Migne Patrologia Latina Tomus 29
HieStr.LibPsa2 29 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
ADMONITIO IN OPUS SUBSEQUENS.
Psalmorum volumen juxta Septuaginta Interpretes, semel atque iterum emendatum ab Hieronymo, ante annos circiter decem, J. Cari presbyteri studio ac labore, Romae primum editum est: additis obelis et asteriscis in eo Psalterio, quod Gallicanum vocant veteres ac recentiores scriptores. Hujus eruditi Cari diligentiam in edendo duplici Hieronymi Psalterio, ut imitaremur; nonnihilque castigatius et auctius apud nos prodiret, quamplures antiquissimos codices mss. perquisivimus ad supplenda ea, quae tum in textu, tum in signis obelorum et asteriscorum deesse videbantur. Subsidium ergo ministrante haud mediocri copia veterum codicum, Cari votis fecimus satis; qui eodem mss. librorum destitutus auxilio fatetur inchoatum a se opus, aliis perficiendum tradidisse. Horum, inquit, Psalmorum tituli ex mss. codicibus et Cassiodoro, quantum quidem licuit, sed non quantum oportebat ac optabamus (cum id rei plures oculatioresque viros, ac ipsos manuscriptos codices ad manus haberi exigeret), sunt excerpti. Quam ampliorem diligentiam desiderari in obelorum, asteriscorum ac diapsalmatum additione, versuumque distinctione in utraque editione, ingenue fatemur. Specimen certe dedimus, ut quod in votis erat, aperta simul via, cura laboreque absolutiore alii accuratius praestarent. Sincero itaque pectori quidquid peccavit in hac editione Psalterii facile condonantes, in id unum intenti erimus, ut Psalterium Hieronymianum, quod partim editum, partim ineditum supra dicebamus, emendatissimum omnibusque numeris suis absolutum prodeat nunc ad publicam Ecclesiae ac studiosorum utilitatem. Porro duplicis Psalmorum juxta LXX emendationis a se susceptae meminit S. Doctor praefatione jamjam subsecutura: libro etiam secundo Apologiae adversus Rufinum, Psalterium curis suis castigatum, Romae olim susceptum testatur his verbis: Psalterium quoque, quod certe emendatissimum juxta Septuaginta Interpretes nostro labore dudum Roma suscepit, rursum juxta Hebraicum vertens, etc. Cujus vero emendationis hic recordetur; an ejus quam Romae positus priorem subministravit; an posterioris in Bethlehemitico secessu editae cum obelis et asteriscis, vix nobis compertum esse potest. Certe de prima illa emendatione quam cursim Romae elaboratam dicit infra, haec intelligenda minime veniunt; quamquam id asserant scriptores non pauci: nam qui fieri potuit ut Ecclesia Romana emendatissimum susciperet ab Hieronymo Psalterium, quod ille cursim et magna tantum ex parte correxerat? Verisimillimum igitur apparet utramque Hieronymianam editionem, tam priorem quam posteriorem, in urbe Romana fuisse susceptam; ac Hieronymum indistinctim ambas emendationes comprehendere, cum Psalterium suum juxta LXX emendatissimum Rufino objiciebat. Opinioni nostrae impense favent Valafridi paulo post citati dicta, quibus certi sumus Gallos a Romanis mutuatos esse posteriorem etiam emendationem Psalterii. Caeterum prior editio Romani Psalterii nomen obtinuit, quod ea uteretur antiquitus Ecclesia Romana; hodieque usus perseveret in Ecclesia Vaticana. Gallicanum autem Psalterium appellata est editio posterior et accuratissima, eo quod primi inter omnes ad usus ecclesiasticos eamdem adhibuerint Galli nostrates. Meminerit proinde lector in nostra hac editione Psalterii duplicis, Romani et Gallicani, prius a nobis notatum esse in capite columnarum littera R, posterius autem littera G; his enim litteris praemissis, nulla deinceps versionum confusio subrepere poterit.
TESTIMONIA DE DUPLICI HIERONYMIANO PSALTERIO JUXTA LXX INTERPRETES. Hieronymus epist. 71, ad Lucinium Boeticum, num. 5.
Septuaginta Interpretum editionem et te habere non dubito, et ante annos plurimos diligentissime emendatam studiosis tradidi.
Idem lib. II, contra Rufinum, num. 30. Psalterium quoque, quod certe emendatissimum juxta Septuaginta Interpretes nostro labore dudum Roma suscepit, rursum juxta Hebraicum vertens, etc.
Item epist. 106, ad Sunniam et Fretelam. Cujus rei vobis sensum breviter aperiam. Ubi qui minus habetur in Graeco, ab Hebraica veritate, Origenes de translatione Theodotionis addidit, et signum posuit asterisci, id est, stellam, quae, quod prius absconditum videbatur, illuminet, et in medium proferat: ubi autem quod in Hebraeo non est, in Graecis codicibus invenitur, obelon, id est, jacentem praeposuit virgulam, quam nos Latine veru possumus dicere; quo ostenditur jugulandum esse et confodiendum, quod in authenticis libris non invenitur. Quae signa et in Graecorum, Latinorumque poematibus inveniuntur.
Idem eademque epistola.
Et hinc apud vos, et apud plerosque error exoritur, quod scriptorum negligentia, virgulis et asteriscis subtractis, distinctio universa confunditur. Et iterum: Et dicitis quod in Graeco, sibi, non habeat. Nec in Hebraeo habet, et apud Septuaginta obelo praenotatum est: quae signa dum per scriptorum negligentiam a plerisque quasi superflua relinquuntur, magnus in legendo error exoritur.
Ibidem.
Aliam editionem LXX Interpretum, quae et in ἐξαπλοῖς codicibus reperitur, et a nobis in Latinum sermonem fideliter versa est.
Ibidem paulo post.
Ea autem quae habentur in ἐξαπλοῖς, et quam nos vertimus, ipsa est, quae in eruditorum libris incorrupta et immaculata Septuaginta Interpretum translatio servatur.
Idem epist. 112, ad Augustinum, num. 19.
Quaeris cur prior mea in libris Canonicis interpretatio asteriscos habeat virgulas praenotatas.
Tum ejusdem ad eumdem epist. 134, in fine.
Praeceptis tuis parere non potuimus, maxime in editione Septuaginta, quae asteriscis verubusque distincta est. Pluraque enim prioris laboris ob fraudem cujusdam amisimus.
Idem in praefatione Psalterii ex Hebraico ad Sophronium.
Nec hoc dico, quo praecessores meos mordeam, aut quidquam de his arbitrer detrahendum, quorum translationem diligentissime emendatam olim meae linguae hominibus dederim.
Ex Valafrido Strabone de Rebus Ecclesiasticis, cap. 25.
Psalmos autem cum secundum LXX Interpretes Romani adhuc habeant; Galli et Germanorum aliqui secundum emendationem, quam Hieronymus Pater de LXX editione composuit Psalterium cantat: quam Gregorius Turonensis episcopus a partibus Romanis mutuatam, in Galliarum dicitur Ecclesias transtulisse.
Ex triplici Psalterio ms. Sorbonico, num. 2783.
Psalterium quod secundum LXX Interpretes in omnibus Ecclesiis cantabatur, Hieronymus correxit: quo iterum vitiato, Psalterium novum composuit, quod et a LXX Interpretum editione non multum discordaret, et cum Hebraico multum concordaret. Quod ut omnibus clarum fieret, psalterium distinxit per asteriscos, id est, stellam +, et per obelos, id est, virgam jacentem ÷, docens ea quae continentur sub asterisco usque ad duo puncta **, in Hebraeo non haberi, et a LXX addita esse. Juxta Theodotionis dumtaxat emendationem. Hoc Psalterium Damasus papa, rogatu Hieronymi, in Gallicanis ecclesiis cantari instituit, et propter hoc Gallicanum vocatur: Romanis Psalterium secundum LXX retinentibus sibi, propter quod Romanum vocatur.
Haec duo Psalteria cum non sufficerent ad proponenda testimonia de Christo contra Judaeos, qui non recipiunt nisi ea quae habentur in Hebraeo, addidit et tertium quod vocatur Hebraicum, pro eo quod, rogatu Sophronii, viri sapientis, transtulit illud de Hebraica veritate in Latinum, verbo ad verbum. Quod Psalterium et alia Hieronymi opuscula idem Sophronius de Latino in Graecum transtulit.
PRAEFATIO HIERONYMI IN LIBRUM PSALMORUM.
Psalterium Romae dudum positus emendaram, et juxta Septuaginta interpretes, licet cursim, magna illud ex parte correxeram. Quod quia rursum videtis, o Paula et Eustochium, scriptorum vitio depravatum, plusque antiquum errorem, quam novam emendationem valere: cogitis, ut veluti quodam novali, scissum jam arvum exerceam, et obliquis sulcis renascentes spinas eradicem: aequum esse, dicentes, ut quod crebro male pullulat, crebrius succidatur. Unde consueta praefatione commoneo tam vos, quibus forte labor iste desudat, quam eos qui exemplaria istiusmodi habere voluerint, ut quae diligenter emendavi, cum cura et diligentia transcribantur. Notet sibi unusquisque vel jacentem lineam, vel signa radiantia: id est, vel obelos ÷ vel asteriscos +. Et ubicumque viderit virgulam praecedentem ÷, ab ea usque ad duo puncta ** quae impressimus, sciat in Septuaginta translatoribus [ Al. interpretibus] plus haberi. Ubi autem stellae + similitudinem perspexerit, de Hebraeis voluminibus additum noverit, aeque usque ad duo puncta, juxta Theodotionis dumtaxat editionem, qui simplicitate sermonis a Septuaginta interpretibus non discordat. Haec ergo et vobis et studioso cuique fecisse me sciens, non ambigo multos fore, qui vel invidia, vel supercilio malint contemnere videri praeclara, quam discere, et de turbulento magis rivulo [ Al. rivo], quam de purissimo fonte potare.
INCIPIT LIBER PSALMORUM JUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus.
PSALMUS I.
GALLICANUM PSALTERIUM.
Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit: et in cathedra pestilentiae non sedit.
Sed in lege Domini voluntas ejus: et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
Et erit, tamquam lignum, ÷ quod ** plantatum ÷ est secus decursus aquarum: quod fructum suum dabit in tempore suo.
Et folium ejus non defluet: et omnia quaecumque faciet, prosperabuntur.
Non sic impii ÷ non sic ** sed, tamquam pulvis, quem projicit ventus ÷ a facie terrae **
Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum:
Quoniam novit Dominus viam justorum: et iter impiorum peribit.
ROMANUM PSALTERIUM.
Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit: et in cathedra pestilentiae non sedit.
Sed in lege Domini fuit voluntas ejus: et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
Et erit, tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum.
Quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non decidet, et omnia quaecumque fecerit, prosperabuntur.
Non sic impii, non sic: sed, tamquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae.
Ideo non resurgunt impii in judicio: neque peccatores in concilio justorum.
Quoniam novit Dominus viam justorum: et iter impiorum peribit.
PSALMUS II.
PSALMUS DAVID.
Quare fremuerunt gentes: et populi meditati sunt inania?
Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum: adversus Dominum et adversus Christum ejus ÷ DIAPSALMA **
Dirumpamus vincula eorum: et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
÷ Qui ** habitat in coelis, ÷ ir ** ridebit ÷ eos: et ** Dominus subsannabit eos.
Tunc loquetur ad eos, in ira sua: et in furore suo conturbabit eos.
Ego autem constitutus sum rex ÷ ab eo ** super Sion montem sanctum ejus: praedicans praeceptum ejus.
Dominus dixit ad me, Filius meus es tu: ego hodie genui te.
Postula a me, et dabo tibi gentes, haereditatem tuam: et possessionem tuam, terminos terrae.
Reges eos in virga ferrea: ÷ et ** tamquam vas figuli confringes eos.
Et nunc, reges, intelligite: erudimini ÷ qui ** judicatis terram.
Servite Domino in timore: et exsultate ÷ ei ** cum tremore.
Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur ÷ Dominus ** et pereatis de via ÷ justa **
Cum exarserit in brevi ira ejus: beati omnes, qui confidunt in eo.
PSALMUS DAVID.
Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum: adversus Dominum, et adversus Christum ejus. DIAPSALMA.
Dirumpamus vincula eorum: et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
Qui habitat in coelis, irridebit eos: et Dominus subsannabit eos.
Tunc loquetur ad eos, in ira sua: et in furore suo conturbabit eos.
Ego autem constitutus sum rex ab eo, super Sion montem sanctum ejus: praedicans praeceptum Domini.
Dominus dixit ad me, Filius meus es tu: ego hodie genui te.
Postula a me, et dabo tibi gentes, haereditatem tuam: et possessionem tuam, terminos terrae.
Reges eos in virga ferrea: et, tamquam vas figuli, confringes eos.
Et nunc, reges, intelligite: erudimini, omnes, qui judicatis terram.
Servite Domino in timore: et exsultate ei cum tremore.
Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus: ne pereatis de via justa.
Cum exarserit in brevi ira ejus: beati omnes qui confidunt in eo.
PSALMUS III.
PSALMUS DAVID, CUM FUGERET A FACIE ABSALOM FILII SUI.
Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me.
Multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ÷ ejus ** DIAPSALMA.
Tu autem, Domine, susceptor meus ÷ es ** gloria mea, et exaltans caput meum.
Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo. DIAPSALMA.
Ego dormivi, et soporatus sum: et ÷ ex ** surrexi, quia Dominus suscepit me.
Non timebo millia populi circumdantis me: ÷ Ex ** surge, Domine, salvum me fac, Deus meus.
Quoniam ÷ tu ** percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti.
Domini est salus, ÷ et ** super populum tuum benedictio tua + DIAPSALMA.
PSALMUS DAVID, CUM FUGERET A FACIE ABESSALOM FILII SUI.
Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me, multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo ejus. DIAPSALMA.
Tu autem, Domine, susceptor meus es: gloria mea, et exaltans caput meum.
Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo. DIAPSALMA.
Ego dormivi, et somnum cepi, et resurrexi: quoniam Dominus suscipiet me.
Non timebo millia populi circumdantis me: Exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus.
Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti.
Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.
PSALMUS IV.
IN FINEM, IN CARMINIBUS, PSALMUS DAVID.
Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae meae: in tribulatione dilatasti mihi.
Miserere mei: et exaudi orationem meam.
Filii hominum, usquequo gravi corde? ÷ ut quid ** diligitis vanitatem, ÷ et ** quaeritis mendacium. DIAPSALMA.
+ Et ** scitote, quoniam mirificavit Dominus sanctum suum: Dominus exaudiet ÷ me ** cum clamavero ad eum.
Irascimini, et nolite peccare, quae dicitis in cordibus vestris: in cubilibus vestris compungimini.
DIAPSALMA.
Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino: Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?
Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in corde meo.
A fructu frumenti, et vini ÷ et olei ** sui: multiplicati sunt.
In pace, in idipsum, dormiam et requiescam.
Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
IN FINEM, PSALMUS DAVID, CANTICUM.
Cum invocarem, exaudisti me, Deus justitiae meae: in tribulatione dilatasti me.
Miserere mihi, Domine, et exaudi orationem meam.
Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? DIAPSALMA.
Scitote quoniam magnificavit Dominus sanctum suum: Dominus exaudiet me, dum clamavero ad eum.
Irascimini, et nolite peccare: quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini.
DIAPSALMA.
Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino.
Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Signatum est, super nos, lumen vultus tui, Domine.
Dedisti laetitiam in corde meo: A tempore frumenti, vini et olei sui, multiplicati sunt.
In pace, in idipsum, obdormiam et requiescam: quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
PSALMUS V.
IN FINEM PRO EA, QUAE HAEREDITATEM CONSEQUITUR, PSALMUS DAVID.
Verba mea auribus percipe, Domine, intellige clamorem meum.
Intende voci orationis meae: rex meus, et Deus meus.
Quoniam ad te orabo, Domine: mane ÷ ex ** audies vocem meam.
Mane astabo tibi, et videbo; quoniam non, Deus, volens iniquitatem tu ÷ es **
Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
Odisti omnes, ÷ qui ** operantur iniquitatem: perdes ÷ omnes qui ** loquuntur mendacium.
Virum sanguinum, et dolosum abominabitur Dominus: Ego autem in multitudine misericordiae tuae.
Introibo in domum tuam: adorabo ad templum sanctum tuum, in timore tuo.
Domine, deduc me in justitia tua, propter inimicos meos, dirige in conspectu meo viam tuam.
Quoniam non est in ore eorum veritas: cor eorum vanum est.
Sepulcrum patens ÷ est ** guttur eorum, linguis suis dolose agebant: judica illos, Deus.
Decidant a cogitationibus suis, secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos: quoniam irritaverunt te, ÷ Domine **
Et laetentur omnes, qui sperant in te: in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis.
Et gloriabuntur in te ÷ omnes ** qui diligunt nomen tuum: quoniam tu benedices justo.
Domine, ut scuto bonae voluntatis: coronasti nos.
IN FINEM, PRO HAEREDITATE, PSALMUS DAVID.
Verba mea auribus percipe, Domine: intellige clamorem meum.
Intende voci orationis meae, rex meus, et Deus meus.
Quoniam ad te orabo, Domine: mane exaudies vocem meam.
Mane astabo tibi, et videbo: quoniam non volens, Deus, iniquitatem tu es.
Non habitabit juxta te malignus; neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem: perdes eos qui loquuntur mendacium.
Virum sanguinum, et dolosum abominabitur Dominus: Ego autem in multitudine misericordiae tuae.
Introibo, Domine, in domum tuam: adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
Deduc me, Domine, in tua justitia: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
Quoniam non est in ore eorum veritas: cor eorum vanum est.
Sepulcrum patens est guttur eorum: linguis suis dolose agebant, judica illos, Deus.
Decidant a cogitationibus suis: secundum multitudinem impietatum eorum, expelle eos: quoniam exacerbaverunt te, Domine.
Et laetentur omnes qui sperant in te: in aeternum exultabunt, et inhabitabis in eis, et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum.
Quoniam tu, Domine [ Ms. tacet Domine], benedices justum: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.
PSALMUS VI.
IN FINEM IN CARMINIBUS, PRO OCTAVA PSALMUS DAVID.
Domine, ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me.
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
Et anima mea turbata est valde: sed tu, Domine, usquequo?
Convertere, Domine, ÷ et ** eripe animam meam: salvum me fac, propter misericordiam tuam.
Quoniam non est in morte, ÷ qui ** memor sit tui: in inferno ÷ autem ** quis confitebitur tibi?
Laboravi in gemitu meo: lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.
Turbatus est a furore oculus meus: inveteravi inter omnes inimicos meos.
Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem: quoniam ÷ ex ** audivit Dominus vocem fletus mei.
÷ Ex ** audivit Dominus deprecationem meam: Dominus orationem meam suscepit.
Erubescant et conturbentur + vehementer ** omnes inimici mei, convertantur et erubescant ÷ valde ** velociter.
IN FINEM, IN HYMNIS, PRO OCTAVA, PSALMUS DAVID.
Domine, ne in ira tua arguas me: neque in furore tuo corripias me.
Miserere mihi, Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea, et anima mea turbata est valde.
Et tu, Domine, usquequo? convertere, et eripe animam meam: salvum me fac, propter misericordiam tuam.
Quoniam non est in morte, qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi?
Laboravi in gemitu meo: lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis stratum meum rigabo.
Turbatus est prae ira oculus meus: inveteravi inter omnes inimicos meos.
Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem: quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Exaudivit Dominus deprecationem meam: Dominus orationem meam assumpsit.
Erubescant et conturbentur omnes inimici mei: avertantur retrorsum, et erubescant valde velociter.
PSALMUS VII.
PSALMUS DAVID, QUEM CANTAVIT DOMINO, PRO VERBIS CHUSI, FILII JEMINI.
Domine, Deus meus, in te speravi: salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me.
Ne quando rapiat, ut leo, animam meam: dum non est, qui redimat, neque qui salvum faciat.
Domine Deus meus, si feci istud: si est iniquitas in manibus meis.
Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat, et conculcet in terra vitam meam: et gloriam meam in pulverem deducat. + DIAPSALMA.
÷ Ex ** surge, Domine, in ira tua: et exaltare in finibus inimicorum meorum. + ** Exsurge, ÷ Domine, ** Deus meus in praecepto quod mandasti: et synagoga populorum circumdabit te.
Et propter hanc, in altum regredere: Dominus judicat populos.
Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam, super me.
Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, + et ** scrutans corda et renes, Deus.
Justum adjutorium meum a Domino; qui salvos facit rectos corde.
Deus, judex justus, fortis ÷ et patiens ** numquid irascitur per singulos dies?
Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit: arcum suum tetendit, et paravit illum.
Et in eo paravit vasa mortis; sagittas suas ardentibus effecit.
Ecce parturiit injustitiam + et ** concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam, quam fecit.
Convertetur dolor ejus in caput ejus; et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
Confitebor Domino secundum justitiam ejus: et psallam nomini Domini altissimi.
PSALMUS DAVID, QUEM CANTAVIT DOMINO, PRO VERBIS CHUSI, FILII JEMINI.
Domine Deus meus, in te speravi: libera me ab omnibus persequentibus me, et eripe me.
Ne quando rapiat, ut leo, animam meam: dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
Domine Deus meus, si feci istud: si est iniquitas in manibus meis.
Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat eam, et conculcet in terra vitam meam: et gloriam meam in pulverem deducat. DIAPSALMA.
Exsurge, Domine, in ira tua: et exaltare in finibus inimicorum tuorum.
Exsurge, Domine, Deus meus, in praecepto quod mandasti; et synagoga populorum circumdabit te.
Et propter hanc, in altum regredere: Domine, judica populos.
Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam manuum mearum, super me.
Consummetur nequitia peccatorum, et dirige justum, scrutans corda et renes, Deus.
Justum adjutorium meum a Domino: qui salvos facit rectos corde.
Deus, judex justus, fortis et longanimis: numquid irascitur per singulos dies?
Nisi convertamini, gladium suum vibravit, arcum suum tetendit, et paravit illum.
Et in ipso paravit vasa mortis: sagittas suas ardentibus effecit.
Ecce parturiit injustitiam: concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
Lacum aperuit, et effodit cum: et incidet in foveam, quam fecit.
Convertetur dolor ejus in caput ejus; et in verticem ejus iniquitas ejus descendet.
Confitebor Domino secundum justitiam ejus: et psallam nomini Domini Altissimi.
PSALMUS VIII.
IN FINEM, PRO TORCULARIBUS, PSALMUS DAVID.
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos.
Ex ore infantium et lactentium, perfecisti laudem, propter inimicos tuos: ut destruas inimicum et ultorem.
Quoniam videbo coelos + tuos ** opera digitorum tuorum; lunam et stellas quae ÷ tu ** fundasti.
Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: ÷ et ** constituisti eum super opera manuum tuarum.
Omnia subjecisti sub pedibus ejus: oves et boves universas, insuper et pecora campi.
Volucres coeli, et pisces maris: qui perambulant semitas maris.
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
IN FINEM, PRO LASCIS, PSALMUS DAVID.
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Quoniam elevata est magnificentia tua, super coelos.
Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, propter inimicos tuos: ut destruas inimicum et defensorem.
Quoniam videbo coelos, opera digitorum tuorum: lunam et stellas, quas tu fundasti.
Quid est homo, quod [ Ms. quoniam] memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Omnia subjecisti sub pedibus ejus: oves et boves universas, insuper et pecora campi.
Volucres coeli, et pisces maris; qui perambulant semitas maris.
Domine, Dominus [ Ms. Deus] noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
PSALMUS IX.
IN FINEM, PRO OCCULTIS FILII, PSALMUS DAVID.
Confitebor ÷ tibi ** Domine, in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua.
Laetabor et exsultabo in te: psallam nomini tuo, Altissime.
In convertendo inimicum meum retrorsum, infirmabuntur et peribunt a facie tua.
Quoniam fecisti judicium meum et causam meam: sedisti super thronum, ÷ qui ** judicas justitiam.
Increpasti gentes, ÷ et ** periit impius: nomen eorum delesti, in aeternum, et ÷ in ** saeculum ÷ saeculi: **
Inimici defecerunt frameae in finem: et civitates destruxisti.
Periit memoria eorum cum sonitu: et Dominus in aeternum permanet.
Paravit in judicio thronum suum: et ipse judicabit orbem ÷ terrae ** in aequitate: judicabit populos in ustitia.
Et factus est Dominus refugium pauperi: adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
Et sperent in te, qui noverunt nomen tuum: quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.
Psallite Domino, ÷ qui ** habitat ÷ in ** Sion: annuntiate, inter gentes, studia ejus.
Quoniam, requirens sanguinem eorum, recordatus est: non est oblitus clamorem pauperum.
Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam, de inimicis meis.
Qui exaltas me de portis mortis: ut annuntiem omnes laudationes tuas, in portis filiae Sion.
Exsultabo in salutari tuo: infixae sunt gentes in interitu, quem fecerunt.
In laqueo isto quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.
Cognoscetur Dominus, judicia faciens: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
CANTICUM DIAPSALMATIS.
Convertantur peccatores in infernum: omnes gentes, quae obliviscuntur Deum.
Quoniam non in finem oblivio erit pauperis: patientia pauperum non peribit in finem.
÷ Ex ** surge, Domine, non confortetur homo: judicentur gentes, in conspectu tuo.
Constitue, Domine, legislatorem super eos: sciant gentes ÷ quoniam ** homines sunt. + DIAPSALMA **
Ut quid, Domine, recessisti longe? despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis, quibus cogitant.
Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae: et iniquus benedicitur.
Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem irae suae, non quaeret.
Non est Deus in conspectu ejus: inquinatae sunt viae illius, in omni tempore.
Auferuntur judicia tua a facie ejus: omnium inimicorum suorum dominabitur.
Dixit ÷ enim ** in corde suo: Non movebor, a generatione in generationem, sine malo.
Cujus, maledictione, os plenum est, et amaritudine et dolo: sub lingua ejus, labor et dolor.
Sedet in insidiis, cum divitibus, in occultis, ut interficiat innocentem.
Oculi ejus in pauperem respiciunt: insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca ÷ sua **.
Insidiatur, ut rapiat pauperem, rapere pauperem; dum attrahit eum.
In laqueo suo humiliabit eum: inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
Dixit ÷ enim ** in corde suo, Oblitus est Deus: avertit faciem suam, ne videat in finem:
÷ Ex ** surge, Domine Deus, exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum.
Propter quid irritavit impius Deum? Dixit enim in corde suo: Non requiret.
Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelictus est pauper: orphano tu eris adjutor.
Contere brachium peccatoris et maligni: quaeretur peccatum illius, et non invenietur.
Dominus regnabit in aeternum, et in saeculum ÷ saeculi ** peribitis gentes de terra illius.
Desiderium pauperum ÷ ex ** audivit Dominus: praeparationem cordis eorum audivit auris tua.
Judicare pupillo et humili: ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
IN FINEM, PROPTER OCCULTA FILII, PSALMUS DAVID.
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua.
Laetabor et exsultabo in te: psallam nomini tuo, Altissime:
In convertendo inimicum meum retrorsum, infirmabuntur et perient a facie tua.
Quoniam fecisti judicium meum et causam meam: sedes [ Ms. sedisti] super thronum, qui judicas aequitatem.
Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti, in aeternum et in saeculum saeculi.
Inimici defecerunt frameae in finem: et civitates eorum destruxisti.
Periit memoria eorum cum sonitu [ Ms. strepitu]: et Dominus in aeternum permanet.
Paravit in judicio sedem suam: et ipse judicabit [ Ms. judicavit] orbem terrae in aequitate: judicabit populos cum justitia.
Et factus est Dominus refugium pauperum: adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
Et sperent in te omnes, qui noverunt nomen tuum: quoniam non derelinquis [ Ms. derelinques] quaerentes te, Domine.
Psallite Domino, qui habitat in Sion: annuntiate inter gentes [ Ms. in gentibus] mirabilia ejus.
Quoniam requirens sanguinem eorum, memoratus est, et non est oblitus orationis [ Ms. clamorem] pauperum.
Miserere mihi [ Ms. mei], Domine, et vide humilitatem meam, de inimicis meis, qui exaltas me de portis mortis: ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion.
Exsultabo in salutari tuo: infixae sunt gentes in interitu, quem fecerunt: In laqueo isto, quem occultaverunt mihi, comprehensus est pes eorum.
Cognoscetur [ Ms. cognoscitur] Dominus, judicia faciens: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
CANTICUM DIAPSALMATIS.
Convertantur peccatores in infernum: omnes gentes, quae [ Ms. qui] obliviscuntur Dominum.
Quoniam non in finem oblivio erit pauperum: patientia pauperum non peribit in finem.
Exsurge: Domine, non praevaleat homo: judicentur gentes in conspectu tuo.
Constitue, Domine, legislatorem super eos: ut sciant gentes, quoniam homines sunt. DIAPSALMA.
Ut quid, Domine, recessisti [ Ms. discessisti] longe? despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
Dum [ Ms. cum] superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in cogitationibus suis, quas cogitant.
Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae: et qui iniqua gerit, benedicetur [ Ms. Benedicitur].
Irritavit Dominum peccator: secundum multitudinem irae suae non inquiret [ Ms. exquiret].
Non est Deus in conspectu ejus: polluuntur viae ejus, in tempore.
Auferuntur judicia tua a facie ejus: omnium inimicorum suorum dominabitur.
Dixit enim in corde suo: Non movebor, de [ Ms. in] generatione in generationem [ Ms. et generatione], sine malo.
Cujus os, maledictione et amaritudine plenum est et dolo: sub lingua ejus, labor et dolor.
Sedet in insidiis, cum divitibus, in occultis, ut interficiat innocentem?
Oculi ejus in pauperem respiciunt: insidiatur in occulto, sicut leo in cubili suo.
Insidiatur, ut rapiat pauperem [ Ms. inopem], rapere pauperem, dum attrahit eum.
In laqueo suo humiliabit eum: inclinabit se, et cadet, dum dominabitur pauperis.
Dixit enim in corde suo, Oblitus est Deus: avertit faciem suam, ne videat usque in finem.
Exsurge, Domine Deus meus, et exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperem in finem.
Propter quid [ Ms. quod] irritavit impius Dominum [ Ms. Deum]? Dixit enim in corde suo: Non requiret Deus.
Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras: ut tradas eos in manibus tuis: tibi enim derelictus est pauper: pupillo tu eris adjutor.
Conteres brachium peccatoris et maligni: requiretur delictum ejus, nec invenietur.
Regnabit [ Ms. Regnavit] Dominus in aeternum et in saeculum saeculi, peribitis gentes de terra ejus.
Desiderium pauperum exaudivit Dominus: desideria [ Ms. praeparationem] cordis eorum exaudivit auris tua.
Judicare pupillo et humili: ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
PSALMUS X.
IN FINEM, PSALMUS DAVID.
In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: transmigra in montem, sicut passer?
Quoniam, ecce peccatores intenderunt arcum: paraverunt sagittas suas in pharetra: ut sagittent in obscuro rectos corde.
Quoniam, quae perfecisti, destruxerunt: justus ÷ autem ** quid fecit?
Dominus in templo sancto suo: Dominus in coelo sedes ejus.
Oculi ejus ÷ in pauperem ** respiciunt: palpebrae ejus interrogant filios hominum.
Dominus interrogat justum et impium: ÷ qui ** autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
Pluet super peccatores laqueos, ignis + et ** sulphur + et ** spiritus procellarum, pars calicis eorum.
Quoniam justus Dominus, ÷ et ** justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus.
IN FINEM, PSALMUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID].
In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: transmigra in montem [ Ms. montes], sicut passer?
Quoniam, ecce peccatores tetenderunt [ Ms. intenderunt] arcum: paraverunt sagittas suas in pharetra: ut sagittent in obscuro rectos corde.
Quoniam, quem perfecisti, destruxerunt justus autem quid fecit?
Dominus in templo sancto suo: Dominus in coelo sedes ejus.
Oculi ejus in pauperem respiciunt: palpebrae ejus interrogant filios hominum.
Dominus interrogat justum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
Pluit [ Ms. Pluet] super peccatores laqueos: ignis, sulphur [ Ms. et sulphur] et spiritus procellarum [ Ms. procellae], pars calicis eorum.
Quoniam justus Dominus justitiam dilexit: aequitatem vidit vultus ejus.
PSALMUS XI.
IN FINEM, PRO OCTAVA, PSALMUS DAVID.
Salvum ÷ me ** fac, Domine, quoniam defecit sanctus: quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.
Vana locuti sunt, unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt **
Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam,
Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra, a nobis sunt: quis noster Dominus est?
Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus.
Ponam in salutari: fiducialiter agam in eo.
Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum.
Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum.
In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.
IN FINEM PRO OCTAVA DIE, PSALMUS DAVID.
Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus: quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.
Vana locuti sunt [ Ms. locutus est], unusquisque ad proximum suum: labia dolosa in corde et corde locuti sunt mala.
Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam.
Qui dixerunt: Lingnam nostram magnificabimus [ Ms. magnificavimus], labia nostra, a nobis sunt: quis noster est Dominus?
Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus.
Ponam super salutare meum: fiducialiter agam in eo.
Eloquia Domini, eloquia casta: argentum, igne examinatum terrae, purgatum septuplum.
Tu, Domine, servabis nos et custodies nos, a generatione hac in [ Ms. et in] aeternum.
In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.
PSALMUS XII.
IN FINEM, PSALMUS DAVID.
Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me?
Quamdiu ponam consilia in anima mea: dolorem in corde meo per diem?
Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Respice ÷ et ** exaudi me, Domine Deus meus.
Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte: ne quando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum.
Qui tribulant me, exsultabunt, si motus fuero: ego autem in misericordia tua speravi.
Exsultabit cor meum in salutari tuo; cantabo Domino, qui ÷ bona ** tribuit mihi ÷ et psallam nomini Domini altissimi **
IN FINEM, PSALMUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID].
Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem: quousque [ Ms. usquequo] avertis faciem tuam a me?
Quamdiu ponam consilium in anima mea [ Ms. animam meam]: dolorem in corde meo per diem?
Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Respice: et exaudi me, Domine Deus meus.
Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte [ Ms. mortem]: ne quando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum.
Qui tribulant me, exsultabunt, si motus fuero: ego autem in tua misericordia sperabo [ Ms. speravi].
Exsultabit [ Ms. exsultavit] cor meum in salutari tuo; cantabo Domino, qui bona tribuit mihi: et psallam nomini Domini altissimi.
PSALMUS XIII.
IN FINEM, PSALMUS DAVID.
Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.
Corrupti sunt ÷ et ** abominabiles facti sunt in studiis suis ** non est qui faciat bonum, non est usque ad unum **
Dominus de coelo prospexit super filios hominum: ut videat, si est intelligens ÷ aut ** requirens Deum.
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
÷ Sepulcrum patens est guttur eorum ** ÷ linguis suis dolose agebant ** ÷ venenum aspidum sub labiis eorum **
÷ Quorum os maledictione et amaritudine plenum est ** ÷ veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem **
÷ Contritio et infelicitas in viis eorum ** ÷ et viam pacis non cognoverunt ** ÷ non est timor Dei ante oculos eorum **
Nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem: qui devorant plebem meam, sicut escam panis?
Dominum non invocaverunt: illic trepidaverunt timore ÷ ubi non erat timor **
Quoniam Dominus in generatione justa est: consilium inopis confudistis: quoniam Dominus spes ejus est.
Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob ÷ et ** laetabitur Israel.
IN FINEM PSALMUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID].
Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis.
Non est qui faciat bonum: non est usque ad unum.
Dominus de coelo prospexit super filios hominum: ut videat, si est intelligens, aut requirens Deum.
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum.
Quorum os maledictione, et amaritudine plenum est: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.
Contritio et infelicitas in viis eorum: et viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum.
Nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem: qui devorant plebem meam, sicut escam panis?
Deum [ Ms. Dominum] non invocaverunt: illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
Quoniam Deus in generatione justa est: consilium inopis confudistis, quoniam Deus [ Ms. Dominus] spes ejus est.
Quis dabit ex Sion salutare Israel? Dum avertet Dominus captivitatem plebis suae.
Laetetur Jacob, et exsultet Israel.
PSALMUS XIV.
PSALMUS DAVID.
Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? ÷ aut ** quis requiescet in monte sancto tuo?
Qui ingreditur sine macula: et operatur justitiam:
÷ Qui ** loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua.
Nec fecit proximo suo malum: et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus: timentes autem Dominum, glorificat.
÷ Qui ** jurat proximo suo, et non decipit: ÷ qui ** pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem, non accepit.
Qui facit haec: non movebitur in aeternum.
IN FINEM, PSALMUS DAVID.
Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?
Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam.
Qui loquitur veritatem in corde suo: et [ Ms. qui] non egit dolum in lingua sua.
Nec fecit proximo suo malum: et opprobrium non accepit adversus proximum suum.
Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus: timentes autem Dominum, magnificat. [ Ms. glorificat].
Qui jurat proximo suo, et non decipit eum: qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit.
Qui facit haec; non commovebitur [ Ms. movebitur] in aeternum.
PSALMUS XV.
TITULI INSCRIPTIO IPSI DAVID.
Conserva me, Domine, quoniam speravi in te: dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
Sanctis, qui sunt in terra ejus ** mirificavit + omnes ** voluntates meas in eis.
Multiplicatae sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt.
Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: nec memor ero nominum eorum, per labia mea.
Dominus, pars haereditatis meae et calicis mei: tu es, qui restitues haereditatem meam mihi.
Funes ceciderunt mihi in praeclaris: et ÷ enim ** haereditas mea praeclara est mihi.
Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum: insuper, et usque ad noctem, increpuerunt me renes mei.
Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ÷ insuper ** et caro mea requiescet in spe.
Quoniam non derelinques animam meam in inferno: nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua ÷ usque ** in finem.
IN TITULI INSCRIPTIONE, IPSI DAVID.
Conserva me, Domine, quoniam in te speravi: dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges [ Ms eges].
Sanctis qui in terra sunt ejus, mirificavit omnes voluntates meas inter illos [ Ms. in illis].
Multiplicatae sunt enim [ Ms. tac. enim] infirmitates eorum: postea acceleraverunt.
Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: nec memor ero nominum [ Ms. omnium] illorum, per labia mea.
Dominus, pars haereditatis meae et calicis mei: tu es qui restituisti [ Ms. restitues] mihi haereditatem meam.
Funes ceciderunt mihi in praeclaris: etenim haereditas mea praeclara est mihi.
Benedicam Dominum, qui mihi tribuit intellectum: insuper, et usque ad noctem, increpaverunt me renes mei.
Providebam Dominum in conspectu meo, semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
Propter hoc delectatum est cor meum, et exsultavit lingua mea: insuper et caro mea requiescet in spe.
Quoniam non derelinques animam meam in inferno [ Ms. infernum]: nec [ Ms. neque] dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua, usque in finem.
PSALMUS XVI.
ORATIO DAVID.
÷ Ex ** audi, Domine, justitiam ÷ meam ** intende deprecationem meam.
Auribus percipe orationem meam: non in labiis dolosis.
De vultu tuo judicium meum prodeat: oculi tui videant aequitates.
Probasti cor meum ÷ et ** visitasti nocte: igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.
Perfice gressus meos in semitis tuis: ut non moveantur vestigia mea.
Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus: inclina aurem tuam mihi ÷ et ex ** audi verba mea.
Mirifica misericordias tuas, ÷ qui ** salvos facies sperantes ÷ in te **
A resistentibus dexterae tuae custodi me, ut pupillam oculi.
Sub umbra alarum tuarum protege me, a facie impiorum, qui me afflixerunt.
Inimici mei animam meam circumdederunt: adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam.
Projicientes me, nunc circumdederunt me: oculos suos statuerunt declinare in terram.
Susceperunt me, sicut leo paratus ad praedam: et sicut catulus leonis habitans in abditis.
÷ Ex ** surge, Domine, praeveni eum, et supplanta eum, eripe animam meam ab impio: frameam tuam ab inimicis manus tuae.
Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum: de absconditis tuis adimpletus [Al. repletus] est venter eorum.
Saturati sunt filiis: et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
Ego ÷ autem ** in justitia apparebo conspectui tuo: satiabor, cum apparuerit gloria tua.
ORATIO DAVID [ Ms. IPSI DAVID].
Exaudi, Domine [ Ms. Deus), justitiam meam: intende deprecationi meae.
Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis; de [ Ms. a] vultu tuo judicium meum prodeat: oculi mei videant aequitatem.
Probasti cor meum, et visistati nocte: igne me examinasti: et non est inventa in me iniquitas.
Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.
Perfice gressus meos in semitis tuis: ut non moveantur vestigia mea.
Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus: inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
Mirifica misericordias tuas: qui salvos facis sperantes in te, a resistentibus dexterae tuae.
Custodi me, Domine [ Ms. tac. Domine], ut pupillam oculi: sub umbra alarum tuarum protege me, a facie impiorum, qui me afflixerunt.
Inimici mei animam meam circumdederunt, adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam.
Projicientes me, nunc circumdederunt me: oculos suos statuerunt declinare in terram.
Susceperunt me, sicut leo paratus ad praedam: et sicut catulus leonis habitans in abditis.
Exsurge, Domine, praeveni eos, et subverte eos: eripe animam meam ab impio, frameam inimicorum de manu tua.
Domine, a paucis, a terra dispertire eos: et supplanta eos, in vita ipsorum.
De absconditis tuis adimpletus est venter eorum: saturati sunt porcina, et reliquerunt, quae superfuerunt, parvulis suis.
Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo: satiabor, dum manifestabitur gloria tua.
PSALMUS XVII.
IN FINEM, PUERO DOMINI DAVID, QUAE LOCUTUS EST DOMINO VERBA CANTICI HUJUS, IN DIE QUA ERIPUIT EUM DOMINUS DE MANU OMNIUM INIMICORUM EJUS, ET DE MANU SAUL, ET DIXIT:
Diligam te, Domine, fortitudo mea: Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus.
Deus meus, adjutor meus, et sperabo in eum.
Protector meus, et cornu salutis meae, ÷ et ** susceptor meus.
Laudans invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero.
Circumdederunt me dolores mortis: et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.
Dolores inferni circumdederunt me: praeoccupaverunt me laquei mortis.
÷ Et ** in tribulatione mea invocavi Dominum: et ad Deum meum clamavi.
÷ Et ex ** audivit de templo ÷ sancto ** suo vocem meam, et clamor meus in conspectu ejus introibit in aures ejus.
Commota est, et contremuit terra: et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est ÷ eis.
Ascendit fumus in ira ejus: et ignis a facie ejus exarsit, carbones succensi sunt ab eo.
Inclinavit coelos, et descendit: et caligo sub pedibus ejus.
Et ascendit super Cherubim, et volavit: volavit super pennas ventorum.
÷ Et ** posuit tenebras, latibulum suum: in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aeris.
Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, grando et carbones ignis.
Et intonuit de coelo Dominus: et Altissimus dedit vocem suam: + grando et carbones ignis **
Et misit sagittas suas, et dissipavit eos: fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.
Et apparuerunt fontes aquarum: et revelata sunt fundamenta orbis ÷ terrarum **
Ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae.
Misit de summo, et accepit me: et assumpsit me de aquis multis.
Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab iis, qui oderunt me: quoniam confortati sunt super me.
Praevenerunt me in die in afflictionis meae, et factus est Dominus protector meus:
Et eduxit me in latitudinem: salvum me fecit, quoniam voluit me.
÷ Et ** retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: ÷ et ** secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi.
Quia custodivi vias Domini: nec impie gessi a Deo meo.
Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo: et justitias ejus non repuli a me.
Et ero immaculatus cum eo: et observabo me ab iniquitate mea.
Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: ÷ et ** secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.
Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris.
÷ Et ** cum electo electus eris: et cum perverso, perverteris.
Quoniam tu populum humilem salvum facies; et oculos superborum humiliabis.
Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine: Deus meus, illumina tenebras meas.
Quoniam in te eripiar a tentatione: et in Deo meo transgrediar murum.
Deus ÷ meus, impolluta via ejus; eloquia Domini, igne examinata: protector est omnium sperantium in se.
Quoniam quis Deus, praeter Dominum? aut quis Deus, praeter Deum nostrum?
Deus, qui praecinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam.
Qui perfecit pedes meos, tamquam cervorum: et super excelsa statuens me.
Qui docet manus meas ad praelium: et posuisti, ut arcum aereum, brachia mea.
Et dedisti mihi protectionem salutis tuae: et dextera tua suscepit me.
Et disciplina tua correxit me ÷ in finem: et disciplina tua ipsa docebit **
Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.
Persequar inimicos meos, et comprehendam illos: et non convertar, donec deficiant.
Confringam illos, nec potuerunt stare: cadent subtus pedes meos.
Et praecinxisti me virtute ab bellum: supplantasti insurgentes in me, subtus me.
