibus. (CASS.) Minuitur invidia peccati, etc., usque ad de uno arguitur et omnia confitetur.

VERS. 8.-- Ecce enim, etc. (AUG.) Sic misericordiam dat, ut servet veritatem, ut nec peccata sint impunita ejus cui ignoscit. Ignoscit enim seipsum punienti. Misericordia ergo etiam est quod homo liberatur; veritas quod peccatum punitur. Veritatem, etc. (CASS.) Quia in confitendo, veritatem dixit, quam Deus super sacrificia quaerit, supplicat sibi subveniri. Incerta et occulta. (AUG.) Sunt et occulta quod 113.0919C| talibus, etc., usque ad unde magis a peccato erat sibi cavendum. Occulta. (CASS.) Ex auctoritate manifestantis, confidentia ablutionis et dealbationis.

VERS. 9.-- Asperges me. (CASS.) Secunda est confidentia misericordiae Dei, quae multum est utilis: ne subrepat desperatio, quae omnibus peccatis gravior est. Hyssopo. (Ibid.) Immolato sanguine intincta, super corpus leprosi aspergebatur, significans sanguine Christi maculas peccatorum abluendas. (AUG.) Hyssopus herba humilis, etc., usque ad in quibus est inflatio, sic humilitas superbiam. Super nivem. (Ibid.) Incomparabiliter: unde et in monte vestis Christi fulsit sicut nix.

  VERS. 10.-- Auditui meo. (AUG.) Nota humilem. Audiam te, etc., usque ad et quia jam humilis jam 113.0919D| exsultant ossa humiliata.

  VERS. 11.-- Averte. (CASS.) Ex confidentia securus, petit deletionem omnium peccatorum et plenam restitutionem.

  VERS. 12.-- In visceribus meis. (Ibid.) Unde adulterium exiit. In utrisque partibus, anima et corpore remedium curationis petit, quia in eis peccavit. Sic desiderat expiari, ut videatur nil tale ultra velle committere.

  VERS. 13.-- Ne projicias me a facie tua. (CASS.) A peccatis faciem averte, sed non me a facie tua, unde lumen et sanitas veniat.

VERS. 14.-- Spiritu principali. (AUG.) Notant hic quidam Trinitatem in Deo, qui est spiritus, cum 113.0920A| non corpus; per spiritum rectum, Filium; Spiritum sanctum, suo nomine, per spiritum principalem, Patrem. (CASS.) Spiritum prophetiae qui sibi omnibus pretiosior est, robur solum petit non auferri, tacens de caeteris.

VERS. 15.-- Docebo. (Ibid.) Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor.

VERS. 16.-- De sanguinibus. (Ibid.) Quia multa sunt carnalia peccata, etc., usque ad quae de corruptione carnis et sanguinis veniunt. Justitiam tuam. (Ibid.) Justitiam laudat, cum pietati deberet gratias agere; sed et justitiae fuit confitentem suscipere; et hae duae res semper in judicio Domini adjunctae sunt.

VERS. 17.-- Laudem tuam. (AUG.) Quod me creasti; 113.0920B| quod peccantem non reliquisti; quod confiteri monuisti; quod mundasti.

  VERS. 19.-- Sacrificium Deo. (CASS.) Quod illo tempore pro expiatione ponebatur. Contribulatus (Ibid.) Laetus et lascivus spiritus obligat peccato. Sequitur hujus sacrificii promissio: Cor contritum.

VERS. 20.-- Benigne fac. (Ibid.) Jam gaudens, de aedificatione Jerusalem prophetat, ubi sacrificium justitiae. Muri. (Aug.) Munimenta immortalitatis nostrae construantur in fide, spe, et charitate.

VERS. 21.-- Tunc acceptabis sacrificium. (Ibid.) Modo sacrificium pro iniquitate, etc., usque ad tunc justitia erit sacrificium, oblationes minores sancti, holocausta, perfecti.

  113.0920C| Tunc imponent. (CASS.) Sacerdotes, vitulos innocentes, etc., usque ad fideles pro tuo nomine patientes, tibi erunt grati. Altare. (AUG.) Coelestem Jerusalem.

PSALMUS LI.

In finem pro, etc. (HIER., AUG.) Doeg prodidit David, etc., usque ad Non est hic oratio pro malis, sed prophetia quid sit eis futurum.

VERS. 2.-- Doeg. (CASS.) Adversarius David significat Antichristum, qui totum orbem movebit; qui veniet per signa, et miracula ante adventum judicii, et auxilium a Saule, id est, a diabolo petens, nuntiabit venisse David, id est, Christum in domum Achimelech, id est, ad Ecclesiam, quae est regnum 113.0920D| Patris.

  Abimelech. (HIER.) Dicit, in Hebraeo Achimelech, etc., usque ad ergo Abimelech patris mei regnum, et significat Judaeos.

  VERS. 3.-- Quid gloriaris in malitia, etc. (CASS.) Prima est invectio in Doeg, ut fideles corroboret, contra Antichristum et ejus complices.

VERS. 4.-- Cogitavit. (Ibid.) Levis mens, praeceps dictio, non ante cogitat quam loquatur, unde: In ore stultorum est cor eorum.

  Sicut novacula, etc. (Ibid.) Quae dum promittit innovationem, incidit ita ille dolosus, Antichristus scilicet, beatitudinem, et occidit.

  VERS. 5.-- Dilexisti malitiam, etc. (CASS.) Non deserit 113.0921A| malum, qui diligit super benignitatem; et si benignitas tangit animum, refugit.

VERS. 6.-- Lingua dolosa. (Ibid.) Id est, dolosa verba fallaciae ministra, aliud in corde gestantium, aliud in ore promentium.

  VERS. 7.-- Propterea Deus. (CASS.) De celeri fine iniqui. Et radicem tuam de terra viventium. (AUG.) Radix nostra charitas est, etc., usque ad hic enim pulvis, quem projicit ventus a facie terrae. (Ibid.) Radix mali cupiditas, quae non fructum parit in terra viventium. Vel, loquitur de Antichristo, cujus radix ministri, qui cum eo nihil habebunt cum sanctis.

VERS. 8.-- Videbunt justi. (Ibid.) Pro dejectione ejus irrisio. (Ibid.) Videbunt justi. Quid malis sit, etc., usque ad quia plus omnibus aliis malis fideles 113.0921B| decipiet.

VERS. 10.-- Ego autem, etc. (Ibid.) Quomodo contra eum bonus se habeat. (CASS.) Hucusque vituperatio illius, hic laus contrariae partis: ecce perfecta demonstratio. Oliva fructifera. (AUG.) Populus Dei oliva, unde fracti sunt superbi rami, id est, Judaei, et insertus est oleaster de gentibus. (CASS.) Oliva fructifera, de cujus germine Dominus Christus effloruit, qui spirituali oleo perunctus est prae consortibus suis.

  In aeternum et in saeculum saeculi. (AUG.) Quod dixit in aeternum, repetit in saeculum saeculi: ut repetendo confirmet, quam fundatus est in amore regni coelorum.

  113.0921C| VERS. 11.-- Fecisti, et exspectabo nomen. (Ibid.) Praedicta scilicet, quod sim oliva, quod speravi in misericordia in aeternum.

PSALMUS LII.

VERS. 1.-- In finem pro, etc. (CASS.) Intellectus David prophetae, etc., usque ad hic de adventu judicii. (AUG.) Vel pro mahalath, etc., usque ad consolatio in fine psalmi.

Dixit insipiens. (Ibid.) Increpatio malorum.

  (Ibid.) Insipiens, omnis qui male vivit, etc., usque ad ille dicit, non est Deus.

VERS. 3.-- Deus de. (CASS.) Vel de coelo, id est, per sanctas animas admonuit, ut videat, etc. Si est, etc. (Ibid.) Aut si non intelligit, si saltem est requirens 113.0921D| intelligere Deum.

  VERS. 4.-- Omnes declinaverunt. (Ibid.) Congruus ordo. Prius declinant; tunc inutiles; inde non est qui faciat bonum.

  VERS. 5.-- Nonne scient. (Ibid.) Comminatio malorum per finem. (AUG.) Minatur illis, etc., usque ad. Sed merito hoc eis, quia:

  VERS. 6.-- Deum non invocaverunt. (Ibid.) Consolatur gementes, ne prosperantes imitentur, quia Deum non invocaverunt, unde cito perituri sunt, consolatio fidelium. Ossa eorum qui hominibus placent. (CASS.) Boni sibi displicent, dum carnem castigant: placent mali.

  Confusi sunt. (Ibid.) Id est, confundentur, separabuntur, 113.0922A| ut generaliter legatur de omnibus malis, sed Israel salvabitur.

VERS. 7.-- Quis dabit ex, etc. (AUG.) Salus autem parturienti Ecclesiae.

PSALMUS LIII.

VERS. 2.-- Ziphaei. (HIER., AUG.) Florentes interpretantur, etc., usque ad monet in adversis Deum laudare.

  VERS. 3.-- Deus, in nomine. (AUG.) Inter Ziphaeos orat. (AUG., HIER.) Hic salva in nomine, post non timeo judicari in virtute. (AUG.) Deus in nomine, verba Ecclesiae latentis inter Ziphaeos, cujus bonum intus est, et merces occulta, alii aliis petunt liberari: ego in tuo nomine.

VERS. 4.-- Deus, exaudi. (CASS.) Item Deus, nomen 113.0922B| potentiae, repetit ne tardet auxilium. Percipe, (AUG.) Ziphaei ea etsi audiunt, non tamen intelligunt, qui non nisi temporalia noverunt.

VERS. 5.-- Alieni. (AUG.) Ziph viculus erat, qui pertinebat ad tribum Juda, unde Ziphaei.

VERS. 6.-- Ecce enim. (CASS.) Diapsalmus. Quid sibi et Ziphaeis faciat Deus unde solvit laudes. Adjuvat. (AUG.) Quod ipsi nesciunt inter quos lateo; sed hoc quod me adjuvat viderent, si Deum ante oculos ponerent.

VERS. 7.-- Averte mala inimicis. (Ibid.) Vel averte, pro convertendis praecatur: et haec est hostia quam pro liberatione solvit. In veritate. (AUG.) Vel secundum aliam litteram: In virtute, perde quos 113.0922C| in tua infirmitate tolerasti. Voluntarie sacrificabo. (Ibid.) Quia propter se, non propter aliud, quod ab eo velim. Qui propter aliud laudat, ex necessitate laudat; si illud haberet, non laudaret. Mihi autem, et quae dedit propter dantem placent.

PSALMUS LIV

VERS. 1.-- In finem in carminibus. (AUG.) Intellectus. Magna cura debet intelligere Ecclesia, etc., usque ad qui pro molestis civium fugit in solitudinem.

  VERS. 2.-- Exaudi, Deus, orationem meam. (CASS.) Oratio, praemissa contra mala, vel fluctus saeculi. Ne despexeris deprecationem. (Ibid.) Si enim Deus dat temporalia alicui petenti, ejus tamen oratio ei non est accepta, quia caret debito fine.

  113.0922D| VERS. 3, 4.-- In exercitatione, etc. (AUG.) Omnis malus vivit, vel ut corrigatur, vel ut per eum bonus exerceatur. Conturbatus sum a voce inimici. (AUG.) In ipsa pugna, dum et inimicos vult diligere, et abundante militia incipit odisse, et ita incipit in fluctibus mergi. (HIER.) Conturbatus. Vel, conturbatus sum a voce inimici, qui me Samaritanum et daemonium habentem dicebant.

  VERS. 5.-- Cor meum conturbatum. (CASS.) Lege carnis, animus turbatur in me, non exit a me

VERS. 6.-- Timor et tremor. (Ibid.) Proprietas mortis est, ut eam prius timeamus, unde contremiscamus. Contexerunt me tenebrae. (HIER.) Tenebrae sunt mali homines, qui persequuntur Ecclesiam, 113.0923A| et qui contegunt ipsam: qui odit fratrem, in tenebris est.

  VERS. 7.-- Quis dabit mihi pennas sicut? (AUG.) Sed in hac infirmitate quid ait? Quis dabit mihi pennas? Vult ad tempus separari a tot scandalis, ne peccata infirmus augeat manens inter ea. Sicut columbae, etc. (Ibid.) Non sicut corvo, etc., usque ad sed manere necesse est propter vos, et sic est meritum ex desiderio.

  (CASS.) Columba. Vel columba emissa inveniens lutosa ad arcam reversa, sic Christus inveniens lutosa corda Judaeorum avolavit ad gentes.

VERS. 8.-- Ecce elongavi. (CAS.) Illud tangit, quod Christus vitabat, persequentes, ut occasionem irae demeret, et manebat in desertis orans: in quo 113.0923B| docebat nos in secreto conscientiae orare et quiescere, cum a malis premimur. Et mansi in solitudine, gentium; unde: Laetetur disertum, et floreat tanquam lilium. Et alibi: Laetare, sterilis, quae non paris (Isai. XXXV. Ibid. XXXIV).

  VERS. 9.-- Exspectabam eum. Diapsalmus. Jam in solitudine salvus sperat auxilium Dei, et imprecatur civibus. (CASS.) Exspectabam (ut ex persona Christi legatur) in solitudine, non ex me securus praesidium patris sustinui, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, ne caderem vel cederem malis in passione, a tempestate ne irascerer.

VERS. 10.-- Praecipita. (CASS.) Ne muniant cogitationes machinando. Divide. (Ibid.) Ne sit superba unitas, ne malitia habeat effectum. In civitate. Haec 113.0923C| est civitas de qua per prophetam Dominus: Ego Deus et non homo, et civitatem non ingredior. Est tamen alia, quam Deus inhabitat, de qua dicitur: Non potest abscondi civitas supra montem posita.

  VERS. 11.-- Et labor in medio ejus, etc. (AUG.) Jam labor in medio, quia iniquitas: quies autem in humilitate.

VERS. 12.-- Usura, etc. (Ibid.) Quia plus exigit in injuria. Vel qualibet re, quam accepit, non dimittit, ut sibi dimittatur.

  VERS. 13.-- Quoniam si inimicus. (CASS.) Exprobratio Judae, dum ex persona Christi legitur; vel, hucusque de apertis inimicis egit Ecclesia, jam nunc de occultis. Abscondissem me forsitan ab eo, etc. (Ibid.) Magna patientia ita locum daret 113.0923D| verbis, ut se absconderet ne videret adversarium.

VERS. 14.-- Tu vero, homo. (AUG.) Olim, quia aliquando bonum consilium dedisti. Unanimis. (CASS.) Quia inter Apostolos fuit dux, ad castella et vicos praemissus. Notus, quia praescivit traditorem, ut sic Christus specialiter contra Judam loquatur.

(HIER.) Vel sic, generaliter contra quemlibet virum Judaicum, etc., usque ad legis instituta vel buccellam. Unanimis. (AUG.) Qui aliquando bene monuisti; Dux: feci te ducem super populum meum. Notus, de eadem gente.

  Notus meus. Qui simul. (Ibid.) Qui in eadem Ecclesia mecum fuisti.

  113.0924A| VERS.15.-- Cibos. (CAS.) Corporales, qui solis iniquo poterant esse dulces. Solet vir iniquitatis comessationibus mitescere, unde huic gravior culpa.

  VERS. 16.-- Veniat. (Ibid.) Sicut supra apertis, ita hic occultis imprecatur. Et ne putetur unus de quo agebat, communicat poenas Judaeis, id est, communiter Judaeis cum aliis imprecatur.

  (AUG., HIER.) Veniat mors. Tangit hic initium schismatis, etc., usque ad et loquitur in eadem voce Christus et Ecclesia.

  (AUG.) Veniat: Ut super illos, qui initium schismatis fuerunt et sese superbi separaverunt, venit nova mors; aperuit enim terra, et vivos absorpsit. Descendant in infernum viventes. (Ibid.) Ut duces terra absorpsit, etc., usque ad ita hi scienter peccantes 113.0924B| descendunt. Viventes. (Ibid.) Scientes quia pereunt, et tamen pereuntes terrenae cupiditatis biatu absorbeantur. In habitaculis. Alienae sunt, non naturales, sed hospitio susceptae, quasi adventitiae, vel prius in habitaculis, id est, in occulto, post in medio, id est in aperto.

  Ego autem, etc. (CASS.) Affirmat, quid sibi et illis fiat, alternatim procedendo.

  VERS. 18.-- Vespere et mane. (HIER.) Quia salvavit, ideo vespere, quo captus; mane, quo judicatus; meridie, quo crucifixus. Narrabo, praeterita opera. Nuntiabo, virtutes et opera quae faciet: et ideo exaudiet, etc.

  (AUG.) Vespere. De praeteritis narrabo, etc., usque ad contra illos qui non amant pacem, quia amavi 113.0924C| pacem.

  (CASS.) Narrare, ad vesperam pertinet, quo dixit omnia quae Judas disponebat. Nuntiare de mane, quando dixit Pilato: In hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati.

VERS. 19.-- Appropinquant mihi. Nomine, non numine; corpore, non mente; numero, non merito. Quoniam inter multos erant mecum. (HIER., AUG.) Quia in multis, mecum, id est, baptismo Evangelii, lectione, festis et hujusmodi, sed non in paucis, mecum. In omnibus sacramentis mecum, sed non in fide, spe et charitate, sine qua nihil sunt omnia.

  (AUG.) Vel, in multis, id est, in paleis, etc., usque ad ita et illi in multis mecum.

VERS. 20.-- Exaudiet Deus, etc. (CASS.) Ad meridiem, 113.0924D| quando emisit Spiritum. Ecce quanta breviter mysteria: vel, salvabis mane, et vespere, et meridie: unde non ingratus narra, et annuntia, et ipse exaudiet, etc. Humiliabit illos qui est ante saecula. (Ibid.) De superbia, ut credant. Vel humiliabit ut tollat locum et gentem. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum, extendit manum suam in retribuendo, etc. (AUG.) Quia sensus perfidorum incommutabilis.

  VERS. 21.-- Contaminaverunt: (CASS.) quia illi contaminaverunt et divisi sunt: armantur amplius justi, liberantur infirmi, qui curam habent in Deum.

VERS. 22.-- Ira. (Ibid.) Vindicta judicii, etc., usque ad suis appropriat. Cor. (AUG.) Voluntas secreta 113.0925A| Dei, quae in Scripturis continetur. Molliti sunt sermones. (CASS.) Vel ideo hoc illis, quia mollierunt sermones adulando, qui sunt jacula dum dicunt: Reus est mortis. (AUG.) Sed si tibi puero qui lacte minoris doctrinae nutriris adhuc duri sunt, ne irascaris uberibus Ecclesiae; sed jacta in Dominum, non alium qui portus est, vel saxum navi, non portus fluctuati in saeculo. Ipsi sermones, etc. (CASS.) Quia molliti non perdunt virtutem, sed eis armantur evangelistae, et feriunt corda hominum ad amorem pacis, et a perplexis haereticorum quaestionibus liberant infirmos.

  VERS. 23.-- Curam tuam. (Ibid.) Cura saeculi, etc., usque ad: ita viri tristitia nocet cordi. Fluctuationem. Et si hic, verba fluctuationis fuerunt: 113.0925B| Contristatus sum in exercitatione, etc.

  VERS. 24.-- Tu vero, etc. (AUG.) Hi tunc non fluctuabunt, etc., usque ad Vae! qui peccant et non poenitent. Dies suos, ego autem, etc. (Ibid.) Voluntarios non a Deo constitutos.

PSALMUS LV.

VERS. 1.-- In finem, etc. (AUG.) Populus, qui a sanctis longe fit in tituli inscriptione: cui contradicit tam Judaeus, quam omnis qui non vult habere regem Christum; et ipsi, qui tribulant Ecclesiam: contra quos hic psalmus confirmat Ecclesiam. In tituli inscriptione ipsi David cum tenerent eum. Tituli inscriptio, etc., usque ad persecutores qui Ecclesiam, sicut uvas, calcant. Allophyli. Idem quod 113.0925C| populus qui a sanctis longe factus est. Geth, id est, in torculari. Legitur David, etc., usque ad sed, cum premitur, sterilis non est.

VERS. 2.-- Miserere mei, Deus. (CASS.) Orat Ecclesia, summatim tangens tribulationes, in quibus per spem Dei finit se non timere, id est, in fine primae partis dicit se non timere. Impugnans tribulavit me, etc. (AUG.) Homo visibiliter: diabolus invisibiliter, unde periculosior est tribulatio.

VERS. 4.-- Ab altitudine. (CASS.) Altitudo diei, mundus, ubi superbiae tumor: ut gravior sit tribulatio, dicit se a superbis conculcari. (AUG.) Ab altitudine. Alia littera, etc., usque ad non ait: Non timebo, sed, sperabo in te. Diei Dies, Christus est, cujus duodecim horae, duodecim sunt Apostoli: unde ipse ait: 113.0925D| Nonne duodecim horae sunt diei? Hujus diei altitudinem inimici non possunt attingere, unde in passione Christi: Tenebrae factae sunt.

  VERS. 6.-- Tota die, etc. (CASS.) Enumerat mala, quae sustinendo fit et inimicorum conversio, unde et per spem Dei dicit se non timere, sicut prius fecerat.

  VERS. 7.-- Inhabitabunt. (AUG.) Vel, aliqui ex his qui longe a sanctis, etc., usque ad si enim falsa dicunt de te, coelum non auferunt, nec isti nocent.

  VERS. 8.-- Pro nihil. (Ibid.) Quia nullus inde tibi labor, quasi nihil inde tibi sit, quia, etsi desperati, tamen verbo curas; vel pro nullis eorum meritis, sed gratis per pietatem. In ira populos confringes, 113.0926A| dum per flagella Dei resipiscunt, vel dum iram Dei praevident. In ira populos confringes. Quia terres tribulationibus, etc., usque ad et ira consumptionis, qua mali puniuntur ad peremptionem.

VERS. 9.-- Deus, vitam meam annuntiavi tibi. Triplex vita hominis: naturae, qua vivimus et spiramus; gratiae, qua in Christo vivimus; peccati, quae in vitiis agitur. Duae sunt a Deo, quia bonae, vita scilicet naturae, et vita gratiae: tertia est ab homine, quia mala. Has omnes Deo annuntiare debemus. (CASS.) Deus, vitam. Confringes, et ego ad institutionem eorum vitam meam ante, quae semper mala. Vitam Deo nuntiat, qui peccatum confitetur: non Deum docens, sed se damnans, ut solvatur. Posuisti lacrymas, etc. (AUG.) Piae lacrymae, quae 113.0926B| pro inimicis rogant: et ideo acceptae Deo, sicut ipse promisit.

VERS. 10.-- In quacunque die, etc. (CASS.) Sive in pueritia, sive in media aetate, sive in fine vitae. Mira clementia, quae quodlibet tempus conversionis nostrae exspectat, et quandocunque rogatur, indulget! Deus meus es, tu. (AUG.) Etsi omnium, meus proprie, qui mihi subvenis, quem colo et amo. Alii alieni sunt.

VERS. 11.-- In Deo laudabo verbum. (Ibid.) Verbum, id est, doctrinam et sermonem; quidquid loquar, laudabo in Domino, id est, ei attribuam: et si quid urget speravi, et ideo non timebo. (AUG., HIER.) Vel, in Deo Patre Verbum, id est Filium, quia quidquid de Patre, et Filio dicitur secundum substantiam, et de Spiritu sancto. Hoc de potentia 113.0926C| Verbi dicitur, qua est aeternum et consubstantiale Patri, et postea de humanitate, subdit: In Domino, id est, in Christo, qui Verbum caro factum est. Laudabo sermonem, etc., id est, praedicationes, quibus regulam vivendi et salutem mundo dedit. Haec duo praedicat iste, potentiam verbi, et humanitatem Christi. In Deo laudabo. Vel ita, ut Trinitas naturae personaliter per tria verba, quae ponit. In Deo Patre laudabo Verbum, id est, Filium; In Domino, id est, in Spiritu sancto laudabo sermonem, id est, Filium.

VERS. 12.-- In me sunt. Intus, quae a nobis nunquam recedunt; Vota laudationis quae in aeternitate reddentur. (CASS.) In me sunt. Ecclesia jam de malis saeculi libera in futura beatitudine, vel etiam hic, 113.0926D| laudem Dei cantaturam se dicit.

  VERS. 13.-- Quoniam eripuisti. (CASS.) Vel de futuro potest accipi sic, etc., usque ad ubi etiam perfecte Deo placet, unde addit: Ut placeam, etc.

PSALMUS LVI.
  VERS. 1.-- In finem. (AUG.) Psalmus de resurrectione et passione breviter. Hoc agit psalmus ne, tu, Pilate, vel tu quicunque, corrumpas David, etc., negando regem, quia tectus carne fugit a cognitione Judaeorum (Ibid.) Nullus titulus inscriptus est David, etc., usque ad ubi latuit Christus incognitus Judaeis

VERS. 2.-- Miserere mei. (CASS.) Propheta in persona Domini, quia in eo Dominus, quasi inter 113.0927A| mala, exclamat, et praedicit liberationem. (CASS.) Christus secundum quod homo orat, de passione ita humilis, ut unus de fidelibus clamare putetur. Et in umbra. Vox corporis adjungitur capiti: et loquens in persona membrorum et sua, quomodo possit liberari dicet, misit Verbum.

VERS. 4.-- Misit Verbum de coelo. (AUG., HIER.) De occulta essentia sua, etc., usque ad quem putabant se exstinxisse. Misit de coelo. (HIER.) Diapsalmus. Jam declarat quid misit et de quibus eripuit, et loquitur in persona membrorum. Liberavit. (Ibid.) Quia jam Misit Verbum, certum est, quasi jam sit qui liberavit, id est, liberabit: et dedit, id est, dabit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus. (AUG.) Verbum, in quo misericorditer egit, in quo et promissiones 113.0927B| implevit. Misericordiam, quia ex misericordia pro nobis mortuus est. Veritatem, quia, ut praedixit, surrexit, ad justificandos nos. Misericordiam suam, etc. (HIER., AUG.) Utraque enim in eo continentur. Si enim sola fuisset misericordia, licentia esset nobis peccandi; si sola veritas, non potuisset homo sustinere.

VERS. 5.-- Dormivi. (AUG.) Alta quiete facile excitandus: Conturbatus passione, dormivi. David non dormivit in spelunca, sed Christus in morte. (CASS.) Conturbatus, secundum carnem passionis memoria et angustia, unde; Tristis est anima mea, etc. Et coepit Jesus taedere et pavere. Filii hominum. Rectus ordo est: filii hominum laqueos paraverunt; sed interserit qualiter turbaverint. Lingua. Voces illae 113.0927C| Crucifige, crucifige, et hujusmodi, etiam fecerunt mortem, ut gladius acutus (Matth. XXVI; Marc. XIV).

  VERS. 6.-- Exaltare. (Ibid.) Ex persona prophetae visis injuriis, visoque quod in resurrectione inanes facti sunt Judaei, gaudens exclamat homo in cruce: Exaltare, Deus super, coelos, ut judicet in terra Judaeos. Exaltare. Superiora Dominus, propheta quidem, sed in persona Domini, quia Dominus in propheta loquitur. Quando etiam ex sua persona loquitur propheta, Dominus per eum loquitur, qui ei dictat. (AUG.) Exaltare. Verba Christi. Sed, o Pater, etc., usque ad quia totus mundus ei subjectus est.

  VERS. 7.-- Laqueum paraverunt. Interposita exaltatione, coeptam narrationem exsequitur. Pedibus 113.0927D| (CASS.) Domini sunt increpationes malorum, et promissiones fidelium, quibus dolos paraverunt, ut de adultera. Incurvaverunt, dum eis compatiens sterilis reddebatur ab eis. Ante faciem meam foveam, etc. Dum in os ejus dixerunt: Reus est mortis.

  VERS. 8.-- Paratum. (Ibid.) Diapsalmus. Post resurrectionem laudes promittit. Vel, paratum ad agendas gratias (quod ibi ostendit) cantabo.

  VERS. 9.-- Exsurge, gloria mea. (Ibid.) Et ideo, o caro, quae es causa gloriae meae, Exsurge, potenter, quasi ad miraculum faciendum congratulatio, qui certus, unde idem affirmando, repetit. Exsurge dico, quia certus sum et de hora, quia exsurgam diluculo. Exsurge, psalterium et cithara. (AUG.) Una 113.0928A| caro Christi surrexit, etc., usque ad surrexit ergo psalterium et cithara, et confitetur Domino.

VERS. 11.-- Ad coelos. (Ibid.) Qui supra nubes, ubi sedes angelorum, etc., usque ad coelos misericordia ascendit.

PSALMUS LVII.

VERS. 1.-- In finem ne disperdas David in tituli, etc. (CASS.) Monet ne quis Christi regno contradicat. Prima est exprobratio Judaeorum, ne similia faciamus.

  VERS. 2.-- Si vere utique justitiam loquimini. (AUG.) Omnibus facile est loqui justitiam, etc., usque ad quia rex vester sum, ut titulus ait: Recte. Judaei sic de Christo judicaverunt, ut ficte de eo locuti probentur.

VERS. 3.-- Manus vestrae. Cor sequitur manus: 113.0928B| quidquid vis, et non potes, Deus factum putat. Concinnant. Vel connectunt, scilicet, aliud alii adjungentes, etc., usque ad unde flagello de resticulis cecidit Dominus ementes et vendentes in templo.

  VERS. 4.-- Alienati sunt peccatores a vulva. Vel, alienati sunt a vulva Ecclesiae, etc., usque ad abortivi excutiuntur.

VERS. 5.-- Furor illis. (Ibid.) Non laudatur ipsa res a Scriptura, undecunque datur similitudo, ut de iniquo judice, qui rogantem viduam vix audivit. Surdae et obturantis. (CASS.) Non solum non faciunt, sed nec audire volunt. (AUG.) Terra, praesentia, quibus delectatur homo; cauda, praeterita.

  VERS. 6.-- Venefici incantantis. (Ibid.) Vel secundum aliam litteram: Medicamenti medicati a 113.0928C| sapiente. Medicamentum medicatum, etc., usque ad hic est ergo sapiens a quo medicatur medicamentum.

VERS. 7.-- Deus conteret. (CASS.) Quae eis retributio. (AUG.) Aspides, Judaei, dum insidiosa tentabant; leones, dum mortem inclamaverunt; horum Molae fractae, quando surrexit Christus. Dentes. Dolosa verba. In ore. Verbis suis capiet eos. Molas leonum confringet Dominus. Ad nihilum devenient: Inclamationes mortis. Confringet, ne ad effectum veniant; quod exponit. Ad nihilum, dicens.

  VERS. 8.-- Tanquam aqua. (Ibid.) Torrentibus etiam comparantur, quia sonantes ad saxa superbiae improvisi sunt et praecipites, sed cito transeunt. Tot malis comparantur. Intendit arcum. Vindicta donec 113.0928D| intus et extra infirmentur, et auferantur, a conspectu Dei, missi in gehennam, hic in praesenti, a terra sua.

VERS. 10.-- Priusquam spinae. (Ibid.) Id est, peccata intelligant. Rhamnum, id est, acutam damnationem, in extremo ignis vitiorum absorbet eos, id est, devorat. Rhamnum. Genus herbae prius mollis, sed quae post in spinas vertitur: sic et peccata modo delectant, sed post pungunt. Sicut viventes, sic, etc. Quia non vera, sed falsa est impiorum vita: videntur vivere, nec vivunt. Sic in ira absorbet eos, quia Deus tranquillus judicat, vel quia non est ira comparatione futurae.

  VERS. 11.-- Laetabitur justus cum viderit vindictam (CASS.) Correctio justorum de ultione iniquorum.

  113.0929A| VERS. 12.-- Et dicet homo. (AUG.) Sicut justo Dei judicio fit, etc., usque ad et quia ignis absorbet malos, ergo est Deus judicans eos in terra.

PSALMUS LVIII.

VERS. 1.-- In finem ne. (CASS.) Frustra tentat aliquis disperdere quod toties divina prohibet auctoritas. Ne disperdas. (AUG.) Cum Pilatus dixit: Quod scripsi, scripsi, etc., usque ad et famam habere in omnibus gentibus. (CASS.) Orat primo liberari ascendendo ab imis ad alta: orat etiam pro salute gentium. (AUG.) Loquitur hic integer Christus, scilicet caput et corpus.

VERS. 2.-- Eripe. (Ibid.) Dum qui sine macula est, hoc petit, quid necessario petamus, ostendit. De inimicis. (CASS.) Quatuor genera sunt adversariorum, 113.0929B| etc., usque ad de his ergo ait: Eripe me, etc.

  VERS. 4.-- Fortes. (AUG.) Etiam sunt, qui praesumunt de justitia sua, etc., usque ad sed sperantes in divitiis praevaluerunt in vanitate sua.

  VERS. 5.-- Iniquitas. (CASS.) Malivolentia: peccatum, operis.

  VERS. 6.-- Exsurge. (AUG.) Quia dormire videris, In occursum. Quasi curro ad te merendo: Et tu, occurre mihi, id est, redde pro merito. Vide. (Ibid.) Id est, fac videri quomodo ad te curro, etc., usque ad postquam vidisti me mori, credis me patri aequalem.

  VERS. 7.-- Convertentur. (CASS.) Diapsalmus. Orata salus gentium affirmatur, et oraturo Judaeorum salus. Ad vesperam, id est, serius post ascensionem et missum 113.0929C| Spiritum, etc., usque ad jejuno bis in sabbato. Circumibunt. (AUG.) Munient Ecclesias contra haereticas impugnationes. Et, ecce in manifesto loquentur.

VERS. 8.-- Et gladius. Ut mactent et manducent. Quoniam quis audivit? Quasi nullus, ita omnes mirabuntur, etc., usque ad ad nihilum deduces vel convertes. Gladius. (Ibid.) Hic est gladius bis acutus utroque incidens Testamento, quo mactat Petrus reptilia sibi in disco ostensa, quando dictum est ei: Surge, Petre, macta et manduca.

  VERS. 9.-- Deridebis eos ad nihilum. (Ibid.) Eos dicentes, Quis audivit? quare? Quia pro nihilo habebit convertere omnes gentes, quia omnes gentes Christianae futurae sunt; et dicitis, quis audivit?

  113.0929D| VERS. 10.-- Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es, Deus. (Ibid.) Etsi possem perdere Judaeos, qui irruerunt in me fortes; permitto tamen eos vivere, servans fortitudinem ad te, id est, ad tuam dispositionem.

  VERS. 12.-- Ostendit. (Ibid.) id est, quantam circa me habeat misericordiam demonstravit mihi in illis, circa quos non habet; unde Apostolus: Sustinuit vasa irae apta, et ad interitum, in multa patientia, ut notas faceret divitias suas in vasa misericordiae (Rom. IX). Ne occidas. Potest de Judaeis accipi, etc., usque ad ostenditur quae misericordia sit insertis. (CASS.) Consideranti quid de eis sit agendum, si non sint testes legis et mortis Christi. Ne quando obliviscantur. 113.0930A| (AUG.) Etsi non modo obliti sunt, cum non sint testes legis et mortis Christi. In virtute tua. Quia tu fortis, non ipsi. Depone, ibi fuit opprobrium omnibus. Vel, depone eos in eo quod mali sunt, ut boni surgant: ut in Paulo, quia non surgeret Paulus, nisi prius caderet Saulus (Act. IX).

VERS. 13, 14.-- Delictum oris eorum. (Ibid.) Non eos, sed delictum occide, ut, resuscitatum quem perdere voluerunt, paveant. (CASS.) Et comprehendantur conversi; quia factum eorum, etc., usque ad facinus vero delevit venia. In superbia. (AUG.) Superbia comes est invidiae: nec fieri potest ut superbus non invideat: unde et diabolus invidet homini. Et de exsecratione. Vel maledicto, quod putastis maledictum, etc., usque ad quia in his deprehensi sunt. 113.0930B| Annuntiabuntur in consummatione. Vel, annuntiabuntur consummationes, id est, praedicabitur ab Apostolis: Ubi abundavit delictum exercitationis et mendacii, superabundavit gratia perfectionis; et pertinuit ad medicinam humilitatis et infirmitatis hominis. In ira consummationis. Est enim ira, id est, vindicta Dei consummationis, quia aliquando vindicat Deus, ut perficiat; est et consumptionis ut cum dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Et scient. Antea enim justi sibi videbantur Judaei: sed ostenditur eis, quod non sine Christo, qui dominatur Jacob: et deposita superbia, sciunt se pares gentibus, quia omnes peccaverunt.

  VERS. 15.-- Convertentur ad vesperam. (CASS.) Diapsalmus. Affirmatur salus Judaeorum, et utroque 113.0930C| pariete collecto grates aguntur.

  VERS. 16.-- Murmurabunt. (Ibid.) Vel, murmurabunt, id est, dolebunt, quod etiam nunc tantum dispergentur; vel, murmurabunt contra pigros, id est, increpabunt alios nolentes credere.

  VERS. 17.-- Ego autem. (Ibid.) Concluditur hic psalmus, ubi utroque pariete in angulari lapide conjuncto jam tota Ecclesia gaudet. Et exaltabo. Transactis temporibus cum nox saeculi transierit, ut et Christus mane surrexit: unde Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Apostoli, vespere fleverunt mortuum, mane ad resurgentem exsultaverunt. Misericordiam. Quia totum gratis das: cum multa dixerit, non tamen omnia, in hoc uno omnia comprehendit.

PSALMUS LIX.

113.0930D| VERS. 1.-- In finem pro his. (AUG.) In historiis non legitur, etc., usque ad hominem ad fidem; terrenos, ut vivant coelestes.

(BASIL. et THEOD.) Haec regum historia describit. Praevidet autem populum praevaricaturum, captivum abducendum, et poenitentem reducendum. Ideo inscripsit: Pro iis qui mutabuntur. Doctrinam. (AUG.) Mutantur in doctrinam, etc., usque ad Edom terrenus vitam in coelestem. Et percussit. Cum percussit Edom gladio spiritus, etc., usque ad docet beatam esse contritionem per quam probat commutandos ad aeterna.

  113.0931A| VERS. 3.-- Deus, repulisti nos. (CASS.) Primo referuntur percussiones factae pro aeternis poenis vitandis: Repulisti. In Adam. Et destruxisti ab immortalitate. Quia iratus es pro peccatis, et tamen misertus, per filium, sic quod commovisti ab errore: Et turbasti, poenitentiam: ut ergo coepisti, perfice, sana.

VERS. 5.-- Ostendisti. (AUG.) Mutato enim homine in melius, etc., usque ad ferre adversa usque in finem. Dura. (CASS.) Id est, temporis miserias, quae nobis per charitatem sunt delectabiles, et per infirmitatem carnis graves. Vino, id est, tribulatione, qua purgatur patiens, ut vulnus vino: Vino, spirituali, unde non vitia, sed compunctio.

  VERS. 6.-- Arcus. (AUG.) Quanto plus retro tenditur, 113.0931B| tanto impetuosius sagitta in priora fertur, id est, quanto magis differtur judicium, tanto gravius venturum est. Et liberentur. (CASS.) Diapsalmus. De liberatione quam precatur et affirmatur, pro qua gratae sunt percussiones.

VERS. 7.-- Dextera tua. (AUG.) Ut stemus ad dexteram, etc., usque ad de terrenis non nisi utiliter.

  VERS. 8.-- Deus locutus est. (Ibid.) Hac fiducia oro, quam Deus in Christo promisit, etc., usque ad vox est Ecclesiae: Laetabor. Sichimam. Interpretatur humeri, id est, onus Christi, etc., usque ad alii jugum Christi ferant. Convallem tabernaculorum: propter oves Jacob signat Judaeos, qui etiam dividuntur; quia alii credunt, alii non, id est, de Judaeis 113.0931C| habebo non paucos.

  VERS. 9.-- Manasses. (Ibid.) Vel, Manasses omnis ille qui, oblitus prioris vitae, etc., usque ad: et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis. Ephraim. Fructificatio: et haec est fortitudo capitis, id est, Christi: granum enim moriens virtutem in se habet, ut fructum faceret.

  VERS. 10.-- Moab olla spei meae. (Ibid.) Filiae male utentes patre, etc., usque ad cum charitas ardet contra ollam iniquitatis. (CASS.) Moab olla spei meae. Vel per Moab, etc., usque ad unde spes mihi vitae est. (HIER.) Olla, unde: Ollam succensam ego video, etc., usque ad: Ab illo ergo tribulationum olla in Ecclesia ebullit.

  VERS. 11.-- Civitatem munitam. (CASS.) Futuram 113.0931D| Jerusalem. In Idumaeam, id est, usque ad terrenos, ut impleto numero simul ad beatitudinem veniret.

  VERS. 12.-- Non egredieris. (AUG.) Sed intus operaberis, et sic melius deducet, quia sic videtur non pro temporali vita pugnare, sed pro futura.

PSALMUS LX.
  VERS. 3.-- Clamavi dum anxiaretur. (CASS.) In anxietate, etc., usque ad sequitur clamoris exaudito in petra Christo. Exaltasti me. (AUG.) De imo vitiorum. (CASS.) Et exaltatum deduxisti. (AUG.) In petra, et ideo non vincor; Exaltasti: per exemplum istius magna spes audiendi praestatur aliis. Deduxisti (Ibid.) me, per te viam, ad te veritatem et vitam.

  113.0932A| VERS. 5.-- Inhabitabo. (CASS.) De beneficiis Dei confidit, ut contra pericula mundi in tabernaculo Dei tutus perseveret. In saecula. Quousque saecula peragantur; quia etsi multi contra: Protegar in velamento. Protegar in velamento alarum. Quae nec onerant, et omnem laesionem avertunt. In saecula, non unus homo usque in saecula, sed Ecclesia, quae usque ad finem mundi accolit in terra, et nunquam eradicatur per adversa.

VERS. 6.-- Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem, etc. (Ibid.) Diapsalma. Jam audita de haereditate habita vel habenda, affirmat, unde laudes promittit. Dedisti. Nec dicam, dabis: adeo certus sum, quasi jam essem in ipsa.

  VERS. 7.-- Dies super dies. (AUG.) Quidquid vis 113.0932B| dicis de aeternitate, etc., usque ad sed regnent cum illo sancti in aeternum. Vel dabis haereditatem. (CASS.) Hanc scilicet, quia super dies, Christi, etc., usque ad quia rex ille permanet in aeternum, sic et illi. Misericordiam et veritatem. (AUG.) Misericordia est, quia non meritis, sed bonitate peccata dimittit, et vitam promittit. Veritas, quia non fallit, sed reddit quod promisit. Misericordiam sequi debemus circa infirmos et circa inimicos. Veritatem, non peccando, ut sit justus. (CASS.) Misericordiam et veritatem. Est hic conclusio psalmi, etc., usque ad: quis requiret ei? (AUG.) Ut non quaerat aliquis discere haec in libris, et post sibi vivat, non illi.

PSALMUS LXI.

113.0932C| VERS. 1.-- In finem pro Idithun. (AUG.) Transiliens, videns tot occurrentia, Deo se subdit, qui altior eo; et inferioribus se, quasi de alto respondet increpando. Transiliens, invidis respondet, volentibus decipere.

  VERS. 2.-- Nonne. (Ibid.) Hoc est, non veniat mihi pes superbiae. Non movebor amplius, hoc est, et manus peccatoris non moveat me. Deo subjecta semper, nil praeter eum cupiens. Erit quidem, quia ab ipso salutare meum, a Patre Filius auctor salutis, quia et Deus, ne minor putetur.

  VERS. 4.-- Quousque irruitis. (Ibid.) Vel, secundum aliam litteram: Quousque apponitis, et idem sensus. Apponunt enim mali super hominem, id est, super Ecclesiam, onera passionum: ut usque in finem 113.0932D| impleat quisque fidelis in corpore suo quod deest passionum Christi. Universi vos. (CASS.) Vel, secundum aliam litteram: Omnes vos, quasi vos omnes interficitis hominem illum, quantum ad hominem, non omnes unum, sed Ecclesiam; sed quia Deus susceptor non movebor. (AUG.) Quousque, a sanguine Abel, etc., usque ad non scilicet quod est fundator altissimus. In hominem. (CASS.) In corpus potestas vobis data est, non in animam. Irruitis. Non leviter, sed interficitis innocentem; putatis quod sine defensore sit, et quod facile corruat, ut paries inclinatus, qui etiam non impulsus caderet. Et quasi maceria, quae est constructio saxorum sine ligamine caementi; et ne de ipsa novitate firmam 113.0933A| putes, addit impulsae, vel, non est vobis irruendum, quia vos ipsos interficitis universi, etiam consentientes.

  VERS. 5.-- Pretium. (CASS.) Christum, ne coleretur, vel, beatitudinem tollere. Cogitaverunt. (AUG.) Nota diversa genera hostium, etc., usque ad de hac propheta ait: Gloriosa dicta sunt de te, civitas. Cucurri in siti. Quia etsi semper eos bibit, tamen semper sitit ultra. Ore suo. Quia nequeunt per aperta mala, tentant per blanda.

  VERS. 6.-- Verumtamen Deo, etc. (CASS.) Diapsalma. Item se, id est, animam suam subjici hortatur, et admonet reliquos. Subjecta est anima mea. Haec petitio menti nostrae robur infigit.

  VERS. 8.-- In Deo, salutare meum. (Ibid.) Tunc 113.0933B| salvus et gloriosus in eo: modo quid? ipse Deus auxilii.

  VERS. 9.-- Sperate. (Ibid.) Sua fide vulgata monet omnes, qui superstitionibus laborant, sperare in Domino. Effundite. (AUG.) Per lacrymas cor effunditur, etc., usque ad: Unde, Punge oculum, et producit lacrymam; punge cor, et producit scientiam (Eccl. XXII). Corda, etc., pravas cogitationes.

  VERS. 10.-- Verumtamen vani. (HIER.) Vel, sic junge, Deus est adjutor noster; et licet sic cooperetur nobis, tamen filii Adae sunt vani et mendaces in statera, pervertentes Scripturas, quibus probent falsa. (CASS.) Diapsalmus. Errantes exprobrat, et monet in Deo, non in caducis, confidere, quod psalmus intendit. Mendaces in stateris. Qui iniquis ponderibus 113.0933C| ementes decipiunt, vel justi videri volunt, cum sint fallaces. In stateris. In libra justitiae, quo facilius decipiunt. In idipsum, quo credentur aequi.

VERS. 11.-- Nolite sperare in. (AUG.) Quasi diceret: Nec speretis, nec cupiatis, quae congregata ab aliis rapiuntur. Nolite, sitiens convertit se ad eos. Nolite. Rapinas. Praedam quam vis rapere, in muscipula est, tenes et teneris; tenes, alienum scilicet, et teneris a diabolo. O lucra damnosa! invenis pecuniam, perdis justitiam. Affluant. Nolite cor. (CASS.) Non dicit: Nolite habere, non enim damnat divitias, unde mercamur coelum; sed cor appositum, quod non expendit, sed recondit.

  VERS. 12.-- Semel locutus est. (AUG.) Nolite cor apponere. Cur? quia potestas judicandi est Dei filii, 113.0933D| etc., usque ad nec pro potestate de misericordia desperetur. Potestas Dei est: non est potestas cuiquam nisi a Deo aequo, etsi te lateat aequitas.

PSALMUS LXII.

Psalmus David. (CASS.) Loquitur de Ecclesia, quae in ariditate sitit saeculi, et misericordiam expetit, donec aeterna capiat, docens bene conversari in medio pravae nationis. (AUG.) Psalmus ex persona capitis et membrorum; vox ipsius nostra est, et nostra ipsius est.

  VERS. 2.-- Deus, Deus meus, ad te de luce, etc. (Ibid.) Quomodo se habeat in deserto, scilicet sponsa, Deum videre desiderat, quem et laudat, et id amplius 113.0934A| agere optat. Deus. (Ibid.) Communis Deus meus quodam modo specialiori; vide affectum piae deprecationis per hanc geminationem. De luce. Vel diluculo, quando surrexit Christus, ut tunc laudet eum Ecclesia quando exemplo suae resurrectionis eam ad surgendum animavit. Vigilo, dummodo dormio, non amans quae mundi sunt. (CASS.) Et sitio animo et corpore. De luce. (AUG.) Non enim vigilares; nisi lux oriretur, quae te excitaret. Sitivit in te anima mea: et hic caro Deo, dum ab eo quaerit hic necessaria.

VERS. 3.-- Deserta. (Ibid.) Ubi nullus sanctorum habitat. Invia, quia non est qua inde exeas. Inaquosa, quia nec, dum ubi moraris, est ibi aqua. Sed Deus hic fecit viam Christum, et misit aquam 113.0934B| Verbi sui Spiritu sancto implens praedicatores: Ut fieret in eis fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV). Sic in sancto apparui tibi ut viderem, etc. (AUG.) Cui non apparet Deus sit in sancto desiderio, etc., usque ad Sol enim sua luce facit nos videre, ita et Deus.

  VERS. 4.-- Super vitas. (Ibid.) Humanitatis, quae multae sunt, ut militis, agricolae et caeterorum: melius est quod das correctis, quam quod eligunt perversi. Labia mea. Post beneficia Dei: laudem promittit. Laudabunt, ad proximum, de quo etiam sollicitor, quia nisi misericordia tua me praeveniret, te laudare non possem, et sicut labiis, sic benedicant in vita. Vel sic, Quia super vitas.

VERS. 5.-- Sic benedicam. (Ibid.) Ut dedisti per 113.0934C| misericordiam laudare te, sic benedicam, ut misericordiae tribuam vitam, in qua laudo. In nomine tuo levabo manus meas. (Ibid.) Levat manus qui, bonis operibus insistens, tensis manibus in figura crucis, Deum adorat; unde Apostolus: Levantes puras manus in oratione, sine ira et disceptatione.

  VERS. 6.-- Adipe. (Ibid.) In intestinis. Pinguedo in carne, id est, sapientia, quae in abscondito et fortitudo spiritus.

  Levabo manus. (Ibid.) In Exod. Moyses, dum levaret manus ad Dominum, etc., usque ad pro terrenis operatur, vincitur ab Amalech.

  VERS. 7.-- Si memor fui. (CASS.) Exponit bona malaque utriusque partis, etc., usque ad nisi qui in 113.0934D| Christo operatur.

  (CASS.) In matutinis, id est, in luce Christi, ut supra de luce vigilo ad te, ut filius lucis, id est Christi, ad lucis auctorem vigilet, ad Deum.

  VERS. 8.-- Adjutor, etc. (AUG.) In periculis Idumaeae, etc., usque ad quia me suscepit a periculis dextera tua, id est propitatio.

VERS. 10.-- Ipsi vero in vanum quaesierunt animam. Rex vero. Confert in his duobus versibus bona et mala diversarum partium.

  In inferiora terrae. (CASS.) Quia non ad coelos evecti sunt. A terra sorbentur malae cogitationes, quia de terra natae, in ima terrae, quasi in coenum, vergunt.

  VERS. 11.-- Partes vulpium erunt, etc. (CASS.) 113.0935A| Principium saeculi, etc., usque ad dum se dolosis prava voluntate conjungunt.

VERS. 12.-- In Deo. (CASS.) Patre, unde: Ego in Patre, et Pater in me. Jurant, non per eum, ne imperet juramentum, sed in eo, promittendo ei obsequium.

PSALMUS LXIII.

(CASS.) Psalmus iste breviter agit, etc., usque ad ut in passionibus speremus in Domino. (AUG.) Ut caput nostrum, ita nos in tribulationibus rogemus.

  VERS. 2.-- Exaudi, Deus, orationem. Ut exaltes, et eripe, quia deprecor. A timore inimici. (CASS.) Sed non a timore mortis.

  VERS. 3.-- Protexisti me. (AUG.) Hoc in capite 113.0935B| factum, quod et membra experiuntur: hoc exemplo reliqui firmantur.

  VERS. 4.-- Quia exacuerunt ut gladium linguas. Vel qui scilicet malignantes et operantes iniquitatem. Arcum. Occultas insidias, ut per discipulum, quod est res amara, ut conviva sit proditor. Amaram.

  VERS. 6.-- Subito sagittabunt. (Ibid.) Insidiose, quasi nescientem ut eis videtur qui se credunt Deum fallere. Non timebunt. (Ibid.) O cor durum! occidere hominem, qui mortuos suscitabat, et inde non timere. Firmaverunt. (CASS.) Obstinatione, non veritate, sermonem. Reus est mortis: vel, Expedit ut unus moriatur. Sibi. (Ibid.) Non Domino, sed sibi, cum dicunt: Sanguis ejus super nos et super filios 113.0935C| nostros. Ut absconderent. Mos malorum; qui dolum parat, putat se fallere.

  VERS. 7.-- Scrutati. (CASS.) Quomodo accusarent justum, vel quomodo perderent, ne mundus post eum iret. (AUG.) Scrutina, id est, acerba et occulta consilia; sed quanto acutius cogitant, tanto plus deficiunt a veritate et aequitate, et in tenebras merguntur: quia cum non vident Deum, putant se non videri a Deo. Accedet homo. (CASS.) Nam qui scrutatur iniqua, etc., usque ad sed in corde hominis grandescit. (AUG.) Scrutati, sed frustra, quia sponte accedet homo ad passionem. Ad cor altum. (Ibid.) Erat ei, quia hoc faciebat secundum altum consilium.

  Sagittae parvulorum factae. (CASS.) Enumeratam 113.0935D| pravitatem irridet Judaeorum, qui magis turbati sunt nuntiata resurrectione, justi laetati.

  VERS. 9.-- Conturbati. (Ibid.) Fuerunt illi qui, salutis suae consilium quaerentes, dixerunt: Quid faciemus, viri fratres?

  VERS. 10.-- Et timuit omnis. (AUG.) Si timet homo, non terreat homo, quin annuntiet, sicut Apostoli, quibus comminaverunt principes sacerdotum, dicentes, ne praedicarent in nomine Jesu.

  Et facta ejus intellexerunt. (Ibid.) Cur passus? cur non descendit de cruce? quia moriendum erat et resurgendum: quod tunc non fuit intellectum.

  VERS. 11.-- Laetabitur justus in Domino. (CASS.) Conclusio ex praedictis, et ostenditur promissio justorum. 113.0936A| Omnes. (Ibid.) Ne putes de solis Apostolicis dici.

PSALMUS LXIV.
  In finem. (AUG.) Prophetavit Jeremias (XXV, XXIX) post septuaginta annos rediturum populum. Inter captivos erat Ezechiel et alii prophetae. Completis septuaginta annis restitutum est templum. Figura est nostri, qui de Babylonia ad Jerusalem suspiramus, de saeculo et corpore peccati ad coelum.

  VERS. 1.-- Jeremiae. (AUG., HIER.) Excelsus; et significat eos, qui dicunt: Nostra conversatio in coelis est. Aggoeus, festus. Illos significat, qui sunt spe gaudentes, qui in reliquiis cogitationum diem festum agunt Domino; Ezechiel, roboravit me Dominus, et 113.0936B| significat illos, qui sunt roborati in Domino; hi prophetaverunt reditum in Jerusalem.

  De populo transmigrationis. (AUG.) Id est, qui transmigravit de coelo ad terram, de perfectione ad miseriam et confusionem. Cum inciperet. (Ibid.) Incipit exire, qui incipit amare; charitas civem facit Jerusalem, cupiditas Babylonis: et sic ergo corpore permisti, desiderio sunt separati. (CASS.) Consolatio in exsilio; ne quis desperet: quia certificat reditum, et per quem, et quae divitiae reversis. Affirmat reditum, et precatur.

  VERS. 2.-- Te decet. Non deos gentium et non alibi, nisi in contemplatione, id est, fide, et ibi de bonis operibus reddetur votum, in coelesti Jerusalem, quod illi solvebant Marti post praelia, et caeteris 113.0936C| diis in hunc modum. Sion. Patria coelestis est Sion, eadem est Jerusalem.

VERS. 3.-- Exaudi orationem meam. (CASS.) Prius facit quod a caeteris faciendum dicit, scilicet, exaudi. Omnis caro. (AUG.) Id est, homo, id est ex omni genere: pauperes, divites, viri, feminae, docti, indocti, pueri, senes.

  VERS. 4.-- Verba iniquorum. (CASS.) Qua spe hoc oras? quia ad te omnis caro veniet, non solum anima, sed etiam malus homo. Necesse est ut audias. Verba enim iniquorum, diaboli et primitivorum parentum Adae et Evae. Praevaluerunt. Id est, in exsilium projecerunt, vel pagani, ritus suos filiis suis suaserunt, sed propitiaberis in hostia Christi. (AUG.) Verba iniquorum, id est, malos ritus et mores parentum nostrorum 113.0936D| (qui ut aetate, ita auctoritate praestant pueris) secuti sumus. Propitiaberis. (AUG.) Propitiatio fit per sacrificium, quod sacerdos Christus obtulit. Idem est ergo sacerdos et hostia.

VERS. 5.-- Beatus quem elegisti, etc. (CASS.) Et beatus omnis ille quem elegisti a massa perditorum. ( Non vos me elegistis, sed ego vos (Joan. XV), et assumpsisti in sortem tuam, in aeternam requiem. (AUG.) Vel sic, propitiaberis per beatum virum: etc., usque ad quae non possunt dici. In bonis. (CASS.) Quae bona sunt, sanctitas in se, aequitas ad proximum. Templum. Ecclesia, vel caro Christi.

VERS. 6.-- Mirabile. (AUG.) Non in exterioribus, ut domus terrae, sed in justitia, quae pulchrior interiori 113.0937A| oculo et amabilior quam modo debemus esurire, ut tunc ea satiemur. In aequitate. (CAS.) Cum unicuique digna retribuet, cui et dicet: Exaudi nos, qui es Salvator. Spes omnium. Laudes Dei, et virtutes describit. Et in mari longe. (AUG.) Ideo longe, quia in mari. Mare dicitur in figura saeculi amari falsitate iniquitatum, et tempestuosi procellis tentationum, ubi pisces invicem se devorant.

  VERS. 7.-- Praeparans montes. (AUG.) Ad usus competentes. In virtute tua. Quia per eos fecit miracula. Quomodo praeparavit? Accinctus potentia, id est Deitate, quia humanitas Verbi majestate praecincta est, ut quod homo non habuit, Deitas daret. Accinctus. (Ibid.) Christus in medio undique cinctus, quia omnes illum communiter habemus qui in 113.0937B| eum credimus, sed quia fides non a nobis, sed ab eo, potentatu suo cinctus dicitur.

VERS. 8.-- Qui conturbas profundum maris. Ecce qui per illos paratos fecit, conturbans ad poenitentiam. Profundum maris, non superficiem, sed corda profundius mersa, vel corda principum. Haec conturbata sunt, cum viderent et deos suos et spes suas ad nihilum venire. Sonum. (AUG.) Sonantes contradictione, fluctuantes persecutione, etc., usque ad dum istos plus diis suis valere cernunt.

  VERS. 9.-- Matutini et vespere. (AUG.) Mane est prosperitas, quia laetum est mane post tristitiam noctis. Vespere adversitas; in his tentatur homo, sed datur ei exire inde, ne lucris capiatur, cui divitiae sunt Deus: ne adversis terreatur, pro quo passus 113.0937C| est Dominus. Delectabis. Delectabiles facies jam in vita hac. Si enim non delectet hominem ipse exitus, non laborat inde exire, sed capitur lucris, cui non placet promissio Christi. Et terretur adversis, quem non delectat ille qui pro eo voluit pati, ut faceret exitum ei.

  VERS. 10.-- Visitasti terram et inebriasti eam. Per praedicatores hoc facies, nam intus doces quibus praedicant.

  Flumen. Profundi ad recipiendum repletum est aquis, donis Spiritus sancti, tu enim parasti cibum. Flumen Dei. (CAS.) Misericordia Dei pleno fluvio comparatur, etc., usque ad sicut ab eo disponitur, sine quo nihil ibi fit.

VERS. 11, 12.-- Rivos ejus. Apostolos et alios, qui 113.0937D| de flumine biberunt. Inebria, ut sibi et aliis sufficiant. Multiplica, ut per successiones praedicatio non deficiat. Coronae anni, totus mundus, ubi Ecclesia. Rivos ejus. (Ibid.) Parasti, etc. Et, o Domine, etc., usque ad quo crescit Verbum Dei. Coronae anni. (Ibid.) Quia gloria victoriae est vincenti diabolum. Benignitatis tuae, etc. (AUG.) Ne quis glorietur de meritis suis.

  Campi tui replebuntur. (CAS., AUG.) Homines, propter aequalitatem, id est, justi. Colles, quia Deus erigit humiles Desertum: omnes gentes, quibus nullus propheta missus.

VERS. 13.-- Pinguescent speciosa deserti. Quando Apostoli ad eas venerunt, per quos decorae factae sunt.

  113.0938A| VERS. 14.-- Valles. (Ibid.) Humiles populi multum fructum afferent. Clamabunt. (Ibid.) Non in blasphemia, sed in hymno, inde abundant frumento.

  Psalmus iste in exsequiis fidelium decantatur, quia agit de reditu a Babylonia hujus mundi ad patriam coelestem, ad quam sancti in obitu de carne educti, feliciter migrant, stolam simplam recipientes, donec in resurrectione geminae beatitudinis stola glorificentur.

PSALMUS LXV.

In finem. (AUG.) Judaei ex legis justitia sperabant sibi bona temporalia, et resurrectionem, etc., usque ad pro fide gentium ad eamdem spem resurrectionis vocaturum.

113.0938B| VERS. 1.-- Jubilate Deo, omnis terra, etc. (CAS.) Primo monet omnes de resurrectione Christi gaudere, quae omnibus dat vitam.

VERS. 3.-- Date gloriam. (AUG.) Non ut Judaei, qui meritis suis dant justitiam, et invident gentibus gratiam. Quam terribilia. (Ibid.) Si gaudes et time, ne quod datum est humili auferatur superbo: sicut factum est Judaeis. Ne ergo insultes fractis ramis, sed time, ne forte nec tibi parcat. Opera tua, Domine. (CAS.) Breviter mysteria incarnationis dicit opera, quod Deus homo, quod passus, mortuus, et hujusmodi. In multitudine virtutis tuae. (AUG.) Hic innuit resurrectionem ad quam, exclusis mendacibus Judaeis, adhibentur gentes.

  (BEDA.) Resurrexit Dominus; multi crediderunt in eum, etc., usque ad per gratiam biberunt. Mentientur. 113.0938C| Opera sunt terrae, quae inimici mentiuntur, contra mentientes, omnis terra adoret, etc. (AUG.) Mentientur. Solent mentiri inimici, etc., usque ad adoret omnis terra.

  VERS. 5.-- Venite. (CAS.) Diapsalma. Incipientes ad opera Dei consideranda invitat, ut una fides jungat, quos unum praemium exspectat: ubi exponens illa opera, aperte dicit resurrectionem pertinere ad gentes, repressis Judaeis.

  VERS. 6.-- Qui convertit. (Ibid.) Opera, in quibus terribilis, et quae sunt ea, subdit: Qui convertit mare. In flumine Jordani ad litteram, mystice in labenti mundo. In flumine. (Ibid.) Licet remissa sint peccata, tamen in decursu mortalitatis adhuc sunt, non enim mox immortalitas.

  113.0938D| In flumine. (AUG.) Flumen est mortalitas saeculi ubi alii veniunt, alii recedunt: sed qui in Christum credit, transit pede in se humilis, non equo superbus. Ibi laetabimur. (Ibid.) Vel sic: Terribilia sunt opera, etc., usque ad et in his laetantur Christiani. In ipso. (Ibid.) Quando erit omnia in omnibus, vel in ipso qui dominatur, in virtute sua.

  VERS. 7.-- Non exaltentur. (Ibid.) Pro lege quasi plus illis debeatur. Omnes enim peccaverunt, etc. (Rom. III.)

  VERS. 8.-- Benedicite. (CAS.) Diapsalma. Monet gentes benedicere Deum, qui licet probet tribulationibus, tamen ducit ad regnum; haec enim videntur obviare promissae resurrectioni. Auditam facite. 113.0939A| (AUG.) Palam, ut qui diligit Deum, diligit et proximum. Vocem laudis ejus. Quam dicit Pater de Filio: Hic est Filius meus.

  VERS. 9.-- Qui posuit animam. (Ibid.) Enumerat hic quibus causis debeat praedicari.