Et inimicos meos dedisti mihi dorsum: et odientes me disperdisti.
Clamaverunt (nec erat qui salvos faceret) ad Dominum, nec exaudivit eos.
Et comminuam eos, ut pulverem ante faciem venti: ut lutum platearum delebo eos.
Eripies me de contradictionibus populi: constitues me in caput gentium.
Populus, quem non cognovi, servivit mihi: in auditu auris obedivit mihi.
Filii alieni mentiti sunt mihi: filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: et exaltetur Deus salutis meae.
Deus, qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me: liberator meus de inimicis meis ÷ iracundis **
+ Et ** ab insurgentibus in me, exaltabis me: a viro iniquo eripies me.
Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam.
Magnificans salutes regis ejus; et faciens misericordiam Christo suo, David et semini ejus, usque in saeculum.
IN FINEM, PUERO DOMINI, DAVID, QUI [ Ms. IPSI DAVID QUAE] LOCUTUS EST AD DOMINUM VERBA CANTICI HUJUS, IN DIE QUA ERIPUIT [ Ms. ERUIT] EUM DOMINUS DE MANU SAUL, [ Ms. cum Gallic. ] ET DE MANU OMNIUM INIMICORUM EJUS ET DIXIT.
Diligam te, Domine, virtus mea: Dominus [ Ms. Domine], firmamentum meum et refugium meum.
Et liberator meus, Deus meus: adjutor meus sperabo in eum.
Protector meus, et cornu salutis meae, adjutor meus: laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
Circumdederunt me gemitus [ Ms. dolores] mortis: et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.
Dolores inferni circumdederunt me: et [ Ms. tac. et] praevenerunt me laquei mortis.
Et in tribulatione [ Ms. pressura] mea invocavi Dominum: et ad Deum meum clamavi.
Et exaudivit, de templo sancto suo, vocem meam, et clamor meus in conspectu ejus, introivit in aures ejus.
Et commota est, et contremuit terra: fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt: quoniam iratus est eis Deus.
Ascendit fumus in ira ejus: et ignis a facie ejus exardescit [ Ms. exardescet], carbones succensi sunt ab eo.
Et inclinavit coelos [ Ms. coelum], et descendit: et caligo sub pedibus ejus.
Et ascendit super Cherubim, et volavit: volavit super pennas ventorum.
Et posuit tenebras, latibulum suum: in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aeris.
Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, grando et carbones ignis.
Et intonuit de coelo Dominus: et Altissimus dedit vocem suam.
Misit sagittas suas, et dissipavit eos: fulgura multiplicavit, et contrubavit eos.
Et apparuerunt fontes aquarum: et revelata sunt fundamenta orbis terrae.
Ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae.
Misit de summo, et accepit me: et assumpsit me de multitudine aquarum.
Eripuit [ Ms. eruit] me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me: quoniam confortati sunt super me.
Praevenerunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus protector meus: et eduxit me in latitudinem, salvum me fecit, quoniam voluit me.
Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum innocentiam [ Ms. puritatem] manuum mearum retribuet mihi.
Quia custodivi vias Domini: nec impie gessi a Deo meo.
Quoniam omnia judicia ejus, in conspectu meo sunt semper: et justitiam ejus non repuli a me.
Et ero immaculatus coram eo: et observabo me ab iniquitate mea.
Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum innocentiam [ Ms. puritatem] manuum mearum, in conspectu oculorum ejus.
Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris: et cum electo electus eris, et cum perverso, subverteris, [ Ms. perversus eris.]
Quoniam tu populum humilem salvum facies: et oculos superborum humiliabis:
Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine: Deus meus, illumina tenebras meas.
Quoniam in te eripiar a tentatione: et in Deo meo transgrediar murum.
Deus meus, impolluta [ Ms. immaculata] via ejus; eloquia Domini, igne examinata: protector est omnium sperantium in se.
Quoniam quis Deus praeter Dominum [ Ms. Deum]? aut quis Deus praeter Deum nostrum?
Deus, qui praecinxit [ Ms. praecingit] me virtutem: posuit immaculatam viam meam.
Qui perficit pedes meos, tamquam cervi: et super excelsa statuit [ Ms. statuens] me.
Qui docet manus meas ad praelium [ Ms. in praelio] et posuit, ut [ Ms. et posuisti ut] arcum aereum, brachia mea.
Et dedisti mihi protectionem salutis tuae: et dextera tua suscepit me, et disciplina tua ipsa me docebit.
Dilatasti gressus meos subtus [ Ms. subter hic atque infra ] me: et non sunt infirmata vestigia mea.
Persequar inimicos meos, et comprehendam illos: et non convertar, donec deficiant.
Affligam [ Ms. confligam] illos, nec poterunt [ Ms. potuerunt] stare: cadent subtus pedes meos.
Et praecinxisti me virtutem, ad [ Ms. in] bellum: supplantasti omnes insurgentes in me, subtus me.
Et inimicorum meorum [ Ms. inimicos meos] dedisti mihi dorsum: et odientes me disperdidisti.
Clamaverunt (nec erat qui salvos faceret) ad Dominum, nec exaudivit eos.
Et comminuam illos, ut pulverem ante faciem venti: ut lutum platearum delebo eos.
Eripies [ Ms. erues] me de contradictionibus populi: constitues me in caput [ Ms. capite] gentium.
Populus, quem non cognovi, servivit mihi: obauditu auris obedivit mihi.
Filii alieni mentiti sunt mihi: filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis.
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: et exaltetur Deus salutis meae.
Deus, qui das vindictam mihi: et subdidisti populos sub me.
Liberator meus, Dominus, de gentibus iracundis et ab insurgentibus in me, exaltabis me: a viro iniquo eripies me.
Propterea confitebor tibi in populis [ Ms. gentibus], Domine, et nomini tuo psalmum dicam.
Magnificans salutare regis ipsius: et faciens misericordiam Christo suo, David et semini ejus, usque in saeculum.
PSALMUS XVIII.
IN FINEM, PSALMUS DAVID.
Coeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
Dies diei eructat verbum: et nox nocti indicat scientiam.
Non sunt loquelae neque sermones: quorum non audiantur voces eorum.
In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis ÷ terrae ** verba eorum.
÷ In ** sole posuit tabernaculum suum: et ipse, tamquam sponsus, procedens de thalamo suo.
Exsultavit, ut gigas, ad currendam viam: a summo coelo egressio ejus.
Et occursus ejus, usque ad summum ejus: nec est qui se abscondat a calore ejus.
Lex Domini immaculata, convertens animas: testimonium Domini fidele: sapientiam praestans parvulis.
Justitiae Domini rectae, laetificantes corda: praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
Timor Domini sanctus, permanens in saeculum ÷ saeculi ** judicia Domini vera, justificata in semetipsa.
Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: et dulciora super mel et favum.
Et enim ** servus tuus custodit ea: in custodiendis illis retributio multa.
Delicta quis intelligit? Ab occultis ÷ meis ** munda me: et ab alienis parce servo tuo.
Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: et emundabor a delicto maximo.
÷ Et ** erunt, ut complaceant eloquia oris mei: et meditatio cordis mei in conspectu tuo ÷ semper **
Domine, adjutor meus, et redemptor meus.
IN FINEM, PSALMUS DAVID.
Coeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
Dies diei eructat verbum: et nox nocti indicat scientiam.
Non sunt loquelae neque sermones: quorum non audiantur voces eorum.
In omnem terram exivit [ Ms. exiit] sonus corum: et in fines orbis terrae verba eorum.
In sole posuit tabernaculum suum: et ipse, tamquam sponsus, procedens de thalamo suo.
Exsultavit, ut gigas, ad currendam viam, a summo coelo egressio ejus: et occursus ejus, usque ad summum ejus, nec est qui se abscondat a calore ejus.
Lex Domini irreprehensibilis [ Ms. immaculata], convertens animas: testimonium Domini fidele: sapientiam praestans parvulis.
Justitiae Domini rectae, laetificantes corda: praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi: judicia Dei [ Ms. Domini] vera, justificata in semetipsis.
Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: et dulciora super mel et favum.
Nam et servus tuus custodit ea: in custodiendo illa retributio multa.
Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine: et ab alienis parce servo tuo.
Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: et emundabor a delicto maximo.
Et erunt, ut complaceant eloquia oris mei: et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.
Domine, adjutor meus, et redemptor meus.
PSALMUS XIX.
IN FINEM, PSALMUS DAVID.
Exaudiat te Dominus, in die tribulationis: protegat te nomen Dei Jacob.
Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te.
Memor sit omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat. DIAPSALMA.
Tribuat tibi secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet.
Laetabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur.
Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc cognovi, quoniam salvum fecit Dominus Christum suum.
Exaudiet illum de coelo sancto suo: in potentatibus salus dexterae ejus.
Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
Ipsi obligati sunt et ceciderunt: nos autem surreximus et erecti sumus.
Domine, salvum fac regem ÷ et ex ** audi nos in die qua invocaverimus ÷ te **
PSALMUS DAVID [ Ms. IN FINEM PSALMUS IPSI DAVID].
Exaudiat te Dominus, in die tribulationis: protegat te nomen Dei Jacob.
Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te.
Memor sit Dominus omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat [ Ms. faciat]. DIAPSALMA.
Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet.
Laetabimur in salutari tuo: et in nomine Domini Dei nostri magnificabimur.
Impleat Dominus omnes petitiones tuas, nunc cognovi, quoniam salvum faciet [ Ms. facit] Dominus Christum suum: et exaudiet illum de coelo sancto suo, in potentatibus salus dexterae ejus.
Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur.
Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos autem resurreximus, et erecti sumus.
Domine, salvum fac regem: et exaudi nos in die qua [ Ms. in qua] invocaverimus te.
PSALMUS XX.
IN FINEM PSALMUS DAVID.
Domine, in virtute tua laetabitur rex: et super salutare tuum exsultabit vehementer.
Desiderium cordis ejus tribuisti ei: et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. DIAPSALMA.
Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis: posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.
Vitam petiit a te ÷ et ** tribuisti ei longitudinem dierum, in saeculum et in saeculum ÷ saeculi **
Magna est gloria ejus in salutari tuo: glorium et ÷ magnum ** decorem impones super eum.
Quoniam dabis eum in benedictionem, in saeculum ÷ saeculi ** laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
Quoniam rex sperat in Domino: et in misericordia altissimi non commovebitur.
Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis: dextera tua inveniat ÷ omnes, qui ** te oderunt.
Pones eos, ut clibanum ignis, in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.
Fructum eorum de terra perdes: et semen eorum a filiis hominum.
Quoniam declinaverunt in te mala: cogitaverunt consilia, quae non potuerunt ÷ stabilire **
Quoniam pones eos dorsum: in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum.
Exaltare, Domine, in virtute tua: cantabimus et psallemus virtutes tuas.
IN FINEM, PSALMUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID].
Domine, in virtute tua laetabitur rex: et super salutare tuum exsultabit vehementer.
Desiderium animae ejus tribuisti ei: et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. DIAPSALMA.
Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis: posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.
Vitam petiit a te: tribuisti ei longitudinem dierum, in saeculum saeculi.
Magna est gloria ejus in salutari tuo: gloriam et magnum decorem impones super eum.
Quoniam dabis eum in benedictionem, in saeculum saeculi: laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
Quoniam rex speravit in Domino: et in misericordia altissimi non commovebitur.
Inveniatur [ Ms. invenietur] manus tua omnibus inimicis tuis: et dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.
Pones eos, ut [ Ms. in] clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit [ Ms. conturbavit] eos, et devorabit [ Ms. devoravit] eos ignis.
Fructum eorum de terra perdes: et semen eorum a filiis hominum.
Quoniam declinaverunt in te mala: cogitaverunt consilium, quod non potuerunt stabilire.
Quoniam pones eos dorsum: in reliquiis tuis praeparare vultum illorum
Exaltare, Domine, in virtute tua: cantabimus et psallemus virtutes tuas.
PSALMUS XXI.
IN FINEM, PRO ASSUMPTIONE MATUTINA, PSALMUS DAVID.
Deus, Deus meus, ÷ respice in me ** quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.
Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi.
Tu autem in sancto habitas, laus Israel, in te speraverunt patres nostri: speraverunt, et liberasti eos.
Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi.
Ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis.
Omnes videntes me, deriserunt me: locuti sunt labiis, ÷ et ** moverunt caput.
Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.
Quoniam tu es, qui extraxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris meae, in te projectus sum ex utero.
De ventre matris meae, Deus meus es tu: ne discesseris ÷ a me **
Quoniam tribulatio proxima est: quoniam non est, qui adjuvet.
Circumdederunt me vituli multi: tauri pingues obsederunt me.
Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
Sicut aqua, effusus sum: et dispersa sunt omnia ossa mea.
Factum est cor meum tamquam cera liquescens, in medio ventris mei.
Aruit, tamquam testa, virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.
Quoniam circumdederunt me canes ÷ multi ** concilium malignantium obsedit me.
Foderunt manus meas, et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea.
Ipsi vero consideraverunt, et inspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam conspice.
Erue a framea ÷ Deus ** animam meam: ÷ et ** de manu canis, unicam meam.
Salva me ex ore leonis: et a cornibus unicornium humilitatem meam.
Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo te.
Qui timetis Dominum laudate eum: universum semen Jacob, glorificate eum.
Timeat eum omne semen Israel: quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis.
Nec avertit faciem suam a me; et cum clamarem ad eum, exaudivit ÷ me **
Apud te laus mea in ecclesia magna: vota mea reddam in conspectu timentium eum.
Edent pauperes, et saturabuntur, ÷ et ** laudabunt Dominum, qui requirunt eum: vivent corda eorum in saeculum ÷ saeculi **
Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae.
Et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium.
Quoniam Domini est regnum, et ÷ ipse dominabitur gentium.
Manducaverunt, et adoraverunt omnes pingues terrae: in conspectu ejus cadent omnes, qui descendunt in terram.
Et anima mea illi vivet: ÷ et semen ** meum serviet ipsi.
Annuntiabitur Domino generatio ventura: et annuntiabunt justitiam ejus, populo qui nascetur, quem fecit ÷ Dominus **
IN FINEM PRO ASSUMPTIONE [ Ms. SUSCEPTIONE] MATUTINA, PSALMUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID].
Deus, Deus meus, respice in [ Ms. tacet in] me, quare me dereliquisti? longe a salute mea, verba delictorum meorum.
Deus meus, clamabo per diem, nec exaudies: in nocte, et non ad insipientiam mihi:
Tu autem in sancto habitas, laus Israel, in te speraverunt patres nostri: speraverunt, et liberasti [ Ms. eruisti] eos.
Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi.
Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abjectio plebis.
Omnes qui videbant me, aspenabantur me: locuti sunt labiis, et moverunt caput.
Speravit in Domino, eripiat [ Ms. eruat] eum: salvum faciat eum, quoniam vult [ Ms. voluit] eum.
Quoniam tu es, qui abstraxisti [ Ms. extraxisti] me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae, in te jactatus sum ex utero: de ventre matris meae, Deus meus es tu.
Ne discesseris [ Ms. discedas] a me, quoniam tribulatio proxima est: et [ Ms. quoniam] non est, qui adjuvet.
Circumdederunt me vituli multi: tauri pingues obsederunt me.
Aperuerunt in me os suum, sicut leo rapiens et rugiens: sicut aqua, effusa sunt [ Ms. effusus sum], et dispersa sunt omnia ossa mea.
Et [ Ms. tacet et] factum est cor meum tamquam cera liquefiens [ Ms. liquescens], in medio ventris mei.
Exaruit, velut testa, virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.
Quoniam circumdederunt me canes multi: concilium malignantium obsedit me.
Foderunt manus meas et [ Ms. tacet et] pedes meos: et dinumeraverunt omnia ossa mea.
Ipsi vero, consideraverunt, et conspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea: et super vestem meam [ Ms. vestimentum meum miserunt sortem.
Tu autem, Domine, ne longe facias auxilium tuum a me: ad [ Ms. in] defensionem meam aspice.
Erue a framea animam meam: et de manu canis unicam meam.
Libera me [ Ms. salvum me fac] de ore leonis: et a cornibus unicornuorum humilitatem meam.
Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo [ Ms. cantabo] te.
Qui timetis Dominum, laudate eum: universum semen Jacob, magnificate eum.
Timeat eum omne semen Israel, quoniam non sprevit, neque despexit preces pauperum [ Ms. precem pauperis]: neque avertit faciem suam a me, et dum [ Ms. cum] clamarem ad eum, exaudivit me.
Apud te laus mihi in Ecclesia magna: vota mea Domino reddam coram timentibus eum.
Edent pauperes, et saturabuntur: et laudabunt Dominum, qui requirunt eum.
Vivet cor eorum in saeculum saeculi: reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae.
Et adorabunt in conspectu ejus omnes [ Ms. universae] patriae gentium, quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
Manducaverunt, et adoraverunt omnes divites terrae: in conspectu ejus procident universi [ Ms. omnes], qui descendunt in terram.
Et anima mea ipsi vivet [ Ms. vivit]: et semen meum serviet illi.
Annuntiabitur Domino generatio ventura, et annuntiabunt coeli justitiam ejus populo, qui nascetur, quem fecit Dominus.
PSALMUS XXII.
PSALMUS DAVID.
Dominus regit me, ÷ et ** nihil mihi deerit: in loco pascuae, ÷ ibi ** me collocavit.
Super aquam refectionis educavit me: animam meam convertit.
Deduxit me super semitas justitiae, propter nomen suum.
Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala: quoniam tu mecum es.
Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me.
Impinguasti in oleo caput meum: ÷ et ** calix meus inebrians, ÷ quam ** praeclarus ÷ est **
Et misericordia ÷ tua subsequetur me, omnibus diebus vitae meae.
Et ÷ ut ** inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum.
PSALMUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID].
Dominus regit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae, ibi me collocavit.
Super aquam refectionis educavit me: animam meam convertit.
Deduxit me super semitam justitiae, propter nomen suum.
Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis: non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me.
Impinguasti in [ Ms. tacet in] oleo caput meum: et poculum meum inebrians, quam praeclarum est!
Et misericordia tua subsequatur me, omnibus diebus vitae meae.
Ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum.
PSALMUS XXIII.
PSALMUS DAVID, PRIMA SABBATI.
Domini est terra et plenitudo ejus, orbis ÷ terrarum ** et ÷ universi ** qui habitant in eo.
÷ Quia ** ipse super maria fundavit eum: et super flumina praeparavit eum.
Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?
Innocens manibus, et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam: nec juravit in dolo ÷ proximo suo **
÷ Hic ** accipiet benedictionem a Domino: et misericordiam a Deo salutari suo.
Haec est generatio quaerentium eum: quaerentium faciem Dei Jacob. DIAPSALMA.
Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens ÷ in praelio.
Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales: et introibit rex gloriae.
Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae. + DIAPSALMA.
PSALMUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID], PRIMA SABBATI.
Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in ea.
Ipse super maria fundavit eam: et super flumina praeparavit illam.
Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?
Innocens manibus, et mundo corde: qui non accepit in vano animam suam: nec juravit in dolo proximo suo.
Hic [ Ms. iste] accipiet benedictionem a Domino: et misericordiam a Deo salutari [ Ms. salvatoris] suo.
Haec est generatio quaerentium Dominum: requirentium [ Ms. quaerentium] faciem Dei Jacob. DIAPSALMA.
Tollite portas, principes, vestras [ Ms. vestri], et elevamini, portae aeternales; et introibit rex gloriae.
Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens: Dominus potens in praelio [ Ms. bello].
Tollite portas, principes, vestras [ Ms. vestri] et elevamini, portae aeternales: et introibit rex gloriae.
Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
PSALMUS XXIV.
PSALMUS DAVID.
Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam.
Neque irrideant me inimici mei: et ÷ enim ** universi, qui sustinent te, non confundentur.
Confundantur ÷ omnes ** iniqua agentes, supervacue.
Vias tuas, Domine, demonstra mihi: ÷ et ** semitas tuas edoce me.
Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salvator meus, ÷ et ** te sustinui tota die.
Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt.
Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris.
Secundum misericordiam tuam memento mei + tu ** propter bonitatem tuam, Domine.
Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
Diriget mansuetos in judicio: docebit mites vias suas.
Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo: multum est enim.
Quis est homo qui timet Dominum? legem statui ei in via, quam elegit.
Anima ejus in bonis demorabitur: et semen ejus haereditabit terram.
Firmamentum est Dominus timentibus eum, et testamentum ipsius, ut manifestetur illis.
Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego.
Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me.
Vide humilitatem meam et laborem meum: et dimitte universa delicta mea.
Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt: et odio iniquo oderunt me.
Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.
Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te.
Libera, Deus Israel, ex omnibus tribulationibus suis.
IN FINEM, PSALMUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID].
Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido: non erubescam, neque irrideant me inimici mei.
Etenim universi, qui te exspectant, non confundentur: confundantur iniqua facientes vane.
Vias tuas, Domine, notas fac mihi: et semitas tuas edoce me.
Dirige me in veritate tua, et doce me: quia [ Ms. quoniam] tu es Deus salutaris [ Ms. salvator] meus, et te sustinui tota die.
Reminiscere miserationum tuarum, Domine: et misericordiae tuae, quae a saeculo sunt.
Delicta juventutis et ignorantiae meae ne memineris: secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei, propter bonitatem tuam, Domine.
Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem statuit [ Ms. statuet] delinquentibus in via.
Diriget mites in judicio: docebit mansuetos vias suas.
Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo, copiosum [ Ms. multum] est enim.
Quis est homo, qui timeat Dominum? legem statuit [ Ms. statuet] ei in via, quam elegit.
Anima ejus in bonis demorabitur: et semen ejus haereditatem [ Ms. haereditate] possidebit terram.
Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius [ Ms. ejus] ut manifestetur illis.
Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
Respice in me, et miserere mei, quoniam unicus et pauper sum ego.
Tribulationes cordis mei dilatatae [ Ms. multiplicatae] sunt: de necessitatibus meis eripe [ Ms. libera] me.
Vide humilitatem meam et laborem meum: et dimitte omnia peccata mea.
Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt: et odio iniquo oderunt me.
Custodi animam meam et eripe me: Domine, non confundar, quoniam invocavi te.
Innocentes et recti adhaeserunt mihi: quoniam sustinui te, Domine.
Redime me, Deus Israel, ex omnibus augustiis meis.
PSALMUS XXV.
PSALMUS DAVID.
Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum.
Et in Domino sperans non infirmabor.
Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum.
Quoniam misericordia tua ante oculos meos est: et complacui in veritate tua.
Non sedi cum concilio vanitatis: et cum iniqua gerentibus non introibo.
Odivi ecclesiam malignantium: et cum impiis non sedebo.
Lavabo inter innocentes manus meas: et circumdabo altare tuum, Domine.
Ut audiam vocem laudis: et enarrem universa mirabilia tua.
Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae.
Ne perdas cum impiis animam meam: et cum viris sanguinum vitam meam.
In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus.
Ego autem in innocentia mea ingressus sum: redime me, et miserere mei.
Pes meus stetit in directo: in ecclesiis benedicam ÷ te ** Domine.
PSALMUS [ Ms. IPSI] DAVID.
Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum.
Et in Domino sperans non infirmabor.
Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum.
Quoniam misericordia tua ante oculos meos est: et complacui in veritate tua.
Non sedi in consilio [ Ms. concilio] vanitatis: et cum iniqua gerentibus non introibo.
Odivi congregationem malignorum: et cum impiis non sedebo.
Lavabo inter innocentes manus meas: et circuibo altare tuum, Domine.
Ut audiam vocem laudis tuae: et enarrem universa mirabilia tua.
Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum tabernaculi [ Ms. habitationis] gloriae tuae.
Ne perdas cum impiis animam meam: et cum viris sanguinum vitam meam, in quorum manibus iniquitates sunt.
Dextera eorum repleta est muneribus: ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me, et miserere mei.
Pes enim meus stetit in via recta: in ecclesiis benedicam Dominum.
PSALMUS XXVI.
DAVID, ÷ PRIUSQUAM LINIRETUR.
Dominus illuminatio mea, et salus mea: quem timebo?
Dominus protector vitae meae: a quo trepidabo?
Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas.
Qui tribulant me inimici mei: ipsi infirmati sunt, et ceciderunt.
Si consistant adversum me castra: non timebit cor meum.
Si exsurgat adversum me praelium: in hoc ego sperabo.
Unam petii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae.
Ut videam voluptatem Domini: et visitem templum ejus.
Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
In petra exaltavit me: et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos.
Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis: cantabo et psalmum dicam Domino.
Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ÷ ad te ** miserere mei, et exaudi me.
Tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea: faciem tuam, Domine, requiram.
Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo.
Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.
Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me.
Legem pone mihi, Domine, in via tua: et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.
Ne tradideris me in animas tribulantium me: quoniam insurrexerunt in me testes iniqui: et mentita est iniquitas ÷ sibi *
Credo videre bona Domini in terra viventium.
Exspecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
PSALMUS [ Ms. IPSI] DAVID, PRIUSQUAM UNGERETUR [ Ms. EGREDERETUR].
Dominus illuminatio mea, et salus mea: quem timebo?
Dominus defensor [ Ms. protector] vitae meae: a quo trepidabo?
Dum appropiant [ Ms. appropinquaverint] super me nocentes, ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei: ipsi infirmati sunt, et ceciderunt.
Si consistant adversus me castra, non timebit cor meum: si insurgat in me praelium, in hoc ego sperabo.
Unam petii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus [ Ms. omnes dies] vitae meae.
Ut videam voluntatem Domini: et protegar a templo sancto ejus.
Quoniam abscondit me in tabernaculo suo: in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui: in petra exaltavit me.
Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos; circuibo, et immolabo in tabernaculo ejus hostiam jubilationis, cantabo et psalmum dicam Domino.
Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te: miserere mei, et exaudi me.
Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram.
Ne avertas faciem tuam [ Ms. vultum tuum] a me: et ne declines in ira a servo tuo.
Adjutor meus esto, ne derelinquas me: neque despicias me, Deus salutaris meus.
Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me.
Legem mihi constitue, Domine, in via, et dirige me in semitam rectam [ Ms. semita recta] propter inimicos meos.
Ne tradideris me in animas persequentium [ Ms. tribulantium] me, quoniam insurrexerunt in me [ Ms. mihi] testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
Credo videre bona Domini in terra viventium.
Exspecta [ Ms. sustine] Dominum, et viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
PSALMUS XXVII.
÷ PSALMUS IPSI * DAVID.
Ad te, Domine, clamabo, Deus meus, ne sileas a me, ne quando taceas a me ** et assimilabor descendentibus in lacum.
÷ Ex * audi vocem deprecationis meae, dum oro ad te: dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
Ne ÷ simul * trahas me cum peccatoribus: et cum operantibus iniquitatem ÷ ne perdas me **
Qui loquuntur pacem cum proximo suo: mala autem in cordibus eorum.
Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.
Secundum opera manuum eorum tribue illis: redde retributionem eorum ipsis.
Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non aedificabis eos.
Benedictus Dominus: quoniam ÷ exaudivit vocem deprecationis meae.
Dominus adjutor meus et protector meus: in ipso speravit cor meum et adjutus sum.
Et refloruit caro mea: et ex voluntate mea confitebor ei.
Dominus fortitudo plebis suae: et protector salvationum Christi sui est.
Salvum fac populum tuum ÷ Domine * et benedic haereditati tuae: et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
HUIC DAVID PSALMUS.
Ad te, Domine, clamavi, Deus meus, ne sileas a me: et ero similis descendentibus in lacum.
Exaudi vocem deprecationis meae, dum oro ad te: et [ Ms. tacet et] dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
Ne simul tradas me cum peccatoribus: et cum operantibus iniquitatem ne perdas me.
Cum his qui loquuntur pacem cum proximo suo: mala autem sunt [ Ms. tacet sunt] in cordibus eorum [ Ms. suis].
Da illis, Domine [ Ms. tac. Domine], secundum opera eorum: et secundum nequitias studiorum retribue illis.
Redde retributionem eorum [ Ms. ipsorum] ipsis: quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus non consideraverunt.
Destrue illos, nec [ Ms. et non] aedificabis eos; benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.
Dominus adjutor meus et protector meus: et in ipso [ Ms. in ipsum] speravit cor meum, et adjutus sum.
Et refloruit caro mea: et ex voluntate mea confitebor illi.
Dominus fortitudo plebis suae: et protector salutarium Christi sui est.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haeriditatem tuam: et rege eos, et extolle illos usque in saeculum.
PSALMUS XXVIII.
PSALMUS DAVID, ÷ IN CONSUMMATIONE TABERNACULI *
Afferte Domino, ÷ filii Dei: afferte Domino * filios arietum.
Afferte Domino gloriam et honorem: afferte Domino gloriam nomini ejus: adorate Dominum in atrio sancto ÷ ejus *
Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas.
Vox Domini in virtute: vox Domini in magnificentia.
Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani.
Et comminuet eas, tamquam vitulum Libani; et dilectus, quemadmodum filius unicornium.
Vox Domini intercidentis flammam ignis: vox Domini concutientis desertum, et commovebit Dominus desertum Cades.
Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit condensa: et in templo ejus omnes dicent gloriam.
Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in aeternum.
Dominus virtutem populo suo dabit: Dominus benedicet populo suo in pace.
PSALMUS DAVID, IN EXITU TABERNACULI.
Afferte Domino, filii Dei: afferte Domino filios arietum.
Afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini ejus: adorate Dominum in aula sancta ejus.
Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas.
Vox Domini in virtute: vox Domini in magnificentia.
Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani, et comminuet eas, tamquam vitulum Libani: et dilectus, sicut filius unicornuorum.
Vox Domini intercidentis [ Ms. praecidentis] flammam ignis: vox Domini concutientis [ Ms. commoventis] solitudinem: et commovebit Dominus desertum Cades.
Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit condensa: et in templo ejus omnes dicent gloriam.
Dominus diluvium inhabitat: et sedebit Dominus rex in aeternum.
Dominus virtutem populo suo dabit: et [ Ms. Dominus] benedicet populum suum in pace.
PSALMUS XXIX.
PSALMUS CANTICI IN DEDICATIONE DOMUS DAVID.
Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me: nec delectasti inimicos meos super me.
Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
Domine, eduxisti ab inferno animam meam: salvasti me a descendentibus in lacum.
Psallite Domino, sancti ejus: et confitemini memoriae sanctitatis ejus.
Quoniam ira in indignatione ejus: et vita in voluntate ejus.
Ad vesperum demorabitur fletus: et ad matutinum laetitia.
Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum.
Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem.
Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
Ad te, Domine, clamabo: et ad Deum ÷ meum ** deprecabor.
Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem?
Numquid confitebitur tibi pulvis? aut annuntiabit veritatem tuam?
Audivit Dominus, et misertus est mei: Dominus ÷ factus ** est adjutor meus.
Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia.
Ut cantet tibi gloria ÷ mea ** et non compungar: Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi
PSALMUS CANTICI IN DEDICATIONE DOMUS DAVID.
Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me: nec delectasti inimicos meos super me.
Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me: Domine, abstraxisti [ Ms. eduxisti] ab inferis animam meam, salvasti me a descendentibus in lacum.
Psallite Domino, sancti ejus: et confitemini memoriae sanctitatis ejus.
Quoniam ira in indignatione ejus: et vita in voluntate ipsius [ Ms. ejus].
Ad vesperum [ Ms. vespera] demorabitur fletus: et ad matutinum laetitia [ Ms. exsultatio].
Ego autem dixi in mea abundantia: Non movebor in aeternum.
Domine, in bona voluntate tua praestitisti decori meo virtutem: avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor; quae utilitas in sanguine meo, dum descendo [ Ms. descendero] in corruptionem?
Numquid confitebitor tibi pulvis? aut annuntiabit veritatem tuam?
Audivit Dominus, et misertus est mihi [ Ms. mei]: Dominus factus est adjutor meus.
Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia: ut cantet tibi gloria mea, et non compungar.
Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.
PSALMUS XXX.
IN FINEM, PSALMUS DAVID.
In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum: in justitia tua libera me.
Inclina ad me aurem tuam: accelera, ut eruas me.
Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias.
Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu: et propter nomen tuum deduces me, et enutries me.
Educes me de laqueo hoc, quem absconderunt mihi: quoniam tu es protector meus.
In manus tuas commendo spiritum meum: redemisti me, Domine Deus veritatis.
Odisti observantes vanitates, supervacue.
Ego autem in Domino speravi: exsultabo, et laetabor in misericordia tua.
Quoniam respexisti humilitatem meam: salvasti de necessitatibus animam meam.
Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos.
Miserere mei, Domine, quoniam tribulor: conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
Quoniam defecit in dolore vita mea: et anni mei in gemitibus.
Infirmata est in paupertate virtus mea: et ossa mea conturbata sunt.
Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis.
Qui videbant me, foras fugerunt a me: oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde.
Factus sum tamquam vas perditum: quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu.
In eo dum convenirent simul adversum me: accipere animam meam consiliati sunt.
Ego autem in te speravi, Domine, dixi: Deus meus es tu, in manibus tuis sortes meae.
Eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.
Illustra facient tuam super servum tuum: salvum me fac in misericordia tua: Domine, non confundar, quoniam invocavi te.
Erubescant impii, et deducantur in infernum: muta fiant labia dolosa,
Quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia et abusione.
Quam magna multitudo dulcedinis tuae, ÷ Domine ** quam abscondisti timentibus te.
Perfecisti eis qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum.
Abscondes eos in abscondito faciei tuae, a conturbatione hominum.
Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.
Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
Ego autem dixi in excessu mentis meae: Projectus sum a facie oculorum tuorum.
Ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te.
Diligite Dominum, omnes sancti ejus, ÷ quoniam ** veritates requiret Dominus: et retribuet abundanter facientibus superbiam.
Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.
IN FINEM, PSALMUS DAVID.
In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum: in tua justitia libera me, et eripe me.
Inclina ad me aurem tuam: accelera ut eripias me.
Esto mihi in Deum protectorem, et in locum refugii: ut salvum me facias.
Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu: et propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me.
Et [ Ms. tacet et] educes me de laqueo isto, quem occultaverunt mihi, quoniam tu es protector meus, Domine: in manus tuas commendo spiritum meum.
Redemisti me, Domine Deus veritatis: odisti observantes vanitatem, supervacue.
Ego autem in Domino sperabo [ Ms. speravi]: exsultabo, et laetabor [ Ms. jucundabor] in tua misericordia.
Quia respexisti humilitatem meam: salvam fecisti de necessitatibus animam meam: nec conclusisti me in manus inimici.
Statuisti in loco [ Ms. tacet loco] spatioso pedes meos: miserere mihi [ Ms. tacet mei], Domine, quoniam tribulor.
Conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
Quoniam defecit in dolore vita mea: et anni mei in gemitibus.
Infirmata est in paupertate virtus mea: et ossa mea eo turbata sunt.
Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium [ Ms. add. et] vicinis meis nimium [ ms. nimis], et timor notis meis.
Qui videbant me, foras fugiebant a me: excidi tamquam mortuus a corde, et factus sum sicut vas perditum.
Quoniam audivi vituperationem multorum circumhabitantium.
In eo dum congregarentur omnes simul adversus me: ut acciperent animam meam, consiliati sunt.
Ego vero in te speravi, Domine, dixi: Tu es Deus meus, in manibus tuis tempora mea.
Libera me, et eripe me de manibus inimicorum meorum, et a persequentibus me.
Illumina [ Ms. inlustra] faciem tuam super servum tuum, et [ Ms. tacet et] salvum me fac in tua misericordia: Domine, non confundar, quoniam invocavi te.
Erubescant impii, et deducantur in infernum: muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia et contemptu.
Quam magna [ Ms. multa] multitudo dulcedinis tuae, Domine: quam abscondisti timentibus te, et perfecisti eam sperantibus in te, in conspectu filiorum hominum!
Abscondes eos in abdito vultus tui, a conturbatione hominum.
Proteges eos in tabernaculo tuo [ Ms. tac. tuo], a contradictione linguarum. **
Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae.
Ego autem dixi in pavore meo: Projectus sum a vultu oculorum tuorum.
Ideo exaudisti vocem deprecationis meae, dum clamarem ad te.
Diligite Dominum, omnes sancti ejus: quoniam veritatem requiret [ Ms. requirit] Dominus, et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam.
Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes, qui speratis in Domino [ Ms. Dominum].
PSALMUS XXXI.
+ HUIC ** DAVID, INTELLECTUS.
Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum: nec est in spiritu ejus dolus.
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in aerumna ÷ mea ** dum configitur spina. ÷ DIAPSALMA **.
Delictum meum cognitum ÷ tibi ** feci, et injustitiam meam non abscondi.
Dixi: Confitebor ÷ adversum me ** injustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei. DIAPSALMA.
Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno.
Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me: exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. DIAPSALMA.
Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris: firmabo super te oculos meos.
Nolite fieri sicut equus et mulus: quibus non est intellectus.
In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
Multa flagella peccatoris: sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Laetamini in Domino, et exsultate, justi: et gloriamini, omnes recti corde.
IPSI DAVID, INTELLECTUS [ Ms. INTELLIGENTIA].
Beati quorum remissae sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata.
Beatus vir, cui non imputavit [ Ms. imputabit] Dominus peccatum: nec [ Ms. non] est in ore ejus dolus.
Quoniam tacui, inveteraverunt omnia ossa mea: dum clamarem tota die.
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna, dum configitur spina. DIAPSALMA.
Delictum meum cognitum tibi feci: et injustitias meas non operui.
Dixi: Pronuntiabo adversus me injustitias meas Domino: et tu remisisti [ Ms. dimisisti] impietatem cordis mei. DIAPSALMA.
Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno: verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
Tu es mihi refugium a pressura quae circumdedit me: exsultatio mea, redime me a circumdantibus me. DIAPSALMA.
Intellectum dabo tibi, et instruam te in via hac qua gradieris: firmabo super te oculos meos.
Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.
In freno et camo maxillas eorum constringes [ Ms. confringe], qui non approximant [ Ms. appropinquant] ad te.
Multa flagella peccatorum [ Ms. peccatoris]: sperantes autem in Domino misericordia circumdabit.
Laetamini in Domino, et exsultate, justi: et gloriamini, omnes recti corde.
PSALMUS XXXII.
+ PSALMUS DAVID **
Exsultate, justi, in Domino: rectos decet collaudatio.
Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi.
Cantate ei canticum novum: bene psallite ÷ ei ** in vociferatione.
Quia rectum est verbum Domini: et omnia opera ejus in fide.
Diligit misericordiam et judicium: misericordia Domini plena est terra.
Verbo Domini coeli firmati sunt: et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
Congregans, sicut in utre, aquas maris: ponens in thesauris abyssos.
Timeat Dominum omnis terra: ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
Dominus dissipat consilia gentium, reprobat ÷ autem ** cogitationes populorum: ÷ et reprobat consilia principum **.
Consilium + autem ** Domini in aeternum manet, cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
Beata gens cujus + est ** Dominus Deus ejus: populus, quem elegit in haereditatem sibi.
De coelo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum.
De praeparato habitaculo suo: respexit super omnes qui habitant terram.
Qui finxit singillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum.
Non salvatur rex per multam virtutem: et gigas non salvabitur in multitudine virtutis + suae **
Fallax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suae non salvabitur.
Ecce oculi Domini super metuentes eum, ÷ et ** in eis qui sperant super misericordia ejus.
Ut eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame.
Anima nostra sustinet Dominum: + quoniam ** adjutor et protector noster est.
Quia in eo laetabitur cor nostrum: et in nomine sancto ejus speravimus.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos: quemadmodum speravimus in te.
PSALMUS [ Ms. IPSI] DAVID.
Laudate [ Ms. Exsultate], justi, in Domino; rectos decet collaudatio.
Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum [ Ms. decachordo] psallite ei [ Ms. tac. ei].
Cantate [ Ms canite] ei canticum novum: bene psallite ei in jubilatione.
Quoniam rectus est sermo Domini: et omnia opera ejus in fide.
Diligit misericordiam et judicium: misericordia Domini plena est terra.
Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
Congregans, sicut in utrem, aquas maris: ponens in thesauris abyssos.
Timeat Dominum omnis terra: ab ipso autem commoveantur universi, et omnes qui habitant orbem.
Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit et creata sunt.
Dominus dissipat [ Ms. dissipavit] consilia gentium, reprobat autem cogitationes [ Ms. cogitationem] populorum: et reprobat consilia principum.
Consilium vero Domini manet in aeternum: cogitationes cordis ejus in saeculum saeculi [ Ms. saecula saeculorum].
Beata gens cujus est Dominus Deus eorum: populus, quem elegit Dominus in haereditatem sibi.
De coelo prospexit [ Ms. respexit] Dominus, et vidit omnes filios hominum, de praeparato habitaculo suo, respexit super omnes qui habitant orbem [ Ms. terram].
Qui finxit singillatim corda eorum: qui intelligit in [ Ms. tac. in] omnia opera eorum.
Non salvabitur rex per multam virtutem suam: nec gigas salvus erit in multitudine fortitudinis suae.
Falsus equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suae non erit salvus.
Ecce oculi Domini super timentes eum, sperantes autem in misericordia ejus: ut eripiat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
Anima autem nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est: et [ Ms. quia] in ipso laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
Fiat, Domine, misericordia tua super nos sicut speravimus in te.
PSALMUS XXXIII.
DAVID, CUM IMMUTAVIT VULTUM SUUM CORAM ABIMELECH, ET DIMISIT EUM, ET ABIIT.
Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo.
In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et laetentur.
Magnificate Dominum mecum: et exaltemus nomen ejus in idipsum.
÷ Ex ** quisivi Dominum, et exaudivit me: et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
Accedite ad eum, et illuminamini: et facies vestrae non confundentur.
Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit + eum ** et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum: et eripiet eos.
Gustate, et videte, quoniam suavis ÷ est ** Dominus: Beatus vir qui sperat in eo.
Timete Dominum ÷ omnes ** sancti ejus: quoniam non est inopia timentibus eum.
Divites eguerunt et esurierunt: inquirentes autem Dominum, non minuentur omni bono. ÷ DIAPSALMA **
Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos.
Quis est homo, qui vult vitam: diligit dies videre bonos?
Prohibe linguam tuam a malo: et labia tua ne loquantur dolum.
Diverte a malo et fac bonum: ÷ in ** quire pacem, et persequere eam.
Oculi Domini super justos: et aures ejus in preces eorum.
Vultus ÷ autem ** Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
Clamaverunt ÷ justi ** et Dominus exaudivit ÷ eos ** et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
Juxta est Dominus his, qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
Multae tribulationes justorum: et de omnibus his liberabit eos Dominus.
Custodit ÷ Dominus ** omnia ossa eorum: unum ex iis non conteretur.
Mors peccatorum pessima: et qui oderunt justum delinquent.
Redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquet omnes qui sperant in eo.
PSALMUS DAVID, CUM [ Ms. IPSI DAVID QUANDO] COMMUTAVIT VULTUM SUUM CORAM ABIMELECH, ET DIMISIT EUM, ET ABIIT.
Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo.
In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et laetentur.
Magnificate Dominum mecum: et exaltemus nomen ejus in invicem [ Ms. unum].
Inquisivi Dominum, et exaudivit me: et ex omnibus tribulationibus meis eripuit [ Ms. eruit] me.
Accedite ad eum, et illuminamini: et vultus vestri non erubescent.
Iste pauper [ Ms. inops] clamavit, et Dominus exaudivit eum: et ex omnibus tribulationibus ejus liberavit [ Ms. salvum fecit] eum.
Immittet angelus Domini [ Ms. angelum Dominus] in circuitu timentium eum: et eripiet [ Ms. eruet] eos.
Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus: Beatus vir qui sperat in eo [ Ms. eum].
Timete Dominum omnes [ Ms. tac. omnes] sancti ejus quoniam nihil deest timentibus eum.
Divites eguerunt et esurierunt: inquirentes autem Dominum non deficient [ Ms. minuentur] omni bono. DIAPSALMA.
Venite, filii, audite me [ Ms. tac. me]: timorem Domini docebo vos.
Quis est homo qui vult vitam: et eupit [ Ms. diligit] videre dies bonos?
Cohibe linguam tuam a malo: et labia tua ne [ Ms. ut non] loquantur dolum.
Diverte a malo, et fac bonum: inquire pacem: et sequere eam.
Oculi Domini super justos: et aures ejus ad [ Ms. in] preces eorum.
Vultus autem Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum.
Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos: et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit [ Ms. eruit] eos.
Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde; et humiles spiritu salvavit.
Multae tribulationes justorum: et de his omnibus liberavit [ Ms. eruit] eos Dominus.
Dominus custodit omnia ossa eorum: unum ex eis [ Ms. illis] non conteretur.
Mors peccatorum pessima est [ Ms. tac. est]: et qui oderunt justum delinquent [ Ms. delinquunt].
Redimet Dominus animas servorum suorum: et non delinquent omnes qui sperant in eo [ Ms. eum].
PSALMUS XXXIV.
÷ IPSI ** DAVID.
Judica, Domine, nocentes me: expugna impugnantes me.
Apprehende arma et scutum: et exsurge in adjutorium mihi.
Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me: dic animae meae: Salus tua ego sum.
Confundantur et revereantur, quaerentes animam meam.
Avertantur retrorsum, et confundantur, cogitantes mihi mala.
Fiant tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini coarctans ÷ eos **
Fiat via illorum tenebrae et lubricum: et angelus Domini persequens eos.
Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: supervacue exprobraverunt animam meam.
Veniat illi laqueus, quem ignorat, et captio, quam abscondit, apprehendat eum: ÷ et ** in laqueum cadat in ipsum.
Anima autem mea exsultabit in Domino et delectabitur super salutari suo.
Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi?
Eripiens inopem de manu fortiorum ejus: egenum et pauperem a diripientibus. eum. Surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me.
Retribuebant mihi mala pro bonis: sterilitatem animae meae.
Ego autem cum mihi molesti essent: induebar cilicio.
Humiliabam in jejunio animam meam: et oratio mea in sinu meo convertetur.
Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacebam: quasi lugens et contristatus, sic humiliabar.
Et adversum me laetati sunt, et convenerunt: congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione: frenduerunt super me dentibus suis.
Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.
Confitebor tibi in ecclesia magna: in populo gravi laudabo te.
Non supergaudeant mihi, qui adversantur mihi inique: qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: et in iracundia + terrae ** loquentes dolos cogitabant.
Et dilataverunt super me os suum, dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri.
Vidisti, Domine, ne sileas: Domine, ne discedas a me.
Exsurge, et intende judicio meo: Deus meus, et Dominus meus in causam meam.
Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animae nostrae: nec dicant: Devoravimus eum.
Erubescant, et revereantur simul, qui gratulantur malis meis.
Induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super me.
Exsultent, et laetentur qui volunt justitiam meam: et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.
Et lingua mea meditabitur justitiam tuam: tota die laudem tuam.
HUIC DAVID.
Judica, Domine, nocentes me: expugna impugantes [ Ms. expugnantes] me.
Apprehende arma et scutum: et exsurge in adjutorium mihi.
Effunde frameam, et conclude adversos eos qui me persequuntur: dic animae meae, Salus tua ego sum.
Confundantur et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam.
Avertantur retrorsum, et erubescant, qui cogitant [ Ms. cogitantes] mihi mala.
Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini affligens eos.
Fiant viae eorum tenebrae et lubricum: et angelus Domini persequens eos.
Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: vane exprobraverunt animam meam.
Veniat illis laqueus quem ignorant, et captio, quam occultaverunt, apprehendat [ Ms. comprehendat] eos: et in laqueum incidant in idipsum.
Anima autem mea exsultabit in Domino: et delectabitur super salutare ejus.
Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens [ Ms. eruens] inopem de manu fortioris ejus: egenum et pauperem a rapientibus eum [ Ms. diripientibus].
Exsurgentes [ Ms. Insurgentes] testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me: et [ Ms. tac. et] retribuebant mihi mala pro bonis, et sterilitatem animae meae.
Ego autem dum [ Ms. cum] mihi molesti essent: induebam me cilicio [ Ms. cilicium], et humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo [ Ms. Sinum meum] convertebatur.
Sicut proximum, et [ Ms. tac. et] sicut fratrem nostrum, ita complacebam: tanquam lugens et contristatus, ita humiliabar.
Adversus me laetati sunt, et convenerunt, et congregaverunt in me flagella, et ignoraverunt.
Dissoluti sunt, nec compuncti sunt, tentaverunt me, et deriserunt derisu: striderunt in me dentibus suis.
Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malefactis [ Ms. ab astutiis] eorum, et a leonibus unicam meam.
Confitebor tibi, Domine, in ecclesia magna [ Ms. multa]: in populo gravi laudabo te.
Ut [ Ms. tacet ut] non insultent in me [ Ms. mihi], qui adversantur mihi inique: qui oderunt me gratis, et annuebant [ Ms. annuentes] oculis.
Quoniam mihi quidem pacifice [ Ms. pacifica] loquebantur: et super iram [ Ms. in ira] dolose cogitabant.
Dilataverunt in me os suum, dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri: vidisti, Domine, ne silas: Domine, ne discedas a me.
Exsurge, Domine, et intende judicium meum [ Ms. judicio meo] Deus meus, et Dominus meus in causam meam.
Judica me secundum magnam misericordiam tuam, Domine Deus meus, ut non insultent in me inimici mei: nec dicant in cordibus suis: Euge, euge, animae nostrae, nec dicant: Obsorbuimus eum.
Erubescant, et revereantur simul, qui gratulantur malis meis: induantur pudore et reverentia, qui magna loquuntur adversum me.
Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam: et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus. Sed [ Ms. tacet sed] et lingua mea meditabitur justitiam tuam: tota die laudem tuam.
PSALMUS XXXV.
IN FINEM, SERVO DOMINI DAVID.
Dixit injustus, ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus.
Quoniam dolose egit in conspectu ejus: ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
Verba oris ejus iniquitas et dolus: noluit intelligere, ut bene ageret.
Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit ÷ omni ** viae non bonae, malitiam ÷ autem ** non odivit.
Domine in coelo misericordia tua: ÷ et ** veritas tua usque ad nubes.
Justitia tua sicut montes Dei: judicia tua abyssus multa.
Homines et jumenta salvabis, Domine: quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus!
Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt.
Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrente voluptatis tuae potabis eos.
Quoniam apud te est fons vitae: ÷ et ** in lumine tuo videbimus lumen.
Praetende misericordiam tuam scientibus te et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
Non veniat mihi pes superbiae: et manus peccatoris non moveat me.
Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.
IN FINEM, SERVO DOMINI DAVID [ Ms. IPSI DAVID] PSALMUS.
Dixit injustus, ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus.
Quoniam dolose egit in conspectu ejus: ut inveniret iniquitatem suam et odium.
Verba oris ejus iniquitas et dolus, noluit intelligere, ut bene ageret: iniquitatem meditatus est in cubili suo.
Astitit omni viae non bonae: malitiam autem non odivit.
Domine, in coelo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes.
Justitia tua sicut montes Dei: et judicia tua abyssus multa.
Homines et jumenta salvos facies, Domine: quemadmodum multiplicasti misericordias tuas, Deus:
Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.
Quoniam apud te est fons vitae: et [ Ms. tacet et] in lumine tuo videbimus lumen.
Praetende misericordiam tuam scientibus te: et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
Non veniat mihi pes superbiae: et manus peccatorum non moveat [ Ms. moveant] me.
Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.
PSALMUS XXXVI.
÷ IPSI ** DAVID.
Aleph. Noli aemulari in malignantibus: neque zelaveris facientes iniquitatem.
Quoniam tamquam fenum velociter arescent: et quemadmodum olera herbarum cito decident.
Beth. Spera in Domino, et fac bonitatem: ÷ et ** inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.
Delectare in Domino; et dabit tibi petitiones cordis tui.
Gimel. Revela Domino viam tuam, et spera in eo: et ipse faciet.
Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tamquam meridiem.
Daleth. Subditus esto Domino, et ora eum:
Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua; in homine faciente injustitias:
He. Desine ab ira, et derelinque furorem: noli aemulari, ut maligneris.
Quoniam qui malignantur, exterminabuntur: sustinentes autem Dominum, ipsi haereditabunt terram.
Vav. Et adhuc pusillum, et non erit peccator: et quaeres locum ejus, et non invenies.
Mansueti autem haereditabunt terram: et delectabuntur in multitudine pacis.
Zain. Observabit peccator justum: et stridebit super eum dentibus suis.
Dominus ÷ autem ** irridebit eum: quoniam prospicit quod veniet dies ejus.
Heth. Gladium evaginaverunt peccatores: intenderunt arcum suum,
Ut dejiciant pauperem et inopem: ut trucident rectos corde.
Teth. Gladius eorum intret in corda ipsorum: et arcus eorum confringatur.
Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas.
Quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem justos Dominus.
Jod. Novit Dominus dies immaculatorum: et haereditas eorum in aeternum erit.
Non confundentur in tempore malo: et in diebus famis saturabuntur.
Caph. Quia peccatores peribunt.
Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati: deficientes quemadmodum fumus deficient.
Lamed. Mutuabitur peccator, et non solvet: justus autem miseretur, et tribuet.
Quia benedicentes ei haereditabunt terram: maledicentes autem ei disperibunt.
Mem. Apud Dominum gressus hominis dirigentur: et viam ejus volet.
Cum ceciderit, non collidetur: quia Dominus supponit manum suam.
Nun. Junior fui, etenim senui: et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem.
Tota die miseretur, et commodat: et semen illius in benedictione ÷ erit **
Samech. Declina a malo, et fac bonum: et inhabita in saeculum ÷ saeculi **
Quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos: in aeternum conservabuntur.
÷ Injusti punientur ** et semen impiorum peribit.
Justi ÷ autem ** haereditabunt terram: et inhabitabunt in saeculum ÷ saeculi ** super eam.
Phe. Os justi meditabitur sapientiam: et lingua ejus loquetur judicium.
Lex Dei ejus in corde ipsius ÷ et ** non supplantabuntur gressus ejus.
Sade. Considerat peccator justum: et quaerit mortificare eum.
Dominus ÷ autem ** non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur ÷ illi **
Coph. Exspecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te, ut haereditate capias terram: cum perierint peccatores, videbis.
Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani.
Res. Et transivi, et ecce non erat: et quaesivi eum, et non est inventus ÷ locus ejus **
Sin. Custodi innocentiam, et vide aequitatem: quoniam sunt reliquiae homini pacifico.
Injusti autem disperibunt simul, reliquiae impiorum interibunt.
Vau Thau. Salus autem justorum a Domino ÷ et ** protector eorum in tempore tribulationis.
Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos: et ** eruet eos a peccatoribus et salvabit eos, quia speraverunt in eo.
HUIC [ Ms. IPSI] DAVID.
Aleph. Noli aemulari inter malignantes, neque aemulatus fueris facientes iniquitatem.
Quoniam tamquam fenum velociter arescent: et sicut olera herbarum cito cadent.
Beth. Spera in Domino, et fac bonitatem: et inhabita terram, et pasceris in divitiis [ Ms. divitibus] ejus.
Delectare in Domino: et dabit tibi petitionem cordis tui.
Gimel. Revela Domino [ Ms. ad Dominum] viam tuam, et spera in eo [Ms. eum]: et ipse faciet.
Et educet tamquam [ Ms. sicut] lumen justitiam tuam: et judicium tuum, sicut meridiem.
Daleth. Subditus esto Domino, et obsecra eum: ne aemulatus fueris [ Ms. subaemuleris] eum, qui prosperatur in via sua, in homine faciente iniquitatem.
He. Desine ab ira, et derelinque [ Ms. relinque] furorem, ne aemuleris [ Ms. subaemuleris], ut nequiter facias.
Quoniam qui nequiter agunt, exterminabuntur: qui vero exspectant Dominum, ipsi haereditate possidebunt terram.
Vau. Pusillum adhuc, et non erit peccator: et quaeres locum ejus, nec invenies.
Mansueti autem possidebunt terram: et delectabuntur in multitudine pacis.
Zain. Observabit peccator justum, et fremet [ Ms. stridet] super eum dentibus suis: Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus.
Heth. Gladium evaginaverunt [ Ms. eduxerunt] peccatores: tetenderunt [ Ms. extenderunt] arcum suum, ut dejiciant inopem et pauperem, ut trucident rectos corde.
Teth. Gladius [ Ms. framea] eorum intret in cor ipsorum: et arcus eorum conteratur.
Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas.
Quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem justos Dominus.
Jod. Novit Dominus vias immaculatorum: et haereditas eorum in aeternum erit.
Non confundentur in tempore malo: et in diebus famis saturabuntur [ Ms. manet].
Caph. Quoniam peccatores peribunt.
Inimici autem Domini mox ut honorati et exaltati fuerint: deficientes ut fumus, deficient.
Lamed. Mutuatur peccator, et non solvit: justus autem miseretur, et commodat.
Quoniam benedicentes eum possidebunt terram: maledicentes autem illum disperient.
Mem. A Domino gressus hominis: diriguntur [ Ms. dirigetur]: et viam ejus volet.
Cum ceciderit justus, non conturbabitur: quia Dominus firmat manum ejus.
Nun. Juvenior fui, et senui: et non vidi justum derelictum, nec semen ejus egens pane.
Tota die miseretur, et commodat: et semen ejus in benedictione erit.
Samech. Declina a malo et fac bonum: et inhabita in saeculum saeculi [ Ms. saecula saeculorum]:
Quoniam Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos: in aeternum conservabuntur.
Injusti autem punientur: et semen impiorum peribit.
Justi vero [ Ms. tacet vero] haereditate possidebunt terram: et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.
Phe. Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.
Lex Dei ejus in corde ipsius: et non supplantabuntur gressus ejus.
Sade. Considerat peccator justum, et quaerit perdere [ Ms. mortificare] eum: Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum, cum judicabitur illi.
Coph. Exspecta Dominum, et custodi vias ejus, et exaltabit te, ut inhabites terram: cum perient peccatores, videbis.
Vidi impium superexaltatum, et elevatum super cedros Libani.
Res. Transivi, et ecce non erat: quaesivi eum, et non est inventus locus ejus.
Sin. Custodi veritatem [ Ms. innocentiam], et vide aequitatem: quoniam sunt reliquiae homini pacifico.
Injusti autem disperient simul reliquiae impiorum peribunt.
Vau Thau. Salus autem justorum a Domino est [ Ms. tacet est]: et protector eorum est in tempore tribulationis.
Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos: et eripiet eos a peccatoribus, et salvos faciet eos, quoniam speraverunt in eo [ Ms. eum].
PSALMUS XXXVII.
PSALMUS DAVID, IN COMMEMORATIONEM ÷ DE SABBATHO **.
Domine, ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me.
Quoniam sagittae tuae in fixae sunt mihi: et confirmasti super me manum tuam.
Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum: sicut onus grave gravatae sunt super me.
Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae.
Miser factus sum et curvatus sum usque in finem: tota die contristatus ingrediebar.
Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: et non est sanitas in carne mea.
Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei.
Domine, ante te omne desiderium meum: et gemitus meus a te non est absconditus.
Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
Amici mei, et proximi mei, adversum me appropinquaverunt, et steterunt.
Et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quaerebant animam meam,
Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: et dolos tota die meditabantur.
Ego autem tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.
Et factus sum sicut homo non audiens: et non habens in ore suo redargutiones.
Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies, Domine Deus meus.
Quia dixi: Ne quando supergaudeant mihi ÷ inimici mei ** et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
Quoniam ego in flagella paratus sum: et dolor meus in conspectu meo semper.
Quoniam iniquitatem meam annuntiabo: ÷ et ** cogitabo pro peccato meo.
Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt ÷ super me ** et multiplicati sunt, qui oderunt me inique.
Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi: quoniam sequebar bonitatem.
Ne derelinquas me, Domine Deus meus: ne discesseris a me.
Intende in adjutorium meum, Domine, ÷ Deus ** salutis meae.
PSALMUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID], IN REMEMORATIONE [ Ms. recordationem] SABBATHI.
Domine, ne in ira tua arguas me: neque in furore tuo corripias me.
Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
Nec [ Ms. non] est sanitas in carne mea a vultu irae tuae, et [ Ms. tacet et] non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum.
Quoniam iniquitates meae superposuerunt caput meum: sicut onus grave gravatae sunt super me.
Computruerunt, et deterioraverunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae.
Miseriis afflictus sum, et curvatus sum usque in finem: tota die contristatus ingrediebar.
Quoniam anima mea completa est illusionibus: et non est sanitas in carne mea.
Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque, rugiebam a gemitu cordis mei: et ante te est omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
Cor meum conturbatum est in me, et deseruit me fortitudo mea: et lumen oculorum meorum, non est mecum.
Amici mei, et proximi mei, adversus me appropiaverunt [ Ms. appropinquaverunt], et steterunt, et proximi mei a longe steterunt.
Et vim faciebant qui quaerebant animam meam: et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
Ego autem velut surdus non audiebam; et sicut mutus, qui non aperit [ Ms. aperiens] os suum.
Et factus sum ut homo non audiens: et non habens in ore suo increpationes [ Ms. argutiones].
Quoniam in te, Domine, speravi, dixi: Tu exaudies me, Domine Deus meus.
Quia dixi: Ne aliquando insultent in me inimici mei, et dum commoverentur pedes mei, in me magna locuti sunt.
Quoniam ego ad flagella paratus sum: et dolor meus ante me est semper.
Quoniam iniquitatem meam ego pronuntio: et cogitabo pro peccato meo.
Inimici mei autem vivunt, et confortati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
Qui retribuebant mihi mala pro bonis, detrahebant mihi quoniam subsecutus sum justitiam.
Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discesseris a me: intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae.
PSALMUS XXXVIII.
IN FINEM IPSI IDITHUN, CANTICUM DAVID.
Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea.
Posui ori meo custodiam: cum consisteret peccator adversum me.
Obmutui et ÷ ** humiliatus sum ÷ et ** silui a bonis: et dolor meus renovatus est.
Concaluit cor meum intra me ÷ et ** in meditatione mea exardescet ignis.
Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum.
Et numerum dierum meorum, quis est? ut sciam quid desit mihi.
Ecce mensurabiles posuisti dies meos: et substantia mea tamquam nihilum ante te.
Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. DIAPSALMA.
Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur.
Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? ÷ et ** substantia mea apud te est.
Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.
Obmutui ÷ et ** non aperui os meum, quoniam tu fecisti: amove a me plagas tuas.
A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem.
Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane ÷ conturbatur ** omnis homo. DIAPSALMA.
÷ Ex ** audi orationem meam, Domine, et deprecationem ÷ meam ** auribus percipe lacrymas meas:
Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, ÷ et ** peregrinus: sicut omnes patres mei.
Remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam: et amplius non ero.
IN FINEM, PRO IDITHUN, CANTICUM DAVID [ Aug. IPSI DAVID].
Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea.
Posui ori meo custodiam: dum consistit peccator adversus me.
Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis: et dolor meus renovatus est.
Concaluit cor meum intra me: et in meditatione mea exardescit ignis.
Locutus sum in lingua mea: Notum mihi fac, Domine, finem meum: et numerum dierum meorum, quis [ Ms. qui] est? ut sciam quid desit mihi.
Ecce veteres posuisti dies meos: et substantia mea tamquam nihil ante te est [ Ms. tacet est].
Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. DIAPSALMA. Quamquam in imagine Dei ambulat homo: vane conturbabitur.
Thesaurizat, et ignorat cui congreget ea: et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea tamquam nihil ante te est.
Ab omnibus iniquitatibus meis eripe [ Ms. erue] me: opprobrium insipienti dedisti me.
Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti me, amove a me plagas tuas: a fortitudine enim manus tuae ego defeci in increpationibus.
Propter iniquitatem corripuisti hominem: et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus.
Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. DIAPSALMA. Exaudi, Deus, orationem meam et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas.
Quoniam incola ego sum apud te in terra: et peregrinus sicut omnes patres mei.
Remitte mihi, ut refrigerer priusquam eam: et amplius non ero
PSALMUS XXXIX.
IN FINEM, DAVID PSALMUS.
Exspectans exspectavi Dominum: et intendit mihi.
Et ÷ ex ** audivit preces meas: et eduxit me de lacu cu miseriae, ÷ et ** de luto faecis.
Et statuit super petram pedes meos: ÷ et ** direxit gressus meos.
Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro:
Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.
Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus: et non respexit in vanitates et insanias falsas.
Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua: et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi.
Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum.
Sacrificium et oblationem noluisti: aures ÷ autem perfecisti mihi.
Holocaustum et pro peccato non postulasti: tunc dixi: Ecce venio.
In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam: Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.
Aununtiavi justitiam ÷ tuam ** in ecclesia magna: ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti.
Justitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi.
Non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam, a concilio multo.
Tu ÷ autem ** Domine, ne longe facias miserationes tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus, comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui, ut viderem.
Multiplicatae sunt super capillos capitis mei: et cor meum dereliquit me.
Complaceat tibi, Domine, ut eruas me: Domine, ad adjuvandum me respice.
Confundantur, et revereantur, simul qui quaerunt animam meam, ut auferant eam.
Convertantur retrorsum, et revereantur, qui volunt mihi mala.
Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge.
Exsultent, et laetentur super te omnes quaerentes te ÷ et ** dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
Ego autem mendicus sum, et pauper: Dominus sollicitus est mei.
Adjutor meus et protector meus tu es, Deus meus, ne tardaveris.
IN FINEM PSALMUS DAVID [MS. IPSI DAVID PSALMUS].
Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me: et exaudivit deprecationem meam, et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis.
Et statuit supra [ Ms. super] petram pedes meos, et direxit gressus meos: et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro.
Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.
Beatus vir, cujus est nomen Domini spes ejus: et non respexit in vanitatem et insanias falsas.
Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua: et cogitationibus tuis non est quis similis tibi.
Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum: sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi.
Holocausta etiam pro delicto non postulasti [ Ms. petisti]: tunc dixi: Ecce venio.
In capite libri scriptum est de me, ut faciam [ Ms. facerem] voluntatem tuam: Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.
Bene nuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna: ecce labia mea non prohibebo.
Domine, tu cognovisti: justitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi.
Non celavi misericordiam tuam, et veritatem tuam a synagoga [ Ms. congregatione] multa.
Tu autem, Domine, ne longe facias [ Ms. elonginquaveris] misericordias tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus, comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui, ut viderem.
Multiplicatae [ Ms. multiplicati] sunt super capillos capitis mei: et cor meum dereliquit me [ Ms. derelinquit].
Complaceat tibi, Domine, ut eripias me: Domine, in auxilium meum respice.
Confundantur, et revereantur inimici mei: qui quaerunt animam meam, ut auferant eam.
Avertantur retrorsum, et erubescant, qui cogitant mihi mala.
Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge.
Exsultent, et laetentur qui quaerunt te, Domine; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
Ego vero egenus et pauper sum; Dominus curam habet mei.
Adjutor meus et liberator meus es tu, Domine, ne tardaveris.
PSALMUS XL.
IN FINEM, PSALMUS DAVID.
Beatus qui intelligit super egenum ÷ et pauperem ** in die mala liberabit eum Dominus.
Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra: et non tradat eum in animam inimicorum ejus.
Dominus opem ferat illi super lectum doloris ÷ ejus ** universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.
Ego dixi, Domine, miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi.
Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus?
Et si ingrediebatur, ut videret, vana loquebatur: cor ejus congregavit iniquitatem sibi.
Egrediebatur foras: et loquebatur in idipsum.
Adversum me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi.
Verbum iniquum constituerunt adversum me ÷ Numquid ** qui dormit non adjiciet, ut resurgat?
Etenim homo pacis meae in quo speravi: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
Tu autem, Domine, miserere mei: et resuscita me, et retribuam eis.
In hoc cognovi quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
Me autem propter innocentiam suscepisti: et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.
Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum: fiat, fiat.
IN FINEM, PSALMUS DAVID [MS. IPSI DAVID].
Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit [ Ms. malo eruet] cum Dominus.
Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum, et emundet in terra animam ejus: et [ Ms. ut] non tradat eum in manus inimici ejus.
Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus. Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.
Ego dixi, Domine, miserere mei: sana animam meam, quia [ Ms. quoniam] peccavi tibi.
Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et periet [ Ms. peribit] nomen ejus?
Et ingrediebantur, ut viderent, vana locutum est cor eorum: congregaverunt iniquitatem sibi.
Et egrediebantur foras, et loquebantur: simul in unum susurrabant.
Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi verbum iniquum mandaverunt adversum me.
Numquid qui dormit non adjiciet, ut resurgat [ Ms. surgat]? Etenim homo pacis meae in quo sperabam, qui edebat panes meos, ampliavit adversus me supplantationem.
Tu autem, Domine, miserere mei: et resuscita me, et reddam [ Ms. retribuam] illis.
In hoc cognovi quoniam voluisti me: quia non gaudebit inimicus meus super me.
Propter innocentiam autem meam [ Ms. tac. meam] suscepisti me: et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.
Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum: fiat, fiat.
PSALMUS XLI.
IN FINEM, INTELLECTUS, FILIIS CORE.
Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus.
Sitivit anima mea ad Deum + fortem ** vivum: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?
Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte: dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?
Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam: quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.
In voce exsultationis, et confessionis, sonus epulantis.
Quare tristis es, anima mea? et ÷ quare ** conturbus me?
Spera in Deo, quoniam + adhuc ** confitebor illi: salutare vultus mei ÷ et ** Deus meus.
Ad me ipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Jordanis, et Hermoniim a monte modico.
Abyssus + ad ** abyssum invocat: in voce cataractarum tuarum.
Omnia excelsa tua et fluctus tui, super me transierunt.
In die mandavit Dominus misericordiam suam: et nocte canticum ejus.
Apud me oratio Deo vitae meae, dicam Deo: Susceptor meus ÷ es **.
Quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?
Dum confringuntur ossa mea: exprobraverunt mihi, qui tribulant me inimici mei.
Dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam + adhuc ** confitebor: illi salutare vultus mei + et ** Deus meus.
IN FINEM, PSALMUS DAVID, INTELLECTUS FILIIS CORE [ Ms. INTELLECTUS FILIIS CORE PSALMUS].
Sicut [ Ms. Quemadmodum] cervus desiderat ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus.
Sitivit anima mea ad Deum vivum: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?
Fuerunt mihi lacrymae meae panes [ Ms. panis] die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?
Haec recordatus [ Ms. memoratus] sum, et effudi in [ Ms. super] me animam meam: quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei.
In voce exsultationis, et confessionis sonus epulantis.
Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me?
Spera in Deo [ Ms. Dominum], quoniam confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus.
A me ipso anima mea turbata est: propterea memor ero tui, Domine, de terra Jordanis, et Hermonis [ Ms. Hermoni] a monte modico.
Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum: omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt.
In die mandavit Dominus misericordiam suam: et nocte declaravit.
Apud me oratio Deo vitae meae: dicam Deo [ Ms. add. meo]: Susceptor meus es.
Quare me oblitus es? et quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
Dum confringuntur omnia ossa mea, exprobraverunt me qui tribulant me: dum dicitur mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus?
Quare tristis es, anima? et quare conturbas me?
Spera in Deo [ Ms. Dominum], quoniam confitebor illi: salutare vultus mei et Deus meus.
PSALMUS XLII.
÷ PSALMUS DAVID.
Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me.
Quia tu ÷ es ** Deus fortitudo mea, quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
Et introibo ad altare Dei: ad Deum qui laetificat juventutem meam.
Confitebor tibi in cithara Deus Deus meus: quare tristis es, anima mea et quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam + adhuc ** confitebor illi: salutare vultus mei, + et ** Deus meus.
PSALMUS DAVID.
Judica me, Deus, et discerne causam meam degente non sancta: ab homine iniquo et doloso eripe [ Ms. libera] me.
Quia tu es Deus meus et fortitudo mea, quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
Introibo ad altare Dei: ad Deum qui laetificat juventutem meam.
Confitebor tibi in cithara, Deus Deus meus: quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me?
Spera in Deo [ Ms. Domino], quoniam confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus.
PSALMUS XLIII.
IN FINEM, FILIIS CORE, ÷ AD ** INTELLECTUM.
Deus, auribus nostris audivimus: patres nostri annuntiaverunt nobis
Opus quod operatus es in diebus eorum, ÷ et ** in diebus antiquis.
Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos: afflixisti populos, et expulisti eos.
Nec enim in gladio suo possederunt terram: et brachium eorum non salvavit eos.
Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui: quoniam complacuisti ÷ in ** eis.
Tu es ipse rex meus ÷ et ** Deus meus ** qui mandas salutes Jacob.
In te inimicos nostros ventilabimus cornu: ÷ et ** in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
Non enim in arcu meo sperabo: et gladius meus non salvabit me.
Salvasti enim nos de affligentibus nos: et odientes nos confudisti.
In Deo laudabimur tota die: et ÷ in ** nomine tuo confitebimur in saeculum. DIAPSALMA.
Nunc autem repulisti et confudisti nos: et non egredieris ÷ Deus ** in virtutibus nostris!
Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros: et qui oderunt nos diripiebant sibi.
Dedisti nos tamquam oves escarum: et in gentibus dispersisti nos.
Vendidisti populum tuum sine pretio: et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
Posuisti nos opprobrium vicinis nostris: subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
Posuisti nos in similitudinem gentibus: commotionem capitis in populis.
Tota die verecundia mea contra me ÷ est: ** et confusio faciei meae cooperuit me.
A voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te: et inique non egimus in testamento tuo.
÷ Et ** non recessit retro cor nostrum: et declinasti semitas nostras a via tua.
Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis: et cooperuit nos umbra mortis.
Si obliti sumus nomen Dei nostri: et ÷ si ** expandimus manus nostras ad Deum alienum.
Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis.
Quoniam propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis.
Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, ÷ et ** ne repellas in finem.
Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiae nostrae, et tribulationis nostrae.
Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra: conglutinatus est ÷ in ** terra venter noster.
Exsurge ÷ Domine ** adjuva nos: et redime nos propter nomen tuum.
IN FINEM, FILIIS CORE, AD INTELLECTUM.
Deus, auribus nostris audivimus: et [ Ms. tac. et] patres nostri annuntiaverunt nobis
Opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos: afflixisti populos, et expulisti eos.
Non enim in gladio suo possederunt terram: et brachium eorum non salvavit eos.
Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui: quoniam complacuit tibi in illis.
Tu es ipse rex meus et Deus meus: qui mandas salutem Jacob.
In te inimicos nostros ventilabimus: et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos.
Non enim in arcu meo sperabo: et gladius meus non salvabit me.
Liberasti enim nos ex affligentibus nos: et eos qui nos oderunt confudisti.
In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saecula. DIAPSALMA.
Nunc autem repulisti et confudisti nos: et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris!
Avertisti nos retrorsum prae inimicis nostris, et eos [ Ms. tac. eos] qui nos oderunt, diripiebant sibi.
Dedisti nos tamquam oves escarum: et in gentibus [ Ms. nationibus] dispersisti nos.
Vendidisti populum tuum sine pretio: et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
Posuisti nos in opprobrium vicinis nostris, derisum et contemptum his qui in circuitu nostro sunt.
Posuisti nos in similitudinem gentibus: commotionem capitis in plebibus.
Tota die verecundia mea contra me est: et confusio vultus mei operuit me.
A voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
Haec omnia venerunt super nos, et obliti non sumus te: et inique non egimus in testamento tuo, et non recessit retro cor nostrum.
Et declinasti semitas nostras a [ Ms. de] via tua, quoniam humiliasti nos in loco afflictionis [ Ms. infirmitatis], et operuit nos umbra mortis.
Si obliti sumus nomen Dei [ Ms. Domini] nostri; et si expandimus manus nostras ad Deum alienum.
Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit occulta cordis.
Quoniam propter te morte afficimur tota die: aestimati sumus ut oves occisionis.
Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem.
Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiam nostram et tribulationem nostram?
Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra: adhaesit [ Ms. haesit] in terra venter noster.
Exsurge, Domine, adjuva nos: et libera [ Ms. redime] nos propter nomen tuum.
PSALMUS XLIV.
IN FINEM, PRO IIS QUI COMMUTABUNTUR, FILIIS CORE, AD INTELLECTUM, CANTICUM PRO DILECTO.
Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi.
Lingua mea calamus Scribae, velociter ÷ scribentis **
Speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in aeternum.
Accingere gladio tuo super femur ÷ tuum ** potentissime.
Specie tua et pulchritudine tua, intende, prospere procede ÷ et ** regna.
Propter veritatem, et mansuetudinem, ÷ et ** justitiam: + et ** deducet te mirabiliter dextera tua.
Sagittae tuae acutae, populi sub te cadent: in corda inimicorum regis.
Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: virga directionis, virga regni tui.
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.
Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis: ÷ ex ** quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo.
Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato: ÷ circumdata varietate **
Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam: et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
Et concupiscet rex decorem tuum: quoniam ipse ÷ est ** Dominus ÷ Deus ** tuus, + et adorabunt eum.
Et ** filiae, Tyri in muneribus: vultum tuum deprecabuntur ÷ omnes ** filiae regis ab intus: in fimbriis aureis circumamicta varietatibus.
Adducentur regi virgines post eam: proximae ejus afferentur tibi.
Afferentur in laetitia et exsultatione: adducentur in templum regis.
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram.
Memores erunt nominis tui, in omni generatione et generationem.
Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum: et in saeculum ÷ saeculi **
IN FINEM, PRO HIS QUI [ Ms. QUAE] COMMUTABUNTUR, FILIIS CORE, AD [ Ms. IN] INTELLECTUM, CANTICUM [ Ms. tac. CANTICUM] PRO DILECTO.
Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi.
Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis.
Speciosus forma prae filiis hominum: diffusa est gratia in labiis tuis.
Propterea benedixit te Deus in aeternum: accingere gladio tuo [ Ms. gladium tuum] circa femur, potentissime.
Specie tua et pulchritudine tua, intende, et prospere procede, et regna.
Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam: et deducet [ Ms. deducat] te mirabiliter dextera tua.
Sagittae tuae acutae, potentissime, populi sub te cadent in corde inimicorum regis.
Sedes tua Deus in saeculum saeculi [ Ms. saecula saeculorum]: virga recta est, virga regni tui.
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.
Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis, a gradibus eburneis: ex quibus te delectaverunt filiae regum in honore tuo.
Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato: circumamicta varietatibus.
Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
Quoniam concupivit rex speciem tuam: quia ipse est Dominus [ Ms. tac. Dominus] Deus tuus, et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus.
Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis; omnis gloria ejus filiae regum ab intus,
In fimbriis aureis circumamicta varietate.
Adducentur regi virgines post eam: proximae ejus afferentur tibi in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis.
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram.
Memores erunt nominis tui, Domine, in omni generatione et progenie.
Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi.
PSALMUS XLV.
IN FINEM, FILIIS CORE, PRO ARCANIS, PSALMUS.
Deus noster refugium et virtus: adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis.
Propterea non timebimus turbabitur terra: et transferentur montes in cor maris.
Sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum: conturbati sunt montes in fortitudine ejus. DIAPSALMA.
Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
Deus in medio ejus non commovebitur: adjuvabit eam Deus mane diluculo.
Conturbatae sunt gentes, ÷ et ** inclinata sunt regna, dedit vocem suam, mota est terra.
Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Jacob. DIAPSLAMA.
Venite, et videte opera Domini: quae posuit prodigia super terram: auferens bella usque ad fines terrae:
Arcum conteret, et confringet arma: ÷ et scuta comburet igni.
Vacate et videte, quoniam ego ÷ sum ** Deus, exaltabor in gentibus ÷ et ** exaltabor in terra.
Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Jacob. + DIAPSALMA.
IN FINEM, FILIIS CORE, PRO ARCANIS, PSALMUS.
Deus noster refugium et virtus: adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis.
Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes in cor [ Ms. corde] maris.
Sonuerunt, et turbatae sunt aquae ejus: conturbati sunt montes in fortitudine ejus DIAPSALMA.
Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus: Deus in medio ejus non commovebitur.
Adjuvabit eam Deus vultu suo: conturbatae sunt gentes, et [ Ms. tac. et] inclinata sunt regna, dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra.
Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Jacob. DIAPSALMA.
Venite, et videte opera Domini: quae posuit prodigia super terram.
Auferens bella usque ad fines terrae: arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.
Vacate et videte, quoniam ego sum Deus [ Ms. Dominus]: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
Dominus [ Ms. Deus] virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Jacob.
PSALMUS XLVI.
IN FINEM, PRO FILIIS CORE, PSALMUS.
Omnes gentes, plaudite manibus: jubilate Deo in voce exsultationis.
Quoniam Dominus excelsus terribilis: rex magnus super omnem terram.
Subjecit populos nobis: et gentes sub pedibus nostris.
Elegit nobis haereditatem suam: speciem Jacob, quam dilexit. DIAPSALMA.
Ascendit Deus in jubilo: Dominus in voce tubae.
Psallite Deo ÷ nostro ** psallite: psallite regi nostro, psallite.
Quoniam rex omnis terrae Deus: psallite sapienter.
Regnabit Deus super gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam.
Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham: quoniam dii fortes terrae vehementer elevati sunt.
IN FINEM, PRO FILIIS CORE, PSALMUS.
Omnes gentes, plaudite manibus: jubilate Deo in voce exsultationis.
Quoniam Deus summus terribilis: et rex magnus super omnes deos.
Subjecit populos nobis: et gentes sub pedibus nostris.
Elegit nos in haereditatem sibi: speciem Jacob, quam dilexit. DIAPSALMA.
Ascendit Deus in jubilatione: et [ Ms. tac. et] Dominus in voce tubae.
Psallite Deo nostro, psallite: psallite regi nostro, psallite.
Quoniam rex omnis terrae, Deus: psallite sapienter.
Regnavit Dominus super omnes gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam.
Principes populi convenerunt cum Deo Abraham. quoniam dii fortes terrae nimium elevati sunt.
PSALMUS XLVII.
CANTICUM PSALMI FILIIS CORE, ÷ SECUNDA SABBATI **
Magnus Dominus, et laudabilis nimis: in civitate Dei nostri, ÷ in ** monte sancto ejus.
Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion: latera aquilonis, civitas regis magni.
Deus in domibus ejus cognoscetur: cum suscipiet eam.
Quoniam ecce reges congregati sunt: convenerunt in unum.
Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt: tremor apprehendit eos.
Ibi dolores ut parturientis: in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. DIAPSALMA.
Suscepimus, Deus, misericordiam tuam, in medio templi tui.
Secundum nomen tuum, Deus, sic ÷ et ** laus tua in fines terrae: justitia plena est dextera tua.
Laetetur mons Sion, ÷ et ** exsultent filiae Judae, propter judicia tua ÷ Domine **
Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus ejus.
Ponite corda vestra in virtute ejus ÷ et ** distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.
Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum ÷ saeculi ** ipse reget nos in saecula.
PSALMUS CANTICI, FILIIS CORE, SECUNDA SABBATI.
Magnus Dominus, et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
Dilatans exsultationes universae terrae mons Sion: latera aquilonis, civitas regis magni.
Deus in gradibus ejus dignoscetur: dum suscipiet eam.
Quoniam ecce reges congregati sunt, et convenerunt in unum.
Ipsi videntes tunc admirati sunt, conturbati sunt, et commoti sunt: tremor apprehendit eos.
Ibi dolores sicut parturientis: in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. DIAPSALMA.
Suscepimus Deus misericordiam tuam, in medio templi tui.
Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae: justitia plena est dextera tua.
Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judae, propter judicia tua, Domine.
Circumdate Sion et complectimini eam, narrate in turribus ejus; ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite gratias ejus, ut enarretis in progenie altera.
Quoniam hic est Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi, et [ Ms. tacet et] ipse reget nos in saecula.
PSALMUS XLVIII.
IN FINEM, FILIIS CORE, PSALMUS.
Audite haec, omnes gentes: auribus percipite omnes qui habitatis orbem.
Quique terrigenae, et filii hominum: simul in unum dives et pauper.
Os meum loquetur sapientiam: et meditatio cordis mei prudentiam.
Inclinabo in parabolam aurem meam: aperiam in psalterio propositionem meam.
Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me.
Qui confidunt in virtute sua: et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.
Frater non redimit, redimet homo? non dabit Deo placationem suam.
Et pretium redemptionis animae suae: et laborabit in aeternum, et vivet + ** in finem.
Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens et stultus peribunt.
Et relinquent alienis divitias suas, ÷ et ** pulcra eorum domus illorum in aeternum.
Tabernacula eorum in progenie et progenie; vocem verunt nomina sua in terris ÷ suis **
Et homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis ÷ insipientibus ** et similis factus est ÷ illis **
Haec via illorum scandalum ipsis: et postea iore suo complacebunt. DIAPSALMA.
Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos.
Et dominabuntur eorum justi in matutino: et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me. DIAPSALMA.
Ne timueris, cum dives fuerit homo: ÷ et ** cum multiplicata fuerit gloria domus ejus.
Quoniam cum interierit, non sumet omnia: neque descendet cum eo gloria ejus.
Quia neque in vita ipsius benedicetur: confitebitur tibi cum benefeceris ei.
Introibit usque in progenies patrum suorum: usque in aeternum non videbit lumen.
Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis ÷ insipientibus ** et similis factus est ÷ illis **
IN FINEM, FILIIS CORE, PSALMUS.
Audite haec, omnes gentes: auribus percipite [ Ms. add. omnes] qui habitatis orbem.
Quique terrigenae, et filii hominum: simul in unum dives et pauper.
Os meum loquetur sapientiam: et meditatio cordis mei prudentiam.
Inclinabo ad [ Ms. in] similitudinem aurem meam: aperiam in psalterio propositionem meam.
Ut quid timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdedit me.
Qui confidunt in virtute sua: quique in abundatia divitiarum suarum gloriantur.
Frater non redimit [ Ms. redimet], redimet homo: non dabit Deo placationem suam, nec pretium redemptionis animae suae; laboravit in aeternum, et vivet in finem.
Quoniam non videbit interitum: cum viderit sapientes morientes: simul insipiens et stultus peribunt.
Et relinquent alienis divitias suas: et sepulcra eorum domus eorum in aeternum.
Tabernacula eorum in omni generatione et progenie: invocabunt nomina eorum in terris ipsorum.
Et homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
Haec via eorum scandalum ipsis: et postea in ore suo benedicent. DIAPSALMA.
Sicut oves in inferno positi sunt: et mors depascet eos.
Et obtinebunt eos justi in matutino: et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
Verumtamen Deus liberabit [ Ms. redimet] animam meam de manu inferi dum [ Ms. inferni cum] acceperit me. DIAPSALMA.
Ne timueris cum dives factus fuerit homo: et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus.
Quoniam non cum morietur accipiet haec [ Ms. tacet haec] omnia: neque simul descendet cum eo gloria domus ejus.
Quoniam anima ejus in vita ipsius benedicetur: et [ Ms. tacet et] confitebitur tibi dum [ Ms. cum] benefeceris ei.
Et introibit usque in progenies patrum suorum: et usque in aeternum non videbit lumen.
Et homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
PSALMUS XLIX.
PSALMUS ASAPH.
Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram.
A solis ortu usque ad occasum: ex Sion species decoris ÷ ejus **
Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit.
Ignis in conspectu ejus exardescet: et in circuitu ejus tempestas valida.
Advocabit coelum desursum, et terram discernere populum suum.
Congregate illi sanctos ejus: qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
Annuntiabunt coeli justitiam ejus: quoniam Deus judex est. DIAPSALMA.
Audi, populus meus: et loquar, Israel, et testificabor tibi: Deus Deus tuus ego sum.
Non in sacrificiis tuis arguam te, holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
Non accipiam de domo tua vitulos: neque de gregibus tuis hircos.
Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus ÷ et ** boves.
Cognovi omnia volatilia coeli: et pulchritudo agri mecum est.
Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis ÷ terrae ** et plenitudo ejus.
Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
Immola Deo ÷ sacrificium ** laudis: et redde altissimo vota tua.
+ Et ** invoca me in die tribulationis: ÷ et eruam te, et honorificabis me. DIAPSALMA.
Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?
Tu vero odisti disciplinam: et projecisti sermones meos retrorsum.
Si videbas furem, currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ÷ ponebas **
Os tuum abundavit malitia: et lingua tua concinnabat dolos.
Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum: haec fecisti, et tacui.
Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.
Intelligite haec, qui obliviscimini Deum: ne quando rapiat, et non sit qui eripiat.
Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.
PSALMUS ASAPH [ Ms. IPSI DAVID].
Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram,
A solis ortu usque ad occasum: ex Sion species decoris ejus.
Deus manifestus veniet: Deus noster, et non silebit.
Ignis in conspectu ejus ardebit: et in circuitu ejus tempestas valida.
Advocabit coelum sursum et terram: ut discerneret [ Ms. discernere) populum suum.
Congregate illi sanctos ejus: qui ordinaverunt testamentum ejus, super sacrificia.
Annuntiaverunt coeli justitiam ejus: quoniam Deus judex est. DIAPSALMA.
Audi, populus meus, et loquar, Israel, et testificabor tibi, quoniam Deus Deus tuus ego sum.
Non super sacrificia tua arguam te: holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
Non accipiam de domo tua vitulos: neque de gregibus tuis hircos.
Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus et boves.
Cognovi omnia volatilia coeli: et species agri mecum est.
Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae, et plenitudo ejus.
Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
Immola Deo sacrificium laudis: et redde altissimo vota tua.
Invoca me in die tribulationis tuae: et eripiam te, et magnificabis me. DIAPSALMA.
Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?
Tu vero odisti disciplinam: et projecisti sermones meos post te.
Si videbas furem, simul currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas.
Os tuum abundavit nequitia: et lingua tua concinnavit dolum.
Sedens adversum fratrem tuum detrahebas: et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.