  VERS. 10.-- Quoniam probasti nos. (AUG.) Non dedisti in commotionem. Quoniam probasti, non in praeceps dedisti, probasti adversis, igne charitatis, qui non sinit sentire tormenta, vel, igne tribulationis nos examinasti, etc.

  VERS. 12.-- Laqueum. (AUG.) Non qui decipit, sed qui probat. Transivimus. (CAS., AUG.) Tu haec omnia, et nos, etc., usque ad hoc in tentationibus nobis fit.

  VERS. 13.-- Introibo. (CAS.) Ecce quae bona contra 113.0939B| praecedentia mala, ut roboret. In holocaustis. Id est, ut me offeram conspectui tuo, etc., usque ad sed se quod charius est substraxit.

  VERS. 14.-- Distinxerunt. (AUG.) Distinguit, qui se dicit nihil esse, Deum omnia; et, se eo egere, non illum se. Et locutum est os meum. Quem prae omnibus manifestavi praevalere omnibus aliis votis in tribulatione mea, non victus tribulatione.

  VERS. 15.-- Holocausta medullata. Meipsum cum medullis intimi amoris. Incenso arietum. (Ibid.) Vel, cum incenso, quod est oratio; et arietibus, quia duces gregis maxime orant pro grege. Cum incenso. (HIER., AUG.) Cum oratione Apostolorum, quia Deo placet quod traditione eorum fit. Vel cum incensione et destructione bestialitatis et repugnantiae. 113.0939C| Boves; cervicositatem; cum hircis, petulantiam; haec in me mactando vitia. Offeram tibi boves. (AUG.) Si offeruntur triturantes, non remanent tamen peccatores: sed per poenitentiam sanati offeruntur; et ipsi non per se, sed potius adjuncti bobus, quia fecerunt sibi amicos de mammona iniquitatis.

  VERS. 16.-- Venite, audite. Diapsalma. Jam expositis omnibus, item monet non tam rudes, sed devotos, ut exemplo suae liberationis amplius confidant in Domino: benedicens eum de exauditione. Ita ego facio, et o vos gentes, venite.

  VERS. 17.-- Ad ipsum ore meo clamavi. (CAS.) Exponit quanta fecit animae suae, subdens: Ad ipsum, etc. Hoc fecit animae meae, ut clamarem ad ipsum, cum gentes ad idola: et quod extra loquor 113.0939D| intus habeo, et non iniquitatem, quia sic puritas orationis, auditur. Clamavi et exaltavi in corde. (AUG.) Id est, ipsum publice praedicavi, et in secreto confessus sum. Quod in ore, hoc et in corde habeo: tamen holocausta medullata offeram. His duobus perfectus est Christianus.

  VERS. 18.-- Meo. Suum est, quod non est perversum; proponit merito, ut discant prius laborare quam praemium quaerant.

  VERS. 20.-- Orationem meam, etc. Haec duo connexa sunt; si non suspenditur oratio, nec protelatur misericordia.

PSALMUS LXVI.

In finem. (CAS.) Post canticum resurrectionis, deprecationem 113.0940A| suam Propheta subdit, ut benedicti ad Dei cognitionem ducantur. Prophetat benedictionem omnium per adventum Christi. (AUG.) Quia in praecedenti psalmo monuerat nos benedicere Deum; quod non possumus, nisi ipse prior benedicat nos; ideo hoc precatur benedici, dicens: Deus misereatur nostri et benedicat, etc.

VERS. 2.-- Deus misereatur. (Ibid.) Prior est benedictio Dei, quae est quasi pluvia terram nostrae mentis irrigans: inde nos benedicimus eum, quod quasi fructus est, et in utroque nos crescimus, non ipse. Dicat ergo desiderans pluviam Dominicae benedictionis: Deus misereatur, etc. Deus misereatur nostri et benedicat. (CAS.) Sed qui multi volunt, etc., usque ad et quia cognoscitur in gentibus Christus: 113.0940B| Confiteantur, etc. Benedicat nobis. (Ibid.) Benedicit Creator creaturae, multiplicando, numero et merito. Benedicit creatura Creatori, eum corde, voce et opere, laudando, et omne bonum, quod habet, ei ascribendo.

VERS. 4.-- Confiteantur tibi populi, Deus. (Ibid.) Post notitiam hortatur confiteri pro directione et judicio.

  VERS. 5.-- Laetentur et exsultent. (AUG.) Quia jam confessi non timent futura judicia, quibus Christus est advocatus, non judex, laetentur.

  VERS. 6.-- Confiteantur tibi populi, Deus. (CAS.) Eadem admonitio ad aliud tendens, quia terra dedit fructum, et si idem initium sensus, tamen ad diversa tendit.

  113.0940C| VERS. 7.-- Terra dedit fructum suum. (HIER.) Mariae Christum, etc., usque ad: Sed non illa sola hoc debet, imo, Benedicat etiam nos. Deus, Deus noster. (Ibid.) Ter trinitas, eum, unitas. Et metuant eum. (CAS.) Metus inter beneficia postulatur, ut credita caute custodiantur: Timor Dei incipit, et consummat; qui timere novit, amare non desinit.

PSALMUS LXVII.

VERS. 1.-- In finem. (CAS.) Psalmus David prophetae de exsultatione Christi et Ecclesiae hic et in futuro, ut omnes Deo cantent. Surgente Christo, quasi elevata arca, etc., usque ad verbis his similibus Moyses usus fuisse dicitur.

VERS. 2.-- Exsurgat Deus et dissipentur. (Ibid.) 113.0940D| Confidenter optat quod scit futurum. Et fugiant qui oderunt. (HIER.) Vel de poenitentibus legi potest, etc., usque ad ut lacrymis poenitentiae admoto igne Spiritus sancti duritia eorum solvatur. Qui oderunt. (AUG.) Pertinaces a praesentia tollantur ejus, qui ubique praesens; grave maledictum, ut velint et conentur, quod nullatenus fieri potest.

VERS. 3.-- Sicut deficit fumus. (CAS.) Fumus ex flamma ascensu vanescit; ita peccatores ex flamma nequitiae fumiferas actiones producunt, et ipsa elatione deficiunt. Sicut fluit. (AUG.) De poenitentibus dici potest; vel in judicio a facie Dei tollentur mali: qui erit ignis ad poenam impiorum, et lumen justorum.

  113.0941A| VERS. 4.-- Epulentur. (CAS., AUG.) In deliciis, quae sunt in conspectu Dei. Et delectentur, hoc potest eos delectare, quod laeti sunt quia non est finienda eorum laetitia.

  VERS. 5.-- Cantate Deo. (AUG.) Convertit se ad eos, quibus tantam spem dedit et hortatur. Qui ascendit. Non eum excipiet nova vita, nisi vetus occiderit; vel, resurgendo casum corporis vicit. Super occasum. (CAS.) Occasus mortis cadit illi, super quem sol justitiae oritur. Et ne dubites quis iste sit, quia Dominus nomen illi essentiale, quem Judaei ut communem hominem occiderunt. In conspectu. Consideratio praemii futuri aerumnas mitigat.

  VERS. 6.-- Orphanorum. (AUG.) Quibus mortuus est pater, mundus et diabolus, et mater concupiscentia. 113.0941B| Viduae, quibus error maritus moritur; in quibus habitat Deus, quos colligit, quos trahit, quia de viduis et orphanis facit sibi templum, in quo est.

  VERS. 7.-- Deus qui inhabitare. (HIER.) In Hebraeo habetur: Dominus autem inhabitare facit monachos in domo, in quibus non cohabitat peccatum. Unius moris. (AUG.) Unanimes, unum sentientes, etc., usque ad non meritis, unde subdit: Qui educit vinctos. Educit vinctos. (CAS.) De inferno ligato diabolo. Qui exasperant. Blasphemos in Deum. Vel persequendo in sepulcris in carnalibus fetidis sepulti, ut nec velint nec possint ambulare. Exasperant. (AUG.) Resistendo justitiae, cum omnino sint mortui in operibus mortuis; vincti vero volunt ambulare, nec possunt; hi solvuntur per gratiam, illi resuscitantur.

  113.0941C| VERS. 8.-- Deus, cum egredereris. (CAS.) Diapsalmus de verbo Evangelii per egressum Christi. Deus, cum egredereris. Vere educis, quia praefiguratus est egressus ejus coram Israel, dum in columna nubis et ignis apparuit in deserto, et manna satiavit. (AUG.) Egressus dum apparuit hominibus per humanitatem, vel dum educit vinctos, id est, suscitat. Transiit in desertum, cum ad gentes venit. (BASIL.) Egredereris. Quasi dicat: cum transiturus esses solitudinem illam, quae nondum lucis splendorem acceperat, terram quidem concussisti ac commovisti, coelitus vero gratiae tuae guttas distillasti.

  VERS. 9.-- Terra mota est. Quia tunc terreni videndo tanta mirabilia moti sunt. Coeli distillaverunt 113.0941D| a facie Dei: Manna, dum in modum stillicidii, manna descendit a facie Dei, cujus praesentia per columnam noscebatur. (AUG.) Mons Sina a facie Dei fumavit, (secundum aliam litteram) quando Moyses ibi legem accepit.

VERS. 10.-- Pluviam. Hoc est quod coeli distillaverunt manna, voluntariam quae satisfaceret voluntati illius gentis avide comedendi. Segregabis Deus haereditati tuae. Quia non aliis gentibus dedit, quod tunc Judaeis. Infirmata, etc. Ad tempus, dum Christo non credidit. (CAS.) Perfecit. Deus haereditatem suam, dum gentes in supplementum admisit. Subdit unde perfecit.

VERS. 11.-- Animalia. Id est, gentes tuae, dum 113.0942A| credunt, habitant in haereditate, id est, in Ecclesia. Quae sunt animalia exponit. Parasti: praedestinatos dicit, quia ab origine mundi praeparati sunt. (AUG.) Vel, mons Sina a facie Dei Israel, subaudi distillavit, etc., usque ad in quo superabundavit gratia. (CAS.) Haec mystice, sed secundum figuram, etc., usque ad mittit ergo ad mysterium. (AUG.) Quidam libri non habent mons, sed a facie Dei Sina Israel; id est, qui legem dedit populo Israel: quia qui legem dedit per Moysem, qua terreret, dedit et benedictionem per Apostolos, qua liberet. In dulcedine (CAS.) Dulcedo est, qua bonum fit, non timore poenae, sed delectatione justitiae.

  VERS. 12.-- Dominus dabit verbum. Virtutes multas evangelizantibus verbum.

  113.0942B| VERS. 13.-- Rex virtutum. (HIER.) Apostolorum, vel dilecti. (CAS.) Pater est rex angelorum, quibus imperat et ipse dilectus. (AUG.) Rex virtutum dilecti. Filii, id est, pater vel more veteris Scripturae Christus rex virtutum; Christi, id est, suarum, ut fecit Moyses, sicut praecepit Dominus Moysi. Dilecti, dilecti. (CAS.) Repetitio dilecti ad commendationem; sed non est haec repetitio in omnibus libris, sed sive sit, sive non, hic est sensus, dilecti non solum ad alia, sed etiam ad dividenda spolia, quae dividendo, speciosam fecit Ecclesiam.

  VERS. 14.-- Si dormiatis. (AUG.) Dormire inter medios cleros est in auctoritate duorum Testamentorum requiescere et pacifice acquiescere. Pennae columbae deargentatae, praedicatores quorum praedicatione 113.0942C| in coelum fertur gloria Ecclesiae. Columbae (AUG., CAS.) Columba Ecclesia, etc., usque ad praedicatione in coelum fertur. Et posteriora. (AUG.) Ubi radices alarum etc., usque ad vigor sapientiae est charitas. Inter medios cleros. (AUG.) Latinae linguae esset inter cleros, etc., usque ad vobis erunt pennae ambiguum est.

VERS. 15.--(CAS.) Diapsalmus, dum discernit, de donationibus Christi ascendentis, qui solus potest, et non alius. (AUG.) Dum gratia Spiritus sancti reges discernuntur, etc., usque ad et in eum credentes proteguntur.

VERS. 17.-- Mons Dei mons pinguis. (AUG., CAS.) Commendationem montis subdit, etc., usque ad Hic enim est mons qui in Ezechiele vulnerat principem 113.0942D| Tyri. Beneplacitum est Deo, etc. (AUG.) Etenim Dominus habitabit eum in finem, id est usque ad terminum majestatis suae, qui est finis sine fine, et plenitudo omnium. Etenim Dominus habitavit. Nullus ut iste, quia iste mons, scilicet Dominus, habitabit illos montes usquequo ducat in finem, id est, in se Deum contemplandum. Alii autem montes sunt currus per quos vehitur Deus in universum mundum. Currus, quia unanimes copulati charitate, quos ad ministerium voluntatis suae moderatur Deus, decem millibus, innumeris populis; multitudo sanctorum.

  In finem. Quia personaliter unitus est ei, in quo habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter.

  113.0943A| VERS. 18.-- Millia laetantium. (AUG., CAS.) Magnam multitudinem significat sanctorum, etc., usque ad et ideo laetantur. Sina in sancto (CAS.) Est mons in quo data est lex. Dicitur mandatum in quo requiescit Dominus, quia in sanctis mandatis ejus praesentia solet contueri. In Sina. (HIERON.) Vel in Sina sancto, id est, qui in Sina monte olim dedit legem, ipse idem est in sancto, id est, in Christo, qui est Sanctus sanctorum.

  VERS. 19.-- Ascendisti. (AUG.) Qui propter nos erudiendos descendit. In altum. Super omnes coelos. Cepisti captivitatem. (CAS.) Prius apud inferos captos: haec sunt spolia, similitudo triumphi; accepisti dona in hominibus a patre, id est, homines. Vel dedisti, secundum quod Deus, dona hominibus, 113.0943B| quod etiam fit in triumphis.

  Cepisti captivitatem. (AUG.) Unde captivi dicuntur, quia capti retibus Petri, et sub leve jugum missi: unde in hoc curru sunt millia laetantium; non plorantium.

  Accepisti. Paulus apostolica auctoritate, etc., usque ad: Quod uni ex minimis fecistis, mihi fecistis.

VERS. 20.-- Quotidie. (Ibid.) Quia quotidie captivat captivos usque in finem saeculi. Et quia currum illum ducit in finem, addit prosperum iter. Iter. Cursum vitae, quae vere prosperum, cum dux sit salutaris.

VERS. 21.-- Deus noster. (CAS.) Diapsalma. Exponit operationes, quae ex supradictis eveniunt: conquassatio inimicorum, conversiones peccantium; 113.0943C| martyria ab utroque sexu. Salvos faciendi. (AUG.) Commendat gratiam, quia nullus salvus nisi per eum; sed ne dicas, Cur ergo morituri? patienter fer, et mortem non indigneris quia et Domini, qui sine peccato fuit, exitus non alius, quam mortis, tamen voluntate, ne homo timeret mortem. Exitus mortis. (CAS.) Id est, resurrectio, ne queraris de morte, quia Christus inde exivit, et inde exire dedit. Ne mala pertinacium credas impunita, subdit, verumtamen capita, superbiam, vel auctores Judaicae sectionis, vel seditionis, vel haeresis.

  VERS. 22.-- Verticem capilli. (Ibid.) Versutias inanium quaestionum, quae tales inimicitias calumniarum quaerunt, ut capillos videantur perscrutari.

  VERS. 23.-- Ex Basan. (AUG.) Id est, confusione, 113.0943D| etc., usque ad ad eos, qui erant desperatissimi.

  VERS. 24.-- Pes tuus. (Ibid.) Id est, ut qui prius erant inimici, fiant pes tuus, praedicando usque ad sanguinem, scilicet, usque ad mortem: et canes, pro Deo latrantes, qui edunt de micis, etc. Pes tuus. Illi soli ad officium regiminis assumendi sunt, qui quod percipiunt, aliis praedicant, qui manibus honorum operum exsequuntur, quod ore praedicant, vel docent; unde in Levitico: Os turturis retorquetur ad ascellas.

In sanguine. (BASIL.) Quoniam ostendit Deum, etc., usque ad: et cum eos vincerem, aspersa sunt vestimenta mea. Canum. (AUG.) In magno sacramento eos ducere jussus est Gedeon, qui ut canes 113.0944A| aquam lamberent, trecentos tantum et non plures, in signo crucis propter thau, quae trecentos significat. Ab ipso. Quasi si quaeras unde tantum bonum, ut canes ejus sint cujus erant inimici? ait: Ab ipso, id est, ejus gratia, non a seipsis.

  VERS. 25.-- Viderunt ingressus tuos, Deus. (Ibid.) Vel visi sunt gressus tui, Deus, quibus venisti in mundum. Haec gratia latebat in Veteri Testamento: modo patet, cum missus Filius annuntiatur in gentibus. Qui. Deus. Est in sancto, corpore, licet perfidi non videant, secundum quod passus. In hoc etiam, patiendo vel credendo, praevenerunt eos principes, vel praevenerunt ad te laudem.

  VERS. 26.-- Principes. (BASIL., EUTHYM.) Apostolos Principes appellat, etc., usque ad et praedicatione 113.0944B| illos consecuti sunt. In medio. Ministri praepositi novarum ecclesiarum Deum laudantium, carne domita et corio siccato ab humore peccati, et extenso a ruga duplicitatis.

  VERS. 27.-- In ecclesiis benedicite. (CAS.) Diapsalma. Precatur et affirmat, ut haec inceptio dilatetur et confirmetur, pro qua et haeretici destruantur. (AUG.) In ecclesiis. Haec sunt juvenculae tympanistriae, ne quis carnaliter choros luxuriae cogitet. Ecclesiae quippe sunt adolescentulae nova gratia decoratae. In ecclesiis, non alibi, non in aliis conventiculis. De fontibus Israel. (CAS.) Ut ad eorum imitationem praedicetis, quae decet: quia sunt principes fidei, spei et charitatis, et per hoc Benjamin, id est, filius dextrae.

113.0944C| VERS. 28.-- Ibi Benjamin, etc. Principes, etc. (Ibid.) Per nomina tribuum, Christum et Aposto os indicat. Ibi, scilicet in templo Jerusalem vel in Ecclesia. Interpretatio etiam nominum Ecclesiae convenit. (CAS.) Forsan ex his tribubus fuerunt Apostoli, etc., usque ad: confessio in fide, fortitudo in spe, latitudo in charitate. In mentis excelsu, seu, ut proprie est Graeca dictio, etc., usque ad ut fidelis ac prudens distributor, divisit.

  VERS. 29.-- Manda Deus virtuti tuae. (Ibid.) O Deus, notifica Filium, quasi quod enuntio futurum, perfice. Vel, virtuti tuae, id est, fortibus tuis injunge, ut te annuntient. Vel, o Pater, manda tuum opus virtuti tuae, Filio, vel Spiritui sancto. (AUG.) Commendat enim Deus charitatem suam in nobis, quoniam, 113.0944D| cum peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est: quod bene et confidenter orat. Confirma hoc, Deus, quod operatus es. Incipiendo.

  VERS. 30.-- A templo tuo in Jerusalem. Quae est libera, mater nostra, quae est templum, a quo omne datum optimum; ab illo ergo templo. Reges terrae. Vel speciales tibi offerent munera, id est, sacrificia laudis. Sed quia huic laudi obstrepunt haeretici.

  VERS. 31.-- Increpa feras arundinis. (AUG.) Id est, eos qui moventur omni vento doctrinae. Ut excludant eos qui probati sunt. Hoc est quod Apostolus ait: Qui probati sunt, manifesti fiant (I Cor. XI); vel a vaccis excludant probati. Nam stabiles, fortes, et graves non habent seducere: In populo gravi laudabo 113.0945A| te. Dissipa. Increpa feras, et etiam dissipa dissentientes. Gentes quae bella volunt. Haereticos et alios eis consentientes, quos gentes vocat, propter genera diversarum sectarum, ne ibi series successionum confirmet errorem.

VERS. 32.-- Ex Aegypto, Aethiopia. (AUG.) Aegypti vel Aethiopiae nomine fidem omnium gentium signat, a parte totum. Non ergo ex solis Judaeis, sed de gentibus praecones futuros prophetat. (HIER.) Aethiopia Gentilitas nigra peccatis, festinat manus dare Deo. Similitudo a victis, qui armis depositis eas dant victoribus, ne intereant. Praeveniet manus ejus. (Ibid.) Id est, vindictam ejus, per confessionem, ne manentes in peccatis puniantur.

  VERS. 33.-- Deo regna. Ut Deo sit in principio 113.0945B| sequentis versus. Vel magis in fine praecedentis versus est, Deo. Commendaturque fides (quasi, non praecedentibus operibus justificatur homo) quae per dilectionem incipit operari. Credet ergo Aethiopia Deo, et sic praeveniet opera ejus, id est, Aethiopiae, quod in Graeco non est ambiguum, id est, credendo in Deum, praeveniet opera sua. Vel ejus Aegypti Deo, id est, in Deum. Regna terrae, cantate Deo. (AUG.) Decursis omnibus, quae jam impleta cernimus, hortatur ad laudem Christi, et futurum ejus adventum praenuntiat.

  Psallite. (CASS.) Diapsalma. Psallite: veniet qui ascendit, ubi sanctos consummabit.

  VERS. 34.-- Ascendit. (Ibid.) secundum quod homo. Nam secundum quod Deus, Patri aequalis, 113.0945C| super coelum coeli, excelsiores creaturas, ut nihil supra se haberet. (HIER., CAS.) Oriens. Verbum a Patre genitum. Et ascendit ab oriente Virtute Verbi.

  Ad orientem. Locum expressit, ubi surrexit et unde ascendit.

  (AUG.) Ad orientem, nostrae illuminationis. Vel quia Jerusalem est in Oriente. Voci suae. (Ibid.) Qui fuit humilis in passione: dabit vocem virtutis in communi resurrectione. Vocem virtutis. (CAS.) Efficaciam resuscitandi omnes mortuos.

  VERS. 35.-- Magnificentia ejus et virtus. (AUG.) Quoniam jam tunc non erit commistio malorum, inde evidens erit magnificentia ejus super verum Israel. In nubibus. Quia non solus veniet ad judicium, sed 113.0945D| cum senioribus populi, qui sunt nubes: quas ne aliter acciperes, addit: Mirabilis in sanctis.

  (EUTHYM.) Per nubes. Hic ipsos Apostolos intelligit, veluti supra exsistentes, atque eminentes a terrenis negotiis, ac veluti spirituali aqua plenos, quam ex sancti Spiritus profundis hauserunt, ut animarum arva ac campos, hoc est, ut ipsos credentes, irrigarent.

VERS. 36.-- Ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus. (CAS). Magna promisit, ne quis pro humana infirmitate desperet se ad tanta praemia pervenire.

PSALMUS LXVIII.

VERS. 1.-- In finem. (AUG.) Commutatus est ex 113.0946A| forma Dei in deterius Adam, etc., usque ad pati secundum Graecos. (CAS.) Quartus psalmus qui latius de passione, et resurrectione. Agitur de causa commutationis, id est, passione Christi. Hic loquitur Christus caput et corpus. Salvum me fac. Primo, precatur salvus fieri, quia multa patitur, quantum ad se gratis, sed quod alius rapuit, ipse solvit. Haec est vox grani sinapis contempti, dum in horto obruitur, quod crescit in magnum olus: hoc fuscum et aspernabile prorsus. Sic et Christus, de quo: Vidimus eum non habentem speciem neque decorem, sed tamen occupavit faciem terrae, factus mons magnus.

Aquae usque ad animam meam. (AUG.) Id est, turbae, etc., usque ad ultra quam non habent mali quid eis faciant.

113.0946B| VERS. 3.-- In limo. (AUG.) Homo factus est delimo terrae, etc., usque ad id est, virtus carnis evadendi passionem. Substantia. Dicuntur divitiae, etc., usque ad id est, non inveni in eis quod feci. Veni. Quia sponte. In altitudinem. Profundum insani populi.

VERS. 4.-- Laboravi. (AUG.) Diu clamavit: Vae vobis! Scribae et Pharisaei, ut raucus quantum ad illos, quia non est ab eis intellectus. Clamans, etc. (CAS.) Laborat, cujus votum non impletur. Oculi mei. Ut oculi duorum eum in via non agnoscentium, quibus factum est extra quod erat intra, id est, caecitas quae in corde facta est et in oculis. Dixerunt enim: Sperabamus quod redempturus esset Israel (Luc. XXIV.) [AUG]. Sed spem eis reddidit, etc., usque 113.0946C| ad quia perditi fuissent. Dum spero. (CAS.) Causa subditur, praestolor misericordiam, non exoro potentiam.

VERS. 5.-- Multiplicati. (AUG.) Quod prius typice, nunc in re aperte dicit. Super capillos. Pro infinito, vel plures sunt his qui sunt ornatui. Rapui. Rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem: rapuit Adam, praesumens, ut diabolus, de divinitate.

VERS. 6.-- Deus, tu scis. (CAS.) Quia pro aliis solvit, precatur, exspectantes antiquos, et quaerentes alios, scilicet, modernos, in se non frustrari, cum tanta tam aequanimiter ferat.

Insipientiam. (AUG.) Ex membris. Vel, quod stultum 113.0946D| est Dei, sapientius est hominibus. Quod in me irriserunt, qui sibi sapientes videbantur, tu scisti quare fieret irrisio, scilicet, talis et mors (CAS.) Insipientiam. Quod mei ignari Dei, hi sunt qui commutantur in sapientes et justos.

  VERS. 7.-- Non erubescant. (Ibid.) Quae solverit, exponit; hic ostendit quod superius de membris dixerat. (AUG.) Non erubescant, id est, non dicatur eis: Ubi est Christus vester? vel non prematur Ecclesia, ut filii erubescant. Qui exspectant. (CAS.) Quod oculis videre non potuerunt prophetae et justi. Ne ergo aliter eveniat quam Spiritus sanctus per eos praedixit, sequitur: Deus virtutum, cui nihil est impossibile. Deus Israel. (AUG.) Ut qui Deitatem ejus intueri 113.0947A| possunt, non seducantur infirmitate ejus carnali.

  VERS. 8.-- Quoniam propter te sustinui opprobria. (CAS.) Congregat in unum multa quae pertulit, ad invidiam in Judaeos excitandam; opprobrium, in Beelzebub ejicit daemonia, potator, vorax. (Matth. XI.)

  Operuit. Hoc solet evenire in bono laceratis, qui solent tanto amplius ad tempus effici tristes quanto cognoscunt in se iniqua confingi.

  VERS. 9.-- Peregrinus. Vel hospes, qui in domo ad tempus recipitur; non ut frater charissimus, quod eram.

  VERS. 10.-- Zelus domus tuae comedit me. Quando funiculo vendentes ejecit. Quid istum zelum sequitur, 113.0947B| subjungit: Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Quia increpati Judaei convicia, quasi tela, super eum miserunt, ut: Nonne hic est filius Joseph? (Luc. IV.) Exprobrantium tibi. Quando dixerunt: Nunquid potest Deus parare mensam in deserto? (Psal. LXXVII.) Isti sunt dii tui, Israel (Exod. XXXII). Unde nunc dicit eadem convicia cadere super se, quae olim exprobrabant, ut ex consuetudine impia videas eos et non noviter hoc fecisse.

  Ceciderunt. (CAS.). Cadunt super nos mala, quando non possumus vitare illa: ceciderunt igitur, id est, effectum habuerunt.

  VERS. 11.-- Et operui in jejunio, etc. (AUG.) Praeelegi jejunare potius quam fel et acetum accipere; 113.0947C| id est, veteres et amaros, qui non intrant in corpus ejus. (CAS.) Et operui. Non exercui potentiam vindicando. Et factum est, quod patuit in sputis, in opprobrium. (AUG.) Detrahentium et derisorum.

VERS. 12.-- Et posui. (AUG.) Illis carnem apposui, in quam saevirent, et occului Deitatem. Cilicium. (AUG., HIER.) Mortalis caro, ut de peccato damnaret peccatum.

  Cilicium, lugubris caro, ut quando flevit super Jerusalem (Luc. XIX), et pro Lazaro (Joan. XI).

  In parabolam. (AUG., HIER.) Irrisoriam, ut cuilibet maledicendo, dicerent: Sic tibi contingat ut crucifixo. Vel, quia parabolas eos docebam; unde: Vobis datum est nosse mysterium Verbi Dei, caeteris autem in 113.0947D| parabolis. Et tunc adversum me loquebantur.

VERS. 13.-- Qui sedebant. (CAS.) In porta sedent, qui conventibus hominum sedula curiositate miscentur. Dicit ergo passionem suam Judaeorum esse fabulam, ut nullus exciperetur, qui hujusmodi locutionis esset alienus; unde Cleophas ait: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et ignoras, etc. (Luc. LXXXIV).

  In porta. Civitatis: ubi solent judices sedere ad judicandas causas, id est in publico judicio.

  (HIERON.) Sicut Scribae et Pharisaei habentes clavem scientiae: sed nec intrantes, nec alios intrare sinentes.

  Et in me psallebant. (CAS.) De me aiebant in publicis 113.0948A| conventibus, et in conviviis psallebant: irrisio mea erat psalterium. Qui bibebant vinum. (AUG.) Qui inebriantur temporali voluptate. Vel, (CAS.) in Deum probabili opere psallant, qui vinum spirituale bibunt.

VERS. 14.-- Ego vero. (CAS.) Praedictis malis opposita est oratio pro parte sua, ut discamus non rixas, sed orationes opponere jurgiis. Tempus beneplaciti. (AUG.) Ideo nunc est tempus beneplaciti et reconciliationis per incarnationem, per sanguinem, per mortem; deinde quomodo hoc tempus provenerit, exponit: In multitudine misericordiae. In veritate. Praemisit de misericordia, nunc subjungit de veritate, quia universae viae misericordia et veritas misericordia, dimittendo peccata; veritas, reddendo promissa.

  113.0948B| VERS. 15.-- Ut non infigar. (AUG.) Mente, supra dixit infixum corpore; dicitur hoc ex infirmitate membrorum. De luto, id est, lutosis desideriis. De profundis aquarum. (CAS.) Judaei malignitate consilii profundi sunt, seditionibus turbulenti.

VERS. 16.-- Profundum. (CAS.) Peccatorum, quod deglutit animas; unde: Peccator cum venerit in profundum peccatorum, contemnit (Prov. XVIII). Haec pericula membris ejus imminent. Neque urgeat super me, etc. (AUG.) Et si cecidisti, non claudit super te puteus os suum, si non claudis os tuum; sed confitere et dic: De profundis clamavi ad te, Domine, et evades. Claudit super illum, qui in profundo contemnit, a quo mortuo, velut qui non sit, perit confessio.

  113.0948C| VERS. 17.-- Exaudi me, Domine, etc. (CAS.) Periculis hominum expositis, voce eorum precatur: Exaudi me, Domine, quia benigna misericordia, non quia merui. Benigna. (AUG.) Suavis est tribulato misericordia, ut panis esurienti. Venit tribulatio; differt Deus subvenire, ut moveat desiderium, et sit dulce auxilium; quod cum fit, jam non est quo differat.

  VERS. 18.-- A puero, etc. (AUG.) quolibet sancto, parvo, non superbo; a quo superbiam tollit disciplina tribulationis.

VERS. 19.-- Propter inimicos, etc. (AUG.) Ut confundantur liberatione mea, etc., usque ad unde ipse Nabuchodonosor conversus Deum praedicat. Propter inimicos. (ID.) Hoc ad apertam, ut caro resurgat, et 113.0948D| ascendens spiritum mittat; unde inimici conversi sunt, quibus non proderit, si solam animam liberaveris.

VERS. 20.-- Tu scis improperium. (ID.) Quia quare sint ista mihi, tu nosti, illi non norunt. Et quia ipsi in conspectu tuo sunt, ista nescientes non poterunt confundi vel corrigi, nisi manifeste eruas. Et ideo ait: Propter inimicos. (ID.) Improperium, vel opprobrium, etc., usque ad sed adjuvando perficiat. Reverentiam. (ID.) Alii ignominiam, ut alapas, flagella, et quod Pilato tanquam reus traditus est: haec non pro suo reatu, sed pro nobis sustinuit, ut in talibus nos instrueret.

  VERS. 21.-- In conspectu tuo. (CAS.) Invidiam ex 113.0949A| citat contra eos, ut tantum scelus praesente Deo committerent.

  Cor meum. Quia voluntate sustinuit, secundum illud: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum.

  VERS. 21.-- Qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. (AUG.) Contristati sunt discipuli et mulieres quae super eum flebant, sed non simul. Carnaliter enim contristabantur de vita mortali, quae erat mutanda morte, cum deberent cum eo contristari de caeteris, qui medicum occidebant, quod nemo tunc fecit.

  VERS.--22.-- Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. (AUG.) Quod non inveni simul tristes et consolantes, hoc fuit mihi 113.0949B| fel amarum propter moerorem.

  Acetum, etc. Id est, acidum, propter vetustatem eorum. Legitur in Evangelio fel ei oblatum, sed in potu, non in esca. Mystice ergo dicitur, id est, super escam suavem quam cum discipulis acceperat, quae est esca unitatis Christi, injecerunt fel: quod adhuc hodie facit, et gravius peccat contemptor sedentis in coelo, quam qui crucifixit ambulantem in terra. Dant bibendum amarum potum, qui male vivendo scandalum faciunt Ecclesiae, ut haeretici.

  Gustavit Dominus, docens et nos gustare, id est, pati tales: sed non bibit, quia non possunt tales in corpus ejus recipi. Mystice ergo hoc praedicitur, sicut et mystice factum est in passione.

  113.0949C| (CAS.) Et dederunt. Haec est consummatio passionis; cum dixisset: Sitio, fel cum aceto obtulerunt, hoc facto mores suos amarissimos indicantes.

VERS. 23.-- Fiat mensa. (CAS.) Prophetia contra adversarios. (AUG.) Fiat mensa. Mensa, Scriptura: hanc Judaei habuerunt, dum mandatum Dei coluerunt; postquam a lege jejuni sunt, haec mensa coram ipsis gentibus data est, ut gravius dolerent.

  In laqueum. Ut qui littera legis alios stringebant, in ea obligati caderent. In retributiones. Quia illis ablata, et gentibus data. Malorum fuit retributio, dum nolentes in ea epulari, ab ea sunt exclusi. In scandalum. Quia deserentes pacis auctorem, rixas sibi et prava opera concitant.

  113.0949D| VERS. 24.-- Oculi. (AUG.) Doctores qui praeeunt. Obscurentur, id est, lumen scientiae perdant. Et dorsum eorum, etc. Id est, minores. Cum enim lumen scientiae perdunt qui praeeunt, ad portanda peccatorum onera, et ad appetenda terrena inclinantur sequentes; vel, dorsum, mens eorumdem Semper hoc de illis qui non poenitent.

  VERS. 25.-- Effunde, etc. (CASS.) Ut in morem fluminis sit copiosa.

  Comprehendat. Ut non liceat effugere.

  VERS. 26.-- Fiat habitatio. (AUG.) Hoc jam in manifesto, etc., usque ad in quo superbierunt contra Deum. In tabernaculis. (CAS.) Templo et regio palatio. Ad hoc ponit inhabitare, quod fit devotae 113.0950A| mentis affectu; ad domos habitare, quod fit corporea mansione.

VERS. 27.-- Tu percussisti. (CAS.) Non sua culpa: percussisti passione, ad salutem gentium; hoc illi crudeli voto impleverunt.

  Et super dolorem. Quia erat pro perditione eorum.

  Addiderunt. Inferre mortem. Vel super dolorem vulnerum meorum, id est, quae mihi infixerat lancea, et clavis, addiderunt custodes sepulcri.

  VERS. 28.-- Appone iniquitatem super iniquitatem, etc.) (AUG.) Iniquitas eorum fuit, ut hominem occiderent, et super hoc apposuit Deus, ut Filium suum occiderent, ut sicut servos praemissos, ita ipsum haeredem.

  113.0950B| VERS. 29.-- Deleantur, etc. (ID.) Quia scriptos se putant, etc., usque ad et staturos ad dexteram. De libro viventium, etc. (CAS.) Notitia Dei, quae praedestinavit ac vitam, quos praescivit conformes fieri imagini Filii sui. Non sic tamen accipiendum est, tanquam in hoc libro aliquem scribat Deus, quem postea deleat: sed secundum spem illorum, qui scriptos se putant.

  VERS. 30.-- Ego sum pauper, etc. (CAS.) Hic dispensationem incarnationis et sanctitatem propositi exponit, dicens: Quis finis passionis? Dolens. (AUG.) Hoc secundum caput, pro omnibus dolet: unde: Dolores nostros ipse portavit (Isa. LIII), quod nullus alius. Ideo dicit:

  VERS. 32.-- Et placebit. (CAS.) Laus puri cordis 113.0950C| plus placet quam mactatio pecudum. Vitulum novellum. (AUG.) Pro peccatis offerebatur novellus vitulus, qui significabat novitatem secuturam; quae defensionem habet in cornibus, munimen pedum in ungulis (per quas aspera saeculi calcet); producentem, quia fidelis quotidie virtute Dei augetur. (AUG.) Vitulus ungulis terram excitat, sic qui non contradicit, sed tamen terrenum abjecte sapit, ungulis excitandus est: et super hunc vitulum placebit laudatio mea cum angelis, ubi nec adversarius erit ventilandus, nec piger de terra excitandus.

VERS. 33.-- Videant. (CAS.) Quod oblatio jam est in mente, non in rebus, ubi pauper aequatur diviti. Et, o pauperes, hoc tamen contuitu Dei facite, quaerite Dominum. Vel, ut videatis, quaerite Deum, 113.0950D| escam mentis. Vinctos. (AUG.) Qui ultra necessaria quaerit, compedes onerat; sed sufficit diei malitia sua. Vinctos. (ID.) Vinctos mortalitate, qua Dominus offensus servos compedivit: sed inde clamantes audit.

VERS. 35.-- Caelum, terra, mare. (CAS.) Ad litteram, id est, coelestia, terrestria, et natantia, haec laudant, dum ex eis laudatur creator. (ID.) Divitiae sunt pauperis videre creata, et inde laudare creatorem. Laudent illum, etc. (ID.) Quod prius simul, nunc sigillatim monet; vel, laudent coelestia, terrestria, natantia. Et, ut perfecte omnia concludat, addit: Omnia quae in eis sunt: sic omnis creatura ad laudes invitatur. (HIER., CAS.) Ac si diceret: Omne 113.0951A| genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Phil. II). Et omnia reptilia in eis. (CAS.) Omnes modi monstrosi, in peccatis haerentes terrenis.

  VERS. 36.-- Quoniam Deus salvam faciet Sion, etc. (AUG.) In spe fidelis populi finitur constructio Ecclesiae: unde omnis creatura laudare monetur.

  VERS. 37.-- Et qui diligunt nomen ejus, etc. (CAS.) Quid per singula? omnes qui diligunt nomen tuum habitabunt. (AUG.) Hi sunt semen servorum. Iste enim versus exponit praecedentem.

PSALMUS LXIX.

VERS. 1.-- In rememoratione. (CAS.) Memoria duobus modis, etc., usque ad et spem resurrectionis assumunt. (AUG.) Vox tribulatorum pro Christo, etc., 113.0951B| usque ad primo petentes se adjuvari, malos erubescere.

VERS. 2.-- Deus in adjutorium. Monet ut in Deo, non in nobis, gloriemur. (CAS.) Hic omnis petitio affirmatio est, unde non sunt timendae tribulationes. Hic versiculus ante omnes horas in initio praedicitur, quia, cum orare solemus, maxime tentare nititur diabolus, ut muscae morientes perdant suavitatem unguenti.

VERS. 3.-- Confundantur. (CAS.) Confundi, est de perversitate turbari. Revereantur, ne proles a justitia poena sequatur. Qui quaerunt, etc. (AUG.) Diversa sunt tempora in Ecclesia: primo, fuit impetus persequentium, unde, qui quaerunt; modo, remansit malevolentia cogitantium, unde, qui volunt. (ID.)

113.0951C| VERS. 4.-- Avertantur. (ID.) Duo genera sunt persequentium, etc., usque ad exit integer, qui neutro capitur.

VERS. 5.-- Exsultent et laetentur in te omnes. (CAS.) Monet laetari bonos, quos egenos Deus adjuvat et liberat. Semper. Quia non unquam debet cessare a laude ejus. Magnificetur Deus. (CAS.) Nostro more dictum, ubi quis laudibus crescit; quod non Deus, sed nos laudando proficimus.

  VERS. 6.-- Ego vero egenus. (CAS.) Quod hortor, facio, etc., usque ad ubi est dives, semper ambit, desiderat et accipit. Ne moreris. (ID.) Tardum videtur, quod magno desiderio quaeritur. (AUG.) Ne mihi tardius videatur, quod venturus es, quod fit per patientiam; qua qui caret, tardum ei videtur, et 113.0951D| deflectitur ab eo: ut uxor Lot, quae fit statua salis, ut te condiat: exemplo enim tibi est ne retro aspicias.

PSALMUS LXX.
  VERS. 1.-- In finem. (AUG.) De commendatione gratiae, etc., usque ad fere singulis syllabis commendatur gratia.

  Filiorum Jonadab. (ID.) Filiis spontaneis, etc., usque ad qui ex se mali.

  (CAS.) Vel ita, monemur in titulo habere devotionem filiorum Jonadab, etc., usque ad illi vero consueta malitia in obstinatione permanserunt.

  VERS. 2.-- In te, Domine, speravi. Generalis justus 113.0952A| loquitur a principio mundi usque ad finem: totam spem in Deo ponens, gratiam ejus commendat, ne falsa in nobis praesumamus.

  (CAS.) Vel priores captivi sunt in mundo, unde evadi potest: secundi in inferno. Vel, priorum, id est, eorum qui ante capti vitiis, quam filii Christi. Totus hic psalmus gratiam Dei, quae gratis datur, summa intentione commendat.

  VERS. 3.-- Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, etc. Duo promisit, duo alia reddit.

  VERS. 4.-- Peccatoris. (AUG.) Duo sunt genera peccatorum: alii legem acceperunt, ut Judaei et Christiani; alii non, ut pagani.

  VERS. 5.-- A juventute. (CAS.) Id est, a conversione, vel ex quo contra diabolum coepi pugnare. 113.0952B| (AUG.) A juventute, ex quo coepi sperare in te, etc., usque ad juvenis pugnat, sed cadit, nisi sit Deus spes ejus.

VERS. 7.-- In te cantatio. (CAS.) Delectationi est mihi esse in te. Semper. Ut continua sint beneficia. Semper. (AUG.) Et in praesenti, etc., usque ad contra quam nil stat.

VERS. 8.-- Repleatur os meum. (CAS.) Dixit beneficia, nunc petit ut gratias agere possit. Nam si Deus os non replet, non ardet desiderium. Tota die magnitudinem tuam. (AUG.) Id est, sine intermissione, etc., usque ad nomine ergo magnitudinis omnia includit.

  VERS. 9.-- Ne projicias me. (CAS.) De gratia tempore senectutis et senii danda. Senectutis. (AUG.) 113.0952C| Senectus in Christo, dum prodigium factus est, dum infirmatus in cruce et irrisus; quod dicitur senectus, quia ex vetustate assumpsit, unde: Vetus homo noster simul crucifixus est (Rom. VI).

  VERS. 10.-- Quoniam dixerunt inimici mei. (AUG.) Dicitur hoc de Christo, qui inter manus inimicorum infirmus factus est, et quasi nihil posset comprehensus. Sed hic de membris ejus dicitur hoc, quia et illa talia ex nostra persona habuit.

  VERS. 11.-- Deus dereliquit eum. (AUG.) Unde alibi: Quare me dereliquisti? id est, quare me derelictum putant malo suo. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.

  VERS. 12.-- Ne elongeris a me. (CAS.) Longe putant, dum tardat; ne elongeris, ut gravioribus 113.0952D| exponat.

VERS. 13.-- Confundantur, etc. (CAS.) Quia disposita Dei non mutantur. Detrahentes animae meae. Alias, committentes animam meam. (AUG.) Id est provocantes nos ut Deo resistamus, quod est contra Deum committere bellum; ut illi faciunt quibus non placet Deus in suis adversis, quod est eum habere injustum. Committitur etiam anima, si odit eos a quibus patitur. Qui quaerunt. (ID.) Ut fecit uxor Job, quae ait: Dic aliquid in Deum et morere (Job. VII). Ut etiam ait uxor Tobiae: Ubi sunt justitiae tuae? (Tob. IV, 2.) Hoc dicebat ut displiceret illi Deus.

VERS. 14.-- Et adjiciam. (AUG.) Adjectio laudis est, post creationem omnium rerum, laus de incarnatione 113.0953A| et resurrectione, quod inferiora docent. Omnem. (AUG.) Quia si laudatus in omnibus aliis, nondum in eo quod suscitavit carnem nostram in vitam aeternam, quae est laus adjecta pro resurrectione Christi. Vel omnis laus esset, et nihil laudi deesset, si damnaret peccantes, quia justitia esset; sed quia et hos liberas: Adjiciam super omnem laudem tuam.

VERS. 15.-- Os meum annuntiabit justitiam. Christum, sed ne aliter acciperes, addit: Salutare. Quare? quia non approbatur ex operibus legis justificari quemquam. Et hoc est: Quoniam non cognovi litteraturam, id est, figuras legis per quod fiam potens. Tota die. (AUG.) Vel ita, etc., usque ad justitiae serviat. Quoniam non cognovi litteraturam. (ID.) Praedicabo salutem tuam tota die, etc., usque ad quia 113.0953B| habitu inventus est ut homo (Philip. II), et surgit mortuus.

VERS. 17, 18.-- Docuisti. (CAS.) Per libros, vel inspirando usque nunc: per spatia temporum crevit doctrina. Mirabilia. Quod de iniquo justus. Mirabilia. (AUG.) Quid mirabilius quam mortuos suscitare? etc., usque ad hoc est a juventute et nunc. Juventute. (ID.) Aliqui notant quatuor tempora Ecclesiae, aliqui tantum tria distingui, idem significantes per nunc et senectam. Unde juventus Ecclesiae fuit quando virtus martyrum dimicavit. (CAS.) Progrediens vero tempus, nunc, cum fides per Ecclesias proficit. (AUG.) Senecta, id est, gravis aetas, quando incipiet frigescere charitas multorum, cum mundi tempora decrescunt. Senium. (CAS.) Occiduum tempus, etc., 113.0953C| usque ad contra quos Dominus: Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi, etc. (Matth. XXI).-- Donec annuntiem brachium tuum. (CAS.) Dum per incarnationem captivos liberat. Et justitiam judicii, puniendi scilicet, qua hominem peccantem justo judicio damnat.

  VERS. 19, 20.-- Usque in altissima. Et ne putes quod solus homo egeat gratia, etc., usque ad continet in eo quod sunt.

  Usque in altissima. Quia homo Deus sedet ad dexteram Patris regnans cum eo. Quae fecisti magnalia. Utrumque mirabile, per gratiam redimi hominem, qui per justitiam damnatus erat.

  Deus, quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas, et conversus vivificasti me, 113.0953D| et de abyssis terrae, etc. Cui personae quae gratia sit, captivae scilicet, utraque resurrectio mentis et corporis; unde promittit gratias.

  VERS. 22.-- In vasis psalmi. (CAS.) In vivificatione spiritus vel contemplativa vita.

  VERS. 23.-- Anima mea quam redemisti. (AUG.) Ipsis internis labiis quibus tacite clamat Deum.

  VERS. 24.-- Cum confusi et reveriti fuerint. Tunc locus est verae et securae exaltationis, cum non licet impiis dominari.

PSALMUS LXXI.

VERS. 1.-- In Salomonem, etc. (AUG.) Verum pacificum, etc., usque ad qui hic commendatur secundum 113.0954A| utramque naturam. (CAS.) Quartus psalmus de duabus naturis Christi monet ut Christum verum Deum et verum hominem regem credamus, et est prophetia de Christo.

  VERS. 2.-- Deus judicium. (CAS.) De judicio, optando illud dari Filio. Justitiam tuam, etc. (AUG.) Nota repetitiones ejusdem, vel aliis verbis, multum commendant divina eloquia, quae maxime sunt in psalmis: et in eo genere sermonis, quo affectus animi est movendus.

VERS. 3.-- Montes. (AUG.) Prophetae, Apostoli, qui coelo altitudine proximant; pacem nuntiandam populo fideli, Christum. Et colles. Suscipiant justitiam, id est, Christum, vel montes pacem populo: et colles de utrisque praedicatoribus praecedentibus et 113.0954B| sequentibus dicit. Vel suscipiant montes, id est, majores.

  Pacem. Verbum reconciliationis, scilicet verbum Evangelii, ad hoc ut nuntient populo.

  Et colles. Id est, minores; justitiam, id est, obedientiam, ut obediant doctrinae veritatis.

  Tuum et tuos dicendo, ostendit omnia quae sunt Patris esse et Filii, et e converso.

VERS. 4.-- Judicabit pauperes populi. (CAS.) Idem agit de eodem judicio affirmando. Post optationem, virtute prophetiae, dicit quae sunt adventu Domini praestanda. (AUG.) Vel secundum aliam litteram: Justitia judicabit pauperem. Sed codices qui habent in littera magis approbantur. Pauperes populi. Id est, eos qui pauperes in populo, in quo boni malique 113.0954C| commisti. Humiliabit calumniatorem. Dum enim gratia sua adjuvat, etc., usque ad qui innocentes nititur trahere in culpam. (HIERON., AUG.) Vel, humiliabit, et, victo diabolo, permanebit cum sole splendor; id est, Filius cum Patre, sedens ad dexteram Patris in aeternum, hoc est ante lunam, in generatione et generationem.

VERS. 7.-- Descendet sicut pluvia, etc. (CAS.) Ecce quis et qualis ille rex, qui judicaturus est. (AUG.) Alludit facto Gedeonis, etc., usque ad et postea complueretur gentilitas sicco vellere Judaeorum. (CAS.) Descendet Christus, etc., usque ad quis ergo post tam apertas similitudines dubitet de partu Virginis? In vellus, et sicut stillicidia. (AUG.) Vellus, Judaea, quae auctoritate doctrinae exspolianda erat, ut ovis 113.0954D| vellere: vel, quia doctrinae pluviam detinebat, quam nolebat gentibus praedicare.

  VERS. 8.-- Et dominabitur a mari usque ad mare. (CAS.) Ostendit quae sit amplitudo regni. A flumine. (AUG.) A Jordane, ubi vox:. Hic est Filius meus dilectus. Inde ergo doctrina ejus coepit: inde auctoritas magistri dilatatur usque ad terminos orbis terrae, praedicato Evangelio regni. (CASS.) Inde regula baptismi per totum orbem manavit. Paucis verbis magna docet sacramenta

  VERS. 10.-- Reges Tharsis et insulae munera offerent. (CAS.) Pertinaces dicuntur inimici, etc., usque ad vel, historialiter potest accipi de regibus qui venerunt adorare Christum.

  113.0955A| VERS. 12.-- Quia liberabit pauperem a potente, etc. (CASS.) De operibus ejus agit, etc., usque ad in participatione justitiae.

  VERS. 14.-- Ex usuris. (AUG.) Usurae, peccata, etc., usque ad juvando per gratiam ad justitiam faciendam. Vel, ex usuris, de futuro, id est, poenis aeternis; et iniquitate, id est, peccato ipso, pro quo poena debebatur. Nomen. Christianum. Coram illo. Quia in ejus regno ante ipsum victuri sunt.

  VERS. 15.-- Et vivet, et dabitur ei de auro, etc. (CAS.) De honorificentia regis. Arabiae. (AUG.) Per Arabiam, gentes; per aurum, sapientiam, quae excellit inter doctrinas. De ipso semper. (ID.) Multiplicando, vel consequendo, vel de ejus institutione, quia ipse orare docuit.

  113.0955B| VERS. 16.-- Firmamentum. (AUG.) Prophetarum est, quia quod praedixerunt, implevit. In summis montium. (ID.) Auctores Scripturarum Prophetae et Apostoli; quos firmat, quia omnia ab illis praedicta in illo sunt impleta.

  In terra. Quia propter eos qui in terra sunt, omnia scripta sunt. Unde et ipse in terram venit, ut ea impleret.

  Super Libanum. (AUG.) Sicut Libanus proceras cedros producit, sic Christus sanctos ad coelum. Sicut fenum. (CAS.) Non aetas seni sed viriditas sanctis comparatur. Boni de ista civitate praesentis Ecclesiae migrantes in illa beatitudine florebunt. (AUG.) In Genesi feni nomine et frumentum intelligitur, etc., usque ad et comparabitur feno terrae quidquid 113.0955C| pro magno habetur in seculo.

  VERS. 17.-- Sit nomen ejus benedictum, etc. (CAS.) Monet omnes laudes ei dicere, quia omnes in eo benedicentur. Ante solem. (ID.) Id est, ante omnem creaturam, ne putes temporalem Dei Filium. Omnes gentes. (AUG.) Ne tribus duodecim accipias, addit omnes gentes.

VERS. 18.-- Benedictus Dominus Deus Israel, etc. (AUG.) A parte sua laudat. Nota exclamatoriam benedictionem, cum admonitione et prophetia. Fiat, fiat, etc. (CAS.) Magnificum est, quod sic concludit: Optantis est semel dicere, nimium desiderantis repetere. Quasi dicat: Quod jussisti, Domine, ita fiat, fiat, donec quod coepit a flumine perveniat usque ad terminos orbis terrae. (HIER.) Sciendum quod septuagesimus 113.0955D| primus psalmus secundi libri finis est: unde et in extremo habet: Fiat, fiat, pro quo in Hebraeo dicitur: Amen, amen.

VERS. 20.-- Defecerunt laudes. (ID.) Etiam hoc diligentius observandum est, quod illud: Defecerunt hymni David filii Jesse, ad finem septuagesimi primi psalmi pertineat. Id vero quod sequitur: Psalmus Asaph, initium sit sequentis.

Hymnus tria habet: laudem Dei cum cantico: nisi enim cantetur hilariter, non est hymnus: non cantat autem qui non amat. Si sit laus, et non est Dei, non est hymnus: et si sit Dei, et non cum cantico, non hymnus. Praeter solitum addit: Filii Jesse; David enim homo, quidam filius Jesse, regnavit in 113.0956A| Israel tempore Veteris Testamenti in quo Novum erat, sed occultum: sicut et Christus in David et in Abraham, sed occultus, ut fructus est in radice, sed non apparet. Noverunt autem pauci Prophetae et Christum, et Novum Testamentum, scilicet in occulto, et pronuntiaverunt revelandum. Illo ergo tempore, pro regno illo, ubi regnavit homo filius Jesse, pro hujusmodi carnalibus carnalis populus laudabat Deum. Sed regno illo et caeteris hujusmodi deficientibus, deficit laus, non Filii Dei, sed filii Jesse. His autem deficientibus quae Deus subtraxit ut quaererentur ea quae occulta in illis tegebantur, loquitur Asaph, id est Synagoga, sed fidelis, quae pie Deum coluit, licet propter terrena, quae a Deo, non a daemonibus, ut gentes, quaerebat. Attendens autem 113.0956B| blasphemos his abundare, pro quibus serviebat, coepit nutare, nesciens quid in his figuris lateret, quasi non esset aliquid melius quod Deus daret: sed admonitus per haec sibi subtracta quaerere ea quae non habet cum malis communia, castigans se cum admiratione, dicit: Quam bonus Israel! Sed quibus? Rectis corde. Primo ergo describens nequitiam malorum, dicit se zelasse prospera eorum; tamen inde correctum, et correctus alios corrigit.

  (CAS.) Hic agitur, quod laudes defecerunt: quia jam non dat Deus blanda, ut pueris ad serviendum alliciendis, et hoc dicit Synagoga quae jam sibi contra hoc quod prius agebat testatur, ut credibilius sit.

PSALMUS LXXII.

113.0956C| VERS. 1.-- Quam bonus. (CAS.) Monet ut non pro temporalibus, sed aeternis Deum laudemus.

  VERS. 2.-- Pedes. (CAS.) Pro arbitrio mentis, quod a veritate discrepabat. Gressus, actus praecipitati; pene, quia cito rediit.

  VERS. 3, 4.-- Pacem peccatorum. (AUG.) Temporalem, fluxam, caducam. Videns. Non intelligens. Quia haec pax videtur, non intelligitur, oculos eludit, est enim fluxa et caduca. (CAS.) Pacem peccatorum quia non est declinatio morti eorum. Id est, non cito moriuntur, sed diu vivunt; etsi plaga aliquando non firma, ut durat flagellum correctionis. Et firmamentum in plaga eorum. Non miseretur Deus consolidando plagas eorum: vel, a simili incurabilis, 113.0956D| cui nihil prohibetur.

VERS. 6.-- Operti sunt iniquitate et impietate sua. (CAS.) Ne resipiscant; non amicti, ut vel liberum caput haberent, sed toti operti.

  VERS. 7.-- Prodiit quasi, etc. (AUG.) Sunt quidam mali ex macie, id est, necessitate: alii ex abundantia, ut pauper egestate furatur, dives ex cupiditate. Transierunt. (CAS.) Quasi a rectis semitis.

  VERS. 8.-- In excelso. (AUG.) Palam in manifesto: vel, contra Deum blasphemi.

  VERS. 9.-- In coelum. (ID.) Ac si dii essent; vel, contra Deum, quem blasphemant, dicentes: Deum vel nescire sua mala, vel non punire. Lingua transivit super terram, etc. (ID.) Quae ultra mensuram humanitatis 113.0957A| loquitur, etc., usque ad sed transit lingua eorum humanam fragilitatem.

  VERS. 10.-- Ideo convertetur. (CAS.) Exponens Asaph, etc., usque ad revertetur ad eam. Hic. (AUG.) In hac sententia in qua modo sum. Dies pleni invenientur in eis. (HIERON.) Perfecti inveniuntur, etsi modo non appareat. (CAS.) Vel, dies pleni sunt, quando Christus venit: hi ergo sunt in Judaeis, qui Christum noverunt.

  VERS. 11.-- Et dixerunt. (AUG.) Unde convertentur? etc., usque ad hoc est quare videbatur eis nescire hoc. Quomodo scit. (ID.) Non dicit, nescit: sed adhuc haesitat et prope est sanitati: et de tam gravi infirmitate vicinior est salus, sicut vicina sanitate magis aestuant aegri.

  113.0957B| VERS. 13.-- Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, etc. (CAS.) Haec dixerunt, quibus confutandis haec ego: vel adhuc ex persona dubitantis. Fatuis cogitationibus se dicit illusum, ut cum haec repudiaverit, melius nos procuraverit.

  VERS. 14.-- Et castigatio. Alias et index meus in matutino. (CAS.) Ecce jam remedium, Christus index, qui viam veritatis indicavit, et, mane surgens, spem nostram de mundo ad coelos transtulit.

  VERS. 15.-- Si dicebam. (ID.) Ecce jam se reprimit auctoritate sanctorum, et jam vicina veritate deliberat sic: Si dicebam. Ecce nationem. (AUG.) Aliud inconveniens incipit solvere. Reprobavi; judicavi quod non est. Existimabam, per praedicta volo probare Deum non justum; sed hoc modo cogito, non 113.0957C| absolvo. Ante me, id est, quantum ad praesentia; vel, major me, me superans, nisi Deus aperiat. Vel, ecce natio filiorum tuorum, cui disposui, et concinui, subaudis, occurrit et obviat mihi, id est, occurrit mihi prior praedicatio, quam Israelitis feci, ut Deum colerent, qui omnia creavit, et omnibus secundum opera sua restituit: obviat mihi doctrina, cui congrui, et accommodatus sum. Sed ne ego reprobarem nationem priorum patrum, vel priori doctrinae meae contradicerem: Existi, etc.

Filiorum tuorum. Omnes enim, Abraham et caeteri, aliter docent, quibus credere debeo: non enim omnibus prudentior. Sed ne reprobarem: Existimabam, vel, suscepi cognoscere; jam revocatur a lapsu, qui non praesumit se scientem contra sanctos. Ut cognoscerem 113.0957D| hujus rei veritatem, quod non ante, dum dicebat Deum haec non curare. Cogitabam ut scirem hoc: prior gradus scientiae, dum scit nescire se, quod prius videbatur scire: repudiat autem priorem sensum, dum quaerit alium.

  VERS. 16.-- Labor est ante me. (AUG.) Quasi murus mihi obstat, etc., usque ad videt in judicio illos damnatos.

  VERS. 17.-- Sanctuarium. (AUG.) Christus, qui ut Deus singulorum merita dignoscit. Vel sanctuarium, Sancta sanctorum, id est, secretum divinae dispositionis.

  VERS. 18.-- Verumtamen. (AUG., CASS.) Ecce quid didicit iste in sanctuario: malos hic decipi, postea 113.0958A| in fine ab omnibus deserendos; a quo malo ipse liberatus est, qui et terrena quaesivit, sed a Deo; hic dicit, in hoc mundo malos non esse immunes et impunitos; quia etsi felices, tamen reatum gestant et frequenter ruinas incurrunt. Verumtamen, id est, sed: et hic posuisti eis hunc florem et copiam temporalium, propter dolos, etc.

  Propter dolos. (AUG.) Vel, juxta lubricum. Quasi: Modo doloso fecisti eis, sub specie boni dans mala. Vel, juxta lubricum, ut sunt temporalia: ubi cadunt, qui amore sunt juxta; dum enim dolosus alium vult dejicere, juxta lubricum eum ponit.

  VERS. 20.-- Velut somnium. (ID.) Aperta comparatio. Clausis oculis, videmus bona quae mox apertis non invenimus; in vita somnium: in morte evigilant, 113.0958B| scientes quid est. In civitate. In contuitu populi tui, vel, dum constituitur tua civitas. (HIER.) Vel in coelesti Jerusalem imaginem eorum, effigies deformitatum quas sibi faciunt: alius leo ferocitate, alius aper sorde libidinis. (CAS.) Vel gloriam temporis, quae non vera, sed similitudo gloriae: quia cum deerit veritas eis, peribit imago; nec similitudinem retinebunt, qui de beatitudine nil habebunt, ideo perdes eos, quia per eos,

VERS. 21.-- Inflammatum est cor meum. Id est, invidi felicibus. Et renes mei commutati sunt. Quibus status, id est, constantia mentis resoluta est, ut prospera amarem; gravis culpa praebere aliis occasionem peccandi. Ad nihilum redactus sum. Vanis haerens, injurius Deo factus. Nescivi. Magna et profunda 113.0958C| ignorantia nescire quod pecces. (CAS.) In civitate tua imaginem. Vel de haereticis potest hoc accipi, etc., usque ad vel in super coelesti Ecclesia. Quia inflammatum. (AUG.) Ecce conversio hujus Asaph, etc., usque ad commutatae sunt in spirituales

  VERS. 24.-- Cum, etc. (ID.) Quia prius ad nihilum redactus sum, id est, ad ea quae nihil sunt descendi: quia nescivi nihil esse, et post ut jumentum mansuetus factus sum ferendo oneri, et semper ero tecum.

  Jumentum. (CAS.) Apud Deum, vice pecudum sunt, qui contra Deum sentiunt: et tamen in his errans, nesciens judicia Dei, semper fui tecum quodammodo, ab idolis alienus, et tibi credens, et tu tenuisti.

  Tenuisti manum. (AUG.) Quia licet pecus non recessit 113.0958D| a Deo. Tenuisti manum, id est, potestatem dexterae, id est, texisti, quod semper tecum, quod filius. Dedit enim potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus. In sinistra, pecus, amans haec temporatia. Vel manum dexteram.

  (CAS.) Non sinistram. Tenet dexteram Deus, dum ad bona opera dirigit, et ne mergamur liberat, ut Petrum. (ID.) Viso malo impiorum, bonoque suo, arguit se de prioribus, quod terrena a Deo quaesivit, et invitat in contrarium.

  (AUG.) Comparat terrenae voluptati suae praemium coeleste, et se arguit.

  In aeternum, etc. Ab eo nunquam ultra separabor.

  Qui fornicantur abs te, etc. Huic fornicationi contrarius 113.0959A| est castus timor, qui gratis ipsum amat, in quo habet omnia.

VERS. 28.-- In portis filiae Sion. (AUG.) In publico, vel in concordia Apostolorum, qui sunt portae Ecclesiae. Quia praedicatio, quae est praeter unitatem Ecclesiae, inanis est. Vel, virtutibus Ecclesia est filia Sion, id est, speculationis.