Haec fecisti, et tacui: existimasti iniquitatem, quod ero tibi similis.
Arguam te, et statuam illam contra faciem tuam: intelligite haec omnes qui obliviscimini Dominum, ne quando rapiat, et non sit qui eripiat.
Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter est, in quo ostendam illi salutare Dei.
PSALMUS L.
IN FINEM, PSALMUS DAVID, CUM VENIT AD EUM NATHAN PROPHETA, QUANDO INTRAVIT AD BETHSABEE.
Miserere mei, Deus, secundum ÷ magnam ** misericordiam tuam.
÷ Et ** secundum multitudinem miseriationum tuarum, dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
Ecce ÷ enim ** in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae ÷ tuae ** manifestati mihi.
Asperges me hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium et laetitiam: et exsultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua: et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: ÷ et ** exsultabit lingua mea justitiam tuam.
Domine, labia mea aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Benigne fac ÷ Domine ** in ÷ bona ** voluntate tua Sion: ÷ ut ** aedificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos.
IN FINEM, PSALMUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID], CUM VENIT AD EUM NATHAN PROPHETA, CUM [ Ms. QUIA] INTRAVIT AD BERSABEE.
Miserere mei, Deus [ Ms. tacet Deus], secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam [ Ms. iniquitates meas].
Amplius lava me ab injustitia mea: et a delicto meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego agnosco: et delictum meum coram me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas dum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in delictis peperit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestati mihi.
Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium et laetitiam: et exsultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua: et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me.
Docebo [ Ms. doceam] iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et [ Ms. tacet et] exsultabit lingua mea justitiam tuam.
Domine, labia mea aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: ut [ Ms. et] aedificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos.
PSALMUS LI.
IN FINEM, INTELLECTUS DAVID, CUM VENIT DOEG IDUMAEUS, ET NUNTIAVIT SAUL, ET DIXIT EI: VENIT DAVID IN DOMUM ACHIMELECH.
Quid gloriaris in malitia, ÷ qui ** potens ÷ es ** in iniquitate?
Tota die injustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum.
Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui aequitatem. DIAPSALMA.
Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa.
Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. DIAPSALMA.
Videbunt justi, et timebunt, et super eum ridebunt, ÷ et dicent ** Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem suum: sed speravit in multitudine divitiarum suarum, ÷ et ** praevaluit in vanitate sua.
Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei: speravi in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum ÷ saeculi **
Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti: et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum.
IN FINEM, INTELLECTUS DAVID, CUM VENIT DOEG IDUMAEUS, ET ANNUNTIAVIT SAUL, ET DIXIT ILLIS: ECCE VENIT DAVID IN DOMUM ABIMELECH.
Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
Tota die injustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum.
Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui aequitatem. DIAPSALMA.
Dilexisti omnia verba praecipitationis, in lingua dolosa.
Propterea destruet te Deus in finem: evellet te, et emigrabit te de tabernaculo, et radicem tuam de terra viventium. DIAPSALMA.
[ Ms. add. et] Videbunt justi, et timebunt: et super eum ridebunt, et dicent:
Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem sibi: [ Ms. suum]: sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.
Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini [ Ms. Dei]: speravi in misericordia Dei mei in aeternum, et in saeculum saeculi.
Confitebor tibi, Domine, in saeculo, quia fecisti: et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, ante conspectum sanctorum tuorum.
PSALMUS LII.
IN FINEM, PRO MELETH,, INTELLIGENTIAE DAVID.
Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.
Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus: non est qui faciat bonum.
Deus de coelo prospexit super filios hominum: ut videat si est intelligens, ÷ aut ** requirens Deum.
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Nonne scient ÷ omnes ** qui operantur iniquitatem: qui devorant plebem meam, ut cibum panis?
Deum non invocaverunt: illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, ÷ et ** laetabitur Israel.
IN FINEM, PRO MELETH, INTELLECTUS DAVID.
Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus: corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis.
Non est qui faciat bonum: non est usque ad unum.
Dominus [ Ms. Deus] de coelo prospexit super filios hominum: ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Nonne cognoscent [ Ms. scient] omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Deum [ Ms. Dominum] non invocaverunt: illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
Quoniam Deus dissipavit ossa hominum sibi placentium: confusi sunt quoniam Deus sprevit eos.
Quis dabit ex Sion salutare Israel? dum avertet Dominus captivitatem plebis suae.
Exsultabit Jacob, et laetabitur Israel.
PSALMUS LIII.
IN FINEM IN CARMINIBUS, INTELLECTUS DAVID, CUM VENISSENT ZIPHAEI, ET DIXISSENT AD SAUL: NONNE DAVID ABSCONDITUS EST APUD NOS?
Deus, in nomine tuo salvum me fac: et in virtute tua judica me.
Deus, exaudi orationem meam: auribus percipe verba oris mei.
Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam: et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. DIAPSALMA.
Ecce ÷ enim ** Deus adjuvat me ÷ et ** Dominus susceptor est animae meae.
Averte mala inimicis meis: ÷ et ** in veritate tua disperde illos.
Voluntarie sacrificabo tibi ÷ et ** confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me: et super inimicos meos despexit oculus meus.
IN FINEM, IN CARMINIBUS, INTELLECTUS DAVID, CUM VENISSENT ZIPHAEI, ET DIXISSENT AD SAUL: NONNE ECCE DAVID ABSCONDITUS EST APUD NOS?
Deus, in nomine tuo salvum me fac: et in virtute tua libera me.
Deus, exaudi orationem meam: auribus percipe verba oris mei.
Quoniam alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam: et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. DIAPSALMA.
Ecce enim Deus adjuvat [ Ms. adjuvit] me: et Dominus susceptor est animae meae.
Averte mala [ Ms. add. in] inimicis meis: in veritate tua disperde illos.
Voluntarie sacrificabo tibi: et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti [ Ms. eruisti] me: et super inimicos meos respexit oculus meus.
PSALMUS LIV.
IN FINEM, IN CARMINIBUS, INTELLECTUS DAVID.
Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende mihi, et exaudi me.
Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum a voce inimici, ÷ et ** a tribulatione peccatoris.
Quoniam declinaverunt in me iniquitates: et in ira molesti erant mihi.
Cor meum conturbatum est in me: et formido mortis cecidit super me.
Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebrae.
Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo, et requiescam.
Ecce elongavi fugiens: et mansi in solitudine. DIAPSALMA.
Exspectabam eum qui salvum me fecit, a pusillanimitate spiritus et tempestate.
Praecipita, Domine, divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas: et labor in medio ejus, et injustitia:
Et non defecit de plateis ejus, usura et dolus.
Quoniam si inimicus ÷ meus ** maledixisset mihi: sustinuissem ÷ utique **
Et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset: abscondissem me forsitan ab eo.
Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus.
Qui simul mecum dulces capiebas cibos: in domo Dei ambulavimus cum consensu.
Veniat mors super illos: ÷ et ** descendant in infernum viventes.
Quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum.
Ego ÷ autem ** ad Deum clamavi: et Dominus salvabit me.
Vespere et mane et meridie narrabo, et annuntiabo; et exaudiet vocem meam.
Redimet in pace animam meam ab his, qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum.
Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante secula. DIAPSALMA.
Non est illis commutatio, et non timuerunt Deum: extendit manum suam in retribuendo.
Contaminaverunt testamentum ejus, divisi sunt ab ira vultus ejus: et appropinquavit cor illius.
Molliti sunt sermones ejus super oleum: et ipsi sunt jacula.
Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet: non dabit in aeternum fluctuationem justo.
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus.
Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos: ego autem sperabo in te ÷ Domine **
IN FINEM, IN CARMINIBUS, INTELLECTUS DAVID.
Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende in me, et exaudi me.
Contristatus sum in exercitatione mea: et conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris.
Quoniam declinaverunt in me iniquitates: et in ira molesti erant mihi.
Cor meum conturbatum est in me: et formido mortis cecidit super me.
Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebrae.
Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam.
Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. DIAPSALMA.
Exspectabam eum qui me salvum faceret, a pusillo animo et tempestate.
Praecipita, Domine, et divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate die ac nocte.
Circumdabit eam super muros ejus iniquitas: et labor in medio ejus, et injustitia.
Et non defecit de plateis ejus, usura et dolus: quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, supportassem utique.
Et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset: absconderem me utique ab eo.
Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus: qui simul mecum dulces capiebas cibos: in domo Domini [ Ms. add. Dei] ambulavimus cum consensu.
Veniat mors super illos: et descendant in infernum viventes.
Quoniam nequitia in hospitiis eorum, in medio ipsorum [ Ms. eorum].
Ego autem ad Dominum [ Ms. Deum] clamavi: et Dominus exaudivit me.
Vespere et mane et meridie narrabo, et annuntiabo: et exaudiet vocem meam.
Liberabit in pace animam meam ab his, qui appropiant mihi: quoniam inter multos erant mecum.
Exaudiet Deus, et humiliabit eos, qui est ante saecula, et manet in aeternum. DIAPSALMA.
Non est enim illis commutatio, et non timuerunt Deum: extendit manum suam in retribuendo illis.
Contaminaverunt testamentum ejus, divisi sunt ab ira vultus ejus: et appropiavit cor ejus.
Mollierunt sermones suos super oleum, et ipsi sunt jacula.
Jacta in Deum cogitatum tuum: et ipse te enutriet.
Non dabit in aeternum fluctuationem justo: tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus.
Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos: ego vero in te sperabo [ Ms. speravi], Domine.
PSALMUS LV.
IN FINEM, PRO POPULO QUI A SANCTIS LONGE FACTUS EST, DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE, CUM TENUERUNT EUM ALLOPHYLI IN GETH.
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo: tota die ÷ im ** pugnans tribulavit me.
Conculcaverunt me inimici mei tota die: quoniam multi bellantes adversum me.
Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.
Tota die verba mea exsecrabantur: adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
Inhabitabunt, et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt.
Sicut sustinuerunt animam meam, pro nihilo salvos facies illos: in ira populos confringes.
Deus, vitam meam annuntiavi tibi, posuisti lacrymas meas in conspectu tuo.
Sicut et in promissione tua: tunc convertentur inimici mei retrorsum.
In quacumque die invocavero ÷ te ** ecce cognovi quoniam Deus meus es.
In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.
In me sunt, Deus, vota tua ** ÷ quae ** reddam laudationes tibi.
Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu: ut placeam coram Deo in lumine viventium.
IN FINEM, PRO POPULO QUI A SANCTIS LONGE FACTUS EST DAVID [ Ms. FACTI SUNT IPSI DAVID], IN TITULI INSCRIPTIONE, CUM TENUERUNT EUM ALLOPHYLI IN GETH.
Miserere mihi, Domine, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans [ Ms. debellans] tribulavit me.
Conculcaverunt me inimici mei tota die, ab altitudine diei.
Quoniam multi qui debellant me, timebunt: ego vero in te sperabo [ Ms. speravi], Domine.
In Deo laudabo sermones meos tota die, in Deo sperabo: non timebo quid faciat mihi homo.
Tota die verba mea exsecrabantur: adversus me omnia consilia eorum in malum.
Inhabitabunt, et abscondent, ipsi calcaneum meum observabunt: sicut exspectavit anima mea, pro nihilo salvos facies eos, in ira populos confringes.
Deus vitam meam annuntiavi tibi, posui lacrymas meas in conspectu tuo: sicut in repromissione tua.
Convertantur [ Ms. convertentur] inimici mei retrorsum: in quacumque die invocavero te, ecce agnovi quoniam Deus meus es tu.
In Deo laudabo verbum [ Ms. sermonem], et in Domino laudabo sermonem [ Ms. verbum], in Deo sperabo: non timebo quid faciat mihi homo.
In me sunt, Deus, vota, quae reddam laudationis tibi.
Quoniam eripuisti animam meam de morte, oculos meos a lacrymis: pedes meos a lapsu, ut placeam coram Domino in lumine viventium.
PSALMUS LVI.
IN FINEM, NE DISPERDAS, DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE, CUM FUGERET A FACIE SAUL IN SPELUNCAM.
Miserere mei, Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea.
Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
Clamabo ad Deum altissimum: Deum, qui benefecit mihi.
Misit de coelo, et liberavit me: dedit in opprobrium conculcantes me. DIAPSALMA.
Misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam: ÷ et eripuit ** animam meam de medio catulorum leonum, dormivi conturbatus.
Filii hominum dentes eorum arma et sagittae: et lingua eorum gladius acutus.
Exaltare super coelos, Deus ÷ et ** in omni terra gloria tua.
Laqueum paraverunt pedibus meis: ÷ et ** incurvaverunt animam meam.
Foderunt ante faciem meam foveam: ÷ et ** inciderunt in eam. DIAPSALMA.
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo, et psalmum dicam.
Exsurge, gloria mea, exsurge psalterium et cithara: exsurgam diluculo.
Confitebor tibi in populis, Domine: ÷ et ** psalmum dicam tibi in gentibus.
Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua: et usque ad nubes veritas tua.
Exaltare super coelos, Deus: ÷ et ** super omnem terram gloria tua.
IN FINEM, NE DISPERDAS, DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE, CUM FUGERET A FACIE SAUL IN SPELUNCAM.
Miserere mei, Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea.
Et in umbra alarum tuarum sperabo: donec trans eat iniquitas.
Clamabo ad Deum altissimum: et ad Dominum qui benefecit mihi.
Misit de coelo, et liberavit me: dedit in opprobrium conculcantes me. DIAPSALMA.
Misit Deus [ Ms. Dominus] misericordiam suam et veritatem suam: animam meam eripuit de medio catulorum leonum, dormivi conturbatus.
Filii hominum dentes eorum arma et sagittae: et lingua eorum machaera acuta.
Exaltare super coelos, Deus: et super omnem terram gloria tua.
Laqueos [ Ms. muscipulam] paraverunt pedibus meis: et incurvaverunt animam meam.
Foderunt ante faciem meam foveam: et ipsi inciderunt in eam. DIAPSALMA.
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo, et psalmum dicam Domino.
Exsurge, gloria mea, exsurge psalterium et cithara: exsurgam diluculo.
Confitebor tibi in populis, Domine: et psalmum dicam tibi inter gentes.
Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua: et usque ad nubes veritas tua.
Exaltare super coelos, Deus: et super omnem terram gloria tua.
PSALMUS LVII.
IN FINEM, NE DISPERDAS, DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE.
Si vere utique justitiam loquimini: recta judicate, filii hominum.
Etenim in corde iniquitates operamini in terra: injustitias manus vestrae concinnant.
Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.
Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas.
Quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus.
Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur.
Sicut cera quae fluit, auferentur: ÷ super ** cecidit ignis, et non viderunt solem.
Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum; sicut viventes, sic in ira absorbet eos.
Laetabitur justus, cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
Et dicet homo: Si utique est fructus justo: utique est Deus judicans ÷ eos ** in terra.
IN FINEM, NE DISPERDAS DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE.
Si vere utique justitiam loquimini: justa judicate, filii hominum.
Etenim in corde iniquitates operamini in terra: iniquitates manus vestrae concinnant.
Alienati sunt peccatores ab utero, erraverunt a ventre: locuti sunt falsa.
Ira illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas: quae non exaudiet vocem incantantium, et veneficia quae incantantur a sapiente.
Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus.
Ad nihilum devenient velut aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur.
Sicut cera liquefacta auferentur: super eos cecidit ignis, et non viderunt solem.
Priusquam producat spinas vestras rhamnus: sicut viventes, sic in ira absorbet eos.
Laetabitur justus, cum viderit vindictam impiorum: manus suas lavabit in sanguine peccatorum.
Et dicet homo: Si utique est fructus justo: utique est Deus judicans eos in terra.
PSALMUS LVIII.
IN FINEM, NE DISPERDAS, DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE, QUANDO MISIT SAUL, ET CUSTODIVIT DOMUM EJUS, UT EUM INTERFICERET.
Eripe me de inimicis meis, Deus meus et ab insurgentibus in me libera me.
Eripe me de operantibus iniquitatem: et de viris sanguinum salva me.
Quia ecce ceperunt animam meam: irruerunt in me fortes.
Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine: sine iniquitate cucurri, et direxi.
Exsurge in occursum meum, et vide: et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel.
Intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem. DIAPSALMA.
Convertentur ad vesperam, ÷ et ** famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem.
Ecce loquentur in ore suo, ÷ et ** gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit?
Et tu, Domine, deridebis eos: ad nihilum deduces omnes gentes.
Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me.
Deus ostendet mihi super inimicos meos, ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi mei.
Disperge illos in virtute tua: et depone eos protector meus, Domine.
Delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum: et comprehendantur in superbia sua.
Et de exsecratione et mendacio annuntiabuntur in consummatione: in ira consummationis, et non erunt.
Et scient, quia Deus dominabitur Jacob ÷ et ** finium terrae. DIAPSALMA.
Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem.
Ipsi dispergentur ad manducandum: si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
Ego autem cantabo fortitudinem tuam: et exsultabo mane misericordiam tuam.
Quia factus es susceptor meus, et refugium ÷ meum ** in die tribulationis meae.
Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es, Deus ÷ meus ** misericordia mea.
IN FINEM, NE DISPERDAS, DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE, QUANDO MISIT SAUL, ET CUSTODIVIT DOMUM EJUS, UT EUM INTERFICERET.
Eripe me de inimicis meis, Deus meus: et ab insurgentibus in me libera me.
Eripe me de operantibus iniquitatem: et de viris sanguinum salva me.
Quia ecce aucupaverunt animam meam: irruerunt in me fortes: neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine.
Sine iniquitate cucurri, et dirigebar: exsurge in occursum mihi, et vide: et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel.
Intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem. DIAPSALMA.
Convertentur ad vesperum: et famem patientur ut canes: et [ Ms. tacet et] circuibunt civitatem.
Ecce ipsi loquentur in ore suo: et gladius est [ Ms. tacet est] in labiis eorum.
Quoniam quis audivit? et tu, Domine, deridebis eos et [ Ms. tacet et] pro nihilo habebis omnes gentes.
Fortitudinem meam ad te custodiam, quia tu, Deus, susceptor meus es: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me.
Deus meus ostende mihi bona inter inimicos meos, ne occideris eos: ne quando obliviscantur legis tuae.
Disperge illos in virtute tua: et destrue eos protector meus, Domine.
Delicta oris eorum sermonem [ Ms. verba] labiorum ipsorum: et comprehendantur [ Ms. comprehendentur] in superbia sua, et de exsecratione et mendacio compellantur in ira consummationis, et non erunt.
Et scient, quia Deus dominabitur Jacob, et finium terrae. DIAPSALMA.
Convertentur ad vesperum, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem.
Ecce ipsi dispergentur ad manducandum: si vero non fuerint saturati, murmurabunt.
Ego autem cantabo virtutem tuam: et exsultabo mane misericordiam tuam.
Quia factus es susceptor meus et refugium meum, in die tribulationis meae: adjutor meus, tibi psallam.
Quia tu [ Ms. tacet tu], Deus, susceptor meus es Deus meus misericordia mea.
PSALMUS LIX.
IN FINEM PRO HIS QUI IMMUTABUNTUR, IN TITULI INSCRIPTIONE, DAVID IN DOCTRINAM, CUM SUCCENDIT MESOPOTAMIAM SYRIAE, ET SOBAL, ET CONVERTIT JOAB, ET PERCUSSIT IDUMAEAM IN VALLE SALINARUM DUODECIM MILLIA.
Deus, repulisti nos, ÷ et ** destruxisti ÷ nos ** iratus es, ÷ et ** misertus es nobis.
Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones ejus, quia commota est.
Ostendisti populo tua dura: potasti nos vino compunctionis.
Dedisti metuentibus te significationem: ut fugiant a facie arcus. DIAPSALMA.
Ut liberentur dilecti tui: salvum fac dextera tua, et exaudi me.
Deus locutus est in sancto suo: laetabor ÷ et ** partibor Sichimam: et convallem tabernaculorum metibor.
Meus est Galaad, et meus est Manasses et Ephraim fortitudo capitis mei.
Juda rex meus: Moab olla spei meae.
In Idumaeam extendam calceamentum meum: mihi alienigenae subditi sunt.
Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam?
Nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris?
Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis.
In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
IN FINEM PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR IN TITULI INSCRIPTIONE, DAVID IN DOCTRINAM, CUM SUCCENDIT SYRIAM MESOPOTAMIAE, ET SYRIAM SOBAL, ET CONVERTIT JOAB, ET PERCUSSIT VALLEM SALINARUM DUODECIM MILLIA.
Deus, repulisti nos, ÷ et ** destruxisti ÷ nos ** iratus es, ÷ et ** misertus es nobis,
Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones ejus, quia [ Ms. quoniam] mota est.
Ostendisti populo tuo dura: potasti nos vino compunctionis.
Dedisti metuentibus te significationem: ut fugiant a facie arcus. DIAPSALMA. Ut liberentur electi tui.
Salvum me fac dextera tua, et exaudi me: Deus locutus est in sancto suo, laetabor, et [ Ms. tacet et] dividam Sichimam et convallem tabernaculorum metibor [ Ms. dimetibor].
Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephrem fortitudo capitis mei.
Juda rex meus, Moab olla spei meae: in Idumaeam extendam calceamentum meum, mihi allophyli subditi [ Ms. subjecti] sunt.
Quis deducet me in civitatem munitam? aut [ Ms. tacet aut] quis deducet me usque in Idumaeam?
Nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris?
Da nobis auxilium de tribulatione: et vana salus homini.
In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
PSALMUS LX.
IN FINEM, IN HYMNIS DAVID.
Exaudi, Deus, deprecationem meam: intende orationi meae.
A finibus terrae ad te clamavi: dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me.
Deduxisti me, quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici.
Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula: protegar in velamento alarum tuarum. DIAPSALMA.
Quoniam tu Deus ÷ meus ** exaudisti orationem meam: dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Dies super dies regis adjicies annos ejus usque in diem generationis et generationis.
Permanet in aeternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem ÷ ejus ** quis requiret?
Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum ÷ saeculi ** ut reddam vota mea de die in diem.
IN FINEM, IN HYMNIS DAVID [ Ms. IPSI DAVID].
Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae: a finibus terrae ad te clamavi.
Dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me.
Deduxisti me, quia [ Ms. quoniam] factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici.
Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula: protegar in velamento alarum tuarum. DIAPSALMA.
Quoniam tu, Deus, exaudisti orationem meam: dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.
Dies super dies regis adjicies, annos usque in diem saeculi et saecula: permanebit in aeternum in conspectu Dei.
Misericordiam et veritatem quis requiret eorum? sic psallam nomini tuo, Deus [ Ms. tacet Deus] in saeculum saeculi: ut reddam vota mea de die in diem.
PSALMUS LXI.
IN FINEM, PRO IDITHUN, PSALMUS DAVID.
Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.
Nam et ipse Deus meus, et salutaris meus, susceptor meus, non movebor amplius.
Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos: tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae?
Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere, cucurri in siti: ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. DIAPSALMA.
Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea: quoniam ab ipso patientia mea.
Quia ipse Deus meus, et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo.
In Deo salutare meum et gloria mea: Deus auxilii mei ÷ et ** spes mea in Deo ÷ est **
Sperate in eo omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra: Deus adjutor noster ÷ in aeternum ** DIAPSALMA.
Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris: ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere: divitiae si affluant, nolite cor apponere.
Semel locutus est Deus, duo haec audivi, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique juxta opera sua.
IN FINEM, PRO IDITHUN, PSALMUS DAVID.
Nonne Deo subdita [ Ms. subjecta] erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.
Etenim ipse est Deus meus, et salutaris meus, adjutor meus, non movebor amplius.
Quousque irruitis in homines? interficitis universos: tamquam parieti inclinato, et maceriae impulsae?
Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere, cucurri in siti: ore suo benedicebant, et in [ Ms. tacet in] corde suo maledicebant: DIAPSALMA.
Verumtamen Deo subdita erit [ Ms. subjicietur] anima mea: quoniam ab ipso est patientia mea.
Etenim [ Ms. quoniam] ipse est Deus meus, et [ Ms. tacet et] salutaris meus: adjutor [ Ms. susceptor] meus, non emigrabo.
In Deo salutare meum et [ Ms. tacet et] gloria mea: Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
Sperate in eo, omnis conventus plebis, et effundite coram illo corda vestra: quia Deus adjutor noster est [ Ms. tacet est]. DIAPSALMA.
Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris: ut decipiant ipsi de vanitate sua in idipsum.
Nolite sperare in iniquitate: et in rapinis nolite concupiscere.
Divitiae si affluant, nolite cor apponere: semel locutus est Deus, duo haec audivi.
Quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes singulis secundum opera eorum.
PSALMUS LXII.
PSALMUS DAVID, CUM ESSET IN DESERTO IDUMAEAE.
Deus Deus meus, ad te de luce vigilo.
Sitivit ÷ in ** te anima mea: quam multipliciter tibi caro mea:
In + terra ** deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi: ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
Quoniam melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te.
Sic benedicam te in vita mea: ÷ et ** in nomine tuo levabo manus meas.
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labiis exsultationis laudabit os meum.
Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te: quia fuisti adjutor meus.
Et in velamento alarum tuarum exsultabo, adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua.
Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae: tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.
Rex vero laetabitur in Deo, laudabuntur omnes, qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.
PSALMUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID], CUM ESSET IN DESERTO IDUMAEAE.
Deus Deus meus, ad te de luce vigilo.
Sitivit in te anima mea: quam multipliciter tibi et caro mea!
In deserto, et in invio et inaquoso, sic in sancto apparui tibi: ut viderem virtutem [ Ms. potentiam] tuam et gloriam tuam.
Quia melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te.
Sic benedicam te in vita mea: et in nomine tuo levabo manus meas.
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labia exsultationis laudabunt nomen tuum.
Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te: quia fuisti adjutor meus.
Et in velamento alarum tuarum exsultabo, adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua.
Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae: tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.
Rex vero laetabitur in Domino, laudabuntur omnes, qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.
PSALMUS LXIII.
IN FINEM, PSALMUS DAVID.
Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor: a timore inimici eripe animam meam.
Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.
Quia exacuerunt ut gladium linguas suas: intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum.
Subito sagittabunt eum, et non timebunt: firmaverunt sibi sermonem nequam.
Narraverunt ut absconderent laqueos, dixerunt: Quis videbit eos?
Scrutati sunt iniquitates: defecerunt scrutantes scrutinio.
Accedet homo ad cor altum: et exaltabitur Deus.
Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum: et infirmatae sunt contra eos linguae eorum.
Conturbati sunt omnes, qui videbant eos: et timuit omnis homo.
Et annuntiaverunt opera Dei: et facta ejus intellexerunt.
Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo: et laudabuntur omnes recti corde.
IN FINEM, PSALMUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID].
Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam.
Protexisti me a conventu malignantium, et a multitudine operantium iniquitatem.
Quia [ Ms. qui] exacuerunt ut [ Ms. tamquam] gladium linguas suas: intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum.
Subito sagittabunt eum, et non timebunt, firmaverunt sibi verbum malum: disputaverunt ut absconderent laqueos, dixerunt: Quis videbit eos?
Scrutati sunt iniquitatem: defecerunt scrutantes scrutinium.
Accedet homo ad cor altum: et exaltabitur Deus.
Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum: et pro nihilo habuerunt contra eos linguae ipsorum.
Conturbati sunt omnes, qui videbant eos: et timuit omnis homo.
Annuntiaverunt opera Dei: et facta ejus intellexerunt.
Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo: et laudabuntur omnes recti corde.
PSALMUS LXIV.
IN FINEM PSALMUS DAVID, + CANTICUM **
Te decet hymnus Deus, in Sion: et tibi reddetur votum ÷ in Jerusalem **
Exaudi orationem ÷ meam ** ad te omnis caro veniet.
Verba iniquorum praevaluerunt super nos: ÷ et ** impietatibus nostris tu propitiaberis.
Beatus quem elegisti, et assumpsisti: inhabitabit ÷ in ** atriis tuis.
Replebimur in bonis domus tuae: sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate.
Exaudi nos, Deus, salutaris noster: spes omnium finium terrae, et in mari longe.
Praeparans montes in virtute tua, accinctus potentia: qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus.
Turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos a signis tuis: exitus matutini et vespere delectabis.
Visitasti terram, et inebriasti eam: multiplicasti locupletare eam.
Flumen Dei repletum est aquis, parasti cibum illorum: quoniam ita est praeparatio ejus [id est terrae. ]
Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus: in stillicidiis ejus laetabitur germinans.
Benedices coronae anni benignitatis tuae: et campi tui replebuntur ubertate.
Pinguescent speciosa deserti: et exsultatione colles accingentur.
Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento: clamabunt, etenim hymnum dicent.
IN FINEM, PSALMUS DAVID, CANTICUM JEREMIAE ET AGGAEI DE VERBO PEREGRINATIONIS, QUANDO INCIPIEBANT PROFICISCI.
Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.
Exaudi orationem meam: ad te omnis caro veniet.
Verba iniquorum praevaluerunt super nos: et impietatibus nostris tu propitiaberis.
Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in tabernaculis tuis.
Replebimur [ Ms. replebitur] in bonis domus tuae: sanctum est templum tuum, mirabile [ Ms. admirabile] in aequitate.
Exaudi nos, Deus, salutaris noster: spes omnium finium terrae, et in mari longe.
Praeparans montes in virtute tua, accinctus potentia: qui conturbas fundum maris, sonum autem fluctuum ejus quis sustinebit?
Turbabuntur gentes, et timebunt omnes qui habitant fines terrae a signis tuis.
Exitus matutini et vesperi delectaberis: visitasti terram, et inebriasti eam, multiplicasti locupletare eam.
Flumen Dei repletum est aqua, parasti cibum illorum: quia [ Ms. quoniam] ita est praeparatio tua.
Rivos ejus inebrians, multiplicans generationes ejus: in stillicidiis suis laetabitur, dum exorietur.
Benedices coronam anni benignitatis tuae: et campi tui replebuntur ubertate.
Pinguescent fines deserti: et exsultatione colles accingentur.
Induti sunt arietes ovium, et convalles abundabunt frumento, etenim clamabunt, et hymnum dicent.
PSALMUS LXV.
IN FINEM CANTICUM PSALMI ÷ RESURRECTIONIS **
Jubilate Deo, omnis terra, psalmum dicite nomini ejus: date gloriam laudi ejus.
Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua ÷ Domine ** in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.
Omnis terra adoret te, et psallat tibi: psalmum dicat nomini tuo. DIAPSALMA.
Venite, et videte opera Dei: terribilis ÷ in ** consiliis super filios hominum.
÷ Qui ** convertit mare aridam, in flumine pertransibunt pede: ibi laetabimur in ipso.
Qui dominatur in virtute sua ÷ in ** aeternum, oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis. DIAPSALMA.
Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus:
Qui posuit animam meam ad vitam: et non dedit in commotionem pedes meos.
Quoniam probasti nos, Deus: igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro: imposuisti homines super capita nostra.
Transivimus per ignem, et aquam: et eduxisti nos in refrigerium.
Introibo in domum tuam in holocaustis: reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea.
Et locutum est os meum, in tribulatione mea.
Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum: offeram ÷ tibi ** boves cum hircis. DIAPSALMA.
Venite, audite, et narrabo omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.
Ad ipsum ore meo clamavi: et exaltavi sub lingua mea.
Iniquitatem si aspexi in corde meo: non exaudiet Dominus.
Propterea exaudivit Deus: et attendit voci deprecationis meae.
Benedictus Deus: qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.
IN FINEM PSALMUS DAVID, CANTICUM RESURRECTIONIS.
Jubilate Deo, omnis terra, psalmum dicite nomini ejus: date gloriam laudi ejus.
Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua: in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.
Omnis terra adoret te, et psallat tibi: psalmum dicat nomini tuo, altissime. DIAPSALMA.
Venite, et videte opera Domini: quam terribilis in consiliis super filios hominum.
Qui convertit mare in aridam, et flumina pertransibunt pede: ibi laetabimur in idipsum.
Qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi ejus super gentes respiciunt: qui in iram provocant, non exaltentur in semetipsis. DIAPSALMA.
Benedicite, gentes, Deum nostrum: et obaudite vocem laudis ejus.
Qui posuit animam meam ad vitam: et non dedit commoveri pedes meos.
Quoniam probasti nos, Deus, igne nos examinasti: sicut igne examinatur argentum.
Induxisti nos in laqueum [ Ms. muscipulam], posuit tribulationes in dorso nostro [ Ms. dorsa nostra]: imposuisti: hominem super capita nostra.
Transivimus per ignem et aquam: et induxisti nos in refrigerium.
Introibo in domum tuam in holocaustis: reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea.
Et locutum est os meum, in tribulatione mea: Holocausta medullata offeram tibi cum incenso et arietibus, offeram tibi boves cum hircis. DIAPSALMA.
Venite, et audite me [ Ms. tacet me], et narrabo vobis omnes qui timetis Deum [ Ms. Dominum], quanta fecit animae meae.
Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi [ Ms. exsultavi] sub lingua mea.
Iniquitatem si conspexi in corde meo: non exaudiet Deus [ Ms. Dominus].
Propterea exaudivit me Deus: et intendit voci deprecationis meae.
Benedictus Dominus: qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me.
PSALMUS LXVI.
IN FINEM, IN HYMNIS, PSALMUS CANTICI ÷ DAVID **
Deus misereatur nostri, et benedicat nobis, illuminet vultum suum super nos, ÷ et misereatur nostri ** DIAPSALMA.
Ut cognoscamus in terra viam tuam: in omnibus gentibus salutare tuum.
Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.
Laetentur et exsultent gentes: quoniam judicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis. DIAPSALMA.
Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes: terra dedit fructum suum.
Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terrae.
IN FINEM, IN HYMNIS. PSALMUS CANTICI DAVID **
Deus misereatur nobis, et benedicat nos; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nobis.
Ut cognoscamus in terra viam tuam: in omnibus gentibus salutare tuum.
Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.
Laetentur et exsultent gentes: quoniam judicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis. DIAPSALMA.
Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes: terra dedit fructum suum.
Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terrae.
PSALMUS LXVII.
IN FINEM, IPSI DAVID PSALMUS CANTICI.
Exsurgat Deus, ÷ et ** dissipentur inimici ejus: et fugiant, qui oderunt eum, a facie ejus.
Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, ÷ sic ** pereant peccatores a facie Dei.
Et justi epulentur, ÷ et ** exsultent in conspectu Dei: et delectentur in laetitia.
Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus: iter facite ei, qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi.
Et exsultate in conspectu ejus, ÷ turbabuntur a facie ejus ** patris orphanorum et judicis viduarum.
Deus in loco sancto suo: Deus, qui habitare facit unanimes in domo.
÷ Qui ** educit vinctos in fortitudine: similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulcris.
Deus, cum egredereris in conspectu populi tui: cum pertransires in deserto [Al. desertum ]. DIAPSALMA.
Terra mota est, et ÷ enim ** coeli distillaverunt a facie Dei Sinai + a facie Dei Israel **
Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae: et infirmata est, tu ÷ vero ** perfecisti eam.
Animalia tua habitabunt in ea: parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
Rex virtutum + dilecti ** et speciei domus dividere spolia.
Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae: et posteriora + dorsi ** ejus in pallore auri. DIAPSALMA:
Dum discernit coelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon, mons Dei mons pinguis.
Mons coagulatus, mons pinguis: ut quid suspicamini montes coagulatos?
Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: etenim Dominus habitabit in finem.
Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium: Dominus in eis + in ** Sina in sancto.
Ascendisti in altum, cepisti captivitatem: accepisti dona in hominibus.
Etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.
Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. DIAPSALMA.
Deus noster, Deus salvos ÷ faciendi ** et Domini + Domini ** exitus mortis.
Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli ÷ per ** ambulantium in delictis suis.
Dixit Dominus: Ex Basan, convertam, convertam in profundum maris.
Ut intingatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso.
Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei ÷ qui est ** in sancto.
Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum, tympanistriarum. DIAPSALMA.
In ecclesiis benedicite Deo Domino, de fontibus Israel.
Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu.
Principes Juda, duces eorum: principes Zabulon, principes Nephthali.
Manda, Deus, virtuti tuae: confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
A templo tuo in Jerusalem: tibi offerent reges munera.
Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum: ÷ ut ** excludant eos, qui probati sunt argento.
Dissipa gentes quae bella volunt, venient legati ex Aegypto: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo.
Regna terrae, cantate Deo: psallite Domino. DIAPSALMA.
÷ Psallite Deo ** qui ascendit super coelum coeli, ad orientem.
Ecce dabit voci suae vocem virtutis, date gloriam Deo: super Israel magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus.
Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi ÷ suae ** benedictus Deus.
IN FINEM, PSALMUS CANTICI DAVID.
Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, et fugiant a facie ejus, qui oderunt eum.
Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis: sic pereant peccatores a facie Dei, et [ Ms. tacet et] justi epulentur.
Exsultent [ Ms. et exsultent] in conspectu Dei: et delectentur in laetitia.
Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus: iter facite ei, qui ascendit super occasum, Dominus nomen est ei [ Ms. illi].
Gaudete [ Ms. exsultate] in conspectu ejus, turbabuntur a facie ejus: patris orphanorum et judicis viduarum.
Deus in loco sancto suo: Deus qui [ Ms. tacet qui] habitare facit unanimes in domo.
Qui educit vinctos in fortitudine: similiter et [ Ms. tacet et] eos qui in iram provocant, qui habitant in sepulcris.
Deus, dum egredereris coram populo tuo: dum transgredereris per desertum. DIAPSALMA. Terra mota est.
Etenim coeli distillaverunt a facie Dei: mons Sina a facie Dei Israel.
Pluviam voluntariam segregans [ Ms. segrega], Deus, haereditati tuae; etenim [ Ms. et] infirmata est, tu vero perfecisti eam.
Animalia tua inhabitabunt in ea: parasti in dulcedine tua pauperes [ Ms. pauperi], Deus.
Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa: rex virtutum dilecti, et speciei [ Ms. species] domus dividere spolia.
Si dormiatis inter [ Ms. in] medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in specie auri. DIAPSALMA [ Ms. tacet Diapsalma].
Dum discernit coelestis reges super eam: nive dealbabuntur in Selmon.
Montem Dei, montem uberem: mons coagulatus, mons pinguis.
Ut quid suscipitis montem uberem? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: etenim Dominus habitabit usque in finem.
Currus Dei decem millium multiplex, millia laetantium.
Dominus in illis in Sina in sancto, ascendens in altum: captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus.
Etenim non credunt inhabitare: Dominus Deus benedictus.
Benedictus Dominus de die in diem: prosperum iter faciet nobis Deus salutaris noster: DIAPSALMA. Deus noster, Deus salvos faciendi, et Domini exitus mortis.
Verumtamen Deus conquassabit [ Ms. conquassavit] capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis.
Dixit Dominus: Ex Basan convertar, convertar in profundum maris: donec intingatur pes tuus in sanguine.
Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso: visi sunt gressus tui, Deus, ingressus Dei mei regis, qui est in sancto ipsius.
Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvenum tympanistariarum. DIAPSALMA.
In ecclesiis benedicite Dominum Deum de fontibus Israel.
Ibi Benjamin adolescentior in pavore, principes Juda, duces eorum: principes Zabulon, et [ Ms. tac. et] principes Nephthali.
Manda, Deus, virtutem tuam: confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo, quod est in Jerusalem, tibi offerent reges munera.
Increpa feras silvarum, concilium taurorum inter vaccas populorum: ut excludantur hi qui probati sunt argento.
Dissipa gentes, quae bella volunt, venient legati ex Aegypto: Aethiopia praeveniet manus ejus [ Ms. suas] Deo.
Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino. DIAPSALMA [ Ms. tac. DIAPSALMA]. Psallite Deo, qui ascendit super coelos coelorum ad orientem.
Ecce dabit vocem suam, vocem virtutis suae [ Ms. tac. suae]: date honorem [ Ms. gloriam] Deo.
Super Israel magnificentia ejus: et virtus ejus in nubibus.
Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel, ipse dabit virtutem [ Ms virtutes] et fortitudinem plebi suae: benedictus Deus.
PSALMUS LXVIII.
IN FINEM, PRO IIS QUI COMMUTABUNTUR DAVID.
Salvum me fac, Deus: quoniam intraverunt aquae ÷ usque ** ad animam meam.
Infixus sum in limo profundi: et non est substantia.
Veni in altitudinem maris: et tempestas demersit me.
Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae: defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum.
Multiplicati sunt super capillos capitis mei: qui oderunt me gratis.
Confortati sunt qui persecuti sunt me, inimici mei injuste quae non rapui, tunc exsolvebam.
Deus, tu scis insipientiam meam: et delicta mea a te non sunt abscondita.
Non erubescant in me, qui expectant te, Domine, Domine virtutum.
Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel.
Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam.
Extraneus factus sum fratribus meis: et peregrinus filiis matris meae.
Quoniam zelus domus tuae comedit me: et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
Et operui in jejunio animam meam: et factum est in opprobrium mihi.
Et posui vestimentum meum cilicium: et factus sum illis in parabolam.
Adversum me loquebantur qui sedebant in porta: et ÷ in me ** psallebant, qui bibebant vinum.
Ego vero orationem meam ad te, Domine: tempus beneplaciti Deus.
In multitudine misericordiae tuae exaudi me: in veritate salutis tuae.
Eripe me de luto, ut non infigar: libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.
Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum: neque urgeat super me puteus os suum.
Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua: secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
Et ne avertas faciem tuam a puero tuo: quoniam tribulor, velociter exaudi me.
Intende animae meae, ÷ et ** libera eam. Propter inimicos meos eripe me.
Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam.
In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me: improperium exspectavit cor meum et miseriam.
Et sustinui qui ÷ simul ** contristaretur, et non fuit: et qui consolaretur, et non inveni.
Et dederunt in escam meam fel: et in siti mea potaverunt me aceto.
Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.
Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva.
Effunde super eos iram tuam: et furor irae tuae comprehendat eos.
Fiat habitatio eorum deserta: ÷ et ** in tabernaculis eorum non sit: ÷ qui ** inhabitet.
Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt: et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
Appone iniquitatem super iniquitatem eorum: et non intrent in justitiam tuam.
Deleantur de libro viventium: et cum justis non scribantur.
Ego sum pauper et dolens: salus tua, Deus, suscepit me.
Laudabo nomen Dei cum cantico: et magnificabo eum in laude.
Et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.
Videant pauperes, et laetentur: quaerite Deum, et vivet anima vestra.
Quoniam exaudivit pauperes Dominus: et vinctos suos non despexit.
Laudent illum coeli et terra, mare et omnia reptilia in eis.
Quoniam Deus salvam faciet Sion: et aedificabuntur civitates Juda.
Et inhabitabunt tibi: et haereditate acquirent eam.
Et semen servorum ejus possidebit eam: et qui diligunt nomen ejus, habitabunt in ea.
IN FINEM, PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR, PSALMUS DAVID.
Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae, usque ad animam meam: infixus sum in limo [ Ms. limum] profundi, et non est substantia.
Veni in altitudinem maris: et tempestas demersit me.
Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae: defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum.
Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis.
Confortati sunt super me qui persequuntur me, inimici mei: injuste quae non rapui, tunc exsolvebam.
Deus, tu scis insipientiam meam: et delicta mea a te non sunt abscondita.
Non erubescant in me qui te exspectant, Dominus Deus virtutum; non revereantur super me qui requirunt te, Deus Israel.
Quoniam propter te supportavi improperium, operuit reverentia faciem meam: exter factus sum fratribus meis, et hospes filiis matris meae.
Quoniam zelus domus tuae comedit me: et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
Et operui [ Ms. cooperui] in jejunio animam meam: et factum est mihi in opprobrium.
Et posui vestimentum meum cilicium: et factus sum illis in parabolam.
Adversus me exercebantur qui sedebant in porta: et in me psallebant, qui bibebant vinum.
Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti Deus: in multitudine misericordiae tuae, exaudi me, in veritate salutis tuae.
Eripe me de luto, ut non inhaeream; libera me ex odientibus me, et de profundo aquarum: non me demergat tempestas aquae.
Neque absorbeat me profundum: neque urgeat super me puteus os suum.
Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
Ne avertas faciem tuam a puero tuo: quoniam tribulor, velociter exaudi me.
Intende animae meae, et libera eam: propter inimicos meos eripe me.
Tu enim scis improperium meum, confusionem et verecundiam meam: in conspectu tuo sunt omnes tribulantes me.
Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul mecum contristaretur, et non fuit, consolantem me quaesivi, et non inveni.
Et dederunt in escam meam fel: et in siti mea potaverunt me aceto.
Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributionem et in scandalum.
Obscurentur oculi eorum, ne videant: et dorsum illorum semper incurva.
Effunde super eos iram tuam: et indignatio irae tuae apprehendat [ Ms. comprehendat] eos.
Fiat habitatio eorum deserta: et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt me [ Ms. tac. me]: et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
Appone iniquitatem super iniquitates ipsorum: et non intrent in tuam justitiam.
Deleantur de libro viventium: et cum justis non scribantur.
Pauper et dolens ego sum: et salus vultus tui, Deus, suscepit me.
Laudabo nomen Dei mei cum cantico, et magnificabo eum in laude.
Et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.
Videant pauperes, et laetentur: quaerite Dominum [ Ms. Deum], et vivet anima vestra.
Quoniam exaudivit pauperes Dominus: et vinctos suos non sprevit.
Laudent eum coeli et terra, mare et omnia, quae in eis sunt.
Quoniam Deus salvam faciet Sion: et aedificabuntur civitates Judae, et inhabitabunt ibi.
Et haereditate acquirent eam, et semen servorum ejus possidebit eam, et qui diligunt nomen ejus, inhabitabunt in ea.
PSALMUS LXIX.
IN FINEM DAVID, IN REMEMORATIONEM + EO QUOD SALVUM ME FECIT DOMINUS. **
Deus, in adjutorium meum ÷ intende ** Domine, ad adjuvandum me festina.
Confundantur, et revereantur, qui quaerunt animam meam.
Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala.
Avertantur statim erubescentes, qui dicunt ÷ mihi ** Euge, euge.
Exsultent, et laetentur in te omnes, qui quaerunt te, et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
Ego vero egenus et pauper ÷ sum ** Deus, adjuva me.
Adjutor meus, et liberator meus ÷ es ** tu, Domine, ne moreris.
IN FINEM, DAVID, IN REMEMORATIONEM EO QUOD SALVUM ME FECIT DOMINUS.
Domine Deus, in adjutorium meum intende: Domine, ad adjuvandum me festina.
Confundantur et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam.
Avertantur retrorsum, et erubescant, qui cogitant mihi mala.
Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge.
Exsultent, et laetentur qui quaerent te, Domine: et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
Ego vero egenus et pauper sum: Deus, adjuva me.
Adjutor meus et liberator meus es tu, Domine, ne tardaveris.
PSALMUS LXX.
÷ PSALMUS DAVID, FILIORUM JONADAB, ET PRIORUM CAPTIVORUM.
In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum: in justitia tua libera me, et eripe me.
Inclina ad me aurem tuam, et salva me.
Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum: ut salvum me facias.
Quoniam firmamentum meum, et refugium meumes tu.
Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui.
Quoniam tu es patientia mea, Domine: Domine, spes mea a juventute mea.
In te confirmatus sum ex utero, de ventre matris meae tu es protector meus.
In te cantatio mea semper: tamquam prodigium factus sum multis, et tu adjutor fortis.
Repleatur os meum laude, ÷ ut cantem gloriam ** tuam: tota die magnitudinem tuam.
Ne projicias me in tempore senectutis: cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
Quia dixerunt inimici mei mihi: et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum.
Dicentes: Deus dereliquit eum, persequimini, et comprehendite eum, quia non est qui eripiat.
Deus, ne elongeris a me: Deus meus, in auxilium meum respice.
Confundantur ÷ et ** deficiant detrahentes animae meae: operiantur confusione et pudore, qui quaerunt mala mihi.
Ego autem semper sperabo: et adjiciam super omnem laudem tuam.
Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum.
Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini: Domine, memorabor justitiae tuae solius.
Deus, docuisti me a juventute mea: et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me.
Donec annuntiem brachium tuum generationi omni, quae ventura est.
Potentiam tuam et justitiam tuam, Deus, usque in altissima, quae fecisti magnalia: Deus, quis similis tibi?
Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas, ÷ et ** conversus vivificasti me: et de abyssis terrae iterum reduxisti me!
Multiplicasti magnificentiam tuam: et conversus consolatus es me.
Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam: Deus, psallam tibi in cithara sanctus Israel.
Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi: et anima mea, quam redemisti.
Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam: cum confusi et reveriti fuerint, qui quaerunt mala mihi.
PSALMUS DAVID, FILIORUM JONADAB, ET PRIORUM CAPTIVORUM.
Deus, in te speravi, Domine, non confundar in aeternum: in tua justitia libera me et eripe me.
Inclina ad me aurem tuam, et libera me.
Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias.
Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu: Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui.
Quoniam tu es patientia mea, Domine [ Ms. add. Domine]: spes mea a juventute mea.
In te confirmatus sum ex utero, de ventre matris meae tu es meus protector: in te decantatio mea semper.
Tamquam prodigium factus sum multis, et tu adjutor fortis.
Repleatur os meum laude tua, ut possim cantare gloriam tuam: tota die magnificentiam tuam.
Ne projicias me in tempore senectutis: dum [ Ms. cum] defecerit virtus mea, Deus, ne derelinquas me.
Quia dixerunt inimici mei mala mihi: et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum.
Dicentes: Deus dereliquit eum, persequimini, et comprehendite eum, quia non est qui eripiat eum.
Deus, ne elonges a me: Deus meus, in auxilium meum respice.
Confundantur, et deficiant detrahentes animae meae: operiantur confusione et pudore [ Ms. verecundia] qui quaerunt mala mihi.
Ego autem semper in te sperabo, Domine: et adjiciam super omnem laudem tuam.
Os meum pronuntiabit [ Ms. annuntiabit] justitiam tuam, tota die salutare tuum.
Quia non cognovi negotiationes: introibo in potentias Domini.
Domine, memorabor justitiae tuae solius: Deus, docuisti me a juventute mea, et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua, et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me.
Donec annuntiem brachium tuum generationi omni, quae ventura est.
Potentiam tuam et justitiam tuam, Deus, usque in altissima quae fecisti magnalia: Deus, quis similis tibi?
Quantas [ Ms. quia] ostendisti mihi tribulationes multas et malas, et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti [ Ms. deduxisti] me!
Multiplicasti justitiam [ Ms. magnificentiam] tuam, et conversus exhortatus [ Ms. consolatus] es me: et ego confitebor tibi in vasis psalmorum veritatem tuam, psallam tibi in cithara, Deus sanctus Israel.
Gaudebunt labia mea, dum cantavero tibi: et anima mea, quam redemisti.
Sed et lingua mea meditabitur justitiam tuam: dum confusi et reveriti fuerint, qui quaerunt mala mihi.
PSALMUS LXXI.
IN SALOMONEM.
Deus, judicium tuum regi da: et justitiam tuam filio regis.
Judicare populum tuum in justitia: et pauperes tuos in judicio.
Suscipiant montes pacem populo: et colles justitiam.
Judicabit pauperes populi, ÷ et ** salvos faciet filios pauperum: et humiliabit calumniatorem.
Et permanebit cum sole; et ante lunam in generationem et generationem.
Descendet sicut pluvia in vellus: ÷ et ** sicut stillicidia stillantia super terram.
Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis: donec auferatur luna.
Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos ÷ orbis ** terrarum.
Coram illo procident Aethiopes: et inimici ejus terram lingent.
Reges Tharsis et insulae munera offerent: reges Arabum, et Saba dona adducent.
Et adorabunt eum omnes reges terrae: omnes gentes servient ei.
Qui liberabit pauperem a potente, et pauperem, cui non erat adjutor.
Parcet pauperi et inopi: et animas pauperum salvas faciet.
Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum: et honorabile nomen eorum coram illo.
Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et adorabunt de ipso semper: tota die benedicent ei.
Et erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus ejus: et florebunt de civitate sicut fenum terrae.
Sit nomen ejus ÷ benedictum ** in saecula: ante solem permanet nomen ejus.
Et benedicentur in ipso ÷ omnes tribus terrae ** omnes gentes magnificabunt eum.
Benedictus Dominus Deus Israel: qui facit mirabilia solus.
Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum: et replebitur majestate ejus omnis terra, fiat, fiat.
IN SALOMONEM, PSALMUS.
Deus, judicium tuum regi da: et justitiam tuam filio regis.
Judicare populum tuum in tua justitia: et pauperes tuos in judicio.
Suscipiant montes pacem populo tuo: et colles justitiam.
In sua justitia judicabit pauperes hujus populi: et salvos faciet filios pauperum.
Et humiliabit calumniatorem; et permanebit cum sole et ante lunam in saeculum saeculi.
Et descendet sicut pluvia in vellus: et sicut stillicidia stillantia super terram.
Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis: donec extollatur luna.
Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis [ Ms. tac. orbis] terrae.
Coram illo procident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent [ Ms. linguent].
Reges Tharsis et insulae munera offerent: reges Arabum, et Saba dona adducent.
Et adorabunt eum omnes reges terrae: omnes gentes servient ei.
Quia liberavit pauperem a potente, et inopem, cui non erat adjutor.
Parcet pauperi et inopi: et animas pauperum salvas faciet.
Ex usuris et iniquitate liberabit animas eorum: et praeclarum nomen eorum coram ipso.
Et [ Ms. tac. et] vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent eum.
Et [ Ms. tac. et] erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus ejus: et florebunt de civitate sicut fenum terrae.
Et erit nomen ejus benedictum in saecula: ante solem permanebit nomen ejus, et ante lunam sedes ejus.
Et benedicentur in eo omnes tribus terrae: omnes gentes magnificabunt eum.
Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia magna solus: et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum, et in saeculum saeculi.
Et replebitur majestate ejus omnis terra: fiat, fiat.
PSALMUS LXXII.
DEFECERUNT LAUDES DAVID, FILII JESSE. PSALMUS ASAPH.
Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde!
Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei.
Quia zelavi super iniquos: pacem peccatorum videns.
Quia non est respectus morti eorum: et firmamentum in plaga eorum.
In labore hominum non sunt: et cum hominibus non flagellabuntur.
Ideo tenuit eos superbia: operti sunt iniquitate et impietate sua.
Prodiit ÷ quasi ** ex adipe iniquitas eorum: transierunt in affectum cordis.
Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam: iniquitatem in excelso locuti sunt. Posuerunt in coelum os suum: et lingua eorum transivit in terra.
Ideo convertetur populus meus hic: et dies pleni invenientur in eis.
Et dixerunt: Quomodo scit Deus? et si est scientia in excelso?
Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias.
÷ Et dixi ** ergo sine causa justificavi cor meum: et lavi inter innocentes manus meas.
Et fui flagellatus tota die: et castigatio mea in matutinis.
Si dicebam: Narrabo sic: ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
Et existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me,
Donec intrem in sanctuarium Dei ÷ et ** intelligam in novissimis eorum.
Verumtamen propter dolos posuisti eis: dejecisti eos, dum allevarentur.
Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.
Velut somnium surgentium, Domine, in civitate ÷ tua ** imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt: et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi.
Ut jumentum factus sum apud te: et ego semper tecum.
Tenuisti manum dexteram meam, ÷ et ** in voluntate tua deduxisti me: et cum gloria suscepisti me.
Quid ÷ enim ** mihi est in coelo? et a te quid volui super terram?
Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum.
Quia ecce, qui elongant se a te peribunt: perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
Mihi autem adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam.
Ut annuntiem omnes praedicationes tuas, ÷ in portis filiae Sion **
DEFECERUNT HYMNI DAVID, FILII JESSE, PSALMUS DAVID.
Quam bonus Deus Israel his qui recto sunt corde! mei autem pene moti sunt pedes; pene effusi sunt gressus mei.
Quia zelavi in peccatoribus [ Ms. super iniquos]: pacem peccatorum videns.
Quia non est declinatio morti eorum: nec [ Ms. et] firmamentum in plaga eorum.
In laboribus hominum non sunt: et cum hominibus non flagellabuntur.
Ideo tenuit eos superbia eorum: operti sunt iniquitate et impietate sua.
Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum: transierunt in dispositionem cordis.
Cogitaverunt et locuti sunt nequitias: iniquitatem in excelso locuti sunt.
Posuerunt in coelum os suum: et lingua eorum transiit [ Ms. transivit] super terram.
Ideo revertetur huc populus meus: et dies pleni invenientur in eis.
Et dixerunt: Quomodo scivit Deus? et si est scientia in excelso:
Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias [ Ms. divites].
Et dixi; Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas: et fui flagellatus tota die, et judex meus in matutino?
Si dicebam: Narrabo sic: ecce natio filiorum tuorum, quibus disposui.
Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me, donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima eorum. DIAPSALMA.
Verumtamen propter dolos disposuisti eis mala: dejecisti eos, dum allevarentur.
Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: et perierunt propter iniquitates suas velut somnium exsurgentis.
Domine, in civitate tua imagines eorum ad nihilum rediges.
Quia delectatum [ Ms. inflammatum] est cor meum, et renes mei resoluti [ Ms. immutati] sunt: et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi.
Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me: et cum gloria assumpsisti me.
Quid enim mihi restat in coelo? et a te quid volui super terram?
Defecit cor meum et caro mea: Deus cordis mei, et pars mea Deus in saecula.
Quia ecce, qui elongant se a te peribunt: perdes omnes qui fornicantur abs te.
Mihi autem adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam.
Ut annuntiem omnes laudes tuas, in portis filiae Sion.
PSALMUS LXXIII.
INTELLECTUS ASAPH.
Utquid, Deus, repulisti in finem? iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?
Memor esto congregationis tuae: quam possedisti ab initio.
Redemisti virgam haereditatis tuae: mons Sion in quo habitasti in eo.
Leva manus tuas in superbias eorum in finem; quanta malignatus est inimicus in sancto!
÷ Et ** gloriati sunt qui oderunt te, in medio solemnitatis tuae.
Posuerunt signa sua signa, ÷ et non ** cognoverunt, sicut in exitu super summum.
÷ Quasi ** in silva lignorum securibus exciderunt januas ejus in idipsum: securi et ascia dejecerunt ÷ eam **
Incenderunt igni sanctuarium tuum in terra, polluerunt tabernaculum nominis tui.
Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
Signa nostra non vidimus, jam non est propheta: et nos non cognoscet amplius.
Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?
Ut quid evertis manum tuam? et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?
Deus autem rex noster ante saecula, operatus ÷ est ** salutem in medio terrae.
Tu confirmasti in virtute tua mare: contribulasti capita draconum in aquis.
Tu confregisti capita draconis: dedisti eum escam populis Aethiopum.
Tu dirupisti fontes et torrentes: + tu siccasti fluvios Ethan **
Tuus est dies, et tua est nox: tu fabricatus es auroram et solem.
Tu fecisti omnes terminos terrae: aestatem et ver, tu plasmasti ea.
Memor esto hujus, inimicus improperavit Domino: et populus insipiens incitavit nomen tuum.
Ne tradas bestiis animas confitentes tibi: et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
Respice in testamentum ÷ tuum ** quia repleti sunt, qui obscurati sunt, terrae domibus iniquitatum.
Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum.
Exsurge, Deus, judica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, ÷ eorum quae ** ab insipiente ÷ sunt ** tota die.
Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum, ÷ qui ** te oderunt ascendit semper.
INTELLECTUS ASAPH [ Ms. IPSI ASAPH].
Ut quid repulisti nos, Deus, in finem? iratus est furor tuus super oves gregis tui?
Memento congregationis tuae: quam creasti ab initio.
Liberasti virgam haereditatis tuae: mons Sion in quo habitas in idipsum.
Eleva manum tuam in superbiam eorum in finem, quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis! et gloriati sunt qui te oderunt, in medio atrio tuo!
Posuerunt signa sua signa, et non cognoverunt, sicut in via supra summum quasi in silva lignorum.
Securibus exciderunt januas ejus in idipsum: bipenni et ascia dejecerunt eas.
Incenderunt igni sanctuarium tuum in terra, polluerunt tabernaculum nominis tui.
Dixerunt in corde suo cognatio eorum inter se: venite, comprimamus omnes dies festos Domini a terra.
Signa nostra non vidimus, jam non est propheta: et nos non cognoscet amplius.
Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?
Ut quid avertis faciem tuam? et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?
Deus autem rex noster ante saecula: operatus est salutem in medio terrae.
Tu confirmasti in virtute tua mare: tu contribulasti capita draconum super aquas.
Tu confregisti caput draconis magni: dedisti eum in escam populo Aethiopum.
Tu dirupisti fontes et torrentes: tu exsiccasti fluvios Ethan.
Tuus est dies, et tua est nox; tu fecisti solem et lunam: tu fecisti omnes terminos terrae; aestatem et ver, tu fecisti ea.
Memor esto hujus creaturae tuae, inimicus improperavit Domino: et populus insipiens exacerbavit nomen tuum.
Ne tradas bestiis animas confitentes tibi: et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
Respice in testamentum tuum: quia repleti sunt, qui obscurati sunt, terrae domorum iniquitatum.
Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum.
Exsurge, Deus, judica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die.
Ne obliviscaris voces quaerentium te: superbia eorum, qui te oderunt ascendit semper ad te.
PSALMUS LXXIV.
IN FINEM, NE DISPERDAS, PSALMUS ASAPH, CANTICI.
Confitebimur tibi, Deus: confitebimur et invocabimus nomen tuum.
Narrabimus mirabilia tua: cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus DIAPSALMA.
Dixi iniquis, Nolite inique agere: et delinquentibus, nolite exaltare cornu.
Nolite extollere in altum cornu vestrum: ÷ nolite ** loqui adversus Deum iniquitatem.
Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus: quoniam Deus judex est.
Hunc humiliat, et hunc exaltat: quia calix in manu Domini, vini meri plenus mixto.
Et inclinavit ex hoc ÷ in hoc ** verumtamen faex ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae.
Ego autem annuntiabo in saeculum: cantabo Deo Jacob.
Et omnia cornua peccatorum confringam: ÷ et ** exaltabuntur cornua justi.
IN FINEM, NE CORRUMPAS, PSALMUS ASAPH, CANTICI.
Confitebimur tibi, Deus: confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum.
Narrabo omnia mirabilia tua: dum accepero [ Ms. cum cepero] tempus, ego justitiam [ Ms. justitias] judicabo.
Liquefacta est terra, et omnes inhabitantes in ea: ego confirmavi columnas ejus. DIAPSALMA [ Ms. tac. DIAPSALMA].
Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus, nolite exaltare cornu.
Nolite extollere in altum cornu vestrum: et [ Ms. tac. et] nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus: quoniam Deus judex est.
Hunc humiliat, et hunc exaltat: quia calix in manu Domini, vini meri plenus est mixto.
Et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen faex ejus est exinanita.
Bibent ex co omnes peccatores terrae: ego autem in saecula gaudebo, cantabo Deo Jacob.
Et omnia cornua peccatorum confringam: et exaltabuntur cornua justi.
PSALMUS LXXV.
IN FINEM, IN LAUDIBUS, PSALMUS ASAPH, CANTICUM ÷ AD ASSYRIUM **
Notus in Judaea Deus: in Israel magnum nomen ejus.
Et factus est in pace locus ejus: et habitatio ejus in Sion.
Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium et bellum. DIAPSALMA.
÷ Il ** luminas tu mirabiliter a montibus aeternis: turbati sunt ÷ omnes ** insipientes corde.
Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
De coelo auditum fecisti judicium: terra tremuit, et quievit.
Cum exsurgeret in judicium Deus: ut salvos faceret omnes mansuetos terrae. DIAPSALMA.
Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: ÷ et ** reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.
Vovete, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera.
Terribili, et ei, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae.
IN FINEM, IN LAUDIBUS [ Ms. HYMNIS], PSALMUS ASAPH, CANTICUM AD ASSYRIOS [ Ms. PRO ASSYRIIS].
Notus in Judaea Deus: in [ Ms. tac. in] Israel magnum nomen ejus.
Et factus est in pace locus ejus: et habitatio ejus in Sion.
Ibi confregit cornua arcuum, scutum, gladium et bellum. DIAPSALMA.
Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis: turbati sunt omnes insipientes corde.
Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
Tu terribilis es, et quis resistet tibi ex [ Ms. tac. ex] tunc ab ira tua?
De coelo judicium jaculatum est, terra tremuit, et quievit: dum resurgeret in judicio Deus, ut salvos faceret omnes quietos terrae. DIAPSALMA.
Quia cogitatio hominis confitebitur tibi; et reliquiae cogitationum [ Ms. cogitationis] diem festum agent tibi.
Vovete, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus offertis munera.
Terribili, et ei, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae.
PSALMUS LXXVI.
IN FINEM, PRO IDITHUN, PSALMUS ASAPH.
Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Deum, et intendit mihi.
In die tribulationis meae Deum exquisivi, manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus.
Renuit consolari anima mea: memor fui Dei, et delectatus sum, ÷ et ** exercitatus sum, et defecit spiritus meus. DIAPSALMA.
Anticipaverunt vigilias oculi mei: turbatus sum, et non sum locutus.
Cogitavi dies antiquos. ÷ et ** annos aeternos ÷ in ** mente habui.
÷ Et ** meditatus sum nocte cum corde meo ÷ et ** exercitabar et scopebam spiritum meum.
Numquid in aeternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc?
Aut in finem misericordiam suam abscidet, a generatione in generationem?
Aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira ÷ sua ** misericordias suas? DIAPSALMA.
Et dixi, ÷ Nunc ** coepi: haec mutatio dexterae excelsi.
Memor fui operum Domini: quia memor ero ab initio mirabilium tuorum.
Et meditabor in omnibus operibus tuis: et in adinventionibus tuis exercebor.
Deus, in sancto via tua, quis Deus magnus sicut Deus ÷ noster? ** tu es Deus, qui facis mirabilia.
Notam fecisti in populis virtutem tuam: redemisti in brachio ÷ tuo ** populum tuum filios Jacob et Joseph. DIAPSALMA.
Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae: et timuerunt, et turbatae sunt abyssi.
Multitudo sonitus aquarum: vocem dederunt nubes.
Etenim sagittae tuae transeunt: vox tonitrui tui in rota.
Illuxerunt coruscationes tuae orbi ÷ terrae ** commota est et contremuit terra.
In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis: et vestigia tua non cognoscentur.
Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.
IN FINEM, PRO IDITHUN, PSALMUS ASAPH.
Voce mea ad Dominum clamavi, vox [ Ms. et vox] mea ad Deum [ Ms. add. meum], et intendit mihi.
In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte coram eo [ Ms. ipso]: et non sum deceptus.
Negavi consolari animam meam: memor fui Dei, et delectatus sum.
Exercitatus sum, et defecit paulisper spiritus meus. DIAPSALMA. Anticipaverunt vigilias oculi mei: turbatus sum, et non sum locutus.
Cogitavi dies antiquos: et annos aeternos in mente habui.
Et meditatus sum nocte cum corde meo: exercitabar, et ventilabam in me spiritum meum.
Et dixi, Numquid in aeternum projiciet Deus? aut non apponet, ut beneplacitum sit ei adhuc? aut in finem misericordiam suam abscidet a saeculo et generatione?
Numquid obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira misericordiam suam? DIAPSALMA.
Et dixi: Nunc coepi, haec est mutatio dexterae excelsi; memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum.
Et meditatus sum in omnibus operibus tuis: et in observationibus tuis me exercebo.
Deus in sancto via tua, quis Deus magnus sicut Deus noster? tu es Deus, qui facis mirabilia solus.
Notam fecisti in populis virtutem tuam: liberasti in brachio tuo populum tuum filios Israel et Joseph. DIAPSALMA [ Ms. tac. DIAPSALMA].
Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae: et timuerunt, turbatae sunt abyssi, multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes.
Etenim sagittae tuae pertransierunt: vox tonitrui tui in rota.
Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae: vidit et commota est terra.
In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis: et vestigia tua non cognoscentur.
Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.
PSALMUS LXXVII.
INTELLECTUS ASAPH.
Attendite, popule [Ms. populus] meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei.
Aperiam in parabolis os meum: loquar propositiones ab initio.
Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.
Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera.
Narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quae fecit.
Et suscitavit testimonium in Jacob: et legem posuit in Israel.
Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: ut cognoscat generatio altera.
Filii qui nascentur, ÷ et ** exsurgent, et narrabunt filiis suis.
Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei: et mandata ejus exquirant.
Ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans.
Generatio quae non direxit cor suum: et non ÷ est ** creditus cum Deo spiritus ejus.
Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum: conversi sunt in die belli.
Non custodierunt testamentum Dei: et in lege ejus noluerunt ambulare.
Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus, quae ostendit eis.
Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos.
Interrupit mare, et perduxit eos: et statuit aquas quasi in utre.
Et deduxit eos in nube diei: et tota nocte in illuminatione ignis.
Interrupit petram in eremo: et adaquavit eos velut in abysso multa.
Et deduxit aquam de petra: et eduxit tamquam flumina aquas.
Et apposuerunt adhuc peccare ei: in iram [Ms. sicut] excitaverunt excelsum in inaquoso.
Et tentaverunt Deum in cordibus suis: ut peterent escas animabus suis.
Et ÷ male ** locuti sunt de Deo: dixerunt, Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?
Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae: et torrentes inundaverunt.
Numquid et panem poterit dare? aut parare mensam populo suo?
Ideo audivit Dominus, ei distulit: et ignis accensus est Jacob, et ira ascendit in Israel.
Quia non crediderunt in Deo: nec speraverunt in salutari ejus.
Et mandavit nubibus desuper: et januas coeli aperuit.
Et pluit illis manna ad manducandum: et panem coeli dedit eis.
Panem angelorum manducavit homo: cibaria misit eis in abundantia.
Transtulit austrum de coelo: et induxit in virtute sua Africum.
Et pluit super eos sicut pulverem carnes: et sicut arenam maris volatilia pennata.
Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.
Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis: non sunt fraudati a desiderio suo.
Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum: et ira Dei ascendit super eos.
Et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit.
In omnibus his peccaverunt adhuc: et non crediderunt ÷ in ** mirabilibus ejus.
Et defecerunt in vanitate dies eorum: et anni eorum cum festinatione.
Cum occideret eos, quaerebant eum: et revertebantur, et diluculo veniebant ad Deum.
Et memorati sunt, quia Deus adjutor ÷ est ** eorum: et Deus excelsus redemptor eorum ÷ est **
Et dilexerunt eum in ore suo: et lingua sua mentiti sunt ei.
Cor autem eorum non erat rectum cum eo: nec fideles habiti sunt in testamento ejus.
Ipse autem ÷ est ** misericors, ÷ et ** propitius fiet peccatis ÷ eorum ** et non disperdet ÷ eos **
Et abundavit ut averteret iram suam: et non accendit omnem iram suam.
Et recordatus est, quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens.
Quoties exacerbaverunt eum in deserto! in iram [Ms. ira] concitaverunt eum in inaquoso!
Et conversi sunt, et tentaverunt Deum? et sanctum Israel exacerbaverunt?
Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de ÷ manu ** tribulantis.
Sicut posuit in Aegypto signa sua: et prodigia sua in campo Taneos.
Et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.
Misit in eos coenomyiam, et comedit eos: et ranam, et disperdit eos.
Et dedit aerugini fructus eorum: et labores eorum locustae.
Et occidit in grandine vineas eorum: et moros eorum in pruina.
Et tradidit grandini jumenta eorum: et possessionem eorum igni.
Misit in eos iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones [Ms. immissionem] per angelos malos.
Viam fecit semitae irae suae, et non pepercit a morte animabus eorum: et jumenta eorum in morte conclusit.
Et percussit omne primogenitum in ÷ terra ** Aegypti: primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham.
Et abstulit sicut oves populum suum: et perduxit eos tamquam gregem in deserto.
Et eduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare.
Et induxit eos in montem sanctificationis suae, montem quem acquisivit dextera ejus.
Et ejecit a facie eorum gentes: et sorte divisit eis terram, in funiculo distributionis.
Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt.
Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum.
In iram concitaverunt eum in collibus suis: et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt.
Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israel.
Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum ÷ suum ** ubi habitavit in hominibus.
Et tradidit in captivitatem virtutem eorum: et pulchritudinem eorum in manus inimici.
Et conclusit in gladio populum suum: et haereditatem suam sprevit.
Juvenes eorum comedit ignis: et virgines eorum non sunt lamentatae.
Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt: et viduae eorum non plorabantur.
Et excitatus est tamquam dormiens Dominus; tamquam potens crapulatus a vino.
Et percussit inimicos suos in posteriora: opprobrium sempiternum dedit illis.
Et repulit tabernaculum Joseph: et tribum Ephraim [Ms. Effrem] non elegit.
Sed elegit tribum Juda, montem Sion quem dilexit.
Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra, quam fundavit in saecula.
Et elegit David servum suum, et ÷ sus ** tulit eum de gregibus ovium: de post fetantes accepit eum.
Pascere Jacob servum suum, et Israel, haereditatem suam.
Et pavit eos in innocentia cordis sui: et in [Ms. tac. in] intellectibus manuum suarum deduxit.
INTELLECTUS ASAPH.
Attendite, popule meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei.
Aperiam in parabolis os meum: loquar propositiones ab initio saeculi,
Quanta audivimus et cognovimus ea: et patres nostri narraverunt nobis.
Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera [ Ms. generationem alteram].
Narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quae fecit.
Et suscitavit testimonium in Jacob: et legem posuit in Israel.
Quam mandavit patribus nostris, ut notam facerent eam filiis suis, ut cognoscat generatio altera.
Filii qui nascentur, exsurgent: et narrabunt eam filiis suis.
Ut ponant [ Al. ponam] in Deo spem suam: et non obliviscantur operum Dei sui: et mandata ejus exquirant.
Ne fiant sicut patres eorum, genus pravum et peramarum, genus quod non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus.
Filii Ephrem intendentes arcum, et mittentes sagittas suas: conversi sunt in die belli.
Non custodierunt testamentum Dei sui: et in lege ejus noluerunt ambulare.
Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus, quae ostendit eis coram patribus eorum.
Fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos.
Interrupit mare, et perduxit eos: et statuit aquas quasi in utrem.
Et eduxit eos in nube diei: et tota nocte in illuminatione ignis.
Interrupit in eremo petram: et adaquavit eos velut abyssus multa.
Et eduxit aquam de petra: et eduxit tamquam [ Ms. sicut] flumina aquas.
Et apposuerunt adhuc peccare ei: in iram concitaverunt excelsum in siccitate.
Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis: et male locuti sunt de Deo, et dixerunt, Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?
Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae: et torrentes inundaverunt.
Numquid et panem poterit dare? aut parare mensam populo suo?
Ideo audivit Dominus, et distulit: et superposuit, et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel.
Quia non crediderunt in Deum suum: nec speraverunt in salutare ejus.
Et mandavit nubibus desuper, et januas coeli aperuit: pluit illis manna manducare.
Panem coeli dedit eis, panem angelorum manducavit homo: frumentationem misit eis in abundantia:
Et excitavit austrum de coelo: et induxit in virtute sua Africum.
Et pluit super eos sicut pulverem carnes: et sicut arenam maris volatilia pennata.
Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.
Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis: et non sunt fraudati a desiderio suo.
Adhuc esca eorum erat in ore ipsorum: et ira Dei ascendit super eos.
Et occidit plurimos eorum; et electos Israel impedivit.
In omnibus his peccaverunt adhuc: et non crediderunt in [ Ms. tac. in] mirabilibus ejus.
Et defecerunt in vanitate dies eorum: et anni eorum cum festinantia [ Ms. festinatione].
Cum occideret eos, tunc inquirebant eum et convertebantur, et ante lucem veniebant ad Deum.
Et memorati sunt, quia Deus adjutor eorum est: et Deus excelsus liberator eorum est.
Et dilexerunt eum in ore suo: et lingua sua mentiti sunt ei.
Cor autem eorum non erat rectum cum eo: nec fides habita est illis in testamento ejus.
Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos.
Et multiplicavit ut averteret iram suam ab eis: et non accendit omnem iram suam.
Et memoratus est, quia [ Ms. quoniam] caro sunt: spiritus vadens, et non rediens [ Ms. revertens].
Quoties exacerbaverunt eum in deserto! in iram concitaverunt eum in terra sine aqua!
Et conversi sunt, et tentaverunt Deum? et sanctum Israel exacerbaverunt?
Non sunt recordati manus ejus, qua die liberavit eos de manu tribulantis.
Sicut posuit in Aegypto signa sua: et prodigia sua in campo Taneos.
Convertit in sanguinem flumina eorum, et pluviales aquas eorum, ne biberent.
Immisit in eos muscam caninam, et comedit eos: ranam, et exterminavit eos.
Et dedit aerugini fructus eorum, et labores eorum locustae.
Occidit in grandine vineas eorum: et moros eorum in pruina.
Tradidit grandini jumenta eorum: et possessiones eorum igni.
Immisit in eos iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos.
Viam fecit semitae irae suae, et [ Ms. tac. et] non pepercit a morte animabus eorum: et jumenta eorum in morte conclusit.
Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti [ Ms. Aegypto]: primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham.
Et abstulit sicut oves populum suum: et perduxit eos tamquam gregem in deserto.
Et eduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare.
Et induxit eos in montem sanctificationis suae, montem hunc quem acquisivit dextera ejus.
Et ejecit a facie eorum gentes: et sorte divisit eis terram, in funiculo distributionis.
Et habitavit in tabernaculis eorum, tribus Israel: et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt.
Et averterunt se, et non observaverunt pactum: quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum perversum.
In [ Ms. Et in] iram concitaverunt eum in collibus suis: et in sculptilibus suis aemulati sunt eum.
Audivit Dominus, et sprevit, et ad nihilum redegit nimis Israel.
Et repulit tabernaculum Silo [ Ms. Selom], tabernaculum suum, in quo habitavit inter homines.
Et tradidit in captivitatem virtutes eorum: et pulchritudines eorum in manus inimici.
Et conclusit in gladio populum suum: et haereditatem suam sprevit.
Juvenes eorum comedit ignis: et virgines eorum non sunt lamentatae.
Sacerdotes eorum gladio ceciderunt: viduae eorum non ploraverunt [ Ms. plorabuntur].
Et excitatus est tamquam dormiens Dominus: quasi [ Ms. tamquam] potens crapulatus a vino.
Et percussit inimicos suos in posteriora: opprobrium sempiternum dedit eis:
Et repulit tabernaculum Joseph, tribum [ Ms. et tribum] Ephrem non elegit: sed [ Ms. et] elegit tribum Juda, montem Sion quem dilexit.
Et aedificavit sicut unicornuorum sanctificationem suam: in terra fundavit eam in saecula.
Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium: et [ Ms. tac. et] de post fetantes accepit eum.
Pascere Jacob populum suum, et Israel, haereditatem suam.
Et pavit eos sine malitia cordis sui: et in sensu manuum suarum deduxit eos.
PSALMUS LXXVIII.
PSALMUS ASAPH.
Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam: polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.
Posuerunt morticinia servorum tuorum escas volatilibus coeli: carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.
Effuderunt sanguinem earum tamquam aquam in circuitu Jerusalem: et non erat qui sepeliret.
Facti sumus opprobrium vicinis nostris: subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
Usquequo, Domine, irasceris in finem: accendetur velut ignis zelus tuus?
Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt: et in regna quae nomen tuum non invocaverunt.
Quia comederunt Jacob: et locum ejus desolaverunt.
Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, cito anticipent nos misericordiae tuae: quia pauperes facti sumus nimis.
Adjuva nos, Deus, salutaris noster, et propter gloriam nominis tui ÷ Domine ** libera nos: et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
Ne forte dicant in gentibus, Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris.
Ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est: introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum.
Secundum magnitudinem brachii tui: posside filios mortificatorum.
Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine.
Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum.
In generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.
PSALMUS ASAPH.
Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam: coinquinaverunt templum sanctum tuum.
Posuerunt Jerusalem velut pomorum custodiarium [ Ms. custodiam]: posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus [ Ms. escam] coeli: carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.
Effuderunt sanguinem eorum sicut [ Ms. velut] aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.
Facti sumus in opprobrium vicinis nostris: derisum et contemptum his qui in circuitu nostro sunt.
Usquequo, Domine, irasceris in finem: accendetur velut ignis zelus tuus?
Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae non invocaverunt nomen tuum.
Quia [ Ms. quoniam] comederunt Jacob: et locum ejus desolaverunt.
Ne memineris [ Ms. memoreris] iniquitates nostras antiquas, cito nos anticipet misericordia tua: quia [ Ms. quoniam] pauperes facti sumus nimis [ Ms. valde].
Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
Ne quando dicant gentes, Ubi est Deus eorum? et innotescant [ Ms. innotescat] in nationibus coram oculis nostris.
Vindica sanguinem servorum tuorum qui effusus est: intret in conspectu tuo [ Ms. conspectum tuum] gemitus compeditorum.
Secundum magnitudinem brachii tui, posside filios morte punitorum.
Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsorum, quod exprobraverunt [ Ms. improbaverunt] tibi, Domine.
Nos autem populus tuus, et oves gregis tui, confitebimur tibi, Deus, in saecula: et in saeculum saeculi narrabimus laudem tuam.
PSALMUS LXXIX.
IN FINEM, PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR, TESTIMONIUM ASAPH, PSALMUS [ Ms. PSALMUS ASAPH].
Qui regis Israel, intende, qui deducis velut ovem Joseph.
Qui sedes super Cherubim manifestare coram Ephraim, Benjamin et Manasse.
Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.
Deus, converte nos: et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui?
Cibabis nos pane lacrymarum: et potum dabis nobis in lacrymis in mensura.
Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris: et inimici nostri subsannaverunt nos.
Deus virtutum converte nos: et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Vineam de Aegypto ÷ trans ** tulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam.
Dux itineris fuisti in conspectu ejus: et plantasti radices ejus, et implevit terram.
Operuit montes umbra ejus: et arbusta ejus cedros Dei.
Extendit palmites suos usque ad mare: et usque ad flumen propagines ejus.
Ut quid destruxisti maceriam ejus: et vindemiant eam omnes, qui praetergrediuntur viam?
Exterminavit eam aper de silva: et singularis ferus depastus est eam.
Deus virtutum convertere: respice de coelo, et vide et visita vineam istam.
Et perfice eam quam plantavit dextera tua: et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt.
Fiat manus tua super virum dexterae tuae: et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
Et non discedimus a te: vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
Domine Deus virtutum, converte nos: et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
IN FINEM, PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR, TESTIMONIUM ASAPH, PSALMUS ASSYRIORUM.
Qui regis Israel, intende: qui deducis velut ovem Joseph.
Qui sedes super Cherubim, apparare coram Ephrem, Benjamin et Manasse.
Excita potentiam tuam, et veni: ut salvos facias nos.
Domine Deus virtutum, converte nos: et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Domine Deus virtutum, quousque [ Ms. usquequo] irasceris in orationem servi tui?
Cibabis nos pane [ Ms. panem] lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura.
Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris: et inimici nostri deriserunt nos.
Domine Deus virtutum, converte nos: et ostende faciem tuam, et salvi erimus. DIAPSALMA.
Vineam ex Aegypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam.
Viam fecisti in conspectu ejus: et plantasti radices ejus, et repleta [ Ms. impleta] est terra.
Operuit montes umbra ejus: et arbusta ejus cedros Dei.
Extendisti palmites ejus usque ad mare: et usque ad flumen propagines ejus.
Ut quid deposuisti maceriam ejus: et vindemiant eam omnes, qui transeunt viam?
Exterminavit eam aper de silva: et singularis ferus depastus est eam.
Domine Deus virtutum, converte nunc: respice de coelo, et vide et visita vineam istam, et dirige eam quam plantavit dextera tua: et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
Incensa igni et effossa manu, ab increpatione vultus tui peribunt.
Fiat [ Ms. faciat] manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis, quem confirmasti tibi, et non discedimus a [ Ms. abs] te.
Vivificasti nos, et nomen tuum invocabimus.
Domine Deus virtutum, converte nos: et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
PSALMUS LXXX.
IN FINEM PRO TORCULARIBUS, ASAPH.
Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob.
Sumite psalmum, et date tympanum, psalterium jucundum cum cithara.
Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae.
Quia praeceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob.
Testimonium in Joseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti: linguam quam non noverat, audivit.
Divertit ab oneribus dorsum ejus: manus ejus in cophino servierunt.
In tribulatione invocasti ÷ me ** et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te apud aquam contradictionis. DIAPSALMA.
Audi, populus meus, et contestabor te: Israel, si audieris me, non erit in te Deus recens, neque adorabis Deum alienum.
Ego ÷ enim sum ** Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; dilata os tuum, et implebo illud.
Et non audivit populus meus vocem meam: et Israel non intendit mihi.
Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum: ibunt in adinventionibus suis.
Si populus meus audisset me: Israel ÷ si ** in viis meis ambulasset.
Pro nihilo ÷ forsitan ** inimicos eorum humiliassem; et super tribulantes eos misissem manum meam.
Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit tempus eorum in saecula.
Et cibavit eos ex adipe frumenti: et de petra melle saturavit eos.
IN FINEM, PRO TORCULARIBUS, PSALMUS ASAPH, QUINTA SABBATI.
Exsultate Deo adjutori nostro: jubilate Deo Jacob.
Sumite psalmum, et date tympanum, psalterium jucundum cum cithara.
Canite in initio mensis, tuba, in die insigni solemnitatis vestrae.
Quia praeceptum in Israel est: et judicium Deo Jacob.
Testimonium in Joseph posuit eum [ Ms. tac. eum]: dum exiret [ Ms. exirent] de terra Aegypti.
Linguam quam non noverat [ Ms. noverant], audivit: divertit ab oneribus dorsum ejus: manus ejus in cophino servierunt.
In tribulatione invocasti me, et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te ad aquas contradictionis. DIAPSALMA.
Audi, populus meus, et loquar Israel: et testificabor tibi.
Israel, si me audieris, non erit in te Deus recens: neque adorabis Deum alienum.
Ego enim [ Ms. autem] sum Dominus Deus tuus: qui eduxi te de terra Aegypti.
Dilata os tuum, et ego adimplebo illud, et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi.
Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum: et ibunt in voluntatibus suis.
Si plebs mea audisset me, Israel si vias meas ambulasset: ad nihilum inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit tempus eorum in aeternum.
Cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.
PSALMUS LXXXI.
PSALMUS ASAPH.
Deus stetit in synagoga deorum: in medio ÷ autem ** deos dijudicat.
Usquequo judicatis iniquitatem? et facies peccatorum sumitis? DIAPSALMA.
Judicate egeno et pupillo: humilem et pauperem justificate.
Eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate.
Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae.
Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.
Vos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis.
Surge, Deus, judica terram: quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.
PSALMUS ASAPH.
Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos discernit.
Quousque judicatis iniquitatem? et facies peccantium [ Ms. faciem peccatorum] sumitis? DIAPSALMA.
Judicate pupillo et egeno: humilem et pauperem justificate.
Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae.
Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.
Vos autem sicut homines moriemini; et sicut unus de principibus cadetis.
Exsurge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.
PSALMUS LXXXII.
CANTICUM PSALMI ASAPH.
Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus.
Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te, extulerunt caput.
Super populum tuum malignaverunt consilium: et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente: et non memoretur nomen Israel ultra.
Quoniam cogitaverunt unanimiter, simul adversum te testamentum disposuerunt, tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae.
Moab et Agareni, Gebal et Ammon, et Amalech, alienigenae cum habitantibus Tyrum.
Etenim Assur venit cum illis: facti sunt ÷ in ÷ adjutorium filiis Lot. DIAPSALMA.
Fac illis sicut Madian et Sisarae: sicut Jabin in torrente Cisson.
Disperierunt in Endor: facti sunt ut stercus terrae.
Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb et Zebee et Salmana.
Omnes principes eorum qui dixerunt: ÷ Haereditate ** possideamus sanctuarium Dei.
Deus meus, pone illos ut rotam: et sicut stipulam ante faciem venti:
Sicut ignis ÷ qui ** comburit silvam: et sicut flamma comburens montes.
Ita persequeris illos in tempestate tua: et in ira tua turbabis eos.
Imple facies eorum ignominia: et quaerent nomen tuum, Domine.
Erubescant et conturbentur in saeculum ÷ saeculi ** et confundantur, et pereant.
Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus altissimus in omni terra.
CANTICUM PSALMI ASAPH [ Ms. IPSI ASAPH.]
Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus.
Quoniam ecce inimici tui sonaverunt: et qui oderunt te, extulerunt caput.
In plebem tuam astute cogitaverunt consilium: et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
Dixerunt, Venite, disperdamus eos ex gente: et non memorabitur nomen Israel amplius.
Quoniam cogitaverunt [ Ms. add. in] consensum in unum: adversus te testamentum disposuerunt.
Tabernacula Idumaeorum et Ismahelitarum [ Ms. Ismaelitum], Moab et Agareni, Gebal et Ammon, et Amalech, et alienigenae cum habitantibus Tyrum.
Etenim Assur simul venit [ Ms. fuit] cum illis, facti sunt in susceptionem filiis Lot. DIAPSALMA [ Ms. tacet ].
Fac illis sicut Madian [ Ms. Mazia] et Sisarae, et sicut Jabin in torrente Cison: disperierunt in Endor, facti sunt sicut [ Ms. ut] stercus terrae.
Pone principes eorum sicut Horeb et Zeb et Zebee [ Ms. Zebe] et Salmana, omnes principes eorum, qui dixerunt: Haereditate possideamus nobis sanctuarium Dei.