PSALMUS LXXIII.

VERS. 1.-- Intellectus Asaph. (AUG.) Synagogae, etc., usque ad ut duritia Judaeorum vel calamitatibus terreretur, vel molliretur. (CAS.) Monet, relictis figuris, transire ad veritatem.

Ut quid Deus. (ID.) Describens eversionem Jerusalem irreparabilem, quaerit causam, quare admirans et conquerens; et precatur pro repulso populo, et ultionem 113.0959B| in destructores, quae quidem eis utilis est, et jam facta est. Repulisti nos. (ID.) Quasi alienos a tua defensione. In finem. Nec templo parcitur. Interitum et captivitatem significat, quae a Tito et Vespasiano. Oves nominat, ut pii pastoris misericordiam commoveat. Tuae. In eos temperantius vindicamus, quos aliquando fuisse nostros meminimus.

VERS. 2.-- Possedisti. (CASS.) Vel, creasti, etsi omnes creat et disponit, Judaeos tamen specialiter, quibus legem et Prophetas dedit. Redemisti. (HIER.) Te pretio, id est, per te pretium. Mons. (AUG.) Eminentia, Sion speculatio est, in quo, in qua re habitasti. Vel vacat in eo. (HIER.) Montem vel montis Sion, sive in eo. Hucusque veri Testamenti facta, quae sequitur, veritas promissa. Per Sion, Jerusalem 113.0959C| signat, in qua praesentia Christi habitavit, et ideo ne daret eam vastitati supplicat. Virgam haereditatis. (AUG.) Ipsa congregatio, virga haereditatis dicitur: quam volens possidere virgam Moysi in serpentem vertit, sed apprehensa cauda rediit in virgam. (HIER.) Quia mors suasu serpentis intravit in mundum, virga in serpente, Christus in morte. Unde et qui intuebatur serpentem, id est, Christum mortuum credit, sanatur a serpentibus, id est, a morte aeterna. Expavit Moyses et fugit, sic Apostoli moriente Christo. Retenta cauda, id est, posterioribus, fit virga, quia primo occisus, postea surrexit. Cauda etiam est finis saeculi, in quo redimus ad manum Dei, et stabilimur, qui per mortem quasi per serpentem fluximus. (AUG.) Sed quia haec et de gentibus: exprimit, de quibus 113.0959D| dicat, Mons Sion. Id est, non de gentibus. Vel, montem Sion istum, quem inhabitasti in ipso: Leva manum tuam in superbias eorum, a quibus eversa est Jerusalem, id est, regibus gentium. In finem, quia et ipsi Christum jam noverunt.

  VERS. 3.-- Leva. (CAS.) Potentiam, ut superbiam eorum vertas ad humilitatem, ducens eos in finem, id est, Christum, quod et impletum est, quia Romae Christiana religio effloruit. Leva, quia ex multum superstitiosa facta est sanctissima. Quanta malignatus est, etc. (AUG.) Sacerdotes et ministeria templi praeda fuerunt. Tota gens, vel occisa vel captivata. Inimicus, Romanus exercitus, ad hoc per prolepsim praemisit eorum.

113.0960A| VERS. 4.-- Gloriati sunt. (AUG., CASS.) De victoria sua. Ecce quod non bono zelo fecerunt. Gloriati, cum scelus soleat sequi poenitudo, hi ad gloriam vertunt; qui te oderunt, servi daemonum, qui nullatenus sunt tolerandi. In medio solennitatis tuae. Non in extremo loco, sed in medio atrio. Alia littera, sacrilegia commiserunt. In sancto. (CAS.) In sanctuario per contemptum sancti templi, ubi Deitas videtur despici, in praesumptores concitat invidiam. Signa, etc. (AUG.) Aquilas, etc., usque ad id est, per edita loca.

VERS. 5.-- In exitu. (CAS.) Vel sicut in egressu desuper, id est, non cognoverunt, quod haec licentia a Deo egrederetur. Quasi in silva, etc. (CASS.) Antequam construeretur, prophetat eversionem templi.

In securi et ascia polluerunt tabernaculum nominis 113.0960B| tui, etc. (AUG.) Securis caedit trabes: ascia minutius persequitur. Per hoc ergo, et magnas res et minimas dicit dejectas, ut civitas funditus sit devastata, prius incisa, post ignis omnia voravit.

VERS. 7.-- In terra, etc. Usque ad terram dejecerunt culmina ad laudem Dei erecta. Auget scelus, ut atrocius vindicetur. (CAS.) Vel potest totum legi ex persona desperantium Judaeorum, etc., usque ad qui inter haec non poenitent. (AUG.) Haec dixerunt, sed usquequo pateris opprobria Judaeorum: Non hoc dixit, ut eos velit perdi, sed commutari. In finem mundi, vesperam scilicet, quando Judaei convertentur.

VERS. 9.-- Signa nostra non vidimus. (AUG., CASS.) 113.0960C| Quasi dicerent: Merito haec mala nobis contigerunt, Quia non vidimus signa; quasi dicat: Vidimus, sed non intelleximus: et vere vidimus, quia hoc signum, quia non est Propheta, vel sacerdos, vel unctio; unde: Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio (Dan. IX) vestra. Et nos non cognoscet amplius Propheta aliquis, vel Deus per Prophetam; id est, non annuntiabit Christum venturum, quia jam venit. Amplius. (ID.) Vel non cognoscet adhuc, donec scilicet Judaeus agnoscat eum.

  VERS. 10.-- Usquequo? etc. (CAS.) Et quasi subito cognoverit. Usquequo, supposuit, irritat adversarius? quasi diceret: Tandiu improperabit, quandiu adversarius, id est, Judaeus, irritat nomen tuum. Ut quid avertis. (AUG.) Post signum virgae, additum 113.0960D| est signum manus Moysi, hic est populus Dei: qui foras ab eo missus immundus est, sed revocatus redit in suum colorem. Dicit ergo: Quousque non revocas manum, ut agnoscat Salvatorem. Manum tuam et dexteram, id est, Judaeos.

  VERS. 12.-- Deus autem rex noster. (CAS.) Destructis signis, ostendit rem ipsam, scilicet, in adventu Christi salutem ubique factam. (AUG.) Deus autem. Dicit Asaph intelligens, etc., usque ad si ergo non praecessit, saltem sequatur.

  In medio terrae. (CAS.) Homo factus, Jerusalem dicitur esse in medio.

  VERS. 13.-- Tu confirmasti. (AUG.) Lapsus maris Rubri firmavit, ut esset inter siccum. Cujus 113.0961A| mysterium subdit, quod in aquis baptismi capita immundorum spirituum annihilavit.

  VERS. 14.-- Escam. (AUG.) Christus est esca, etc., usque ad vel ipsum mordent reprehendendo, accusando. (CAS.) Vel dum tentat, esca est, quia inde proficitur. Vel, populis Aethiopum. (HIERON.) Nolentibus converti dedisti eum escam, in quo delectentur.

  VERS. 15.-- Fontes et torrentes. (AUG.) In aliis fit verbum, etc., usque ad et notat abundantiam praedicationis. (CAS.) Vel totum de malis. Fontes, quorum mala jugiter influebant: Torrentes qui subito et rapide peccant: hos Deus dirumpit et siccat. Fluvii Ethan. Inundationes et consilia diaboli.

  Tuus est dies et tua est nox. (AUG.) Diem illustrat 113.0961B| sed incommutabilis sapientiae. Noctem consolatur luna, id est, carnis manifestatio: Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I). Et item: Nox nocti indicat scientiam (Psal. XXVIII). Auroram et solem. (AUG.) Vel lunam, id est carnalem, qui ut luna mutatur, qui tamen non deserendus. Vel auroram et solem, id est initium et profectum sapientiae insipientes et perfectos.

  VERS. 17.-- Tu fecisti omnes. (CAS.) Vel omnia historialiter ab hoc loco: Tuus est dies. Terminos terrae, etc. (CAS.) Apostoli et Prophetae ut termini fines distinguunt, ita hi fidei jura custodiunt: vel omnia historice.

  VERS. 18.-- Memor esto. (CAS.) Jam quod ubique fit: precatur Judaeis, per numerata beneficia, pium judicem 113.0961C| provocat. Quasi diceret: Memor esto hujus creaturae tuae. Hujus. (AUG.) Creaturae tuae, cujus creaturae tuae? Inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum, etc. (AUG.) Asaph intellectu dolet pristinam caecitatem, et sic pro Judaeis orat, ut eorum confiteantur errata. Hoc orat, quod scit futurum; erant enim inter Judaeos vasa misericordiae.

  VERS. 20.-- Respice in Testamentum tuum. (ID.) Reliquiae salvae fiant, quia multi, qui tendunt ad terram, obscurati sunt et repleti terra. (CAS.) Respice. Imple quae promisisti; ut Testamentum Novum, quod est de aeternis, constituas. Meminit promissionis, quia merita deficiunt. Item ideo, quia repleti sunt iniquitatibus, unde sequitur obscuritas, 113.0961D| quia lumen sapientiae perdunt repleti iniquitatibus, quia obscurati sunt domus terrae terrena habitatione, id est, caeci amore terrenitatis.

  VERS. 21.-- Ne avertatur humilis, factus confusus. (CAS.) Gratus pro odioso ponitur, ut dilectio devoti temperet odium contumacis. Confusus. (ID.) Confundi non est humilis, sed superbi, qui non Deo sed sibi attribuit.

  VERS. 22.-- Exsurge, Deus. (CASS.) Jam excutit Asaph (intelligens) terrena promissa Veteris Testamenti. Causam tuam. Dicunt enim: Ubi est Deus tuus? Contemptus est a Judaeis ambulans in terra, et a falsis Christianis sedens in coelo. Judica ergo, non fallatur spes mea, qui credidi quod non vidi. Causam 113.0962A| tuam. Post omnia, facit causam judicis, cui negotii sui qualitas intimatur. Causam tuam, contra illos, qui obmurmurant, ut manifesta veritate praedicent quod stulte abnuebant. Tota die. (AUG.) Ideo dicit, ut ipsa continuatio mansuetudinem patientis judicis incitaret.

  VERS. 23.-- Superbia eorum qui te oderunt. (CAS.) In fine ponit exsecrabile malum, quod est superbia.

PSALMUS LXXIV.

VERS. 1.-- In finem, ne corrumpas, etc. (AUG.) Monet hic psalmus, etc., usque ad ut Judaei credant, non corrumpant fidem.

  VERS. 2.-- Confitebimur tibi, Deus. (AUG.) Certus ergo de praemissis incipit: Confitebimur. Repetitio 113.0962B| affirmatio est, ne poeniteat te esse confessum: unde et Dominus congeminat. Amen, amen. Fiat, fiat. Et Joseph de somno Pharaonis, qui vidit septem spicas, et totidem steriles. Et septem boves pingues et totidem macilentas. (CAS.) Repetitio confirmatio est ad significationem veritatis. Sufficeret unum ad significationem firmitatis, accessit alterum. Confiteri peccata vel semel terreno judici mortem inducit, sed Deo frequens confessio vitam? Inde invocatio, post narratio; unde sequitur: Narrabimus. Invocabimus nomen tuum. (ID.) Post confessionem potest invocari Deus, in hominem sic mundatum: et sicut per confessionem evacuatur a malis, sic per invocationem impletur bonis.

  Narrabimus mirabilia tua, etc. (CAS.) Terretur 113.0962C| superbus judicio, etc., usque ad in cujus persona subditur:

  VERS. 3.-- Cum accepero tempus, secundum hominem accipit, quod ipse Deus dat, id est, potestatem judicium faciendi. Justitias. Judicandi igitur ante precentur absolvi.

  VERS. 4.-- Liquefacta est terra. (CAS.) Ostendit omnes inexcusabiles in judicio, per hoc, quod praemisit Apostolos et Prophetas. Terra et omnes. (AUG.) Prius firma, in diversas diffluit concupiscentias. Vel, terra prius vitiis constricta, flante Spiritu sancto, liquefacta est, ut germina virtutum emitteret.

  VERS. 5.-- Inique agere. (AUG.) Malum est peccare; pejus est perseverare, perniciosus defendendo 113.0962D| se, in Deum culpam refundere. Nolite exaltare cornu. (CAS.) Maximum est vitium excusationis, quasi cornu erigit qui peccata sua per alios nititur excusare, ut per diabolorum persuasiones, vel per necessitatem stellarum.

  VERS. 6.-- Loqui. Ut qui non sua culpa, sed necessitate stellarum, dicunt se peccasse, ut Deo, non sibi imputetur. Vel, qui sciunt peccata sua, sed impunitatem sibi promittunt.

  VERS. 7.-- Quia neque ab oriente. (CAS.) Cur haec? quia judex talis est, qui vitari non potest: quia ubique est; Deus enim est. (AUG.) De nullo loco divisim judicat, qui ubique praesens est ut Deus. (CAS.) Mystice. Oriens, quibus sol justitiae 113.0963A| oritur, etc., usque ad quia Deus praesens et cognitor est.

  VERS. 9.-- Quia calix. (AUG.) Calix, lex et omnis Scriptura, etc., usque ad quod ante, et hunc exaltat. (CAS.) Calix, lex; vinum merum, mysterium coeleste, etc., usque ad non solum Judaei.

  VERS. 10.-- Ego autem annuntiabo in saeculum: cantabo Deo Jacob. (CAS.) Omnes bibent, sed seorsum: ego, id est Christus, cum corpore, annuntiabo in saeculum quandiu saeculum erit.

  VERS. 11.-- Cornua justi, id est, munera Christi, quae sunt sublimitas justi.

PSALMUS LXXV.

VERS. 1.-- Canticum. Quia agit de bonis Christi, 113.0963B| scilicet quod notus, quod habitat, quod illuminat, quod salvat. Frangit gloriam Judaeorum. Ad Assyrios. (CAS.) Contra Judaeos, qui non dirigentes, sed errantes. Vel, quod erigunt se, quia sine gratia quaerunt salutem et persequuntur Ecclesiam, ut olim Assyrii Judaeos. Qui confutantur hic ablatis nominibus gloriae, et nihil posse sine gratia probantur.

  VERS. 2.-- Notus in Judaea. (AUG.) Gloriatur Judaeus, quod Judaeo notus est Deus, et verum est; sed Judaeo intus, non in carne. (AUG.) Propheta; si Judaei, tunc in vobis notus est Deus: quod si non est, tunc non Judaei. In Judaea. (ID.) Susceptis filiis Joseph duobus, cum reliquis undecim filiis Jacob duodecim tribus sunt, exspecta tribu Levi, quae sacerdotalis, et de decimis vivebat. Duodecim tribubus terra 113.0963C| divisa est. In his una est Juda, unde reges, et a regno omnes Judaei dicuntur. Confessi sunt Caesarem, non Christum, qui de Juda jam non Judaei.

  VERS. 3.-- In Sion. (AUG.) Congruum verborum ordinem attende: Judaea confessio; postquam, Israel, id est, videns Deum, et sic in pacato cum Deo locus est: unde sequitur: In pace, post in Sion, id est in contemplatione (cum facie ad faciem videbit Deum), erit habitatio.

  VERS. 4.-- Ibi confregit potentias. (CAS.) In Judaea, in Israel, in Salem, in Sion, ubi Deus pacis auctor venit, haec omnia (quae et nomina gloriae eorum) fugiunt.

VERS. 5.-- Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis turbati sunt, etc. Diapsalma. Illuminat Christus, 113.0963D| dormit Judaeus, Christus judicat, perit ille. (AUG.) Tu illuminas, sed per montes, qui prius lumen excipiunt per Prophetas, scilicet, et Apostolos. Sed de illuminatione turbati sunt omnes insipientes corde. Praemittit inde quare in futuro terribilis, etc. Dormierunt. (CASS.) A bonis aeternis refrigescentes, carni acquieverunt, profutura non videntes. Somnum suum, qui distat a quiete bonorum: quia iste fallax est; videntes per somnium se habere thesauros, dum evigilant nihil inveniunt, unde dicit: Et nihil invenerunt omnes viri divitiarum. Definitio avarorum. Nihil invenerunt. Quia nihil posuerunt in manibus Christi, qui dicit: Esurivi, etc. (REM.) In pauperibus namque esuriit, qui in coelo dives est. Viri divitiarum. 113.0964A| Qui solam spem suam ponunt in incerto divitiarum. Unde non ait, habentes divitias: Multi enim habent qui non amant. In manibus, etc. (CAS.) Quasi adhuc in manibus quaerant, cum se jam nihil tenuisse cognoscant.

VERS. 7.-- Ab increpatione, etc. (AUG.) Strepitus increpationis solet excitare, sed tantum pondus est increpantis Dei, quod dormitant, id est, cor habent induratum. Qui ascenderunt. (ID.) Quorum superbia crevit, humili Christo non humiliati. Equos. (CAS.) Quaslibet saeculares extollentias: unde praeceptum erat in lege filiis Israel, ut non multiplicarent sibi equos. Salomon quoque de Judaea non habebat equos, sed emebat de Aegypto.

  VERS. 9.-- De coelo auditum. (AUG.) Unde Apostolus: 113.0964B| In revelatione Domini nostri Jesu de coelo cum angelis venient ad judicium exercendum (I Thes. I).

  VERS. 10.-- Cum exsurgeret, id est, cum potens apparebit, qui hic humilis. Vel, cum exsurgeret hic a morte, postea venturus ad judicium. (AUG.) Quando veniens de coelo facies auditum, id est, omnibus notum. Virtus judicii exponitur, unde terreni terrentur, et perdita potestate quiescunt; quievit, cum exsurgeret. Mansuetos terrae. (ID.) Qui mentis pacem habent, non detractantes jugum Dei.

VERS. 11.-- Quoniam cogitatio. (CAS.) Diapsalma. Admonet jam devotos offerre vota. Quasi, merito salvat mansuetos. Quoniam cogitatio, id est, laudabunt te cogitatione et opere, hoc est, reliquiae cogitationis, 113.0964C| etc. Cogitatio hominis. (ID.) Conceptio voti. Reliquiae, redditio voti, operatio, reliqua post cogitationem. Reliquiae cogitationis. (AUG.) Quoniam cogitatio prima, etc., usque ad quod est solemnia celebrare. (CAS.) Quia solus Dominus est, cui festivitas debetur: reddent vota Deo. Prima cogitatio damnat mala. Reliquia. Quia post semper debet homo recordari praeterita mala, ut lugeat: licet mundus hic agat diem festum, quando sentit se peccato liberum, ut post emendationem Judaei jubentur offerre festivum munus Deo.

  VERS. 12.-- Vovete et reddite. (AUG.) Alia sunt communia vota de his, sine quibus non est salus; alia propria, ut vovere castitatem, et hujusmodi. (CAS.) Vovete. Quaedam sunt, quae nec promittentes 113.0964D| debemus solvere: ut: Non occides, et hujusmodi, etc., usque ad qui in circuitu sunt, ut famuli offerent, vel offerant, etc. (AUG.) Sunt quasi medii, etc., usque ad habens spiritum Dei, non principum, id est superbum. Munera. (ID.) Qui altaribus offeruntur. Terribili et ei qui aufert. Quem timent boni, mali vero non timent. Spiritum principum. (CAS.) Superbiae vel timoris tollit, et facit renes sui, qui corpus suum moderantur.

PSALMUS LXXVI.

VERS. 1.-- In finem pro Idithum. (AUG.) Congregatio loquitur transiliens, ut perveniat ad finem, qui est Christus. Docet igitur desideria et illecebras mundi calcare, nihil sibi praeponere, nisi ex quo sunt 113.0965A| omnia. (CAS.) Transcendens omnia, Deum quaerit et invenit.

VERS. 2.-- Voce mea ad Dominum clamavi. (AUG.) Intentione devotionis ad Dominum non aliud ab eo petens, quia Dominus, et quia Deus. Vox mea ad eum. Ad hoc est vox, propter quod editur, hoc addit, ne putetur propter aliud clamare ad Deum, quam propter ipsum, supra quem nihil est. (CAS.) Non dicit quid petat, quia non opus est dici ei, qui novit quod expedit. Intendit mihi. (CAS.) Intendere Dei est dare totum quod petitur, et plusquam petatur.

  VERS. 3.-- In die tribulationis exquisivi. (AUG.) Quomodo exquisisti? etc., usque ad qui non facit justitiam coram hominibus, ut videatur. Renuit consolari. (ID.) Exponit tribulationem, etc., usque ad 113.0965B| qui in omnibus hominibus scandalum vel invenit, vel timet, in nullo securus est.

  VERS. 4.-- Et exercitatus sum. (AUG.) Vel, garrivi, id est, exsultavi, loquendo ut garrulus, qui, prae laetitia, nec vellet nec posset tacere: et rursus in garriendo defecit spiritus, qui prius contabuerat taedio malorum.

VERS. 5.-- Anticipaverunt vigilias. (CAS.) Diapsalma. Invento Deo, qui solus bonus est, deliberat an sit eum reducturus? (AUG.) Anticipaverunt vigilias aliorum. Oculi mei, ut ille, qui ante tempus surgit ad negotium. Vel, oculi mei, affectiones meae. Anticipaverunt, sedulitatem aliorum. Vel, per vigilias, nocturnos significat, quos facimus, et usualiter sic vocamus in laudibus Dei, et ideo: Turbatus. (CAS.) 113.0965C| Quia consequi non potui quod quaero. Non sum locutus. Non murmuravi contra Deum. Vel, turbatus sum, quia dum nocte secreta animi perquirit, videt humanum genus in peccata ruere: et pio dolore pro aliis cruciatur, qui jam vitia transilivit. Tacet, quia nocte non habet solatium humani colloquii, quo tempore cautius cogitat; ideo subdit: Cogitavi dies, etc. Oculi mei. Alias inimici mei anticipaverunt vigilias. (AUG.) Id est, vigilaverunt super me, etc., usque ad non tamen cessat, vult et hoc transcendere, unde subdit:

  VERS. 6.-- Cogitavi dies antiquos, etc. Ideo turbatus: quia cogitavi dies antiquos Adae, in quibus corruit homo. Sed contra dies antiquos, annos ponit aeternos: ideo turbatus, quia hos desiderat homo, aeternos 113.0965D| negligit. Dies antiquos, et annos aeternos in mente habui. (CAS.) Quid contigit Adae pro inobedientia? Ex illo cognovi hunc hominis defectum esse. Et annos aeternos, quos persistens haberet, in mente habui, quod non stulti. Et etiam meditatus sum nocte, id est, in hoc defectu. Cum corde, id est, cum ratione, si quomodo possem redire ad annos aeternos. Cum ratione tacitus loquitur, qui in ea quietus exercetur.

  VERS. 7.-- Et exercitabar. In ipsa meditatione: Scopebam spiritum meum; purgabam mentem. Alii ventilabam spiritum meum, sic apud me tractans:

  VERS. 8.-- Nunquid in aeternum projiciet, genus humanum? ut complacitior. Quasi qui jam placitus 113.0966A| fuit sua gratia in Veteri Testamento, nonne addet ut plus sit in Novo per adventum Filii? hoc sentit, qui de pietate tractat. Exercitabar et scopebam. (AUG.) Vel, garriebam, non jam foris, etc., usque ad ubi hoc invenit, quod non in aeternum projiciet Deus. Ut complacitior sit, scilicet ut ipse, qui fuit iratus repellendo, mala inferendo, sit mansuetior liberando, revocando.

  VERS. 10.-- Aut obliviscetur misereri Deus. (AUG.) In alio modo, non est misericordia, nisi Deus eam donet: et ipse erit sine ea. Rivus currit, fons siccatus est.

VERS. 11.-- Et dixi: Nunc coepi. (CASS.) Quid deliberando invenerit, scilicet quod Christus mutat homines, et redimit. (ID.) Et dixi. Huic meditationi, 113.0966B| etc., usque ad cum et me transiliens ad Deum veni, hic nullum periculum. Caepi. (AUG.) Aliquid, ubi securus sum, ubi non anticipant inimici, modo coepit me mutare Excelsus. Mutatio dexterae, etc. (CAS.) Ab ira ad misericordiam, quod de servis filii. (ID.) Hujus mutationis, etc., usque ad haec sunt quae sanctum mulcent.

VERS. 13.-- In adinventionibus. (AUG.) Id est, in praeceptis, quae invenisti, vel quibus inveniris. (CAS.) Vel observationibus, id est, praeceptis quae observanda sunt, exercebor: quia non satis est legere Scripturas, sed fructus operum demonstrare oportet: his eruditus in laudes prorumpit. (AUG.) In adinventionibus vel affectionibus tuis, non in meis, vel in terrenis est affectio: ita in operibus et meditatione 113.0966C| Dei est interior quaedam affectio, cum inspicitur mundus, et in creaturis quaeritur creator, et invenitur nusquam displicens, sed undique placens.

VERS. 14.-- Deus in sancto. (AUG.) Per praedicta certus sum quod veniam, et hoc duce. (ID.) Deus in sancto, id est, in Christo, via redeundi ad te. Et cum hoc sit, quis Deus magnus? etc. Via tua. (ID.) Colendi te et ad te veniendi, unde potentiam Dei laetus praefert simulacris, quae falso colebantur.

  VERS. 15.-- Mirabilia. (AUG.) Sanati sunt surdi, caeci, languidi, mortui, paralytici. Ista in corporibus facta sunt. In anima quidam sobrii sunt, qui paulo ante ebriosi, infideles, adoratores simulacrorum. Populis virtutem. (ID.) Infidelibus, ut cognoscant 113.0966D| Christum tantum corpore, fidelibus, re et Deitate; subdit: Quid praestiteris, redemisti.

  VERS. 16.-- Filios Joseph. (AUG.) Id est, Gentilem populum. Vel, per Joseph intelligitur Christus: quia, sicut Joseph venditus in Aegyptum regnavit, ita Christus in gentibus, prius humiliatus in martyribus. (ID.) Joseph qui pervenit ad gentes augmentum interpretatur: et significat gentes, de quibus augmentatus est populus Dei. Vel, Joseph, Christus a Judaeis venditus, et pulsus ad gentes, filii ejus, quos ex gentibus elegit.

  VERS. 17.-- Viderunt. (CAS.) Diapsalma. Quae in mundo Christus operatur, exponit. (AUG.) Quasi diceret: Quoniam notam fecisti virtutem, vel per eum 113.0967A| viderunt te, o Deus Pater, vel, te, o Christe, qui es virtus et brachium, etc.

  VERS. 18.-- Multitudo. (CAS.) Non pauci, sed multitudo. Sonitus, in gemitu culparum, in actione gratiarum: quasi enim mare confragosum sonant diversa vota populorum. Sonitus aquarum. (AUG.) Unde isti sonitus aquarum, turbatio abyssorum? quia vocem dederunt nubes, de quibus: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem.

  VERS. 19.-- Vox tonitrui. (CAS.) Tonitrui vox revolvitur, ut rugatus et sinuosus sonus sentiatur. Allegoria: in rota totius mundi. Rota. (HIER., AUG.) Est quod exponit orbis terrae, quem circumierunt nubes tonando praeceptis, coruscando miraculis. Contremuit terra. (CAS.) Qui habitant in terra. Ipsa 113.0967B| terra mare dicitur per similitudinem, quia humana vita amara, tempestatibus subdita, ubi major piscis minorem devorat.

  VERS. 20.-- In mari. (AUG.) Ad litteram, dum Christus super aquas ambulavit. Vel, in cordibus hominum, quos sibi subdit. Vel, per terram, Judaei; per mare, gentes accipiuntur. Et vestigia tua non cognoscentur. Increpatio tacita Judaeorum; quasi dicat: Licet palam venerit, et se miraculis ostenderit: non est cognitus a Judaeis infidelibus quos deduxit in manu Moysi et Aaron, id est, operatione miraculorum quae fecerunt. Vestigia tua, etc. Tetigit aliquos, id est, Judaeos, qui dicunt, Nondum venit Christus, non vident super mare ambulantem.

  VERS. 21.-- Sicut oves. Quia non vere oves, sed 113.0967C| haedi. Moysi et Aaron. (CAS.) Moyses intrepretatur assumptus de flumine; Aaron, mons fortitudinis: his nominibus, virtutes quas fecerunt exprimuntur. Moyses inter caetera in mari viam fecit, signans per baptismum populum liberari. Aaron Ecclesiae tenebat imaginem, quae monti fortissimo comparatur.

PSALMUS LXXVII.

VERS. 1.-- Intellectus. (AUG.) Quia haec narrata, etc., usque ad quae aperta videntur, parabolae sunt et aenigmata. Attendite. (CAS.) Primo ipse Dominus loquitur, ut reverentia crescat. Popule meus, qui mihi obedis. Os Dei est Asaph, qui inferius locutus est ista: Quanta audivimus ab initio. Veteris Testamenti: vel, fidelis Synagoga malis exprobrat.

  113.0967D| VERS. 2.-- In parabolis. (AUG.) Parabolae, rerum similitudines. Propositiones. Quae Graece problemata, quaestiones aliquid solvendum habentes.

  VERS. 3.-- Quanta. (CAS.) Summatim dicit, quae Judaeis Deus fecit: tamen ingratis sibi, et sic, si non eis, prodest tamen filiis, ne fiant sicut patres. (AUG.) Prius Deus in homine locutus est, jam homo ipse: Quanta audivimus. Illud praedictum dixit Deus ex se, ne contemnatur ejus locutio.

VERS. 5.-- Et suscitavit, etc. (AUG.) Hoc testimonium. Initium, unde supra: Loquar propositiones ab initio. Initium est Vetus Testamentum, finis Novum. Ibi timor, qui est initium: sed hic Christus, finis legis ad justitiam omni credenti (Rom. X), qui dat spiritum, 113.0968A| unde: Charitas, quae pellit timorem (I Joan. IV). Hujus Novi Testamenti testimonium dicitur vetus lex, quia habet testimonium a lege et Prophetis: unde tabernaculum testimonii dicebatur illud, quod tot mystica figurabat: Testimonium ergo dicitur Vetus Testamentum in quantum probat et testatur, lex in quantum jubet. (CASS., REM.) Suscitavit quasi mortuum in Adam testimonium, id est, legem, vel, dum describitur, suscitatur, prius ignorantia sopitum. Testimonium in Jacob, hoc forsan est, quod Jacob cum angelo luctatus, tacto femore claudicavit: quod significat Judaeos partim fide constare, partim a salute discedere: et ita hujus rei testimonium fuit, quod Jacob accidit. Ecce parabola. Filiis suis. Et sunt iidem filii generatio altera, scilicet populus gratiae.

  113.0968B| VERS. 6.-- Generatio altera. Per generationes transmissa sunt mandata Dei, ne quis putet uni data.

  VERS. 7.-- Ut ponant. Haec est utilitas paternae praedicationis. Exquirant. (AUG.) Qui dicti sunt supra cognovisse, modo exquirant, ut sperantes in Deo, adjuventur ad implendum ab eo.

  VERS. 8.-- Prava. (CAS.) Quae veritatem non recipit, et ideo distorta, exasperans super omnes acerbitates, ut in Salvatorem armarentur. Unde per Ezechielem dicit Dominus: Vade et dic domui exasperanti (Ezech. II). Non direxit cor suum. (ID.) Distortum cor habet qui prave intellecta non corrigit, et quae natura docet, non perficit: Non est creditus cum Deo spiritus ejus (Joan. I), id est, et si ratio bene suasit, ei acquievit. 113.0968C| Non est creditus. (AUG.) Quando cum spiritu Dei operante spiritus hominis cooperatur, fit quod Deus jubet: et hoc non est nisi credendo in eum, qui justificat impium, quam fidem non habet generatio prava et amaricans.

  (ID.) Expressius multo dicit, etc., usque ad illa autem generatio, etsi credidit Deo, non tamen in Deum.

  VERS. 9.-- Mittentes arcum. (AUG.) Figurate dicit, etc., usque ad David fratribus, sic populo Judaeorum populus Christianus. Vel, Filii Ephrem. (ID.) Intendentes et mittentes arcum, id est, arcu aliquid mittentes. Vel, intendentes arcum, et mittentes sagittas, id est, promittentes servare legem, aperte dicentes: Omnia, quaecunque dixerit nobis Dominus, faciemus 113.0968D| et audiemus (Exod. XXIV). Conversi sunt et defecerunt in die belli, id est, tentationis; unde Osee propheta ait: Ephraim factus est facti columba insipiens, non habens cor (Ose. VII), quia promissionem obedientiae non auditio, sed tentatio probat.

  Beneficiorum. (EUTHYM.) Beneficiorum, quae contulit in populum Israel, veluti, quod duxerit eos per mare Rubrum immadidos. Mirabilium autem dicit, quia Aegyptiorum flumina in sanguinem mutaverat. Quod vero ait Deum eis haec ostendisse, non ideo dicit, quasi ipsi ea propriis viderint oculis, sed quia ita a suis acceperunt majoribus.

  VERS. 12.-- Coram patribus, etc. (CAS.) Incipit narrare jam, quae ab eductione de Aegypto fecit eis: 113.0969A| nec tamen destiterunt a murmure et a tentatione. (AUG.) Coram patribus. Qui sunt patres, etc., usque ad accedente ligno crucis quasi virga Moysi. In terra Aegypti. (ID.) Ut omnem dubitationem tollat, et provinciam dicit, et locum factorum. Sic Christus in terra positus coram patribus novit, humile mandatum docuit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Joan. VII.)

  VERS. 14.-- In nube. (HIER. et CASS.) Hoc futurum judicabant. Dies, Christus est, tamen nube carnis celatur perfidis; et sicut illis nubes contra aestum solis, sic nobis Christus per incarnationem dat refrigerium contra aestum vitiorum. Tota nocte, toto tempore vitae. In illuminatione ignis. Christianos in hoc saeculo nominis sui claritate custodit ignis Spiritus 113.0969B| sancti.

  VERS. 15.-- Petram. (CASS.) In eremo. Prius aqua maris quasi petra, modo petra fons. In eremo, ubi necesse ut gratius sit munus. Adaquavit. Quasi pecora, non homines, quia non egerunt gratias.

  VERS. 16.-- Tanquam. (CASS.) Aqua, quae de Christo prodit, nulla imminutione deficit, sed fit fons aquae salientis in vitam aeternam.

  VERS. 17.-- Adhuc peccare. (CASS.) Adjecerunt, ut inter tot beneficia non crederent: quod ut maximum intelligeretur peccatum, cum Dominus dixit in Evangelio: Spiritus arguet mundum de peccato, exponendo subjunxit: De peccato quidem, quia non credunt in me (Joann. IV, XVI). Sicut ergo peccatum dicit ibi, non credere, et hic peccare dicit, non credere. 113.0969C| In iram. (ID.) Non credentes Deum posse difficilia sibi facere, quod gravissimum est apud Deum, sic et nos abluti per baptismum provocamus Deum ad iram. In inaquoso. (AUG.) Vel, in alia eremo ad litteram, vel potius in se, quia licet pleni utres aquae de petra, aridae tamen mentes fuerunt.

  VERS. 19.-- Mensam. (CASS.) Mystice, refectionem sapientiae, vel corpus Christi.

  VERS. 21.-- Ideo audivit. (CASS.) Quod dilata vindicta, dedit prius quod petebant, ne videretur non posse. Distulit. (AUG.) Poenam; dans prius quod, licet tentando, petebat, ne videretur non posse: et postquam dedit, ignis, id est ira, ascendit in Israel. Et hoc est quod prius dixit: Ignis accensus est in Jacob.

  113.0969D| VERS. 23.-- Et mandavit. Utrumque breviter positum, scilicet quod audivit, quod ira ascendit; aperte hic incipit narrare. Et prius quomodo audivit exsequitur, postea in sequenti parte quomodo vindicavit. Et januas coeli. (CASS.) Januae, ipsi praedicatores, quibus intratur in coelum; vel Scripturae. Aperuit. Quia dedit spiritum suis, ut intelligerent Scripturas.

  VERS. 24.-- Manna ad manducandum. (AUG.) Significat panem qui de coelo descendit, qui est cibus angelorum: quem, ut manducaret homo, Verbum caro factum (Joan. I), qui per nubes evangelicas pluitur toti mundo, et apertis eorum cordibus, quasi coelestibus januis, credenti Ecclesiae praedicatur, 113.0970A| non tentati Synagogae. (CASS.) Manna, quid est hoc? quia hic cibus admirando requiritur, et esse corpus Christi scitur. Panis coeli. (ID.) Non aliter, quam Christus, de quo coelestes, id est angeli, reficiuntur ejus contemplatione; et hunc panem, id est verbum, quo grandi cibo pascuntur angeli, per carnem factum lac, edit homo.

  VERS. 26.-- Africum. Quia ibi sunt coturnices.

  VERS. 27.-- Et pluit super eos, etc. (AUG.) Sic et parvulam fidem, etc., usque ad unde: Si terrena dixi vobis, et non creditis mihi, quomodo si dico vobis coelestia? etc. (Joan. III.)

  Sicut pulverem. (CASS.) Pulvis hic significat intelligentiae subtilitatem, quae ad superna conscendit. Arena, innumeram prudentiae copiam salis sapore 113.0970B| conditam. Volatilia pennata. Coelestia desideria, quibus anima pasta pinguescit: haec intra septa Ecclesiae possumus accipere, unde subdit:

  VERS. 28.-- Et ceciderunt in medio castrorum. (AUG.) Significans per hoc quod sponte veniunt venti ad homines, et portant eis verba divinitus missa, ut in suis sedibus, et circa tabernacula audiant: quia in omnem terram exivit sonus eorum.

  VERS. 29.-- Et manducaverunt. Convicti sunt, qui hoc Deo impossibile putaverunt.

  VERS. 30.-- Adhuc escae eorum, etc., et ira Dei, etc. (CASS.) De vindictis, et simulatis reversionibus eorum, timore poenarum: et tamen sententia Dei per misericordiam temperata. Escae. (ID.) Manna, coturnices. Electos Israel impedivit. (AUG.) Id 113.0970C| est, impedivit ne illis prodessent, quibus paterno affectu consulere cupiebant. Vel potius, compedivit ut cum eis molestias sustinerent electi ad exemplum, non justitiae tantum, sed et patientiae. Impedivit. (ID.) Murmure eorum, ut Moyses, qui dixit: Nunquid poterimus de petra aquam vobis ejicere? (Num. XX.)

  VERS. 32.-- In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus ejus. Correcti post haec omnia graviora sunt peccata, quae semper accrescunt.

  VERS. 33.-- Et defecerunt, etc. (AUG.) Cum possent, credendo, dies in veritate sine defectu habere. In vanitate dies eorum et anni eorum. (CASS.) A similitudine illius qui in ortu moritur, in vanum est natus. Cum festinatione. (AUG.) Et quae prolixior 113.0970D| videtur, vita cito praeterit.

  VERS. 34.-- Quaerebant eum. (CASS. et AUG.) Non occisi, sed relicti. Sed sic loquitur, quia unus populus sunt, quasi de uno corpore. Diluculo veniebant ad eum, etc. (CASS.) Sedulo, vel ante lucem; unde: Vanum est vobis ante lucem surgere. Pius in luce, impius ante lucem rogat. Quaerebant. Revertebantur, veniebant. (AUG.) Haec omnia, propter temporalia bona acquirenda, et vitanda mala: et ita non Deus, sed illa colebantur.

  VERS. 37.-- Nec fideles habiti sunt in testamento, etc. (CASS.) Qui vere credit, opera facit: unde fides dicitur quod fiant dicta; unde dicit: Nec fideles in praeceptis.

  113.0971A| VERS. 38.-- Ipse autem est misericors et propitius fiet. (AUG.) Hic mali impunitatem sibi promittunt, sed misericordia est etiam malis, verum ante judicium, quia facit solem oriri super bonos et malos. Sic et illi genti pepercit, ne penitus eradicaret, sed manet in successione posterorum, sicut Cain signo accepto, ne quis eum occideret. Peccatis eorum, etc. (AUG.) Populi, qui idem est in successione filiorum; ut et post abstulit eos de Aegypto, et induxit eos in montem sanctificationis (Gen. IV), cum non eos, nisi in successione. Sic et hic cum dicitur: propitius fiet peccatis eorum, intelligimus etiam impletum esse quod dicitur ab Apostolo: Reliquiae salvae fient (Rom. IX), quae credent in Christum, quod hic praevidit, cum subdit: Et non dispersit eos. Et abundavit ut 113.0971B| averteret, etc., quia: Non omnem iram accendit, etc. Id est, non punivit eos quantum digni erant: quia et illud remisit, quod Filium occiderunt.

  VERS. 39.-- Spiritus vadens et non revertens, etc. Ideo per gratiam revocat, quia per se redire non possunt: unde in Proverbiis in via iniquitatis dicitur: Omnes qui ambulant in ea non revertentur (Prov. II), scilicet per se, sed per gratiam revocabuntur. Haec est ovis errabunda, quae humeris pii pastoris reducta est ad gregem.

  VERS. 40.-- Quoties. (CASS.) Dicturus plagas Aegypti, propter eos factas, comparando mala eorum beneficiis Dei, dicit eos oblitos, et tentasse Deum. (AUG.) Quia caro vel spiritus vadens, quoties ergo? quasi multoties exacerbaverunt eum.

  113.0971C| VERS. 41.-- Et conversi sunt, etc. (AUG.) Repetit eorum infidelitatem, ut memoret quas plagas intulit Deus Aegyptiis propter eos, unde deberent esse non ingrati.

  VERS. 42.-- De manu tribulationis. (CASS.) Tribulatio solet esse in memoria, sed non eis. Pulchre opponit manum Dei manui Pharaonis, dicens: Manus ejus et de manu tribu; quae multum differunt. (AUG. et CASS.) Mysticationes ab hoc loco.

  VERS. 44, 45.-- Et convertit, etc. Misit in eos iram, etc. Hic incipit exponere plagas propter Judaeorum liberationem in Aegypto factas, et ponit decem plagas, sicut in Exodo decem. Ponuntur aliqua tamen hic, quae non in Exodo, quae non interpretari, nisi figurate possumus, ubi et quae facta fuerunt parabolae 113.0971D| dicuntur, sicut saepe solet non seriem historiae sequi: sed alia addere, vel quaedam mutare pro significatione. Aqua ergo in sanguinem, significat de rerum causis carnaliter sentire. Cynomia. Canini mores sunt. Rana. Loquax vanitas.

  VERS. 46, 47.-- Aerugo. Quam alii rubiginem interpretantur, nocet occulte, quae comparatur vitio quod difficile apparet, ut est multum fidere de se. Aura enim noxia hoc in fructibus operatur latenter: sic in moribus occulta superbia, cum putat se aliquid esse qui nihil est. Locusta. Malitia ore laedens, infideli scilicet testimonio.

  Grando. Est iniquitas res alienas auferens; unde furta, rapinae, praedae. Plus autem vitio suo vastatur 113.0972A| ipse vastator. Pruina. Vitium quo charitas proximi stultitiae tenebris quasi nocturno frigore congelascit.

VERS. 48.-- Ignis. Qui non in Exodo nisi cum grandine in fulguribus, ut fructus laederet, accipitur: qui tamen non legitur possessiones incendisse, significat immanitatem iracundiae, qua et homicidium fit. Morte pecorum, pudicitiae damnum signatur. Concupiscentia, qua foetus oritur, communis est nobis cum pecoribus: hanc habere domitam et ordinatam, pudicitiae virtus est. Mors primitivorum. Amissio est justitiae qua quisque humano generi socialis est. Decem plagis percussi sunt Aegyptii contra decem praecepta scripta in tabulis. Et hic decem plagae, licet non in eo ordine ponantur, sed pro tribus quae 113.0972B| in Exodo, id est cyniphes, ulcera, tenebrae quae non hic. Aliae tres sunt hic, quae non ibi, rubigo, pruina, et ignis. Talia enim pro congrua intelligentia frequenter variantur. Signa. (CASS.) Sunt duris cordibus, quasi characteris impressa vestigia. Prodigia, quae signabant aliqua futura. Thanis, civitas, humile mandatum, quod hic nobis necessarium, ut in futuro erigamur. Et dedit aerugini. Haec in Exodo non leguntur, mystica ergo interpretatione tantum exponantur. Locusta. (AUG.) Se invicem comedentes, significat detractores, qui alienos fructus invide rodunt. Moros eorum in pruina. (AUG.) Morus calidae est naturae, per quod charitas intelligitur, quae in pruina occiditur. Grandini (ID.) Quae grando non potuit laedere, id est mollia, post dicit Exodus a 113.0972C| locustis comesta. Tradidit. (CASS.) Morte pecudum, stultorum occasus ostenditur.

  (ID.) Igni. Ignis, cupiditas, quae possessionem, id est, statum mentis vastat.

VERS. 49.-- Iram indignationis, etc. (CASS.) Ordo vindictae: prius peccatis Deus irascitur, quando non compunguntur, inde malitiam hominis in sua indignatione, ira et tribulatione derelinquit, ut suis adversitatibus affligantur, qui Deo non obediunt, ut ibi dicitur: Propterea tradidit illos in reprobum sensum (Rom. I). Indignatio hominis pertinet ad tumidam superbiam; ira, ad nefandam audaciam; tribulatio, ad confusam desperationem: tunc per diabolum ad immissiones illicitas praecipitantur nudati defensione Dei. Per angelos malos. (AUG.) Judicio Dei 113.0972D| haec facta sunt, etc., usque ad per angelos ergo malos punit Deus bonos et malos homines, sed bonos tantum corporalibus poenis, malos autem corporalibus et spiritualibus poenis.

  VERS. 50.-- Irae suae. (AUG.) Erat semita irae Dei, qua occulta aequitate puniret Aegyptios; cui Deus fecit viam, ut eos quasi ex abditis produceret per angelos malos in aperta scelera, et sic aperte puniret.

  VERS. 51.-- Primogenitum in Aegypto. (AUG.) Primogenita sunt summa mandata, ut: Diliges Dominum Deum ex toto corde; quibus non servatis orbamur prole rationis.

  VERS. 52.-- Et abstulit sicut oves populum suum, 113.0973A| et perduxit eos tanquam gregem in deserto. (AUG.) Mystice. Hoc et in nobis intus fit, ubi eruditi de potestate tenebrarum mente transferimur in regnum Dei, oves in spiritualibus pascuis. (CASS.) Et abstulit. Quod eductos de servitute duxit in terram promissionis; et iterum offendunt.

  VERS. 54.-- Et induxit eos in montem sanctificationis suae. (AUG.) Non eosdem quos abstulit, sed eos nomine et gente; significat tamen quod multi ad Ecclesiam, quam mavult intelligi, conversi sunt; ipsa est mons quem Christus acquisivit. Et ejecit a facie eorum gentes, etc. (AUG.) Vel maligni spiritus. Quae omnia Christus ejecit a facie fidelium; et sorte divisit eis terram. Per hoc significatur quod in nobis omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens 113.0973B| singulis prout vult.

  VERS. 55.-- In tabernaculis. (CASS.) In quibus regnabant peccata regnare fecit virtutes.

  VERS. 57.-- Quemadmodum patres eorum conversi, etc. (AUG.) Per totum loquitur quasi de eisdem: tamen nunc de his qui in terra promissionis, quorum fuerunt patres, qui in deserto amaricaverunt. Arcum pravum, etc. (ID.) Animi intentionem perversam, ut contra Deum, qui dixerat: Non erunt tibi dii alieni (Exod. XX), quod plenius aperit. In iram concita, vel, in arcum pravum, qui difficile remittitur, et ipsi facile retroibant. Vel, arcum pravum, qui non ominus jaculatur, sed in se spicula convertit, id est, malitia dolosorum.

  VERS. 58.-- Ad aemulationem. Vel aemulati sunt; 113.0973C| alia littera, cum honorem Dei alii tradunt.

  VERS. 59.-- Audivit Deus. (CASS.) De ultione in terra promissionis, quae et retorta est in ipsos, per quos punivit.

  VERS. 60.-- Et repulit tabernaculum. (AUG.) Hoc tempore Eli sacerdotis, quando victi sunt ab Allophylis, et arca Domini capta est, et ipsi magna strage vastati. Legitur enim in libro Regum, quod tunc ceciderunt de populo triginta millia peditum. Repulit tabernaculum Silo. (BEDA.) Quod erat in Silo, etc., usque ad quia autem illud non attenderunt, nec tabernaculum Deo fecerunt: ideo Dominus merito repulit. Habitavit in hominibus. (AUG.) Cum ergo non esset dignum in quo habitaret, repulit illud quod non propter se, sed propter illos instituit. 113.0973D| (CASS.) Sic deserit corpora nostra, quae Spiritus sanctus, dum bene tractantur, inhabitat.

  VERS. 61.-- Et tradidit. (CASS.) Si enim cum peccatoribus et boni traduntur captivitati, exercitium est, non in mente captivi sunt. Vel, hosti traditi, sed liberi et Deo conjuncti. Virtutem eorum. (AUG.) Arbitrii libertatem imminuit, et virtutes abstulit in malis, quod non sit in bonis, licet cum malis interdum captiventur corporaliter.

  VERS. 65.-- Et excitatus est. (CASS. et AUG.) Mores hominum Domino tribuit, propter res explanandas.

  Tanquam dormiens. Hoc dicitur a persona dementium, qui ita putant, quando periclitantibus non subvenit, vino esse crapulatum, quando non tam 113.0974A| cito subvenit. Et revera sic dementer putantibus dormit, et est alienus, et negligentibus et infidelibus, qui nulla voce laudis vel operis eum excitant. Excitatur autem ad vindictam malis actibus, ut hic peccatis eorum, qui arcam inter simulacra posuerunt. Tanquam potens, quia tunc sunt homines ad iram faciles, et ad virtutes potentes, quando post crapulam de somno surgunt. (AUG.) Et excitatus est. Christus vino passionis ebrius, dormiens in sepulcro, excitatus est a morte, tanquam potens in resurrectione. (ID.) Tanquam dormiens. Visus est dormire, quando populum suum dedit in manus eorum, quos odit: ubi eis dicitur: Ubi est Deus tuus?

  VERS. 66.-- Et percussit iniquitatem. (AUG.) Hac poena cruciabitur, etc., usque ad opprobrium enim 113.0974B| sempiternum dedit illis.

  VERS. 67.-- Et repulit. (CASS.) De rege David, et loco regni. (AUG.) Non dixit, etc., usque ad sic ab initio electionis Hebraeae gentis usque ad Christum procedit.

  VERS. 69.-- Sicut, etc. (AUG.) Unicorni sunt quorum firma spes in unum illud erigitur, de quo dicitur: Unam petii a Domino, hanc requiram. Sanctificium. Est plebs sancta, regale sacerdotium.

  VERS. 70.-- David servum. (AUG.) Qui de Juda, etc., usque ad: dentes Ecclesiae sunt illi per quos loquitur, vel per quos in corpus suum velut manducando caeteros trajicit. Grex tonsarum dicitur, quia onera saeculi velut vellera deposuit, et ad pedes Apostolorum rerum suarum venditarum pretia apposuit; 113.0974C| ascendens de lavacro baptismi, geminos creat, opera scilicet geminae charitatis; unde: sterilis non erat in eis; ab his translatus est Christus, sed pascit greges in gentibus qui sunt Jacob, et Israel.

  VERS. 71.-- Jacob. Israel haereditatem suam. (AUG.) Repetit: Nisi dicatur, nunc secundum hunc statum Jacob servus: quando videbit facie ad faciem haereditas. Unde et nomen accepit: Israel enim dicitur ex contemplatione Dei. Transtulit eum ad hoc ut pasceret, et ita fecit.

  VERS. 72.-- Et pavit eos, etc. (AUG.) Videtur forte, etc., usque ad et hoc docuit quod egit.

PSAL. LXXVIII.

VERS. 1.-- Psalmus Asaph. (CASS.) Psalmus secundus de lamentatione. Genti pro duritia sua, graviter 113.0974D| affligendae precatur Christum subvenire. Monemur bonis proximorum laetari, calamitatibus affligi.

  Deus venerunt gentes. (ID.) Prima est conquestio, et enumerantur quanta tulerit Jerusalem temporibus Antiochi, ubi non destructa fuit, propter quae signatur Ecclesiae persecutio. (AUG.) Venerunt. Non dicit quasi nescienti, etc., usque ad jam vero evidenter sunt impleta.

  In haereditatem tuam. (ID.) De populo Israel; haereditas Dei sunt electi, sed non excaecati; ergo possunt haec dici de temporibus post ascensionem Christi; sed antequam Christus venisset, et tunc enim haereditas, ubi Prophetae, et sancti conducti in Babylone; vel sub Antiocho maxime. (CASS.) Quod si 113.0975A| quis, etc., usque ad cujus circumitus per totum orbem, ubi et persecutio fit.

  VERS. 2.-- Morticina. (CASS.) Cadavera, quasi non modo in viventes saeviunt. Sepelire pietatis est, abjicere crudelitatis. Effuderunt. (ID.) Exaggerat, ut judicem moveat.

  VERS. 4.-- Facti. (CASS.) Gloria Jerusalem toto orbe mirabilis versa est in opprobrium vicinis, quod gravius est quam si remotis, quia hi sunt assidui. Vel, vicini, affectiones, propinquis jam volentibus credere, ut martyres hoc dicant.

  VERS. 5.-- Usquequo, Domine? (CASS.) Deprecatio pro parte sua contra inimicos et insultantes vicinos; quasi illi ita saeviunt: Sed, o Domine, usquequo? (AUG.) Rogat ne usque in finem irascatur, id est, ne 113.0975B| illa vastatio perseveret, sed temperet correctionem. Nomine irae, vindicta iniquitatis accipitur, nomine zeli, exactio castitatis, ne anima a Deo fornicetur. Nota, hoc pro peccatis evenire hominibus, licet justis, sicut tres pueri, et Prophetae in captivitate testantur. Velut ignis. (ID.) Ure tandiu, donec aurum virtutum perfecte purgetur, ligna, id est vitia, cinerentur.

  VERS. 7.-- Comederunt. (AUG.) Ferarum dentibus tradendo. Desolaverunt, eversione civitatis, quae civibus suis nudata est, vel, quia occiderunt substitutos loco civium occisorum; Jacob pro homine, homo, scilicet pro gente, quae offendit. Gratus patriarcha, ut ejus memoria peccata populi mitiget. Jacob. (AUG.) Haec est supra dicta haereditas. Locus. (CASS.) Civitas, ubi templum, quo congregabantur ad festa.

  113.0975C| VERS. 8.-- Iniquitatum nostrarum. (BEDA.) Id est, quas a patribus contraximus, quibus scilicet jam non debetur correctio, sed damnatio, nisi adsit gratiae tuae miseratio. Scriptum est enim: Anima quae peccaverit ipsa morietur. Et, Visitabo peccata patrum in filios, usque in tertiam et quartam generationem (Ezech. XVIII.) Antiquarum. (CASS) Non dicit de praeteritis tantum, cum et hoc tempore quidam Judaei idola sequerentur; sed similium antiquis, quibus innumeris annis peccaverunt. Anticipent. (ID.) Ante judicium quod timet omnis homo, quia nisi indulgentia praeveniat in judicio, non absolvitur reus. Nimis. Ne quis de actibus praesumat.

  VERS. 9.-- Adjuva. (CASS.) In bello defensionis legum, quia non in suis, sed in virtutibus Dei confidunt. 113.0975D| Propter gloriam. Non propter meritum ut erepti, tuo nomini honorem reddamus. Propter gloriam nominis tui. Pietati sancti nominis tribuatur, non nobis, quod actibus nostris non potest haberi. Adjuva nos, Deus. Per hoc nec ingratus est gratiae, nec tollit liberum arbitrium. Qui enim adjuvatur, etiam per seipsum aliquid agit. Libera nos. (AUG.) Liberat, id est, eruit a malis, cum et adjuvat ad faciendam justitiam, et propitius est peccatis, sine quibus hic non vivitur.

  VERS. 10.-- Ne forte. (AUG.) Illud usitatum a perfidis: Ubi est? Vel non est, vel non potest; insultatio non ferenda. Innotescat. Vel hic in conversis perimitur iniquitas, quod ante optaverat, vel, in fine 113.0976A| pereunt, quod hic dicit non optando, sed prophetizando. (AUG.) Quia justus non delectatur de poena inimici, quia non eum odit, sed de divina justitia, quia Deum diligit, econtra injustus facit.

VERS. 11.-- Compeditorum. (AUG.) Corruptibilitate carnis, quae aggravat animam, per quam praevalet aliquando persecutor: has compedes non sentiunt nisi illi, qui ingemiscunt gravati; ab his cupiebat dissolvi Apostolus, et esse cum Christo. Vel, compedes sunt praecepta Dei, quibus colligantur sancti, quae patienter sustentata in ornamenta vertuntur, unde: Injice pedem tuum in compedes ejus (Eccli. VI). (CASS.) Compeditorum, ad litteram de his dicit, quos gentiles vinxerunt: qui cum gemitu orant, ut Ecclesia in fratribus non deficiat, et sic 113.0976B| eos poena consumit. Secundum magnitudinem. (AUG.) Res enim tam magna in Christianis secuta est, quam nunquam crederent inimici. Filios, quia accensi sunt exemplo, non territi. Posside filios mortificatorum. (ID.) Hoc semper oraverunt sancti martyres, ne infructuosus esset posteris sanguis eorum, ut inde cresceret seges, unde putabatur peritura. (CASS.) Pia precatio, ne filios eorum projiciat, qui pro eo puniti sunt. Posside, ne quo errore maculentur.

  VERS. 12.-- Et redde. (CASS.) Etsi corporaliter reddit, salus est tamen animae eorum. Septuplum, perfectionem doni coelestis significat, quando Spiritu sancto replemur. In sinu. In secreto animorum, ubi fit conversio. Improperium, pro injuriis reddant laudes: gloriosa vindicatio, quando inimicorum ore 113.0976C| laudatur Deus. Vel septuplum. Septupla retributione perfectionem poenae significat, sicut et de bonis, cum dicitur septuplum accipiet in hoc saeculo: quod positum est pro omnibus bonis, quasi nihil habentes, et omnia possidentes; quia in hoc numero plenitudo significatur. Vel septuplum, pro infinito. Improperium, (AUG.) Hoc redde, id est, pro isto opprobrio da eos in reprobum sensum. Homo namque, cum datur in reprobum sensum, id est, in interiori sensu, accipit suppliciorum meritum futurorum.

VERS. 13.-- Nos autem. (CASS.) Conclusio exsultativa, non victorum, sed patientium. Et suavis conclusio lamentationis. (AUG.) Nos autem. Hae sunt reliquiae a Matathia congregatae. Vel, generaliter, de omni genere piorum ac verorum Christianorum 113.0976D| accipiendum est, ut etiam Christianus populus ibi sit mistus; hic est grex pro quo oravit, ne diutius irasceretur. (ID.) Vel, in generatione, id est, in futuro saeculo annuntiabimus, non pro aliorum instructione, sed pro debito honore.

PSALMUS LXXIX.

VERS. 1.-- Intellectus pro his qui commutabuntur. (AUG.) In melius, etc., usque ad testimonium perfidiae. Asaph. Illuminatus agit de adventu Christi et de vinea ejus, bonum testimonium de capite ipso et corpore ejus, rege et plebe, pastore grege.

VERS. 2.-- Qui regis, etc. (AUG.) Hic loquitur Asaph illuminatus de adventu Christi, qui convertit 113.0977A| hominem, et vineam de Aegypto eductam solidat: hoc est testimonium pro his qui immutantur. (CASS.) Supra trepidus, qui pro peccatis Synagogae orabat: jam praesumit, commutatis in melius testimonium dat. Hic psalmus Synagogae est testimonium de capite ipso, et corpore ejus. (ID.) Deprecatio primi adventus, per quem fit reparatio generis humani. (ID.) Peractus definit. O Deus, fili. Qui regis, spiritualiter, Israel, videntes te, Intende, id est, lumen pietatis super nos infunde, ut a te simus clari, qui per nos sumus tenebrosi. Joseph. (ID.) Fidelem populum ducis in caulas Dei, ut oves ad pascua, de quibus: Alias oves habeo quae non sunt de hoc ovili, et illas oportet me adducere, ut fiat unum ovile et unus pastor (Joan. X). Propria singulis verba: regitur Israel, 113.0977B| ducitur Joseph, id est, devotus populus. Manifestare. (ID.) Rogat, ut qui in secreto majestatis erat per incarnationem, appareat coram Judaeis ut promissum erat, faciens in eis has virtutes, quae his nominibus signantur, Ephraim, Benjamin, et Manasse. (AUG.) Manifestare coram. Angelis notus, innotesce hominibus.

VERS. 3.-- Coram Ephraim. (AUG.) Id est, gente Judaeorum, ubi hae tribus, scilicet coram fructificatione, et filio dexterae, ut et nos simus plenitudo scientiae per charitatem, quae Deus est; et coram Manasse, id est, oblito, ut jam illi venias in mentem, juxta illud: Reminiscentur, et convertentur universi fines terrae. (ID.) Excita. Repetit, etc., usque ad crucifixus ex infirmitate, resurge ex virtute. 113.0977C| (CASS.) Excita potentiam miraculorum, etc., usque ad unde: Fidelis Deus, qui non patitur vos tentari supra id quod potestis, etc. (I Cor. X).

VERS. 4.-- Faciem tuam. (AUG.) Haec facies velata fuit Asaph tempore infirmitatis Christi, et tunc aegrotavit Asaph, non valens intueri velatum nube: de qua dicitur: Ascendit Deus super nubem levem, et intrabit vel ingredietur Aegyptum, id est, carnem immunem a peccato; illuminavit vero eam cum surrexit et ascendit, et ita salvamur.

VERS. 5.-- Quousque irasceris? (AUG.) Transit ira a servo, ut non flagellet ut patet, sed ne damnet: et conversis enim durat ira, sed corrigens. Flagellat enim omnem filium quem recipit (Isa. IX, Heb. XII).

  VERS. 6.-- Cibabis (AUG.) Exponit hic passiones, 113.0977D| quas sancti tempore adventus passuri sunt. Quasi diceret: Etsi optem Christi adventum, tamen eo tempore multa passuri sumus, quia cibavit, etc. In mensura, etc. (AUG.) Pro viribus tuis ut erudiaris, non opprimaris; unde: Fidelis Deus qui non patitur vos tentari supra, etc. (I Cor. X). Vel, pro modo culparum.

  VERS. 7.-- Posuisti nos in contradictionem. (CASS.) Dum vicini, qui de nobis, sunt contra nos. Irrident inimici, a quibus omnibus, ut salvi simus, Deus virtutum, etc.

  VERS. 8.-- Deus virtutum. (AUG.) Desiderantis mos est frequenter repetere quae tantis precibus orat.

  VERS. 9, 10.-- Vineam. (CASS.) De vinea quomodo 113.0978A| incepta, et perfecta. (AUG. et CASS.) Vineam de Aegypto, quasi, nos salvi erimus, sed Judaeos, quibus tot fecisti, destrues: quod non pro levi culpa, sed quia adventum Christi non noverunt. Vel, salvi erimus quia ita praesignasti. Vineam de Aegypto. Sed quare, destrues? hoc de infidelibus. De Aegypto. Ut illos de Aegypto, ita Ecclesiam de tenebris ejecit vitiorum: gentes plantat in virtutibus, et ducit per hoc desertum saeculi. Radices, martyres et alios firmos facit, et implet orbem. (CASS.) Vineam de Aegypto, per mysticas figurationes, etc., usque ad quae ita per orbem dilatata est. Dux, dum eam ducit spirituali itinere. Radices, prophetas, Apostolos, martyres et alios, de quibus palmites tendens mundum occupat et operit. Dux itineris. (AUG.) Vel alia 113.0978B| littera, etc., usque ad et non est altera, sed eadem vinea: inde Apostoli, inde et alii justi, etsi aliqui rami fracti.

VERS. 11, 12-- Operuit (CASS.) Altitudo et latitudo vineae hic exponitur. Superna est vinea, quae et montes sublimiores, vita et doctrina obumbrat, et magnis crescere facit. Vites, quae arbores ascendunt, arbusta nominantur, per quae minores in Ecclesia accipiuntur. Cedri, non superbi, sed qui sunt Dei, martyres sunt, qui in Ecclesia alti sunt, hos etiam Ecclesia in gremio suo protegit. Propagines, filios regenerationis, qui a flumine Jordane manaverunt, quia ibi coepit regula baptismi. Montes. (AUG.) Prophetae, etc., usque ad similiter operiunt cedros Dei, id est, doctores. Cedros Dei. (ID.) Quia sunt cedri 113.0978C| evertendae, superbi scilicet qui sunt cedri saeculi, sed non Dei.

  VERS. 13.-- Ut quid. Miratur cur huic tali subtracta est Domini defensio. (AUG.) Ut quid. Quia superba fuit adversus plantatorem, et servos occidit ad se missos, et tandem filium haeredem, destructa est maceria, et invenerunt eam gentes destructam, et deleverunt. Hoc primo plangit Asaph, sed non sine spe: de dirigentibus enim cor jam loquitur.

  VERS. 14.-- Aper. (AUG. et CASS.) Vespasianus fortis et saevus, et contrarius Judaeis, qui hoc animal inter caetera habent immundum. Singularis ferus. Titus, qui reliquias terribili depastione consumpsit, qui dicitur singularis, id est superbus. Vel pro eodem accipitur aper, et ferus scilicet Romanus exercitus. 113.0978D| Et vide quibus peccatis laboret et pereat homo. Singularis. (AUG.) Dicit omnis superbus: Ego sum, ego sum, et nemo alius. Aper. (CASS.) Diabolus fortis et ferox, de silva, quia cogitationes ejus agrestes et aviae sunt. Sed tu, Domine Deus virtutum. Vel ita continua: Ita vastata est vinea, sed ut reliquiae salvae sint, O Deus virtutum, convertere, in finem saeculi supremi serenus aspice, commutatis in melius hoc remedium precatur.

  VERS. 16.-- Et perfice eam quam plantavit dextera tua. (AUG.) Non aliam institue, sed hanc perfice. In hac enim est semen Abrahae: ibi est radix quae portat oleastrum. Perfice, quia caecitas ex parte contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis 113.0979A| Israel salvus fieret (Rom. XII). Super filium. (CASS.) Super te fundatam, etc., usque ad de igne autem boni amoris dicitur: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat? (Luc. XII.)

  VERS. 18.-- Fiat manus. (CASS.) Grande sacramentum, et munus Deo, quia tandiu salus Israel dubitari potuit, donec Christus venit: sed tunc completa est promissio, nec ultra discedit ab eo Ecclesia sponso conjuncta. Dicit ergo: Fiat manus, operationem sanctae incarnationis precatur.

  VERS. 19.-- Non discedimus. (CASS.) Ultra, cum filium hominis vivificabis: haec est utilitas ab eo.

  VERS. 20.-- Domine Deus virtutum, converte nos, ostende faciem tuam, et salvi erimus. (CASS.) Magna suavitas hujus versiculi, in quo regulam totius religionis 113.0979B| exponit. Primo enim Deus nos convertit, et tunc nos ante faciem ostendit, id est, lumine pietatis nos inspicit: post quod nos tandem salvat. Hunc ergo propheta iterat, quia per ipsum quisque breviter quod expedit, implorat.

PSALMUS LXXX.

VERS. 1.-- Pro torcularibus. (AUG.) In quibus tria, etc., usque ad cantatur psalmus Asaph, id est, Dominicae congregationi. Asaph, etc. (CASS.) Quia secundum historiam Judaeis, spiritualiter Christianis loquitur. (AUG.) Primo dicit quid agendum electis, qui sunt, oleum, vinum, aves.

  VERS. 2.-- Exsultat Deo. Asaph, proposita sibi imagine cujusdam solemnitatis, electos ad celebritatem 113.0979C| incitat.

  VERS. 3.-- Sumite psalmum. (AUG.) Verba Dei, ut humani actus conveniant in unam societatem: haec enim est pax Jerusalem, haec est ratio dati et accepti; unde Apostolus: Si spiritualia seminavimus vobis, magnum est si carnalia vestra metamus (I Cor. IX).

  VERS. 4.-- Buccinate. (AUG.) Hucusque ad partitionem, vel ad litteram, simpliciter de Judaeis accipienda sunt, vel allegorice de Christianis. (AUG.) Buccinate, et annuntiate, etc., usque ad unde Isaias: Clama ne cesses, ut tuba exalta vocem tuam, etc. In neomenia tuba. (CASS.) In initio mensis jussi sunt Judaei tuba canere, id est, in initio novae lunae, quod et festum tubarum dicitur, quod celebrabant 113.0979D| in memoriam istius rei, quod Dominus ostendit Abrahae arietem inter vepres haerentem, quem pro Isaac immolavit.

  VERS. 5.-- Quia praeceptum in Israel est; et judicium, etc. (ID.) Ideo tuba canendum, quia lex data est Judaeis per Moysen, et quia judex futurus est.

  VERS. 6.-- In Joseph. (AUG.) Gentes sunt Joseph, etc., usque ad ubi debebat habere cor.

  VERS. 7.-- Ab oneribus. (AUG.) Quibus oneribus, manus in cophino, id est, servili opere. Peccata servilia opera sunt, juxta illud: Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII). In cophino servierunt. (ID.) In immunditiis peccatorum, in terrenis operibus et lutosis.

  113.0980A| VERS. 8.-- In tribulatione, etc. (CASS.) Sic Propheta: Divertit Dominus dicens, In tribulatione, imputantur eis beneficia Dei, ut gravior aestimetur offensa. Exaudivi te in abscondito. (AUG.) Ut corde credas ad justitiam. Probavi, ut ore fiat confessio ad salutem. Tempestatis, etc. Non in tempestate maris, sed cordis: ubi exauditus debet probari, in aqua contradictionis: jam enim gradiens viam Dei, habet multis modis obsistentes. Haec est aqua contradictionis, quam senserunt antiqui, sed jam pene siccata est: tunc enim aquae populorum turbabantur, et acriter resistebant. Tunc Samsoni forti viro, id est Christo, ducere eunti uxorem de alienigenis, id est Ecclesiam de gentibus, occurrit leo fremens, id est populus gentium, sed dissipavit eum, ut haedum 113.0980B| caprarum: et quia populus iste fremens nihil erat, nisi languidus peccator. Occisa autem in eo illa feritate, jam non sic fremit, imo jam in ipso invenimus leges pro Ecclesia, quasi favum in ore leonis. Aqua contradictionis. Christus fuit etiam in seipso, ut de eo nato dictum est: Erit hic in ruinam, et resurrectionem multorum, in signum cui contradicetur (Luc. II), ut Judaei contradixerunt titulo crucis

  VERS. 9.-- Audi populus meus. (CASS.) Diapsalma. Hactenus de oleo torcularium, jam de amurca, quod dicitur ad cavendum, hic arguuntur reprobi. Contestabor te. Ipse Dominus judicii testem se facit veritatis, tam hic quam in futuro, ut nullus dubitet. Deinde quid velit eum intelligere, subdit: Israel si me audieris, vocando eum Israel, familiarem sibi 113.0980C| significat, et ad jussa invitat. In te, in corde tuo. ubi veritas, non falsitas debet esse. Recens ne verbum Patris putetur sub tempore. Deum alienum, qui nomine, non essentia. Alienum: Pene par est scelus recentem Deum putare, et idolis servire.

  VERS. 10.-- Non erit in te Deus recens neque, etc. (AUG.) Alii faciunt sibi recentes deos, vel idola, vel Christum imparem Patri, et alia hujusmodi fingunt in corde: et ita sunt templa simulacrorum in omnibus terrena cogitatio; opinio diversa, vanitas una. Ideo Samson caudas vulpium colligavit, ut incenderet messes Philisthaeorum. Samson interpretatur sol eorum, scilicet, quibus ipse lucet, non omnium: de quo mali dicturi sunt: Erravimus a via veritatis, et sol justitiae non illuxit nobis (Sap. V). Et alibi: Sol 113.0980D| justitiae est, et sanitas in pennis ejus (Malac. IV). Vulpes sunt insidiosi, maxime haeretici, latentes in tortuosis cavernis, decipientes, odore putentes: qui etsi dissentire ab invicem videntur, in malum tamen, id est, in posterioribus consentiunt, simili vanitate tenentur, et incendunt messes non nostrorum, quia novit Deus qui sunt ejus; sed alienigenarum, quae sunt vasa contumeliae.

  VERS. 11.-- Qui eduxi te. Factis propriis indicatur Deus.

  VERS. 13.-- Et dimisit. Et si implevi ora Prophetarum, non tamen ab amurca auditi sunt, unde digna ultio: quia et dimisi, etc.

  VERS. 15.-- Pro nihilo forsitan. (CASS.) Si Deo 113.0981A| resistemus, ipse non contradicit inimicis nostris, nec manum defensionis super eos ponit.

  VERS. 16.-- Inimici Domini, etc. (AUG.) Haec item Propheta. Mentiti. Non per agentes promissa: hoc non pagani, quia nihil promiserunt.

  VERS. 17.-- Ex adipe frumenti, etc. (AUG.) Ad litteram, vel manna, vel corpore Christi, vel spirituali intellectu.

PSALMUS LXXXI.

VERS. 1.-- Psalmus Asaph. (CASS.) Psalmus de duabus naturis in Christo, quo Christus, vel Propheta loquens, exprobrat ipsi Asaph, id est, Synagogae, quae Dominum corporaliter vidit, et tamen eum non cognovit. Primo nuntiat Deum stetisse, et 113.0981B| arguit contrarios, stat homo, discernit Deus. Deus stetit. Cujus non est stare, qui coelum et terram complet, qui est intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, sed breviter Deum hominem indicat. Stetit. (AUG.) Filius, qui missus ad oves domus Israel, spiritualis autem praesentia Deitatis, quae ubique non proprie ad Synagogam pertinet, nec tempore variatur. Cur ibi stetit: Ecce deos dijudicat, id est, secundum quod Deus, id est, non meritis, sed gratia discernit vasa, alia in honorem, alia in contumeliam. Hoc autem facit stans in medio, unde: Medius vestrum stetit, quem vos nescitis, unde et hic: Nescierunt neque intellexerunt, sed amicus sponsi stat et audit, et gaudio gaudet. Deorum. Quos post filios Excelsi dicit, ibi: Ego dixi: dii estis, et 113.0981C| filiis Excelsi omnes. Unde etiam, filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Filii dicuntur non solum gratia novi testamenti, sed gratia veteris, quae eos de Aegypto liberavit.

  VERS. 2.-- Usquequo. (AUG.) Haec est vox discernentis: misit legem et Prophetas, et restitistis, sed quousque? Num usque ad adventum misi Prophetas, et injuriis affecistis, vel interfecistis, vel hoc agentibus consensistis? Sed cum haec agentibus nec loqui dignum sit, vos qui tacuistis, et imitari eos voluistis, usquequo judicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis? Num et haeres occidendus est, qui pro vobis venit, qui pro vobis sine patre esse voluit ut pupillus? qui propter vos esurivit et sitivit, ut egenus, qui propter vos pauper factus est, cum esset dives.

  113.0981D| VERS. 3.-- Judicate egeno et pupillo, pauperem et humilem justificate. (CASS.) Diapsalma, monet intelligeret Christum esse Deum, et si egenus et pauper fuit, quod eos non fecisse dicit.

  VERS. 4.-- Eripite pauperem. (AUG.) Ostendit, nec illos immunes qui permiserunt principibus Christum, cum prae multitudine timerentur, et possent illos a facto, et se a consensu liberare. (CASS.) Qui enim desinit obviare cum potest, consentit.

  VERS. 5.-- Movebuntur. (CASS.) Hinc patet de quo dixerat: hoc signum in crucifixione contigit. Vel spiritualiter, terreni moti sunt illo tempore, viso tanto miraculo; ut centurio, qui dixit: Vere Filius Dei erat iste. (AUG.) Movebuntur omnia fundamenta. 113.0982A| Quasi dicat per hanc Israel caecitatem, movebuntur ad fidem, omnia fundamenta terrae, id est, plenitudo gentium intrabit. Vel, in morte, et passione Domini mota est terra. Vel fundamenta, id est, felices copia terrenorum movebuntur. Vel admirando coli pauperem mortuum. Vel eum contemptis terrenis sectando. Addit omnia, quia nullus est qui non miretur, vel convertatur. Terrenae autem felicitatis regnum est superbia, contra quam venit humilis Christus, exprobrans eis, quos vult facere altos per humilitatem, his verbis: Ego dixi: dii estis, vos boni: vos autem mali, sicut homines moriemini. Vel omnibus dicit: dii estis, id est, omnibus promisi coelestia; vos autem sicut homines primi, qui suasione peccaverunt, et vos majores sicut diabolus, qui superbia 113.0982B| peccavit.

  VERS. 6.-- Ego dixi. (CASS.) Quid eis propositum? sed perierunt. Ego dixi: Nescierunt neque intellexerunt; tamen ego dixi. Has promissiones omnes accipiunt, si mandata custodiunt, ut sint filii et Dei: hoc ad justos; vos autem, hoc ad malos.

  VERS. 7.-- Sicut homines. (AUG.) Quasi: Cum cito, sicut homines, sitis morituri, non inde corrigimini; sed ut diabolus, qui carne non moritur, extollimini, ut cadatis: quia per superbiam diabolicam inviderunt gloriae Christi, et viluit eis humilitas crucis. Sed, ut hoc vitium sanetur ex persona Prophetae, subditur: Surge Deus, etc., sicut unus. Turba quae cecidit dicitur unus, quia in superbia similis: Vos cadetis, sed:

  113.0982C| VERS. 8.-- Surge Deus. (AUG.) Id est, damna istos, quia his repulsis, tu haereditabis. Vel judica mundum, quia tuus est, et hoc est, tu haereditabis.

PSALMUS LXXXII.

VERS. 1.-- Canticum psalmi. (CASS.) Quia in rebus actualibus, habenda est divina contemplatio. Deterret autem iniquos a persecutione populi Dei: bonos vero monet ad patientiam. Psalmus de adventu Christi ad judicium, ubi boni, qui hic patiuntur, coronabuntur: mali vero, qui eos persequuntur, torquebuntur.

  VERS. 2.-- Deus quis similis? (CASS.) Proposito timore futuri judicis, describit malitiam inimicorum. (AUG.) Deus quis similis? Etsi homo, ut alii; etsi 113.0982D| judicatus, cum iniquis deputaris: quis similis, cum in claritate judicabis? ideo tunc ne taceas, qui primo tacuisti, et potestatem compescuisti, ut posses teneri et perimi. Deus quis similis? Non ad divinitatem hoc refertur, cui nullum hominem comparandum cogitavit. Ideo non ait: Quis similis est tibi? quod utique ad divinitatem referretur; sed dicit, Quis similis erit tibi? hoc ad formam servi referens, qua tunc caeteris dissimilis hominibus erit, quando judex in gloria apparebit; vel potest hoc referri ad divinitatem secundum quod dicit: O Deus, quis similis tibi? in potentia Deitatis: Christum enim, quem mali viderunt extra, iste videt intra, scilicet omnipotentem.

  113.0983A| VERS. 3.-- Quoniam ecce, etc. (AUG.) Novissima tempora Antichristi designat, quando quae modo premuntur metu, in liberam vocem erumpent: quae vox quia irrationabilis erat, magis sonitus, quam locutio dicitur. Qui oderunt. (CASS.) Plures, sed unum caput Antichristus: quod elatum est, ut Deus dicatur.

  VERS. 4.-- Super populum tuum. Caput suum extulerunt, sed non populum tuum depresserunt.

  (AUG.) Super populum tuum. Irridenter hoc dicit: Non enim possunt nocere populo Dei pro quo est Deus, unde Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom. VIII.)

  VERS. 5.-- Dixerunt venite. (AUG.) Ecce consilium, quo meditati sunt inania. Iste est ille sonus, 113.0983B| qui non est sermo, sed inaniter strepit. De gente. (CASS.) Singulariter, quia omnes Christiani una gens, cum ex uno fonte baptismatis nati; vel omnes boni, quos ille Antichristus vocat unam gentem: ecce persecutio Antichristi, qui nomen Christianum quasi malum intendit tollere funditus.

  VERS. 6.-- Testamentum disposuerunt. (AUG.) Testamentum, quippe in Scripturis non illud solum dicitur, quod non valet, nisi testatore mortuo, sed etiam omne pactum, et placitum quod inter vivos valet, testamentum vocatur, sicut Laban et Jacob testamentum fecerunt. Ita et mali inter se quasi pactum fecerunt, quod unanimiter bonos persequerentur.

  VERS. 7.-- Tabernacula Idumaeorum. Exposuit 113.0983C| quo studio malignaverunt: ostendit deinde jam qui sint malignantes, dicens: Tabernacula Idumaeorum, etc. Idumaeorum, et Ismaelitae. (CASS.) Per haec nomina, Christi inimicos declarat, qui temporibus Antichristi tot malis similantur: quia sicut isti contra Israel, ita illi contra Christianos tunc bellabunt. Moabitae (AUG., HIER.) Unde Moabitae, quem Lot ebrius de majore filia sua genuit. Agareni. Ab Agar, qui et proselyti interpretantur.

  VERS. 8.-- Gebal. (AUG., HIER.) Vallis vana. Ge enim vallis, Bal, vana. Ammon. Unde Ammonitae, genuit Lot ebrius de filia sua minore.

  Amalec. Filius Eliphaz primogeniti Esau, a quo Amalecitae.

  VERS. 9.-- Assur. (AUG., HIER.) Ad litteram Nabuchodonosor, 113.0983D| qui fuit rex Assyriorum. Idumaei. Terreni vel sanguinei. Ismaelitae. Obedientes sibi, non Deo, quia pravas cogitationes suas sequuntur. Moab, ex patre, quod in malo. Bonus, quidem pater, quo filia illicite usa est, sicut et lex bona est, si quis ea legitime utatur, non inceste. Agareni. Proselyti, id est, advenae, qui non cives, sed alieno animo subintrant, et inventa occasione nocendi se ostendunt. Gebal. Vallis vana, id est fallaciter humilis. Ammon. Populus turbidus, vel moeroris. Amalec. Populus lingens terram. Alienigenae. Licet latino nomine se indicent alienos, et ob hoc inimicos, tamen hebraice dicuntur Philisthiim, id est, cadentes potione, ut ebrii luxuria saeculari. Tyrus. Hebraice sor, tribulatio vel angustia, secundum 113.0984A| illud. Tribulatio vel angustia in omnem animam hominis operantis malum. (Rom. II.) Assur. Deprimens, vel elatus. Lot. Declinans, angeli apostatae, filii declinationis, quia a veritate declinando in satellitium diaboli discesserunt, unde in Apocalypsi: Draco cecidit, et traxit secum tertiam partem stellarum, de quibus Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates (Ephes. VI).

  VERS. 10.-- Madian. Declinans judicium. Sisara, exclusio gaudii. Jabin, sapiens, de quo: Ubi sapiens? ubi scriba? Cison, ubi victi fuerunt, duritia interpretatur. Endor, ubi perierunt, fons generationis. Et intelligitur generatio carnalis, non aqua baptismi regenerati. Oreb, siccitas, Zeb, lupus, Zebee, victima 113.0984B| lupi, non Dei. Salmana, umbra commotionis. Haec omnia congruunt malis, quos in bono vicit populus Dei. Fac illis sicut Madian, et Sisarae, sicut Jabin in torrente. (CASS.) De vindicta iniquorum; sicut omnes illi victi sunt in figura a populo Dei, sic istos precatur in veritate superari. Sicut Madian. (AUG.) Utpote illi, qui declinant judicium, se judicandos non putantes: et qui excludunt futurum judicium, et hi omnes in Cison, et in fonte Endor perierunt.

  VERS. 12.-- Pone principes eorum sicut, etc. Haec omnibus communiter. Sed specialiter, pone principes eorum: hoc optat militibus Antichristi, qui non sunt convertendi.

  VERS. 13.-- Haereditate possideamus sanctuarium Dei. (AUG.) Dei, invadunt ut suam.

  113.0984C| VERS. 14.-- Ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. (CASS.) Per hanc similitudinem, multas praedicit eorum calamitates.

  Venti. Levitas peccantium vento comparatur, quia huc et illuc volitat.

  VERS. 15.-- Ignis et flamma comburens montes. (AUG.) Congrue in judicio esse dicuntur, quando et densae silvae peccatorum, et montes superbiae cremabuntur.

  VERS. 17.-- Imple facies. (CASS.) Poenis contumacium prophetatis, orat pro credituris, qui non habent scelerum laudatores, sed culpatores, quos saepe opprobrium corrigit. (AUG.) Melius est ruere ut poeniteat, quam sub spe religionis superbire: unde Propheta ait: Et tu, filia Sion, usque ad Babylonem venies, 113.0984D| ibique liberaberis (Mich. IV).

  Imple facies. Hoc bonum et optabile eis non prophetaretur, nisi inter eos inimicos essent tales, quibus hoc ante judicium praestabitur: quia et nunc idem corpus sanat, et lavat caput, sed particulatim, non universaliter ut in fine: et tamen inde aliqui convertentur, pro quibus hic orat.

VERS. 18.-- Erubescant et conturbentur, etc. (AUG.) Hic de malis, qui non convertentur, Erubescant, in futuro de malis quae fecerunt. Et conturbentur, de poenis quas patientur. Et hoc in saeculum saeculi, id est in aeternum. Et conturbentur. Rursus redit ad eos qui in praesenti confundentur ne confundantur in aeternum; quasi dicat: Illi conturbentur in aeternum: quaerentes 113.0985A| autem nomen Domini modo, et confundantur de peccatis salubriter, et pereant, inquantum mali sunt. Et sic cognoscant, vel, tunc confundantur mali, anima et corpore, et pereant omnino irreparabiliter. Et nunc cognoscant, quod modo nolunt. (CASS.) Notandum, quia undecim superioribus psalmis introductus est Asaph, ut duritia Judaeorum, frequenti voce ipsius Synagogae mollesceret, vel ipsi nomini, cui devoti esse videbantur, crederent. Egit autem in praedictis psalmis de Domini incarnatione, et gentium fide, et de judicio, de quibus transgressio Judaeorum redarguitur. Unde congrue undecim sunt: undenarius enim numerus transgressionis est, quia et denarium transit, et ad duodenarium non pervenit, unde undecim etiam erant vela capillacea in tabernaculo 113.0985B| Domini, et in undenario fuerunt Apostoli, rejecto infelicissimo Juda tempore passionis, quando a fide defecerunt, unde: Posuisti tenebras et facta est nox (Psal. CIII).

PSALMUS LXXXIII.
  VERS. 1.-- In finem. (AUG.) Nihil hic dicitur de torcularibus visibilibus, unde constat spiritualia esse. Uva in vite, oliva in arbore pendens libero fruuntur aere, nec illa est vinum, nec ista oleum ante pressuram: sic quos praescivit Deus ante saecula fieri conformes imaginis filii, antequam accedant ad servitutem Dei, fruuntur in saeculo deliciosa libertate. Sed cum accedunt ad servitutem Dei, dicitur eis: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem 113.0985C| (Eccle. II). Ecce torcular, conteruntur, exuuntur in tegumentis carnalium desideriorum, quasi vinaciis exuuntur veteri homine, et in apothecam Dei defluunt: ideo torcularia dicuntur Ecclesiae praesentis temporis. Sed qui in his filii Core, id est calvi, scilicet Christi? Calvus namque Elisaeus irrisus a pueris figura fuit Christi, qui in calvaria crucifixus. Ideo hic premitur Christianus, ut quaerat quietem, quae non est hic, et fit ei Deus refugium. Qui enim incumbit terrenis, incumbit in baculum arundinis. Pro torcularibus. (AUG.) In torculari fructus uvae vel olivae emanat: sic in pressuris merita sanctorum patent, quae in pace latebant. (CASS.) Psalmus secundus de charitate. Primo de inaestimabili desiderio aeternae domus.

  113.0985D| VERS. 2.-- Quam dilecta. Ecce quanta militia. Etenim passer, quam secura.

  VERS. 4.-- Etenim passer, etc. (AUG.) Duobus duo reddit: cor ut passer; caro ut turtur, cui dat et pullos: corde cogitamus Deum, quasi volet passer ad domum; carne agimus opera. (CASS.) Sicut passer deserit silvas, et inventa domo laetatur, ubi non timet insidias: sic anima laetatur, dum scit sibi domum paratam in coelo. Spiritus, qui est quasi passer volans in altum, tendens ad ipsum Deum. Nidum, etc. (AUG.) Nidus ad tempus, domus vero in aeternum. Nidum ergo dicit fidem, et conformitatem sacramentorum Ecclesiae, quem nidum quaerit turtur, ut reponat pullos suos. Non enim abjicit ubicunque, 113.0986A| sed in nido Ecclesiae facit opera bona salubriter, pro quibus salvatur: per quod differt ab aliis qui opera faciunt, sed non in nido fidei. Nam et pagani faciunt opera, vestiunt nudos, etc., et haeretici multa faciunt: sed non in nido Ecclesiae, et ideo conculcantur, non servantur. Haec caro est mulier, per quam seducitur passer, sed salvabitur per generationem operum, si in nido, id est, si perseveraverit in fide. Praebet autem Deus unde fiat nidus, induit enim se feno carnis ut ad te veniret. Altaria tua, Domine. (CASS.) Ubi animae coelesti convivio epulantur, ubi anima quasi in domo gaudeat. (AUG.) Et caro reponit opera sua, unde: Beati qui, etc., ubi ostendit ad quam beatitudinem militia ducit.

  VERS. 5.-- Beati qui habitant in domo tua, Domine; 113.0986B| in saecula saeculorum laudabunt te. (AUG.) Hoc boni jam habent, scilicet, quod habitant in domo tua. Sequitur: In saecula saeculorum laudabunt te. Hoc totum negotium est ibi sanctorum: non est ibi necessitas, quae mater est omnium humanarum actionum, quia cui faciunt ibi quippiam, ubi nulli indigent; habent ergo et agunt, unde beati sunt. Omnis autem beatus habendo vel agendo dicitur beatus.

  VERS. 6.-- Beatus vir cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit. (CASS.) Quo auxilio ad domum veniatur.

  VERS. 7.-- In valle lacrymarum. (CASS.) Vallis lacrymarum est poenitentis humilitas. (AUG.) Unde autem ploratio, quia lege nos afflixit, per quam cognovimus peccatum repugnare spiritui, et gemimus, 113.0986C| quomodo scilicet, veniamus ad locum quem posuit, ope ejus et auxilio utique. In loco quem posuit. Etenim benedictionem dabit. Qui non potest exponi, quem oculus non vidit, nec auris audivit, id est, futurum regnum, quod disposuit et ordinavit Deus ut ad id per gradus veniatur.

  VERS. 9.-- Domine Deus virtutum. (CASS.) Orat et humiliat se pro impetratione hujus auxilii. Deus Jacob. (AUG.) Quem fecisti Israel apparens ei sic fac et me Israel.

  VERS. 10.-- Respice in faciem, etc. Ipse enim loquitur in nobis, unde Apostolus: An experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus! Et in nobis recipitur, sicut ait, Qui vos recipit, me recipit. Respice. Christum Pater semper respicit. (CASS.) Sed fac 113.0986D| praesentia incarnationis eum gentibus respici: vel, ita per faciem innotescimus, aliis. (AUG.) Respice ergo in faciem, id est, innotescere fac omnibus Christum, ut possimus ire de virtute in virtutem

  VERS. 11.-- Dies una. Immutabilis, scilicet sine ortu et occasu, cui non cedit dies hesternus, quem non urget crastinus. Super millia, super infinitos dies praesentes, qui habent finem. Propter quod elegi, etsi possem regnare, abjectus opinione hominum, in domo in Ecclesia, Ecce quam dulce, fasce torcularis premi.

  VERS. 12.-- Quia misericordiam. (CASS.) Ideo in domo Dei malo esse quam alibi, quia in ea dat misericordiam, qua justificat, post veritatem promissi 113.0987A| praemii. Sed quibus? his qui ambulant in innocentia.

  VERS. 13.-- Domine virtutum, beatus homo qui sperat, etc. Qui tanta facis, quae dici non possunt.

PSALMUS LXXXIV.

VERS. 2.-- Benedixisti, Domine. (AUG.) Psalmus de nova benedictione, etc., usque ad de aversione iniquitatis.

  VERS. 3.-- Remisisti. (ID.) Futura dicit ut praeterita.

  VERS. 4.-- Mitigasti (CASS.) Diapsalma, de aversione irae, id est, poenae.

  VERS. 5.-- Converte nos. Petit quod adhuc futurum sciebat. Quasi, quod dixi ut praeteritum, oro ut fiat. (AUG.) Converte nos. Prophetice dixit futura, ut praeterita, hic autem orat ut vere futura, dicens, Converte 113.0987B| et averte, quasi dicat, dixi quasi facta. Et quia video futura, et quia non sunt oro ut fiant.

  VERS. 6.-- Nunquid in aeternum. Praevidet iste hanc poenam transituram: Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Irasceris. (AUG.) Ira Dei est omnis poena quam patitur. Sicut dictum est Adam quando peccavit: Maledicta terra in opere tuo, et in labore et sudore vultus tui vesceris pane tuo. De ira ergo mortales sumus et passibiles, sed innovati in Christo. A generatione. Prima generatio fuit mortalis de ira, erit altera immortalis de misericordia: sed nec hanc misericordiam meremur conversi per nos ad Deum, ipse enim nos convertit. Et inde subdit: Deus convertens, quasi 113.0987C| sicut vivificatio est a te, ita et conversio.

  VERS. 7.-- Deus tu conversus. (CASS.) Non extendens, sed Deus convertens. Prius dat votum conversionis, post ad vitam ducit. Vel, Deus tu conversus ab ira in adventu Filii. Vivificabis nos. Tanto tempore antequam habeatur. Et tunc, Plebs tua laetabitur in te, quae prius in se male laetabitur.

  VERS. 8.-- Ostende nobis, Domine. (AUG.) Hoc orando praedixit Propheta, etc., usque ad Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). (CASS.) Ostende. Vel petit iste sibi spiritualiter tantum Christum ostendi, sciebat eum quidem futurum, sed petit ut puro corde intueamur, non corporeis oculis ut infideles: Judaei enim viderunt et crucifixerunt. Et in futuro: Salutare tuum da nobis, id 113.0987D| est, Christum amplectendum et possidendum, ut non tollatur a nobis, et sic legitur partim de praesenti, et partim de futuro. Misericordiam. (AUG.) Christus dicitur misericordia, quia ostendit nobis misericordiam, docens quidquid boni habet homo ex Deo esse, et sic homo non superbit. Sed sic haerens et fruens Deo laetatur in eo.

  VERS. 9.-- Audiam quid loquatur in me Dominus. (CASS.) Unde scit et per quem fiat, et quid praestet ipse veniens. Pacem. (AUG.) Christum. Pacem ad Deum et proximum, et per Christum.

  VERS. 10.-- Prope timentes eum. (ID.) Ubique daemonia colebantur, etc., usque ad immortalis in corpore nostro modo mortali.

  113.0988A| VERS. 11.-- Misericordia, etc. (ID.) Postquam dixit, etc., usque ad quomodo veritas de terra orta est (Luc. VIII).

  VERS. 12.-- Veritas de terra orta est. (ID.) Confessio de homine, ut se accuset, etc., usque ad data est justificatio confitentis.

  VERS. 14.-- Justitia ante eum. (ID.) Prima hominis justitia est, etc., usque ad et visitans ponet in via gressus. Ambulabit. Accrescet, vel praecurret, parans ei viam; et Dominus in via parata ponet gressus.

PSALMUS LXXXV.
  Oratio David. (AUG.) Psalmus iste, secundus eorum est qui orationis nomine intitulantur, in quo Christus Dei Filius et hominis, unus Deus cum Patre, 113.0988B| unus homo cum hominibus, orat in forma servi, qui oratur a nobis in forma Dei. Orat pro nobis ut sacerdos noster; orat in nobis ut caput nostrum, oratur a nobis ut Deus noster.

  (CASS.) Christi oratio fidelium, etc., usque ad comprimeret audaciam stultae et inconsultae temeritatis.

  (AUG.) Haec dicit Christus in nobis, et nos in illo.

  (CASS.) Orat ascendendo, unde concludit: Omnes gentes adorantes.

  VERS. 2.-- Quoniam sanctus sum. (AUG.) Christus proprie sanctus sanctificans, etc., usque ad miserere clamantis, laetifica levatum.

  VERS. 5.-- Mitis. (ID.) Portans hominem, donec perficiat eum, etc., usque ad cum nondum sit perfectus.

  113.0988C| VERS. 6.-- Auribus percipe. (CASS.) Vide ordinem orationis, etc., usque ad auditum deprecationi meae.

  VERS. 7.-- Tribulationis. (AUG., CASS.) Cum enixius clamatur, etc., usque ad quia non est similis tui in diis, Domine.

  VERS. 9.-- Quascunque fecisti venient et adorabunt coram, etc. (AUG.) Si est gens quam non fecit Deus, illa non adorabit. Annuntiat Ecclesiam ubique diffusam, quod modo impletum est: Et nota, quia, ut ait Scriptura: In lata gente gloria regis, in diminutione populi principis contritio. Sequitur: Et glorificabunt nomen.

  VERS. 10.-- Tu es Deus solus. (ID.) Vel tu solus magnus contra futuros, qui se dicunt magnos et deos.

  113.0988D| VERS. 11.-- Deduc me, Domine, in via tua. (CASS.) Orat pro omnibus jam adorantibus, et loquitur in membris. Domine, deduc, etc. Aliud est duci ad viam, et aliud est duci in via, ne in ea cadatur: ubique egent homines adjuvari, sive sint in via, sive extra eam. Via autem Christus est, qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita. Laetetur cor meum. (AUG.) In timore mundano praecedit causa, etc., usque ad qui autem timet, et non sperat, depressus est.

  VERS. 13.-- Ex inferno inferiori. (ID.) Per hoc intelligimus, etc., usque ad haec sunt opiniones, non assertiones.

  VERS. 14.-- Deus, iniqui insurrexerunt super me, 113.0989A| et Synagoga potentium, etc. (CASS.) Item pro se orat facta mentione passionis suae et gloriae, unde habent hi pro quibus oravit multam misericordiam et eruuntur de inferno.

  VERS. 16.-- Da imperium tuum. (AUG.) Quasi dicat: Transeat tempus patientiae, veniat tempus judicii, unde non tantum Christus, sed et sancti sedebunt judices, qui sunt filii ancillae, id est Ecclesiae.

PSALMUS LXXXVI.

VERS. 1.-- Psalmus. (CASS.) Quia agit de Ecclesia secundum potestatem, ubi agit opera. Cantici. Ut de saeculari Jerusalem, ad intelligentiam superne eleveris, scilicet de actione ad theoricam. Propheta praedicat coelestem Jerusalem filiis Chore, quam commendat 113.0989B| per fundamenta, et portas, et famam ut eis augeatur affectus. Fundamenta ejus. Psalmus de coelesti Jerusalem: plenus spiritu Propheta, multa volvens apud se, de hac civitate, de qua nihil adhuc dixerat, in hoc erumpit: Fundamenta ejus, etc. Prior laus a fundamentis; soliditas totius civitatis notetur. Ejus, non refertur ad aliquod praemissum: sed ad cordis Prophetae meditationem, quia nunquam de illa corde tacuerat, etsi ore.

  VERS. 3.-- Dicta. (AUG.) Haec sunt illa, quae Dominus per prophetas de ea praedixit.

  VERS. 4.-- Memor ero. (ID.) Diapsalma. Dominus de eadem Jerusalem. Memor ero Raab. Ostendit quae sunt illa gloriosa; quasi dicat: Haec sunt illa: in illa civitate, inquit Propheta ex persona Dei, 113.0989C| Memor ero Raab et Babylonis, quae non pertinent ad populum Judaeorum. Gloriosa de te, ubi non solus est Judaeus, sed omnes gentes. Raab. Per fenestram emisit coccinum, id est, in fronte habet signum sanguinis Christi Ecclesia gentium.

  Unde: Publicani et meretrices praecedent vos in regnum coelorum. Raab, latitudo vel impetus, gentes, quae late et impetuose vagantur per vitia. Ad Babyloniam pertinent omnes mali, ut ad Jerusalem omnes sancti. Ecce alienigenae. Memor ero. Quare hoc dixisti? Ecce alienigenae, id est, gentes Tyrus, angustia vitiorum, vel poenitentiae.

  VERS. 5.-- Nunquid Sion. Secundum aliam litteram. Mater Sion dicet, homo.

  (AUG., CASS.) Quasi dicat: Unde alieni pervenient ad 113.0989D| Jerusalem? Audi unde. Est quidam homo, id est, Christus, qui dicit mater Sion, id est Synagoga mater mea secundum carnem; et per hunc veniunt; quis est homo ille? Ipse est qui in ea natus est et eam fundavit; ipse dicit, mater, civitati illi.

  (CASS.) Vel, commendat Sion spirituali, etc., usque ad quorum principum?

  (AUG.) Horum, (secundum aliam litteram) qui facti sunt, scilicet principes, in ea, id est, qui facti sunt principes; antequam essent in ea, non erant principes, sed abjecta mundi: Elegit enim Deus infirma mundi ut confunderet fortia.

  VERS. 7.-- Sicut laetantium. (CASS.) Diapsalma. Concludit paucis verbis, tangens futuram beatitudinem. 113.0990A| (AUG.) Sicut laetantium collatis omnibus concludit: Sicut laetantium. Sicut, quia talis erit laetitia, qualem hic non novimus, et ideo cum non potuit exprimi, dicit, ut potuit, sicut laetantium.

PSALMUS LXXXVII.
  VERS. 1.-- Mahalath. (AUG.) Chorus, ut canenti chorus consonando respondeat, etc., usque ad dicitur enim fuisse quidam orientalis.

  VERS. 2.-- Domine Deus. (CASS.) Monet Christi mortem imitari. Primo precatur auxilium referens contemptum ab inimicis: unde in forma servi orans ad patrem, ait: O Domine.

  VERS. 3.-- Intret in conspectu. (ID.) Virtus purae orationis, quae quasi quaedam persona ad Deum intrat 113.0990B| et mandatum peragit: quo caro pervenire nequit.

  VERS. 4.-- Quia repleta est. (AUG.) Hos humanae infirmitatis affectus, etc., usque ad sed humanae infirmitatis indicia.

  VERS. 5.-- Aestimatus. Quia non solum gravia, sed et contumeliosa pertuli.

  VERS. 6.-- Sicut vulnerati dormientes. (CASS.) Quia et ipse lancea vulneratus, et sepulcro clausus, sed differt per hoc quod sequitur, quorum non meministi adhuc.

  In sepulcro. Id est, in carnali voluptate sopiti, unde Deus non excitat eos.

  Et ipsi de manu tua repulsi sunt. (AUG.) Non enim ad dormientes hoc refertur, in quibus sunt justi, 113.0990C| quorum licet non meminerit Deus adhuc, ut resurgant: de his tamen dictum est: Justorum animae in manu Dei sunt (Sap. III). Vel, posuerunt me rei veritate, In lacu inferiori, id est, in aquis inferni, scilicet in tenebris et in umbra mortis.

  VERS. 7.-- In lacu inferiori. (CASS.) Vel inferni: quia tam abjecta morte ablatus est in tenebris oblivionis, quem nemo requiret. Et umbra mortis, locus malorum, in quo puniuntur.

  VERS. 8.-- Super me confirmatus est. (ID.) Putabant quod ira Dei periisset et quod Deus omnes indignationes super eum induxisset, quando pertulit eum crucifigi.

  VERS. 9.-- Longe fecisti. (ID.) Quid amici ejus in passione fecerunt.

  113.0990D| Notos. Non quos novit: quia tunc omnes noverat ut Deus, sed quibus notus est.

  VERS. 10.-- Tota die. (AUG.) Per extensas manus continuatio bonorum operum, a quibus nunquam cessavit, intelligitur. In cruce enim nec una tota die fuit illa extensio, nec totum pro parte potest accipi cum addit tota; sed quia haec opera non omnibus profuerunt, addit.

  VERS. 11.-- Nunquid mortuis. Mortuos corde dicit, quibus fiunt quidem miracula Christi, sed non prosunt eis: mortuis enim corpore facta sunt mirabilia, cum quidam revixerunt. Et cum Dominus infernum penetravit, atque inde victor mortis ascendit, magnum factum est mortuis miraculum. Nunquid 113.0991A| mortuis. (CASS.) Quibus non prosunt opera sua ostendit. Aut medici suscitabunt, etc. (AUG.) In Hebraeo non medici, etc., usque ad: Nemo potest venire ad me, nisi Pater traxerit eum.

  VERS. 12.-- Sepulcro. Unde in Evangelio de talibus: Similes estis sepulcris dealbatis quae foris apparent hominibus speciosa: intus vero plena sunt ossibus mortuorum, quasi, sic et vos hypocrisi et iniquitate. Misericordiam et veritatem. (AUG.) Misericordiam et veritatem amat conjungere Scriptura: maxime in psalmis.

  VERS. 13.-- In tenebris. Idem sunt mortui positi in sepulcro, et tenebrae, et terra oblivionis.

  VERS. 14.-- Ego ad te, Domine, clamavi. (CASS.) Quae in suis sustinet; ecce chorus respondens praecinenti.

  113.0991B| (ID.) Et ego quasi, cum illis, cum quibus unum.

  (AUG.) Et ego. His mortuis non prosunt opera, etc., usque ad Ut quid, Domine, repellis.

  VERS. 15.-- Ut quid. (CASS.) Ecce quantum desiderat. Ut quid, Domine. Proponit, quaerendam esse causam: quae est, ut dilatione boni, et adversis multiplicatis, quibus repulsa quasi oratio inflammetur ardentius.

  VERS. 16.-- Exaltatus. (ID.) Prius tumido corde, postea, Humiliatus. Per confessionem. Conturbatus, id est, confusus de peccatis, ea damnando.

  VERS. 17.-- Transierunt. (CASS.) Non mansuete contigerunt.

  (AUG.) Quia non de fideli, sed de infideli dictum 113.0991C| est: Ira Dei manet super eum (Joan. III). Flagellat enim filios quos recipit, unde: Quos ego amo, arguo et castigo (Apoc. III). Et alibi: Percutiam et sanabo: occidam et vivere faciam (Deut. XXXII). (ID.) Transierunt et conturbaverunt. Quia aliud jam de damnatione patimur, et aliud de aeterna ultione timemus. Terrores tui. (CASS.) Quos patior: quia tibi placuit, non meo merito. (AUG.) Terrores futuri judicii, quos omnis caro timet.

  Conturbaverunt me. Secundum infirmitatem carnis. (AUG.) Conturbaverunt me aliquando terrores, ita conturbant animum cogitantis circumpendentibus malis, ut sicut aquae circumfluere videantur, et simul undique circumdare, unde amici et noti timore deserunt, unde Apostolus: Omnes me dereliquerunt 113.0991D| (II Tim. IV).

  VERS. 18.-- Circumdederunt me. (CASS.) Peccata undique copiosa inundatione concludunt.

  Tota die. (AUG.) Quia nullo tempore desunt mala Ecclesiae donec finiatur saeculum. Sed haec omnia fiunt, ut oratio Ecclesiae praeveniat Deum donec illa salus veniat, ubi nihil malorum sit.

  VERS. 19.-- Amicum (CASS.) Et qui pio et fideli amore conjuncti sunt.

  Proximum et notos, etc. Parentela. Saepe justis humana officia timore subtracta sunt.

PSALMUS LXXXVIII.

VERS. 2.-- Misericordias. (CASS.) Hic Psalmus de 113.0992A| spe Christianorum et magnificentia Domini multa dicit, per quae nemo seducitur, qui digne supplicet, quod verus Israel ita intelligit. Primo de misericordia et veritate se cantare promittit Propheta.

  In aeternum. (CASS., REM.) Quomodo misericordias in aeternum cantat, et gratias agit, qui miseriae non meminit? Quomodo autem plena beatitudo si memoria reatus mentem tangit? Sed saepe laeti tristium meminimus, et sani dolorum sine dolore, et inde amplius laeti et grati sumus; sic itaque et miseriae recordatio nil beatitudinis detrahit.

  Veritatem. Promissionem. In ore, non ex ore labitur, sed in ore diu tanquam dulce versatur.

  VERS. 3.-- Quoniam dixisti. Hic dicit: Unde scit? et quae misericordiae Dei per Christum sint? (AUG.) 113.0992B| Quas misericordias, et quam veritatem cantabo? Ecce.

  Quoniam dixisti. Quasi dicat: Ego homo secure dico, quod tu, Deus, dixisti, per Spiritum manifestati.

  Misericordia aedificabitur. (AUG.) Utrumque repetit, quod praedixit. Quia universae viae Domini misericordia et veritas. Non exhibetur veritas in impletione promissorum, nisi praecedat misericordia in remissione peccatorum. Denique, veritas Judaeis, quibus promissa facta sunt, pertinet, misericordia, gentibus: ut ait Apostolus: Dico enim Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei implendam: gentes autem super misericordia honorare Deum (Rom. XV).

  In coelis. Qui enarrant gloriam Dei, per quos aedificatur 113.0992C| misericordia.

  VERS. 4.-- Juravi David servo meo. Securus est iste, ideo quia Deus dixit: securior, quia juravit. Juratio Dei promissionis est confirmatio, ex utroque fit homo Ethan, id est, robustus.

  VERS. 5.-- In aeternum. (CASS.) Non est temporalis aedificatio misericordiae, sicut ruina iniquitatis temporalis est: destruitur enim iniquitas temporalis in quibusdam, ut in eis aedificetur aeterna misericordia, unde Jeremiae Dominus dicit: Ecce ergo constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices et plantes. In generationem. (AUG.) Generatio enim non potest, etc., usque ad sedebit et tunc in sanctis.

  VERS. 6.-- Confitebuntur coeli. (CAS.) Diapsalma. 113.0992D| Secundo diversis modis laudes, et potentiam Dei describit, quasi, sicut dixisti, ita fiet. Confitebuntur, laudabunt.

  Confitebuntur coeli mirabilia. In omni enim misericordia perditorum, in justificatione impiorum quid laudamus nisi mirabilia Dei? Laudas quia surrexerunt mortui, plus lauda quia redempti sunt perditi. Vides enim hominem heri voraginem ebrietatis, hodie ornamentum sobrietatis. Vides enim hominem heri coenum luxuriae, hodie decus temperantiae: heri blasphematorem Dei, hodie laudatorem Dei. Vides hominem heri servum creaturae, hodie cultorem Creatoris: haec sunt mirabilia quae confitentur coeli. Etenim veritatem. (CASS.) Vel sine enim. Mirabilia 113.0993A| quomodo omnia agit et administrat ubique. Veritas in Ecclesia ubi creditur, Verbum caro factum, et quod Trinitas, prius Deus.

  VERS. 7.-- Quoniam quis. (AUG.) Notandum quod idem sunt coeli et nubes, scilicet praedicatores. Sed coeli, praedicatores, propter fulgorem veritatis. Nubes, quae nebulosae sunt propter mortalitatem carnis, et quia transeunt, ubi et abscondita, quae post in judicio clarebunt. In filiis. Vel superis, vel hominibus. Ne ergo putetur tantum homo: ille enim naturalis, nos adoptivi; ille genitus, nos creati; ille ab aeterno genitus, nos in tempore facti; ille unicus, nos multi.

  VERS. 8.-- Super omnes. (ID.) Angelos, vel homines, qui sunt stipatores ejus impares, qui ei dono ejus proximant.

  113.0993B| VERS. 9.-- Tibi. (ID.) Qui omnia fecisti, etc., usque ad tentari supra id quod potest homo.

  VERS. 11.-- Vulneratum. Humiliatus est perdendo, quos tenebat; vulneratus percusso corde, ubi superbiebat. Superbum. (AUG.) Scilicet draconem, qui in mari factus est ad illudendum ei, qui per humilem Christum, in quo alii sunt humiles, humiliantur; humiliavit se Christus, ut humiliaret superbum. Superbus enim superbos tenebat: vulneratur diabolus vulnerato Christo, nondum ex toto mortuus est. Inimicos. Aerias potestates vel Judaeos per mundum dispersos, vel de hominibus alios assumpsit qui sunt spolia diaboli, alios reliquisti quos post eum abire permisisti.

  VERS. 12.-- Tui sunt coeli et tua est terra orbem, 113.0993C| etc. (ID.) Ideo in coelo triumphavit de diabolo, quia ejus est coelum; in terra de Judaea, quia ejus est terra. Cur ergo illi in alienis superbierunt?

  Tu fundasti. Cur ergo in eum se erigunt, cujus est ambitus mundi, et omnes creaturae quae in eo sunt?

  VERS. 13.-- Aquilonem. Diabolus. Mare tu creasti. Saeculum. Stulte ergo in eum se erigunt, a quo creata sunt. Thabor et Hermon in nomine tuo. (AUG.) Montes Syriae, et per eos gentes accipiuntur a parte totum per synedochen.

  Exsultabunt. Christo veniente allegorice. Thabor, Judaei, ad quos primum lumen venit. Hermon, Gentes, quae prius fuerunt anathematizatae. In nomine tuo exsultabunt, conjunctis in angulari lapide duobus 113.0993D| parietibus.

  (AUG.) Thabor. Veniens lumen a summo scilicet lumine, quo veniente fit anathema ejus, id est diaboli, qui nos tenebat in errore suo. Quod est: a te datum est ut illuminemur, ut anathema demus diabolo.

  VERS. 15.-- Praeparatio sedis tuae. (CASS.) Sedes Dei aeterna, sed in judicio apparebit parata, cum ipse videbitur juste judicare. Vel modo homines discernendo et justa tenendo, parant se sedem Domino.

  Misericordia et veritas praecedent faciem tuam. A similitudine praecursoris Domino hospitium praeparantis.

  113.0994A| VERS. 16.-- Beatus populus qui scit, etc. (CASS.) Ille scit, qui suam laetitiam non in sua, sed Domini virtute ponit, vel, qui, quod ore cantat, corde intelligit: unde sequitur hoc praemium, in lumine, id est, in contemplatione Trinitatis perseverabunt.

  Jubilationem. Jubilus, gaudium quod verbis explicari non potest, nec tamen penitus reticeri. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt. (CASS.) Commendat gratiam, de qua jubilus.

  (AUG.) Vel in bene placito tuo, id est in Christo, ideo in ipso, quia assumpsit carnem nostram, in quo omnis spes.

  VERS. 20.-- Tunc locutus est in visione. (CASS.) Diapsalma. Tertio promissiones Patris de Christo. 113.0994B| Superior laus non est dubia, quam paterna confirmat auctoritas. (CASS.)

  (AUG.) Tunc. Quando disposuisti testamentum, vel cum haec diceres mihi, tunc locutus es sanctis, reliquis prophetis in visione, non enim ignoranter locuti sunt, sicut Montanus et quidam alii haeretici dixerunt.

  VERS. 21.-- David servum meum oleo sancto meo unxi eum. (AUG.) Manu fortem, servum obedientem, ideo in eo posui adjutorium.

  VERS. 23.-- Inimicus in eo. (ID.) Diabolus, unde: Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV).

  Filius iniquitatis non apponet nocere. Judas non apponet, non addet effectum voluntati.

  113.0994C| VERS. 24.-- A facie ipsius inimicos. (AUG.) Cum facies ejus peccatores respicit, a criminibus separantur, quibus non est locus sub praesentia ejus.

  VERS. 25.-- Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. (ID.) Saepe misericordia et veritas commendantur nobis, etc., usque ad ubi haec sibi occurrunt.

  VERS. 31.-- Si autem dereliquerint. Non solum de persistentibus, sed et de cadentibus haec promitto.

  VERS. 33.-- In virga. Quis enim est filius? etc., usque ad: Et in verberibus, etc.

  Non dispergam. (AUG.) Ipse non tollit misericordiam ei, qui Christianus quidem est: quod si homo ita iniquus est, ut fugiat accedente patre, ipse se 113.0994D| alienat, non pater abjicit eum.

  VERS. 35.-- Neque profanabo. Profana esset promissio, si esset inexpleta. Nunquid propter malos pisces nihil ex illa sagena mittitur in vascula? Mittentur utique boni pisces, id est, quos praedestinavit.

  VERS. 36.-- Semel juravi. (CASS.) Homo frequenter, Deus semel, qui non variatur.

  In sancto. In homine Christo, in quo complendum erat quod juravi; vel David, id est Christo, per sanctitatem. Semen, Christiani.

  VERS. 38.-- Sicut sol in conspectu. (AUG.) Secundum animam, etc., usque ad in coelo, id est Christus.

  Tu vero repulisti. (CASS.) Diapsalma. Quarto 113.0995A| adversa praedictis promissionibus ponit, ne putentur in alio impleri, quam in futuro tunc Christo. Tu vero repulisti. Quasi, Christianis haec bona, sed non Judaeis, qui se privaverunt promissione, et hoc est: Tu vero Christum tuum, id est, unctum David, a regno repulisti pro peccato, quod commisit contra Uriam de Bethsabee; Et despexisti, vel sprevisti, quia multa indigna passus; distulisti, diu in tribulatione, testamentum, promissa Judaeis, ad gentes lata sunt. (AUG.) Tu vero. Vel, haec omnia de Christo et Ecclesia, repulisti, ad patibulum Christum tuum, et in despectum dedisti. Vel, distulisti a gloria, ad tempus, vel secundum membra.

  VERS. 40.-- Testamentum. Promissio videtur eversa, et sancti profani reputantur. Sepes, praelatos, 113.0995B| destruxisti, dum occiduntur. Et posuisti firmamentum ejus formidinem. Qui firmabant alios docendo, jam sunt timori, dum affliguntur, et quidam jam sunt direpti a transeuntibus viam, quae est Christus.

  VERS. 44.-- Avertisti adjutorium gladii ejus. Id est praedicationem. Non es auxiliatus ei in bello, sed dedisti ad passiones. Destruxisti eum ab emendatione, etc., id est, quidam mundi defecerunt, et in terram redacti sunt. Minorasti, ut putatur, dum cito de vita auferuntur.

  (AUG.) Quare illa promisit Deus, etc., usque ad ut haec promissio in aliis exspectaretur.

  VERS. 45.-- Destruxisti eum. Haec omnia venerunt Judaeis, non tamen ablato eis Christo, et aeterno 113.0995C| regno, sed dilato. Sedem ejus in terram collisisti. Id est, regnum eorum ubique terrarum deletum est, quia jam non est de eis princeps.

  VERS. 46.-- Minorasti. Quia diu staret regnum eorum, si sub Deo. Perfudisti eum confusione. Quia gestat opprobrium infidelitatis. Minorasti. (AUG.) Putabant se regnaturos in aeternum, sed minuisti dies regni eorum, ut non staret, juxta opinionem eorum.

  VERS. 47.-- Usquequo, Domine? (CASS.) Diapsalma. Quinto. Ecce in quo impletae promissiones, scilicet in substantia David, quae vivit, et eruit animam, id est, in Christo. (AUG.) Sed, usquequo non resuscitas Christum? Quae substantia? quae nihil, nisi per ipsum. Quis est homo qui vivit et non videbit mortem? 113.0995D| nullus. In his jam postulat subvenire homini, vel specialiter Judaeis.

  VERS. 48.-- Memorare quae mea substantia. (ID.) Dicit hoc David, carne positus in Judaeis, spe in Christo. Quae sit mea substantia? Et si Judaei deficiunt, non deficit mea substantia, non omnino interit radix, unde veniet Maria: et de ea veniet semen cui promissum est. Nam de populo illo virgo Maria, de virgine Maria caro Christi, et caro illa non est peccatrix, sed peccatorum mundatrix. Nunquid enim vane. Omnes filii hominum ierunt in vanitatem, non tamen vane constituisti eos: unde ergo mundas eos a vanitate? per semen, in quo est mea substantia; de quo subdit: Quis est homo?

  113.0996A| VERS. 49.-- Quis est homo? (ID.) Nulli hoc convenit, nisi Christo: et si enim resurgentes invenit, et non ultra videbunt mortem: non tamen ipsi eruent animas suas de manu inferiori, sed ille, qui potest animam ponere, et iterum sumere, cui nemo eam tollet. (CASS.) Vel sic, nullus vivet, vel eruet animam: et cum hoc sit, ubi sunt misericordiae? Jam rogat promissiones impleri, quas David fecit.

  VERS. 50.-- Ubi sunt misericordiae? (ID.) Diapsalma. Sexto, in membris etiam implentur promissiones, non temporaliter, sed spiritualiter. Et loquitur in persona Ecclesiae.

  VERS. 51.-- Memor esto, Domine. (AUG.) Ut remuneres, videtur oblitus, dum differt. Opprobrii servorum. (CASS.) Illati servis a multis gentibus. 113.0996B| (AUG.) Quod ego (Ecclesia) Continui, id est, portavi. In sinu, in secreto mentis, quia palam non audebat loqui.

  VERS. 53.-- Benedictus. (CASS.) Contra maledictiones gentium. (AUG.) Benedictus. Exclamatio ex visa claritate Christi.

PSALMUS LXXXIX.
  VERS. 1.-- Oratio Moysi. (AUG.) Cum vetus vita et nova, etc., usque ad et videt mirabilia de lege Dei.

  (CASS., REM.) Agit iste psalmus de defectu generis humani, qui per Christum auferetur.

  Domine refugium. (CASS.) Primo, aeternum proponit refugium temporaliter homini.

  VERS. 2.-- Priusquam montes. Ne autem videretur 113.0996C| non fuisse, antequam esset nobis refugium; adjungit priusquam. Montes, terra. (AUG.) Ecce omnis rationalis creatura hac differentia distincta est, ut montium nomine celsitudo angelorum; et terrae nomine humilitas hominum: ideoque non incongrue verba sic distinxit, ut diceret montes, id est angelos, fieri, et terram, id est homines, formari. Fierent aut formaretur. Formari, vel fingi, solet dici secundum corpora: fieri de nihilo. A saeculo. Aptius diceret, etc., usque ad hic autem ponitur saeculum pro aeterno. A saeculo. Ecce quae aeternitas nobis refugium, etc., usque ad Ne avertas, quoniam mille anni. Tu es. Optime ait, quia immutabilis. Non dicit eris, vel fuisti, cum immutabilis essentia Dei non noverit praeteritum, vel futurum; unde dictum est: Ego sum 113.0996D| qui sum. Et, Qui est misit me ad vos? Et: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

VERS. 3.-- Ne avertas. (CASS.) Secundo, exponit infirmitatem hominis, cui petit subveniri. In humilitatem. Id est, terrenam concupiscentiam, etc., usque ad qui docuit coelestia quaerere.

  VERS. 4.-- Dies hesterna. (AUG.) Non dicit, saltem sicut crastina, etc., usque ad in sollicitudine, et trepidatione, et quasi nihil est.

  VERS. 6.-- Mane sicut herba. (AUG., CASS.) Mutetur a qualitate noctis.

  Vespere decidat. In extremis secta, vel fracta. (CASS.) Mane sicut herba. Dixi, quod anni habentur, etc., usque ad juventus quae floret et transit.

  113.0997A| Vespere. Senectus, quando refrigescit vigor hominis. Vel, mane sicut herba. Apta comparatio, quasi, sicut herba mutatur a qualitate, quam habet in nocte, in deteriorem mane orto sole: ita mutatur homo in deterius.

  VERS. 7.-- Defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. (AUG.) Mortales et passibiles facti, quod tamen morte finire timemus, unde sequitur: Et in furore tuo turbati sumus. Saeculum. Vitam nostram pravam. Vel saeculum posteros. In illuminatione vultus. (CASS.) Illa teguntur, quae veniam habent: illuminantur, quae puniuntur.

  VERS. 9.-- Quoniam omnes dies. (AUG.) Cognitio nostra defecit obtenebrata ratione per peccatum, vel, tempus vitae abbreviatum est, et pene defecit, 113.0997B| quia ad paucitatem redacti sunt dies vitae nostrae. Anni nostri sicut. (CASS., AUG.) Miseria et brevitas hujus vitae exprimitur hic per similitudinem araneae, quae texit inanes telas, ut dolo capiat muscas: unde sicut aranea, id est, in rebus corruptibilibus laborabamus, inania texebamus. (CASS.) Vita per iram Dei breviata est, quia praesumptione longioris vitae peccabant. Et nos ipsi in ira tua defecimus. (AUG.) Id est, essentia nostra defecit per aerumnas. Meditabuntur . . . anni, non operabuntur, quia sine utilitate transeunt. Vel, meditabuntur passive, id est, reputabuntur anni nostri sicut aranea, id est, sicut inanes et inutiles.

  VERS. 10.-- Septuaginta. (ID.) Terrenorum appetitus quae septem diebus aguntur: si in virtutibus octoginta, id est, aeternitas petitur. Annis. Vel anni, 113.0997C| alia littera. Quo temporis spatio dicuntur longaevi, qui etiam usque ad octoginta annos aliquas vires habere videntur. Octoginta. Quia et citra octoginta annos sunt quidam infirmi, etc., usque ad redemptionem corporis exspectantes. Mansuetudo. Clementia est, si Dei: domatio, si nostra. Ipse enim per clementiam mansuetus, domando nos efficit mansuetos, et sic corripiemur.

  VERS. 11.-- Quis novi. (ID.) Potestas irae hominis est corpus occidere, post nihil facere. Deus et hic punit, et post in gehennam mittit: et a paucis major ejus ira intelligitur.

  VERS. 12.-- Dexteram tuam sic notam fac. (CASS.) Tertio, orat et affirmat liberationem. (AUG.) Dexteram tuam. Christum sic notum fecit, etc., usque ad 113.0997D| ut ad dexteram ponat.

  Et eruditos corde in sapientia. Vel compeditos corde. Quod idem est, quia qui erudiuntur in sapientia, pedem mentis injiciunt in compedes Dei, ut a via ejus non exorbitent. Quos sic fecit Deus notos in Novo Testamento, ut pro fide omnia spernerent, quae magna habentur, in Veteri et aeterna morte quaererent: hoc attendens ait, pro eis, qui multa patiuntur a saeculo pro aeternis.

  VERS. 13.-- Convertere. Quasi aversa sit facies ejus a tribulatis. Usquequo. Alias aliquantulum. (CASS.) Non ex toto, quae magis prodest, si aliqua tribulatio semper monet nos.

  VERS. 14.-- Mane misericordia tua exsultavimus, 113.0998A| et delectati sumus. (AUG., CASS.) Modo nox, in qua esurimus: tunc autem satiabimur vultu, unde: Satiabor cum apparuerit gloria tua. Et alibi: Mane astabo tibi, et videbo. Nunc autem pro eo laetati sumus, et in malignis diebus in quibus dicimus: Respice in servos.

  VERS. 16.-- Respice in servos tuos. Quod facit Deus in se, orat Propheta fieri suo populo: orat, scilicet, ut parcat Judaeis peccantibus, si non pro meritis eorum, saltem propter opera quae in eis fecit.

  Et dirige filios eorum. Quasi, etsi ipsi per iniquitates dispersi sunt, vel filii, in fine fide corrigantur, qui per se pravi, et inconvertibiles.

  VERS. 17.-- Splendor Domini Dei nostri super nos, 113.0998B| et operamini. (HIER., CASS.) Imago Dei recreans menti imprimatur. Vel splendor Dei super nos est, dum crucis impressione decoramur, et vexillum triumphi in fronte portamus. (CASS.) Triplex quippe est imago, etc., usque ad meminerim te, intelligam te, diligam te.

PSALMUS XC.
  VERS. 1.-- Laus cantici. Laus, et humana est: sed haec est cantici, quia non nisi divina. Est enim psalmus iste hymnus contra daemones. Propheta ergo de quolibet sancto ait: Qui habitat in adjutorio, etc.

  (CASS.) Ostendit tentationes diaboli per humilitatem victas a Christo, et a suis, manentibus in auxilio Dei, ut et nos per eum discamus tentationes superare, quia est janua per quam, si quis introierit, 113.0998C| ingredietur, et egredietur, et pascua eveniet.

  (AUG.) Janua Christus; intrare per eum, est imitari eum, non in divinitate, et potentia, et miraculis, sed in eo quo factus est pro nobis, id est, humilitate ad quam vocat, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. De hoc psalmo tentavit Christum diabolus. Christi autem tentatio nostra est doctrina, quem sequentes ex eo vincimus.