Deus meus, pone illos ut rotam, et [ Ms. tac. et] sicut stipulam ante faciem venti: et sicut ignem qui comburit silvam, velut si flamma incendat montes.
Ita persequeris eos in tempestate tua: et in ira tua conturbabis eos.
Imple facies eorum ignominia: et quaerent nomen tuum, Domine.
Confundantur et conturbentur in saeculum saeculi, et revereantur, et pereant: et cognoscant quoniam nomen tibi Dominus.
Tu solus altissimus super omnem terram.
PSALMUS LXXXIII.
IN FINEM, PRO TORCULARIBUS, FILIIS CORE, PSALMUS.
Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum: concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.
Cor meum et caro mea exsultavit in Deum vivum.
Etenim passer invenit ÷ sibi ** domum et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.
Altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus.
Beati qui habitant in domo tua: in saecula ÷ saeculorum ** laudabunt te. DIAPSALMA.
Beatus vir cujus ÷ est ** auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum, in loco quem posuit.
Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion.
Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam: auribus percipe, Deus Jacob. DIAPSALMA.
Protector noster aspice Deus: et respice ÷ in ** faciem Christi tui.
Quia melior est dies ÷ una ** in atriis tuis, super millia.
Elegi abjectus esse in domo Dei mei: magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
Quia misericordiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus.
Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.
IN FINEM, PRO TORCULARIBUS, FILIIS CORE PSALMUS.
Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum: concupivit et defecit [ Ms. deficit] anima mea in atria Domini.
Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum: etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos.
Altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus.
Beati qui habitant [ Ms. ambulant] in domo tua, Domine: in saeculum saeculi [ Ms. saecula saeculorum] laudabunt te. DIAPSALMA.
Beatus vir, cujus est auxilium abs te, Domine: ascensus in corde ejus disposuit in convalle lacrymarum, in loco quem disposuisti ei.
Etenim benedictionem dabit qui legem dedit: ambulabunt de [ Ms. a] virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion.
Domine Deus virtutum, exaudi precem [ Ms. orationem] meam: auribus percipe, Deus Jacob. DIAPSALMA.
Protector noster aspice Deus, et respice in faciem Christi tui.
Quia [ Ms. Quoniam] melior est dies una in atriis tuis, super millia.
Elegi abjectus esse in domo Domini: magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
Quoniam [ Ms. Quia] misericordiam et veritatem diligit Dominus, gratiam et gloriam dabit Deus.
Dominus non privabit bonis ambulantes in innocentia: Domine Deus virtutum, beatus homo qui sperat in te.
PSALMUS LXXXIV.
IN FINEM, FILIIS CORE, PSALMUS.
Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Jacob.
Remisisti iniquitatem plebis tuae: operuisti omnia peccata eorum. DIAPSALMA.
Mitigasti omnem iram tuam: avertisti ab ira indignationis tuae.
Converte nos, Deus salutaris noster: et averte iram a nobis.
Numquid in aeternum irasceris nobis? ÷ aut ** extendes iram tuam a generatione in generationem?
÷ Deus ** tu conversus vivificabis nos: et plebs tua laetabitur in te.
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam: et salutare tuum da nobis.
Audiam quid loquatur ÷ in me Dominus Deus: quoniam loquetur pacem in plebem suam,
Et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius: ut inhabitet gloria in terra nostra.
Misericordia et veritas obviaverunt: ÷ sibi ** justitia et pax osculatae sunt.
Veritas de terra orta est: et justitia de coelo prospexit.
Etenim Dominus dabit benignitatem: et terra nostra dabit fructum suum.
Justitia ante eum ambulabit: et ponet in via gressus suos.
IN FINEM, FILIIS CORE, PSALMUS.
Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Jacob.
Remisisti iniquitatem plebi tuae: operuisti omnia peccata eorum. DIAPSALMA.
Mitigasti omnem iram tuam: avertisti ab ira indignationis tuae.
Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis: ut non in aeternum irascaris nobis.
Neque extendas iram tuam a progenie in progenies: Deus, tu convertens vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te.
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam: et salutare tuum da nobis.
Audiam quid loquatur [ Ms. loquetur] in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in [ Ms. super] plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertentur ad ipsum.
Verumtamen prope est timentibus eum salutare ipsius: ut inhabitet gloria in terra nostra.
Misericordia et veritas obviaverunt sibi: justitia et pax complexae sunt se.
Veritas de terra orta est: et justitia de coelo prospexit.
Etenim Dominus dabit benignitatem: et terra nostra dabit fructum suum.
Justitia ante eum ambulabit: et ponet in via gressus suos.
PSALMUS LXXXV.
ORATIO ÷ IPSI ** DAVD.
Inclina, Domine, aurem tuam, ÷ et ** exaudi me: quoniam inops et pauper sum ego.
Custodi animam meam, quoniam sanctus sum: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die: laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multae misericordiae omnibus invocantibus te.
Auribus percipe, Domine, orationem meam: et intende voci deprecationis meae.
In die tribulationis meae clamavi ad te: quia exaudisti me.
Non est similis tui in diis, Domine: et non est secundum opera tua.
Omnes gentes quas ÷ cumque ** fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.
Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: tu ÷ es ** Deus solus.
Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua: laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum.
Confitebor, tibi Domine Deus meus in toto corde meo: et glorificabo nomen tuum in aeternum.
Quia misericordia tua magna ÷ est ** super me: et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam: et non proposuerunt te in conspectu suo.
Et tu, Domine Deus, miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et verax.
Respice in me, et miserere mei: da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae.
Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur: quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.
ORATIO DAVID [ Ms. IPSI DAVID].
Inclina, Domine, aurem tuam ad me, et exaudi me: quoniam egenus et pauper sum ego.
Custodi animam meam, quoniam sanctus sum: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
Miserere mihi, Domine, quoniam ad te clamavi tota die: laetifica animam servi tui, quia ad te, Domine, levavi animam meam.
Quoniam tu, Domine, suavis ac mitis es, et copiosus in misericordia omnibus invocantibus te.
Auribus percipe, Domine, orationem meam: et intende voci deprecationis meae.
In die tribulationis meae clamavi ad te: quoniam exaudisti me.
Non est similis tibi in diis, Domine: et non est secundum opera tua.
Omnes gentes quascumque [ Ms. quas] fecisti, venient: et adorabunt coram te, Domine, et honorificabunt [ Ms. glorificabunt] nomen tuum.
Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: tu es Deus solus.
Deduc me, Domine, in via tua: et ambulabo in veritate tua.
Laetetur [ Ms. delectetur] cor meum, ut timeat nomen tuum: confitebor tibi, Domine Deus meus. in toto corde meo, et honorificabo [ Ms. glorificabo] nomen tuum in aeternum.
Quoniam misericordia tua magna est super me: et eripuisti [ Ms. eruisti] animam meam ex inferno inferiore.
Deus, injusti insurrexerunt in me: et synagoga potentium quaesierunt animam meam: et non proposuerunt te ante conspectum suum.
Et tu, Domine Deus meus, miserator et misericors, patiens et multum misericors et verax.
Respice in me, et miserere mei: da potestatem puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae.
Fac mecum, Domine [ Ms. tac. Domine], signum in bonum: ut videant qui me oderunt, et confundantur.
Quoniam tu, Domine, adjuvisti me: et consolatus es me.
PSALMUS LXXXVI.
FILIIS CORE, PSALMUS CANTICI.
Fundamenta ejus in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Jacob.
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. DIAPSALMA.
Memor ero Rahab, et Babylonis, scientium me.
Ecce alienigenae et Tyrus ÷ et ** populus Aethiopum, hi fuerunt illic.
Numquid Sion dicet, Homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?
Dominus narrabit [Ms. narravit] in scripturis populorum, et principum horum qui fuerunt in ea. DIAPSALMA.
Sicut laetantium omnium habitatio est in te.
IN FINEM, FILIIS CORE, PSALMUS CANTICI.
Fundamenta ejus in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. DIAPSALMA.
Memor ero Raab et Babylonis, scientium me.
Ecce alienigenae et Tyrus [ Ms. Tyri] et populus Aethiopum, hi fuerunt in ea [ Ms. tac. in ea].
Mater Sion dicet, Homo, et homo factus est in ea: et ipse fundavit eam altissimus.
Dominus narravit in scripturis [ Ms. scripturas] populorum suorum, et principum eorum qui fuerunt in ea. DIAPSALMA.
Sicut laetantium omnium nostrum habitatio est in te.
PSALMUS LXXXVII.
CANTICUM PSALMI, FILIIS CORE, IN FINEM, PRO MELETH AD RESPONDENDUM, INTELLECTUS + EMAN EZRAITAE **
Domine Deus salutis meae, in die clamavi ÷ et nocte coram te.
Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam.
Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropinquavit.
Aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber.
Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius: et ipsi de manu tua repulsi sunt.
Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.
Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. DIAPSALMA.
Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi.
Traditus sum, et non egrediebar: oculi mei languerunt prae inopia.
Clamavi ad te, Domine, tota die expandi ad te manus meas.
Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? DIAPSALMA.
Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam? et veritatem tuam in perditione?
Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?
Et ego ad te, Domine, clamavi: et mane oratio mea praeveniet te.
Ut quid, Domine, repellis orationem meam? avertis faciem tuam a me?
Pauper ÷ sum ** ego, et in laboribus a juventute ÷ mea ** exaltatus autem, humiliatus sum, et conturbatus.
In me transierunt irae tuae: ÷ et ** terrores tui conturbaverunt me.
Circumdederunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul.
Elongasti a me amicum et proximum: ÷ et ** notos meos a miseria.
CANTICUM PSALMI [ Ms. DIAPSALMI], FILIIS CORE, IN FINEM, PRO MAELETH AD RESPONDENDUM, INTELLECTUS EMAN ISRAELITAE.
Domine Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.
Intret oratio mea in conspectu tuo: inclina aurem tuam ad precem meam, Domine.
Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropiavit.
Aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos. [ Ms. in mortuis] liber.
Sicut vulnerati dormientes projecti in monumentis, quorum non meministi amplius: et quidem ipsi de manu tua expulsi sunt.
Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebris et umbra [ Ms. in umbra] mortis.
In me confirmata est ira tua: et omnes elationes tuas super me induxisti. DIAPSALMA.
Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me in [ Ms. tac. in] abominationem sibi: traditus sum, et non egrediebar.
Oculi mei infirmati sunt prae inopia, clamavi ad te, Domine: tota die expandi manus meas ad te.
Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici resuscitabunt, et confitebuntur tibi? DIAPSALMA [ Ms. tac. DIAPSALMA].
Numquid enarrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam? aut veritatem tuam in perditione?
Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? aut justitia tua in terra oblivionis?
Et ego ad te, Domine, clamavi: et mane oratio mea praeveniet te.
Ut quid, Domine, repellis orationem meam? avertis faciem tuam a me? DIAPSALMA.
Egens sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et confusus.
In me pertransierunt irae tuae: et terrores tui conturbaverunt me.
Circumdederunt me sicut aqua tota die: circumdederunt me simul.
Elongasti a me amicum et proximum: et notos meos a miseria.
PSALMUS LXXXVIII.
INTELLECTUS ETHAN EZRAHITAE.
Misericordias Domini in aeternum cantabo.
In generatione et generationem, annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur ÷ in ** coelis: praeparabitur veritas tua ÷ in eis **
Disposui testamentum electis meis, juravi David servo meo: usque in aeternum praeparabo semen tuum.
Et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam. DIAPSALMA.
Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine: et ÷ enim ** veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? similis erit Deo in filiis Dei?
Deus qui glorificatur in consilio sanctorum: magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
Tu dominaris potestati maris: motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
Tu humiliasti sicut vulneratum suberbum: in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
Tui sunt coeli, et tua est terra, orbem ÷ terrae ** et plenitudinem ejus tu fundasti: aquilonem et mare tu creasti.
Thabor et Hermon ÷ in ** nomine tuo exsultabunt: tuum brachium cum potentia.
Firmetur manus tua, ÷ et ** exaltetur dextera tua: justitia et judicium praeparatio sedis tuae.
Misericordia et veritas praecedent faciem tuam: beatus populus, qui scit jubilationem.
Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, ÷ et ** in nomine tuo exsultabunt tota die: et in justitia tua exaltabuntur.
Quoniam gloria virtutis eorum tu es: et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
Quia Domini est assumptio ÷ nostra ** et sancti Israel regis nostri.
Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente, ÷ et ** exaltavi electum de plebe ÷ mea **
Inveni David servum meum: oleo sancto meo unxi eum.
Manus ÷ enim ** mea auxiliabitur ei: et brachium meum, confortabit eum.
Nihil proficiet inimicus in eo: et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
Et concidam a facie ipsius inimicos ejus: et odientes cum in fugam convertam.
Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
Et ponam in mari manum ejus: et in fluminibus dexteram ejus.
Ipse invocabit me, pater meus es tu: Deus meus et susceptor salutis meae.
Et ego primogenitum ponam illum, excelsum ÷ prae ** regibus terrae.
In aeternum servabo illi misericordiam meam: et testamentum meum fidele [Ms. fideli] ipsi.
Et ponam in saeculum ÷ saeculi ** semen ejus; et thronum ejus sicut dies coeli.
Si ÷ autem ** dereliquerint filii ejus legem meam: et in judiciis meis non ambulaverint.
Si justitias meas profanaverint: et mandata mea non custodierint.
Visitabo in virga iniquitates eorum: et in verberibus peccata eorum.
Misericordiam autem meam non dispergam ab eo: neque nocebo in veritate mea.
Neque profanabo testamentum meum: et quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita.
Semel juravi in sancto meo, si David mentiar: semen ejus in aeternum manebit.
Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo: ÷ et ** sicut luna perfecta in aeternum, et testis in coelo fidelis. DIAPSALMA.
Tu vero repulisti, et despexisti, distulisti christum tuum.
Evertisti testamentum servi tui: profanasti in terra sanctuarium ejus.
Destruxisti omnes sepes ejus: posuisti firmamentum ejus formidinem.
Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: factus est opprobrium vicinis suis.
Exaltasti dexteram deprimentium eum: laetificasti omnes inimicos ejus.
Avertisti adjutorium gladii ejus: et non es auxiliatus ei in bello.
Destruxisti eum ab emundatione: et sedem ejus in terra collisisti.
Minorasti dies temporis ejus: perfudisti eum confusione. DIAPSALMA.
Usquequo, Domine, avertis in finem? exardescet sicut ignis ira tua?
Memorare quae mea substantia: numquid enim vane constituisti + omnes ** filios hominum?
Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi? DIAPSALMA.
Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine: sicut jurasti David in veritate tua?
Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium.
Quod exprobraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt commutationem christi tui.
Benedictus, Dominus, in aeternum: fiat, fiat.
INTELLECTUS ETHAN ISRAELITAE.
Misericordias tuas, Domine, in aeternum cantabo: in generatione et progenie pronuntiabo [ Ms. generatione annuntiabo] veritatem tuam in ore meo.
Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur: in coelis praeparabitur veritas tua.
Disposui testamentum electis meis, juravi David servo meo: usque in aeternum praeparabo semen tuum: et aedificabo in saeculum saeculi [ Ms. generatione et generatione] sedem tuam. DIAPSALMA.
Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine: et veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Deo inter filios Dei?
Deus qui glorificatur in concilio sanctorum: magnus et metuendus super omnes qui in circuitu ejus sunt.
Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine: et veritas tua in circuitu tuo.
Tu dominaris potestati maris: motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
Tu humiliasti sicut vulneratum superbum: et in virtute brachii tui dispersisti inimicos tuos.
Tui sunt coeli, et tua est terra: orbem terrarum et plenitudinem ejus tu fundasti,
Aquilonem et mare tu creasti, Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: tuum brachium cum potentia.
Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua: justitia et judicium praeparatio sedis tuae.
Misericordia et veritas praeibunt [ Ms. praeambulant] ante faciem tuam: beatus populus qui scit jubilationem.
Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die: et in tua justitia exaltabuntur.
Quoniam gloria virtutis eorum tu es: et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
Quoniam Domini est assumptio: et sancti Israel regis nostri. DIAPSALMA.
Tunc locutus es in aspectu filiis tuis, et dixisti: Posui adjutorium super potentem et [ Ms. tac. et] exaltavi electum de plebe mea [ Ms. populo meo].
Inveni David servum meum: oleo [ Ms. in oleo] sancto meo unxi eum.
Manus enim mea auxiliabitur ei: et brachium meum confortabit eum.
Nihil proficiet inimicus in eo: et filius iniquitatis non nocebit ei.
Et concidam inimicos ejus a facie ipsius: et odientes eum in fugam convertam.
Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
Et ponam in mari manum ejus: et in fluminibus dexteram ejus.
Ipse invocabit me, pater meus es tu: Deus meus et susceptor salutis meae.
Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae.
In aeternum servabo illi [ Ms. ei] misericordiam meam: et testamentum meum fidele ipsi.
Et ponam in saeculum saeculi sedem ejus: et thronum ejus, sicut dies ** coeli [ Ms. saeculi].
Si dereliquerint filii ejus legem meam: et in judiciis meis non ambulaverint.
Si justificationes meas profanaverint: et mandata mea non custodierint.
Visitabo in virga iniquitates eorum: et in verberibus peccata eorum.
Misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo ei in veritate mea: neque profanabo testamentum meum, et quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita.
Semel juravi in sancto meo, si David mentiar, semen ejus in aeternum manebit: et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta [ Ms composita] in aeternum, et testis in coelo fidelis. DIAPSALMA.
Tu vero repulisti, et sprevisti, et distulisti christum tuum: avertisti testamentum servi tui, profanasti in terra sanctitatem ejus.
Destruxisti omnes macerias ejus: posuisti munitiones ejus in [ Ms. tac. in] formidinem.
Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: factus est in [ Ms. tac. in] opprobrium vicinis suis.
Exaltasti dexteram inimicorum ejus: laetificasti omnes inimicos ejus.
Avertisti adjutorium gladii ejus: et non es auxiliatus ei in bello.
Dissolvisti eum ab emundatione: et [ Ms. tac. et] sepem ejus in terra collisisti.
Minorasti dies temporum ejus: perfudisti eum confusione. DIAPSALMA.
Usquequo, Domine, irasceris [ Ms. Deus avertis] in finem? exardescet sicut ignis ira tua?
Memorare, Domine, quae mea est substantia: non enim vane constituisti filios hominum.
Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem? aut quis eruet animam suam de manu inferi? DIAPSALMA.
Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine: sicut jurasti David in veritate tua?
Memor esto opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium.
Quod exprobraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt commutationem christi tui.
Benedictus Dominus in aeternum: fiat, fiat.
PSALMUS LXXXIX.
ORATIO MOYSI, HOMINIS DEI.
Domine, refugium + tu ** factus es nobis, a generatione in generationem.
Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis: a saeculo, et usque in saeculum tu es, Deus.
÷ Ne ** avertas hominem in humilitatem: et dixisti, Convertimini, filii hominum.
Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesterna, quae praeteriit.
Et custodia in nocte: quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
Mane sicut herba transeat, mane floreat, et transeat: vespere decidat, induret, et arescat.
Quia defecimus in ira tua: et in furore tuo turbati sumus.
Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.
Quoniam omnes dies nostri defecerunt: ÷ et ** in ira tua defecimus.
Anni nostri sicut aranea meditabuntur: dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni.
Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum labor et dolor.
Quoniam supervenit mansuetudo: et corripiemur.
Quis novit potestatem irae tuae? et prae timore tuo iram dinumerare?
Dexteram tuam sic notam fac: et eruditos corde in sapientia.
Convertere, Domine, usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.
Repleti sumus mane misericordia tua, et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
Laetati ÷ sumus ** pro diebus, quibus nos humiliasti: annis quibus vidimus mala.
Respice in servos tuos et in opera tua: et dirige filios eorum.
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos: + et opus manuum nostrarum dirige **
ORATIO MOYSI, HOMINIS DEI.
Domine, refugium factus es nobis, a generatione et progenie.
Priusquam fierent montes, aut formaretur orbis terrae: a saeculo et usque in saeculum tu es, Deus.
Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti [ Ms. dicas], Convertimini, filii hominum.
Quoniam mille anni ante oculos tuos, sicut dies hesterna, quae [ Ms. hesternus qui] praeteriit.
Et sicut custodia in nocte: quae pro nihilo habentur, anni eorum.
Mane sicut herba transeat, mane floreat, et pertranseat: vespere decidat, induret et arescat.
Quia defecimus in ira tua: et in furore tuo conturbati sumus.
Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.
Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et nos in ira tua defecimus.
Anni nostri sicut aranea meditabuntur: dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni.
Si autem in potentatibus octoginta anni: et plurimum eorum labor et dolor.
Quoniam supervenit super nos mansuetudo: et corripiemur.
Quis novit potestatem irae tuae? aut [ Ms. et] prae timore iram tuam [ Ms. irae tuae] dinumerare?
Dexteram tuam, Domine, notam fac nobis: et eruditos corde in sapientia:
Convertere, Domine, aliquantulum, et deprecare super servos tuos.
Repleti sumus mane misericordia tua: exsultavimus, et delectati sunt in omnibus diebus nostris.
Delectati sunt pro diebus, in [ Ms. tac in] quibus nos humiliasti: et annis, in quibus vidimus mala.
Respice in servos tuos, et in opera tua, Domine: et dirige filios eorum.
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos: et opera manuum nostrarum dirige super nos.
PSALMUS XC.
÷ LAUS CANTICI DAVID **
Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei ÷ coeli ** commorabitur.
Dicet Domino, Susceptor meus ÷ es tu ** et refugium meum, Deus meus sperabo in eum.
Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
In ** scapulis suis obumbrabit tibi: et sub pennis ejus sperabis.
Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno.
A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano.
Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis: ad te autem non appropinquabit.
Verumtamen oculis tuis considerabis: et retributionem peccatorum videbis.
Quoniam tu es, Domine, spes mea: Altissimum posuisti refugium tuum.
Non accedet ad te malum: et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Quoniam angelis suis mandavit de te: ut custodiant te in omnibus viis tuis.
In manibus portabunt te: ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Super aspidem et basiliscum ambulabis: ÷ et ** conculcabis leonem et draconem.
Quoniam in me speravit, liberabo eum: protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
Clamabit ad me, et ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum.
Longitudine dierum replebo eum: et ostendam illi salutare meum.
LAUS CANTICI DAVID [ Ms. IPSI DAVID].
Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur.
Dicet Domino [ Ms. Deo], Susceptor meus es tu, et refugium meum, Deus meus [ Ms. add. et] sperabo in eum.
Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
Scapulis suis obumbrabit tibi: et sub pennis ejus sperabis.
Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno.
A sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, a ruina et daemonio meridiano.
Cadent a latere tuo millia, et decem millia a dextris tuis: tibi autem non appropinquabit [ Ms. appropinquabunt].
Verumtamen oculis tuis considerabis: et retributionem peccatorum videbis.
Quoniam tu es, Domine, spes mea: Altissimum posuisti refugium tuum.
Non accedent ad te mala: et flagellum non appropinquabit [ Ms. appropinquavit] tabernaculo tuo.
Quoniam angelis suis mandavit [ Ms. mandabit] de te: ut custodiant te in omnibus viis tuis.
In manibus portabunt te: ne umquam offendas ad lapidem pedem tuum.
Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
Quoniam in me speravit, liberabo eum: protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
Invocabit [ Ms. invocavit] me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione.
Eripiam eum, et glorificabo eum: longitudine dierum adimplebo eum, et ostendam illi salutare meum.
PSALMUS XCI.
PSALMUS CANTICI, IN DIE SABBATI.
Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime.
Ad annuntiandum mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem.
In decachordo psalterio, cum cantico in cithara.
Quia delectasti me, Domine, in factura tua: et ÷ ** in operibus manuum tuarum exsultabo.
Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec.
Cum exorti fuerint peccatores sicut fenum: et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem.
Ut intereant in saeculum ÷ saeculi ** tu autem Altissimus in aeternum, Domine.
Quoniam ecce inimici tui, Domine, ** quoniam ecce inimici tui peribunt: et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: et senectus mea in misericordia uberi.
Et despexit oculus meus inimicos meos: ÷ et ** in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
Justus ut palma florebit: sicut [Ms. ut] cedrus Libani multiplicabitur.
Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt, ut annuntient.
Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo.
PSALMUS CANTICI, IN DIE SABBATI.
Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime.
Ad annuntiandam [ Ms. annuntiandum] mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem.
In decachordo psalterio, cum cantico et cithara.
Quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.
Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
Vir insipiens non cognoscit: et stultus non intelligit ea [ Ms. haec].
Cum exorientur peccatores sicut fenum: et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem: ut intereant in saeculum saeculi.
Tu autem Altissimus in aeternum [ Ms. add. es], Domine.
Quoniam ecce inimici tui, Domine, peribunt: et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum; et senectus mea in misericordia uberi.
Et respexit oculus meus inimicos meos: et insurgentes in me malignantes audivit auris mea.
Justus ut palma florebit; et sicut cedrus Libani [ Ms. Libano] multiplicabitur.
Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt, ut annuntient.
Quoniam justus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo.
PSALMUS XCII.
LAUS CANTICI IPSI DAVID, IN DIE ANTE SABBATUM, QUANDO INHABITATA EST TERRA.
Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se.
Etenim firmavit orbem ÷ terrae ** qui non commovebitur.
Parata sedes tua ex tunc: a saeculo tu es. ÷ E ** levaverunt flumina, Domine ÷ e ** levaverunt flumina vocem suam. + Elevaverunt flumina fluctus suos ** a vocibus aquarum multarum.
Mirabiles elationes maris: mirabilis in altis Dominus.
Testimonia tua credibilia facta sunt nimis: domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.
LAUS CANTICI IPSI DAVID, IN DIE ANTE SABBATUM, QUANDO INHABITATA EST TERRA.
Dominus regnavit, decorem induit: induit Dominus fortitudinem, et praecinxit se virtutem.
Etenim firmavit orbem terrae: qui non commovebitur.
Parata sedes tua, Deus, ex tunc: a saeculo tu es.
Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina voces suas, a vocibus aquarum multarum.
Mirabiles elationes maris; mirabilis in excelsis Dominus.
Testimonia tua, Domine, credibilia facta sunt nimis.
Domum tuam, Domine, decet sanctitudo, in longitudinem dierum.
PSALMUS XCIII.
PSALMUS IPSI DAVID, QUARTA SABBATI.
Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit.
Exaltare qui judicas terram: redde retributionem superbis.
Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur?
Ef ** fabuntur ÷ et ** loquentur iniquitatem, + loquentur ** omnes qui operantur injustitiam?
Populum tuum, Domine, humiliaverunt: et haereditatem tuam vexaverunt.
Viduam et advenam interfecerunt: et pupillos occiderunt.
Et dixerunt, Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob.
Intelligite, insipientes in populo: et stulti aliquando sapite.
Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat?
Qui corripit gentes, non arguet, qui docet hominem scientiam?
Dominus scit cogitationes hominum: quoniam vanae sunt.
Beatus homo, quem ÷ tu ** erudieris, Domine: et de lege tua docueris eum.
Ut mitiges ei a diebus malis: donec fodiatur peccatori fovea.
Quia non repellet Dominus plebem suam: et haereditatem suam non derelinquet.
Quoadusque justitia convertatur in judicium: et qui juxta illam? omnes qui recto sunt corde. ÷ DIAPSALMA.
Quis consurget mihi adversus malignantes? ÷ aut ** quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem.
Nisi quia Dominus adjuvit me: paulo minus habitasset in inferno anima mea.
Si dicebam: Motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adjuvabat me.
Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam.
Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in praecepto?
Captabunt in animam justi: et sanguinem innocentem condemnabunt.
Et factus est mihi Dominus in refugium: et Deus meus in adjutorium spei meae.
Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos, + disperdet illos ** Dominus Deus noster.
PSALMUS IPSI DAVID, QUARTA SABBATI.
Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit.
Exaltare qui judicas terram: redde retributionem superbis.
Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur?
Pronuntiabunt, et loquentur iniquitatem: loquentur omnes qui operantur injustitiam?
Populum tuum, Domine, humiliaverunt: et haereditatem tuam vexaverunt.
Viduam et advenam interfecerunt: et pupillos occiderunt.
Et dixerunt: Non videbit Dominus: neque intelliget Deus Jacob.
Intelligite nunc, qui insipientes estis in populo: et stulti aliquando sapite.
Qui plantavit aurem, non audiet? qui finxit oculum, non considerat? qui corripit gentes, non arguet? qui docet hominem scientiam?
Dominus novit cogitationes hominum: quoniam vanae sunt.
Beatus homo, quem tu erudieris, Domine: et de lege tua docueris eum, ut mitiges eum a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea.
Quia [ Ms. Quoniam] non repellet Dominus plebem suam: et haereditatem suam non derelinquet.
Quoadusque justitia convertatur in judicium: et qui tenent eam? omnes qui recto sunt corde. DIAPSALMA.
Quis exsurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?
Nisi quia Dominus adjuvasset me: paulo minus habitaverat in inferno anima mea.
Si dicebam, motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me.
Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae, Domine, laetificaverunt animam meam.
Numquid adhaeret [ Ms. aderit] tibi sedes iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto?
Captabunt in animam justi: et sanguinem innocentem condemnabunt.
Et factus est mihi Dominus in refugium: et Deus meus in auxilium spei meae.
Et reddet illis Dominus iniquitates ipsorum: et in malitia eorum disperdet illos Dominus Deus noster.
PSALMUS XCIV.
÷ LAUS CANTICI IPSI DAVID **
Venite, exultemus Domino: jubilemus Deo salutari nostro.
Praeoccupemus faciem ejus in confessione: ÷ et ** in psalmis jubilemus ei.
Quoniam Deus magnus, Dominus, et rex magnus super omnes deos.
Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae: et altitudines montium ipsius sunt.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud: et siccam manus ejus formaverunt.
Venite, adoremus, et procidamus, et ** ploremus ante Dominum, qui fecit nos: quia ipse est ÷ Dominus ** Deus noster.
Et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus: hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto.
Ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt ÷ me ** et viderunt opera mea.
Quadraginta annis offensus sui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.
Et isti non cognoverunt vias meas, ut juravi in ira mea: si introibunt in requiem meam.
LAUS CANTICI IPSI DAVID.
Venite, exultemus Domino: jubilemus Deo salutari [ Ms. salvatori] nostro.
Praeoccupemus faciem ejus in confessione: et in psalmis jubilemus ei.
Quoniam Deus magnus [ Ms. add. est] Dominus, et rex magnus super omnes deos.
Quoniam non repellet Dominus plebem suam, quia [ Ms. quoniam] in manu ejus sunt omnes fines terrae: et altitudines montium ipse conspicit.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud: et aridam fundaverunt manus ejus.
Venite, adoremus, et procidamus ante Deum, ploremus coram Domino, qui fecit nos: quia ipse est Dominus Deus noster, nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Hodie si vocem ejus audieritis: nolite obdurare corda vestra.
Sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic: et dixi: Semper hi errant corde.
Ipsi vero non cognoverunt vias meas, quibus juravi in ira mea: si introibunt in requiem meam.
PSALMUS XCV.
÷ QUANDO DOMUS AEDIFICABATUR POST CAPTIVITATEM: ** CANTICUM IPSI DAVID.
Cantate Domino canticum novum: cantate Domino, omnis terra.
Cantate Domino, ÷ et ** benedicite nomini ejus, annuntiate de die in diem salutare ejus.
Annuntiate inter gentes gloriam ejus: in omnibus populis mirabilia ejus.
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
Quoniam omnes dii gentium daemonia: Dominus autem coelos fecit.
Confessio et pulchritudo in conspectu ejus: sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem: afferte Domino gloriam nomini ejus.
Tollite hostias, et introite in atria ejus: adorate Dominum in atrio sancto ejus.
Commoveatur a facie ejus universa terra: dicite in gentibus, ÷ quia ** Dominus regnavit.
Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur: judicabit populos in aequitate.
Laetentur coeli, et exsultet terra, ÷ cum ** moveatur mare, et plenitudo ejus: gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt.
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram.
Judicabit orbem ÷ terrae ** in aequitate: et populos in veritate sua.
CANTICUM DAVID, QUANDO DOMUS AEDIFICABATUR POST CAPTIVITATEM.
Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra.
Cantate Domino, et benedicite nomen ejus, bene nuntiate de die in diem salutare ejus.
Annuntiate inter gentes gloriam ejus: in omnibus populis mirabilia ejus.
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis [ Ms. valde]: terribilis est super omnes deos.
Quoniam [ Ms. quia] omnes dii gentium, daemonia: Dominus autem coelos fecit.
Confessio et pulchritudo in conspectu ejus: sanctitas et magnificentia in sanctificatione ejus.
Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem: afferte Domino gloriam nomini ejus.
Tollite hostias, et introite in atria ejus: adorate Dominum in aula sancta ejus.
Commoveatur a facie ejus universa terra: dicite in nationibus, Dominus regnavit a ligno: etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur.
Judicabit populos in aequitate: et gentes in ira sua.
Laetentur coeli, et exsultet terra: moveatur mare et plenitudo ejus.
Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt: tunc exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini, quoniam venit, quoniam venit judicare terram.
Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.
PSALMUS XCVI.
÷ HUIC DAVID, QUANDO TERRA EJUS RESTITUTA EST **
Dominus regnavit, exsultet terra: laetentur insulae multae.
Nubes, et caligo in circuitu ejus: justitia et judicium correctio sedis ejus.
Ignis ante ipsum praecedet: et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
Illuxerunt [Ms. adluxerunt] fulgura ejus orbi ÷ terrae ** vidit, et commota est terra.
Montes sicut cera fluxerunt ÷ a facie Domini ** a facie Domini omnis terra.
Annuntiaverunt coeli justitiam ejus: et viderunt omnes populi gloriam ejus.
Confundantur omnes qui adorant sculptilia: et qui gloriantur in simulacris ÷ suis **
Adorate eum, omnes angeli ÷ ejus ** audivit, et laetata est Sion.
Et exsultaverunt filiae Judae, propter judicia tua, Domine.
Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos.
Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit ÷ Dominus ** animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
Lux orta est justo: et rectis corde laetitia.
Laetamini, justi, in Domino: et confitemini memoriae sanctificationis ejus.
PSALMUS DAVID, QUANDO TERRA EJUS RESTITUTA EST.
Dominus regnavit, exsultet terra: laetentur insulae multae.
Nubes, et caligo in circuitu ejus, justitia et judicium correctio sedis ejus.
Ignis ante eum praeibit: et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae: vidit, et commota est terra.
Montes sicut cera fluxerunt ante faciem Domini: a facie Domini tremuit omnis terra.
Annuntiaverunt coeli justitiam ejus: et viderunt omnes populi gloriam ejus.
Confundantur omnes qui adorant sculptilia: et [ Ms. tac. et] qui gloriantur in simulacris suis.
Adorate eum, omnes angeli ejus, audivit, et laetata [ Ms. jocundata] est Sion: et exsultaverunt filiae Judae, propter judicia tua, Domine.
Quoniam tu est Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos.
Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas servorum suorum, et de manu peccatoris liberavit eos.
Lux orta est justo: et rectis corde laetitia.
Laetamini, justi, in Domino: et confitemini memoriae sanctitatis ejus.
PSALMUS XCVII.
PSALMUS ÷ IPSI DAVID **
Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.
Notum fecit Dominus salutare suum: in conspectu gentium revelavit justitiam suam.
Recordatus est misericordiae suae, et veritatis suae domui Israel.
Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri.
Jubilate Deo omnis terra: cantate, et exsultate, et psallite.
Psallite Domino in cithara, ÷ in cithara ** et voce psalmi in tubis ÷ ductilibus ** et voce tubae corneae.
Jubilate in conspectu regis Domini: moveatur mare et plenitudo ejus, orbis ÷ terrarum ** et qui habitant in eo.
Flumina plaudent manu simul, montes exsultabunt a conspectu Domini: quoniam venit judicare terram.
Judicabit orbem ÷ terrarum ** in justitia: et populos in aequitate.
PSALMUS IPSI DAVID.
Cantate Domino canticum novum: quia [ Ms. quoniam] mirabilia fecit Dominus.
Salvavit eum dextera ejus, et brachium sanctum ejus.
Notum fecit Dominus salutare suum: ante conspectum gentium revelavit justitiam suam.
Memor fuit misericordiae suae Jacob, et veritatis suae domui Israel.
Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri: jubilate Deo omnis terra: cantate, et exsultate, et psallite.
Psallite Deo nostro in cithara, et cithara, et voce psalmi in tubis ductilibus: et voce tubae corneae: jubilate in conspectu regis Domino.
Moveatur mare et plenitudo ejus, orbis terrarum, et universi qui habitant in ea.
Flumina plaudent [ Ms. plaudeant] manibus in idipsum, montes exsultaverunt ante faciem Domini: quoniam venit, quoniam venit judicare terram.
Judicabit orbem terrae in justitia, et populos in aequitate.
PSALMUS XCVIII.
÷ PSALMUS IPSI DAVID **
Dominus regnavit, irascantur populi: qui sedet super cherubim, moveatur terra.
Dominus in Sion magnus: et excelsus super omnes populos.
Confiteantur nomini tuo magno, ÷ quoniam ** terribile et sanctum est: et honor regis judicium diligit.
Tu parasti directiones: judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.
Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus: ÷ quoniam ** sanctum est.
Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus: et Samuel inter eos, qui invocant nomen ejus.
Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos: in columna nubis loquebatur ad eos.
Custodiebant testimonia ejus: et praeceptum, quod dedit illis.
Domine Deus noster, tu exaudiebas eos: Deus ÷ tu ** propitius fuisti eis, et ulciscens in ÷ omnes ** adinventiones eorum.
Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus: quoniam sanctus Dominus Deus noster.
PSALMUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID].
Dominus regnavit, irascantur populi: qui sedes super cherubim, moveatur terra [ Ms. commoveatur mare].
Dominus in Sion magnus: et excelsus super omnes populos.
Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quoniam sanctum est; et honor regis judicium diligit.
Tu parasti aequitatem: judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.
Exaltate Dominum Deum nostrum: et adorate scabellum pedum ejus: quoniam sanctum est.
Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus: et Samuel inter eos, qui invocant nomen ejus.
Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos: et in columna nubis loquebatur ad eos.
Custodiebant testimonia ejus: et praecepta ejus, quae dederat illis.
Domine Deus noster, tu exaudiebas eos: Deus, tu propitius fuisti illis, et vindicans in omnia studia eorum.
Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus: quoniam sanctus est Dominus Deus noster.
PSALMUS XCIX.
PSALMUS IN CONFESSIONE.
Jubilate Deo, omnis terra: servite Domino in laetitia.
Introite in conspectu ejus, in exsultatione.
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos.
Populus ejus, et oves pascuae ejus, introite portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis, confitemini illi.
Laudate nomen ejus, quoniam suavis ÷ est ** Dominus, in aeternum misericordia ejus: et usque in generatione et generationem veritas ejus.
PSALMUS DAVID IN CONFESSIONE.
Jubilate Deo, omnis terra: servite Domino in laetitia.
Intrate in conspectu ejus, in exsultatione: scitote quod [ Ms. quoniam] Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos.
Nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus: intrate portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis confessionum.
Laudate nomen ejus, quoniam [ Ms. quia] suavis est Dominus, in aeternum misericordia ejus: et usque in saeculum saeculi veritas ejus.
PSALMUS C.
PSALMUS ÷ IPSI ** DAVID.
Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine.
Psallam ÷ et ** intelligam in via immaculata: quando venies ad me?
÷ Per ** ambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae.
Non ÷ pro ** ponebam ante oculos meos rem injustam: facientes praevaricationes odivi.
Non adhaesit mihi cor pravum: declinantem a me malignum non cognoscebam.
Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar.
Superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum: ambulans in via immaculata, hic ministrabat.
Non habitabit in medio domus meae ÷ qui ** facit superbiam: qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum.
In matutino interficiebam omnes peccatores terrae: ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
PSALMUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID].
Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine: psallam, et intelligam in via immaculata, quando venies ad me?
Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus tuae.
Non proponebam ante oculos meos rem malam, facientes praevaricationes odivi: et non adhaesit mihi cor pravum.
Declinantes a me malignos non agnoscebam: detrahentem adversus proximum suum occulte, hunc persequebar.
Superbo oculo, et insatiabili corde; cum hoc simul non edebam.
Oculi mei super fideles terrae, ut sedeant hi mecum: ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam: qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum.
In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae: ut disperdam [ Ms. add. eos] de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem.
PSALMUS CI.
ORATIO PAUPERIS, CUM ANXIUS FUERIT, ET CORAM DOMINO EFFUDERIT PRECEM SUAM.
Domine, exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat.
Non avertas faciem tuam a me: in ÷ quacumque ** die tribulor, inclina ad me aurem tuam.
In quacumque die invocavero ÷ te ** velociter exaudi me.
Quia defecerunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut cremium aruerunt.
Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum.
A voce gemitus mei, adhaesit os meum carni meae.
Similis factus sum pelicano solitudinis: factus sum sicut nycticorax [Ms. necticorax] in domicilio.
Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Tota die exprobrabant mihi inimici mei ÷ et ** qui laudabant me, adversum me jurabant.
Quia cinerem tamquam panem manducabam: et potum meum cum fletu miscebam.
A facie irae et indignationis tuae: quia elevans allisisti me.
Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut fenum arui.
Tu autem, Domine, in aeternum permanes: et memoriale tuum in generationem, et generationem.
Tu exsurgens misereberis Sion: quia tempus miserendi ejus, + quia venit tempus.
Quoniam ** placuerunt servis tuis lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur.
Et timebunt gentes nomen tuum, Domine: et omnes reges terrae gloriam tuam.
Quia aedificavit Dominus Sion: et videbitur in gloria sua.
Respexit in orationem humilium: et non sprevit precem eorum.
Scribantur haec in generatione altera: et populus qui creabitur, laudabit Dominum.
Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de coelo in terram aspexit.
Ut audiret gemitus compeditorum: ut solveret filios interemptorum.
Ut annuntient in Sion nomen Domini: et laudem ejus in Jerusalem.
In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino.
Respondit ei in via virtutis suae: paucitatem dierum meorum nuntia mihi.
Ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generationem et generationem anni tui.
Initio ÷ tu Domine ** terram fundasti: et opera manuum tuarum ÷ sunt ** coeli.
Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent [Ms. veterascunt ].
Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem ÷ idem ** ipse es, et anni tui non deficient.
Filii servorum tuorum habitabunt: et semen eorum in saeculum dirigetur.
ORATIO PAUPERIS, CUM ANXIATUS FUERIT, ET CORAM DEO EFFUDERIT PRECEM SUAM.
Domine, exaudi orationem meam: et clamor meus ad te perveniat.
Ne avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam: in quacumque die invocavero te, volociter exaudi me.
Quia defecerunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt.
Percussus sum sicut fenum, et aruit cor meum, quia [ Ms. quoniam] oblitus sum manducare panem meum: a voce gemitus mei, adhaeserunt ossa mea carni meae.
Similis factus sum pelicano in solitudine, et factum sum, sicut nycticorax in domicilio: vigilavi, et factus sum sicut passer unicus in aedificio.
Tota die exprobrabant me inimici mei: et qui me laudabant, adversus me jurabant.
Quia cinerem sicut panem manducabam: et potum meum cum fletu temperabam.
A facie irae et indignationis tuae: quia elevans elisisti me.
Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut [ Ms. velut] fenum arui.
Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in saeculum saeculi.
Tu exsurgens misereberis Sion: quia venit tempus miserendi ejus.
Quia [ Ms. quoniam] beneplacitum habuerunt servi tui lapides ejus: et terrae ejus miserebuntur.
Et timebunt gentes nomen tuum, Domine: et omnes reges terrae gloriam tuam.
Quoniam aedificabit [ Ms. aedificavit] Dominus Sion: et videbitur in majestate sua.
Et respexit in orationes pauperum: et non sprevit preces eorum.
Scribantur haec in generatione altera: et populus qui creabitur, laudabit Dominum.
Quoniam prospexit de excelso sancto suo: Dominus de coelo in terram prospexit.
Ut audiret gemitum vinculatorum: et solvat filios interemptorum.
Ut annuntietur in Sion nomen Domini: et laus ejus in Jerusalem.
In convertendo populos in unum, et regna ut serviant Domino.
Respondit ei in via virtutis suae, paucitatem dierum meorum enuntia mihi: et ne revoces me in dimidio dierum meorum, in saeculum saeculi anni tui.
Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli.
Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent [ Ms. veterascunt]: et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur.
Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Filii servorum tuorum inhabitabunt ibi: et semen eorum in saeculum saeculi dirigetur.
PSALMUS CII.
÷ IPSI ** DAVID.
Benedic, anima mea, Domino: et omnia quae intra me sunt, nomini sancto ejus.
Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas.
Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus.
Qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilae juventus tua.
Faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
Notas fecit vias suas Moysi: filiis Israel voluntates suas.
Miserator et misericors Dominus, longanimis et multum misericors.
Non in perpetuum irascetur: neque in aeternum comminabitur.
Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Quoniam secundum altitudinem coeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se.
Quantum distat ortus ob occidente: longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.
Recordatus est, quoniam pulvis sumus: homo sicut fenum dies ejus: tamquam flos agri sic efflorebit.
Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum.
Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum.
Et justitia illius in filios filiorum, his qui servant testamentum ejus.
Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea.
Dominus in coelo paravit sedem suam: et regnum ipsius omnibus dominabitur:
Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
Benedicite Domino, omnes virtutes ejus: ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
Benedicite Domino omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.
PSALMUS [ Ms. IPSI] DAVID.
Benedic, anima mea, Dominum, et omnia interiora mea nomen sanctum ejus.
Benedic, anima mea, Dominum: et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes languores tuos.
Qui redimit de interitu vitam tuam: qui satiat in bonis desiderium tuum.
Qui coronat te in miseratione et misericordia: renovabitur sicut aquilae juventus tua.
Faciens misericordias Dominus: et judicium omnibus injuriam patientibus.
Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israel voluntates suas.
Misericors et miserator Dominus, patiens et multum misericors.
Non in finem irascetur; neque in aeternum indignabitur.
Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Quia [ Ms. quoniam] secundum altitudinem coeli a terra, confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum.
Quantum distat oriens ab occasu: elongavit a nobis iniquitates nostras.
Sicut miseretur pater filiis, ita [ Ms. sic] misertus est Dominus timentibus se: quia [ Ms. quoniam] ipse fecit figmentum nostrum.
Memento, Domine, quod pulvis sumus, homo sicut [ Ms. tamquam] fenum dies ejus [ Ms. illius]: et sicut flos agri ita efflorebit [ Ms. florebit].
Quia spiritus pertransiit ab eo, et non erit: et non cognoscet amplius locum suum.
Misericordia autem Domini a saeculo est, et usque in saeculum saeculi super timentes eum.
Et justitia ejus super filios filiorum, custodientibus testamentum ejus: et memoria retinentibus mandata ejus, ut faciant ea.
Dominus in coelo paravit sedem suam: et regnum ejus omnium dominabitur.
Benedicite Dominum, omnes angeli ejus, potentes virtute qui facitis verbum ejus, ad audiendam vocem sermonum ejus.
Benedicite Dominum, omnes virtutes ejus: ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
Benedicite Dominum omnia opera ejus in omni loco dominationis ejus: benedic, anima mea, Dominum.
PSALMUS CIII.
÷ IPSI DAVID **
Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer.
Confessionem et decorem induisti: amictus lumine sicut vestimento.
Extendens coelum sicut pellem: qui tegis aquis superiora ejus.
Qui ponis nubem ascensum tuum: qui ambulas super pennas ventorum.
Qui facis angelos tuos spiritus: ÷ et ** ministros tuos ignem urentem.
Qui fundasti terram super stabilitatem suam: non inclinabitur in saeculum saeculi.
Abyssus sicut vestimentum amictus ejus, super montes stabunt aquae.
Ab increpatione tua fugient: a voce tonitrui tui formidabunt,
Ascendunt montes, ÷ et ** descendunt campi, in locum, quem fundasti eis.
Terminum posuisti, quem non transgredientur: neque convertentur operire terram.
Qui emittis fontes in convallibus: inter medium montium pertransibunt ÷ aquae **
Potabunt omnes bestiae agri: exspectabunt onagri in siti sua.
Super ea volucres coeli habitabunt: de medio petrarum dabunt voces.
Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra.
Producens fenum jumentis: et herbam servituti hominum.
Ut educas panem de terra: et vinum laetificet cor hominis.
Ut exhilaret faciem ÷ in ** oleo: et panis cor hominis confirmet.
Saturabunt ligna campi: ÷ et ** cedri Libani quas plantavit: illic passeres nidificabunt.
Herodii domus dux est eorum: montes excelsi cervis, petra refugium herinaciis.
Fecit lunam in tempora: sol cognovit occasum suum.
Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae.
÷ Catuli ** leonum rugientes, ut rapiant: et quaerant a Deo escam sibi.
Ortus est sol, et congregati sunt: et in cubilibus suis collocabuntur.
Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperum.
Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti, impleta est terra possessione tua.
Hoc mare magnum et spatiosum ÷ manibus ** illic reptilia, quorum non est numerus.
Animalia pusilla cum magnis, illic naves pertransibunt.
Draco iste quem formasti ad illudendum ei: omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore.
Dante te illis colligent: aperiente te manum tuam, ÷ omnia ** implebuntur bonitate.
Avertente autem te faciem, turbabuntur: auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.
Emittes Spiritum tuum, et creabuntur: et renovabis faciem terrae,
Sit gloria Domini in saeculum: laetabitur Dominus in operibus suis.
Qui respicit terram, et ÷ facit eam ** tremere: qui tangit montes, et fumigant.
Cantabo Domino in vita mea: psallam Deo meo quamdiu sum.
Jucundum sit ei eloquium meum: ego vero delectabor in Domino.
Deficiant peccatores a terra, et iniqui ita ut non sint: benedic, anima mea, Domino.
PSALMUS IPSI DAVID.
Benedic, anima mea, Dominum: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer.
Confessionem et decorem induisti: amictus lumen sicut vestimentum.
Extendens coelum sicut pellem: qui tegit in aquis superiora ejus.
Qui ponit nubem ascensum suum: qui ambulat super pennas ventorum.
Qui facit angelos suos spiritus: et ministros suos ignem urentem [ Ms. ardentem].
Qui fundavit terram super stabilitatem ejus: non inclinabitur in saeculum saeculi.
Abyssus sicut pallium amictus ejus, super montes stabunt aquae.
Ab increpatione tua fugient: a voce tonitrui [ Ms. tonitrus] tui formidabunt.
Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum, quem fundasti eis, terminum posuisti eis: quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.
Qui emittit fontes in convallibus: inter medium montium pertransibunt aquae.
Potabunt eas omnes bestiae silvarum, exspectabunt onagri in siti sua: super ea volucres coeli habitabunt, de medio petrarum dabunt voces suas.
Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra.
Producens fenum jumentis: et herbam servituti hominum.
Ut educat panem de terra: et vinum laetificet cor hominis.
Ut exhilaret faciem in oleo: et panis cor hominis confirmet.
Satiabuntur omnia ligna silvarum, et cedri Libani quas plantasti: illic passeres nidificant.
Fulicae domus dux est eorum: montes excelsi cervis, petra refugium herinaciis.
Fecit lunam in tempora, sol cognovit [ Ms. agnovit] occasum suum.
Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa [ Ms. ea] pertransibunt omnes bestiae silvarum [ Ms. silvae].
Catuli leonum rugientes ut rapiant: et [ Ms. et ut] quaerant a Deo escam sibi.
Ortus est sol, et congregati sunt: et in cubilibus suis se collocabunt [ Ms. cubabunt].
Exiet homo ad opus suum, et ad operationem suam, usque ad vesperum.
Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti: repleta est terra creatura tua.
Hoc mare magnum et spatiosum: illic [ Ms. ibi] reptilia, quorum non est numerus, animalia pusilla et magna, illic naves pertransibunt.
Draco iste quem formasti ad illudendum ei: omnia a te exspectant, Domine, ut tu des escam illis in tempore.
Dante te, illi colligent: aperiente te manum tuam, omnia replebuntur ubertate.
Avertente autem te faciem tuam, turbabuntur: auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur [ Ms. convertentur].
Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis [ Ms. innovabis] faciem terrae.
Sit gloria Domini in saeculum saeculi: laetabitur Dominus in operibus suis.
Qui respicit terram, et facit eam tremere: qui tangit montes, et fumigabunt.
Cantabo Domino in vita mea: psallam Deo meo quamdiu ero.
Suavis sit ei laudatio mea: ego vero delectabor in Domino.
Deficiant peccatores a terra, et iniqui [ Ms. injusti ] ita ut non sint: benedic, anima mea, Dominum.
PSALMUS CIV.
ALLELUIA.
Confitemini Domino, ÷ et ** invocate nomen ejus: annuntiate inter gentes opera ejus.
Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia ejus.
Laudamini in nomine sancto ejus: laetetur cor quaerentium Dominum.
Quaerite Dominum, et confirmamini: quaerite faciem ejus semper.
Mementote mirabilium ejus quae fecit: prodigia ejus, et judicia oris ejus.
Semen Abraham servi ejus: filii Jacob electi ejus.
Ipse Dominus Deus noster, in universa terra judicia ejus.
Memor fuit in saeculum testamenti sui: verbi, quod mandavit in mille generationes.
Quod disposuit ad Abraham: et juramenti sui ad Isaac.
Et statuit illud Jacob in praeceptum: et Israel in testamentum aeternum.
Dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae.
Cum essent numero brevi, paucissimi, et incolae ejus.
Et pertransierunt de gente in gentem, ÷ et ** de regno ad populum alterum.
Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
Nolite tangere christos meos: et ÷ in ** prophetis meis nolite malignari.
Et vocavit famem super terram ÷ et ** omne firmamentum panis contrivit.
Misit ante eos virum: in servum venundatus est Joseph.
Humiliaverunt in compedibus pedes ejus, ferrum pertransiit animam ejus: donec veniret verbum ejus.
Eloquium Domini inflammavit eum: misit rex, et solvit eum, princeps populorum, et dimisit eum.
Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae.
Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum: et senes ejus prudentiam doceret.
Et intravit Israel ÷ in ** Aegyptum: et Jacob accola fuit in terra Cham.
Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos ejus.
Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus: et dolum facerent in servos ejus.
Misit Moysen servum suum, Aaron quem elegit ipsum.
Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham.
Misit tenebras, et obscuravit, et non exacerbavit sermones suos.
Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum.
Edidit terra eorum ranas, in penetralibus [Ms. penetrabilibus] regum ipsorum.
Dixit, et venit coenomyia, ÷ et ** ciniphes, in omnibus finibus eorum.
Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum.
Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum: et contrivit lignum finium eorum.
Dixit, et venit locusta, et bruchus, cujus non erat numerus.
Et comedit omne fenum in terra eorum + et comedit ÷ omnem ** fructum terrae eorum.
Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
Et eduxit eos cum argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus.
Laetata est Aegyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos.
Expandit nubem in protectionem ÷ eorum ** et ignem ut luceret ÷ eis per ** noctem.
Petierunt: et venit coturnix; et pane coeli saturavit eos.
Dirupit petram, et fluxerunt aquae: abierunt in sicco flumina.
Quoniam memor fuit verbi sancti sui: ÷ quod habuit ** ad Abraham puerum suum.
Et eduxit populum suum in exsultatione: ÷ et ** electos suos in laetitia.
Et dedit illis regiones gentium: et labores populorum possederunt.
Ut custodiant justificationes ejus: et legem ejus requirant.
ALLELUIA.
Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: annuntiate inter gentes [ Ms. in gentibus] opera ejus.
Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia ejus.
Laudamini in nomine sancto ejus: laetetur cor quaerentium Dominum.
Quaerite Dominum, et confirmamini: quaerite faciem ejus semper.
Mementote mirabilium ejus, quae fecit: prodigia et judicia oris ejus.
Semen Abraham servi ejus: filii Jacob electi ejus.
Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus.
Memor fuit in saeculum testamenti sui: verbi, quod mandavit in mille generationes.
Quod disposuit ad Abraham, juramenti sui ad Isaac: statuit illud Jacob in praeceptum: et Israel in testamentum aeternum.
Dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae.
Cum essent in numero brevi, paucissimi, et incolae in ea: et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
Non permisit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
Et vocavit famem super terram: [ Ms. tac. et] et omne firmamentum panis contrivit.
Misit ante eos virum [ Ms. hominem], in servum venundatus est Joseph: humiliaverunt in compedibus pedes ejus: ferrum pertransivit animam ejus, donec veniret verbum ejus: eloquium Domini inflammavit eum.
Misit rex, et solvit eum: princeps populorum, et dimisit eum.
Et [ Ms. tac. et] constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae.
Ut erudiret principes suos sicut [ Ms. ita ut] scipsum: et seniores suos prudentiam doceret.
Et intravit Israel in Aegyptum: et Jacob habitavit in terra Cham.
Et auxit populum suum nimis: et confirmavit eum super inimicos ejus.
Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus: et dolum facerent in servos ejus.
Misit Moysem servum suum, et [ Ms. tac. et] Aaron quem elegit ipsum.
Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum suorum in terra Cham.
Misit tenebras, et obscuravit eos: quia exacerbaverunt sermones ejus.
Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum.
Misit terra eorum ranas, in cubilibus regum ipsorum.
Dixit, et venit cynomyia et ciniphes [ Ms. scynifes], in omnibus finibus eorum.
Posuit pluvias eorum in grandinem, et ignem comburentem in terra ipsorum.
Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum: et contrivit omne lingum finium eorum.
Dixit, et venit locusta et bruchus, cujus non erat numerus: et comedit omne fenum terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum.
Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias omnis laboris eorum.
Et eduxit eos in argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus.
Laetata est Aegyptus in profectione eorum: quia cecidit timor eorum super eos.
Expandit nubem in protectionem eorum: et ignem ut luceret eis per noctem.
Petierunt carnes, et venit coturnix: et pane coeli saturavit eos.
Dirupit petram, et fluxerunt aquae: et abierunt in sicco flumina.
Quia memor fuit verbi sancti sui: quod locutus est ad Abraham puerum suum.
Et eduxit populum suum in exsultatione: et electos suos in laetitia.
Et dedit eis regiones gentium: et labores populorum possederunt.
Ut custodiant justificationes ejus: et legem ejus exquirant. ALLELUIA.
PSALMUS CV.
ALLELUIA.
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Quis loquetur potentias Domini? auditas faciet omnes laudes ejus?
Beati qui custodiunt judicium: et faciunt justitiam in omni tempore.
Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui: visita nos in salutari tuo.
Ad videndum in bonitate electorum tuorum: ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua.
Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus, iniquitatem fecimus.
Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua: non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae.
Et irritaverunt ascendentes + in mare ** mare Rubrum.
Et salvavit eos propter nomen suum: ut notam faceret potentiam suam.
Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est: et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
Et salvavit eos de manu odientium: et redemit eos de manu inimici.
Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit.
Et crediderunt in verbis ejus: et laudaverunt laudem ejus.
Cito ÷ fecerunt ** obliti sunt operum ejus: et non sustinuerunt consilium ejus.
Et concupierunt concupiscentiam in deserto: et tentaverunt Deum in inaquoso.
Et dedit eis petitionem ipsorum: et misit saturitatem in animas eorum.
Et irritaverunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini.
Aperta est terra, et deglutivit Dathan: et operuit super congregationem Abiron.
Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores.
÷ Et ** fecerunt vitulum in Horeb: et adoraverunt sculptile.
Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum.
Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
Et dixit, ut disperderet eos: si non Moyses electus ejus stetisset in confractione, in conspectu ejus.
Ut averteret iram ejus, ne disperderet ÷ eos ** et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem.
Non crediderunt verbo ejus, et murmuraverunt in tabernaculis suis: non ÷ ex ** audierunt vocem Domini.
Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto.
Et ut dejiceret semen eorum in nationibus: et dispergeret eos in regionibus.
Et initiati sunt Beelphegor: et comederunt sacrificia mortuorum.
Et irritaverunt eum in ad inventionibus suis: et multiplicata est in eis ruina.
Et stetit Phinees, et placavit: et cessavit quassatio.
Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.
Et irritaverunt ÷ eum ** ad aquas contradictionis: et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum ejus.
Et distinxit ÷ in ** labiis suis: non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis.
Et commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum: et factum est illis in scandalum.
Et immolaverunt filios suos, et filias suas daemoniis.
Et effuderunt sanguinem innocentem: sanguinem filiorum suorum, et filiarum ÷ suarum ** quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.
Et infecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis.
Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est haereditatem suam.
Et tradidit eos in manus gentium: et dominati sunt eorum, qui oderunt eos.
Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum: saepe liberavit eos.
Ipsi autem exacerbaverunt ÷ eum ** in consilio suo: et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
Et vidit cum tribularentur: et audivit orationem eorum.
Et memor fuit testamenti sui: et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae.
Et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.
Salvos nos fac, Domine Deus noster: et congrega nos de nationibus.
Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laude tua.
Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo, et usque in saeculum: et dicet omnis populus, Fiat, ÷ fiat **
ALLELUIA.
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Quis loquetur potentias Domini? auditas faciet omnes laudes ejus?
Beati qui custodiunt judicium: et faciunt justitias [ Ms. justitiam] in omni tempore.
Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui: et visita nos in salutari tuo.
Ad videndum in bonitate electorum tuorum: ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua.
Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus, iniquitatem fecimus.
Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia [ Ms. admirabilia] tua: et non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae.
Et irritaverunt ascendentes in Rubrum mare, et liberavit eos propter nomen suum: ut notam faceret eis potentiam suam.
Et increpavit mare Rubrum, et siccatum est: et eduxit eos in aquis multis sicut in deserto.
Et liberavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimicorum: et operuit aqua tribulantes eos, unus ex eis non remansit.
Et crediderunt in verbis ejus, et cantaverunt laudes ejus: cito fecerunt, et obliti sunt operum ejus, et non sustinuerunt consilium ejus.
Et concupierunt [ Ms. concupiscent] concupiscentiam in deserto: et tentaverunt Deum in siccitate.
Et dedit eis petitiones eorum: et misit saturitatem in animas eorum.
Et irritaverunt Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini.
Aperta est terra, et deglutivit Dathan: et operuit super synagogam Abiron.
Exarsit ignis in synagoga eorum: et flamma combussit peccatores.
Et fecerunt vitulum in Horeb [ Ms. Choreb], et adoraverunt sculptile: et mutaverunt gloriam suam, in similitudinem vituli manducantis fenum.
Et [ Ms. tac. Et] obliti sunt Deum, qui liberavit eos: qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
Et dixit, ut disperderet eos, si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.
Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, et non crediderunt in verbis ejus: et murmuraverunt in tabernaculis suis, nec [ Ms. non] exaudierunt vocem Domini.
Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos [ Ms. illos] in deserto; et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.
Et consecrati sunt Beelphegor: et manducaverunt sacrificia mortuorum.
Et irritaverunt eum in studiis suis: et multiplicata est in eis ruina.
Stetit Phinees, et exoravit, et cessavit quassatio: et reputatum est illi ad justitiam, a generatione in generationem usque in saeculum.
Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis: et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis.
Non disperdiderunt gentes, quas dixerat [ Ms. dixit] Dominus illis: et commixti sunt inter gentes [ Ms. in gentibus], et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.
Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis: et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.
Infecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum.
Et fornicati sunt in observationibus suis: et iratus est animo Dominus in populum suum, et abominatus est haereditatem suam.
Et tradidit eos in manus gentium: et dominati sunt eorum, qui oderunt eos.
Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum: saepe liberavit eos.
Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo: et humiliati sunt in suis iniquitatibus.
Et respexit eos, cum tribularentur: cum exaudiret orationes eorum.
Et memor fuit testamenti sui: et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae,
Et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui eos ceperant.
Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.
Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo, usque in saeculum: et dicite omnis populus, Fiat fiat.
PSALMUS CVI.
ALLELUIA.
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici: et de regionibus congregavit eos.
A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari.
Erraverunt in solitudine in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt:
Esurientes et sitientes: anima eorum in ipsis defecit.
Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: ÷ et ** de necessitatibus eorum eripuit eos.
Et deduxit eos in viam rectam: ut irent in civitatem habitationis.
Confiteantur Domino misericordiae ejus: et mirabilia ejus filiis hominum.
Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
Sedentes ÷ in ** tenebris et umbra mortis, vinctos ÷ in ** mendicitate et ferro.
Quia exacerbaverunt eloquia Dei; et consilium altissimi irritaverunt.
Et humiliatum est in laboribus cor eorum: infirmati sunt nec fuit qui adjuvaret.
Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Et eduxit eos de tenebris, et umbra mortis: et vincula eorum disrupit.
Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Quia contrivit portas aereas: et vectes ferreos confregit.
Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter injustitias enim suas humiliati sunt.
Omnem escam abominata est anima eorum: et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: ÷ et ** de necessitatibus eorum liberavit eos.
Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de interitionibus eorum.
Confiteantur Domino misericordiae ejus: et mirabilia ejus filiis hominum.
Et sacrificent sacrificium laudis: et annuntient opera ejus in exsultatione.
Qui descendunt mare in navibus: facientes operationem in aquis multis.
Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
Dixit, et stetit spiritus procellae: et exaltati sunt fluctus ejus.
Ascendunt ÷ usque ** ad coelos, et descendunt ÷ usque ** ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat.
Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius: et omnis sapientia eorum devorata est.
Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum eduxit eos.
÷ Et ** statuit procellam ÷ ejus ** in auram: et siluerunt fluctus ejus.
Et laetati sunt quia siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum:
Et exaltent eum in ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum.
Posuit flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim.
Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
Posuit desertum in stagna aquarum: et terram sine aqua in exitus aquarum.
Et collocavit illic esurientes: et constituerunt civitatem habitationis.
Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas: et fecerunt fructum nativitatis.
Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis, et jumenta eorum non minoravit.
Et pauci facti sunt, et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.
Et adjuvit pauperem de inopia: et posuit sicut oves familias.
Videbunt recti, et laetabuntur: omnis iniquitas oppilabit os suum.
Quis sapiens, et custodiet haec? et intelliget misericordias Domini?
ALLELUIA.
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos rede mit de manu inimici: et de regionibus congregavit eos.
A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari.
Erraverunt in solitudine in siccitate: viam civitatis habitationis non invenerunt.
Esurientes et sitientes: anima eorum in ipsis defecit.
Et clamaverunt [ Ms. exclamaverunt] ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Et eduxit eos in viam rectam: ut irent in civitatem habitationis.
Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Quia [ Ms. quoniam] satiavit animam inanem: et animam esurientem satiavit bonis.
Sedentes in tenebris et umbra mortis, vinculis ligatos in mendicitate et ferro.
Quia exacerbaverunt eloquium Domini; et consilium Altissimi irritaverunt.
Et humiliatum est in laboribus cor eorum. infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
Et clamaverunt [ Ms. exclamaverunt] ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis: et vincula eorum diripuit.
Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Quia contrivit portas aereas: et vectes ferreos confregit.
Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter injustitias [ Ms. iniquitates] enim suas humiliati sunt.
Omnem escam abominata est anima eorum: et appropiaverunt usque ad portas mortis.
Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de interitu eorum.
Confiteantur Domino misericordiae ejus: et mirabilia ejus filiis hominum.
Ut sacrificent sacrificium laudis: et annuntient opera ejus in exsultatione.
Qui descendunt mare in navibus: facientes operationes in aquis multis.
Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
Dixit, et stetit spiritus procellae: et exaltati sunt fluctus ejus.
Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat.
Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius: et sapientia eorum deglutita est.
Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Et statuit procellam in auram: et siluerunt fluctus ejus, et laetati sunt quod siluerunt.
Et eduxit eos in portum voluntatis eorum: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia [ Ms. admirabilia] ejus filiis hominum.
Et exaltent eum in ecclesia plebis [ Ms. populi]: et in cathedra seniorum laudent eum.
Quia [ Ms. tac. quia] posuit flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim.
Terram fructiferam in salsilaginem, a malitia inhabitantium in ea.
Posuit desertum in stagnum aquae: et terram sine aqua in exitus aquarum.
Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis.
Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas: et fecerunt fructum nativitatis.
Et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis: et jumenta eorum non sunt minorata.
Pauci facti sunt, et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolorum.
Et effusa est contemptio super principes eorum: et seduxerunt eos in invio, et non in via.
Et adjuvavit pauperem de inopia: et posuit sicut oves familias.
Videbunt recti, et laetabuntur: et omnis iniquitas oppilabit os suum.
Quis sapiens, et custodiet haec? et tunc intelliget misericordias Domini?
PSALMUS CVII.
CANTICUM PSALMI DAVID.
Paratum cor meum, Deus, ÷ paratum cor meum ** cantabo et psallam in gloria mea.
Exsurge psalterium et cithara, exsurgam diluculo.
Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus.
Quia magna est super coelos misericordia tua: et usque ad nubes veritas tua.
Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua: ut liberentur dilecti tui.
Salvum fac dextera tua, et exaudi me: Deus locutus est in sancto suo.
Exsultabo, ÷ et ** dividam Sichimam: et convallem tabernaculorum dimetiar.
Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei.
Juda rex meus: Moab lebes spei meae.
In Idumaeam extendam calceamentum meum: mihi alienigenae amici facti sunt.
Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam?
Nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris?
Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis.
In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.
CANTICUM PSALMI DAVID.
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo et psalmum dicam Domino.
Exsurge psalterium et cithara: exsurgam diluculo.
Confitebor tibi in populis, Domine: et psalmum dicam tibi inter gentes.
Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua: et usque ad nubes veritas tua.
Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua: ut liberentur electi tui.
Salvum me [ Ms. tac. me] fac dextera tua, et exaudi me, Deus locutus est in sancto suo: laetabor, et dividam Sicimam, et convallem tabernaculorum metibor [ Ms. dimetiar].
Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephrem fortitudo capitis mei.
Juda [ Ms. Judas] rex meus, Moab olla spei meae: in Idumaeam extendam calciamentum meum, mihi allophyli subditi sunt.
Quis deducet me in civitatem munitam? aut quis deducet me usque in Idumaeam?
Nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
Da nobis auxilium de tribulatione: et vana salus hominum.
In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
PSALMUS CVIII.
IN FINEM, PSALMUS DAVID.
Deus, laudem meam ne tacueris: quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est.
Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.
Pro eo ut + me ** diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam.
Et posuerunt adversum me mala pro bonis: et odium pro dilectione mea.
Constitue super eum peccatorem: et diabolus stet a dextris ejus.
Cum judicatur, exeat condemnatus: et oratio ejus fiat in peccatum.. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .
Fiant dies ejus pauci: ÷ et ** episcopatum ejus accipiat alter.
Fiant filii ejus orphani: et uxor ejus vidua.
Nutantes transferantur filii ejus, et mendicent: et ejiciantur de habitationibus suis.
Scrutetur fenerator omnem substantiam ejus + et ** diripiant alieni labores ejus.
Non sit illi adjutor: nec sit qui misereatur pupillis ejus.
Fiant nati ejus in interitum: in generatione una deleatur nomen ejus.
In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini: et peccatum matris ejus non deleatur.
Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum: pro eo quod non est recordatus facere misericordiam.
Et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare.
Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.
Et induit maledictionem sicut vestimentum: et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
Fiat ei sicut vestimentum quo operitur: et sicut zona, qua semper praecingitur.
Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum: et qui loquuntur mala adversus animam meam.
Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum: quia suavis est misericordia tua.
Libera me, quia egenus et pauper ego sum: et cor meum conturbatum est intra me.
Sicut umbra cum declinat, ablatus sum: et excussus sum sicut locustae.
Genua mea infirmata sunt a jejunio: et caro mea immutata est propter oleum. + Et ** ego factus sum opprobrium illis: viderunt me, ÷ et ** moverunt capita sua.
Adjuva me, Domine Deus meus: salvum me fac secundum misericordiam tuam.
Et sciant quia manus tua haec: ÷ et ** tu, Domine, fecisti eam.
Maledicent illi, et tu benedices; qui insurgunt in me, confundantur: servus autem tuus laetabitur.
Induantur qui detrahunt mihi, pudore: et operiantur sicut diploide confusione sua.
Confitebor Domino nimis in ore meo: et in medio multorum laudabo eum.
Quia [Ms. qui] astitit a dextris pauperis: ut salvam faceret a persequentibus animam meam.
IN FINEM, PSALMUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID].
Deus, laudem meam ne tacueris: quia [ Ms. quoniam] os peccatoris et dolosi super me apertum est.
Locuti sunt adversus me lingua dolosa [ Ms. linguam dolosam], et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt [ Ms. debellaverunt] me gratis.
Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi: ego autem orabam.
Posuerunt [ Ms. Et posuerunt] adversus me mala pro bonis: et odium pro dilectione mea.
Constitue super eum peccatorem: et diabolus stet a dextris ejus.
Cum judicatur, exeat condemnatus: et oratio ejus fiat in peccatum.
Fiat habitatio ejus deserta: et non sit qui inhabitet in ea.
Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.
Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
Commoti amoveantur filii ejus, et mendicent; ejiciantur de habitationibus suis.
Scrutetur fenerator omnem substantiam ejus: et [ Ms. tac. et] diripiant alieni omnes labores ejus.
Non sit illi adjutor: nec [ Ms. non] sit qui misereatur pupillis ejus.
Fiant nati [ Ms. filii] ejus in interitum: in una generatione deleatur nomen ejus [ Ms. eorum].
In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini: et peccatum matris ejus non deleatur.
Fiant contra Dominum semper: et dispereat de terra memoria eorum.
Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam: et persecutus est hominem pauperem et mendicum, et compunctum corde morti tradidit.
Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et prolongabitur ab eo.
Et induit se maledictionem sicut vestimentum: et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
Fiat ei sicut vestimentum quo operitur: et sicut zona, qua semper praecingitur.
Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum: et qui loquuntur mala adversus animam meam.
Et tu, Domine, Domine, fac mecum misericordiam propter nomen tuum: quoniam suavis est misericordia tua.
Libera me, quoniam egenus et pauper sum ego: et cor meum conturbatum est in me.
Sicut umbra cum declinat, ablatus sum: et [ Ms. tac. et] excussus sum sicut locusta.
Genua mea infirmata sunt prae [ Ms. a] jejunio: et caro mea immutata est propter oleum, et ego factus sum opprobrium illis.
Viderunt me, et moverunt capita sua: adjuva me, Domine Deus meus, et [ Ms. tac. et] salvum me fac propter misericordiam tuam.
Ut sciant quia [ Ms. quoniam] manus tua haec est: et tu, Domine, fecisti eam.
Maledicent illi [ Ms. ipsi], et tu benedices; qui insurgunt in me, confundantur: servus autem tuus laetabitur.
Induantur qui detrahunt mihi, reverentiam: et operiantur sicut diploide confusione sua.
Confitebor Domino nimis in ore meo: et in medio multorum laudabo eum.
Qui astitit a dextris pauperis: ut salvam faceret [ Ms. faciat] a persequentibus animam meam.
PSALMUS CIX.
PSALMUS DAVID.
Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis.
Donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum.
Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.
Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te.
Juravit Dominus, et non poenitebit eum:
Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Dominus a dextris tuis: confregit in die irae suae reges.
Judicabit in nationibus, implebit [Ms. implevit] ruinas: conquassabit capita in terra multorum.
De torrente in via bibet: propterea exaltabit caput.
PSALMUS DAVID.
Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis:
Donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum uorum.
Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: et dominaberis in medio inimicorum tuorum.
Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum: ex utero ante luciferum genui te.
Juravit Dominus, et non poenitebit eum:
Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Dominus a dextris tuis: confregit in die irae suae reges.
Judicabit in nationibus, implebit ruinas: conquassabit capita multa in terra copiosa.
De torrente in via bibet: propterea exaltabit caput.
PSALMUS CX.
ALLELUIA.
Aleph. Confitebor ÷ tibi ** Domine, in toto corde ÷ meo ** Beth. in consilio justorum et congregatione.
Gimel. Magna opera Domini: Daleth. exquisita in omnes voluntates ejus.
He. Confessio et magnificentia opus ejus: Vav. et justitia ejus manet in saeculum + saeculi **.
Zain. Memoriam fecit mirabilium suorum: Heth. misericors et miserator Dominus: Teth. escam dedit timentibus se.
Jod. Memor erit in saeculum testamenti sui: Caph. virtutem operum suorum annuntiabit populo suo.
Lamed. Ut det illis haereditatem gentium: Mem. opera manuum ejus veritas et judicium.
Nun. Fidelia omnia mandata ejus: Samech. confirmata in saeculum saeculi: Ain. facta in veritate et aequitate.
Phe. Redemptionem misit populo suo. Sade. mandavit in aeternum testamentum suum.
Coph. Sanctum et terribile nomen ejus: Res. initium sapientiae timor Domini.
Sin. Intellectus bonus omnibus facientibus eum: Thav. laudatio ejus manet in saeculum ÷ saeculi **
ALLELUIA, REVERSIONIS AGGAEI ET ZACHARIAE.
Aleph. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: Beth. in consilio justorum et congregatione, Gimel. magna opera Domini.
Daleth. Exquisita in omnes voluntates ejus, He. confessio et magnificentia opus ejus: Vav. et justitia ejus manet in saeculum saeculi.
Zain. Memoriam fecit mirabilium suorum: Heth. misericors et miserator Dominus: Thet. escam dedit timentibus se.
Jod. Memor erit in saeculum testamenti sui: Caph. virtutum operum suorum annuntiavit populo suo, Lamed. ut det illis haereditatem gentium.
Mem. Opera manuum ejus veritas et judicium: Nun. fidelia omnia mandata ejus: Samech. confirmata in saeculum saeculi: Ain, facta in veritate, et aequitate.
Phe. Redemptionem misit populo suo Sade. mandavit in aeternum testamentum suum: Coph. sanctum et terribile nomen ejus.
Res. Initium sapientiae timor Domini: Sin. intellectus bonus omnibus facientibus ea.
Thav. Laudatio ejus manet in saeculum saeculi.
PSALMUS CXI.
ALLELUIA, REVERSIONIS AGGAEI ET ZACHARIAE **
Aleph. Beatus vir, qui timet Dominum: Beth. in mandatis ejus volet nimis.
Gimel. Potens in terra erit semen ejus: Daleth. generatio rectorum benedicetur.
He. Gloria et divitiae in domo ejus: Vau. et justitia ejus manet in saeculum ÷ saeculi **
Zain. Exortum est in tenebris lumen rectis: Heth. misericors et miserator et justus.
Teth. Jucundus homo qui miseretur et commodat, Jod. disponet sermones suos in judicio: Caph. quia in aeternum non commovebitur.
Lamed. In memoria aeterna erit justus: Mem. ab auditione mala non timebit.
Nun. Paratum cor ejus sperare in Domino. Samech: confirmatum est cor ejus: non commovebitur Ain., donec despiciat inimicos suos.
Phe. Dispersit, dedit pauperibus: Sade. justitia ejus manet in saeculum ÷ saeculi ** Coph. cornu ejus exaltabitur in gloria.
Res. Peccator videbit et irascetur: Sin. dentibus suis fremet, et tabescet: Thav. desiderium peccatorum peribit.
ALLELUIA REVERSIONIS [ Ms. CONVERSI] AGGAEI ET ZACHARIAE.
Aleph. Beatus vir qui timet Dominum: Beth. in mandatis ejus cupit [ Ms. volet] nimis.
Gimel. Potens in terra erit semen ejus: Daleth. generatio rectorum benedicetur.
He. Gloria et divitiae in domo ejus: Vav. et justitia ejus manet in saeculum saeculi.
Zain. Exortum est in tenebris lumen rectis corde: Heth. misericors et miserator et justus.
Teth. Jucundus homo qui miseretur et commodat, Jod. disponet sermones suos in judicio: Caph. quia [ Ms. quoniam] in aeternum non commovebitur.
Lamed. In memoria aeterna erit justus: Mem. ab auditu malo non timebit.
Nun. Paratum est cor ejus sperare in Domino: Samech. confirmatum est cor ejus, non commovebitur, Ain. donec videat inimicos suos.
Phe. Dispersit, dedit pauperibus,: Sade. justitia ejus manet in saeculum saeculi: Coph. cornu ejus exaltabitur in gloria.
Res. Peccator videbit, et irascetur: Sin. dentibus suis fremet et tabescet: Thav. desiderium peccatorum peribit.
PSALMUS CXII.
ALLELUIA.
Laudate, pueri, Dominum: laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc, et usque in saeculum.
A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Dominus ÷ et ** super coelos gloria ejus.
Quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat: ÷ et ** humilia respicit in coelo et in terra?
Suscitans a terra inopem: et de stercore erigens pauperem.
Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.
ALLELUIA.
Laudate, pueri, Dominum: laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc, et usque in saeculum.
A solis ortu usque ad occasum, laudate nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Dominus: et [ Ms. tac. et] super coelos gloria ejus.
Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra?
Suscitans a terra inopem: et de stercore erigens pauperem.
Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.
PSALMUS CXIII.
ALLELUIA.
In exitu Israel de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro.
Facta est Judaea sanctificatio ejus, Israel potestas ejus.
Mare vidit, et fugit: Jordanis conversus est retrorsum.
Montes exsultaverunt ut arietes ÷ et ** colles sicut agni ovium.
Quid est + tibi ** mare, quod fugisti? ÷ et tu ** Jordanis, quia conversus es retrorsum?
Montes, exsultastis sicut arietes ÷ et ** colles sicut agni ovium?
A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob.
Qui convertit petram in stagna aquarum: ÷ et ** rupem in fontes aquarum.
Non nobis, Domine, non nobis: sed nomini tuo da gloriam.
Super misericordia tua et veritate tua: ne ÷ quando ** dicant gentes, Ubi est Deus eorum?
Deus autem noster in coelo: omnia quaecumque voluit, fecit. ÷ DIAPSALMA **
Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt.
Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo.
Similes illis fiant qui faciunt ea, ÷ et ** omnes qui confidunt in eis.
÷ Domus ** Israel speravit in Domino: adjutor eorum et protector eorum est.
Domus Aaron speravit in Domino: adjutor eorum et protector eorum est.
Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adjutor eorum et protector eorum est.
Domus memor ÷ fuit ** nostri ÷ et ** benedixit ÷ nobis **
Benedixit domui Israel: benedixit domui Aaron.
Benedixit ÷ omnibus ** qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
Adjiciat Dominus super vos, + super vos ** et super filios vestros.
Benedicti vos a Domino, qui fecit coelum et terram.
Coelum coeli Domino: terram autem dedit filiis hominum.
Non mortui laudabunt ÷ te ** Domine: neque omnes qui descendunt in infernum.
Sed nos ÷ qui vivimus ** benedicimus Domino, ex hoc nunc, et usque in saeculum.
ALLELUIA.
In exitu Israel ex Aegypto, domus Jacob de populo barbaro.
Facta est Judaea sanctificatio ejus: Israel potestas ejus, Israel regnavit in ea.
Mare vidit, et fugit: Jordanis conversus est retrorsum.
Montes exsultaverunt ut arietes, et colles velut agni ovium:
Quid est, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quare conversus es retrorsum?
Montes, quare exsultastis ut arietes? et colles velut agni ovium?
A facie Domini commota est terra, a facie Dei [ Ms. Domini] Jacob.
Qui convertit solidam petram in stagnum aquae, et rupem in fontes aquarum.
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.
Super misericordia tua et veritate tua: ne quando dicant gentes, Ubi est Deus eorum?
Deus autem noster in coelo sursum: in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit. DIAPSALMA.
Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt.
Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt.
Non clamabunt in gutture suo: neque enim est spiritus in ore ipsorum.
Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
Domus Israel speravit in Domino [ Ms. Dominum]: adjutor eorum et protector eorum est.
Domus Aaron speravit in Domino [ Ms. Dominum]: adjutor eorum et protector eorum est.
Qui timent Dominum, sperent in Domino: adjutor eorum et protector eorum est.
Dominus memor fuit nostri, et benedixit nos: benedixit domum Israel, benedixit Domum Aaron, benedixit omnes timentes se Dominus, pusillos cum majoribus.
Adjiciat Dominus super vos, et super filios vestros.
Benedicti vos a Domino, qui fecit coelum, et terram.
Coelum coeli Domino: terram autem dedit filiis hominum.
Non mortui laudabunt te, Domine: neque omnes qui descendunt in infernum.
Sed nos, qui vivimus, benedicimus Dominum, ex hoc nunc, et usque in saeculum [ Ms. saecula].
PSALMUS CXIV.
ALLELUIA.
Dilexi, quoniam exaudiet Dominus: vocem orationis meae.
Quia inclinavit aurem suam mihi: et in diebus meis invocabo.
Circumdederunt me dolores mortis: et pericula inferni invenerunt me.
Tribulationem et dolorem inveni: et nomen Domini invocavi.
O Domine, libera animam meam; misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.
Custodiens parvulos Dominus: humiliatus sum, et liberavit me.
Convertere, anima mea, in requiem tuam: quia Dominus benefecit tibi.
Quia eripuit animam meam de morte: oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu.
Placebo Domino, in regione vivorum.
ALLELUIA.
Dilexi, quoniam exaudiet Dominus: vocem orationis meae.
Quia inclinavit aurem suam mihi: et in diebus meis invocabo eum.
Circumdederunt me dolores mortis: pericula inferni invenerunt me.
Tribulationem et dolorem inveni: et nomen Domini invocavi.
O Domine, libera animam meam; misericors Dominus et justus, et Deus noster miserebitur.
Custodiens parvulos Dominus: humiliatus sum, et liberavit me.
Convertere, anima mea, in requiem tuam: quia [ Ms. quoniam] Dominus benefecit mihi.
Quia eripuit animam meam de morte: oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu: placebo Domino, in regione vivorum.
PSALMUS CXV.
÷ ALLELUIA **
Credidi propter quod locutus sum: ego ÷ autem ** humiliatus sum nimis.
Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.
Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi?
Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo.
+ Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus ** pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
O Domine, + quia ** ego servus tuus: ego servus tuus, ÷ et ** filius ancillae tuae.
Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis, + et in nomine Domini invocabo **
Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus, in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem. + Alleluia **
ALLELUIA.
Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis.
Ego dixi in excessu mentis meae: Omnis homo mendax.
Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi?
Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo.
Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
O Domine, ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillae tuae.
Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis.
Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini: in conspectu omnis populi ejus, in medio tui, Jerusalem.
PSALMUS CXVI.
ALLELUIA.
Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi.
Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus: et veritas Domini ÷ manet ** in aeternum.
ALLELUIA.
Laudate Dominum, omnes gentes: et collaudate eum, omnes populi.
Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus: et veritas Domini manet in aeternum.
PSALMUS CXVII.
ALLELUIA.
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Dicat nunc Israel, ÷ quoniam bonus ** quoniam in saeculum misericordia ejus.
Dicat nunc domus Aaron: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Dicant nunc qui timent Dominum: quoniam in saeculum misericordia ejus.
De tribulatione invocavi Dominum: et exaudivit me in latitudine + Dominus **
Dominus mihi ÷ adjutor ** non timebo quid faciat mihi homo.
Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos.
Bonum est confidere in Domino: quam confidere in homine.
Bonum est sperare in Domino: quam sperare in principibus.
Omnes gentes circuierunt me: ÷ et ** in nomine Domini, + quia ** ultus sum ÷ in ** eos.
Circumdantes circumdederunt me ÷ et ** in nomine Domini, + quia ** ultus sum ÷ in ** eos.
Circumdederunt me sicut apes ÷ et ** exarserunt sicut ignis in spinis ÷ et ** in nomine Domini, + quia ** ultus sum ÷ in ** eos.
Impulsus eversus sum, ut caderem: et Dominus suscepit me.
Fortitudo mea, et laus ÷ mea ** Dominus: et factus est mihi in salutem.
Vox exsultationis et salutis, in tabernaculis justorum.
+ Dextera Domini fecit virtutem ** dextera Domini exaltavit ÷ me ** dextera Domini fecit virtutem.
Non moriar, sed vivam: et narrabo opera Domini.
Castigans castigavit me Dominus: et morti non tradidit me.
Aperite mihi portas justitiae, ingressus in eas confitebor Domino: haec porta Domini, justi intrabunt in eam.
Confitebor tibi, quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.
Lapidem quem reprobaverunt aedificantes: ÷ hic ** factus est in caput anguli.
A Domino factum est + istud ** et est mirabile in oculis nostris.
Haec est dies, quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea.
O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prosperare: benedictus qui venit in nomine Domini.
Benediximus vobis de domo Domini: Deus Dominus et illuxit nobis.
Constituite ÷ diem ** solemnem in condensis: usque ad cornu altaris.
Deus meus ÷ es ** tu, et confitebor tibi: Deus meus ÷ es tu ** et exaltabo te.
÷ Confitebor tibi, quoniam exaudisti me ** ÷ et factus es mihi in salutem **
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus.
ALLELUIA.
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Dicat nunc Israel, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Dicat nunc domus Aaron, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Dicant nunc omnes qui timent Dominum, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus.
In tribulatione invocavi Dominum: et exaudivit me in latitudine
Dominus mihi adjutor est: et [ Ms. tac. et] non timebo quid faciat mihi homo.
Dominus mihi adjutor est: et ego videbo inimicos meos.
Bonum est confidere in Domino: quam confidere in homine.
Bonum est sperare in Domino [ Ms. Dominum]: quam sperare in principibus [ Ms. principem].
Omnes gentes circumdederunt me: et in nomine Domini ultus sum eos.
Circumdantes circumdederunt me: et in nomine Domini ultus sum eos.