  Qui habitat. (CASS.) Describit primo fidentem in solo Deo, omnino protectione Dei vallatum. Qui habitat, id est, qui totam spem non in se, sed in Deo semper constituit, omnibus modis protegetur a Deo. Nota verborum correspondentiam: sicut enim semper habitat, sic et semper commorabitur. Illud affirmat, scilicet quod habitat; hoc promittit, 113.0998D| scilicet quod protegetur.

  In protectione Dei coeli commorabitur. Ut scilicet non declinet ad dexteram vel ad sinistram, sicut in Veteri Testamento praeceptum erat filiis Israel, ut incederent via regia, non declinantes ad dexteram vel ad sinistram. Via regia, via Christi regis nostri, qui sic viam mundi cucurrit, ut nec prosperis illiceretur, nec adversis frangeretur.

  VERS. 2.-- Deus meus. (CASS.) Ne putes post susceptionem et refugium jam nihil esse petendum, addit: Sperabo in eum, ne aliquando de se praesumat, hoc si fecisset Adam, bene staret.

  VERS. 3.-- De laqueo. (ID.) Tentatio, vel per facta, quae hic dicitur laqueus; vel per verba quae 113.0999A| hic, a verbo aspero; quasi, etsi leve videatur, grave tamen est verbo tentari. Laqueus, versutiae spiritualium, vel carnalium inimicorum; verbum asperum, omne dictum, quod movet a regulis divinis. (AUG.) De laqueo venantium, daemonum, qui non in via Christo, sed circa, ad dexteram vel sinistram, tendunt laqueos. In quos et per verbum asperum cadunt aliqui, ut qui nolunt esse Christi, propter insultantes Christiano nomini, et qui timent detractiones hominum, ut cessent a via Dei.

  VERS. 4.-- Scapulis. (AUG., CASS.) Speranti beneficia Dei promittit. Scapulae, sunt operationes mirabilium, quibus ut humeris virtus Dei ostenditur. Pennae, monita Prophetarum, quae ad coelos vehunt.

  113.0999B| Obumbrabit. Ut neque sol divinitatis, neque luna humanitatis te urat. In pennis protectio. Scapulis suis. Alias, Inter scapulas. (AUG.) Id est, ante pectus suum te ponit, etc., usque ad ut sub alis ejus speremus.

  VERS. 5.-- Veritas. (ID.) Dei est, qui non respicit personas, nec miscet sperantes de seipsis cum his qui sperant in Deo, sed discernit humiles vel superbos. (CASS.) Vel veritas, incarnatio Christi, unde: De terra veritas orta est (Psal. LXXXIV), quod et scapulis obumbrat, et scuto defendit. Sicut notavit genera defensionum, notat et genera periculorum, ut sit gratior liberatio.

  A timore nocturno. A similitudine periculi, unde tantum timor habetur. A timore nocturno. (AUG.) Qui 113.0999C| ignorans peccat, etc., usque ad Cadent a latere tuo mille.

  VERS. 7.-- Cadent a latere. (CASS.) Secundo, fidentis in Deo caput, id est Christum, in coelo levatum, dicit a nullo posse contingi, qui et proles in terra protegit: sed praesumptores ab eo cadunt. Ecce certitudo protectionis fidentis in Deo per Christum. A latere. Latus Dei est corona justorum, qui cum eo judicabunt, unde dicitur: Mittite a latere vestro, id est, qui vobiscum habent consilium. Latus ergo Christi, Apostoli et eorum imitatores, quibus promisit: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Duodecim sedes perfectio tribunalis, in quibus sedebunt omnes qui omnia reliquerunt, et secuti sunt Christum.

  113.0999D| VERS. 8.-- Verumtamen. (CASS., AUG.) Licet quidem te permittente impiis tuos persequi, sed non impune, oculis tuis considerabis malum, quod voluerunt, non bonum quod per nescientes agitur, eis retribuetur, et sanctus, qui habet oculos fidei, videt eos modo exaltari et tonare, et in fine fulminare: hoc dixit ne infirmi moveantur. (CASS.) Verumtamen oculis. Etsi cadentes tentent te duris, verumtamen. Vel, etsi daemonium non appropinquet, quod est per iniquos: sed tamen non quod faciunt, sed quod intendunt, considerabis.

  VERS. 9.-- Quoniam tu es. (AUG.) Unus Christus est caput et corpus, de quo loquitur modo ut de capite, modo ut de corpore, non mutata persona. Ideoque 113.1000A| que diligenter adverte, ubi de Christo secundum caput, ubi secundum membra agat. Altissimum. In alto est refugium Dei, valde in occulto, ut fugiatur a ventura ira. Multi enim sic faciunt sibi refugium Dei, quo fugiunt a malis temporalibus. Altissimum posuisti refugium, id est, resurgendo, ascendendo, altum fecisti refugium, ut jam sperem sequi quo praecessisti.

  VERS. 10.--(ID.) Tabernaculum Dei est caro, etc., usque ad Christo hoc bene accipitur.

  VERS. 11.-- Quoniam angelis. Hoc dixit tentator Domino, quando illum tentavit: hoc objecit, de Deitate ejus dubitans. Tentatus est autem Christus propter nos, ut et in eo tentatorem vincere discamus.

  (AUG.) Sic et baptizari a servo voluit, non pro sua necessitate, sed pro hominis utilitate, ut non aspernemur 113.1000B| baptizari a conservis.

  VERS. 12.-- In manibus portabunt te. (ID.) Manibus angelorum sublatus est Christus in coelum, etc., usque ad qui vinci non potest.

  VERS. 13.-- Super aspidem. Post humanam infirmitatem, divina virtus ostenditur, quae tantis imperat. Et agit de Christo secundum membra. Et conculcabis. (AUG.) Serpentem calcat Ecclesia, quae cavet astutiam ejus. Leonem. Aperte saevit in martyres.

  Draco insidiatur per haereticos, ut corrumpat virginem Christi, unde Apostolus: Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI).

  VERS. 14.-- Quoniam in me speravit. (AUG.) Tertio verba Dei, quibus Ecclesiam consolatur, cui et hic defensionem, et in futuro praemia promittit. (CASS.) 113.1000C| Mandat angelis de te dicens: Quoniam in me. Certitudo promissionis per promissionem Dei.

  VERS. 15.-- Clamabit ad me. (AUG.) Non est timendum in tribulatione, etc., usque ad eo tempore magis laboremus ad resistendum.

PSALMUS XCI.
  VERS. 1.-- Psalmus cantici. (AUG.) Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quaerens, non tuam.

  VERS. 2.-- Bonum est confiteri. (CASS.) Primo, agit quomodo bonus imperturbatus agit sabbatum mentis, sentiens omnia bene agi a Deo, quod non novit stultus. (AUG.) Bona praesentia a Deo nobis donata, consolatio sunt: cum desunt, justitia est. Consolatur enim nos Deus, et emendat: in utroque ergo simus 113.1000D| ei grati, dicentes: Bonum est confiteri, etc.

  VERS. 4.-- In decachordo. (ID.) Psallit, qui cum hilaritate bene facit. Qui cum tristitia de eo fit, non ipse facit: et portat psalterium, non cantat in eo. In decachordo. Si bene loqueris tantum, canticum est sine cithara; si operaris, et non loqueris, cithara est sine cantico; et ideo bene loquere et benefac.

  VERS. 5.-- Quia delectasti. (ID.) Unde Apostolus: Ipsius figmentum sumus, etc., usque ad: Quam magnificata sunt. In factura tua. (CASS., HIER.) Et in decore ipsius mundialis fabricae, et in obedientia, et in dispositione, et in causis, et in effectibus, et in operibus manuum, quibus utor, vel quae miror.

  113.1001A| VERS. 6.-- Quam magnificata sunt. (CASS., HIER.) In substantia, et in forma, et in vi, et in caeteris. Nimis profundae sunt cogitationes tuae, quibus talia fecisti et regis.

  VERS. 7.-- Vir insipiens, etc. (CASS.) Me delectasti in operibus, sed vir insipiens non cognoscet, et stultus, qui, si scit, non cavet sibi, non intelliget haec, quae dixit, vel quae dicit post. Summum genus scientiae est scire Deum tanta praestare, quae humanus sensus non valet attingere.

  Insipiens est, qui coelesti sapientia vacuus, humanis versutiis plenus est; qui non scit opera Dei, quia casu putat omnia agi; Stultus est brutus, qui nec saecularia novit.

  VERS. 8.-- Cum exorti fuerunt. (CASS.) Malos asserit 113.1001B| perituros, etc., usque ad Judaei putaverunt te communi scilicet sorte mori.

  VERS. 9.-- Tu autem Altissimus. (AUG.) Exspectas desuper ex aeterno, etc., usque ad non longanimis, ex verbo aeternus.

  VERS. 11.-- Et exaltabitur. (ID.) Etsi ipsi peribunt, etc., usque ad omnes haereses peribunt.

  VERS. 12.-- Et despexit. (ID.) Et ideo jam nunc despexit, et audiet a veritate intus. Et ab insurgentibus. (CASS.) Vel, insurgentes in me, malignantes audiet in novissimo: quando se increpabunt, dicentes, Quid nobis profuit superbia et divitiae? (Sap. V.) Auris mea. (AUG.) Stantis ad dexteram, audiet in futuro, hoc scilicet, Ite, maledicti, in ignem aeternum. A quo malo auditu justus non timebit. Ecce hoc 113.1001C| istis, Quid de justis? (Matth. XXV.)

  VERS. 13.-- Justus ut palma. Illi ut fenum. Justus ut palma, pro altitudine, et quia radix aspera, pulchra coma in summo et fine, et tarde fructum facit; ita et justum hic asperat labor, quem in supernis pulchritudo immortalitatis coronabit, et quasi tarde post longos labores mercedem operum recipiet. Justus ut palma. (CASS.) Tertia pars. Justos florere, ut hac promissione devote gaudeant. Cedrus. (AUG.) Palma et cedrus, hae arbores non arescunt aestate, ut fenum.

  VERS. 14.-- In atriis domus. (CASS.) Atrium, initium mansionis; domus interior. In atriis ergo florebunt, id est, in ipso resurrectionis initio, dum audient: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV).

  VERS. 15.-- Adhuc multiplicabuntur. (ID.) Ecclesia 113.1001D| magis incipiet esse uberrima, cum ad finem saeculi erit perducta: tunc enim passionibus electorum cito implebitur numerus beatorum. Et accipitur hic aliter senectus, quam supra.

  VERS. 16.-- Annuntient. (ID.) Hic, vel, dum praemium capient annuntiabunt, quod justus, qui suis promissa complet. Et non est iniquitas in eo. (AUG.) Ut hic permittat pati pro se, quos non ibi ornet. Et rectus, qui remunerat, non iniquus ut fraudet praemio, sed benignus ut accumulet.

PSALMUS XCII.
  In diem, etc. (AUG.) In die ante sabbatum, etc., usque ad quod significat sextus dies.

  VERS. 1.-- Dominus regnavit, etc. (CASS.) Laus 113.1002A| Christi hic cantatur, etc., usque ad a laude domus, ibi, Domum tuam. Decorem indutus. (AUG.) Christus decorus his, etc., usque ad orbis qui non commovebitur. Decorem induit. (CASS.) Id est, pulchritudinem, etc., usque ad ab incarnatione, quando homines docuit.

  Praecinxit se. Non ait, cinxit, vel succinxit, vel accinxit, sed praecinxit. Cingimur enim operaturi, accingimur pugnaturi, succingimur ituri, praecingimur ministraturi. (AUG.) Cinctio ergo opera significat, etc., usque ad quia melior est qui vincit iram quam qui capit civitatem. Praecinxit. (CASS.) Coetu angelorum ascendens, vel strenuitate operandi.

  Etenim firmavit. (AUG.) Decorem et fortitudinem induit, ut fundaret terram, unde addit: Etenim firmavit.

  VERS. 2.-- Ex tunc. (ID.) Vel ex illo, tempus gratiae 113.1002B| designat, forte intelligit hoc ex die ante sabbatum, id est, sexto tempore hujus mundi, quo Dominus venit: sed ne putes tunc coepisse, quando natus venit addit, a saeculo tu es.

  VERS. 3.-- Elevaverunt flumina vocem. (AUG.) Quia discipuli audientes, etc., usque ad saeculi, quod coepit irasci, vel persequi. Elevaverunt flumina fluctus suos, etc. (CASS.) Hoc deest in aliis, etc., usque ad qui facit omnia bona, addit: Mirabilis in altis Dominus.

  VERS. 5.-- Testimonia. (AUG.) Quia mirabilis elatio maris, etc., usque ad et coronas ex praedictione. (CASS.) Testimonia. Vel ita, etc., usque ad licet brevibus verbis, continet.

PSALMUS XCIII.
  Psalmus David (AUG.) Infirmis, qui et murmurant 113.1002C| corde, etc., usque ad totus docens patientiam. Quarto sabbati, quo die fecit Deus luminaria, etc., usque ad unde monet ad patientiam.

  VERS. 1.-- Deus ultionum Dominus. Ne festines alium punire, si te laesit; sicut nolles puniri alio rogante, quem laesisti: et si ille peccat in te, ne pecces deterius blasphemans Deum, nec optes vindictam; quae si venerit, forsan te prius inveniet.

  Libere egit. (AUG.) Tempore infirmitatis, ut quando in templo docuit, tanquam potestatem habens, quia nec veritati ejus, nec potestati ejus potest obviari. Et quia ita tunc, nunc Exaltare, quia, usquequo peccatores.

  VERS. 4.-- Effabuntur. (CASS.) Exponit eorum peccata, etc., usque ad procedit exaggerando. Loquentur omnes qui operantur, etc. Effabuntur, aliis 113.1002D| respondent, (AUG.) id est, habent quod respondeant, etc., usque ad loquuntur iniqui dicentes Deum non curare haec.

  VERS. 6.-- Viduam et advenam. (CASS.) Hos Deus tuetur, etc., usque ad sine patre diabolo et matre concupiscentia.

  VERS. 7.-- Nec intelliget. (AUG.) Quasi, non attendet ista, negligit ista, nec attendit ut videat, non me curat Deus, quid agam?

  VERS. 8.-- Intelligite. (CASS.) Secunda pars; contra blasphemos, etc., usque ad quod consilium suum malis incognitum, suis amicis aperit. Stulti. Qui aperte blasphemant, dicentes Deum non videre. Vel ita: Vos insipientes, id est nescii, intelligite, qui jam bene vivendo 113.1003A| estis in populo, id est, in numero bonorum. Et vos stulti, id est, improvidi, et si scitis, aliquando sapite.

  VERS. 10.-- Qui corripit gentes. (AUG.) Quotidie pro originali, nonne arguet pro supradictis? Vel, Qui erudit. Propter quam eruditionem misit Filium suum Deus, etc., usque ad unde Apostolus: Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque, (Rom. XIV), etc.

  VERS. 11.-- Dominus scit. (ID.) Tu vero nescis cogitationes Dei, quoniam justae sunt; sed amicis factis prodit Deus consilium suum, cur malis parcit. Quoniam vanae sunt. Talium cogitationes vanae sunt, quod ipsi per se non possunt scire, sed Dominus novit esse vanas.

  VERS. 12.-- Beatus homo. (CASS.) Isti sunt vani, etc., 113.1003B| usque ad omnes scient Deum, coeli ut liber plicabuntur. Et de lege tua, etc. (AUG.) Ex lege disce patientiam, donec fodiatur, non est tuum scire quomodo, et cur fodiatur illi.

  VERS. 13.-- Donec. etc. (AUG.) Felicitas malorum fovea est; labor bonorum flagellum patris; felicitas est fovea, quia cum parcit Deus per impunitatem, fit homo elatus, et cum putat se altum, cadit. Fodiatur fovea. Ecce consilium Dei: ideo parcit malis, ut fodiatur fovea eis. Adhuc foditur, et tu jam vis sepelire eum: nimis festinas. Peccatori fovea, etc. Non omni, sed superbo, etc., usque ad age gratias ei a quo habes, nec alium despicias.

  VERS. 16.-- Quis consurget. (CASS.) Tertia pars, ubi dicit quod fluctuatio sit justis, et fluctus saeculi, 113.1003C| id est, mala per iniquos, ut puncti clament ad Deum, et nihil aliud eis placeat, et tunc gratior fit liberatio. (AUG.) Quis consurget, quasi dicat, etc., usque ad sed unde vincam? Nisi quia Dominus. Stabit mecum, etc. (CASS.) In acie patiens; sed quia ille vincit, qui vim sustinet; perdit, qui ferit.

  VERS. 17.-- Nisi quia Dominus. (CASS.) Vanis persuasionibus poterat decipi, nisi Dominus liberaret.

  VERS. 18.-- Adjuvabat me. Sicut Petrum liberavit Dominus super aquam ambulantem, ne mergeretur, qui Domino dixit: Domine, si tu es, jube me venire ad te (Matth. XXVI).

  (AUG.) Ut Christus sua potestate, etc., usque ad unde subdit, consolationes tuae laetificaverunt animam meam.

  113.1003D| VERS. 19.-- In corde. (ID.) Salubres cogitationes significat, ut scilicet cum aeternas retributiones cogitaret, mala temporalia despiceret.

  VERS. 20.-- Nunquid adhaeret. (ID.) Nemo iniquus sedet tecum; et cum nihil his tecum, ad quid ergo fiunt? ut de eis pungas, et puncti ad te clament, et demum hi pereant; quae his tribus versibus subsequentibus ostenduntur. Sedes iniquitatis. (CASS.) Est possessio mundi, cum amore, quae non haeret Deo, qui suos praecipit haec fugere. Qui fingis. (AUG.) Ex hoc intelligo, quod non haeret tibi iniquus, etc., usque ad et ille dolor est praeceptum; sed alter est informis.

  Dolorem, id est, de dolore vel labore praeceptum, 113.1004A| etc., usque ad et tunc surgit fluctus, in quo excitatur.

  VERS. 22.-- Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meae. (ID.) Quare? quia si non periclitareris, non quaereres refugium: pungeris dolore, ut quaeras remedium; recedit spes saeculi et venit spes Dei.

PSALMUS XCIV.
  Laus. (CAS.) Devotionem. Cantus hilaritarem significat.

  VERS. 1.-- Venite, exsultemus. (THEOD.) Josias rex admodum pius fuit, etc., usque ad formatus est vero psalmus ex persona Josiae, et Dei sacerdotum. (CASS.) De tempore gratiae, quo intratur in requiem, propheta 113.1004B| laudes Dei describens, primo invitat Judaeos, quos praevidebat posse resistere Christo.

  VERS. 2.-- Faciem ejus, etc. (AUG., CASS.) Conspectum venturi judicis, ne quid tunc in nobis sit discutiendum. In confessione. (AUG.) Illum laudantes, nos accusantes, etc., usque ad de qua laude psalmus agit. In psalmis jubilemus. Quae dicimus in psalmis, vel facimus, sentiamus in jubilatione.

  VERS. 3.-- Super omnes deos. Vel magis deos homines dicit, super quos rex est, non super daemonia.

  VERS. 4.-- Quia in manu ejus, etc. (CASS.) Post magnitudinem Domini praedictam, venit ad clementiam.

  VERS. 5.-- Mare. (AUG.) Mundus, cujus fluctus termino arctat Deus, non permittens nos tentari supra 113.1004C| id quod possumus (I Cor. X); qui fluctus etiam proventum nobis faciunt, Deo id agente, nec scandala tibi nocent, quae mensuram a Deo accipiunt.

  VERS. 6.-- Venite, adoremus. (CASS.) Prius rudes vocavit ad exsultationem: jam ostensa gloria Dei, vocat ad poenitentiam, quod durius est. Ploremus. (AUG.) Si forte de peccatis, quae vos longe fecerunt, solliciti estis, plorate: lacryma exstinguit flammam peccati, quae in conscientia ardet. Qui fecit nos. Ecce magna fiducia: a te enim deficere potes, tu te reficere non potes, ille reficit qui te fecit.

  VERS. 7.-- Et nos populus, etc. (AUG.) Eleganter ordo verborum mutatus: Non dixit oves pascuae et populum manus ejus, ut ipsos intelligas oves, qui sunt populus, oves manus, non quas eminus, quia 113.1004D| sunt, et oves quas non fecimus, sed ipse gratia sua nos oves fecit.

  VERS. 8.-- Hodie si vocem, etc. (CASS.) Nos autem populus et oves. Sed his omnibus proponitur conditio, si vocem ejus audieritis, quam vocem subdit, Hodie. Nolite obdurare. (ID.) Jam ipse Christus monet, ne obdurentur, ne contingat eis, ut patribus.

  VERS. 9.-- Sicut in irritatione. (ID.) Majestas Christi loquentis, etc., usque ad culpa parentum repetitur, ut vindicta timeatur.

  VERS. 10.-- Quadraginta annis. (AUG.) Per quadraginta annos omnia saecula significat, etc., usque ad sicut ipse ait: Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.

PSALMUS XCV.
113.1005A|
  Psalmus David. (CASS.) In Veteri Testamento legitur, etc., usque ad non illa actuali agit hic psalmus.

  VERS. 1.-- Cantate Domino. (ID.) Praemonuit Judaeos in praecedenti psalmo ut, deposita duritia, Christum crederent; sed quia erat mansura, nunc omnes gentes monet. Secundus psalmus de utroque adventu. Primum ad praelatos loquitur, ut ipsi cantent et annuntient. Canticum novum. (AUG.) Vetus cantat cupiditas, etc., usque ad quisquis intraverit, foris est.

  VERS. 2.-- Domino et benedicite. (HIER., CASS.) Ter Domino, ad distinguendam personarum trinitatem; quia laus Christi honor est Trinitatis. Et est 113.1005B| figura epimone, id est, crebra repetitio sententiae, quae exaggerat in laudem vel vituperationem.

  VERS. 3.-- Annuntiate. Ad praelatos loquitur, annuntiate, quia sic crescit aedificatio domus. De die in diem. (CASS.) Vetus et Novum Testamentum dies sunt, qui aeterno sole clarescunt, illud praenuntiat, hoc factum indicat. (HIER.) Annuntiat ergo de die in diem, etc., usque ad quibus affectuum nostrorum pedes a vitiorum spinis muniuntur.

  VERS. 4.-- Magnus Dominus. (AUG.) Parvulus factus, quia vos parvi, intelligite magnum, et eritis in illo magni.

  VERS. 5.-- Coelos fecit. (ID.) Apostolos et angelos, unde si coelos fecit et angelos, tunc et apostolos, qui daemonibus imperant.

  113.1005C| VERS. 6.-- In conspectu. Tales enim, confitentes scilicet et justi, ipsum conspiciunt, et conspiciuntur ab eo. Sanctimonia et magnificentia. (AUG.) Quasi diceret: Qui vult esse magnificus et potens, ut sunt angeli, prius sit sanctus, quod fit ex eo sanctificante: non enim per te potes esse sanctus. Eo ergo sanctificante, aliquis fit sanctus, et ita magnificus.

  VERS. 7.-- Afferte Domino patriae. (CASS.) Secunda pars, ubi ad subditos loquitur, etc., usque ad ut nullus excipiatur, indigena, vel peregrinus. Gloriam. (ID.) Quoniam bene conversatur homo, in quo glorificatur Deus. Honorem. Cum de bonis gratia refertur, unde, Non est inventus qui daret honorem Deo, nisi hic alienigena. In atria. (ID.) Atria, prophetae vel apostoli, quibus itur ad Dominum; de 113.1005D| atriis, prophetis vel apostolis, venitur in atrium catholicae Ecclesiae, ubi majestas adoratur. (AUG.) Vel, Introite in atrio, id est, in doctrinam prophetarum et apostolorum.

  VERS. 9.-- Adorate Dominum in atrio, etc. Id est, in Ecclesia catholica, vel per atria, prophetiam; per atrium Evangelium. Commoveatur. Omnibus admonitis moveri optat. Quasi diceret, introite et adorate vos, boni. Terra autem, etc. Universa terra. (CASS.) Non pars aliqua; ne quis ergo dicat: Ecce hic Christus, ecce illic, subdit, Etenim correxit orbem terrae, etc.

  VERS. 10.-- Dicite in gentibus. (ID.) Quod regnavit et correxit, et judicavit. Regnavit. Alia littera: 113.1006A| Regnavit a ligno (Matth. XIII). (AUG.) Crucis, quo transit homo mare, et fit orbis qui non movetur.

  Populos in aequitate, etc. Alii addunt, Et gentes in ira tua.

  (CASS.) Populos ergo, id est, bonos judicabit in aequitate, gentes vero, id est, malos in ira sua.

  VERS. 12.-- Tunc exsultabunt. (CASS., HIERON.) Tunc, quando corriget, etc., usque ad quoniam venit, id est, veniet judicare terram. Quoniam venit. (AUG.) Primo venit in Ecclesia, in nubibus, id est, apostolis, et implevit totum orbem; unde: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus (Matth. XXVI): cui adventui qui credit, exsultabit in ultimo adventu.

  VERS. 13.-- Judicabit orbem. (CASS.) Omnem 113.1006B| hominem generaliter includit, secundum aequitatem Dei judicandum. Sed quomodo judicetur exponit, dicendo, populos in veritate, quia in separatione duo erunt populi, quibus dabit sententiam veritatis, ut alii in vitam, alii in poenas eant. (AUG.) Orbem dicit omnes filios Adam, etc., usque ad meridiem.

PSALMUS XCVI.
  Psalmus ipsi David. Ad litteram illud tangit hic, quod mortuo Absalom, iniquo filio David, qui vivens patrem persequebatur, David restituta est terra, et in pace regnavit, de quo hic non agitur, sed potius de significato. (AUG.) David Christum significat, quem iniqui filii, id est, Judaei, crucifixerunt, atque regnum abjuraverunt ei. Sed restituta est terra ei, quando Judaea, quae crucifixerat, credidit: 113.1006C| et apostoli, qui titubaverant, sunt confirmati: sed et aliae oves de gentibus sunt adductae.

  Vel, restituta est terra, cum caro ejus resurrexit, postquam resurrectionem haec omnia quae hic cantantur, facta sunt.

  (AUG.) Praevidentes in spiritu haec, gavisi sunt prophetae, etc., usque ad palato namque fidei dulce sapit mel divinae promissionis.

  (CASS.) Quartus psalmus de primo adventu, quo mundus liberatus est. Describit primo virtutes Domini, ostendit omnia restituta ei, et arguit idololatras.

  VERS. 1.-- Dominus regnavit. (CASS.) Videns propheta superstitiones mundi abundare ante Christi resurrectionem, opponit: Dominus regnavit. (AUG.) 113.1006D| Quis ergo alter colendus est? quasi, nullus; inde:

  Exsultet terra. Quid remanet idolis? Quasi nihil.

  Insulae. Totius mundi Ecclesiae. Multae. Non omnes, propter haereticorum conventus.

  (CASS.) Inde qualis sit Dominus primo adventu dicit.

  VERS. 2.-- Nubes et caligo. Impiis, qui caeci sunt, nubilosus et caliginosus, quibus nulla claritate splendet; sed bonis, Justitia et judicium. Qui correcti sunt sedes ejus. Ante adventum ejus ignis praecedet, quia impii pro praedicatione prophetarum ira succensi, de nece eorum tractaverunt, et ad indignationem inflammati in circuitu, quia multi, cum pauci essent praedicatores.

  113.1007A| VERS. 3.-- Ignis ante ipsum praecedet, etc. (AUG.) Quasi correcti sunt sedes Dei, etc., usque ad si mali sunt, ad consumptionem; si boni, ad reparationem.

  VERS. 4.-- Illuxerunt fulgura. (ID.) Nubes viluerunt forma humana, sed fulgor mirandus in verbis vel factis eorum apparuit, et inde mota est terra.

  VERS. 5.-- Fluxerunt. (ID.) Etsi non modo credit paganus, tamen victus est.

  VERS. 7.-- Confundantur. Hoc jam factum est. (AUG.) Cessat enim jam idololatria. Et erubescant qui adorant lapides, quia mortui.

  VERS. 8.-- Adorate. (ID.) Cessat ergo adoratio angelorum, sed adorant. Ipsi mali angeli volunt adorari, boni adorant, nec se permittunt adorari. Vel saltem hoc exemplo idololatriae cessent.

  113.1007B| Audivit et laetata. (CASS.) Secundo post restaurationem terrae omnimoda exsultatio, etc., usque ad ut de Cornelio fratres gavisi sunt quem Petrus baptizavit. Et exsultaverunt. (AUG.) Audierunt apostoli, qui erant in Judaea fratres, quia gentes receperunt verbum Dei, et laetati sunt et magnificabant Deum.

  VERS. 9.-- Terram . . . deos. (ID.) Per terram et deos, peccatores et justos accipe. Vel, terrenis et coelestibus significat eum imperare.

  VERS. 10.-- Custodit Dominus. (AUG.) Si cum coeperis odisse malignum, subsequantur persecutiones, ne timeas, quia custodit Dominus animas sanctorum suorum, de quibus tollendis est ultimum genus persecutionis.

PSALMUS XCVII.
  113.1007C| Psalmus David. (CASS.) Tertius psalmus eorum qui de utroque adventu agunt: in quibus est causa spei per misericordiam primi adventus, et timoris per judicium secundi: haec, etsi saepe iterentur, tamen semper nova pro verborum et sententiarum varia descriptione.

  VERS. 1.-- Cantate Domino. (CASS.) Primo ait de ostensione salvatricis dexterae.

  Salvavit. (AUG.) Majus est quod totum orbem a morte aeterna erexit, quam quod mortuos suscitavit. Sibi. Multi salvantur corporaliter, sed sibi, non ei: qui accepta corporali sanitate lasciviunt, sed qui per fidem intus sanantur, ei sanantur, vel se salvant.

  VERS. 2.-- Salutare . . . justitiam. (AUG.) Qui salvat et justificat. Revelavit. Futura sub velamine praedixerunt 113.1007D| prophetae: sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est.

  VERS. 3.-- Misericordiae et veritatis. (AUG.) Misericordia est quo promisit, hanc sequitur veritas, quia reddidit. Sed cui? Israeli, id est, qui modo per fidem videt veritatem, post per speciem.

  VERS. 4.-- Omnes. (ID.) Quia non quibusdam tantum datus est Christus.

  VERS. 5.-- Jubilate. (CASS.) Secundo dicit omnibus modis laudandum esse et annuntiandum, quia venit judex.

  VERS. 6.-- In tubis ductilibus et voce tubae corneae. (AUG.) Aeris, quae tundendo producuntur, etc., usque ad ut cornu carni haeret, et eam superat. 113.1008A| (HIERON.) In tubis ductilibus, argenteis, more Judaeorum. Mystice, productis sub malleo universae terrae, id est diabolo. (AUG.) Tribulatio, tunsio est; profectus, productio: talis tuba erat Job, unde quasi tuba insonuit, dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit.

  VERS. 7.-- Moveatur. (ID.) Id est, indulcetur mare legis, ligno crucis in eo posito. Et plenitudo ejus. Universa legis sacramenta, etc., usque ad sed flumina, etc. Terram. (CASS.) Id est, omnem peccatorem.

  VERS. 9.-- Orbem terrarum. Omnes terrenos. In justitia. (AUG.) Quia non meruerunt misericordiam. Populos. (CASS.) Fideles de Judaeis et gentibus, qui capient aequa meritis.

PSALMUS XCVIII.
113.1008B|
  VERS. 1.-- Psalmus David. (AUG.) Propheta describit Christum regem bona dantem, etc., usque ad sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Psal. XLVIII). Dominus regnavit (CASS.) De potentia et regno Christi, ut in homine adoretur. Ostendit Christum regnantem, et (quicunque repugnet) altum super omnes, unde ei cedere monet. Irascantur populi. (CASS.) Irrisio. Secure concedi potest, ut irascantur, quia non sunt ultra nocituri: permittendo dicit, non imperando. Sedet super cherubim. (ID.) Contra eum nihil potest terra, etsi ipse fuit in terra ubi passus est iram populi. Cherubim. (AUG.) Plenitudo scientiae 113.1008C| interpretatur, quae est charitas. Plenitudo scientiae legis, quae est sedes Dei, erit et in te, si charitatem habueris, contra quam nihil possunt irati. Quid enim terra contra coelum?

  VERS. 2.-- Dominus in Sion. (ID.) Si non intelligis quid est super Cherubim, hoc vide, quia in Sion magnus. Sion est anima quae Deum speculatur. In Sion magnus. (CASS.) Quis Dominus, exponit: In Sion natus. Magnus, ne pro passione vilescat. Vel, tamen Dominus magnus in Sion Judaeorum, et super populos gentium.

  VERS. 3.-- Magno. (AUG.) Parvum erat quando irascebantur, id est, paucis diffamatum, sed jam in omni terra dilatatum. Terribile. (ID.) Quia etsi crucifixus praedicatur, judex venturus, et non errabit 113.1008D| in judicio. Et honor regis. (CASS.) Exponit quomodo debent confiteri. Honor regis, est gloriosa praedicatio, judicium discretionem exigit; non levi voluntate colendus est, sed fixa deliberatione, quod ab ipso est; unde subdit: Tu parasti directiones. Vel honor regis est damnatio nocentium, unde regis gloria augetur.

  VERS. 4.-- In Jacob. (AUG.) Non solum patriarcha, sed populo, quem significat. Tu fecisti. Haec, quae alius non posset.

  VERS. 5.-- Exaltate. (CASS.) Secunda pars monet adorare eum, quia patres ejus fuerunt. Quasi, quia haec facit nobis, ergo Exaltate.

  Scabellum. (AUG.) Terra scabellum vedum ejus dicit 113.1009A| Scriptura, etc., usque ad in cujus honore scabellum adorat. Pedum. (CASS.) Pedes, indefecta stabilitas deitatis. Sanctum. Ut discernas corpus a deitate, etsi una persona.

  VERS. 6.-- Moyses. (CASS.) Sacerdos, quia si non hostias, populi vota obtulit, et pro populo supplicavit.

  VERS. 7.-- Columna. (CASS.) Fortitudo et decor domus. In hac specie loquebatur, quae nuntiabat Ecclesiam, vel carnem, sed tunc in nube, modo aperte per Filium: Nubis loquebatur ad eos. (ID.) Ad eos ergo tunc in nube, qui jam nobis loquitur in scabello, id est, in carne assumpta aperte. Testimonia ejus et praecepta. (ID.) Testimonium est per signa aliqua praecedentis rei posita significatio: unde saepe in lege dicitur: Hoc erit vobis in testimonium. Praecepta 113.1009B| sunt sicut praecepta legis per Moysen data.

  VERS. 8.-- Propitius fuisti eis. (AUG.) Non dicitur nisi peccatis, propitius ignoscendo, propitius et ulciscendo, ecce etsi tanti essent isti, aliquid tamen habebant peccati; unde addit, in omnes adinventiones.

  Ulciscens. Ne humana elatio subriperet; unde: Datus est mihi stimulus carnis meae (II Cor. XII) Adinventiones. Alias affectiones. (AUG.) Quas solus Deus noverat in cordibus eorum; unde poena eis pati eos cum quibus erant, pro quorum peccatis quasi suis dolebant per charitatem. Non enim fuit, ut a plerisque putatur, Moysi poena non intrare in terram promissionis in quam et miseri intraverunt; sed figura, quod qui sub lege essent, et sub gratia esse nollent, non intrarent in requiem.

PSALMUS XCIX.
113.1009C|

VERS. 1.-- Psalmus in confessione. Confessio gemina est; una est laudis, altera peccatorum. Confessio laudis convenit perfectis, confessio peccatorum incipientibus; unde in hoc psalmo propheta monet ad confessionem. (CASS.) Docet hic psalmus, et Deum incessanter laudare, et peccata nostra incessanter plangere: quia nec in malis est desperandum, nec in bonis debet animus esse elevatus. Primo perfectis praecipuum genus confessionis, id est laudem, indicit.

  Jubilate. (AUG.) Si vox jubilat exterius, etc., usque ad et quo ordine et quam mirifice fecit. Omnis terra. Ad laudem monens. Non unum angulum terrae 113.1009D| hortatur: sed sicut ubique novit seminatam benedictionem, ita undique exigit jubilationem. Servite in laetitia. (AUG.) Haec servitus non est amaritudinis, nec indignationis, sed felicitatis et libertatis. Servum ergo te faciat charitas, quia liberum te fecit veritas. Unde Dominus: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis: et cognoscetis veritatem, et veritas vos liberabit (Joan. VIII).

  In laetitia. Quia liberati; non murmurantes, ut in deserto: unde praemium subdit.

  VERS. 2.-- Introite in conspectu. Magnum est in conspectu tanti gaudere. Introite. (CASS.) Secundo intraturis secundum genus confessionis; nec dubitetur, quia misericordia est ei.

113.1010A|
  VERS. 1.-- Psalmus ipsi David. (CASS.) Psalmus iste continet formam perfectae sanctitatis, ut centesimus numerus perfectus est.

  Ipsi David. Ut totum quod hic docetur, virtutibus Christi applicetur, nihil terreno regi. Hic docemur bona appetere, mala renuere, quae est perfecta conversatio vitae.

  Misericordiam et judicium cantabo. (CASS.) Cantat hic Christus, et nos in illo. Prius de misericordia et judicio proponit. Misericordiam et judicium cantabo. Haec duo mutua societate junguntur: in his breviter omnia opera Dei includit. Et hic est praemissa causa quare sic se habet, sicut postea subdit. (AUG.) Nemo de misericordia praesumat ad impunitatem, 113.1010B| quia est ei judicium; nemo immutatus in melius judicium timeat, quia praecedit misericordia. Semper haec simul in eo sunt: sed per tempora secundum effectus distinguuntur, misericordia nunc, judicium in futuro.

  VERS. 2.-- Psallam et intelligam. (ID.) Hoc dat psallere, ut intelligam mente, quod oculis non patet, id est, credam quod Dominus veniet, quem iste tantum desiderat, qui veniet in via immaculata. (CASS.) Quia mundum transivit sine peccato; vel, ego psallam et intelligam existens in via immaculata, quando, etc. Vel, psallam, hilariter operabor, et per hoc intelligam. Quando venies ad me. In secundo adventu, vel obitu cujusque. Vel, quando venies ad me, per carnem in primo adventu, quia in 113.1010C| via immaculata. Perambulabam. (CASS.) Secundo, quae sit via immaculata exponit. (AUG.) Perambulabam. Quae est via immaculata? Ea ab innocentia incipit, et in illa consummatur; et non est opus multis verbis: Innocens esto, et perfecisti justitiam. Sed duobus modis nocet homo, videlicet si facit miserum, et si deserit miserum. Innocens est qui nec sibi nec alii nocet. (CASS.) Perambulabam. Quasi dicat: Transitoria non quaesivi, sed cucurri viam mundi, existens in medio domus tuae. Innocentia hoc potest, ut faciat habitare in medio domus Dei, quasi honorabile exemplum aliorum.

  VERS. 3.-- Non proponebam. (CASS.) Innocentiam per partes exponit. Primo, quia nihil habet cum malis, dicit: Non proponebam, usque, oculi 113.1010D| mei. Post quod pars ei cum justis, et quod versutias diaboli de corde fugat, ibi, in matutinis. (AUG.) Non proponebam. Quasi: Perambulabam in innocentia: hac utique (dicit totus Christus,) quod non proponebam, id est, non diligebam rem injustam.

  VERS. 4.-- Non adhaesit. (CASS.) Exponit praevaricationes. Cor pravum, qui praevaricatur corde; declinantem, haereticum qui a catholicis dissentit: et qui a rectis semitis deviat non agnoscebam, quia etsi signati nobiscum sacramentis, non tamen veri sunt.

  VERS. 5.-- Superbo. (AUG.) Et Jesus convivatus, etc., usque ad unde: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. VIII).

  VERS. 6.-- Oculi mei. Hic alteram partem innocentiae exsequitur, scilicet, quod cum justis habet partem. Quasi dicat: Cum talibus non edebas, unde ergo pascebaris? Terrae. (AUG.) Degentes in terra, ubi tot illecebrae, unde major corona. Vel (CASS.) qui per totum mundum sunt. Ut sedeant mecum. (AUG.) In veritate fidei mecum permaneant, vel participent mecum regno aeterno, vel judicent mecum.

  VERS. 7.-- Non habitabit in medio domus meae. (CASS.) Id est, Ecclesiae. Etsi aliquandiu toleretur gratia correctionis, non praeeminet meritis, nihil potest; non est in populo meo granum, sed palea. Non habitabit, hoc maxime convenit sacerdotibus, ut pravis non cohabitent.

  VERS. 8.-- In matutino. (CASS.) Tertia pars, ubi ostendit 113.1011B| quis finis sit malorum. Et loquitur hic Christus. In matutino. Post vitatos malos, justus ad se reversus, addit quod suggestiones daemonum de corde expulit in matutino, id est, quando in initio tentationis, quasi in crepusculo incipiunt apparere. Interficiebam. Oratione, qua debent ejici, ne crescant. Peccatores. Daemones, qui omnem carnem faciunt peccare. Civitate Domini. Anima justi, unde diabolus dispergitur et removetur. Omnes operantes iniquitatem. Id est, submissiones vel immissiones diaboli.

  (AUG.) Jam enumeravit quod ei non adhaeserunt nisi boni, etc., usque ad hoc et justo convenit, qui praevidet hoc futurum, et ideo se sic habet.

PSALMUS CI.
  VERS. 1.-- Oratio pauperis. (AUG.) Secundum 113.1011C| formam servi, etc., usque ad sponsus propter caput, sponsa propter corpus. Christus pauper in nobis, et nobiscum, et propter nos, hic orat in persona poenitentis, suam dejectionem, et dejectionis causam recognoscentis, et a peccatis liberari atque in pristinum statum restitui petentis. Monet ergo suam advertere miseriam, et Dei petere misericordiam.

  VERS. 2.-- Domine, exaudi orationem meam. (CASS.) Quintus psalmus poenitentiae; quartus qui oratio dicitur. Prima pars, captatio deprecativa.

  Et clamor. Oratio crevit in clamorem. Veniat, non obstent nubes, quae iniquis. (ID.) Epimone per tres versus, id est crebra repetitio sententiae.

  VERS. 4.-- Quia defecerunt. (CASS.) Secunda pars, in qua est flebilis oratio; in qua exponitur, 113.1011D| quae paupertas, quae tribulatio. Unde clamet, jam aperit. Quia defecerunt. Defecerunt sicut fumus dies mei. (AUG.) Elato enim Adam dies deficiunt, virtus animi contrahitur. Miseria pium judicem movere potest. Ossa mea sicut cremium aruerunt. Fortes, quorum frixorium sunt, qui scandalizantur, etc., usque ad jam enim frigitur homo, dum timet se arsurum.

  VERS. 5.-- Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum. (ID.) Mortalis factus. Fenum viret, sed percussum facile sentit injuriam: sic caro hominis in lege Dei virens, ab eadem succisa arescit.

  VERS. 6.-- A voce gemitus. (CASS.) Natura peccantium ostenditur, quia dum peccatum appetitur, 113.1012A| contemplatio Dei non habetur. Mei. (AUG.) Non illorum qui de terrenis, et non de spiritualibus gemunt, etc., usque ad infirmorum portare.

  VERS. 7.-- Pelicano, etc. (AUG.) Tres aves, tria loca ponit, etc., usque ad qui si non inter homines, extra est in alto, dicens eis, qui in nocte dormiunt.

  Vel, passer sagax ad alta virtutum fugit, ubi tutus a laqueis. Qui solitarius vel unicus, propter charitatem (quem ex multis unum facit) est in tecto, vel aedificio propter altitudinem fidei, ut non descendat aliquid tollere de domo, id est carne.

  Domicilio. (ID.) Vel parietinis, quae vulgo dicuntur ruinae, ubi parietes stant sine tecto, ubi habitat nycticorax avis, quae noctem amat.

  VERS. 9.-- Tota die. (CASS.) Vel, in persona 113.1012B| justi totum accipi potest. Quasi dicat, etc., usque ad vel, in dejectione reficiebar, adeo placebat mihi.

  VERS. 10.-- Cinerem. (AUG.) Per cinerem et fletum poenitentes significantur. Cinis enim et cilicium sunt arma poenitentium. Potum. (CASS.) Temporalem jucunditatem. Vel desiderium patriae pro dilatione lacrymis miscui; vel potum Scripturarum, quae antiqua recolunt.

  VERS. 11.-- A facie irae. (CASS.) Ira, ultio; indignatio, motio animi, qua indignamur etiam filiis. Ira dicitur impetus in puniendos, quae in Deum non cadunt. Sed est antropopathos.

  Irae. Unde et Dominus ait: Ira Dei manet super eos qui non credunt (Joan. III). Non ait, veniet; sed manet, quia non tollitur, in qua natus est.

  113.1012C| VERS. 12.-- Dies mei sicut umbra declinaverunt. Quia ego a vero die declinavi, similes mihi sunt declinantes dies mei.

  VERS. 13.-- Tu autem, etc. (CASS.) Tertia pars, ubi ostenditur certitudo impetrandi veniam. Jam consurgit lapsus ad prophetandum, jam poenitens caput relevat.

  (AUG.) Memoriale promissum memorabile, de te reparatio nostra, quia tu nostri, vel nos memores tui.

  VERS. 14.-- Venit tempus. (AUG.) Quia omnia ordine voluit Deus fieri, et tempus ad hoc disposuit, ubi opportunitas apte ordinata est.

  VERS. 15.-- Lapides ejus. (AUG.) Sunt lapides in Sion, etc., usque ad inde est quod misso Spiritu sancto multi eorum crediderunt qui Dominum crucifixerunt.

  113.1012D| VERS. 17.-- In gloria. (AUG.) Qui primo visus est in infirmitate in illa Sion; unde: Vidimus eum non habentem speciem neque decorem (Isa. LIII).

  VERS. 18.-- Orationem. Hoc agitur in aedificatione Sion: orant, gemunt aedificantes, qui sunt unus pauper, et pauperes multi; unde in titulo singulariter, hic pluraliter. Sed unus dicitur propter veritatem pacis Ecclesiae, multi propter latitudinem.

  VERS. 19.-- Scribantur haec. (CASS.) Qui supra poenitentia sordebat, jam honore prophetae decoratus, praecipit haec quae dixit testimonio Scripturae firmari, ut aetas futura discat. In generatione. (AUG.) Haec quando scribebantur, non sic proderant generationi 113.1013A| Veteris Testamenti; prosunt alteri, id est novae.

  VERS. 20.-- Quia prospexit, etc. (AUG.) Post gemitus dolentis, jam sunt verba consolationum, jam gaudet pauper. Et quia supra dixit: Aedificavit Dominus Sion; et item: Scribantur haec; modo utrumque declarat; quasi hoc est quod dixit scribendum, quia prospexit.

  Prospexit. Ut praeterita dicit, quae erant futura.

  VERS. 21.-- Compeditorum. (AUG.) Timor Dei, compedes sunt, etc., usque ad et solutis vertuntur in gloriam. (CASS.) Compediti, sancti, etc., usque ad unde in generalem Ecclesiam concurrit sermo eorum. Ut solveret filios. (AUG.) Nos autem sumus filii illorum mortificatorum, qui solvimur a nodis peccatorum, 113.1013B| et vinculis cupiditatum.

  VERS. 23.-- Respondit ei in via virtutis suae. (CASS.) Quarta pars, ubi, post certitudinem veniae, dicit quod de sua brevitate ad aeternitatem transeat. (AUG.) Respondit. Quia: Dico, ut annuntiem nomen Domini et laudem ejus in Jerusalem, etc., usque ad non contemnit, sed fructum reddit. Respondit ei. Id est, credit resurrexisse Christum. Sed quia praevidet quosdam dicturos, fuit quidem quondam Ecclesia congregans omnes in unum, sed jam desinit.

  Paucitatem, inquit, dierum meorum: non aeternitatem illorum, ubi ero, sed temporales dies, quandiu ero in hoc saeculo. Nuntia mihi. Propter illos qui dicunt, jam non esse Ecclesiam. Non vacat vox ista, non est inanis petitio. Ipsa enim via, id est Christus, 113.1013C| sic annuntiavit: Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Totum tempus usque ad finem, est illa exiguitas dierum: quia omne quod finitur exiguum est, ut inde transeatur in aeternitatem. Nuntia et:

  VERS. 24.-- Ne revoces me in dimidio dierum meorum. Non sic fiat, ut haeretici dicunt, etc., usque ad sed non sunt nisi dimidii, si non addantur aeterni.

  VERS. 25.-- In via virtutis. (AUG.) In fide, qua resurrexisse credit Christum. Via virtutis fuit Christus post resurrectionem, cum jam non infirmus, sed fortis, in coelo vocat Ecclesiam. Laus fidei est, non quia credit mortuum, quod et paganus credit, sed glorificatum.

  113.1013D| Vel, breviter diffinitur religio Christiana, cum dicitur via virtutis.

  Vel, in generatione generationum. Est generatio generationum, quae non transit, collecta de omnibus, id est sancti. In illa erunt anni Domini, qui non transeunt, id est aeternitas Dei, quae est ipsa substantia Dei, nihil habens mutabile.

  VERS. 26.-- Initio tu, Domine. Quasi, ne revoces, quia ad aeternitatem tendo, quam exponit, dicens: Initio tu, Domine, terram fundasti.

  VERS. 27.-- Ipsi peribunt. (AUG.) Ipsi coeli peribunt, de proximis terrae hoc constat; unde et Petrus: Terra autem et coeli qui nunc sunt, eodem verbo repositi sunt, igni reservati (II Petr. III). De superioribus 113.1014A| non est certum, sed si manent, non in se, sed in Deo manent.

  VERS. 28.-- Et sicut opertorium mutabis eos. Coelos accipe, qui omnia operiunt, qui etiam mutabuntur. Et anni tui non deficient. (AUG.) Qui erunt in generatione generationum. Sed an ibi esse poterimus? Utique, quia filii servorum tuorum habitabunt.

  VERS. 29.-- Filii servorum. (AUG.) Ut filii intraverunt terram promissionis, etc., usque ad cum omni novitate filiorum.

  Filii. Hilaris conclusio. Filii prophetarum et apostolorum, nedum ipsi.

  Semen. Opera, unde fructus aeternus.

  Dirigetur. Quia nihil tortum intrat.

PSALMUS CII.
113.1014B|

VERS. 2.-- Benedic, anima. (AUG.) Post preces pauperis praeconia gaudentis. Omnes qui in Christo quasi unus homo sunt, qui excitat et hortatur animam suam, ut benedicat Dominum, volens diffinire cur benedicendus, ne quis ad hoc piger inveniatur. Clama voce, si est homo qui audiat; sine voce, si non est qui audiat homo, quia audit Deus. (CASS.) Per sua beneficia hortatur benedicere Deum. (AUG.) Propheta in persona generalis justi loquens, secundum superiorem vim animae, id est rationem, exhortatur animam ad benedicendum, dicens: Noli oblivisci. Non sit ante oculos delectatio peccati, sed damnatio et remissio Dei: cogita omnia mala tua, 113.1014C| quia quot ea, tot bonae retributiones Dei. Retributiones. Non tributiones. Tribuit homo mala pro bonis, et retribuit ei Deus bona pro malis. Tribuit, cum me fecit, retribuit cum justificat.

  VERS. 3.-- Qui propitiatur. (AUG.) Hoc agit in baptismi sacramento. Qui sanat omnes infirmitates tuas. Hoc agit in vita fidelis hominis, dum concupiscit caro adversus spiritum, ut si quae nolumus faciamus; qui languores vetustatis de die in diem crescente novitate sanantur ex fide, quae per dilectionem operatur.

  VERS. 4.-- Qui redimit, de corruptione vitam tuam. Hoc fit in ultima resurrectione mortuorum. Qui coronat, etc. Hoc fit judicio, ubi cum rex sederit in throno, redditurus unicuique secundum opera 113.1014D| ejus, quis gloriabitur se habere gloriosum cor et mundum a peccato? Ideo necessarium fuit commemorare illic misericordiam et miserationes, ubi viderentur sic reddi debita, ut nullus esset locus misericordiae.

  VERS. 5.-- Ut aquilae juventus tua. (AUG.) Similitudo tanta data est, etc., usque ad quibus vetustas clausit os, oblitis manducare panem nostrum.

  VERS. 6.-- Faciens. (AUG.) Secunda pars, ubi monet benedicere per eas quae antiquis facta sunt, et posteris fiunt. Misericordias. Quas consequentur, qui inimicos diligunt, etc., usque ad post misericordiam enim subdit de judicio, dicens, Et judicium.

  113.1015A| VERS. 7.-- Moysi. (AUG.) Per Moysenomnes sanctos, etc., usque ad per quem legem dedit, ut abundaret delictum.

  VERS. 11.-- Quoniam. (ID.) Coelum undique circa terram unde etiam peccantibus lux, aer, spiritus, pluvia, unde fructus: sine coelo desinit terra, sic protectio Dei super timentes.

  VERS. 12.-- Quantum distat, etc. (ID.) Quando peccatum remittitur, occidunt peccata, gratia oritur, peccata in occasu, avertere ergo ab occasu peccatorum, et tende ad ortum gratiae, et surgis.

  VERS. 14.-- Recordatus est, etc. (ID.) Vel secundum aliam litteram: Memento, quoniam pulvis sumus. Quasi diceret: Cognovit figmentum, id est infirmitatem nostram: quod figmentum conversus 113.1015B| ad Deum dicit: Memento quia pulvis sumus, id est perseveret erga nos tua misericordia, ne obliviscamur gratiae tuae. Vel, Homo sicut fenum, etc. Homo enim sicut flos egreditur, etc., usque ad Misericordia Domini. Efflorebit (CASS.) Id est, ad plus sic florebit vel efflorebit, id est deflorebit. Et sic est intentivum, vel privativum.

  VERS. 16.-- Quoniam spiritus pertransivit in illo. Et non subsistet.

  VERS. 17.-- Et justitia. (AUG.) Misericordia et justitia retributio est. Dicit, super filios filiorum; multi justi non habent filios, nedum filios filiorum, sed filii sunt opera; filii filiorum merces operum.

  VERS. 19.-- Dominus in coelo paravit sedem suam. (CASS.) Praedicat judicium futurum, ne peccantes insolescant; 113.1015C| quasi, et debes esse memor ut facias quia Dominus in coelo.

  VERS. 21.-- Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes. (ID.) Tertio monet coelestes et omnes alias creaturas benedicere. Benedicite Domino, etc. Agratulando dicit, non imperando, vel monendo. Ministri ejus. (AUG.) Vos benedicite, etc., usque ad ut quod habet in ore ostendat in opere.

PSALMUS CIII.
  VERS. 1.-- Psalmus David. (CASS.) Item benedicere Deum monet, primo per coelum et terram et ornatum eorum. (AUG.) Etsi vere hic omnia ad litteram possunt religiose accipi, etc., usque ad in omnibus spiritualis sensus quaerendus est. Benedic, anima mea, 113.1015D| Domino, etc., magnificatus. In notitia, qui semper magnus natura, qui non potes crescere vel minui, quia perfectus es; Confessionem, id est undique habes creaturas, quae te confitentur, et quae sunt decorae et luminosae. Vel, decor in essentia Dei, et lux undique. (CASS.) Vel incarnationem significat, per quam confessio et decus supernae majestatis innotuit, et homines eum confessi sunt, qui sunt lumen cognitione. (AUG.) Confessionem induisti, id est Ecclesiam, etc., usque ad et vestis sine macula et ruga.

  VERS. 2.-- Extendens coelum sic. (CASS.) Quae confitentur? coelum, terra, mare, cum omni ornatu suo de quibus singulis subsequenter. (AUG.) Extendens 113.1016A| coelum sicut. Ad litteram, coelum, quasi tectum, etc., usque ad post in fine ut liber Scriptura plicabitur.

  VERS. 3.-- Qui tegis. (ID.) Ad litteram sunt aquae, etc., usque ad cujus superiora sunt duo praecepta charitatis. Vel qui tegis aquis, id est, spirituali sensu, superficiem Scripturae, vel donis spiritualibus eorum munis charitatem, ne quid eos separare possit. Super pennas ventorum, etc. Ventus est motus aeris, etc., usque ad sed charitatem omnium superat charitas Christi.

  VERS. 4.-- Ignem urentem. (CASS.) Id est seraphim, qui sunt superior ordo, facis ministros tuos, unde in Isaia: Volavit ad me unus de seraphim qui sunt superior ordo.

  VERS. 5.-- Qui fundasti terram super stabilitatem 113.1016B| suam. (ID.) Ideo Spiritus sanctus in hoc psalmo difficilia dicit secundum litteram, ut quaeramus spiritualia.

  VERS. 7.-- A voce tonitrui. (ID.) Per terribiles ventos siccabuntur aquae; mali comminatione judicii timebunt.

  VERS. 8.-- Ascendunt. (AUG.) Mali, ut montes, etc., usque ad ut liceat Ecclesiae libere praedicare (CASS.) Superbos permittit Deus, etc., usque ad ut jam mundum non occupent.

  VERS. 10.-- In convallibus. (AUG.) De humilibus subditis gratiae et si sunt montes spirituali altitudine, fluunt fontes Spiritus sancti, qui super humilem quiescit. Inter medium. (ID.) Id est inter medium, etc., usque ad et hic talis mons non est audiendus.

  113.1016C| VERS. 11.-- Potabunt omnes. (ID.) Omnes fuerunt in disco Petri ter submisso, etc., usque ad ut Ecclesia congregetur. Onagri. (ID.) Sylvestres asini magni indomiti, etc., usque ad vel superbi Judaei different bibere in tempus ultimum.

  VERS. 12.-- Super ea volucres coeli. (ID.) Non omnes aves manent, etc., usque ad alii in sinistra damnantur.

  VERS. 13.-- De fructu operum tuorum. (ID.) Nemo ergo glorietur in operibus suis, sed qui gloriatur, in Domino glorietur, gratia enim Dei saturatur terra. Sic igitur gratia gratis datur. Si operibus hominum redditur, merces dicitur.

  VERS. 14.-- Servituti hominum. (ID.) Unde cum liber essem ex omnibus, omnium me feci servum, etc., 113.1016D| usque ad quibus praebuit exemplum necessaria sumendi a subditis. In oleo. Unicuique datur Spiritus ad manifestationem: gratia ergo et nitor quidam, etc., usque ad ut exhilaretur facies in oleo. Et panis. Idem est ergo panis et vinum. Panis enim iste et vinum, justitia est, veritas est Christus: et hic et illud laetificat, et confirmat cor.

  VERS. 16.-- Quas plantavit. (ID.) Cur a se plantatis relinquit candorem saeculi? quia illic fulica avis, quae in aquis habitat; hi sunt qui in baptismi gratia permanent. Vel, Herodius avis rapacissima, nec tales Christus respuit.

  VERS. 17.-- Illic passeres. (ID.) Minuta volatilia, etc., usque ad ut in cedris Libani nidificent. Herodii 113.1017A| domus. (AUG.) Dux est eorum passerum, vel cedrorum, quod tamen Latine dici non potest, quia cedri feminini generis sunt, hoc autem nullo modo ad litteram, domus enim, id est, nidus fulicae, quae est avis marina vel stagnensis, quomodo dux est passerum? sed per hoc innuit spiritualia esse quaerenda. Et si in divitibus saeculi passeres nidificent, etc., usque ad sed non peribunt, quia petra est dux eorum. (CASS.) Vel fulica avis, quae in aquis habitat, hi sunt qui in gratia baptismi permanent, quorum domus est baptismus. Et est quasi diceret: Qui sunt passeres? Illi qui baptizantur. Et hoc est, fulicae domus, id est, baptismus, qui est domus regeneratorum dux est eorum passerum, id est, Christianorum.

  (HIER., CASS.) Herodius; avis rapacissima, etc., 113.1017B| usque ad quia ipse conversus alios plures ad fidem convertit. Cervis: petra. (AUG.) Cervi sunt magni spirituales, etc., usque ad haec est de qua (ut supra dictum est) volucres coeli dant voces.

  VERS. 19.-- Fecit lunam. (CASS.) Post terrena transit ad coelestia, quae tamen terrae faciunt, id est, serviunt. Post tot genera Christianorum, quae per animalia significavit, et praedictam ordinationem, ascendens subjungit de Christo et Ecclesia, quomodo scilicet hic temporalis Ecclesia crescit et decrescit, quasi faciat occasus et ortus veri solis.

  VERS. 20.-- Posuisti, etc. Et facta est nox in eis, id est obscura mentis obstinatio. Et ipsa pertransibunt. (AUG.) Non ut supra, conversi, gentiles, sed daemones, qui tempore passionis invenerunt corda 113.1017C| titubantium apostolorum; sed Christo surgente, quia in omnibus non possunt, in cubilibus, id est, cordibus pertinacium permanent: sic Christo in aliquo occidente, vigent mala, resurgente fugiunt. Occasum. Sol sic occidit, ut oriatur: ita qui dormit, id est, Christus, non adjiciet ut resurgat? Occidit, quia voluit, nemo tollit animam ejus; cum occidit, tenebrae factae sunt in apostolis, defecit spes eorum.

  VERS. 21.-- Catuli leonum, etc. (AUG.) Sunt et principes daemoniorum, sicut et catuli contemptibilia daemonia, quae in tenebris quaerunt seducere animas; major leo semper circumit quaerens quem devoret (I Pet. V), pascuntur autem erroribus hominum.

  VERS. 22.-- Ortus est sol, etc. (CASS.) Postquam 113.1017D| dixit quid fecit occasus veri solis, subdit de ortu.

  VERS. 24.-- Possessione. (AUG.) Alias creatura. (ID.) Per Christum Pater, etc., usque ad datum est tamen lignum in quo transnavigemus.

  VERS. 25.-- Hoc mare magnum, etc. (CASS.) Secunda pars ubi dicit: Quomodo Ecclesiam per mare saeculi traducit ad littus patriae. Reptilia, etc. (AUG.) Mali spiritus, quorum insidiae serpunt.

  VERS. 26.-- Draco iste quem formasti. (ID.) Praeter haec animalia, etc., usque ad factus est in malitia major. Ad illudendum. (ID.) Dicitur in Job (Job XL), illudi Satanae ab angelis Dei, qui sunt praepositi super aereas potestates, ne noceant nobis.

  VERS. 27.-- Escam. (ID.) Cibus draconis terra est, 113.1018A| quia dictum est ei: Terram comedes omnibus diebus vitae meae (Gen. III). Quia qui terrena amant, cibus diaboli sunt. Cibus autem justi verbum Dei, unde, Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Deut. VIII).

  VERS. 28.-- Manum tuam, omnia implebuntur bonitate. (CASS.) Vel manus est potestas quae abunde replet omnia.

  VERS. 29.-- Avertente autem. (AUG.) Multi impleti bonitate, sibi tribuerunt; volens autem Deus eis probare quod non a se habent, sed a Deo, ut cum bonitate habeant humilitatem, aliquando eos perturbat, avertit faciem, et cadunt in tentationem.

  VERS. 30.-- Emitte spiritum tuum. (CASS.) Pulvis suus illorum dicitur, quia ex se habent quod sunt 113.1018B| pulvis. Spiritus vero Domini: Ecce medicina reversis in pulverem.

  VERS. 32.-- Tremere. (AUG.) Melior est tremor humilitatis, quam confidentia superbiae. Unde Apostolus: Cum tremore operamini vestram salutem (Phil. II). Montes. (ID.) Qui superbi erant, jactantes a se omnia. Quemadmodum accidit in monte Sina.

  VERS. 33.-- Cantabo. (CASS.) Tertia pars, ubi promittit se semper cantaturum. Quasi diceret: Haec praedicta fecit Dominus, et his inspectis. In vita mea. (AUG.) Praesenti et futura; spei et speciei. Modo spes est vita nostra, post aeterna erit. Vita vitae mortalis, spes est vitae immortalis. Quandiu sum. (ID.) Quia in illo sine fine sum, psallam quandiu sum, ne putetur alius actus illius vitae, quam psallere: 113.1018C| quia non potest venire in fastidium, qui laudatur, non venit in fastidium laudare; sed semper amatur, semper laudatur.

  VERS. 34.-- Jucundum sit. Alia littera: Suavis sit ei disputatio mea. (AUG.) Disputatio enim hominis ad Deum, est confessio peccatorum. Unde Isaia (Isa. I). Auferte nequitias ab animabus vestris, dicite benefacere, judicate pupillo, et venite et disputemus, dicit Dominus. Disputatio ergo tua, sacrificium humilitatis tuae, quod est Deo suave.

  VERS. 35.-- Benedic, anima mea, Domino. (ID.) Iterat quod in principio psalmi: Benedic, anima mea, Domino, per hoc innuens, quod finis bonorum similis sit principio.

PSALMUS CIV.
113.1018D|

VERS. 1.-- Alleluia. (CASS.) Hic primo alleluia, nec ante a quoquam situm est, quod nulla lingua praesumpsit mutare. Alleluia, laudate. Ia nomen Dei invisibilis, quod ei tantum convenit. Per viginti psalmos, quibus hic titulus est, magnalia Dei dicuntur, et magna in eis est exsultatio. (CASS.) Hic commendat propheta bonos in illo populo Israel, qui cum aliis fidelibus sunt verum semen Abrahae, filii promissionis.

  Confitemini Domino. (AUG.) Primus psalmus cui praenotatur alleluia, etc., usque ad quae temporalia misericordia Dei eis dedit, supponit.

VERS. 2.-- Omnia: (CASS.) omnia; nihil est pudore 113.1019A| silendum. Vel omnia, quae dicent, mirabilia sunt, nullus enim potest omnia narrare.

VERS. 3.-- Laudamini in nomine, id est, gaudete Christiani dici a Christo.

(AUG.) Laudamini, non vetat laudari, si boni; si non, nisi in Domino, qui bonos facit. Laudamini in nomine. Quod alibi, In Domino laudabitur anima mea: quod ibi addit, audiant mansueti et laetentur: hic quoque quodammodo, laetetur cor, quasi dicat,

VERS. 4.-- Faciem, etc. (ID.) Id est praesentiam, etc., usque ad malus timere potest praesentiam, quam bonus amat. (HIER.) A martyre Hyppolito, etc., usque ad ibi ex gentibus sumpturus Ecclesiam.

VERS. 5.-- Mementote et caetera. (AUG.) Quaerite 113.1019B| ipsum, etc., usque ad si id quod Deus est, magnum est quaerere, vel quae fecit videte. Prodigia, etc. (ID.) Paulatim ascendit de prodigiis visibilibus ad judicia: inde ad aeternum testamentum, ubi et praeceptum et promissum.

VERS. 7.-- In universa terra. (ID.) Non putes filios Abrahae in una gente secundum carnem, quia in universa terra sunt Jacob et Israel, quibus judicia sua manifestat, sed non alii genti.

VERS. 8.-- In saeculum, (ID.) id est, in aeternum, unde post, in testamentum aeternum. Quod testamentum si Vetus accipitur propter terram Chanaam, de qua sequitur. Quomodo aeternum est, cum illa terrena haereditas non possit esse aeterna? Testamenti. Dicitur enim testamentum illud quod 113.1019C| promittitur, et doctrina, in qua promissio declaratur, et pro qua servata redditur. (ID.) Promissum est quod accipere debemus: Mandatum quod facere. Haec est fides, ut justus ex fide vivat, et huic fidei promittitur haereditas. Abraham, Isaac et Jacob. Ecce tres patriarchae, quorum specialiter se dicit Deum: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob. Ecce triplex auctoritas.

VERS. 10.-- In testamentum aeternum, (ID.) id est, quod ex ipso verbo impleto, etc., usque ad et manet filius in domo in aeternum.

VERS. 11.-- Terram Chanaan, (CASS.) id est, quod ab ea significatur: dedit enim etiam hanc terram in figuram aeternae haereditatis (I Joan. IV). (AUG.) Congrue haereditas aeterna dicitur terra Chanaam, 113.1019D| quia ab ea servi repelluntur et filii recipiuntur.

  VERS. 12.-- Cum essent numero. (CASS.) Quae subsidia temporalis vitae praestitit patribus et filiis eorum tam carne, quam fide, non ut his haereant, sed ea ad bonum aeternum referant, quod est, ut his allecti, justificationes et legem Dei requirant.

  VERS. 13.-- De regno. (AUG.) Non quod tunc esset, sed quod futurum esset regnum Israel.

  VERS. 15.-- Nolite tangere. (ID.) Haec verba, licet in historia non sint, tamen vel latenter dixit ea Deus in cordibus hominum, vel per angelum. Christos, (ID.) quia jam tunc Christiani, etsi latenter, unde Abraham exsultavit, ut videret diem meum, vidit et 113.1020A| gavisus est (Joan. VIII). Nullus enim praeter hanc fidem, vel ante, vel post, Deo reconciliatus est, unus enim mediator Christus (I Tim. II).

  VERS. 16.-- Et vocavit. (AUG.) Quarta pars ubi incipit narrare, etc., usque ad jussit esse quae jam erat in dispositione. Ita vocavit, et omne firmamentum panis contritum (Gen. XXXVII).

  VERS. 17.-- Virum. (ID.) Joseph venditus a fratribus, postea in Aegypto pro justitia sublimatus est. Joseph. (ID.) Si Joseph et humiliatus et exaltatus, etc., usque ad sed primum quaerite regnum Dei, et omnia adjicientur.

  VERS. 18.-- In compedibus. (ID.) Non legimus de compedibus Joseph in Genesi, sed credendum est quod ibi praetermissum, dicit Spiritus in psalmo. 113.1020B| (CASS.) Et si gratiam habuerit apud custodem carceris, tamen prius anxiatus. Sequitur. Ferrum pertransiit, etc. Quasi praeter mala corporis, ferrum, id est tribulatio durae necessitatis, quae in aestuante et sollicita anima erat, pertransiit, etc. Vel secundum aliam litteram, anima ejus pertransiit ferrum, id est tribulationem durae necessitatis. Idem sensus cum priore.

  VERS. 23.-- In terra Cham, etc. (AUG.) Cham pater Chanaan, de quo Aegyptii trahunt originem.

  VERS. 24.-- Et auxit populum suum, etc. (ID.) Quinta pars. Ecce quae in Aegypto gesta, breviter proponit, quae postea pleniter narrat. Dicit etiam, quomodo firmavit populum suum super inimicos suos.

  113.1020C| Et firmavit eum. Per signa Moysi scilicet, ante enim masculini fetus filiorum Israel necabantur, et ipsi in faciendis lateribus conterebantur. Sed postea in manu potenti, et per signa et portenta Domini, metuendi et honorandi facti sunt.

VERS. 25.-- Convertit. (ID.) Quomodo hoc factum sit narrare incipit. Convertit, non quod Deus sit auctor mali, sed malis bene utitur, dum auxit felicitatem Israel, illi ad invidendum conversi sunt, quia jam mali erant. Ut odirent. Invidia est odium felicitatis alienae.

  VERS. 26.-- Misit. Qui omnia per se poterat ut doceret, qua moderatione haec egisset. Quem elegit ipsum. (ID.) Sufficeret dicere, quem elegit: sed nihil 113.1020D| quaerendum est in eo, quod addidit, ipsum, sed consuetudo divinae locutionis est ad explanationem.

  VERS. 27.-- Verba signorum suorum. (ID.) Quibus ab eis praedicabatur, etc., usque ad verba ergo non vocum, sed signorum, vel prodigiorum per eos fecit.

  VERS. 28.--(ID.) Vel: Exacerbaverunt sermones ejus, quod apertum est. Vel, non exacerbaverunt Moyses et Aaron sermones ejus, quia illos, scilicet Aegyptios, etiam durissimos, patienter tulerunt, propter mandatum Domini, donec omnia in eis, quae Dominus disposuit, fierent. Tenebras, etc. (CASS.) Inter plagas passi sunt. Sed hic dicit corda eorum obscurata, qui praecepta Dei spernebant. Competens 113.1021A| initium plagarum caecitas, sine qua non incurrissent caetera.

  VERS. 29.-- Convertit aquas. (AUG.) Secunda plaga, quae in Exodo prima, quae signabat, quod aquas maris Rubri verteret et eis in mortem.

  VERS. 30.-- Edidit terra. (AUG.) Terram eorum convertit in ranas, quia tot fuerunt, ut hoc congrue per hyperbolen dicatur.

  VERS. 31.-- Dixit, et venit cynomya, etc. (ID.) In verbo enim ejus erant sine tempore, antequam fierent in tempore per ipsum verbum: vel per angelos, vel per Moysen quodammodo dixit, ut fieret tunc, cum fuerat faciendum.

  VERS. 32.-- Posuit pluvias eorum, etc. (ID.) Simile est illi, et dedit terra eorum ranas.

  113.1021B| VERS. 34.-- Locusta et bruchus. (ID.) Una plaga locusta et bruchus, quia altera est parens, altera fetus.

  VERS. 36.-- Et percussit. (Id. ) Cum sint decem plagae, etc., usque ad qui non possent spernere laborum suorum mercedem, licet temporalem.

  VERS. 37.-- Et eduxit eos, etc. Sexta pars secundum Cassiodorum et Augustinum. Superius, quae mala intulit inimicis Israelitarum justitia Dei dixit: nunc quae bona eis temporalia misericordia Dei dedit, supponit ut his adjuti legem Dei quaerant. (AUG.) Et eduxit: Abrahae dixit Deus, etc., usque ad deinde sequitur secundum beneficium, Et non erat infirmus, et caetera.

  VERS. 38.-- Quia incubuit timor eorum super 113.1021C| eos. Timebat Israel, ne reliquias eorum consumeret.

  (AUG.) Hic impletum est quod superius ait, et firmavit eum super inimicum ejus.

  VERS. 39.-- Expandit nubem in protectione eorum. Et haec est secunda pars, secundum Augustinum, ubi supponit quae temporalia bona misericordia Dei eis dedit, dictis superius malis quae inimicis eorum justitia Dei intulit.

  (AUG.) Jam incipit beneficia, quae iter agentibus in eremo facta sunt.

  VERS. 40.-- Petierunt, (AUG.) boni ad sustentationem infirmorum. Coturnix: et pane coeli saturavit eos: quae est et caro, quia hic non de amaricatione iniquorum, sed de fide electorum loquitur: ipsi intelligendi 113.1021D| sunt petisse, unde amaricantium murmura premerentur.

  VERS. 42.-- Quoniam memor fuit verbi sancti sui. (ID.) His omnibus beneficiis Deus commendat in Abraham meritum fidei, unde subdit: quoniam memor fuit.

  VERS. 44.-- Et dedit illis. (AUG.) Non ut propter ista eum colant, sed ut ea ad bonum aeternum referant, id est, ut custodiant justificationes ejus. Possederunt, etc., non ut haec habenda sint pro summo bono, sed ut eis vacent unde summum et aeternum bonum possit acquiri, non ut in eis luxu defluant vel torpescant.

  VERS. 45.-- Justificationes, etc. (CASS.) Sunt, ubi 113.1022A| est evidens et absoluta praeceptio, ut, Diligas Deum et proximum, quae custodienda. Lex de his, quae non corporaliter sed spiritualiter: et ideo quaerenda, quia umbra futurorum. Legem. Ut de circumcisione ejus et de aliis, quae diligenter investiganda sunt, quia mystice dicuntur.

PSALMUS CV.
  VERS. 1.-- Alleluia. Alleluia. Quidam dicunt, unum alleluia ad finem superioris psalmi pertinere, alterum esse sequentis. Hanc enim regulam Hieronymus tenendam esse tradit. Cujus assertioni Cassiodorus quoque consentit. Sed plures, ubicunque alleluia, sequenti dant: et aliquando semel, aliquando bis; ut Dominus in Evangelio, nunc dixit amen, nunc amen amen, pro majore certitudine 113.1022B| rei. Istis consentit Augustinus, praesertim cum nulli Graecorum codices in fine psalmi habeant alleluia.

  Confitemini Domino. (AUG.) Psalmus iste superiori conjunctus est, etc., usque ad monet ergo ad geminam confessionem laudis et peccatorum.

  (CASS.) Hebraeus relicta patrum perfidia, ad misericordiam Dei conversus, suadet aliis ad eamdem misericordiam converti, orans ut populo beneplacito socientur, qui erat in adventu Christi congregandus.

  VERS. 2.-- Quis loquetur. (CASS.) Iste, qui misericordiam petit, impletur consideratione divinorum operum, et admirans ait: Quis loquetur?

  VERS. 3.-- Beati qui custodiunt. (AUG.) Vel quia 113.1022C| sequitur, etc., usque ad judicium et justitiam, quia Beati sunt qui, etc.

  VERS. 5.-- Ad videndum, etc. (AUG.), ut videamus te in ea bonitate, quam praestas electis, id est per gratiam tuam videamus, ne caeci remaneamus. Ut lauderis: mirum est in plerisque codicibus, etc., usque ad quia non laudatur nisi propter te.

  VERS. 6.-- Peccavimus. Secunda pars, ubi enumerat peccata patrum, quae in Aegypto commiserunt, et tamen a Deo dicit liberatos.

  Iniquitatem. (CASS.) Tertio idem dicit, ut pura confessio appareat; tanto citius solvitur, quanto vivacius se damnat homo.

  VERS. 7.-- Non intellexerunt. (AUG.) Id est, quid per illa eis dare velles, id est, non temporale, sed 113.1022D| aeternum bonum; quod per patientiam exspectatur, et ideo ipsi impatientes murmuraverunt, et temporalibus beati voluerunt. (CASS.) Duo sunt quae beneficia commendant, intellectus et memoria, quorum utrumque in eis redarguit. Et primo intellectum, cum ait: non intellexerunt mirabilia. Irritaverunt ascendentes. (AUG.) Timentes Deum et desperantes, etc., usque ad unde meruit inter alias regni privilegium vel principatum obtinere.

  VERS. 9.-- Sicut in deserto. (ID.) Quia ubi fuerunt abyssi, factum est siccitate, ut desertum ubi non sunt aquae.

  VERS. 10.-- Redemit eos de manu. (ID.) Quo praetio? quasi diceret, nullo; sed in figura baptismi 113.1023A| factum est, in quo redimimur de manu diaboli sanguine Christi; unde et mare Rubrum dixit, quod colore sanguis figurabatur.

  VERS. 12.-- Et crediderunt in. (AUG.) Ecce dura corda Judaeorum, quae non ante, sed post miracula credunt: melius fuit promittenti credere.

  VERS. 13.-- Cito fecerunt, obliti. Tertia pars, ubi exponit peccata, quae post exitum fecerunt: nec tamen defuit eis misericordia Dei per Moysen placati. Vel correptio, per justitiam Dei, in quosdam per Moysen vindicantis. (CASS.) Cito fecerunt. Summa celeritate mutati sunt, etc., usque ad distulit enim Deus dare, ut probaret eos.

  VERS. 14.-- Concupierunt concupiscentiam in deserto. (AUG.) Talis locutio, ut laudaverunt, etc. (CASS.) 113.1023B| Nimietas desiderii, geminatione verbi ostenditur.

  VERS. 15.-- Saturitatem. Non est haec saturitas de qua dicitur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V).

  In animas eorum. (AUG.) Animalitatem, quae sustentatur esca: Unde et in Evangelio: Nonne anima est plus quam esca? Vel, animas, ut voluntas, quae desperando petierat, copia vinceretur; saturitatem, sequitur seditio, unde subdit.

  VERS. 16.-- Et irritaverunt. (CASS.) Honorem ambientes invidendo, Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini: haec irritatio fuit pro sacerdotio, quod habebat Aaron, et filii ejus.

  VERS. 17.-- Aperta est terra. (ID.) Laus Dei, qui suos vindicavit qualitas poenae facta indicat; a terra 113.1023C| vorantur, qui terrena sapuerunt.

VERS. 18.-- In synagoga. (ID.) Core namque et ducenti quinquaginta cum eo, volentes habere sacerdotium Aaron, acceperunt thuribula, ut adolerent incensum, ideoque divino igne consumpti sunt. Peccatores. (AUG.) Non ait peccantes, quod et boni: sed peccatores valde iniquos et gravibus sarcinis peccatorum oneratos.

VERS. 19.-- Et fecerunt. (CASS.) Absentiam Moysi non tolerantes, dum ipse in vertice montis Sinai moraretur, ut acciperet legem, fecerunt vitulum. Horeb. Interpretatur Calvaria, ubi crucifixio facta, etc., usque ad hoc impatientia levium fecit, sicut omnia mala ex ea nascuntur.

VERS. 20.-- In similitudine. (AUG.) Non ait in 113.1023D| similitudinem, sed in similitudine. Et est talis locutio, ut supra, et crediderunt in verbis ejus.

VERS. 21.-- Obliti sunt. (CASS.) Magna oblivio quidem in memoria, si non liberatio.

  Terribilia. Quia adversarios afflixerunt, et istis, quem timere deberent, monstraverunt.

VERS 23.-- Stetisset in confractione. (AUG.) Dicens: Si non dimittis illis, dele me de libro tuo. Quantum valet intercessio sanctorum? Securus Moyses de justitia Dei, qua eum delere non posset, impetravit misericordiam iis qui juste perirent.

  Ut averteret iram. De aqua contradictionis et immolatione filiorum, unde vehementius iratus Deus, et tamen postea misertus. Et pro nihilo. Quarta 113.1024A| pars, ubi item et alia peccata enumerat, et per Phinees placatum Deum dicit.

  Non crediderunt verbo ejus. (AUG.) Contempserunt quod per illam significabatur, etc., usque ad non sustinuerunt consilium ejus.

  In tabernaculis ejus. (CASS.) Murmuraverunt, quia hoc non laborantibus, sed otiosis contingit, unde major invidia criminis crescit.

  VERS. 26.-- Et elevavit manum suam super eos, etc. (CASS.) Haec justitia Dei praemittitur, ut secuta pietas magis glorificetur, quae pietas in sequenti ostenditur, ubi interventu Phinees Deus placatus dicitur.

  VERS. 28.-- Et initiati sunt Beelphegor. (ID.) Vel, consecrati sunt, quasi modo ad tempus colentes: 113.1024B| gravior excessus et vehementior ira daemonibus devovebant filios. (AUG.) Et initiati sunt, antequam diceret, etc., usque ad cujus major interitus futurus erat, liberavit.

  VERS. 30.-- Et stetit Phinees. (CASS.) Solida mente, etc., usque ad quia qui bene agit, orat.

  VERS. 31.-- Et reputatum, etc. (AUG.) Deus, qui novit quanta charitate populi id factum sit, reputavit hoc sacerdoti suo in justitiam, non solum quandiu generatio est, sed usque in aeternum.

  VERS. 32.-- Et irritaverunt, etc. (CASS.) Quinta pars, ubi agit de aqua contradictionis, et de immolatione filiorum, unde vehementius iratus est Deus, et tamen postea misertus. Quasi ita irritaverunt in ad inventionibus suis, sicut supra dictum est; nunc 113.1024C| iterum irritaverunt.

  VERS. 33.-- Et distinxit in labiis suis, etc. (CASS.) Hoc miraculum, etc., usque ad non tenuit fiduciam qualem debuit. (AUG.) Et distinxit. Quasi, hoc non posset Deus facere, etc., usque ad non tamen alienatus est a regno gratiae Dei.

  VERS. 35.-- Gentes. Septem illos populos, qui terram promissionis possidebant.

  VERS. 36.-- Et factum est illis in scandalum. (CASS.) Terra promissionis data in praemium, versa est excedentibus in ruinam, quia gentium conformitate factae sunt idololatrae.

  VERS. 37.-- Et immolaverunt. (AUG.) Haec etsi illa non narret historia, tamen hic propheta mentiri non potest. (CASS.) Si non in prima, in sequenti 113.1024D| aetate factum est quod narrat David.

  VERS. 38.-- Et interfecta. (AUG.) Tropica locutio, continens pro contento, id est homines; ipsi enim interficiebant animas suas immolando filios, et contaminati sunt in operibus.

  VERS. 39.-- Adinventionibus suis. (ID.) Non quod primi invenissent, sed quia alios imitati sunt. Quod in Graeco apertius, et hic et supra; unde et alii transferunt, studia, vel affectiones, vel voluptates.

  VERS. 40.-- Abominatus est. (CASS.) Id est aversus est ab eis: quod averti est extremum omnium malorum, unde ruina sequitur, et tradidit.

  VERS. 41.-- Et tradidit eos, etc. (ID.) Ecce, qui gloriabantur in idolis, opprobrio servitutis subsunt, 113.1025A| quia serviunt inimicis, quod difficile est. Qui oderunt. Grave est servire offenso, qui nullo placatur obsequio.

  VERS. 43.-- Saepe liberavit, etc. (CASS.) Duplex misericordia, praemisit enim superius beneficia Dei, nec tamen cessat iniquitas eorum; intulit vindictam, et afflictis iterum miseretur.

  In consilio suo. (AUG.) Consilium hominis malum est ipsi homini, qui quaerit quae sua sunt, non quae Dei.

VERS. 45.-- Testamenti. (CASS.) Causa est, ne Israel pro debito periret Testamentum Novum, ubi est adventus Domini, qui est Abrahae promissus. Poenituit. (AUG.) Quia mutavit, quod perdituros eos videbatur. (CASS.) Tunc poenitet, quando nos poenitere videt, et talis est nobis quales nos illi. (AUG.) Nihil quasi repentino 113.1025B| consilio facit Deus, sed quod ab aeterno praescivit. Sed mutare dicitur, quod secundum rerum causas sequi videretur, aliis causis e contra intervenientibus. Sed et causas, et quid fieret, immutabiliter praevidit.

  VERS. 46.-- In misericordias. (CASS.) Propter diversa dona: prophetae, apostoli, martyres et confessores de Judaeis fuerunt, quos dedit in misericordias: et hoc in conspectu omnium, coeperant eos, id est gentium, ut eos gentes mirarentur, quae prius eos despexerunt. Vel, coram daemonibus liberi facti, sub quibus fuere captivi.

  VERS. 47.-- Salvos fac nos. (CASS.) Sexta pars. Jam copia laudis Dei expletus precatur quod futurum vidit, ut Ecclesia de omnibus gentibus congregetur, 113.1025C| et laudes aeternas cantet. (AUG.) Salvos fac nos, quasi: Dedisti misericordias in conspectu omnium, etc., usque ad sequitur. Et congrega nos de nationibus.

  VERS. 48.-- Benedictus Dominus. (CASS.) Haec est laus, quam congregatos optat cantare, hoc nunc cantat Ecclesia de tanto bono laeta. A saeculo usque, etc., id est, ab aeterno in aeternum, quia sine fine laudabitur: haec est tertia consummatio corporis Christi in immortalitate, quod in principio psalmi eratum est: Memento nostri, Domine, in beneplacita populi tui ad videndum, ad laetandum, ut lauderis cum haereditate tua.

PSALMUS CVI.
  Alleluia, alleluia. (AUG.) Hic psalmus commendat 113.1025D| misericordiam Dei, etc., usque ad quae Apostolus posuit, quamvis idem significantia.

  VERS. 1.-- Confitemini Domino. (ID.) Docet hic psalmus quid simus per nos, etc., usque ad prius monet redemptos confiteri. Confitemini.

  (CASS., AUG.) Cujus sunt septem partitiones, etc., usque ad septimo, agit de haereticis, ibi, Et pauci facti.

  VERS. 3.-- Et mari. (CASS.) Pro austro, ponit mare, oceanum illius partis intelligens, hoc pro qualibet parte mundi potest accipi.

  VERS. 4.-- Erraverunt. (ID.) Secunda pars, ubi prima tentatio, etc., usque ad quarto pro exauditione confessio, id est, laudatio.

  113.1026A| VERS. 5.-- Esurientes. (AUG.) Curiosos saeculi significat, qui veritatem diversis opinionibus exquirebant, nec inveniebant. Anima eorum, etc. Commendat se Deus, quod nobis expedit; deficimus ut rogemus, et subvenientem amemus.

  VERS. 6.-- Et deduxit. (AUG.) Quasi, eripuit de ignorantia; ostendens viam, Christum. Ecce liberavit eos ab errore; de fame autem et siti quibus aestuabant, qualiter liberaverit, post dicet; sed praemittit de confessione.

  VERS. 8.-- Mirabilia. (HIER.) Quasi mirabili modo redemptionis datae sunt misericordiae.

  VERS. 9.-- Esurientem. (CASS.) Scire appetentem, vel non scire appetentem, sed inedia nimia deficientem, sicut contingere solet nimia fame vel infirmitate 113.1026B| confecto, ut manducare non appetat, sed nimia inedia deficiat.

  Sedentes. (AUG.) Tertia pars, ubi ponitur secunda tentatio, etc., usque ad et nos etiam hoc posse consideremus.

  VERS. 11.-- Quia exacerbaverunt. (ID.) Hoc aliud iterum conantem, etc., usque ad unde eis erat iratus.

  Consilium Altissimi. Ut qui superbierunt, in angustiis humiliarentur, quod erat salubre consilium, ut morbus saeculi contrario remedio curaretur.

  VERS. 12.-- Nec fuit qui. (ID.) Deo enim desistente ab auxilio, laborare potes contra vitia, sed non vincere; et te presso tua prava consuetudine, humiliabitur cor, ut discas clamare, unde subdit: Et exclamaverunt.

  113.1026C| VERS. 13.-- Et exclamaverunt. (CASS.) Simili causa eadem sententia quae et supra.

  VERS. 16.-- Portas aereas. (ID.) Portae aereae, hominum consuetudines vitiosae, quae clausos non sinunt exire.

  Vectes. Spiritus immundi, qui portas obserant. Aereos, ferreos, pro fortitudine ponit, sed virtus Dei frangit.

  VERS. 18.-- Omnem escam. (AUG.) Quarta pars, ubi ponitur tertia tentatio, quae est taedium. Qui supra fame languebant, item fastidio periclitantur ne ergo putes de satietate securos, quia et fastidio moriuntur. Et hoc est omnem escam, etc.

  (AUG.) Postquam venit de ignorantia ad veritatem, de errore ad viam, de fame sapientiae ad verbum 113.1026D| fidei, et postquam difficultates malorum vicit, ut sine querela vivat, restat taedium, ut aliquando nec legere, nec orare delectet; evasit imperitiam et concupiscentiam, sed moritur taedio.

  VERS. 23.-- Qui descendunt mare. Quinta pars, etc., usque ad si tota navis periclitatur.

  VERS. 24, 25.-- Ipsi viderunt opera Domini. (AUG.) Vel viderunt, etc., usque ad exponit procellas eorum, subdens, dixit et stetit. In profundo. Dixit et stetit spiritus procellae, etc. (ID.) Profundum cor hominum unde venti erumpunt, et fiunt tempestates seditionum et dissensionum.

  VERS. 27.-- Sicut ebrius. (ID.) Titubant, quia prosperitas eorum vel adversitas, major est viribus. 113.1027A| Et omnis sapientia eorum devorata est. Inquiete sapientes apparent, quando loquuntur, quando legunt; sed veniente tempestate, omnia humana consilia deficiunt; quid agendum sit, non videtur. Restat ergo clamare, ut cor eorum solidet Deus, ne tentationibus ventiletur.

  VERS. 32.-- In Ecclesia. (AUG.) Ecce unde omnia dixerit, et ubi omnia praedicta aguntur.

  VERS. 33.-- Posuit flumina. (CASS.) Sexta pars hactenus, quomodo et mala inimicorum prodesse facit. (AUG.) Posuit flumina. Consequenter Ecclesia commendatur, etc., usque ad unde et erga Ecclesiam Dei beneficia aperte monstrantur.

  VERS. 34.-- In salsugine. (CASS.) Salsus humor, ubi dominatur, fecunditatem tollit.

  113.1027B| A malitia habitantium. (AUG.) Propter malitiam eorum qui terram illam, id est tabernaculum Domini, dolosis mentibus inhabitabant.

VERS. 37.-- Et seminaverunt. (CASS.) Seminant agros, plantant vineas, qui corpora sua coelesti institutione purificant, ut fructus bonorum operum ferant.

  VERS. 38.-- Nimis: (CASS.) pro valde, vel quia multi vocati, pauci vero electi.

  VERS. 39.-- Et pauci. (AUG.) Septima pars, ubi dicitur etiam aliquid de haereticis, etc., usque ad sed non erant de paucitate electorum. Vexati. (CASS.) Vel, persistentes per haereticos, vel haeretici insidiis diaboli. Dolor et tribulatio his qui auctorem salutis relinquunt.

  113.1027C| VERS. 40.-- Effusa est. (AUG.) Vel, effusus est contemptus, etc., usque ad et quid fecit etiam de illis seductis? Ecce.

  VERS. 41.-- Adjuvit pauperem. Potuit illos pati Deus semper intus, sed nos de illis non proficeremus. Cum autem separati sunt, et per quaestiones nos inquietant, nascitur nobis inquisitionis studium et timoris exemplum, ut, Qui stat, videat ne cadat. Et quid in paupere adjuto fit de illis seductis? Et posuit sicut oves. Unum pauperem putabas; sed iste pauper est multae familiae, multae Ecclesiae: tamen et est una Ecclesia, una ovis. Haec tanta mysteria diu latentia, et ideo dulciter inventa.

  VERS. 42.-- Videbunt recti et laetabuntur. (AUG.) 113.1027D| Ecce quo Psalmista tendat, ad hoc, scilicet ut ostendat quod boni per misericordiam Dei exaltantur, ut mali per superbiam conteruntur.

  VERS. 43.-- Quis sapiens et custodiet haec? (ID.) Conclusio, quasi diceret, quia pauperem adjuvat Dominus, ergo: Quis est sapiens? Misericordias. Quod de errore liberat, etc., usque ad et iniquus os suum oppilat.

PSALMUS CVII.
  VERS. 1.-- Canticum psalmi. (AUG.) Ex postremis partibus duorum, etc., usque ad ut complerentur eloquia prophetarum. (CASS.) Hic plura eadem quae supra, etc., usque ad et bene junguntur, quae nullatenus repugnant. (ID.) In primo agitur de fuga 113.1028A| David, etc., usque ad Canticum ad divinas res, Psalmus ad actuales operas.

  VERS. 2.-- Paratum. (CASS.) Sextus psalmus de duabus naturis in Christo. Paratum cor meum. Primo Christus gratias agit, quia suscipiens passionem surrexit in gloriam. Secundo, quae salus sit facta omni terrae, ibi, Ut liberentur.

VERS. 7.-- Ut liberentur. (ID.) Secunda pars, quae salus sit facta omni terrae super quam gloria, hic etiam humilitas humanitatis et potentia majestatis ostenditur.

  Salvum fac. Ut liberentur in futuro, hic salva eos, ne cadant. Vel, se petit salvari in resurrectione, ut fideles liberentur, qui tali signo deitatem ejus senserunt. Quasi, ut cantem et psallam, Salvum 113.1028B| me fac in resurrectione dextera tua, id est per Verbum, qui est brachium Patris, ut sic liberentur dilecti tui. Ordo verborum conversus est. Dicit enim: Salvum me fac et exaudi, et salvum me fac.

  VERS. 8.-- Exsultabo. (AUG.) Vel exaltabor, supra laetabor, hic vero exaltabor, quod satis convenit, quia de exaltatione est laetitia. Et loquitur hic Christus in persona Ecclesiae.

  VERS. 9.-- Et Ephraim. (ID.) Ephraim meus est, id est, mea est fructificatio, quae est susceptio capitis mei. Haec fructificatio est ex eo quod caput suscepit me, vel ego caput. (CASS.) Vel Ephraim, id est, fructificatio, est susceptio capitis mei, quia dum spineam coronam caput meum suscepit, ultra omnes fructificavit: totum enim Christus lucratus est 113.1028C| mundum.

  VERS. 11.-- Quis deducit me in civitatem munitam. (ID.) Sicut homo, quaerit Christus, ut respondeat; negat hoc ab homine posse fieri. Civitas, infernus quem nullus poterat aperire. Idumeae gentes, quibus post resurrectionem innotuit: haec a sola deitate poterant fieri.

  VERS. 12.-- Repulisti nos, et non exibis. (ID.) Pluraliter dicit nos, quia hic Christus cum membris patitur supra, singulariter dicendo, deducet me. Horum omnium expositiones require in nono psalmo.

PSALMUS CVIII.
  VERS. 1.-- In finem, Psalmus. (AUG.) Prophetia de Christo, etc., usque ad et quae de Juda expressa sunt, ut illud: Et episcopatum ejus accipiat 113.1028D| alter.

  (CASS.) Quintus eorum qui latius de passione agunt.

  VERS. 2.-- Deus laudem. (CASS.) Monet Judae malitiam declinare, etc., usque ad Christus ergo secundum quod homo orans ad Patrem ait: Quia os peccatoris. (ID.) Decora diversitas, quia iniqui non tacent vituperium.

  VERS. 3.-- Gratis. (AUG.) Sicut piis per se placet aequitas, sic impiis iniquitas.

  VERS. 4.-- Pro eo ut me. (ID.) Plus nocent, in membris detrahentes Christo, quia animas crediturorum interficiunt, quam qui carnem ejus mox resurrecturam peremerunt.

  113.1029A| VERS. 5.-- Et posuerunt adversum. (AUG.) Sex differentiae sunt, etc., usque ad quod est bonum pro malo, quod et Deus judex facit. (CASS.) Tribus modis omne peccatum contrahitur, etc., usque ad quod Christus orans pro Judaeis fecit.

VERS. 6.-- Constitue super. (AUG.) Secunda pars, ubi incipit prophetare, quae pro impietate recipiant. Supra de pluribus, etc., usque ad quorum personam Judas gessit. Constitue super eum peccatorem. Sicut de Juda, ita de eis.

  VERS. 7.-- Cum judicatur exeat condemnatus. Quia in nequitia permanentes thesaurizant sibi iram. Oratio in peccatum: quia non fit per mediatorem.

  VERS. 8.-- Dies pauci. Secundum regnum, quod 113.1029B| post non diu stetit. Episcopatum, id est Christum (qui ad eos missus) accepit populus gentium.

  VERS. 9.-- Filii orphani: amisso, quasi patre, regno; vel patre Deo. Uxor, id est plebs. Viduae, amisso regno.

  VERS. 10.-- Transferatur, ut in captivitate factum est. Mendicent, sub regibus gentium.

VERS. 11.-- Omnem substantiam ejus, id est, vitam, singula peccati puniens; debita eorum non dimittuntur, quia in solo Christo dimittuntur. Et alieni, id est, diabolus et angeli ejus. Diripiant labore ejus, Quia non thesaurizant in coelo.

VERS. 12.-- Et non sit illi, etc. Id est, adjutor non est ei, cui Christus deest. Nec sit qui misereatur. Non dico ad temporalia, habenda, sed aeterna.

  113.1029C| VERS. 13.-- Fiant nati ejus in interitum sempiternum. Ideo quia manserunt in generatione una, id est, quia non regenerati fuerunt. Et deleatur nomen. Id est, Jerusalem terrenae, quae servit cum filiis suis quae prophetas interfecit.

  VERS. 15.-- Et dispereat de terra viventium, id est Ecclesia. Memoria eorum, quia cum essent rami naturales, facti sunt.

  VERS. 16.-- Pro eo quod non est recordatus. Poenitendo.

  Facere misericordiam. Supra membra Christi.

  VERS. 18.-- Maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem. (AUG.) Peccata modo delectant, sed dicuntur maledictio, quia tormenta parant.

  VERS. 19.-- Quo operitur. Videtur dicere hic, 113.1029D| etc., usque ad semper sit paratus, unde hic ait semper praecingitur.

  VERS. 20.-- Apud Dominum. (ID.) Specialiter Christo detrahunt, qui dicunt non esse ex Patre, vel minorem Patre. Mala adversus animam. Dicentes, non potuisse surgere, cum vellet.

  VERS. 21.-- Et tu, Domine. (CASS.) Tertia pars, ubi precatur, etc., usque ad adjuva me, secundum hominem. Propter nomen tuum. Nullis enim operum etc., usque ad quia suavis est misericordia tua.

  VERS. 22.-- Quia egenus et pauper. (ID.) Egestas et paupertas Christi est infirmitas, ex qua crucifixus est.

  113.1030A| VERS. 23.-- Sicut umbra cum declinat ablatus sum. (CASS.) Sicut ex umbra declinante fit nox, sic ex mortali carne fit mors.

VERS. 24.-- Immutata est. (AUG.) Immutata est ergo caro Christi, etc., usque ad quia Jesus nondum fuit glorificatus. Propter oleum, id est, spiritualem gratiam, unde Christus dicitur.

  VERS. 25.-- Moverunt capita. (CASS.) Furiosi commotione capitis minantur. (AUG.) Moverunt capita, quia viderunt pendere in cruce, sed nondum quando caro immutata.

  VERS. 26.-- Adjuva me, Domine. (CASS.) Rogat ut homo, praestat ut Deus.

  VERS. 27.-- Manus tua haec. (AUG.) Christus haec manus, et est Verbum apud Deum et fecit eam, dum Verbum caro factum est. Erat enim sine 113.1030B| tempore secundum divinitatem, et facta est in tempore secundum carnem.

VERS. 28.-- Maledicent illi et tu benedices. Una est maledictio malorum Deus, cum benedicit, facit quod dicit.

  VERS. 29.-- Sicut diploide, etc. Alii interpretantur pro diploide, duplex pallium, id est, confundantur intus et foris, id est, coram Deo, et hominibus.

  VERS. 30.-- Nimis in ore meo. Solet poni nimis, pro plus quam debet, sed et pro valde. In medio. (AUG.) Id est, in communi, vel in corde.

  VERS. 31.-- Quia astitit a dextris pauperis. Diabolus a dextris Judae, etc., usque ad sed ut animam 113.1030C| salvaret a persequentibus.

PSALMUS CIX.
  VERS. 1.-- Psalmus David. (CASS.) Psalmus iste septimus, etc., usque ad quidquid in utroque Testamento continetur. (CASS.) Propheta hortatur Christo subjici. Primo refert propheta verba Patris de Filio, etc., usque ad hoc humanitatis.

  Dixit Dominus. (CASS.) More nostro, ut homo instruatur. Dominus Domino. Personas discerne, et unam naturam, et potentiam accipe. Sede. Post laborem quiesce, et conregna, secundum quod homo. A dextris meis. In potioribus meis bonis et occultis, donec regnes manifestus. Et hoc est, donec ponam inimicos tuos, etc. (AUG.) Sede, non solum in alto, ut excelsis domineris, sed etiam in occulto, etc., 113.1030D| usque ad si non videt quod credit. Scabellum pedum tuorum: a similitudine, ubi et plena notatur subjectio. Per pedes stabilitas aeterna: hoc quotidie in conversis.

VERS. 2.-- Virgam virtutis. Incipit autem ex Sion, id est, ex Judaeis regnum Christi, unde subdit, Virgam virtutis, etc. Ex Sion. Non de illo regno Christi loquitur propheta, etc., usque ad et remissio peccatorum per omnes gentes, incipientibus a Jerosolyma.

VERS. 3.-- Tecum principium. (CASS.) Secundo indicat Pater naturam Divinitatis, etc., usque ad quando in resurrectione erunt splendidi, ut angeli Dei. (AUG.) 113.1031A| Jam dominatur, jam virtus; sed in die specialis virtutis, etc., usque ad qualiter Pater cum eo principium. Hoc tunc, sed nunc. Ex utero, id est, ut ex secreta et occulta substantia mea, etc., usque ad qui se offerat, unde sequitur, Juravit, etc. (CASS.) Vel Tecum principium: hoc Pater; quasi, hoc tibi tribuo plus quam alii, quia Filius per naturam. (AUG.) Vel ex persona prophetae potest accipi loquentis, etc., usque ad cum Spiritu sancto, qui sanctos splendificat.

VERS. 4.-- Juravit Dominus. (CASS.) Tertio agit propheta de humanitate Christi, etc., usque ad hinc constat transire victimas secundum ordinem Aaron. Non poenitebit eum: tu es sacerdos, in aeternum. (AUG.) In Deum nulla cadit poenitentia: scit enim 113.1031B| quid agat, nec mutat consilium, sed verbo poenitentiae mutatio rerum aliter quam sperabat evenientium significatur. Quomodo enim cum aliquid poenitet te fecisse, doles factum quod fecisti.

VERS. 5.-- Reges (AUG.) Qui volunt, vel volebant delere nomen Christi.

VERS. 6.-- Conquassabit, id est infirmos reddidit, etc., usque ad et nunc judicabit in gentibus, ut ruinas, non erectos impleat. Judicabit in nationibus. (CASS.) Quasi reges frangit pro superbia: populos judicat propter communia peccata: utrosque ut humilientur ad conversionem. Vel,

VERS. 7.-- De torrente. (CASS.) De transitoria passione et turbulenta. In via, qua itur ad aliam mansionem.

113.1031C| Exaltabit caput. Unde: Propter hoc exaltavit illum, et dedit Deus illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus est in gloria Dei Patris.

PSALMUS CX.

Alleluia. (CASS.) Primus psalmus per omnes litteras alphabeti, etc., usque ad tertio eosdem redemptos asserit, et Novum Testamentum mansurum, ibi Redemptionem.

VERS. 1.-- Confitebor. (AUG.) Non est hic confessio peccatorum, sed laudis: illa luget, haec gaudet: illa vulnus medico ostendit, haec de sanitate gratias agit. In concilio. Non temere, sed ex ratione, scilicet 113.1031D| pro aeternis, sicut omnes justi. (CASS.) In concilio justorum. Hic nunquam inter omnes justos ubi sunt misti mali, sed jam videntur in futura societate psallere spe rapti ad superna. In concilio, quod est, quando cum Domino judicant. In congregatione, quando de toto collecti.

VERS. 2.-- Magna opera. Haec est materia et causa confessionis. Magna sunt opera Domini, quod de impio facit pium. Exquisita. (AUG., CASS.) Cui nihil simile, dum sinit diabolum saevire, etc., usque ad non: Justitia enim ejus manet saeculum saeculi. In omnes voluntates. (AUG.) Nihil superat voluntatem Dei, qui et si vult, ut non pecces, non tamen prohibet. Si vult parcere poenitenti, vult et impoenitentem punire; 113.1032A| ita de homine semper Deus implet suam voluntatem, quia nihil facit homo, de quo non operetur Deus, quod vult.

VERS. 3.-- Confessio et magnificentia opus ejus. (CASS.) Quasi confitebor, quia magna sunt opera Domini. Quaelibet etiam opera sunt magna, si in eis videatur intentio et voluntas, quae est confessio peccatorum, et magnificentia bonorum operum: et justitia, id est, merces, quae juste datur.

VERS. 4.-- Memoriam fecit. (ID.) Secundo dicit fideles copioso munere satiatos, promittens adventum Domini, ut haereditas avide quaeratur. (AUG.) Memoriam fecit mirabilium suorum. Hunc humilians et hunc exaltans, etc., usque ad quid in futura glorificatus accipiet?

  113.1032B| VERS. 5.-- Escam dedit. (CASS.) Facit confessionem et magnificentiam, etc., usque ad ut omnia impleantur. Memor erit, etc. (AUG.) Nec totum dedit, qui pignus dedit, etc., usque ad per compungentes passionis angustias intrant.

VERS. 6.-- Virtutem operum. (CASS.) Virtus operum est, quod caeci vident, etc. Quae fecit nota Christiano populo. Ut det illis haereditatem, haec fuit intentio miraculorum, ut crederent.

  VERS. 7.-- Ut det illis haereditatem gentium. (ID.) Quasi, licet illis det haereditatem, tamen multa patientur. Opera manuum ejus. (ID.) Id est, virtutis. Veritas, dum conversis promissa restituit: Judicium, quod impiis minatur. (AUG.) Veritas, quam sancti martyres tenent, pro qua et judicantur 113.1032C| hic; et judicium, quo in futuro judicabunt eos a quibus hic judicantur. (ID.) Opera manuum ejus veritas et judicium. Teneatur veritas ab his qui judicantur, etc., usque ad hic est haereditas Novi Testamenti.

  VERS. 8.-- Fidelia omnia mandata. (CASS.) Quia servant servantes se, non sunt mendacia. Confirmata. Non in cassum missa, ut verba humana: Facta non tantum dicta, in veritate, quia omnia complentur.

  In aequitate. (AUG.) Quia omnia cum libra justitiae.

  VERS. 9, 10.-- Redemptionem misit. (CASS.) Tertio, redemptos asserit, et Testamentum Novum aeterna gratia consecratum, vel. Nomen ejus: initium sapientiae. (ID.) Id est Filius, qui in humanitate sanctus, 113.1032D| potentia deitatis terribilis. Ametur ergo advocatus, timeatur judex, ne sis negligens, ne desperes.

  Timor Domini. (ID.) Metus judicii janua est conversionis, si addatur discretio dilectionis. Laudatio ejus manet. Intentio psalmi unde alleluia praescribitur, a laude incoepit, in laude finit, populus fidelis a diabolo liberatus gratias agens, expressit, quid et hic faciendum sit devotis, et in coelo peragendum, hic quia liberat, ibi quia coronat.

PSALMUS CXI.
Alleluia reversionis. (AUG.) Aggaeus et Zacharias longe post David fuerunt, etc., usque ad aeternaliter solidetur. (CASS.) Perfectio hujus aedificii, etc., usque 113.1033A| ad tanquam a captivitate liberati et hilares de bonis quae habent.

VERS. 1.-- Beatus vir. (CASS.) Ostendit hic Psalmista post liberationem, etc., usque ad tertio impiis adversa provenire asserit. Qui timet Dominum. Timor mundi miseros facit, sed timor Dei ea appetere facit, per quae homo beatus est. In mandatis. Hoc timor Dei, ut velit. Et non ait faciet, etc., usque ad et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.

VERS. 2.-- Potens. (AUG., CASS.) Ecce praemia illius beati. Semen ejus. Id est, merces boni operis; Erit potens in terra, non hac, ubi derisui, sed coelesti. Vel etiam hic in isto tempore, quo minus videtur. Semen, opera misericordiae unde messis aeterna. Potens, quia re minima, etiam ut magna, regnum coelorum 113.1033B| emitur. Generatio. Non carnis sed imitationis. Vel opera rectorum. Recti sunt, qui non resistunt Patri emendanti, et credunt promittenti, non credunt perisse opera sua, cum non eis temporaliter retribuitur. Sunt enim qui bona illa agunt, mercedem hic a Deo sperantes, vel hominibus placere volentes, quod non beatus vir: et tamen,

VERS. 3.-- Gloria et divitiae in domo ejus. Id est, in cordis secreto, ubi habitat cum spe vitae aeternae, ubi divitiae sanctae, et gloria aeterna reponuntur. Justitia. Haec est gloria ejus, hae divitiae ejus, quam tamen habet a Deo. Manet in saeculum. Quasi non temporaliter beatus.

VERS. 4.-- Exortum est. (CASS.) Secundo agit de adventu Domini, etc., usque ad ut eam firmis allegationibus 113.1033C| et assertionibus in judicio praemuniat. Vel,

VERS. 5.-- Miseretur. (ID.) Qui dat egentibus, Commodat, qui mutuum praestat, post tantumdem recepturus.

VERS. 7, 8.-- Paratum cor ejus sperare in Domino, confirmatum est cor ejus, manet, etc. (AUG.) Patet itaque, quod hic non sua quaerit, sed quae sunt Christi, labores patienter sustinet, promissa fidenter exspectat. (CASS.) Vel, si quis mala minatur, non timet, sed paratum.

VERS. 9.-- Dispersit. Sperat non timere, quia dispersit. Dedit pauperibus. (AUG.) Ecce iste emebat quod non videbat, sed ille thesaurum in coelo servabat, qui esurire et sitire in pauperibus dignatur in terris. Justitia ejus manet in saeculum saeculi. (CASS.) 113.1033D| Sua dedit, et juste et pie vixit, vel, qui dat sua, justitiam operatur. Cornu ejus exaltabitur in gloria. Quia hic humilis, ibi potestatem habebit.

VERS. 10-- Peccator videbit. (ID.) Tertio contraria impiis provenire asserit. Bonis beatorum hortatur, malis inimicorum terret, et est iste psalmus institutorius fidelium.

Irascetur, dentibus suis fremet et tabescet, desiderium peccatorum peribit, dicens: Quid nobis profuit superbia et divitiarum jactantia? (Sap. V)

PSALMUS CXII.

Alleluia (CASS.) Quia merito laudandus, qui merito humilitatis gentes assumit, titulum psalmi exponit. 113.1034A| Alleluia enim, ut diximus, interpretatur laudate Dominum, qualiter et psalmus incipit.

VERS. 1.-- Laudate. (ID.) Primo monet Propheta devotos, ut laudent jugiter, et ubique praedicent. Secundo ipse facit, quod monet alios, id est, laudat Deum ibi: Quis sicut Dominus (I Cor. XIV)? Ad laudem ergo monens ostendit, qui et quem, et quandiu, et ubi, et quare laudent, dicit. Pueri. Non sensu, sed malitia, maxime superbia, id est, humiles, unde, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis. (AUG., CASS.) Laudate Dominum, pueri, simplices et puri, qui debent laudare.

VERS. 2.-- Sit nomen. (CASS.) Ecce dixit, qui, et quem laudare debeant, deinde subdit: Quandiu laudandus sit, scilicet semper. Sit nomen Domini: 113.1034B| ne ad horam putetis me imperare laudem, etc., usque ad per gentes carnales, per coelos spirituales.

VERS. 3.-- A solis ortu. (AUG.) Hic dicit quod ubique debeat laudari.

VERS. 4.-- Super coelos. (ID.) Apostolos, per quos regnat in gentibus, et est; ideo ad laudes invito, quia super omnes est regnaturus.

VERS. 5.-- Quis sicut. (CASS.) Secundo ipse facit, quod alios monet, ut et facto alios doceat. Quis? Nullus qui per se possit. In altis, etc. Angelis et sanctis: et licet altus, non despicit humiles.

VERS. 6.-- Humilia. Hi sunt qui dono ejus alti fiunt, et in eis sedet. Respicit, humiles singulos. In terra, sanctos quos ita respicit, sicut e converso odit superbos.

113.1034C| VERS. 7.-- Suscitans a terra: de labore corporis. De stercore, erigitur cui carnis vitia non dominantur.

VERS. 9.-- Qui habitare. (CASS., AUG.) Exponit, ubi suscitat et erigit, etc., usque ad de mammona iniquitatis per opera misericordiae. Sterilem. (AUG.) Scilicet, Saram, id est, Ecclesiam gentilem, quae prius sterilis fuit, unde per Saram significatur. Eam, inquam, facit habitare in domo, id est, in Ecclesia Judaeorum, inter ipsos Judaeos, ut in lapide angulari duo parietes conjungantur, et fiat unum ovile. Filiorum. (ID.) Ex persona quorum haec dicuntur, etc., usque ad cum sciam me esse sine filiis, et viduam.

PSALMUS CXIII. 113.1034D| Alleluia. (CASS.) Item hic alleluia ex alio negotio ponitur, etc., usque ad ut in psalmi expositione clarescit.

VERS. 1.-- In exitu. (AUG.) Hic non narrantur praeterita; sed futura praedicuntur, quia in illis gestis futura signabantur: et ideo non omnia hic dicuntur, quae ibi gesta, sed quaedam aliter, ne putetur praeterita recolere. (CASS.) Primo dicit Propheta, quae mira dederit Deus Hebraeis in figura, et Christianis in spiritu. Secundo interrogat quare haec facta sunt ibi, Quid est tibi mare? Tertio inania simulacra gentium reprobat, et religionem Dei commendat, ibi, Simulacra gentium.

In exitu. Quasi cum Israel, id est, domus Jacob, de Aegypto, id est populo barbaro exiret.

113.1035A| Barbaro. (AUG.) Barbaro lingua est, quae Deum non laudat.

VERS. 2.-- Facta est. (CASS.) Sicut ille populus, cum exiret de Aegypto, etc., usque ad possunt resistere vitiis, et hoc.

VERS. 3.-- Vidit mare, id est, peccatores saeculi. Jordanis, qui variis desideriis rapiunt homines in magnum mare, id est, hujus saeculi amaricantem malitiam; sed haec in adventu Domini cessant, quasi conversa retrorsum.

  Mare vidit. (AUG.) Hoc hic aliter dicitur, quam factum est. Ibi legitur stetisse ab ea parte, qua aquae desuper fluebant, nec ibi quidquam dicitur de gestientibus montibus, sed tam ibi facta quam hic dicta figurae sunt.

  113.1035B| VERS. 4.-- Arietes. (ID.) Qui cornibus utriusque, etc., usque ad omnem scientiam adversus Christum se erigentem. Colles. (CASS.) A colendo, mediocres: non enim haec ad litteram; unde et per mare, et Jordanem, id est, per antiqua facta, haec signari non ambigas, quae hodie spiritualiter fiunt.

VERS. 5.-- Quid est tibi. (ID.) Secundo interrogat quare haec, ut excitet admirationem. Et solvit: A facie Domini.

VERS. 7.-- A facie. (ID.) Una duobus responsio, quia unus auctor, et saecula fecit obstupescere, et sua, id est, montes et colles gaudere: Christo enim apparente moti sunt homines a sua superstitione ad cultum Dei.

  A facie Dei Jacob. Et quasi quaereret, quis est Dominus? 113.1035C| Deus Jacob non recens; qui facit eos luctari.

VERS. 8.-- Qui convertit petram. (ID.) Dura corda Judaeorum, ad aquam baptismi.

  Rupem. Gentiles, ut et ipsi emanent irriguos fontes praedicationis.

(AUG.) Id est, se prius durum, cum ignoraretur, etc., usque ad omnibus credentibus inundaret, dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat.

VERS. 1.-- Non nobis. (CASS.) Cum dixit Deum bona dare, etc., usque ad veritas, dum praemia restituit, vel impios punit. Ideo, Da.

VERS. 2.-- Nequando: hoc saepe impii imputant bonis afflictis.

  Misericordia. (AUG.), id est, reparatione.

  Veritate, id est, promissione impleta.

  113.1035D| Ubi est Deus. (ID.) Hoc solent dicere gentes, quae habent visibiles deos: quia invisibilem Deum colimus.

VERS. 3.-- In coelo. (ID.), id est, Christo homine, secundum illud: Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians. Vel, in coelo, (CASS.) id est, potens super omnes creaturas.

Omnia quaecunque voluit fecit. Per quod omnipotens apparet.

VERS. 4.-- Simulacra gentium. (ID.) Tertio, inania simulacra probat, et religio Dei quam sit utilis ostendit. Et est hic perfecta demonstratio in vituperatione et laude. (AUG.) Ostensa potentia veri Dei ex operibus, transit ad deos gentium visibiles. Argentum. (ID.) Sed quia Deus hoc fecit, inquit, Opera 113.1036A| manuum hominum, hoc venerantur quod inde fecerunt, materiam enim creavit Deus; sed stultitia hominum formam addidit.

  VERS. 5.-- Os habent. (ID.) Manu sunt formata, etc., usque ad et servierunt creaturae potius quam creatori.

  VERS. 7.-- Non clamabunt. (ID.) Post loqui (quod est hominis proprium) hoc commune addit, etc., usque ad et carens vita sensuque simulacrum.

  VERS. 8.-- Similes illis. (ID.) Vide erubescibilem culturam, dum ait, similes, quod vere sunt; vel similes se eis intelligant.

VERS. 9.-- Domus Israel. (CASS.) Hic ostendit Christianae religionis utilitatem.

  VERS. 10.-- Domus Aaron. (AUG.) Ne autem videatur majoribus jam res, quae inferioribus est 113.1036B| spes, addit, Domus Aaron.

VERS. 12.-- Memor. (CASS.) Ut converteret, et conversos per eumdem benedixit.

VERS. 14.-- Super vos. (AUG.) Quia crevit numerus magistrorum.

Super filios. Quia crevit etiam numerus sequacium. Ergo vos utrique, patres et filii, benedicti estis Domino, qui vos fecit coelum in majoribus, et terram in minoribus; vel fecit omnem creaturam.

  VERS. 15.-- Benedicti vos a Domino. (CASS.) Qui optavit supra benedici, jam confisus dicit, Benedicti, quod ad Deum pertinet, ut ei serviatis. Vere Domino, quia etiam coelum coeli, id est, Christus est ad honorem Domini; vel,

VERS. 16.-- Coelum coeli, id est, empyreum, dedit 113.1036C| Domino Christo, secundum quod homo. Terram autem. Istam inferiorem dedit. Filiis hominum. Ut in ea se purificent vel populum praedicatoribus; unde: Sicut misit me Pater, et ego mittam vos (Joan. VI).

  Coelum coeli. (AUG.) Dicit eos quorum mentes, etc., usque ad quem infirmi sine adminiculo adhuc videre non possunt.

VERS. 17.-- Neque omnes qui descendunt. (CASS.) Vel non omnes qui descendunt; quia et sancti descenderunt, sed non in inferiori.

PSALMUS CXIV.

Alleluia. Hic titulus saepe iteratur, quia laudatio Dei, et dignitas est operum, et pretium laborum, id est, meritum est et praemium. (AUG.) Propheta de fovea peccatorum liberatus, et in petra constitutus, 113.1036D| primo gratias agit quia exauditus est, et contra omnia pericula se invocasse dicit.

  Psalmus iste est consolatio fidelium contra dolores saeculi.

  VERS. 1.-- Dilexi. (ID.) Dicit hoc ovis quae erraverat, filius reversus, hujus saeculi peregrinus.

(CASS.) Dilexi. Non propter temporalia bona mihi data, ut infideles, sed quoniam, etc. Diligitur Deus et ab infidelibus quia bona dat; unde: Confitebor tibi cum benefeceris ei (Psal. XLVIII). Diligitur perfecte, eum animus adversis non movetur, sed spe accenditur: quem modum post exponit, dilexi. Non quia me regem fecit, prospera dedit, sed quia orationem audit in angustiis.

  VERS. 2.-- Et in diebus meis. (AUG.) Scilicet meae miseriae, quos mihi feci peccando, qui sunt pleni laboris et doloris, id est, vetustae putredinis.

  Invocabo. Quod non est sine fide; unde Apostolus: Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? (Rom. X.) Dum ergo ait, invocabunt, notat quod non est otiosus dilector. In quibus, Circumdederunt me, etc. Vel, in diebus salutis, id est tempore plenitudinis; unde: Ecce nunc tempus acceptabile, etc. (II Cor. VI).

  VERS. 3.-- Dolores. (CASS.) Peccata, unde dolor et mors animae; vel, aeterna, haec in inferno erit. Pericula inferni. (AUG.) Suffusus enim carnali voluptate, non animadverti mala me circumdantia.

  VERS. 4.-- Tribulationem et dolorem. (ID.) Quasi, illa prius me circumdederunt, sed post inveni tribulationem 113.1037B| et dolorem, id est, afflictionem exteriorem esse utilem.

  VERS. 5.-- O Domine, libera. (CASS.) Secundo item clamat, ut liberatus veniat ad requiem. Misericors Dominus. (AUG.) Quia primo inclinavit aurem mihi et me vocavit.

  Justus. Quia flagellat iterum. Miseretur. Quia recipit ad beatitudinem. Nec tam amarum debet esse quod flagellat, quam dulce quod recipit, quia Dominus custodit parvulos, quos grandes quaerit haeredes.

VERS. 7.-- Convertere. (ID.) Non meritis vel viribus tuis, sed quia Dominus benefecit tibi.

VERS. 8.-- De morte oculos. (ID.) Mors est infidelitas; unde: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos; et iterum: Non mortui laudabunt te, Domine (Psal. CIII).

113.1037C| VERS. 9.-- Placebo. (ID.) Dixit, etc., usque ad et hoc in regione vivorum, qui vivunt aeternaliter.

PSALMUS CXV.

Alleluia. Voce laudis congrue praetitulatur hic psalmus, quia in hoc psalmo verba sunt martyrum, qui confessione viguerunt et praemia Dei consecuti sunt.

VERS. 10.-- Credidi, etc. (CASS.) Primo memorantur beneficia Dei, quibus quid dignum redderent cum dubitent, occurrit calix passionis, qui a Deo datur. Secundo, servos se dicunt, et filios ancillae, id est Ecclesiae, ibi: O Domine, quia ego, etc. Verus et congruus ordo, prius credere, post loqui: ne nondum credens audeat loqui, sed fidem sequatur confessio. Ne vero confessio viribus hominis detur, dicit 113.1037D| proprium hominis quod mendax: quod non facile sciret, nisi excessu mentis ad superna vectus esset. Magnum enim est si quis se imprudentem attendit. Et cum homo nihil boni proprium habeat, quid retribuendum? Credidi. (AUG.) Non ait: Credidi et locutus sum, quia non tantum credidit caetera quae fides exigit, sed et simul cum illis credidit, et quod praemium loquendo sperare, et quod poenam tacendo timere deberet; unde loquendi quidem amor ex praemio immittitur, et necessitas ex poena indicitur. Propter quod. Non enim perfecte credit, qui quod credit non loquitur; piger est ille servus, vel timidus, sed fidelis: quod accepit, impendit, et lucratur, et ideo intrat in gaudium Domini sui, dicentis: Euge, 113.1038A| serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV).

VERS. 11.-- In excessu meo. Vel, exstasi mea. (AUG.) Et dicitur hic exstasis, etc., usque ad quod est omnis homo mendax.

VERS. 12.-- Quid retribuam Domino. (ID.)? Territus iste respicit infirmitatem suam, et videt non esse praesumendum de se. Ex se enim homo mendax, ut et Petrus, dum praesumpsit, inventus est mendax: sed virtus Dei est, si non credit. Quod videns iste factum in se gratia Dei, subdit, quae retribuit mihi. Non ait, pro omnibus quae tribuit. Quae igitur praecesserunt hominis bona, ut omnium donorum Dei non tributio, sed retributio vocari possit? Quae praecesserant nisi peccata? Retribuit ergo Deus hominibus 113.1038B| bona pro malis, passus pro eis, cum homines retribuunt mala pro bonis.

VERS. 13.-- Calicem salutaris. (ID.) Passionem a simili, etc., usque ad quod post dicitur.

(CASS.) Calicem, quia sub mensura bibitur. Unde, Fidelis Deus, qui non patitur vos tentari supra id quod potestis (I Cor. X). Salutaris, quia in aeternam salutem propitiatur.

VERS. 15.-- Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. (AUG.) Qui prior passus est, dat imitari passiones suas; et ideo: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Emit eam sanguine quem pro eis fudit, ne dubitarent pro eo mori. Hoc ergo pretio comparatus, confitetur conditionem suam: O Domine, quia ego, etc.

113.1038C| VERS. 16.-- O Domine, quia, etc. (CASS.) Secundo servos se dicunt, et filios Ecclesiae, quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, ne quis haereticorum martyrium Deo placere putet. O Domine. Admiratur se talia accepisse, qualia Dominus pro mundi redemptione. Et ut augeat admirationem repetit: Ego servus tuus. Filius ancillae. (AUG.) Jerusalem coelestis, liberae a peccatis, ancillae justitiae. Qui autem sunt praeter Ecclesiam, non sunt filii ancillae, etsi servos se dicunt (quia habent nomen Christi) et martyres, ut haeretici. Filius ancillae, Non schismaticus. Vel ut ancilla, non sibi, sed Domino; ita et ego in morte mea aliquos tibi parturiam, sicut et in vita.

VERS. 17.-- Dirupisti vincula mea. (CASS.) Virtute 113.1038D| martyrii vincula peccatorum rumpuntur, quia omnia sanguine abluuntur. Hic versus tantae virtutis a quibusdam creditur, ut peccata homini dimittantur, si in fine vitae trina confessione dicatur.

  (ID.) Qui pretiosa. O Domine, tibi sacrificabo; loquens Deo, affirmat, quod supra dixerat.

  Sacrificabo. (AUG., CASS.) Et quia dirupisti, tibi sacrificabo, ut gratus, Hostiam laudis. Sic quod:

  VERS. 18, 19.-- Vota mea reddam. Non ubique, sed, in atriis, id est, in catholica Ecclesia, non haereticorum. Domus Domini. Quae sit, ostendit.

In conspectu omnis populi. (CASS.) Publice debet laudari, qui pro omnibus pati voluit, ut plures aedificentur. Vota mea reddam. Meipsum, qui sum imago 113.1039A| Dei quae reddenda est Deo, etc., usque ad et apertius hic nominat Jerusalem. (AUG.) Sed ne quis putet per Jerusalem Judaeos solos significari, qui hoc nomine gloriantur, audiat sequentem Psalmum: Laudate Dominum, omnes gentes. Haec sunt atria Domini, ille enim populus.

PSALMUS CXVI.

Alleluia. (CASS.) Brevis psalmus, omnium primus atomus, id est sine divisione: pro sui enim brevitate non recipit divisionem, sed omnes compendio suae locutionis superat, et est quasi punctus psalmorum, unde diversae species formantur. Mira variatio contra taedium salutaria dicere, modo paucis, modo late.

VERS. 1.-- Laudate Dominum, omnes gentes. (CASS.) Ne qui praetereantur de toto orbe. (AUG.) Et 113.1039B| haec sunt atria illa domus Domini, et ille omnis populus, unde in praecedenti psalmo egit. Non soli Judaei (qui sibi illud arrogare conantur) dico laudate eum. Et collaudate. (CASS.) ut sit in unum redacta omnium laudatio quod est catholicae Ecclesiae.

VERS. 2.-- Confirmata. (CASS.) Quia quod per prophetas promisit, adventu Christi complevit; et firmavit misericordiam, ut nunquam moveatur, quia qui dedit, custodit. Manet in aeternum. (AUG.) Sive in eis quae promisit piis, sive in eis quae minatur impiis.

PSALMUS CXVII.

Alleluia. (CASS.) Quintus psalmus de primo adventu, multis figuris decoratus, habet versus unifines, quosdam unius principii, quosdam intercalares et hujusmodi ornatus. Fidelis populus peccato 113.1039C| solutus, etc., usque ad Benedictus qui.

VERS. 2.-- Dicat nunc. (ID.) Ut ego vos, ita vos invicem monete; vel, dicat, id est, confiteatur.

Quoniam in saeculum. Ecce quatuor versus unifines.

VERS. 5.-- De tribulatione. (ID.) Exemplum de se ponit, ut alios ad misericordiam invitet.

VERS. 6.-- Dominus mihi adjutor. (ID.) Idem in duobus principium.

VERS. 7.-- Despiciam. Alias videbo. (ID.) Hic, ut tutior et cautior fiam. Inimicos meos. Damnandos.

  VERS. 8.-- Bonum est. (ID.) Secundo, in solo Deo dicit confidendum, per quem inimicitias gentium evadit, et ad veram vitam venit.

VERS. 9.-- In principibus. (AUG.) Angelis, etc., 113.1039D| usque ad qui eos pro modo eorum bonos facit.

VERS. 10.-- Omnes gentes. (CASS.) Ecce unde liberat de occulta vel aperta tribulatione, vel non permittendo cadere, vel, a casu revelando.

VERS. 11.-- Circumdantes, etc. (AUG.) Quasi reddens causam unde tanta potest superare, dicit quid primo in capite passus sit.

VERS. 12.-- Circumdederunt me, etc. (ID.) Quod ab ignorantibus gestum est, mystica subtilitate praedicit Spiritus sanctus. Nescientes Judaei rem omnium fecerunt, et nobis dulciorem, passione Deum, sicut apes dum sibi putant reponere, aliis mel faciunt. Et exarserunt. Vel hoc melius de Ecclesia accipitur. Post passionem namque Domini contra Ecclesiam gentium et Judaei exarserunt sicut ignis in 113.1040A| spinis peccatorum. Ea enim, id est peccata, in fideli populo igne persecutionis cremaverunt, cui volentes officere, profecerunt. Quia ultus. Dum conversi, exstincta in eis malitia, populo Christiano sociati sunt; vel, cum in fine judicati, judicium veritatis sine misericordia sensuri sunt.

VERS. 13.-- Impulsus, etc. (CASS.) Ut quando boni dantur poenis, ut a fide cadant, et Dominus suscepit. (AUG.) Quia tam non cadit cui Dominus est fortitudo et laudatio quam non cadit Dominus: illi vero cadunt, qui sibi volunt esse fortitudo et laudatio.

Impulsus eversus sum, etc. Postquam ostendit quod liberat non permittendo cadere, ostendit etiam quod liberat a casu relevando.

VERS. 14.-- Factus est mihi in salutem. (ID.) 113.1040B| Non fit, quod non erat sibi; sed illis salus est conversis, quod non erat aversis.

VERS. 17.-- Non moriar. (ID.) Dicit Ecclesia, ut putat persecutor strage funerum posse se delere nomen Christianum, cum potius augeat.

VERS. 18.-- Castigans. (CASS.) Cur autem tanta pertulit, indicat: Castigans, quidquid faciunt, castigatio est Domini. Nihil sibi vindicent, morti non datur, cujus vitia purgantur. (AUG.) Saepe pater per nequam servos emendat filios, cum illis poenam, his praeparet haereditatem. Quae sit autem haereditas, hinc potest cognosci: Aperite portas. Quid intus? Ingressus confitebor.

VERS. 19.-- Aperite. (CASS.) Tertio portas Jerusalem aperiri sibi cupit, ubi dicit et de angulari 113.1040C| lapide. Aperite, o prophetae, qui portatis claves regni coelorum. Portas. (CASS., HIER.) Per has portas doctrinae ingressi vere laudant; extra Ecclesiam catholicam non est laus Dei. (CASS.) Hae omnes portae ducunt ad unam, quae est Christus, per quam justi intrant in coelum; unde: Ego sum ostium, per quod si quis introierit, salvus erit (Joan. X). Et alibi: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV). (AUG.) Ecce de utroque saeculo mentionem fecit: et quia haec porta Christus apparuit, confitebor tibi, laetus gratias agens, quia exaudisti in adventu Filii; priores enim justi adventum petebant. Portas justitiae. Id est, portas mortis, etc., usque ad id est, per eam ad vitam.

113.1040D| VERS. 22.-- Aedificantes. (ID.) Soli Judaei Deum colentes aedificabant, aliis per idololatriam destructis; sed non perfecerunt, quia Christum contempserunt.

VERS. 23.-- A Domino factum. Vel, A Domino factum est ei, secundum aliam litteram. (ID.) Id est, ad honorem Patris.

VERS. 24.-- Haec est dies. Hic est annus jubilaeus, figuraliter sub lege observatus, qui dicitur remittens, vel initians, quia tunc servi manumittebantur, possessiones dominis restituebantur: et nos hac die a servitute peccati redempti sumus, quibus est haereditas restituta aeterna. (CASS.) Haec est dies. Etsi omnes fecit, hanc singulariter qua Dominus venit, in qua convenit laetari, quia diabolus jus perdidit, homo revixit; et quia hoc est,

113.1041A| VERS. 25.-- O Domine, salvum, etc. Ecce desiderium magnae petitionis. Salvum, de clade saeculi. Prosperare, ut dolores isti vertantur in aeterna gaudia.

VERS. 26.-- Benedictus, etc. (CASS.) Quarto frequentari atria Dei suadet, de adventu Christi gaudens. (AUG.) Maledictus ergo qui venit in nomine suo, etc., usque ad qui erit maledictus. (CASS.) Benedictus. Laus de adventu, et o reliqui Christiani, nos majores quasi sacerdotes benediximus vobis, quod multum prodest, quia benediximus vobis de domo Domini.

De domo. (ID.) Id est, Ecclesia catholica, etc., usque ad quia laeta confessio post beneficia.

VERS. 27.-- Constituite diem. (AUG.) Magni, qui excedunt, qui mente verbum Deum apud Deum contingunt, etc., usque ad id est, ad aeterna gaudia attingat.

113.1041B| Diem solemnem. In veteri lege (Deut. X.) Pascha, Pentecoste, scenophegia, tres praecipuae solemnitates, in quibus praeceptum ut nemo vacuus in conspectu Domini appareret. Vacuus est, qui in se Christum non habet, qui est fundamentum, quod nemo mutare valet. Inde est quod illis tribus solemnitatibus fidelis populus nummum offert manuali oblatione, interiorem significans. In nummo enim nomen et imago regis. Quisque ergo spiritualiter nummum offerat, ut nomen regis, id est Christi, in se habeat, a Christo Christianus dictus; et imaginem, id est animam, lumine vultus ejus insignitam Deo exibeat. Cornu altaris. (CASS.) Vel per altare intelligitur sacramentum corporis et sanguinis, etc., usque ad non habebit vitam aeternam.

113.1041C| Vel, altare intelligitur mens hominis; unde in lege praeceptum fuit (Exod. XXVII) fieri altare quadrangulum et concavum: ideo quadrangulum, quia mens humana quatuor virtutibus muniri debet, prudentia, justitia, fortitudine, temperantia; eadem debet esse concava ad recipiendum verbum Dei atque ignem dilectionis. Tumor enim infusa repellit; unde in Levitico praeceptum est (Levit. I) vesiculam gutturis et plumam projici, quando turtur vel columba offertur. Vesicula inflationem superbiae significat; plumae, inanes inquisitiones sublimium; haec ergo projice, ut sis altare concavum.

VERS. 28.-- Deus meus es tu. Et ut apertius dicamus, istorum verborum hic est sensus: Non sufficiat in terra iste dies festus, quo agnus occisus est: 113.1041D| sed constituatur in frequentationibus quousque perveniatur mentibus exaltatis ad interiorem ejus deitatem, ubi laudes cantabimus ita: Deus meus es tu, etc. Itaque, sicut coepit laudem, ita terminat.

VERS. 29.-- Confitemini Domino. Ab initio quod deseruimus, in finem quo redimus, non est salubrius aliquid, quod delectet, quam laus Dei

PSALMUS CXVIII.

Expositionem hujus psalmi, ut valde prolixam, omittimus. Vide Ambrosii, Cassiodori, Augustini Enarrationes in psalmos, e quibus ad verbum expressa est glossa ordinaria in hunc locum.

PSALMUS CXIX.

VERS. 1.-- Canticum graduum. (CASS.) Beatitudinem, 113.1042A| quam superior psalmus unita varietate cantavit, etc., usque ad his ergo gradibus inoffenso pede mentis ascenditur atque descenditur. (AUG.) Canticum graduum. Graduum nomen ambiguum apud nos, etc., usque ad et altitudinem deitatis ipsius. Primus gradus, a malis saeculi exire, et universae vanitati renuntiare. (CASS.) Initium profectus est carnalia vitia relinquere et Domino supplicare; unde in veteri lege, quando emebatur mancipium gentile, radebantur ungues ejus et capilli tondebantur (Deut. XII). Quia oportet vanitatem quaque exuere, ut Dei obsequio mancipetur. Hic ab renuntiatione saeculi quibusdam gradibus meritorum ad perfectam et aeternam pervenitur charitatem, quae in summo locata est.

  Ad Dominum cum tribularer. (CASS.) Primo, ascendere 113.1042B| incipiens, quia multos invenit obsidentes, a linguis eorum petit liberari: secundo, de permistione malorum conqueritur, Hei mihi.

  VERS. 2.-- Domine, libera, etc. Cum incipit homo ascendere, id est, cum cogitat proficere, contempto saeculo, soli haerens Deo, incipit pati linguas adversantium, id est detrahentium, et (quod gravius) quasi consulendo a salute avertentium: has qui non patitur, nondum proficere conatur. Ascensurus ergo primo contra eas precatur: Domine, libera animam meam a labiis iniquis.

  VERS. 3.-- Quid detur tibi, etc. (CASS.) More nimis cogitantis haesitat, et quaerit remedium. Quid tibi detur, aut quid apponatur? Duo verba posuit, dari et apponi; sagittae dantur in arma, carbones 113.1042C| apponuntur quasi in consolationem.

VERS. 4.-- Sagittae. (AUG.) Verbis Dei sagittatur cor, etc., usque ad ut sit purus locus aedificio Dei.

VERS. 5.-- Heu mihi. (CASS.) Secundo de incolatu, et permistione malorum conqueritur. Acceptis sagittis et carbonibus, factus triticum, nondum est in horreo, sed in area ubi multa palea premitur; videns ergo multa mala, quae ante non viderat clamat: Hei mihi. Nulli homini apparent mali, nisi factus sit bonus; Cum enim crevit herba, et fructum fecit, apparuerunt zizania. Prolongatus. Etsi breve tempus, desiderio nimis longum videtur. Cedar. (ID.) Filius Ismaelis, unde Saraceni descenderunt, qui verius ab Agar dicerentur Agareni: sed a Sara, digniori et libera sibi nomen vindicaverunt, quorum uterque in 113.1042D| tabernaculis legitur habitasse. Tabernacula Ismael recte Cedar dicta sunt: Cedar ad Ismael pertinet. (AUG.) Isaac ergo, etc., usque ad si nunc mali a bonis non possunt separari, ferendi sunt.

PSALMUS CXX.

VERS. 1.-- Canticum graduum. (CASS.) Secundus gradus petere divinam defensionem, cui nihil posse obviare monstratur. (AUG.) Cui enim de mundo exeunti pericula occurrunt, exposcere debet divinum auxilium, etc., usque ad Talis est iste, qui oculos ad Deum levat. (CASS.) Primo levat oculos et orat: secundo quod oravit affirmat, ostendens virtutem auxilii impetrati.

Levavi oculos. (ID.) Qui quasi inclinatus clamavit, 113.1043A| jam respirans, oculos ad intercessores sanctos levat.

VERS. 3.-- Neque dormitet. (AUG.) Si dormit in te fides, dormit in te Christus.

  (CASS.) Dicitur hoc humana consuetudine; ut quando fessus custos dormitat, furtum patitur.

VERS. 4.--(AUG.) Ecce non dormitabit. Dormitat Christus, etc., usque ad sed ne adhuc putes hoc de aliquo hominum, subdit, Dominus custodit.

Qui custodit Israel. (AUG.) Qui non potest videre faciem, etc., usque ad et huic non dormit Christus.

VERS. 5.-- Dominus custodit. (CASS.) Secunda pars, ubi quod oraverat affirmat. Et quasi quis quaereret, Quis est ille custos? subdit, Dominus custodit, etc. (AUG.) Non sine causa est, etc., usque ad dilectio Dei scilicet, et proximi.

  113.1043B| VERS. 6.-- Per diem sol non uret te, neque luna per noctem, etc. (ID.) Deus est sol, etc., usque ad vel luna, id est Ecclesia, non permittet uri nocte tribulationis. (HIER.) Vel per diem accipiuntur prospera, etc., usque ad ita nunc in prosperis et in adversis nos servat.

  VERS. 7.-- Dominus custodiat introitum tuum. (CASS.) Cuncta concludit, bonis initiis bonos exitus adjungat. (AUG.) Dominus custodiat introitum tuum. Intrantes custodit, etc., usque ad jam in aeternum nihil nocebit.

PSALMUS CXXI.

VERS. 1.-- Canticum graduum. (CASS.) Tertius gradus. Magnum gaudium; in Ecclesia pura mente versari, atque digne Deo in hac peregrinatione militare: unde suspiramus ad coelestem Jerusalem, ad 113.1043C| quam duabus alis dilectionis levamur.

Laetatus sum in his, etc. Primo gaudet se monitum ire ad Jerusalem, ubi sancti securi et cum Domino judicabunt. Secundo, ascensurus optat abundantiam pacis: Rogate quae ad pacem, etc.

  VERS. 4.-- Testimonium Israel. (AUG.) Id est, in quibus cognoscitur quod vere sunt Israel. Quando enim grana sunt cum paleis, totum palea putatur; sed cum separabuntur, tunc erit testimonium Israel.

  VERS. 5.-- Sedes. (ID.) Id est justi, in quibus Deus sedet, etc., usque ad caveant ergo sibi omnes interrogandi.

  VERS. 6.-- Rogate. (CASS.) Secunda pars, ubi loquitur ad judices, optans eis abundantiam pacis, quam amore fratrum praedicavit. Diligentibus. 113.1043D| (AUG.) Qui amat in alio bonum, quod ipse non potest habere, imputatur ei quasi haberet; unde: Si charitas non habet quod det, det calicem aquae; et tantum imputatur ei quantum Zachaeo multa (Matth. X). Impar facultas, sed non impar charitas.

  VERS. 7.-- Fiat pax. (ID.) Charitas est virtus fortis ut mors, etc., usque ad subdit: Propter fratres meos.

  In turribus. (ID.) Id est in excelsis tuis. Pauci sunt judices, sed multi ad singulos pertinebunt, quos recipient in aeterna tabernacula, et tunc erit abundantia in turribus; Deus autem est tota eorum abundantia, tam recipientium quam receptorum.

  VERS. 9.-- Propter domum Domini Dei. Vel sic legas 113.1044A| ut hic versus sit expositio praecedentis. Quasi, loquebar pacem de te, propter proximos et fratres, scilicet: Quaesivi bona tibi propter domum Domini Dei nostri. Sententia horum verborum non mutatur. Tibi. O tu, coelestis Jerusalem, quia domus Dei es, et ita in hoc quod te diligo, Deum diligo.

PSALMUS CXXII.

Canticum graduum. (CASS.) Quartus gradus, inter quaslibet angustias constanter de Domino esse praesumendum, donec misertus exaudiat. Qui supra ad montes, nunc ad Deum oculos levat.

VERS. 1.-- Ad te levavi. (ID.) Primo vox tribulatorum Deum respicientium, non ad alia patrocinia; secundo, precatur misericordiam contra insultantes. (AUG.) Ad te levavi. Quo levaret, nisi quo ascendens 113.1044B| tendebat? non se attendit iste, ut superbus, qui sibi placet: nam qui sibi displicet, hic talis Deo placet; et cui Deus placet, ipse sibi displicet. Levavi. Ascensus ergo est in affectu, etc., usque ad sed qui peregrinatur et desiderat patriam.

VERS. 2.-- Ecce sicut oculi, etc. (CASS.) Servus levat oculos in manus Domini, quando eget vel quando vapulat, quia utrumque in Domini potestate. Sicut oculi ancillae. (AUG.) Servus est populus; Dominus, Christus; Ancilla, Ecclesia; domina, Dei virtus, et Dei sapientia. Et si jam filii et amici per gratiam, servi tamen sumus per creaturam, quia omnis creatura Deo servit. (CASS.) Dat similitudinem de servo et ancilla, domino et domina, ne femineus et debilior sexus se exceptum putet.

  113.1044C| VERS. 3.-- Miserere. (ID.) Secunda pars, ubi precatur misericordiam contra insultantes. Servus qui vapulat, levatis oculis ad Deum, erumpit in necessariam vocem: Miserere.

  Repleti sumus. Ut cum dicitur. Quid credis, insane, vides quod credis? Reversus est ne aliquis ab inferis, et retulit tibi quid ibi agitur? Ecce, quod ego amo, video et fruor.

PSALMUS CXXIII.

VERS. 1.-- Nisi quia. (CASS.) Primo sancti martyres memores quanta evaserunt, soli misericordiae ascribunt; secundo, gratias agunt, quod liberati.

VERS. 3.-- Forte vivos deglutissent nos. Vivunt qui sciunt idolum nihil esse. Mortui sunt, qui illud putant aliquid esse. Ergo mortui absorbentur, qui 113.1044D| putant malum faciendum quod faciunt; vivi autem, qui quidem sciunt malum esse quod faciunt, sed persecutione superati in societatem transeunt impiorum, et Deo hujus vitae dulcedinem praeferunt, sicut quidam qui timore mortis idolis sacrificaverunt. (AUG.) Attende etiam quod Petrus, id est Ecclesia, absorbet multos, sed non vivos. Cui dicitur: Macta et manduca. (Act. X.) Nullum enim manducat, id est, membris inserit, nisi mactatum, id est, renuntiantem diabolo. Mactatur ergo in malo, sed vivificatur in bono, qui manducatur a Petro. E contra accidit illi quem deglutit diabolus.

VERS. 4.-- Aqua. (AUG.) Peccator populus (et est a similitudine Aegyptiorum): quae aqua torrens fluit 113.1045A| cum impetu, sed cito transit; unde subdit: torrentem. --Forsitan ponunt Latini, ut possunt, pro Graeco ἄρα dubitationis loco, quod intelligibilius dicitur: putas, pertransit anima nostra? id est, magnitudo periculi vix sinit hoc credi.

VERS. 5.-- Aquam intolerabilem. (AUG.) Sine substantia, ut sunt vitia, et peccata, et dulcedo hujus vitae, etc., usque ad prodigumque filium longa necessitate confectum ad patrem reduceret.

VERS. 6.-- Benedictus Dominus. (CASS.) Secunda pars, ubi sancti gratias agunt quod liberati et quod laqueus contritus.

VERS. 7.-- Anima nostra. (AUG.) Vel, sicut aliquo faciente strepitum magnum, etc., usque ad quae est quasi laqueus. Venantium. (ID.) Venantes sunt 113.1045B| persequentes, esca in muscipula, dulcedo hujus vitae. Laqueus contritus. (CASS.) Occisis martyribus, non restat dulcedo vitae, qua possint iterum capi: sed ipsi non simul contriti sunt, imo liberati. Contritus. (ID.) Quasi diceret: quia ferreus erat; non ruptus, ut stupa, tanta fortitudo passionis, tanta potentia liberantis.

PSAMUS CXXIV.

VERS. 1.-- Canticum. (CASS.) Sextus gradus, confidentia fidelissimi Christiani solidissimis montibus comparatur, quam habet in Domino, ne zelet felices in hoc saeculo. Qui confidunt. (AUG.) Hic psalmus docet, etc., usque ad qui sunt isti? qualis est ista Jerusalem? breviter describit.

VERS. 2.-- Montes in circuitu, id est, angeli, prophetae, 113.1045C| apostoli sunt murus ejus: unde Isaias: Et erit in ea murus, et antemurale (Isa. XXVI); sed ne in montibus remaneas, addit, et Dominus in circuitu. Ne ergo sit spes in montibus, sed in vertice montium: unde Isaias: Erit in novissimis diebus mons in vertice (Isa. XXI), etc. Qui confidunt. (CASS.) Primo asserit, etc., usque ad quia et multi sunt, et unum sunt. Mons Sion. (HIER.) Christus, in quo fundata est Ecclesia: Mons ille ad litteram, in fine saeculi commovebitur.

VERS. 3.-- Virgam peccatorum. (AUG.) Dominantur enim aliquando propter disciplinam bonorum, sed hoc non semper erit, ut hic aperte dicit propheta: et ideo non deficiunt justi, quia sciunt tempus futurum, quo Christus in claritate sua apparens, congregabit 113.1045D| ante se omnes gentes, et dividet eas sicut pastor dividit haedos ab ovibus, ovesque ponet a dextris, haedos a sinistris. Sortem. (CASS.) Id est, justos sorte electos, vel qui sunt sors et haereditas Dei.

VERS. 4.-- Benefac, Domine. (ID.) Secunda pars, ubi confirmato populo, precatur quod scit futurum ut bonis prosperitas, malis vindicta veniat.

VERS. 5.-- Declinantes autem. (ID.) Pari etiam sententia pereunt, qui declinant jussa principis, et qui opera mala velle contendunt; deficientes, cum cogentibus deficere. Pax super Israel. (AUG.) Uno nomine patria haereditas dicitur quae est Christus. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, qui pacem supra pacem dabit nobis.

PSALMUS CXXV.
113.1046A|

VERS. 1.-- Canticum graduum. (CASS.) Septimus gradus in figura Veteris Testamenti per venturum Christum, reversionem de captivitate, quasi de Babylonia prophetat: unde jam consolatio, et seminatio ut plus metatur. (AUG.) Redempti sanguine Christi et conversi a captivitate, haec cantant, dum peregrini, gementes in via. Sion est Jerusalem in angelis aeterna, in hominibus captiva. In convertendo. (CASS.) Primum magnitudo facti, cum magnitudine gaudii ostenditur: secundo precatur conversionem a captivitate adhuc futura, ibi, Converte, Domine. In convertendo. (AUG.) Vel, cum converterit, etc., usque ad converte, Domine, captivitatem nostram. Sicut. (ID.) Non semper ad similitudinem ponitur, sed 113.1046B| ad proprietatem, ut hic; unde etiam dicitur: Fecit ut justus, quod vere est, ita facti fiunt isti sicut consolati, id est, gavisi sunt, ut consolationem accipientes in resurrectione Christi, qui praecessit ut consequamur.

VERS. 2.-- Os nostrum. (CASS.) Cordis arcanum, ubi primum gaudia, quae post officio linguae erumpunt. (AUG.) Os nostrum. Cordis, inde procedit malum bonum, quod nos mundat, vel inquinat; unde non: Quod procedit de ore, inquinat (Marc. VII). Non de ore carnis, sed cordis. Non enim si nominas furta et alia mala, immundus es: sed dum cogitas, et si sileas. Inter gentes. (ID.) Non gentes, quia non omnes credunt. Magnificavit, quia vident eos etiam virtutes operari; firmum testimonium ab adversario. 113.1046C| (CASS.) Et vere magnificavit, ne dubites de verbis gentium.

VERS. 4.-- Converte, Domine. (ID.) Secunda pars. Precatur conversionem, quae futura est, in qua fiet seminatio spe gaudii. (ID.) Aventus Domini redemptione praedicta, precantur iterum peccata sua dimitti. In generali remissione gaudent, et sibi veniam precantur. Converte, Domine, Captivitatem nostram. (ID.) Nulla ad litteram in diebus David, sed sub diabolo mundus captivus, etc., usque ad non ideo desistendum, quia qui seminat in lacrymis. (THEOD.) Austrum Hierosolymam vocat, etc., usque ad ut cogantur, et torrentis instar iter faciant.

VERS. 5.-- In lacrymis. (AUG.) Spiritualis seminatio semper in lacrymis, unde: Beati qui lugent. Qui 113.1046D| vero seminant in carne, cum laetitia seminant: sed post fletus: quia extrema gaudii luctus occupat. (ID.) Zachaeus, Ecce dimidium, etc., usque ad: Qui dederit calicem aquae frigidae, non perdet mercedem (Matth. X).

VERS. 6.-- Euntes. (CASS.) Provectu melioris vitae. Mittentes, ante se praemittentes in illo saeculo. Sua, non de rapina, sed de proprio labore; venientes, ad judicium. Hoc commune omnium, sed ad gaudium non nisi boni veniunt. Et flebant. (AUG.) Quia miseri erant, etc., usque ad optat multos esse aegros.

PSALMUS CXXVI.

VERS. 1.-- Canticum graduum Salomonis. (CASS.) Octavus gradus, etc., usque ad et in se lapide angulari Ecclesiam de duobus parietibus Judaeorum et 113.1047A| gentium construxit. (AUG.) Hic additur Salomonis, quia is aedificavit templum, in figura pacifici Christi, qui aedificavit Ecclesiam de duobus parietibus. Ne ergo acciperes illum Salomonem, ait, Nisi Dominus aedificaverit. In hoc spes ponenda, sed in nullo hominum: quia et ille Salomon cecidit qui templum aedificavit. (CASS.) Primo, monet quomodo ascendentes se habere debeant, scilicet discant quod aedificatio et custodia non nisi a Deo est. Et exaltatio in futuro non est nisi post humiliationem. Secundo, dicit quae sit haereditas, et quomodo collecta, ibi, Ecce haereditas. Nisi Dominus. (ID.) Quasi diceret: jam venit Jesus, de captivitate reduxit: jam civitas aedificatur Jerusalem; sed discant ascendentes, quod aedificatio et custodia non nisi a Deo, et exaltatio 113.1047B| non nisi post humiliationem in futuro; etsi enim laeti de gratia Novi Testamenti, tamen in tanto munere non est praesumendum alicui. Domum. (AUG.) Ad hanc ascendit omnis, qui proficit: cadit ab hac omnis, qui deficit; amando Deum ascendis, amando saeculum cadis. Sunt enim ista cantica amantium, et quodam desiderio sancto flagrantium. Laboraverunt. (ID.) Omnes in hac aedificatione laborant, qui in Ecclesia praedicant verbum Dei. Civitatem. (CASS.) De domo ad civitatem transit, ut nec in singulis, nec in minuta collectione fit praesumptio. Et quamvis domus et civitas secundum metaphoram, quae de diversis inducitur, sint diversa: una tamen est Ecclesia, quam utraque significat.

113.1047C| VERS. 2.-- Ante lucem. (AUG.) Si surgitis antequam lux surgat; lux est Christus, post quem surgendum est, non ante; ut ille facit, qui se ei praeponit: volens hic esse altus, ubi ille humilis fuit: ut et filii Zebedaei: sed resurrectio, id est, exaltatio sequitur sessionem, id est humiliationem, ut lux nostra Christus post mortem surrexit altus. Sederitis. Sessio aliquando significat honorem judicandi, hic autem humiliationem. Manducatis panem doloris. (AUG.) Manducat panem doloris, qui gemit in hac peregrinatione, id est, in valle plorationis de afflictione se reficit, dicens: Factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI). Somnum. (CASS.) Mortem temporalem, in qua secura pausatio.

  VERS. 3.-- Ecce haereditas. (ID.) Secundo, quae 113.1047D| haereditas et quomodo collecta. Quasi diceret, dilecti post somnum surgent. Fructus ventris. (AUG.) Venter Ecclesiae, etc., usque ad quia omnes acquisivit per obedientiam passionis, unde postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II).

VERS. 4.-- Sicut sagittae. (ID.) Sed unde facta est tanta haereditas, quia potens Dominus, dum fortiter sagittas, apostolos, de arcu sacrae Scripturae excussit, usque ad fines terrae pervenerunt illae excussae, sic sunt autem filii excussorum, quomodo illi excussi. Filii excussorum. (ID.) Filii apostolorum; quibus dictum est, Excutite pulverem de pedibus vestris (Matth. XVIII). Sed ita videntur, etc., usque ad qui manu Dei missi sunt usque ad fines terrae.

PSALMUS CXXVII.
113.1048A|

VERS. 1.-- Canticum graduum. (CASS.) Nonus gradus est, ut pacificus caste timeatur, qui solus exaltat, custodit, aedificat. Primo bona timentis enumerat; secundo optat bona timentis. Beati omne qui timent Dominum. Sciendum quatuor esse timores, etc., usque ad de quo hic dicit Propheta: Beati omnes qui timent Dominum.

VERS. 2.-- Labores manuum. (ID.) Et nota quod a pluribus coepit dicens: Beati: sed quia omnes unum sunt in Christo singulariter, sequitur, Labores manuum tuarum. (AUG.) Labores fructuum dicit, cum deberet dicere: Fructum laborum; sed quia et labores cum gaudio sumuntur propter spem, et ipsi jucundant, et modo sunt cibus; sed jucundior 113.1048B| eorum fructus erit, quando sancti venient cum exsultatione portantes manipulos suos.

VERS. 3.-- Uxor tua. (CASS.) Etsi hoc ad litteram accipi posset, etc., usque ad ad Novum Testamentum pertinet. (AUG.) Vel per uxorem intelligitur Ecclesia, et dirigitur sermo ad Christum, cum dicitur tua et tui; nec tamen mutatur vox, vel persona propter unitatem capitis et corporis. Unus enim homo Christus, caput est, et corpus, et in capite quisque fidelium hoc habet.

VERS. 4.-- Benedicetur. (CASS.) Ubi benedictio est, omnia bona confluunt ad gaudium suavitatis.

Benedicetur. (ID.) Secunda pars, ubi ex pietate postulat benedici timentes, optat hic bona timenti, quae, scilicet non sunt malis communia.

113.1048C| VERS. 5.--Vel, Dominus. (AUG.) Judaeorum, Ex Sion, etc., usque ad quod non ita possunt.

PSALMUS CXXVIII.

VERS. 1.-- Canticum graduum. (CASS.) Decimus gradus, ut qui caste timet, pro eo omnia ferat, quod nunc expedit Ecclesiae inter malos.

Saepe expugnaverunt. (AUG.) Mali, etsi audiunt verbum Dei, etc., usque ad quod tot malos ferant. (CASS.) Ostendens primo quae tulerit, consolatur infirmos. Secundo agit de reprobatione persequentium, ibi, Dominus justus. Saepe expugnaverunt. Quasi: O filii, nolite mirari ad ista, etc., usque ad quia crescit Ecclesia in adversis.

VERS. 2.-- Etenim non potuerunt mihi. (AUG.) 113.1048D| Scilicet praevalere, ut me traherent in consensum peccati.

VERS. 3.-- Supra dorsum. (CASS.) Quod mali nequeunt publice omnibus, occulte singulis tentant suadere, ut qui a facie venientes viderentur a tergo non sentiantur. Prolongaverunt iniquitatem. Alias, longe a me fecerunt injustitiam suam. (AUG.) Qui etsi mali cum bonis in saeculo, si etiam in Ecclesia sint: ne quis tamen putet iniquitatem juxta justitiam, etsi eos porto, tamen longe est a me eorum iniquitas, ne quis ergo timeat mistos sibi malos, qui longe sunt.

  Dominus justus. (CASS.) Secunda pars, ubi agit de reprobatione persequentium.

VERS. 4.-- Qui oderunt Sion. (ID.) Quam non tantum manifesti persecutores, sed etiam qui ficte 113.1049A| intrant, oderunt. Qui enim nolunt observare verbum Dei, oderunt Ecclesiam.

  Fiant sicut fenum tectorum. (CASS.) Feno tectorum mali comparantur, etc., usque ad sed in neutro fructus est malis.

  (GREG.) Ante omnes herbas arescere scirpus dicitur, etc., usque ad quasi viriditatis speciem amittit, etc.

VERS. 6.-- Quod priusquam evellatur. (AUG.) Nondum finiti sunt in judicio Dei, et jam non habent succum viriditatis.

VERS. 8.-- Et non dixerunt. (CASS.) Mos inter Hebraeos erat ut viator operantibus benediceret: unde hic dicitur e contrario, quia inaniter operantibus benedictio nulla datur.

113.1049B| Et non dixerunt. Quos non colligent angeli, quibus non praedicaverunt apostoli. Et hoc est quod ait:

  (AUG.) Et non dixerunt, etc. Maxime Judaeis, mos erat quibuscunque operantibus dicere: Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine, etc. (CASS.) Bonis benedicunt, non in suo, sed in nomine Domini: a quo omnia, non ab eis.

PSALMUS CXXIX.

VERS. 1.-- Canticum graduum. (ID.) Undecimus gradus, etc., usque ad ponitur laeta conclusio cum certitudine veniae, ibi, Speret Israel in Domino.

De profundis. (AUG.) Qui sentit se in profundo, etc., usque ad sicut dicit Scriptura: Peccator, cum venerit 113.1049C| in profundum vitiorum, contemnit.

  VERS. 3.-- Quis sustinebit. (ID.) Quia prope omnis humana vita peccatis circumlatratur, omnisque conscientia suis cogitationibus accusatur. Non est castum cor, quod praesumit de justitia sua. Praesumat ergo de Dei misericordia, Quia apud eum propitiatio, unde subdit:

  VERS. 4.-- Quia apud te propitiatio est. Quasi: Qua spe clamas? Quia est in te misericordia quod ita ait: Vel ita junge.

  (AUG.) Nullus potest sustinere, etc., usque ad una ergo est spes: Quia apud te propitiatio est, etc., Propter legem tuam, (ID.) legem misericordiae sustinui, etc., usque ad et hanc legem dedisti in ipsa necessitate.

113.1049D| VERS. 6.-- Matutina. (ID.) Speret vigilia matutina, qui non aliud a Deo quam immortalitatem speret. A custodia matutina, etc., usque ad inde in lege caput et cauda hostiae Domino offerebantur. Speret Israel in Domino. (CASS.) Secunda pars, ubi laeta conclusio: Securus de se, praedicat, ut semper sperent in Domino. Quasi sicut anima speravit, similiter speret Israel.

  VERS. 8.-- Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus. (ID.) Hic dixit jam quid sit facturus ille, quem dixit misericordem et copiosum.

PSALMUS CXXX.

VERS. 1.-- Canticum graduum. (CASS.) Duodecimus gradus est humilitas, quam intus et extra hic 113.1050A| se habere ostendit. Ad humilitatem ergo monet.

Domine, non est. (ID.) Primo proponens se humilem, poenam inducit non humili; secundo, suo exemplo ad spem monet. Ostendens ergo se humilem intus et extra, ait. Neque ambulavi. (AUG.) Non fui superbus, nolui quasi in mirabilibus, etc., usque ad: Quanto major es, humilia te in omnibus.

  VERS. 2.-- Si non humiliter sentiebam. (ID.) Nutritus in lacte (quod est Verbum caro factum ut sic crescerem ad panem angelorum, ad Verbum quod apud Deum, sed non.

Exaltavi, ut haeretici. Qui si utcunque aliquid coeperint, vel visi sunt capere, inde superbiunt; et cum adhuc teneri super matrem sint, et portentur manibus, ut crescant, qui portati fuerunt in utero 113.1050B| ut nascerentur: a lacte ante tempus separantur, unde exstinguntur.

Ita retributio. (ID.) Obstringit se maledicto, etc., usque ad sic revelabit Deus quod aliter sapit, quia superbis resistit, humilibus dat gratiam.

  Sicut ablactatus est. Sicut enim quinque tempora narrantur, etc., usque ad quia Deus erat homo; sed non mutatus in hominem.

  VERS. 3.-- Speret Israel. (CASS.) Secunda pars, ubi concludit suo exemplo caeteros monens.

PSALMUS CXXXI.

VERS. 1.-- Canticum graduum. (ID.) In tredecimo gradu jam humilis et mansuetus, etc., usque ad unde in Isaia: Super quem requiescet Spiritus meus, 113.1050C| nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos?

Memento, Domine, David et omnis. (ID.) Primo ostendens votum aedificandi domum, precatur ut impleat. Secundo, ostendit domum aedificatam, ibi, Ecce audi. Tertio, dicit promissiones Dei factas aedificatae Sion, ibi, Juravit Dominus. Volens ergo aedificare domum Domino, ait in persona totius Christi capitis: O Domine, etc. David. (AUG.) Ad litteram, mansuetus, ut Sauli malum pro malo non redderet.

  Sicut juravit et votum vovit. Id est, ut impleat quod promisit: nemo praesumat viribus suis reddere quod vovit. Vovit autem Ecclesia in mansuetudine, ut sit domus Dei, quo nihil gratius potest Deo offerri. Domus autem est, si sua non quaerit, sed de 113.1050D| communi gaudet: de propriis fiunt mala, unde ait: Si introiero. Sciebat se proprio impediri, ne fiat locus Dei.

  VERS. 3.-- Si introiero usque donec inveniam locum Domino. Littera suspenditur, et est aposiopesis, ac si diceret: Si hoc vel illud fecero, nunquam de caetero mihi credatur. Quasi juravit David Domino: Si introiero in tabernaculum domus meae, etc. (CASS.) Vel ex persona Christi ab illo loco: Si introiero in tabernaculum domus meae, scilicet, coelestis habitationis. Tabernaculum est coelestis habitatio. Si ascendero, etc., ad dexteram Patris, ubi lectus, id est requies et finis laborum.

  VERS. 4.-- Sumnum, requies mortis triduanae, 113.1051A| Deinde aliis verbis idem repetit. Et palpebris meis dormitationem. Et requiem temporibus meis donec Ecclesia sancta praedicatione sit fundata. Aposiopesis est quasi, non amplius credatur mihi.

  Et palpebris. (AUG.) Est qui non dormit, sed dormitat: modo retrahitur a terrenis, modo illo revolvitur, crebro inclinat caput.

VERS. 5.-- Et requiem. A requie temporum somnus venit ad oculos quia dormituris tempora incipiunt. Cum ergo incipit delectare ad peccatum aliquid temporale, gravantur tempora, sed ne des te illi delectationi, et somnus non venit ad oculos, ista cogitatione, si quasi confricans frontem excutis somnum.

  Inveniam: (ID.) dicit, quia diu quaesivit.

  113.1051B| Locum Domino: in se quaerebat, qui super humilem et quietum requiescit. Locus autem Dei est, si suas deserit res; vel saltem, si se non amat, sed Deum.

  Tabernaculum. (ID.) Adhuc gemimus. In domo laudabimus, quia gemitus est peregrinantium; laudatio jam in patria commorantium. Deo Jacob. Dicit solvisse, sicut supra dixit promisisse.

  VERS. 6.-- Ecce audivimus. (CASS. Secunda pars ubi ostenditur aedificata domus, et ubi et precatur qui exaltentur, et ne Judaei sint penitus alieni. Eam in Ephrata, (AUG.) vel eam, etc., usque ad ubi erant vepres idololatriae.

  (CASS.) Ecce audi, scilicet Dominum nasciturum in Ephrata Bethlehem, ubi natus est Dominus: auditum 113.1051C| est nasci in Bethlehem, sed propter fidem gentium in campis sylvae compertus est.

VERS. 7.-- Introibimus. (AUG.) Nos quoque perseverando in militia nostra tamen introivimus (vel introibimus) in tabernaculum ejus, Dei Jacob: ad hanc domum pertinet, qui aliis tanquam vivis lapidibus charitate compaginatus est. Intrat ergo qui diligit, et qui intrat, domus Dei efficitur. In loco. Domus Dei est, ubi debet adorari: praeter quam non audit Deus ad vitam aeternam. Ille ad domum pertinet, qui est charitate compaginatus aliis. Vel locus in quo stant pedes domus Domini, Christus est, in quo perseverant.

  VERS. 8.-- Surge. (ID.) Et dicitur, qui dicit, Dormivi conturbatus: Surge a morte, in requiem 113.1051D| tuam, ut jam non conturberis, quia mors ultra non dominabitur.

VERS. 9.-- Sacerdotes. (ID.) Accipit eosdem sacerdotes et sanctos, scilicet omnes fideles. Vel, per sacerdotes, significat praelatos Ecclesiae; per sanctos, subjectos fideles. Arcam ergo, quam surgere precatus erat, per partes Ecclesiae distinguit.

  Sacerdotes, ut in Veteri Testamento sacerdotes diversis ornamentis, ita evangelici sacerdotes diversis virtutibus adornantur: haec sunt ornamenta, quae Deus exigit. Quae enim legales pontifices in vestibus gestabant, illa evangelici sacerdotes in cordibus habere debent.

  VERS. 10.-- Propter David servum. (CASS.) Memento: 113.1052A| Et bene dico propter David, quia juravit Dominus David.

  Propter: deinde ex persona ipsius David rogantis Deum Patrem.

  (AUG.) Quia enim Christus a Judaeis faciem avertit ad gentes, rogatur Pater propter reliquias, ut salvae fiant, quod in apostolis et in aliis multis impletum est. Et ait: propter David, ac si diceret: Mei etiam memento, ut propter me Judaeos funditus non repellas.

VERS. 11.-- Juravit. (CASS.) Tertia pars, ubi dicit promissiones Dei factas aedificatae Sion, id est Ecclesiae. Et loquitur David in sua vel in totius Christi persona. Et non frustrabitur (alias) non poenitebit. (AUG.) Poeniteri dicitur Deus, etc., usque ad in 113.1052B| enim facis quia erraveras: ille facit, et liberat. De fructu ventris tui. Poterat dicere ex fructu femoris tui, etc., usque ad quia quos David temporaliter rexit, Christus spiritualiter.

  VERS. 12.-- Si custodierint. (ID.) Meritum videntur facere, etc., usque ad hoc non mutatur. Et filii eorum. (CASS.) Si custodierint testamentum. Sedebunt super sedem tuam, id est, participes erunt tuae beatitudinis: Ut sicut es regiae potestatis, ita et ipsi, pro modo suo, et hoc, Usque in saeculum saeculi, id est in aeternum.

  VERS. 14.-- Haec requies mea. (ID.) Sic amat nos Deus, ut dicat se requiescere, si nos requiescimus in illo.

VERS. 15.-- Viduam. (ID.) Vidua est anima, 113.1052C| quae se intelligit desertam omni auxilio, nisi solius Dei. Panibus. Deus est panis, qui in carne se lac fecit.

VERS. 16.-- Sacerdotes ejus. Vel distinguendum inter sacerdotes et sanctos, sicut supra. Et est, Sacerdotes ejus, id est, praelatos, Induam salutari, id est Christo, id est, ut honesti sint ad docendum. Et sancti, id est subditi. Exsultatione exsultabunt de Christo.

  Exsultatione exsultabunt. (ID.) Quia induti sunt salutari, etc., usque ad qui habitat in eo, ergo, secure exaltavit.

  VERS. 17.-- Cornu David, paravi lucernam Christo. (ID.) Ecclesiae altitudo spiritualis, etc., usque ad ante Christi mortem et resurrectionem.

  113.1052D| VERS. 18.-- Induam confusione, etc. (CASS.) Hoc faciet Filius, cui omne judicium datum. Sed nota Patrem, qui hic loquitur, facere quod Filius facit.

PSALMUS CXXXII.

VERS. 1.-- Canticum graduum. (ID.) Quartus decimus gradus: Charitas quae facit fratres habitare in unum, unde benedictio et vita. Ecce quam bonum. Et est hic psalmus atomus, etc., usque ad hic ergo vir justus de cohabitatione fratrum exsultans ait: Ecce quam. Ecce quam. (AUG.) Iste versus toto orbe notissimus, ut tuba Spiritus Sancti divisos congregavit: monasteria plurima peperit. (CASS.) Ecce. Quasi plus ostensione, quam lingua explicetur. Habitare in 113.1053A| unum. (AUG.) Hoc de omnibus Christianis, sed proprie convenit monasteriis, a quibus tamen ad caeteros benedictio descendit, ut etiam illis fratribus de Judaea, de quibus dicitur. Erat illis cor unum, et anima una.

VERS. 2.-- Sicut unguentum. (THEOD.) Oleum sacerdotale, etc., usque ad perfectae virtutis odorem perficit. Barbam. (AUG.) Ecce determinatio, id est in apostolos et alios primitivos sanctos, qui primo fide certaverunt, sed vinci non potuerunt, quia jam caput passum praecesserunt. Aaron. Sacerdos, qui se ipsum obtulit, etc., usque ad sed vinci non potuerunt. Ab illis. In oram. (CASS.) Vel per oram, quae est finis vestis, etc., usque ad subditos usque concordiae utilitas pervenit.

VERS. 3.-- Sicut ros. (ID.) Ros tenuis aqua, unde terra germinat, et significat gratiam, qua peccatores convertuntur. Hermon. (AUG.) ad litteram mons trans Jordanem, etc., usque ad caeteri assumuntur, qui in unum corde sunt.

PSALMUS CXXXIII.

VERS. 1.-- Canticum graduum. (CASS.) Quintus decimus gradus: Charitas saeculi. Et est hic tertius psalmus de charitate Dei, de qua hic agit, sicut supra de charitate proximi. Non quod alia gratia sit qua diligitur Deus, et alia qua proximus. Sed quia diversos actus habet gratia, et diversa diliguntur ea. Monet ergo ad diligendum Deum. Primo, invitat pluraliter benedicere Deum; secundo, optat benedici, ibi, Benedicat.

  Ecce, demonstrantis est. Et quibus faciat hanc demonstrationem, determinat, vos servi Domini.

Statis. Servorum est, non sedere in domo domini. Vel, de eisdem intelligitur: Et per domum, intelligitur Ecclesia, per atria, latitudo charitatis. In charitate enim, quae extenditur usque ad inimicos, latitudo est, in odio angustia. Quasi diceret, vos benedicite, qui statis, id est perseveratis, In domo Domini, id est in Ecclesiis; et qui statis, In atriis domus Dei nostri, id est in latitudine charitatis, ubi nullus angustiatur.

VERS. 2.-- Extollite manus vestras. Sicut Moyses manus suas levavit pugnante populo Israel contra Amalec, Extollite dico, in sancta: ut intentione aeternum bonum operemini, aliter enim non valet.

  113.1053D| Benedicat te Dominus. Secunda pars, ubi optat benedici fideles. Quasi diceret, benedicite, et ut hoc possitis, Benedicat te Dominus, benedictione quae est ex Sion. Qui potest, quia ipse est, qui fecit coelum et terram. (CASS.) Benedicat. Supra hortatur plures benedicere Deum, ipse vero unum benedicit tantum, quia, etsi plures sint, tamen in unum sunt, et unitati convenit benedictio. Unde unus in piscina sanabatur, qui prior descendebat. Esto ergo in uno, et ad te perveniet benedictio.

PSALMUS CXXXIV.

VERS. 1.-- Alleluia. (CASS.) Post gradus, qui ducunt ad aeternitatem componitur alleluia, ut Ecclesia fruatur laudibus Dei cui tale munus paratum est. 113.1054A| Laudate. Primo demonstrativa oratione monet, etc., usque ad qui et quare laudare debeant subdit: Laudate, servi.

  VERS. 3.-- Laudate Dominum, etc. (AUG.) Si omnia laudantur, quia bona, etc., usque ad in quibus totum semen Israel intelligitur, tota Ecclesia cogitatur.

  Psallite nomini ejus, id est, laudate eum, eo quod id fecit, quod res sui nominis exigit, cum se incarnatum dedit hominibus gustari.

  VERS. 4.-- Jacob. (ID.) Luctator interpretatur, et significat illos qui contra spirituales nequitias luctantur. Israel in possessionem. Ad litteram. Caeteras gentes sub angelis custodiendas Dominus posuit: Jacob sibi elegit, quem ut agrum coleret, seminaret, possideret, servaret.

  113.1054B| VERS. 6.-- Omnia quaecunque. (ID.) Quasi diceret: Magnus est in essentia, magnus in operibus, etc., usque ad sed spiritus hominis ignoratur, unde ecce dicitur.

  VERS. 7.-- Qui producit ventos de thesauris suis. Qui percussit primogenita. (ID.) Fides unde incipimus, qua viva proficit homo in melius, Aegyptus afflictio: quicunque ergo affligit Ecclesiam, et scandala facit, etsi Christianus dicitur, perdit fidem.

  Ab extremo. Sive ab imo terrae, sive a circumdatione finium terrae. Fulgura et pluviam. Fulgur terrorem, pluvia gaudium facit. Qui ergo terruit fulgure, reficit pluvia.

  VERS. 8.-- Qui percussit. (ID.) Hoc in hominibus fecit propter poculum suum. Si dixit quae amares, 113.1054C| audi et quae timeas. Ab homine usque ad pecus. (CASS.) Hoc saepe repetit, etc., usque ad quae destruit in prudentibus et idiotis.

  VERS. 10.-- Reges fortes. (ID.) Mundi spiritus: qui sunt occisi, dum nequeunt in nobis quod volunt.

  VERS. 11.-- Sehon regem Amorrhaeorum, etc. Hoc sub Moyse factum: de hoc in libro Numeri legitur, quod cum prohiberent filios Israel per fines suos transire, percussi sunt ab eo, et possedit populus Israel terram eorum.

  Chanaan. (ID.) Humiliatio, mala, scilicet, quando ab honore sancti decidunt.

VERS. 12.-- Et dedit terram eorum haereditatem. (ID.) Id est, coelestem beatitudinem, quam 113.1054D| daemones per superbiam deseruerunt, dedit fidelibus. Haec est vera terra promissionis, quae verius dicitur haereditas, quae in pace est, quam illa actualis, quam saepe amiserunt filii Israel. Haereditatem Israel. (AUG.) Haereditas, sunt gentes Israel, fidelis scilicet populi, quem pascunt tribulatione, docentes patientiam, vel quas Israel excolit conformando sibi.

  VERS. 13.-- In generationem et generationem. (ID.) Generatio una est, qua renascimur per baptismum, altera qua resurgemus: non est oblitus Deus in hac vocare, in illa coronare.

  VERS. 14.-- Quia judicabit. (CASS.) Causa laudis, quia vidit Dominus populum cui tot fecit, prophetas 113.1055A| misit, post et Filium. Sed quia duri fuerunt, judicabit eos in futuro, et in servis, id est, fidelibus, consolabitur, cum praemia aeterna restituet. Ecce gradatio laudis ad judicium perducta est. (AUG.) Vel, ita. Ideo de praesenti, etc., usque ad videant, et qui vident, caeci fiant.

VERS. 15.-- Simulacra. (CASS.) Secunda pars: postquam laudibus se Dei explevit, idolorum cultores irridendo redarguit, quia perfecta laus veritatis est destruere falsitatem, supra fuerunt eadem dicta, sed repetita verecundiam augent.

  VERS. 16.-- Os habent et non loquentur. (AUG.) Illa exteriora artifex potuit facere; sed non spiritum dare, nec auditum auribus, nec lucem oculis, nec vocem ori.

  113.1055B| VERS. 18.-- Similes illis fiant. (ID.) Haec scientes irrident idola, etc., usque ad nec sentiunt bonum odorem Christi.

  VERS. 19.-- Domus Israel benedicite. (CASS.) Haec est tertia pars, ubi post irrisa idola, laudes Dei celebrare monet omnes ordines: quasi dicat: Cultores idolorum similes illis fiant. Sed vos, qui estis domus Israel. Domus Aaron benedicite. (AUG.) Praepositi sunt domus Aaron: ministri, domus Levi, populi omnes qui timent; omnes generaliter sunt domus Israel, omnes una voce dicamus: Benedictus.

  VERS. 21.-- Benedictus Dominus. (ID.) Vel juxta interpretationem nominum, etc., usque ad ubi videbimus eum in aeterna pace.

PSALMUS CXXXV.

VERS. 1.-- Alleluia. (AUG.) Psalmus iste laudem Dei continet, ubi etsi multa in laude Dei dicantur, maxime tamen hic misericordia Dei commendatur. (CASS.) Diversa initia versuum, etc., usque ad ita praesto est divina praesentia si pure cantatur. Confitemini Domino. (ID.) Primo, magnificentiam Dei et totius orbis conditionem exponit. Secundo dicit quae in Aegypto et gente Judaeorum fecit in figuram nostri, ibi, Qui percussit. Tertio, agit de Christianis, ibi, et dedit terram eorum haereditatem. Confitemini Domino. (AUG.) Modo laudemus, etc., usque ad per misericordiam beatitudo aeterna est.

VERS. 2.-- Confitemini Deo deorum. Deos dicit homines, ad quos sermo Dei factus est in alio psalmo, ubi ait, Ego dixi, Dii estis et filii Excelsi, 113.1055D| etc. Et non ideo dicuntur dii, quod omnes sint boni: si enim omnes boni essent, non diceret in eodem psalmo: in medio autem deos dijudicat, id est discernit, de quibus etiam subdit: Confitemini Domino dominorum.

  VERS. 3.-- Qui facit mirabilia. (ID.) Sicut in fine ubique ponitur, etc., usque ad ideo confitemini, quoniam in aeternum misericordia ejus.

  VERS. 4.-- Mirabilia magna solus. (ID.) Quia et quaedam per homines vel angelos facit, et quaedam magna ipse solus, quae et prius exsequitur.

  VERS. 5.-- Qui fecit coelos. (ID.) Universam ergo creaturam per se fecit, etc., usque ad unde, Omnia in sapientia fecisti, Deus.

113.1056A| Vel typice, Coelos in intellectu, id est spirituales sanctos, qui non modo credere, sed intelligere divina dedit. Simplices autem qui solam fidem firmam tenent, quasi infra coelos, terra dicuntur, qui quia in baptismo, quem acceperunt, quasi super aquas firma fide consistunt, quasi super aquas terram firmavit.

  VERS. 6.-- Terram super aquas. (ID.) Sed quo terra gravior ab aquis levioribus portatur, etc., usque ad sic Dominus super puteum sedit, id est juxta.

VERS. 7.-- Qui fecit luminaria magna. (ID.) id est dona gratiarum fidelibus suis contulit.

  VERS. 9.-- Lunam et stellas in potestatem noctis. (CASS.) Aliter etiam dici potest mystice, etc., usque 113.1056B| ad ut per haec quaeque minores luceant.

  VERS. 10.-- Qui percussit Aegyptum. (ID.) Secunda pars, ubi dicit, quae in Aegypto fecit et gente Judaeorum sub figura nostri. Jam incipit, quae per homines, vel per angelos fecit. Cum primogenitis eorum. Primogenita Aegypti percussit, etc., usque ad sed Deus a se excludit.

  VERS. 12.-- In manu potenti. (ID.) Manus Dei invincibilis actio, quae a brachio venit, id est ab omni potentia singulari.

  VERS. 13.-- Divisit mare Rubrum in divisiones. (ID.) Ad litteram in divisiones duodecim pro numero tribuum, ut singulae tribus suas vias eundi haberent; typice, sic per vias varias ad Deum de mundo transitur. Per mare Rubrum saeculum accipitur.

  113.1056C| VERS. 15.-- Et excussit Pharaonem. (ID.) Diabolum, cum ministris excussit, ut pulverem, qui celeriter excutitur. In hac celeritate, et virtus Dei ostenditur, et illae terrenae sordes indicantur, quas solemus excutere. Pharaonem. (ID.) Congrue per Pharaonem diabolus intelligitur: Pharao masculos necat, feminas servat; ita diabolus virtutes praefocat, concupiscentiam nutrit.

VERS. 21.-- Et dedit terram eorum haereditatem. (CASS.) Tertia pars, ubi descendit ad Christianos, exponens beneficia eis data, ut sic unum auctorem omnium scias.

VERS. 22.-- Israel servo suo. Accipit per Israel servum, Christum, etc., usque ad nullum dedit pretium 113.1056D| Aegyptiis.

  VERS. 25.-- Dat escam. (THEOD.) A singulari Providentia, etc., usque ad in Evangeliis inquit: Respicite volatilia coeli, quae neque serunt, neque congregant in horrea, et Pater vester coelestis pascit illa. Omni carni. (AUG.) Omni generi hominum, Israel et gentium, non sicut manna soli Judaeo.

PSALMUS CXXXVI.

Psalmus David. (CASS.) Tertius psalmus de lamentatione Jerusalem, etc, usque ad hic autem de captivitate facta a Nabuchodonosor. (AUG.) Duae civitates sunt permistae corpore, etc., usque ad qui mente et desiderio sunt cives Jerusalem.

VERS. 1.-- Super flumina. (CASS.) Primo, captivandos 113.1057A| longe post, etc., usque ad incipit desiderio patriae, dicens: Super flumina, etc. Dum recordaremur, (AUG.) In hostili terra dulcis recordatio patriae, etc., usque ad utrumque de Babylonia est.

VERS. 2.-- In salicibus. (ID.) Quae rigantur fluminibus Babylonis, etc., usque ad sed differendo suspendimus. (CASS.) Vis doloris exaggeratur, quando delectatio, qua se solebant consolari, suspenditur.

  Quia illic interrogaverunt nos. (BASIL.) Et hinc haud parum emolumenti coeperunt, etc., usque ad ut et cantica nostra audire voluerint.

VERS. 3.-- Verba cantionum. (AUG.) Vel, canticorum, ut quid prodest Christus? vel, quae est alia vita? Sed, hic qui pleni sunt malis, non debemus 113.1057B| percutere organum, ut sonet, sed suspendere. (ID.) Diabolus astute quaerit ut irrideat, etc., usque ad et constrinxit se juramento, dicens: Si oblitus fuero, etc.

VERS. 4.-- Quomodo cantabimus. (ID.) Cavendum est, ne quis timens talibus displicere, affectet amicitias eorum, et incipiat delectari in Babylonia.

VERS. 5.-- Dextera mea. (ID.) Quidquid facis pro aeternis, dextera operatur; si et alio intenderis, sinistra se immiscuit; et in ea delectatus quasi in dextera perdis aeterna.

  VERS. 6.-- Adhaereat. (CASS.) Mutus fiam in laudibus Dei, quod est consolatio fletus et miseriarum. Lingua mea. (AUG.) Canticum Jerusalem, lingua nostra, canticum saeculi, lingua barbara. Mutus est 113.1057C| Deo, qui oblitus est Jerusalem.

  VERS. 7.-- Memor esto. (CASS.) Secunda pars, ubi contra hostes ad Deum fit conversio. Memor esto, in die sequestrationis, ut puniantur. Filiorum Edom. (AUG.) Filii Edom, id est Ideumaei, impedimento fuerunt reaedificantibus Jerusalem; vel, in destructione conjuncti Babylonis, unde dicit, Filia Babylonis misera. Edom moraliter est carnalitas, quae ad illicitos motus nos seducit. Edom. (ID.) Esau omnes carnales; Jacob spirituales; major carnalis homo, minor spiritualis, quia prius quidem animale, postea quod spirituale. Omnes carnales inimici sunt spiritualibus, unde ait: Memor esto, libera nos ab illis. Exinanite. (CASS.) A similitudine 113.1057D| cisternae, unde si aqua hauritur, ad fundamentum pervenitur. Sed quid prodest et vitam talibus tollere, quibus in fundamento (qui est Christus) vita aeterna est? dum putant nocere mali, coronas dant.

  VERS. 8.-- Filia. (AUG.) Per successionem facta est filia Babylonis civitas malorum, sicut Ecclesia; Jerusalem scilicet, civitas bonorum per successionem filia Sion. (CASS.) Filia Babylonis moraliter. Caro est, quae confusionem, etc., usque ad allidunt ad petram Christum, ut confracti dispereant.

  VERS. 9.-- Beatus qui tenebit. (AUG.) Quam retributionem? ut Babylonia natos in mundo, dum parvi sunt, parentum et saeculi suffocat erroribus: ita qui jam juvenes, data agnitione Dei, parvulos Babylonis 113.1058A| elidunt, id est nascentes cupiditates, antequam robur accipiant, sic facilius vincuntur, sed et majores ad petram occidendae sunt.

PSALMUS CXXXVII.

VERS. 1.-- Psalmus ipsi David. (CASS.) Captivus, qui fleverat, quasi reaedificata Jerusalem et templo, et quasi concivis illi parti Jerusalem, quae non fuit captiva, id est, angelis, exsultat et laudat primo beneficia sibi data. Ex persona igitur Ecclesiae, quae in superioribus est spe, exspectans ibi esse in re, ait, confitebor.

Confitebor tibi, Domine. Primo, commendat beneficia sibi data: secundo, dicit quomodo haec ad omnes dilatentur, ibi, Confiteantur tibi, Domine, etc. In conspectu. 113.1058B| (AUG.) In laudando propono mihi angelos, quibus aequari sicut nunc, ita post, dignitate exspecto. Hi autem in laude Dei nihil aliud proponunt, quam ipsum. In conspectu ergo angelorum, in ea puritate, qua te conspiciunt angeli, ut in te solo sibi acquiescant, ego Psallam tibi.

  VERS. 2.-- Super misericordia. (ID.) Universae viae Domini misericordia et veritas: Non sunt aliae viae, quibus ad nos venit, Non sunt aliae, quibus ad eum veniamus: has Deo reddamus, misericordiam in subveniendo, veritatem in judicando. Super omne nomen sanctum tuum. (CASS.) Vel super nomen sanctum tuum, cum nobis cultura tua innotuit.

  VERS. 3.-- In anima. Et quia in anima potest fieri carnalis multiplicatio, addit, virtutem quasi non 113.1058C| aliud in anima peto, nisi virtutem.

  VERS. 4.-- Confiteantur. (ID.) Secunda pars, ubi dicit quomodo haec bona ad omnes sint dilatanda. Quasi meo exemplo: Confiteantur, etc. Omnia verba oris tui. (AUG.) Quae modo ubique revelata sunt, et ad omnes gentes missa, etc., usque ad et ita vellere siccato, audierunt omnia verba, etc.

  VERS. 5.-- Magna est gloria. (ID.) Si humiles sunt, hoc amant et cantant, nam si se extulerint, timeant quod sequitur. Quoniam excelsus Dominus. Humilia respicit. (CASS.) Non est hic humana conditio, ubi humilis despicitur, superbus respicitur; sed Dominus humiles respicit.

  Alta a longe cognoscit. (AUG.) Non hoc agit superbus, etc., usque ad lugentes hunc incolatum, unde 113.1058D| subditur.

  VERS. 7.-- Si ambulavero in medio tribulationis. Aliter non vivificat, nisi in medio tribulationis, unde, Beati qui lugent, vae ridentibus.

  Super iram. (ID.) Hoc ipsum, quod irascuntur mihi, tua est in illos animadversio, id est punitio. Est enim eis irasci poena, non tantum culpa. Dum ergo hoc permittis, super omnes vindictae manum extendis.

  Dextera tua. Non habet Deus dexteram vel sinistram, sed dextera Dei dicitur felicitas aeterna, sinistra felicitas temporalis. Aliquando ergo non salvat in sinistra sanctos suos, sed semper salvat eos in dextera.

  113.1059A| VERS. 8.-- Retribuet. (AUG.) Quod ego non possum, etc., usque ad in quo princeps mundi peccatum non invenit, quare occideret.

PSALMUS CXXXVIII.

VERS. 1.-- In finem psalmus David. (CASS.) Psalmus profunditate mysteriorum plenus, etc., usque ad in prophetis velatus, in Evangelio manifestus. (AUG.) Loquitur totus Christus, tanquam unus et integer vir, etc., usque ad sicut duo in carne una. Domine, probasti me. (CASS.) Primo, de notitia Dei, etc., usque ad quarto, quomodo mali ei non noceant, ibi, Si occideris, Deus, etc. Domine, probasti. (AUG.) Jam in Jerusalem restitutus, etc., usque ad haec est persona totius humanae naturae revertentis.

113.1059B| VERS. 3.-- Intellexisti. (CASS.) Praescientia deitatis hic ostenditur, etc., usque ad quia homo assumptus divinae substantiae non potest aequari. De longe. (AUG.) Cum adhuc in peregrinatione sum, antequam ad patriam veniam, ut filio minori redeunti occurit pater, quia intellexit ejus cogitationes de longinquo, quia apud se dixerat egestare confectus: Surgam et ibo ad patrem meum.

  Semitam meam, scilicet malam, qua ivi, patrem deserens.

  Et funiculum. (Alias) limitem, quousque perveni: longe quidem ieram, sed tu ibi. Ut deprehensus fugitivus loquitur, sequente se vindicta Dei.

  VERS. 4.-- Et omnes vias meas: antequam irem eas, et permisisti me in labore ire, ut redirem si 113.1059C| nollem laborare, hoc fateor. Quia non est dolus in lingua mea: jam in tua gratia justificati.

VERS. 5.-- Novissima mea, quando porcos pavi, Antiqua, quando partem substantiae petii, hoc secundum parabolam. Sed mystice, Antiqua, quando per antiquum peccatum lapsi sumus: Novissima, poena, quando in hanc mortalitatem venimus, quae est ultima, si redire volumus alioquin restat aeterna. Formasti me, ad labores, ad quos omnes nati sumus. Posuisti. (Alias) Gravasti manum, vindicem, gravantem superbum salubriter, ut erigat humilem, in gravata manu.

VERS. 6.-- Mirabilis, et incomprehensibilis mihi. Facta est scientia. Non est mihi facile contemplari te, quem superbus reliqui, ut prius erat cum essem apud te, quando dixi, da mihi partem substantiae. 113.1059D| Ex me, id est ex peccato meo.

  Confortata est, (alias) invaluit. Et non potero attingere ex me. (AUG.) In Exodo legitur Dominum, etc., usque ad te non lateo, cujus limitem vides.

VERS. 7.-- Quo ibo a spiritu tuo? (CASS.) Secunda pars, ubi jam deliberat non esse ab eo fugiendum, sed ad eum, ab irato ad placatum, quod erit per ipsum, quo plenus est mundus: Spiritus enim Domini replet omnia. Quo a facie tua fugiam? vertit se hac et illac, quasi quaerens locum fugae.

VERS. 8.-- Si ascendero in coelum, tu illic es, etc. (AUG.) Si me extulero, invenio repressorem; si de justitia mea superbiero, Tu ibi es, cujus vere est justitia. Si descendero, peccando venero, Ad infernum, 113.1060A| vel in profundum, et nolens confiteri: dicam, quis me videt? Ades, ut vindices. Invenit consilium, sed sic potero fugere iratum.

VERS. 9.-- Si sumpsero pennas, duas alas charitatis, quas perdideram.

Pennas. (CASS.) Quae meae potestatis, id est efficaciam deitatis, qua corpus de sepulcro levavit. Has sumpsit diluculo, ante lucem, id est, tempore resurrectionis: et habitavit in extremis maris, hoc est, super saeculi amplissimum finem. Et habitavero in extremis. (AUG.) Mente, in fine saeculi, ut non saeculum amem, sed ejus finem, in quo sit mihi requies. Sed et ipse illuc ducit, unde subdit:

VERS. 10.-- Etenim illuc manus tua. Considerans autem longinquitatem viae, subdit:

113.1060B| VERS. 11.-- Et dixi, forsitan tenebrae conculcabunt, etc. Abundat iniquitas saeculi, qua pennae charitatis refrigescere possunt. Et quia in nocte desperavi transire mare, nox mihi facta est illuminatio: Venit mulier, sapientia Dei, quae drachmam, ubi est imago regis, id est hominem, perdiderat: accendit de se lucernam, quae de luto est, id est carnem, et nocte illuminata invenit drachmam.

Et dixi. (AUG.) Deliberavi.

Forsitan te. Tenebras dicit illam inferiorem partem rationalis creaturae, contrariam insistentem, scilicet iniquos homines vel carnem, unde timet: Et est, Tenebrae, id est inferior rationalis creatura sinistram tenens viam.

Conculcaverunt me. (ID.) Ita timebam, sed nox 113.1060C| facta est illuminatio, in deliciis meis, id est illis qui, prius nox, illuminati erunt in deliciis. Quia te. Peccatores.

VERS. 12.-- Non obscurabuntur, etc., et nox, a peccatoribus degentibus. Sicut dies, id est sancti de Judaeis. Sicut tenebrae ejus, ita et lumen, quia quatenus agnoscis, eatenus ignoscit. Sed unde hoc mihi? quia tu possedisti renes meos. Quia tenebrae. (AUG.) Qui non confitetur peccata, suas tenebrat tenebras; sed si confitetur, Deus illuminat. Sicut tenebrae ejus. Nostrae noctis, id est, humanae vitae miseriae, etc., usque ad quem lumen non extollit.

VERS. 13.-- Quia tu possedisti renes meos. (ID.) Unde haec differentia tibi? quia interior possessor 113.1060D| non solum cor, id est cogitationes tenet, sed et renes, id est delectationes: ut non delectet lux noctis, sed lux sapientiae suae.

  VERS. 14.-- Confitebor tibi. (CASS.) Tertia pars, ubi dicit, revolanti ad Deum, Deo illuminante, renes possidente, quanta est exsultatio et multiplicatio. Anima mea cognoscet nimis. (AUG.) Jam cognoscit anima mea valde: ante erat mira scientia tua ex me, nec poteram ad eam; sed modo possum, quia noctem illuminasti, renes possedisti, de utero suscepisti, id est, quia venit mihi gratia tua, et illuminavit me.

VERS. 15.-- Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto. (ID.) Os ab osse, non ab ore, etc., usque ad unde Apostolus: Quasi tristes, semper autem 113.1061A| gaudentes. (BASIL.) Iterum de praescientia Dei loquitur, aut omnia illius arcana esse dicit, aut aliud quod dicit, opificium videlicet et figurationem. Substantia mea in inferioribus terrae. (AUG.) In carne et tamen os non cedit malis hujus inferioris, etc., usque ad non ergo desperent.

VERS. 16.-- Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes, etc. (ID.) Qui hucusque locutus est ex persona corporis, hic jam loquitur ex persona capitis. Dies formabuntur. (Alias) Per diem errabunt. Dies hic manens adhuc erat Christus, etc., usque ad quia facti apostoli duces et pastores Ecclesiae. Quasi merito ego illos confortavi, etc., usque ad in promissione dictum est Abrahae: Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli et sicut arenam maris.

  113.1061B| VERS. 18.-- Adhuc sum tecum, etc. Sicut ante mortem, quod putaverunt se tulisse Judaei. Vel, adhuc, id est, ipsa morte, quod non videtur de mortuo. Vel, etsi resurrectio sit signum deitatis, tamen adhuc sum occultus pluribus, tecum, id est, ut tu.

  (AUG.) Adhuc sum tecum. Nondum cum ipsis per notitiam, quia nondum agnoscunt, quia non mox post resurrectionem Christum agnoverunt. Vel, toto hoc tempore tecum sum in occulto ad dexteram Patris, antequam reveletur in ea claritate qua venturus est.

VERS. 19.-- Si occideris, Deus, peccatores, etc. (CASS.) Quarta pars quomodo a malis non noceatur ei. (AUG.) Si occideris. Subdit quid interea patitur, 113.1061C| etc., usque ad in judicio dicet aperte: Amen dico vobis, non novi vos, discedite a me.

  VERS. 21.-- Nonne qui oderunt te, Domine. Quasi, Si occideris, Nonne qui oderunt te oderam? Illos, et ego occidam.

  (AUG.) Quasi haeretici non intelligentes, etc., usque ad quomodo ergo permistione eorum contaminor?

  Proba me, Domine. (ID.) Hucusque de haereticis et aliis eos sequentibus ab Ecclesia separatis, nunc etiam agit de malis, vel fictis sibi conjunctis, quos patitur Ecclesia, et gemit. Quasi haeretici se, et alios separant, etc., usque ad tu vero Deus, Proba me et scito.

PSALMUS CXXXIX.

113.1061D| VERS. 1.-- In finem Psalmus David. (ID.) Conquestio, gemitus, oratio corporis Christi inter malos constituti, nondum habentis in re, sed in spe bonum, ubi est plena exsultatio. Monet ut contra mala saeculi Deum oremus.

VERS. 2.-- Eripe me, Domine, ab homine. (CASS.) Prius proponit, qui hostes, quae mala movent, opponens eis preces. Secundo, dicit quod auxilium habeat contra mala, ibi, Dixi Domino: Tertio, quae sint mala inimicorum aperit, ibi, Caput. Ecclesia ergo inter malos laborans, clamat. A viro iniquo. (AUG.) Iniquus est qui nocet, unde cum dixisset, Ab homine malo, quasi exponens, subjunxit, A viro iniquo.

113.1062A| VERS. 3.-- Qui cogitaverunt. (CASS.) Qualiter mali persequuntur exsequitur, impugnant enim bonos tribus modis, scilicet linqua, manu et corde: et de corde praemittit, dicens, Qui cogitaverunt, quasi diceret, Eripe me a populo malorum. (AUG.) Qui etsi in labiis plerumque bona praetendant, tamen cogitaverunt iniquitatem in corde.

VERS. 4.-- Acuerunt. Qualiter in lingua persequuntur, ostendit.

Sicut serpentis. (ID.) In serpente est astutia et dolus nocendi: ideo et serpit, non habens pedes, ut non audiatur, cum venit; lenis est ejus tractus, sed non rectus: sic mali serpunt ad nocendum, sub levi tractu habentes occultum venenum, unde subdit, Venenum aspidum sub labiis eorum.

113.1062B| VERS. 5.-- Custodi me, Domine. (CASS.) De persecutione, quae fit manu, id est, opere, subdit. Custodi me, quia per multa fallit, quae nequit praecavere.

VERS. 6.-- Superbi. (AUG.) Hoc nomine breviter totum corpus diaboli explicavit: inde est quod et justos se dicunt et nolunt confiteri; omnis superbus etiam invidus est, sicut diabolus, qui invidit homini, quod perdidit. Et funes extenderunt in laqueum, etc. Unde Isaias: Vae his qui trahunt peccata sicut vestem longam, quia addunt peccata peccatis, etc., usque ad et mittatur in tenebras exteriores.

  VERS. 7.-- Dixi Domino. (ID.) Diapsalma. Secunda pars, quod auxilium contra mala, quasi dicat, tot modis mali impugnant, et quod est remedium inter 113.1062C| tot et tanta mala?

  Dixi Domino: Deus meus. Magna fiducia, etsi omnium Deus, proprie tamen eorum qui eo fruuntur.

  Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae. (ID.) Vox hominum et anima eorum, etc., usque ad non ut homines Domini, qui emunt saccello, tu sanguine.

  VERS. 8.-- Virtus salutis meae obumbrasti super caput meum. (ID.) Qui das vires salutis meae, etc., usque ad quantumcunque saeviat hostis.

  VERS. 9.-- Non tradas me, Domine, a desiderio. (ID.) Diabolus proponit lucrum, etc., usque ad nisi ex tuo desiderio.

VERS. 10.-- Caput circuitus. (CASS.) Diapsalma. Tertia pars, ubi dicit, quae sint mala inimicorum. 113.1062D| (AUG.) Quasi dicat, Me tegit umbra tua, etc., usque ad vel de assertione superantur. Labor labiorum ipsorum operiet eos. (CASS.) Id est, falsa et mendax assertio eorum, operiet eos, quia de sua falsa assertione superantur.

VERS. 11.-- Cadent super eos. (AUG.) Vel carbones ignis in terra, etc., usque ad unde Apostolus: Aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II.)

  VERS. 12.-- Vir linguosus. (ID.) Quisquis vult dirigi, etc., usque ad de exterioribus necessitas, non voluntas. Injustum, etc., in interitu. Quod non fit inopi, qui, si capitur malis, non tamen in interitum; flagellat Deus omnem filium quem recipit. Et licet 113.1063A| boni modo sint afflicti, tamen confitebuntur inter gravia, quod laudabilius: Et habitabunt, ideo nil timetur in mundo.

VERS. 14.-- Verumtamen. (CASS.) Conclusio psalmi ubi dicit quod si boni liberati sint, et de inimicis vindicati, non tamen sibi dant, sed Deo, unde, et habitabunt cum eo.

  Habitabunt cum vultu tuo. Quia Deum, sicut est, videbunt.

PSALMUS CXL.

VERS. 2.-- Dirigatur oratio. (CAS.) Oratio sit incensum, etc., usque ad qui in fine poenitet.

  Elevatio manuum mearum, etc. (AUG.) Hoc de capite omnes intelligant, etc., usque ad subdit ex voce corporis.

  113.1063B| VERS. 3.-- Pone, Domine, custodiam. Nota, quod et cordi et ori petit apponi custodiam: duplici munimine opus est, ut nec cogitatio iniqua sapiat, nec prava voluntas in fatua verba erumpat.

  Ostium. (AUG.) A similitudine illius qui circumstat ostium, ne intret, vel exeat, cui non licet.

VERS. 4.-- Non declines. (CASS.) Quasi: Ad hoc pone ostium ut non excusetur: quod summum vitium dominatur hominibus, unde tardius poenitent; unde in libro regum: Quasi peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae est nolle acquiescere (I Reg. XV).

  Ad excusandas excusationes. (ID.) Consuetudo impudentium, ut deprehensi, primum per aliqua falsa excusent, et inde convicti alia quaerunt, tempori 113.1063C| vel necessitati vitia imputantes, ne quando veritati cedant.

Non communicabo. (ID.) Vel, combinabor. Combinati dicuntur, quando duo simul ligantur, ut alter alterum impediat, ne sit fuga libera. Non combinabor ad similitudinem carnis. Cum electis. (AUG.) Electi sunt, qui se justificant, caeteros despiciunt, ut Pharisaeus (Luc. XVIII); et peccata defendunt quibusque modis. Cum talibus non vult iste combinari, id est sociari, ne impediatur ab eis.

VERS. 5.-- Corripiet me. (CASS.) Secunda pars, ubi fidelis iste jam e contra a justo correctus, spernit falsos laudatores, malis verbo et moribus profuturus, in quo et petit custodiri.

Oleum autem peccatoris, etc. (ID.) Dilectio simulata, 113.1063D| quae mentes a rigore veritatis emollit ad noxia.

  VERS. 6.-- Judices. (AUG.) Potentes, docti, qui de moribus judicant, etc., usque ad quem omnes colunt.

VERS. 7.-- Audient. (ID.) Aure obedientiae, non sicut Adam, etc., usque ad maledictioni proximos.

  Crassitudo terrae. (ID.) Sunt quae dam contemptibilia unde tamen terra accipit pinguedinem, etc., usque ad qui sunt ossa et firmamentum fidelium vel fidei.

  VERS. 8.-- Secus infernum. (ID.) Secus infernum dicit, non, in inferno: quia etsi communi sorte moriuntur, non tamen descendunt in infernum ut mali, sed vita aeterna datur illis. Quia ad te, Domine. 113.1064A| (CASS.) Dicta fragilitate hominis, ad divina remedia confugit.

  Ne auferas a bonis tuis, sed spes mea semper sit in te: et oculi mei semper ad te intendant. Non enim petit iste contra hoc quod sancti volunt, scilicet de saeculo eripi et esse cum Christo.

VERS. 9.-- Custodi me a laqueo. Per laqueos et scandala, totius mundi mala breviter notat. Laquei sunt blandi nexus, carnis desideria; sed dum per hos diabolus non proficit, nititur scandalis, quae per inquietos movet.

Vel aliter. Et dicit, statuentes laqueum, persecutores manifestos: operantes autem iniquitatem, consentientes illis dicit, qui timore persecutionis deficiunt. Et est: Ne auferas animam meam, sed 113.1064B| potius, Custodi me a laqueo persecutionis, quem statuerunt mihi. (AUG.) Hoc faciunt persecutores, qui escam vitae hujus quasi in muscipula ponunt. Si amat avis hanc escam, in muscipulam cadit: quia timore mortis persecutioni succumbit. Custodi me.

  A scandalis operantium iniquitatem. Id est, scandalo eorum qui, consentiendo illis, labuntur, et ita iniquitatem operantur. Quasi dicat: Custodi me a persecutoribus, qui terrent, et lapsis.

  VERS. 10.-- Cadent in retiaculo. Apta verba comparationi, cum istis non vult combinari.

  Cadent de vitio in vitium, sed

  Singulariter sum ego donec transeam. Singulariter, id est quia cum pessimis non ambulat. Singulariter. (AUG.) Idem quod dicit, etc., usque ad sic et alii antiqui.

  113.1064C| Transeam. Ut viator hujus mundi, qui nulla voluptate capitur.

PSALMUS CXLI.

VERS. 1.-- Intellectus David. (CASS.) Psalmus iste quintus est eorum qui nomine orationis intitulantur, ubi non alia dicuntur quam quae in aliis dicta sunt psalmis, sed eadem. (AUG.) Quia autem repetitione hujusmodi communi consulitur infirmitati, non supervacue iterantur, ut repetita melius memoriae commendentur; unde scriptum est in Proverbiis: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XII), quia sapiens, quae audierit, cogitat; retractando ruminat; vir autem stultus glutit illum, 113.1064D| id est non cogitat, oblivioni dat; et haec sunt illa munda animalia in lege quae ruminant; ista immunda. David fugiens Saulem in spelunca latuit, de quo tamen hic non agitur, sed de significato. David enim significat Christum. Spelunca vero carnem, vel saeculum, vel sepulcrum. David ergo, Christus, cum membris in saeculo, vel Christus in carne, vel in sepulcro.

  VERS. 2.-- Voce mea ad Dominum clamavi. Primo ponitur oratio contra mala, secundo agit de fine malorum, ibi: Clamavi ad te, Domine. Monet ergo nos orare. Et in persona totius Christi, quasi de spelunca ad Deum clamantis, ait: Deprecatus sum. (AUG.) Quod dicit clamavi, exponit, deprecatus sum. Quasi dicat: Clamor 113.1065A| meus deprecatio est, non murmur, non blasphemia.

  VERS. 3.-- In conspectu ejus. (AUG.) Dominus redditurus est, in occulto ora; unde in Evangelio: Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum qui videt in abscondito, etc. (Matth. VI.)

VERS. 4.-- Et tu cognovisti. (ID.) Hoc addit, ne audientes, defecit spiritus meus, putarent eum dejectum. Ac si diceret: Si illi putant me dejectum, quia spiritus meus defecit, tu me stantem vides, cujus Spiritus me vivificat.

  Semitas. Justitiae, quas illi non vident.

  In via. Multae viae, quia multa praecepta: una via, quia omnia ad unum, id est charitatem, rediguntur.

  113.1065B| AUG.) In via, secundum votum eorum; juxta viam, secundum veritatem. Christus enim est via, qui non sinit eos laqueum ponere in via, ut non sit nobis quo eamus; sinit tamen ponere juxta viam, ne a via declinemus.

VERS. 5.-- Considerabam ad dexteram. (AUG.) Quam mali non videbant; et hoc est, et non erat qui cognosceret. (CASS.) Cum enim pateris omnia, quis novit quid attendas? (AUG.) Qui in dexteram attendit, videt; qui in sinistram, excaecatur. Vel, apostoli non stabant ad dexteram, quia carnali timore dispersi sunt, sed ego perstiti.

Periit fuga. Tam corporis quam mentis. Et non est qui requirat. (CAS.) Quia nulla est consolatio, sed solus ad passionem relictus est. Periit fuga. 113.1065C| (AUG.) Circumclusum se dicit. Periit fuga, quia non fugit animo, corpore licet aliquando. Circumclusus non fugit corpore, quia non potest. Fortis non fugit mente, quia non vult. Periit fuga concluso vel forti; fuga quidem, unde dicitur in Evangelio: Videt lupum venientem et fugit (Joan. X). Ubi Dominus mercenarium vituperat. Sed alia est fuga corporis, quam Dominus permittit dicens: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X).

  Et non est qui requirat animam. Quaeritur anima aut a persecutoribus, aut a dilectoribus. Sic fuga perit duobus modis, et a capto et a forti.

VERS. 6.-- Clamavi. (CAS.) Secunda pars ubi agit de fine malorum. Spes mea. Quia te ex omnibus eligo. Portio. Humiliter dicit et communiter portionem 113.1065D| sibi esse in terra viventium, cum tota sit sua. Hoc patet ex hoc quod latroni dixit: Hodie mecum eris in paradiso: qui est terra viventium aeternaliter.

VERS. 7.-- A persequentibus me. Diabolus enim per vasa sua, id est per filios diffidentiae, agit persecutionem corporis, ut intus fiat cordis ruina.

VERS. 8.-- Educ de custodia, etc. (AUG.) Ex persona Ecclesiae loquens, exponit unde liberandus. Alias de carcere. Quia in corruptione (quae est poena corporis) angustiatur: post quas angustias in domo Dei tota vita erit confessio, id est laus Dei; modo impedit carcer confiteri. Hic carcer vel spelunca mundus potest dici, ubi omnia vana: unde rogat 113.1066A| educi animam, quae inde multa patitur, etc., usque ad sed corruptio ejus, et tentatio, carcer est.

PSALMUS CXLII.

Psalmus David. Psalmus iste septimus poenitentialum, qui ideo sunt septem, ut eodem numero quo peccavimus, peccata diluamus. (CAS.) Sicut enim in hebdomada mundi hujus peccamus, ita hoc numero psalmorum remedium poenitentiae peccatis opponitur. In quibus psalmis talis est forma, quia a lacrymis incipitur, et in gaudio finis est, ne quis de venia desperet. (AUG.) Sicut Absalom David, sic Judas Christum, falsi fratres corpus ejus; vel illiciti motus et operatio.

VERS. 1.-- Domine, exaudi, etc. (CAS.) Primo 113.1066B| captat exordium; secundo narrat mala sua, et quid contra egerit, ibi, quia persecutus est; tertio ponitur deprecatio causis confirmata, ibi, velociter exaudi; quarto ponitur laeta conclusio, ibi, spiritus tuus. Monet ad poenitentiam, et orationem, ad orandum. In persona totius Christi dicit: O Domine, etc. In veritate tua. (CAS.) Non est hoc contra humilitatem, quae petebat audiri: sed veritas et justitia Dei est, ne cum rogante disceptet, ne eum qui se damnat judicet; unde subditur: et non intres, non petivit justitiam judicii. (AUG., CAS.) In veritate tua, in tua justitia. Vel justitiam et veritatem dicit, quae parcit poenitentibus, et se damnantes absolvit, et accipit pro eodem veritatem et justitiam. Et est, in veritate tua, et tua justitia, id est secundum justitiam et 113.1066C| veritatem quam poenitentibus et se accusantibus indulges.

VERS. 2.-- Et non intres in judicium. (AUG.) Intrant in judicium cum Domino, qui suam justitiam constituunt, quod non iste humilis; unde propheta: Quid vultis mecum in judicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus. Cum servo tuo. Indignum est cum servo, ne dicam cum amico: et si tu dicis amicum, ego servum, fugitivus redeo, pacem quaero, non sum dignus vocari filius tuus.

  VERS. 3.-- Quia persecutis. (CAS.) Secunda pars, ubi est narratio malorum quae patitur, et quid contra egerit.

VERS. 6.-- Memor fui. (AUG.) Hoc dicunt membra, etc., usque ad sed non esse coepisti. Meditatus 113.1066D| sum. Quia utique omnia bona sunt, in quo percipit, quia quidquid in se boni est, a Deo est. In factis manuum. Ac si dicat: Quaesivi in opere artificem, et in conditis omnibus conditorem: creatura tua facta est mihi spectaculum.

Memor fui dierum. (CAS.) Recolens iste quod fecit coelum et terram, et quod benefecit antiquis, obliviscitur miseriarum mundi. Et ex his quae Deus fecit se consolatur.

VERS. 7.-- Velociter. (CAS.) Tertia pars, ubi ponitur deprecatio causis confirmata. Defecit spiritus. (AUG.) Impleat me tuus Spiritus, quia defecit meus: jam sum pauper spiritu. In quo enim vivit spiritus suus, ille superbus est spiritu suo, et extollitur 113.1067A| contra Deum. Unde alibi: Auferes spiritum eorum, et deficient (Psal. CIII). In lacum. Ille descendit in profundum, quia etiam perdit confessionem, ut qui proponit sibi licentiam peccandi sine spe veniae, habenis iniquitatis effusis. Talis non audit Deum dicentem: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Zach. I).

  VERS. 8.-- Mane. (CAS.) Post noctem peccatorum. (AUG.) Mane est, cum peccata laxantur. Notam fac mihi viam. Hoc fecit Deus, etc., usque ad perveniemus ad lumen purum, ad Verbum in principio apud Deum. Animam. (CAS). Ut vas ad fontem attuli: imple ergo.

  VERS. 10.-- Spiritus tuus bonus. (CAS.) Quarta pars, ubi est laeta conclusio. Propter nomen tuum, 113.1067B| Domine, vivificabis me in aequitate tua. Gratia Dei hic commendatur: quia non ex meritis, sed ex nomine, quod est Jesus, se vivificatum dicit, sed cum hoc gratia aequitatis miseretur, quia licet Deus omnia gratis faciat, justitiae tamen ejus est supplices justificare, quos daemones videt impetere.

PSALMUS CXLIII.

VERS. 1.-- Psalmus David ad Goliam. (CAS.) David, Christus totus, etc., usque ad et sic caput ejus gladio suo inciditur.--David Goliam, Christus occidit diabolum, etc., usque ad unde spiritualiter sequens psalmus, laudatio intitulatur.

  Benedictus. (CAS.) Triumphalis psalmus, etc., usque ad precans per eum liberari, ibi, Deus canticum.

  113.1067C| Qui docet manus meas. (AUG.) Id est qui per Spiritum sanctum, etc., usque ad quod sequitur. Misericordia mea. (CAS.) Quia prolixum est multis causas explicare, breviter singulis verbis tangit, etc., usque ad quia cum despectu et sub admiratione subditur, Domine, quid est homo quia, etc. (AUG.) Misericordia mea. Quia tu das mihi ut misericors sim, etc., usque ad dimitte ergo, et dimitto; da, et do.

VERS. 3.-- Quia reputas eum? (AUG.) Magnum est quod Deus aestimat, et tanti facit, ut pro eo Filium dederit, cui etiam fit panis, qui est panis angelorum: non enim sic aestimat hominem Deus, ut homo, qui charius emit equum quam hominem.

  VERS. 4.-- Vanitati similis factus est: dies ejus 113.1067D| sicut umbra. (ID.) Quando homo conditus est, veritati similis factus est, vanitati peccando. Vana sunt omnia transitoria, comparatione semper manentis veritatis. (CAS.) Vanum est, quod de sua substantia cadens vanescit: ut fumus, ut umbra. Ita et ipse homo tabescit, unde subdit, Dies ejus, id est vita ejus notoria, id est transitoria, sic praeterit sicut umbra.

VERS. 5.-- Domine, inclina. (AUG.) Humilis David ex persona Ecclesiae, plenus gratia praesumens de Deo, pugnans hic invocat adjutorium Dei. Quasi, in lucta sumus, sed ne deficiamus. Domine, inclina. (CAS.) Domine. Idem aperit, etc., usque ad et forma Dei formam servi suscepit.

113.1068A| VERS. 7.-- Emitte manum. (CAS.) Ad Patrem verba convertit: Emitte manum, id est Christum; de alto ubi cum Patre, ut carnem induat. (AUG.) Vel de secundo adventu agit in persona Ecclesiae. Quasi dicat: Ita fac modo. Emitte manum tuam de alto, id est Christum de caelo ad judicium. Veniet enim Dominus in voce angeli, et in tuba Dei descendet de coelo. Deinde ex persona Ecclesiae subdit: Eripe me, scilicet, per eam manum. Et libera, etc., ut in littera.

VERS. 9.-- Deus, canticum novum cantabo tibi. (CAS.) Secunda pars, ubi quasi ille quem precabatur, victor et liberator venerit, ei se cantare in Novo Testamento et Veteri promittit: et ab eo precatur liberari ab his qui beatitudinem putant in terrenis. 113.1068B| Canticum. (AUG.) Hoc alio nomine significat legem, quam per quinque lapides significavit.

VERS. 10.-- Gladio. (AUG.) Quas superius dixit aquas, ipsum hic dicit gladium; unde et hic subdit quod ibi: Et erue me de manu filiorum alienorum. Maligno. De quo: Lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI). Est et benignus gladius, de quo Dominus ait: Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. X). Hic est gladius bis acutus (Apoc. XIX), utroque acumine praepotens, scilicet Veteris et Novi Testamenti, quo omnis putredo a membris Christi abscinditur.

VERS. 12.-- Quorum filii. Hic, qui sint alieni, et quae illorum dextera iniquitatis, et qualiter locuti sunt vanitatem, exponit. (AUG.) Felicitatem eorum 113.1068C| enumerat, haec est dextera eorum, haec est vanitas, quam loquuntur, dum haec dicunt beatitudinem. (CASS.) Quorum filii. Vel, mystice haec possunt intelligi ab illo loco, etc., usque ad sed novis erroribus pullulaverunt.

  Filiae. (CASS.) Quae non habent vires constantiae.

Compositae. Non natura pulchrae, sed ab hominibus compositae. Hae filiae sunt cogitationes vel praedicationes eorum qui non habent veram Ecclesiam, sed similitudinem.

VERS. 13.-- Promptuaria. Corda diversis rebus facta: unde pessimas eructationes exhalant, quae fetent.

  Ex hoc in illud. Instabiles, quia non habent radicem 113.1068D| veritatis.

VERS. 14.-- Oves eorum fetosae. Ad litteram, quia vult eos ostendere caducis rebus haerere. Quasi dicat: Peculium eorum fetosum, cum ipsi fide steriles; unde mystice discipuli eorum, hae oves sunt fetosae, quia ipsi alios plures in errore generant. In egressibus. Non in ingressibus, quia totum bonum quod habere videntur, ab eis egreditur cito perituris. Boves. Non labore macri, sed otio pingues, ut his qui affluunt divitiis, cum ipsi sint a veritate jejuni. Vel mystice, boves, magistri terrenis affluunt. Maceriae. Quae de solis saxis in hortis sed vel vineis; nec ipsa ruit illis, ideo prosperi.

  (CAS.) Neque transitus, neque clamor, turbidus 113.1069A| interrumpit quietem eorum, etc., usque ad quae ducit ad mortem.

VERS. 15.-- Beatum. Non inde reprehendit quia his abundant, sed quia pro dextera habent, id est, pro beatitudine: et haec est vanitas quam locuti sunt. His et Abraham, et Isaac, et Jacob, abundavit. Felicitas est sinistra, id est temporalis, mortalis.

PSALMUS CXLIV.

VERS. 1.-- Laudatio ipsi David. (CAS.) Breviter continet hic psalmus quae in Scripturis divinis late diffunduntur, etc., usque ad ne quis in ejus laude errare posset:

  (AUG.) Spiritu sancto implet Deus sanctos, etc., 113.1069B| usque ad ideoque spiritus ejus in servis suis laudet eum, quia laudari se facit.

(CAS.) Ut septem psalmi poenitentiae, sic et septem spiritus, juxta illud sacramentum quod praecepit Dominus Moysi in tabernaculo septem lucernas ponere, perpetuo lumine lucentes.

  Exaltabo te. (CAS.) Primo propheta promittit infinitam laudem; secundo, omnes perfecturos Dei laudem novem modis dicit, ibi, Generatio et generatio; tertio, eadem latius explicat, ibi, miserator.

  In saeculum saeculi. (CAS.) Qui hic non incipit, in futuro mutus erit.

VERS. 2.-- Per singulos dies, etc. (ID.) Qui hic per singulos dies, in aeterno die merebitur laudare continua exsultatione.

113.1069C| (AUG.) Bene dicit nunc per singulos dies, ut, cum venerit unus sine fine dies, eat ex laude in laudem, sicut ex virtute in virtutem. In saeculum et in saeculum saeculi. (CAS.) De qua laude alibi: In saecula saeculorum laudabunt (Psal. XXXVIII), quia semper amabunt quem semper videbunt, qua visione nihil delectabilius.

VERS. 3.-- Nimis. (CAS.) Uno verbo dedit cogitare quod non potest capi plene: et ideo nunquam cesses a laudibus.

VERS. 4.-- Generatio et generatio. (CAS.) Secundo, omnes perfecturos laudem Dei novem modis promittit. Opera tua. (AUG.) Si in magnitudine deficimus, vel de operibus laudemus operantem, de conditis conditorem, de creaturis creatorem. (CAS.) 113.1069D| Novem sunt opera: potentia, magnificentia, sanctitas, mirabilia, virtus, terribilium magnitudo, memoria, justitia, quae post explicabuntur: ex his quasi locis et seminibus omnis laus trahitur, ad quem modum omnia argumenta de paucitate locorum sumuntur. Et potentiam tuam. (AUG.) Non enim opera laudant, nisi ut virtutem operantis annuntient. Sed quidam eloquentes creaturam laudant, creatoris obliti. Sancti vero laudatores, si opera amant, et laudant magis operatorem: et propter haec illum amant. Si in rebus factis sentitur aliqua species, utilitas, virtus, et laudatur magis in illo qui fecit. Si opera laudas, et te qui es Dei opus. Et occurrit illud: Non te laudet os tuum, ne arrogans 113.1070A| videaris (Prov. XXVII). Sed non est arrogantia, quia Deum in te, non te laudas.

VERS. 6.-- Et virtutem. Si non minaretur, nulla esset correctio; si vero non blandiretur, nulla esset exhortatio. Est itaque amabilis et terribilis. Dicent ergo virtutem disciplinantis et punientis, si praedicant regnum aeternum, non tacent ignem aeternum.

  VERS. 7.-- Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt. (AUG.) Ipse per abundantem suavitatem suam prius memor nostri est, nos vocando, gratia sua nos praeveniendo, inde nos ejus.

  Eructabunt dicit, non manducabunt.

  (AUG.) Manducat qui discit, eructat qui docet: hoc tamen eructat quod manducat. Haec memoria, quia valde dulcis manducanda est et eructanda. Sic ergo 113.1070B| manduca ut eructes.

VERS. 8.-- Miserator et misericors. (CAS.) Tertio latius explicat quae secundo breviter proposuit. Quasi: Merito in his laudabunt, quia miserator, etc. Partes laudis ponuntur hic, quae superius, sed non singulae possunt explicari: quis enim opera vel potentiam ejus plene explicaret? (AUG.) Miserator et misericors. Quibus eam veniam dedit. Patiens. His quibus nondum dedit, sed exspectat ut det.

VERS. 9.--(CAS.) Miserationes. Ab operibus incipit, ut miserator dicatur dum cadentes restituit. Misericors, natura, etiam dum creat. Patiens, hoc sumit de secundo loco laudis, scilicet de potentia, quam laudat, non quod terras suspendit, maria coercuit, stellis coelos depinxit, etc., sed quia tolerat 113.1070C| peccantes, ut convertantur. Et miserationes ejus. (AUG.) Si enim tollas opera tua mala, et non in te remaneant nisi opera ejus, non te dimittet miseratio ejus: si autem tu non dimittas opera tua, erit ejus severitas in opera tua, cum dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV).

  VERS. 10.-- Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua. (AUG.) Laudent sicut ea quae non habent sensum laudandi, qui sunt materia laudis: quia dum inquiris, invenis magnam vim in eis, quae a Deo.

  Et sancti tui. (CAS.) Omne quod est confitetur vel per se, vel per rationales creaturas. Vel sancti, id est, angeli et homines. Hoc de sanctitate: ipsa est enim sanctitas Dei, ut ei sancti debeant confiteri.

  113.1070D| VERS. 11.-- Gloriam regni. (ID.) De mirabilibus ergo sumitur. Quasi: Quam mirabilis enim qui fecit coelum et terram, et diversis bonis implevit.

VERS. 12.-- Ut notam. (ID.) De virtute terribilium hoc sumitur, etc., usque ad cui magnifico nil comparatur.

VERS. 13.-- Regnum tuum, etc. (ID.) Laudat de perpetuitate et dominationis effectu. Et sumitur hoc de magnitudine: si magnum est ad tempus imperare, majus est dominationis terminum non habere.

  Fidelis Dominus in omnibus. (ID.) De abundanti suavitate hoc sumitur; unde supra: Memoriam abundantiae suavitatis tuae. Fidelis, quia adventus dona complevit. Ad abundantiam quoque pertinet 113.1071A| quod allevat ruentes, erigit elisos; unde recordatio suavitatis habetur, et in laudibus ejus eructatur.

VERS. 14.-- Qui corruunt. (CAS.) A malis suis, quos omnes allevat Deus. Vel, ab his temporalibus, sicut sancti, ut Job, qui in saeculo aliquid perdunt et abjecti fiunt, decidentes sunt: sed hos omnes confirmat, quia septies cadit justus et resurgit; impii autem infirmantur in malis (Prov. XXIV).

  Et erigit omnes elisos. (AUG.) Ad se pertinentes, quia superbis resistit.

VERS. 15.-- Oculi omnium in te sperant, Domine. (ID.) De justitia latius agit, ut qui misericordem audit, justum timeat: et justitiae est ut sperantes satiet corporaliter vel spiritualiter. Non semper enim danda est esca, sed in tempore opportuno: 113.1071B| multis enim petentibus salubriter differtur. Et tu das escam illorum in tempore opportuno. (ID.) Dat ergo medicus aegro quod convenit, etc., usque ad benedicens Deum in omni tempore.

VERS. 16.-- Aperis tu manum. (ID.) Etsi non das aliquando, das tamen opportune: differs quidem, non aufers.

VERS. 17.-- Justus. (CAS.) Ipso nomine justitiam aperit, ut manifeste ostendatur hic laus de justitia esse. Viae sunt dispositiones et voluntates, quae omnes justae, etiam si verberat.

  Viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Sciendum quod Viae ad dispositionem pertinent, opera ad effectum: haec secundum nos dividuntur. Sed apud illum, hoc est velle, quod facere: quia 113.1071C| ex ejus voluntate res habent esse.

  VERS. 18.-- Prope est omnibus invocantibus eum. (CAS.) Propitius, qui ubique, et hoc de justitia.

VERS. 19.-- Voluntatem timentium se faciet. (ID). Concludit de justitia: aequum est enim et diligentes custodire et peccatores perdere.

VERS. 21.-- Laudationem. (CAS.) Expositis omnibus, sequitur brevis conclusio, qua concludit quod non potest explicari.

PSALMUS CXLV.

VERS. 1.-- Alleluia. (CAS.) Vox ista, quasi musica salutaris, tanquam harmonia coelestis, quae non solum homines, sed etiam angelos delectat, laudem Dei exprimens. Quae congrue huic psalmo praescribitur, 113.1071D| ubi vir justus exhortatur animam ad laudem Dei: quia in adversis aliquando, velit nolit, perturbatur anima. Unde supra: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Sed ut auferat ei perturbationem, suggerit gaudium de spe, si non in re: Spera in Deo, etc. (AUG.) Hac spe erecta anima Deum laudat hic. (CAS.) Primo, sibi quasi omnibus consulit laudare, ne in vanis oretur; et quasi acquiescens consilio, asserit se laudaturum ibi ubi poterit plene. Secundo, alios monet non sperare in homine, ibi: Nolite confidere. Tertio, docet omnem spem in Omnipotente ponendam, ibi: Beatus, etc.

VERS. 2.-- Lauda, anima mea, Dominum. Sed 113.1072A| quaeritur, a quo, cui hoc consulitur? Si dicitur caro consulere animae, non videtur hoc esse verum, cum a meliori et a digniori soleat inferiori dari consilium: caro autem inferior est anima. Anima enim, licet vituperata quia peccatrix, tamen melior dicitur per naturam corpore laudato in suo genere, quia spiritualis natura praestat corpore, quam movet, regit, sensificat, capit: et ipsa infinita, vicina est substantiae Dei. Sic aurum, vituperatum quia sordidum, praeest plumbo in puritate laudato: sic et malus homo optimo equo. Non datur ergo consilium animae a carne, quamvis domita valde et pacata: quae tamen mortua est propter peccatum. Nec etiam caro mortalis immortali consulit animae, quia semper infra animam est; sed superior pars animae, 113.1072B| scilicet mens, quae cogitat sapientiam divinam, illi inhaerens et in illam suspirans, videt quasdam sui partes perturbari motibus saeculi, cupiditate terrenorum ad exteriora rapi: unde ad interiora et superiora revocat eam. Se ergo secundum sensualitatem exhortans dicit: Lauda, anima mea, Dominum. Quid enim tibi placet in hoc saeculo? Divisa per tot saecularium rerum amores, collige te ad auctorem: hic tibi pax et securitas. Deinde respondet anima menti, quasi hic praegravata non valens desistere, ut dignum est. Laudabo in vita. Hic in morte laudabo tenuiter, quia corpus aggravat animam, et terrena inhabitatio sensum deprimit multa cogitantem (Sap. IX); hic spes pascit, vita in futuro.

  In vita mea. (CAS.) Cum ei perfecte inhaesero, a 113.1072C| quo separari, ut modo fit, mors est: sed spes consolatur, in qua quodammodo vivens laudat.

  Quandiu. Non quod aliquando non sit, quia in aeternum erit, et ideo vere diu.

VERS. 3.-- Nolite confidere, etc. (CAS.) Secunda pars. Dato consilio et affirmato, ubi plene laudare poterit, quasi longe remotos, et interim dum mala sunt (quibus turbatur anima), monet non sperare in homine, sed in Deo. (AUG.) Vel quasi in fine saeculi mente positus: cito finienda docet non amare pro aeternis; quasi et meo exemplo, nolite confidere, etc. In filiis hominum. (ID.) In uno filio hominis est salus, et in ipso sperate. Non quia filius hominis est, sed quia Filius Dei est. Non propter illud quod suscepit ex te, sed propter illud quod servavit in se.

  113.1072D| VERS. 4.-- Exibit spiritus ejus, etc. (CAS.) Prius mundat corda prohibendo a noxiis, ut post salutaria intendat monendo salubria.

  VERS. 5.-- Beatus cujus Deus Jacob. (CAS.) Tertia pars, ubi docet totam spem in Omnipotenti ponendam, quem ex factis describit ut gentilitas tam frequenter convicta quiescat. (AUG.) Remotis noxiis, docet quod salutis est, scilicet in quo sperandum sit. Adjutor ejus spes ejus. (CAS.) Ipsius Jacob sic fuit adjutor, etc., usque ad id est, hujus veri Jacob, sicut illius.

  VERS. 6.-- Qui fecit coelum et terram. (ID.) Quia et cultoribus daemonum spes est in deo suo, determinat in quo debet esse spes, id est in Christo, et hoc 113.1073A| usque in finem psalmi ostendit, describendo eum per omnia. Omnia quae in eis sunt. Ne quem alium putes creatorem, vel minutissimarum rerum existere creatorem.

VERS. 7.-- Qui custodit veritatem in saeculum. (CAS.) Christus, qui est veritas, omnis homo mendax. Facit judicium. Haec duo ad justitiam pertinent. Christus judex vindicat patientes propter nomen suum, et dat escam diligentibus se. Injuriam patientibus. (AUG.) Non omnis molestia est injuria. Quod jure pateris non est injuria, ut quod patitur latro et scelerati alii. Aliud ergo est pati injuriam, aliud supplicium. Supplicium enim jure quis patitur, injuria autem juri contraria est.

VERS. 8.-- Dominus solvit compeditos. (CAS.) Hoc 113.1073B| ad abundantiam suavitatis.

Dominus erigit elisos. Quos diabolus elidit, Dominus erigit.

  Diligi justos. (CAS.) Quos locat in aeterna beatitudine.

VERS. 9.-- Pupillum et viduam suscipiet. (AUG.) Omnis Ecclesia gentium adventitia est ad patres, non carne, sed imitando, filia.

  Pupilli sunt omnes in peregrinatione, quibus est absens pater; et omnis fidelis anima est vidua sponso absente: unde et magis patrem et sponsum desiderant, et hos protegit Deus non visus, sed desideratus.

VERS. 10.-- Regnabit Dominus in saecula. (CAS.) Hoc est de magnificentia.

113.1073C| Regnabit in nobis, cum corda nostra erunt in eo firma, quod non modo.

PSALMUS CXLVI.

VERS. 1.-- Alleluia. (AUG.) Hic item ait de laude Dei, ubi propheta monet laudare colligentem Israel.

Laudate Dominum. (CAS.) Primo ostendit quos colligat, et quomodo. Secundo, post praedicta, quasi adhuc haerentes et dubios increpat, ostendens unde possint laudare Deum, scilicet si fuerint humiles, ibi, Praecinite.--Laudate Dominum. (AUG.) Hoc dicitur omnibus gentibus. Et quasi quaereremus qualiter laudabimus, laudis causam attulit, quoniam bonus est psalmus. (CAS.) In laude Dei ipse actus est merces quae in futuro erit; ideo laudandus, quia 113.1073D| aedificat, sic, quia dispersiones Israel, id est fidelium, de toto mundo in fine saeculi congregabit ad regnum. Et est hic laus de factis mirabilibus. (AUG.) Haec est tota merces laudantium, etc., usque ad modo exerceamur in hac laude bonorum operum.

  Deo nostro sit jucunda, etc. Non est satis psallere ad hoc ut laus Deo placeat, sed opus est ut per vitae quoque munditiem illi placeamus.

  VERS. 2.-- Aedificans Jerusalem Dominus. (AUG.) Vel, accepit Jerusalem generalem Ecclesiam, etc., usque ad quem Pater misit ad captivitatem nostram redimendam pretio sanguinis.

VERS. 3.-- Et alligat. A similitudine medici, etc., usque ad et Dominus alligat contritiones. (HIER.) 113.1074A| Qualiter Samaritanus ille qui descendebat a Jerusalem in Jericho (Luc. X), quando vidit vulneratum jacentem in itinere, colligavit vulnera ejus. Caeterum de his qui non obtriverunt cor, dicitur per Isaiam: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas (Isa. I, secundum LXX). Alligamenta Dei sunt temporalia sacramenta, quibus interim consolationem habemus; quae tunc detrahentur cum erit perfecta sanitas.

VERS. 4.-- Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. (CAS.) Non aliena ut astrologi qui Jovem et Venerem nominant. Vel, typice, de sanctis, quia cuique proprium donum dat; vel, omnes sunt in familiaritate, a similitudine Domini, qui famulorum suorum nomina novit.

113.1074B| VERS. 5.-- Sapientiae ejus, etc., (AUG.) Ipsam mensuram, et numerum et pondus, etc., usque ad vide quid sequitur, humilians autem peccat.

VERS. 6.-- Humilians autem peccatores. (AUG.) Qui enim reprehendunt intelligibilia, ideo sentiunt terrena, de Deo incorporeo corporaliter cogitantes. Haec facit his qui volunt irridere legem antequam noscant. Quia ergo magnum est proficere ad intelligibilia et spiritualia, simus mansueti, pulsemus et faciamus quod sequitur.

  VERS. 7.-- Praecinite. Sic pervenietur ad intelligentiam, sic imago Deo reformabitur. Praecinite. (CAS.) Secundo, ex praedictis quasi adhuc haerentes increpat et impellit, ostendens unde possint intelligere, si humiles et non superbi. Quasi: Et ut intelligere 113.1074C| valeatis, praecinite, etc.

VERS. 8.-- Qui operit coelum. (CAS.) Memorat opera per quae potestas ostenditur. Ad hoc enim quaedam obscura in Scripturis voluit esse, ut haberent servi Dei quid interpretando influerent super aures et corda hominum, excipientium de nubibus Dei saginem laetitiae spiritualis.

Servituti hominum. Praedicatoribus, qui hominibus serviunt. Unde Apostolus ait: Nos autem servos vestros per Jesum Christum (II Cor. IV). Hi seminant spiritualia et recipiunt ab excelsis saeculi fenum et herbam, id est temporalia.

  VERS. 9.-- Et pullis corvorum. (AUG.) Omnia enim, quae dantur Ecclesiae a divitibus, fenum sunt.

113.1074D| (ID.) Judaei, qui se solos justos, omnes gentes dicebant peccatores. Et vere patres nostri corvi, nos autem non sic remanemus: tamen recte pulli corvorum dicimur et sumus. Corvus non invocat, nos vero dimissi invocamus. (CAS.) Pulli corvorum dicuntur rore vesci et beneficio aetatis, ignorant paternas escas, id est fetores cadaverum: sic filii paganorum innocentes, qui invocant.

VERS. 10.-- In tibiis viri. In composito habitu praesumptuosi et audacis. Per virum enim audacem praesumptorem notat. In tibiis notatur incessus incompositus, in tibiis viri. Vel, secundum aliam litteram, in tabernaculis viri, id est in conventiculis haereticorum, beneplacitum erit ei. Nota quod non 113.1075A| ait in tabernaculis Dei, sed viri, per hoc designans audaciam haereticorum.

  VERS. 11.-- Super timentes, etc. (AUG.) Timori spem conjunxit, quia non valet timor sine spe veniae: Judas enim timens, sed desperans, laqueo se suspendit. Qui ergo timet Deum, speret et in eo. Placabis autem si speres in misericordia ejus, atque de caetero ita peccare caveas, ut de praeteritis depreceris ut tibi dimittantur.

PSALMUS CXLVII.

VERS. 12.-- Alleluia. Psalmus iste facit amorem futurae Jerusalem. Aggaei et Zachariae dicitur, qui in captivitate reparationem Jerusalem prophetaverunt, quae, ut Jeremias praedixit, post septuaginta annos 113.1075B| facta est, id est, post volubilitatem totius temporis, quod septem diebus agitur.

Lauda, Jerusalem. (CASS.) Totus hic psalmus potentiam Dei praedicat. Primo, dicit bona futurae Jerusalem, secundo, dicit quae bona hic dantur sanctis, ibi: Qui emittit. (AUG.) In captivitate adhuc constitutus propheta, etc., usque ad qui audivimus sic ructantem.

VERS. 13.-- Confortavit seras portarum tuarum. (AUG.) Nota clausam esse janam januam admissis prudentibus, et exclusis fatuis virginibus, ut nemo jam exeat vel intret. Et congrue post laudis admonitionem subdit de clausis januis: clausa enim janua Jerusalem secure laudat, quia nemo exiit unde doleat; nemo intrat quem timeat, unde sint scandala. scandala.

  VERS. 14.-- Adipe frumenti. (ID.) Pane qui de coelo 113.1075C| descendit: in mundo carne clausus est, sola fide cognitus, tunc videbitur sicut est.

  VERS. 15.-- Qui emittit eloquium suum. Secunda pars subdit quae munera hic dantur electis, per quae veritas futuri potest agnosci.

  Terrae. (AUG.) Ut in terra cognoscatur. Nisi enim mitteret verbum terrae, qua gravamur et impedimur a reditu, ad adipem frumenti satiantem non levaremur. In terra enim, ubi laboramus fessi, languidi, pigri, frigidi, scilicet in eremo, non deserit, sed manna qui emittit eloquium, etc.

Velociter currit. (AUG., CASS.) Vel usque in velocitatem, id est, a Deo, ut sit ipsa velocitas quo electius vel expressius dici non potuit.

Non ait velox verbum, velox sit velocitate, qua 113.1075D| plus vel minus participat: sed ipsa velocitate, qua caetera dicuntur velocia, nihil est velocius. Et item quod velox est, ut equus alicui est, non ubique: velocitas vero ipsa ubique est, non est in parte. Ad verbum Dei pertinet non esse in parte, ubique esse per seipsum. Haec est sapientia, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, non tamen motu locali, sed immobilitate. Sed et de sapientiae spiritu dicitur, actus mobilis, certus, incoinquinatus; hoc facit velocitas, ut et ubique semper sit, et nusquam inclausa teneatur. Sed quis ista sufficit cogitare? Est tamen spes ad capiendum verbum, quia praedestinavit nos.

  VERS. 16.-- Qui dat nivem, etc. (AUG.) Terrae. Frigescente enim charitate, etc., usque ad et hos 113.1076A| dum vocat ad poenitentiam, nebulam sicut cinerem spargit.

(ID.) Nebulam sicut cinerem spargit, etc. Cinis ad poenitentiam pertinet, etc., usque ad et qui praedestinavit et ad poenitentiam vocavit. Ad litteram: Spargit Deus nivem quasi lanam, nebulam ut cinerem, crystallum facit ut frusta candidi panis. Est enim crystallum species quaedam in modum vitri, sed candida est: dicitur autem esse nix glacie indurata per multos annos, ut resolvi non possit.

  Crystallum suam, etc. Id est obstinatos, qui non facile ut nix solvuntur.

VERS. 17.-- Mittit sicut bucellas, etc. Alias, ut frusta panis, ut pascant alios, ut praedicent veritatem, quam impugnant. Omnes, unus panis; singuli, 113.1076B| frusta; unde: Multi unus panis sumus in Christo (I Cor. X). Paulus crystallum fuit, durus et nitidus: durus, quia persecutus Ecclesiam; nitidus, quia in lege peritus. Hanc autem Deus solvit, et factus est panis, qui veritatem docuit. Sed nisi solvat,

  Ante faciem ejus Dei quis sustinebit? Alias, subsistet. (AUG.) Frigus est, qui deserit, non vocat, non infundit gratiam: et quis alius solvet? Nullus. Unde Apostolus: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII.) Quasi dicat: Frigesco, nullus solvit, nisi gratia Dei emittat verbum suum.

  VERS. 18.-- Emittet verbum suum, et liquefaciet eam. (CASS.) Verbo namque Dei veniente, nec frigus, nec obscuritas, nec duritia desperare potest. Salubriter enim liquefiunt, et fluenta spiritualis beneficii 113.1076C| profundunt aliis unde bibant, juxta illud: Omnes sitientes, venite ad aquas (Isa. LV).

  VERS. 19.-- Jacob . . . Israel. (AUG.) Vel idem significatur per Israel, etc., usque ad quia non fuit missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV).

  Judicia sua. (ID.) Judicium incipit a domo Dei, etc., usque ad tres alios psalmos laudis subjungens, ut in hoc opere gratia Trinitatis eluceat.

PSALMUS CXLVIII.

VERS. 1.-- Laudate Dominum de coelis. (CASS.) Per paucorum commemorationem universam creaturam hortatur laudare Deum. Sunt quaedam quae 113.1076D| habent spiritum laudandi Deum in eo affectu quo placet eis Deus: quaedam non habent intellectum, sed quia ipsa bona sunt in ordine suo, et ad pulchritudinem universalitatis referuntur, per se non laudant, sed ab ipsis per attendentes ea laudatur Deus: et ita quodammodo laudant, quia de illis nascitur in nobis laus Dei, ad quam nos hic monet propheta.

VERS. 5.-- Quia ipse dixit, et facta sunt. (CASS.) Hoc contra illos qui dicunt mundum Deo coaeternum; sequitur: Ipse mandavit. Verbo suo, et creata sunt. Prius dixit, facta, postea creata. Facere enim et nos possumus, sed non creare. Ipse ergo solus creat, quod est proprium Deitatis. Laus ex operibus

113.1077A| VERS. 6.-- Statuit. Ex potentia omnipotens est, cujus opera non mutantur.

In saeculum et in saeculum saeculi. (CAS.) Et si coelum novum, Deo tamen bene statuta dicuntur, quae novantur per Christum et meliorata permanent. Et est hic laus a potentia.

VERS. 7.-- Laudate Dominum. Secunda pars, ubi, enumeratis coelestibus, descendit ad terrestria. Conversus ergo ad illa, tanquam exhortans nos ut eorum consideratione laudemus Deum, quae considerata aperiunt laudem Dei, ait: O vos qui de terra. Omnes abyssi. (AUG.) Profunditates aquarum, etc., usque ad ipsa ergo, id est, nos consideratione eorum hortatur laudare.

VERS. 8.-- Quae faciunt verbum ejus. Hoc ideo 113.1077B| quia visum fuit quibusdam quod Deus superiora regeret, sed haec inferiora despiceret, sed a casibus regerentur; sed et haec agit Deus, et in his minimis laudatur, et alleluia cantatur.

VERS. 13.-- Confessio. (CAS.) Supra dixit prius de coelo, postea de terra; hic de omnibus simul. Et accipit per coelum omnia superiora, et per terram omnia inferiora. (AUG.) Confessio ejus super coelum et terram. Illum omnia confitentur in se vel in aliis; pulchritudo omnium vox est confitentium in attendentibus ea, id est, attendentes laudent eum, et de terrenis et de coelestibus, quo non est aliquid melius.

 VERS. 14.-- Exaltavit cornu populi sui. (ID.) Ecce quod prophetavit Aggaeus et Zacharias. Modo humile 113.1077C| est in tribulationibus cornu populi sui, sed cum venerit Dominus, exaltabitur.

PSALMUS CXLIX.

VERS. 1.-- Alleluia. (CAS.) Post omnes creaturas quas in praecedenti psalmo monuit laudare Deum, eo quod ab ipso creatae sunt, hic proprius et specialius Israel invitat ad novum canticum pro novitate sibi facta, quae mirabilior est Dei operatio: haec est sanctificatio Israel, per quam de veteri factus est novus.

Cantate Domino, etc. (CAS.) Primo multis modis monet laudare regem qui eis benevolus et beneficus. Secundo agit de gaudiis sanctorum, ibi, Exsultabunt. (AUG.) Qui vult cantare hoc canticum, diligat aeterna, 113.1077D| ut fiat novus. Vetus enim homo vetus canticum cantat de terrenis. Novus homo novum cantat de spiritualibus; canticum scilicet pacis, canticum charitatis et jucunditatis. Quisquis enim sequitur veterem animositatem, non novam charitatem, novum canticum non cantat.

 Laus ejus in Ecclesia. (CAS.) Hic ubi et a quibus cantari debeat hoc canticum determinat.

VERS. 2.-- In rege suo. (ID.) Id est, in Christo, qui est rex et sacerdos. (AUG.) Ut rex pugnavit pro nobis de cruce, diabolum vincens: ut sacerdos, se pro nobis obtulit, nihil inveniens in hominibus quod pro eis offerret.

 VERS. 3.-- In choro. (ID.) Quia nulla dispersio, 113.1078A| sed charissima unitas; tunc exsultatio erit de tympano et psalterio, non ipsius actus.
 VERS. 4.-- Quia beneplacitum est Domino. (ID.) In prima conditione rerum legimus omnia placuisse Deo, etc., usque ad vel cum parem angelis faciet.

VERS. 5.-- Exsultabunt sancti. (ID.) Secunda pars, ubi agit de gaudiis sanctorum et potestate. Gloria. Est bonorum actuum frequens laudatio, de quibus justi laetantur in cubilibus, id est in conscientia, ideo quia habent tam bonum Dominum, qui dat peccantibus gratiam et in meritis vitam aeternam. Fatuus extra in fabulis hominum laetatur; sanctis hic modus gaudii est, ut ad illum referantur bona qui dedit.

 VERS. 6.-- Exaltationes. (ID.) Virtus Dei et potentia praedicatur in gloria sanctorum. In cubilibus, 113.1078B| in diversis mansionibus est gloria sanctorum. De quibus Dominus. In domo Patris mei mansiones multae sunt. (Joan. XIV.)

In gutture. Qui in corde et in lingua non desinunt laudare eum, a quo aeterna habent.

Gladii. Potestatem verbi Dei accipientes, cum Domino judicabunt, sedentes super duodecim sedes; et tunc vere fiet vindicta et increpatio in populis, tunc reges terrae ligabuntur: unde non sit liberum exire. Et nobiles ferent ferrea vincula, ut gravia ad portandum, et quae non possunt rumpi: et sic fiet judicium conscriptum, id est ab angelis comprobatum. De quo Apostolus: Nescitis quia angelos judicabimus? (I Cor. VI.) Et ne putes solos apostolos judicare, addit, gloria haec, scilicet potestas judicii, est omnibus 113.1078C| sanctis ejus, id est perfectis, qui pro Christo omnia terrena reliquerunt.

(AUG.) Exaltationes Dei in gutture. Sic enim laetantur in cubilibus et faucibus, id est in corde et lingua, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed Deo, a quo acceperunt quod sunt, et sperant id quod nondum sunt.

VERS. 8.-- Ad alligandos. His vinculis mandatorum et praeceptorum Dei ligantur gentium reges, nobiles saeculi, ab infirmis et contemptibilibus hujus mundi, quos elegit Dominus ut fortia quaeque confunderet; ipsosque implevit Spiritu sancto, et dedit eis frameas bis acutas, ut ad Christi timorem nobilium corda converterent, et saeculari nobilitate 113.1078D| contempta, paupertatem eligerent et nobilitatem in Christo. Voluit enim prodesse imperatori de piscatore, non piscatori de imperatore.

(AUG.) Per hos ligat reges et nobiles in vinculis ferreis, ne progrederentur ad illicita.

PSALMUS CL.

VERS. 1.-- Laudate Dominum. (CAS.) De laude Dei in sanctis ejus, qui glorificati sine fine laudant. Monetur civitas Dei, scilicet unitas omnium sanctorum, ore et animo cantare. In hoc culmen omnis psalmodia perducitur, quae nuptiali dulcedine cantatur.

Laudate eum in firmamento. (AUG.) Virtus est in 113.1079A| firmamento, etc., usque ad qui invicem se honorantes, dant laudem Deo.

(CAS.) Quibus propheta in principio formam conversationis ostendit, jam in illa Jerusalem receptis, dicit in eis laudandum esse Deum, qui omnia dedit. In firmamento, quia morte sua diabolum vicit, et credentes ad coelum perduxit. In virtutibus vel potentatibus, quia omnia subjecta pedibus ejus.

VERS. 2.-- Secundum multitudinem magnitudinis ejus. Quomodo hoc, cum magnitudinis ejus non est finis? sed spiritualibus et sanctis dicitur hoc. Et cum non sit finis magnitudinis, secundum eam laudatur Deus, cum sine fine laudetur. Quomodo autem debeat laudari, per similitudines mysticas usque ad finem psalmi dicit: Tuba concrepet regi, psalterium canat 113.1079B| Deo: cithara cum reliquis sponso. Tuba enim terribilis, vel in bello sumitur, vel, in adventibus regum apparatur; psalterium a summo, cithara ab imo sonat: haec omnia, humanis actibus comparata, figuraliter ibi dicuntur laudes Dei personare.

VERS. 4.-- In chordis et organo. (CAS.) Chordas ponit pro omni instrumento musico, quod chordarum tensione sonat. Organum est quasi turris fistulis diversis fabricata, flatu follium sonans; et ut haec 113.1080A| omnia de hominibus acciperes, ad hominis os venit: et exponens quid sit laudare in chordis et organo subdit.

Laudate eum in cymbalis, etc. Cymbala bene sonantia labia nostra sunt quae cordi concinna in laudibus Dei bene sonant, in quibus est similitudo cymbalorum, et harmoniam reddunt, et ideo bene inter musica instrumenta sunt. (CAS.) Cymbala bene tinnientia sunt ex permistis metallis parvissimae phialae, quae acutum sonum reddunt. Sed quia omnia spiritualiter intelligi vult, apto fine concludit:

VERS. 6.-- Omnis spiritus, angelicus et humanus, laudet Dominum. Non caro et sanguis, non habitus saeculi: sed quod est in natura rerum sublimius, 113.1080B| quod coelestia sapit, aeterna capit. Brevis et perfecta scientia, ut Deum spiritualiter omnia laudent, in his totius musicae perfectio est. Est enim flatus in tuba, pulsus in cithara et in cymbalis, vox in choro. Quibus musicis instrumentis significatur spiritualis harmonia, quae non auribus, sed pura mente advertitur.

(AUG.) Tria sunt genera, etc., usque ad vitae aeternae vox est: Omnis spiritus laudet Dominum.