Circumdederunt me sicut apes: et exarserunt sicut ignis in spinis, et in nomine Domini vindicabor in eis:
Impulsus versatus sum, ut caderem: et Dominus suscepit me.
Fortitudo mea, et laudatio [ Ms. laus] mea Dominus: et factus est mihi in salutem.
Vox laetitiae et salutis, in tabernaculis justorum.
Dextera Domini fecit virtutem: dextera Domini exaltavit me.
Non moriar, sed vivam: et narrabo [ Ms. enarrabo] opera Domini.
Castigans castigavit me Dominus: et morti non tradidit me.
Aperite mihi portas justitiae, ingressus in eas confitebor [ Ms. confitear] Domino: haec porta Domini, justi introibunt per eam [ Ms. in ea].
Confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me; et factus es mihi in salutem.
Lapidem quem reprobaverunt aedificantes: hic factus est in caput anguli.
A Domino factum est istud: et est mirabile in oculis nostris.
Haec dies quam fecit Dominus: exsultemus, et laetemur in ea.
O Domine, salvum me fac: o Domine, bene prosperare.
Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus [ Ms. benedicimus] vos de domo Domini: Deus Dominus et illuxit nobis.
Constituite diem solemnem in confrequentationibus usque ad cornu altaris.
Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te.
Confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus.
PSALMUS CXVIII.
÷ ALLELUIA **
Aleph. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.
Aleph. Beati qui scrutantur testimonia ejus: in toto corde exquirunt eum.
Aleph. Non enim qui operantur iniquitatem: in viis ejus ambulaverunt.
Aleph. Tu mandasti, mandata tua custodiri [Ms. custodire] nimis.
Aleph. Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes tuas!
Aleph. Tunc non confundar: cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
Aleph. Confitebor tibi in directione cordis: in eo quod didici judicia justitiae tuae.
Aleph. Justificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque.
Beth. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.
Beth. In toto corde meo exquisivi te: ne [Ms. non] repellas me a mandatis tuis.
Beth. In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi.
Beth. Benedictus es, Domine: doce me justificationes tuas.
Beth. In labiis meis, pronuntiavi omnia judicia oris tui.
Beth. In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
Beth. In mandatis tuis exercebor: et considerabo vias tuas.
Beth. In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.
Gimel. ÷ Re ** tribue servo tuo, vivifica me: et custodiam sermones tuos.
Gimel. Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua.
Gimel. Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
Gimel. Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas, in omni tempore.
Gimel. Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis.
Gimel. Aufer a me opprobrium et contemptum: quia testimonia tua exquisivi.
Gimel. Etenim sederunt principes, ÷ et ** adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
Gimel. Nam et testimonia tua meditatio mea est: ÷ et ** consilium meum justificationes tuae.
Daleth. Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.
Daleth. Vias meas enuntiavi, et exaudisti me: doce me justificationes tuas.
Daleth. Viam justificationum tuarum instrue me: et exercebor in mirabilibus tuis.
Daleth. Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis.
Daleth. Viam iniquitatis amove a me: et de lege tua miserere mei.
Daleth. Viam veritatis elegi: judicia tua non sum oblitus.
Daleth. Adhaesi testimoniis tuis, Domine: noli me confundere.
Daleth. Viam mandatorum tuorum cucurri: cum dilatasti cor meum.
He. Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum: et exquiram eam semper.
He. Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde ÷ meo **
He. Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quia ipsam volui.
He. Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
He. Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me.
He. Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo.
He. Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum: quia judicia tua jucunda.
He. Ecce concupivi mandata tua: in aequitate tua vivifica me.
Vav. Et veniat super me misericordia tua, Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum.
Vav. Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis.
Vav. Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in judiciis tuis supersperavi.
Vav. Et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi.
Vav. Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi.
Vav. Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar.
Vav. Et meditabar in mandatis tuis: quae dilexi.
Vav. Et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi: et exercebar in justificationibus tuis.
Zain. Memor esto verbi ÷ tui ** servo tuo: in quo mihi spem dedisti.
Zain. Haec me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me.
Zain. Superbi inique agebant usquequaque: a lege ÷ autem ** tua non declinavi.
Zain. Memor fui judiciorum tuorum a saeculo, Domine: et consolatus sum.
Zain. Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
Zain. Cantabiles mihi erant justificationes tuae, in loco peregrinationis meae.
Zain. Memor fui nocte nominis tui, Domine: et custodivi legem tuam.
Zain. Haec facta est mihi: quia justificationes tuas exquisivi.
Heth. Portio mea, Domine: dixi, custodire legem tuam.
Heth. Deprecatus sum faciem tuam in toto corde ÷ meo ** miserere mei secundum eloquium tuum.
Heth. Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua.
Heth. Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua.
Heth. Funes peccatorum circumplexi sunt me ÷ et ** legem tuam non sum oblitus.
Heth. Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuae.
Heth. Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
Heth. Misericordia tua, Domne, plena est terra: justificationes tuas doce me.
Teth. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine: secundum verbum tuum.
Teth. Bonitatem et disciplinam, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi.
Teth. Priusquam humiliarer [Ms. humiliar], ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi.
Teth. Bonus es tu: et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
Teth. Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde scrutabor mandata tua.
Teth. Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego ÷ vero ** legem tuam meditatus sum.
Teth. Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam justificationes tuas.
Teth. Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
Jod. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua.
Jod. Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur: quia in verba tua supersperavi.
Jod. Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua: et ÷ in ** veritate ÷ tua ** humiliasti me.
Jod. Fiat misericordia tua, ut consoletur me: secundum eloquium tuum servo tuo.
Jod. Veniant mihi miserationes tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea ÷ est **
Jod. Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis.
Jod. Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
Jod. Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis: ut non confundar.
Caph. Defecit in salutare tuum anima mea: ÷ et ** in verbum tuum supersperavi.
Caph. Defecerunt oculi mei in eloquium tuum: dicentes, Quando consolaberis me?
Caph. Quia factus sum sicut uter in pruina: justificationes tuas non sum oblitus.
Caph. Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium?
Caph. Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua.
Caph. Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me.
Caph. Paulo minus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua.
Caph. Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui.
Lamed. In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in coelo.
Lamed. In generationem et generationem veritas tua: fundasti terram, et permanet.
Lamed. Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.
Lamed. Nisi quod lex tua meditatio mea ÷ est ** tunc forte periissem in humilitate mea.
Lamed. In aeternum non obliviscar justificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me.
Lamed. Tuus sum ego, salvum me fac: quoniam justificationes tuas exquisivi.
Lamed. Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me: testimonia tua intellexi.
Lamed. Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis.
Mem. Quomodo dilexi legem tuam ÷ Domine ** tota die meditatio mea ÷ est **
Mem. Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in aeternum mihi est.
Mem. Super omnes docentes me intellexi: quia testimonia tua meditatio mea ÷ est **
Mem. Super senes intellexi: quia mandata tua quaesivi.
Mem. Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verba tua.
Mem. A judiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi.
Mem. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo.
Mem. A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis.
Nun. Lucerna pedibus meis verbum tuum: et lumen semitis meis.
Nun. Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae.
Nun. Humiliatus sum usquequaque, Domine: vivifica me secundum verbum tuum.
Nun. Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine: et judicia tua doce me.
Nun. Anima mea in manibus meis semper: et legem tuam non sum oblitus.
Nun. Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi.
Nun. Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum: quia exsultatio cordis mei sunt.
Nun. Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum, propter retributionem.
Samech. Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi.
Samech. Adjutor et susceptor meus es tu: ÷ et ** in verbum tuum supersperavi.
Samech. Declinate a me, maligni; et scrutabor mandata Dei mei.
Samech. Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab exspectatione mea.
Samech. Adjuva me, et salvus ero: et meditabor in justificationibus tuis semper.
Samech. Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis: quia injusta cogitatio eorum.
Samech. Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae: ideo dilexi testimonia tua.
Samech. Confige timore tuo carnes meas: a judiciis enim tuis timui.
Ain. Feci judicium et justitiam: non tradas me calumniantibus me.
Ain. Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.
Ain. Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae.
Ain. Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et justificationes tuas doce me.
Ain. Servus tuus ÷ sum ** ego: da mihi intellectum, ut [Ms. et] sciam testimonia tua.
Ain. Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt legem tuam.
Ain. Ideo dilexi mandata tua, super curum et topazion.
Ain. Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui.
Phe. Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea.
Phe. Declaratio sermonum tuorum illuminat: ÷ et ** intellectum dat parvulis.
Phe. Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.
Phe. Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.
Phe. Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis injustitia.
Phe. Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua.
Phe. Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me justificationes tuas.
Phe. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam.
Sade. Justus es, Domine: et rectum judicium tuum.
Sade. Mandasti justitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis.
Sade. Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei:
Sade. Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud.
Sade. Adolescentulus sum ego et contemptus: justificationes tuas non sum oblitus.
Sade. Justitia tua, justitia in aeternum: et lex tua veritas.
Sade. Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata tua meditatio mea ÷ est **
Sade. Aequitas testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi, et vivam.
Coph. Clamavi in toto corde ÷ meo ** exaudi me, Domine: justificationes tuas requiram.
Coph. Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam mandata tua.
Coph. Praeveni in maturitate, et clamavi: ÷ quia ** in verba tua supersperavi.
Coph. Praevenerunt oculi mei: ÷ ad te * diluculo: ut meditarer eloquia tua.
Coph. Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine: secundum judicium tuum vivifica me.
Coph. Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege ÷ autem ** tua longe facti sunt.
Coph. Prope es tu, Domine: et omnes viae tuae veritas.
Coph. Initio cognovi de testimoniis tuis: quia [Ms. quoniam] in aeternum fundasti ea.
Res. Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus.
Res. Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.
Res. Longe a peccatoribus salus: quia justificationes tuas non exquisierunt.
Res. Misericordiae tuae multae, Domine: secundum judicium tuum vivifica me.
Res. Multi qui persequuntur me, et tribulant me: a testimoniis tuis non declinavi.
Res. Vidi praevaricantes, et tabescebam; quia eloquia tua non custodierunt.
Res. Vide, quoniam mandata tua dilexi, Domine: in misericordia tua vivifica me.
Res. Principium verborum tuorum veritas: et in aeternum omnia judicia justitiae tuae.
Sin. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit [Ms. formidabit] cor meum.
Sin. Laetabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa.
Sin. Iniquitatem odio habui, et abominatus sum; legem autem tuam dilexi.
Sin. Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiae tuae.
Sin. Pax multa diligentibus legem tuam: et non est illis scandalum.
Sin. Exspectabam salutare tuum, Domine: et mandata tua dilexi.
Sin. Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea vehementer.
Sin. Servavi mandata tua, et testimonia tua: quia omnes viae meae in conspectu tuo.
Thav. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine: juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
Thav. Intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me.
Thav. Eructabunt labia mea hymnum; cum docueris me justificationes tuas.
Thav. Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum: quia omnia mandata tua aequitas.
Thav. Fiat manus tua, ut salvet me: quoniam mandata tua elegi.
Thav. Concupivi salutare tuum, Domine; et lex tua meditatio mea ÷ est **
Thav. Vivet anima mea, et laudabit te: et judicia tua adjuvabunt me.
Thav. Erravi, sicut ovis quae periit: quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
ALLELUIA.
Aleph. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.
Aleph. Beati qui scrutantur testimonia ejus: in toto corde exquirunt eum.
Aleph. Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt.
Aleph. Tu mandasti mandata tua, Domine, custodiri nimis.
Aleph. Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes tuas!
Aleph. Tunc non confundar: dum respicio in omnia mandata tua:
Aleph. Confitebor tibi, Domine, in directione cordis; in eo quod didici judicia justitiae tuae.
Aleph. Justificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque.
Beth. In quo corrigit juvenior viam suam? in custodiendo sermones tuos.
Beth. In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis:
Beth. In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi.
Beth. Benedictus es, Domine: doce me justificationes tuas.
Beth. In labiis meis, pronuntiavi omnia judicia oris tui.
Beth. In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
Beth. In mandatis tuis me exercebo: et considerabo vias tuas.
Beth. In tuis justificationibus meditabor: non obliviscar sermones tuos.
Gimel. Retribue servo tuo, vivam: et custodiam sermones tuos.
Gimel. Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua.
Gimel. Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
Gimel. Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas, in omni tempore.
Gimel. Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis.
Gimel. Aufer a me opprobrium et contemptum: quia testimonia tua exquisivi.
Gimel. Etenim sederunt principes, et adversus me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in tuis justificationibus.
Gimel. Nam et testimonia tua meditatio mea est: et consolatio mea justificationes tuae sunt.
Daleth. Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.
Daleth. Vias meas enuntiavi, et exaudisti me: doce me justificationes tuas.
Daleth. Viam justificationum tuarum insinua mihi: et exercebor in mirabilibus tuis.
Daleth. Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis.
Daleth. Viam iniquitatis amove a me: et lege tua mi erere mei.
Daleth. Viam veritatis elegi: judicia tua non sum oblitus.
Daleth. Adhaesi testimoniis tuis, Domine: noli me confundere.
Daleth. Via mandatorum tuorum cucurri: dum [ Ms. cum] dilatares cor meum.
He. Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum: et exquiram eam semper.
He. Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde meo.
He. Deduc me in semitam [ Ms. semita] mandatorum tuorum: quia ipsam [ Ms. quoniam eam] volui.
He. Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
He. Averte oculos meos, ne videant vanitatem: in via tua vivifica me.
He. Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo.
He. Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum: judicia enim tua jucunda.
He. Ecce concupivi mandata tua: in aequitate tua vivifica me.
Vav. Et veniat super me misericordia tua, Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum.
Vav. Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis.
Vav. Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in judiciis tuis speravi.
Vav. Et custodiam legem tuam semper, in aeternum et in saeculum saeculi.
Vav. Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi.
Vav. Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar.
Vav. Et meditabar in mandatis tuis: quae dilexi nimis.
Vav. Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi vehementer: et exercebar in tuis justificationibus.
Zain. Memento verbi tui servo tuo: in quo mihi spem dedisti.
Zain. Haec me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me.
Zain. Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi.
Zain. Memor fui judiciorum tuorum a saeculo, Domine: et consolatus sum.
Zain. Defectio animi tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
Zain. Cantabiles mihi erant justificationes tuae, in loco incolatus mei.
Zain. Memor fui nocte [ Ms. in nocte] nominis tui, Domine: et custodivi legem tuam.
Zain. Haec mihi facta est: quia [ Ms. facta est mihi: quoniam] justificationes tuas exquisivi.
Heth. Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam.
Heth. Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum.
Heth. Quia cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua.
Heth. Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua.
Heth. Funes peccatorum circumplexi sunt me: legem autem tuam non sum oblitus.
Heth. Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justitiae tuae.
Heth. Particeps sum ego omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
Heth. Misericordia tua, Domine, plena est terra: justificationes tuas doce me.
Teth. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
Teth. Bonitatem et disciplinam, et scientiam doce me: quia in mandatis tuis credidi.
Teth. Priusquam humiliarer, ego deliqui: propterea eloquium tuum ego custodivi.
Teth. Bonus es tu, Domine, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
Teth. Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
Teth. Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum.
Teth. Bonum mihi quod humiliasti me: ut discerem justificationes tuas.
Teth. Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
Jod. Manus fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, ut [ Ms. et] discam mandata tua:
Jod. Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur: quia in verbo tuo speravi.
Jod. Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua: et in veritate tua humiliasti me.
Jod. Fiat nunc misericordia tua, ut consoletur me: secundum eloquium tuum servo tuo.
Jod. Veniant mihi miserationes tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea est.
Jod. Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis.
Jod. Convertantur ad me, qui timent te, et qui noverunt testimonia tua.
Jod. Fiat cor meum immaculatum in tuis justificationibus, ut non confundar.
Caph. Defecit in salutari tuo anima mea: et in verbo tuo speravi.
Caph. Defecerunt oculi mei in eloquium tuum: dicentes, Quando consolaberis me?
Caph. Quia factus sum sicut uter in pruina: justificationes tuas non sum oblitus.
Caph. Quot sunt dies servi tui? Quando facies de persequentibus me judicium?
Caph. Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ita ut lex tua, Domine.
Caph. Omnia mandata tua veritas: iniqui persecuti sunt me, adjuva me.
Caph. Paulo minus consummaverunt me [ Ms. tac. me] in terra: ego vero [ Ms. autem] non dereliqui mandata tua.
Caph. Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui.
Lamed. In aeternum, Domine, permanet verbum tuum in coelo.
Lamed. Et in saeculum saeculi, veritas tua.
Lamed. Fundasti terram, et permanet: ordinatione tua perseverant dies, quoniam omnia serviunt tibi.
Lamed. Nisi quod lex tua meditatio mea est: tunc forsitan perissem in humilitate mea.
Lamed. In aeternum non obliviscar justificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me.
Lamed. Tuus sum ego, salvum me fac: quia [ Ms. quoniam] justificationes tuas exquisivi.
Lamed. Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia tua intellexi.
Lamed. Omni consummationi vidi finem: latum mandatum tuum nimis.
Mem. Quomodo dilexi legem tuam, Domine: tota die meditatio mea est.
Mem. Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in aeternum mihi est.
Mem. Super omnes docentes me intellexi: quia [ Ms. quoniam] testimonia tua meditatio mea est.
Mem. Super seniores intellexi: quia [ Ms. quoniam] mandata tua exquisivi.
Mem. Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verbum tuum.
Mem. A judiciis tuis non declinavi: quia [ Ms. quoniam] tu legem posuisti mihi.
Mem. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel et favum ori meo.
Mem. A mandatis tuis intellexi: propterea [ Ms. propter hoc] odio habui omnem viam iniquitatis, quoniam tu legem posuisti mihi.
Nun. Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine: et lumen semitis meis [ Ms. mei].
Nun. Juravi et statui, custodire judicia justitiae tuae.
Nun. Humiliatus sum usquequaque, Domine: vivifica me secundum verbum tuum.
Nun. Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine: et judicia tua doce me.
Nun. Anima mea in manibus tuis semper: et legem tuam non sum oblitus.
Nun. Posuerunt peccatores laqueos mihi: et a mandatis tuis non erravi.
Nun. Haereditatem acquisivi testimonia tua in aeternum: quia [ Ms. quoniam] exsultatio cordis mei sunt.
Nun. Inclinavi [ Ms. declinavit] cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum, propter retributionem.
Samech. Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi.
Samech. Adjutor et susceptor meus es tu: et in verbo tuo speravi:
Samech. Declinate a me maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
Samech. Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et ne confundas me ab exspectatione mea.
Samech. Adjuva me, et salvus ero: et meditabor [ Ms. meditabo] in tuis justificationibus semper.
Samech. Sprevisti omnes descedentes a justificationibus tuis: quia injusta cogitatio eorum est.
Samech. Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae: ideo dilexi testimonia tua.
Samech. Infige timore tuo carnes meas, a judiciis enim [ Ms. autem] tuis timui.
Ain. Feci judicium et justitiam: ne tradas me persequentibus me.
Ain. Elige servum tuum in bonum, ut non calumnientur mihi superbi.
Ain. Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae.
Ain. Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et justificationes tuas doce me.
Ain. Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
Ain. Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt iniqui legem tuam.
Ain. Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion.
Ain. Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui.
Phe. Mirabilia testimonia tua, Domine: ideo scrutata est ea anima mea.
Phe. Declaratio sermonum tuorum illuminat me: et intellectum dat parvulis.
Phe. Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.
Phe. Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.
Phe. Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis injustitia.
Phe. Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua.
Phe. Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me justificationes tuas.
Phe. Exitus aquarum transierunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam.
Sade. Justus es, Domine: et rectum [ Ms. add. est] judicium tuum.
Sade. Mandasti justitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis.
Sade. Tabescere me fecit zelus domus tuae: quia obliti sunt verba tua inimici mei.
Sade. Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud.
Sade. Adolescentior sum ego et contemptus: justificationes tuas non sum oblitus.
Sade. Justitia tua, justitia in aeternum: et lex tua veritas.
Sade. Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata autem tua meditatio mea est.
Sade. Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi, et vivam.
Coph. Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine: justificationes tuas requiram.
Coph. Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam mandata tua.
Coph. Praeveni in maturitate, et clamavi: et in verbo tuo speravi.
Coph. Praevenerunt oculi mei ad te diluculo: ut meditarer eloquia tua.
Coph. Vocem meam exaudi, Domine, secundum misericordiam tuam, et secundum judicium tuum vivifica me.
Coph. Appropiaverunt persequentes me iniqui: a lege autem tua longe facti sunt.
Coph Prope es tu, Domine: et omnia mandata tua veritas.
Coph. Initio cognovi de testimoniis tuis: quia in aeternum fundasti ea.
Res. Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus.
Res. Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.
Res. Longe est a peccatoribus salus: quia justificationes tuas non exquisierunt.
Res. Miserationes tuae multae nimis, Domine: secundum judicium tuum vivifica me.
Res. Multi persequentes me, et tribulantes me: a testimoniis tuis non declinavi.
Res. Vidi non servantes pactum, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt.
Res. Vide, quia mandata tua dilexi, Domine: in tua misericordia vivifica me.
Res. Principium verborum tuorum veritas: in [ Ms. et in] aeternum omnia judicia justitiae tuae.
Sin. Principes persecuti sunt me gratis; et a verbis tuis formidavit cor meum.
Sin. Laetabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa.
Sin. Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi.
Sin. Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiae tuae.
Sin. Pax multa diligentibus legem tuam, Domine; et non est illis scandalum.
Sin. Exspectabam salutare tuum, Domine: et mandata tua dilexi.
Sin. Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea vehementer.
Sin. Servavi mandata tua, et testimonia tua: quia omnes viae meae in conspectu tuo, Domine.
Thav. Appropiet oratio mea in conspectu tuo, Domine: secundum eloquium tuum da mihi intellectum.
Thav. Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine: secundum eloquium tuum eripe me.
Thav. Eructabunt labia mea hymnum: cum docueris me justificationes tuas.
Thav. Pronuntiabit lingua mea eloquia tua: quia omnia mandata tua aequitas.
Thav. Fiat manus tua, ut salvum me faciat: quia mandata tua elegi.
Thav. Concupivi salutare tuum, Domine: et lex tua meditatio mea est.
Thav. Vivet [ Ms. Vivat] anima mea, et laudabit te: et judicia tua adjuvabunt me.
Thav. Erravi, sicut ovis quae perierat: require servum tuum, Domine: quia mandata tua non sum oblitus.
PSALMUS CXIX.
CANTICUM GRADUUM.
Ad Dominum cum tribularer clamavi: et exaudivit me.
Domine, libera animam meam a labiis iniquis, ÷ et ** a lingua dolosa.
Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi, ad linguam dolosam?
Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis.
Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus Cedar: multum incola fuit anima mea.
Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus: cum loquebar illis, impugnabant me ÷ gratis **
CANTICUM GRADUUM
Ad Dominum cum tribularer clamavi: et exaudivit me.
Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosam.
Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi, ad linguam dolosam?
Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis.
Heu me! quia incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus Cedar: multum incola fuit anima mea.
Cum his qui oderunt [ Ms. oderant] pacem, eram pacificus: dum [ Ms. cum] loquebar illis, impugnabant me gratis.
PSALMUS CXX.
CANTICUM GRADUUM.
Levavi oculos meos in montes: unde veniet auxilium mihi?
Auxilium meum a Domino: qui fecit coelum et terram.
Non det in commotionem pedem tuum: neque dormitet qui custodit te.
Ecce non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel.
Dominus custodit te, Dominus protectio tua, super manum dexteram tuam.
Per diem sol non uret te: neque luna per noctem.
Dominus custodit te ab omni malo: custodiat animam tuam ÷ Dominus **
Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum: ex hoc nunc, et usque in saeculum.
CANTICUM GRADUUM
Levavi oculos meos ad montes: unde veniet auxilium mihi?
Auxilium meum a Domino: qui fecit coelum et terram.
Non det in commotionem pedem tuum: neque obdormiet qui custodit te.
Ecce non dormitabit neque obdormiet, qui custodit Israel.
Dominus custodit te, Dominus protectio tua, super manum dexterae tuae.
Per diem sol non uret te: neque luna per noctem.
Dominus custodit te ab omni malo, custodiat [ Ms. custodit] animam tuam Dominus.
Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum: ex hoc nunc, et usque in saeculum.
PSALMUS CXXI.
CANTICUM GRADUUM.
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: in domum [Ms. domo] Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis + Jerusalem **
Jerusalem, quae aedificatur ut civitas: cujus participatio ejus in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes ÷ super ** domum David.
Rogate ÷ quae ad ** pacem ÷ sunt Jerusalem ÷ et ** abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua, et ** abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos, et proximos meos, loquebar pacem de te.
Propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi.
CANTICUM GRADUUM.
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis Jerusalem.
Jerusalem quae aedificatur ut civitas: cujus participatio ejus in idipsum.
Illuc [ Ms. illic] enim ascenderunt tribus, tribus Domini testimonium Israel ad confitendum nomini tuo, Domine.
Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem: et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos, et proximos meos, loquebar pacem de te.
Et propter domum Domini Dei mei, quaesivi bona tibi.
PSALMUS CXXII.
CANTICUM GRADUUM.
Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis.
Ecce sicut oculi servorum, in manibus dominorum suorum.
Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum: donec misereatur nostri.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri: quia multum repleti sumus despectione.
÷ Quia ** multum repleta est anima nostra: opprobrium abundantibus et despectio superbis.
CANTICUM GRADUUM.
Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo.
Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum.
Et sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis.
Miserere nobis, Domine, miserere nobis: quia multum repleti sumus contemptione.
Et multum repleta est anima nostra: opprobrium abundantibus et despectio superbis.
PSALMUS CXXIII.
CANTICUM GRADUUM.
Nisi ÷ quia ** Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel? nisi ÷ quia ** Dominus erat in nobis.
Cum exsurgerent homines in nos: forte vivos deglutissent nos.
Cum irasceretur furor eorum in nos: forsitan aqua absorbuisset nos.
Torrentem pertransivit anima nostra: forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
Benedictus Dominus: qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
Anima nostra, sicut passer, erepta est de laqueo venantium.
Laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
Adjutorium nostrum in nomine Domini: qui fecit coelum et terram.
CANTICUM GRADUUM.
Nisi quod [ Ms. quia] Dominus erat in nobis, dicat nunc [ Ms. vero] Israel: nisi quia Dominus erat in nobis.
Dum insurgerent homines in nos: forsitan vivos deglutissent nos.
Dum irasceretur animus eorum adversus nos: forsitan velut aqua absorbuissent nos.
Torrentem pertransivit anima nostra: forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
Benedictus Dominus: qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
Anima nostra, sicut passer, erepta est de laqueo venantium.
Laqueus contritus est: et nos liberati sumus.
Adjutorium nostrum in nomine Domini: qui fecit coelum et terram.
PSALMUS CXXIV.
CANTICUM GRADUUM.
Qui confidunt in Domino sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum qui habitat ÷ in ** Jerusalem.
Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui: ex hoc nunc et usque in saeculum.
Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas.
Benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
Declinantes autem ad obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel.
CANTICUM GRADUUM.
Qui confidunt in Domino sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat in Jerusalem.
Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui: ex hoc nunc et usque et usque in saeculum.
Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum, super sortem justorum.
Ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas: benefac, Domine, bonis et rectis corde.
Declinantes autem ad obligationem, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel.
PSALMUS CXXV.
CANTICUM GRADUUM.
In convertendo Dominus captivitatem Sion: facti sumus sicut consolati.
Tunc repletum est gaudio os nostrum: et lingua nostra exsultatione.
Tunc dicent inter gentes, Magnificavit Dominus facere cum eis.
Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus laetantes.
Converte, Domine, captivitatem nostram: sicut torrens in austro.
Qui seminant in lacrymis: in exsultatione metent.
Euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua.
Venientes ÷ autem ** venient cum exsultatione: portantes manipulos suos.
CANTICUM GRADUUM.
In convertendo Dominus captivitatem Sion: facti sumus sicut consolati.
Tunc repletum est gaudio os nostrum: et lingua nostra exsultatione.
Tunc dicent inter gentes, Magnificavit Dominus facere cum illis: magnificavit Dominus facere nobiscum, facti sumus laetantes.
Converte, Domine, captivitatem nostram: sicut torrens in austro.
Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent: euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua.
Venientes autem venient in exsultatione: portantes manipulos suos.
PSALMUS CXXVI.
CANTICUM GRADUUM SALOMONIS.
Nisi Dominus aedificaverit domum: in vanum laboraverunt qui aedificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem: frustra vigilat qui custodit ÷ eam **.
Vanum est vobis ante lucem surgere: ÷ surgite ** postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini, filii, merces, fructus ventris.
Sicut sagittae in manu potentis: ita filii excussorum.
Beatus vir, qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis ÷ suis ** in porta.
CANTICUM GRADUUM SALOMONIS.
Nisi Dominus aedificaverit domum: in vanum laborant qui aedificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem: in vanum vigilant qui custodiunt eam.
In vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum: haec est haereditas Domini, filii, merces, fructus ventris.
Sicut sagittae in manu potentis: ita filii excussorum.
Beatus vir, qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur dum loquetur inimicis suis in porta.
PSALMUS CXXVII.
CANTICUM GRADUUM.
Beati omnes, qui timent Dominum: qui ambulant in viis ejus.
Labores manuum tuarum + quia ** manducabis, beatus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut abundans, in lateribus domus tuae.
Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae.
Ecce sic benedicetur homo: qui timet Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae.
Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel.
CANTICUM GRADUUM.
Beati omnes qui timent Dominum: qui ambulant in viis ejus.
Labores fructuum tuorum manducabis: beatus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuae.
Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae.
Ecce sic benedicetur omnis homo: qui timet Dominum.
Benedicat te Dominus ex Sion: et videas quae bona sunt in Jerusalem omnibus diebus vitae tuae.
Et videas filios filiorum tuorum: pax super Israel.
PSALMUS CXXVIII.
CANTICUM GRADUUM.
Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel.
Saepe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi.
Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: prolongaverunt iniquitatem suam.
Dominus justus concidit cervices peccatorum: confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion.
Fiant sicut fenum tectorum: quod priusquam evellatur, exaruit.
De quo non implevit manum suam qui metit: et sinum suum qui manipulos colligit.
Et non dixerunt qui praeteribant; benedictio Domini super vos: benediximus vobis in nomine Domini.
CANTICUM GRADUUM.
Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel: saepe expugnaverunt me a juventute mea, etenim non potuerunt mihi.
Supra [ Ms. Super] dorsum meum fabricaverunt peccatores: prolongaverunt iniquitates suas.
Dominus justus concidet cervices peccatorum: confundantur et revereantur omnes qui oderunt Sion.
Fiant sicut fenum aedificiorum, quod priusquam evellatur, arescit.
De quo non implevit manum suam qui metet, nec sinum suum qui manipulos colliget.
Et non dixerunt qui praeteribant, benedictio Domini super vos: benediximus [ Ms. benedicimus] vos in nomine Domini.
PSALMUS CXXIX.
CANTICUM GRADUUM.
De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates observaveris: Domine: Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo ejus: speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino.
Quia apud Dominum misericordia: et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus ejus.
CANTICUM GRADUUM.
De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam.
Fiant aures tuae intendentes in orationem servi tui.
Si iniquitates observaveris, Domine: Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea verbum tuum: speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino.
Quia apud Dominum misericordia est: et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus ejus.
PSALMUS CXXX.
CANTICUM GRADUUM ÷ DAVID **
Domine, non est exaltatum cor meum: neque elati sunt oculi mei.
Neque ambulavi in magnis: neque in mirabilibus super me.
Si non humiliter sentiebam: sed exaltavi animam meam.
Sicut ablactatus est super matre sua: ita retributio in anima mea.
Speret Israel in Domino, ex hoc nunc, et usque in saeculum.
CANTICUM GRADUUM.
Domine, non est exaltatum cor meum: neque elati sunt oculi mei.
Neque ambulavi in magnis: neque in mirabilibus super me.
Si non humiliter sentiebam: sed exaltavi animam meam.
Sicut ablactatus super matrem suam: ita retribues in animam meam.
Speret Israel in Domino, ex hoc nunc, et usque in saeculum.
PSALMUS CXXXI.
CANTICUM GRADUUM.
Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus.
Sicut juravit Domino: votum vovit Deo Jacob.
Si introiero in tabernaculum domus meae: si ascendero in lectum strati mei.
Si dedero somnum oculis meis: ÷ et ** palpebris meis dormitationem.
÷ Et requiem temporibus meis ** donec inveniam locum Domino: tabernaculum Deo Jacob.
Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis silvae.
Introibimus in tabernaculum ejus: adorabimus in loco, ubi steterunt pedes ejus.
Surge, Domine, in requiem tuam: tu et arca sanctificationis tuae.
Sacerdotes tui induantur justitiam: et sancti tui exsultent.
Propter David servum tuum, non avertas faciem christi tui.
Juravit Dominus David veritatem, ÷ et ** non frustrabitur eam: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec, quae docebo eos.
Et filii eorum usque in saeculum, sedebunt super sedem tuam.
Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi.
Haec requies mea in saeculum ÷ saeculi ** hic habitabo, quoniam elegi eam.
Viduam ejus benedicens benedicam: pauperes ejus saturabo panibus.
Sacerdotes ejus induam salutari: et sancti ejus exsultatione exsultabunt.
Illuc producam cornu David: paravi lucernam christo meo.
Inimicos ejus induam confusione: super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.
CANTICUM GRADUUM.
Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus.
Sicut juravit Domino: votum vovit Deo Jacob.
Si introiero in tabernaculum domus meae: si ascendero in [ Ms. tac. in] lectum stratus mei.
Si dedero somnum oculis meis: aut palpebris meis dormitationem, aut [ Ms. et] requiem temporibus meis.
Donec [ Ms. Quoadusque] inveniam locum Domino: tabernaculum Deo Jacob.
Ecce audivimus eum in Ephrata: [ Ms. Eufrata] invenimus eum in campis silvae.
Introibimus in tabernaculum [ Ms. tabernacula] ejus: adorabimus in loco, ubi steterunt pedes ejus.
Exsurge, Domine, in requiem tuam: tu et arca sanctificationis tuae.
Sacerdotes tui induantur justitiam: et sancti tui exsultent.
Propter David servum tuum, non avertas faciem christi tui.
Juravit Dominus David veritatem: et non frustrabitur eum.
De fructu ventris tui ponam super sedem meam: si custodierint filii tui testamentum meum: et testimonia mea haec, quae docebo eos.
Et filii eorum usque in saeculum saeculi, sedebunt super sedem meam.
Quoniam elegit Dominus Sion: praeelegit eam in habitationem sibi.
Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam praeelegi eam.
Viduam ejus benedicens benedicam: pauperes ejus saturabo panibus:
Sacerdotes ejus induam salutare [ Ms. salutari]: et sancti ejus exsultatione exsultabunt.
Illic producam cornu David: paravi lucernam christo meo.
Inimicos ejus induam confusionem: super ipsum autem florebit sanctificatio mea.
PSALMUS CXXXII.
CANTICUM GRADUUM, + DAVID **
Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum.
Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron.
Quod descendit in oram vestimenti ejus: sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion.
Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem: ÷ et ** vitam usque in saeculum.
CANTICUM GRADUUM.
Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum.
Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron.
Quod descendit in oram vestimenti ejus: sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion.
Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem: et vitam usque in saeculum.
PSALMUS CXXXIII.
CANTICUM GRADUUM.
Ecce ÷ nunc ** benedicite Dominum, omnes servi Domini.
Qui statis in domo Domini, ÷ in atriis domus Dei nostri **
In noctibus ÷ ex ** tollite manus vestras in sancta: et benedicite Dominum.
Benedicat te Dominus ex Sion: qui fecit coelum et terram.
CANTICUM GRADUUM.
Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini.
Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
In noctibus extollite manus vestras in sancta: et benedicite Dominum.
Benedicat te Dominus ex Sion: qui fecit coelum et terram.
PSALMUS CXXXIV.
ALLELUIA.
Laudate nomen Domini: laudate, servi, Dominum.
Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Laudate Dominum, quia bonus Dominus: psallite nomini ejus, quoniam suave.
Quoniam Jacob elegit sibi Dominus: Israel in possessionem sibi.
Quia ego cognovi quod magnus ÷ est ** Dominus: et Deus noster prae omnibus diis.
Omnia quae ÷ cumque ** voluit Dominus, fecit in coelo et in terra: in mari, et in omnibus abyssis.
Educens nubes ab extremo terrae: fulgura in pluviam fecit.
Qui producit ventos de thesauris suis: qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus.
÷ Et ** misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte: in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
Qui percussit gentes multas: occidit reges fortes.
Sehon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan.
Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo.
Domine, nomen tuum in aeternum: Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
Quia judicabit Dominus populum suum: et in servis suis deprecabitur.
Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
Aures habent, et non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum.. . . . . .. . . . . .. . . . . .
Similes illis fiant qui faciunt ea, ÷ et omnes qui confidunt in eis.
Domus Israel, benedicite Domino: domus Aaron, benedicite Domino.
Domus Levi, benedicite Domino: qui timetis Dominum, benedicite Domino.
Benedictus Dominus ex Sion: qui habitat in Jerusalem.
ALLELUIA.
Laudate nomen Domini: laudate, servi, Dominum.
Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Laudate Dominum, quoniam benignus est Dominus: psallite nomini ejus, quoniam suavis est.
Quoniam Jacob elegit sibi Dominus: Israel in possessionem sibi.
Quia ego cognovi quod magnus est Dominus: et Deus noster prae omnibus diis.
Omnia quaecumque voluit Dominus, fecit in coelo, et in terra, in mari et in abyssis.
Et educens nubes ab extremis terrae: fulgura in pluviam fecit.
Qui producit ventos de thesauris suis: qui percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad pecus.
Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
Qui percussit gentes multas: et occidit reges fortes.
Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan: et omnia regna Chanaan occidit.
Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo.
Domine, nomen tuum in aeternum: Domine, memoriale tuum in saeculum saeculi.
Quia judicabit Dominus populum suum: et in servis suis consolabitur.
Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt.
Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt.
Non clamabunt in gutture suo: neque enim est spiritus in ore ipsorum.
Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
Domus Israel, benedicite Dominum: domus Aaron, benedicite Dominum: domus Levi, benedicite Dominum.
Qui timetis Dominum, benedicite Dominum: benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.
PSALMUS CXXXV.
ALLELUIA.
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Confitemini Deo deorum: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Confitemini Domino dominorum: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Qui facit mirabilia magna solus: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Qui fecit coelos in intellectu: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Qui firmavit terram super aquas: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Qui fecit luminaria magna: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Solem in potestatem diei: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Lunam, et stellas in potestatem noctis: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum; quoniam in aeternum misericordia ejus.
Qui eduxit Israel de medio eorum: quoniam in aeternum misericordia ejus.
In manu potenti, et brachio excelso: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Qui divisit mare Rubrum in divisiones: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Et eduxit Israel per medium ejus: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Et excussit Pharaonem, et virtutem ejus in mari Rubro: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Qui traduxit populum suum per desertum: quoniam in aeternum misericordia ejus.. . . . . .. . . . . .
Qui percussit reges magnos: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Et occidit reges fortes: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Sehon regem Amorrhaeorum: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Et Og regem Basan: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Et dedit terram eorum haereditatem: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Haereditatem Israel servo suo: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Quia in humilitate nostra memor fuit nostri: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Et redemit nos ab inimicis nostris: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Qui dat escam omni carni: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Confitemini Deo coeli: quoniam in aeternum misericordia ejus.
÷ Confitemini Domino dominorum: quoniam in aeternum misericordia ejus.
ALLELUIA.
Confitemini Domino, quoniam bonus [ Ms. add. est]: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Confitemini Deo deorum: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Confitemini Domino dominorum: quoniam in saeculum misericordia ejus:
Qui facit mirabilia magna solus: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Qui fecit coelos in intellectu, quoniam in saeculum misericordia ejus.
Qui fundavit terram super aquas: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Qui fecit luminaria magna solus: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Solem in potestate diei: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Lunam et stellas in potestate noctis: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Qui percussit Aegyptum cum primitivis eorum: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Et eduxit Israel de medio ejus: quoniam in saeculum misericordia ejus.
In manu forti, et brachio excelso: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Qui divisit mare Rubrum in divisiones: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Et eduxit Israel per medium ejus: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Et excussit Pharaonem et exercitum ejus in mari Rubro: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Qui transduxit populum suum per desertum: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Qui eduxit aquam de petra rupis: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Qui percussit reges magnos: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Et occidit reges mirabiles [ Ms. admirabiles]: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Seon regem Amorrhaeorum: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Et Og regem Basan: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Et dedit terram eorum haereditatem: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Haereditatem Israel servo suo: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Quia [ Ms. quoniam] in humilitate nostra memor fuit nostri Dominus: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Et redemit nos de manu inimicorum nostrorum: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Qui dat escam omni carni: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Confitemini Deo [ Ms. Domino] coeli: quoniam in saeculum misericordia ejus.
Confitemini Domino dominorum, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus.
PSALMUS CXXXVI.
DAVID PSALMUS, JEREMIAE **
Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus: cum recordaremur Sion.
In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra.
Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum.
Et qui abduxerunt nos: hymnum cantate nobis de canticis Sion.
Quomodo cantabimus canticum Domini, in terra aliena?
Si oblitus fuero tui, Jerusalem: oblivioni detur dextera mea.
Adhaereat lingua mea faucibus meis: si non meminero tui.
Si non proposuero Jerusalem, in principio laetitiae meae.
Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem.
Qui dicunt, Exinanite, exinanite, usque ad fundamentum in ea.
Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam: quam retribuisti nobis.
Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.
PSALMUS DAVID, JEREMIAE.
Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus: dum recordaremur tui, Sion.
In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra.
Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum, et qui abduxerunt nos:
Hymnum cantate nobis de canticis Sion. Quomodo cantabimus canticum Domini, in terra aliena?
Si oblitus fuero tui, Jerusalem: obliviscatur me dextera mea.
Adhaereat lingua mea faucibus meis: si non meminero tui.
Si non proposuero tui Jerusalem, in principio laetitiae meae.
Memento, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem.
Qui dicunt, Exinanite, exinanite, quousque ad fundamentum in ea.
Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam: quam tu retribuisti nobis.
Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.
PSALMUS CXXXVII.
÷ IPSI ** DAVID.
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: ÷ quoniam audisti verba oris mei **
÷ Et ** in conspectu angelorum psallam tibi: adorabo ad templum factum tuum, et confitebor nomini tuo.
Super misericordia tua, et veritate tua: quoniam magnificasti super ÷ omne ** nomen factum tuum.
In ÷ quacumque ** die invocavero ÷ te ** exaudi me: multiplicabis in anima mea virtutem.
Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae: quia audierunt ÷ omnia ** verba tui.
Et cantent in viis Domini: quoniam magna ÷ est ** gloria Domini.
Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.
Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me: ÷ et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.
Dominus retribuet pro me: Domine, misericordia tua in saeculum: opera manuum tuarum ne despicias.
IPSI DAVID.
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: quoniam exaudisti omnia verba oris mei, et in conspectu angelorum psallam tibi.
Adorabo ad templum sanctum tuum: et confitebor nomini tuo, Domine.
Super misericordia tua, et veritate tua: quoniam magnificasti super nos nomen sanctum tuum.
In quacumque die invocavero te, exaudi me: multiplicabis in anima mea virtutem tuam.
Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae: quoniam audierunt omnia verba oris tui, et cantent in canticis Domino.
Quoniam magna est gloria Domini: quia [ Ms. quoniam] excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe agnoscit. [ Ms. cognoscit].
Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me: et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.
Domine, retribue pro me: Domine, misericordia tua in saeculum: opera manuum tuarum ne despicias.
PSALMUS CXXXVIII.
IN FINEM, DAVID PSALMUS.
Domine, probasti me, et cognovisti ÷ me ** tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam.
Intellexisti cogitationes meas de longe: semitam meam, et funiculum meum investigasti.
Et omnes vias meas praevidisti: quia non est sermo in lingua mea.
Ecce, Domine, ÷ tu ** cognovisti omnia novissima et antiqua: ÷ tu ** formasti me, et posuisti super me manum tuam.
Mirabilis ÷ facta est ** scientia ÷ tua ** ex me: confortata est, ÷ et ** non potero ad eam.
Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?
Si ascendero in coelum, tu illic ÷ es ** si descendero in infernum, ades.
Si sumpsero pennas ÷ meas ** diluculo: ÷ et ** habitavero in extremis maris.
Etenim illuc manus tua deducet me: et tenebit me dextera tua.
Et dixi, Forsitan tenebrae conculcabunt me? et nox illuminatio mea in deliciis meis.
Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus.
Quia tu possedisti renes meos: suscepisti me de utero matris meae.
Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit [Ms. cognoscet] nimis.
Non est occultatum os meum a te, quod fecisti, in occulto: et substantia mea, in inferioribus terrae.
Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur, et nemo in eis.
Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eorum.
Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: exsurrexi, et adhuc sum tecum.
Si occideris, Deus, peccatores: viri sanguinum, declinate a me.
Quia dicitis in cogitatione: accipient in vanitate civitates tuas.
Nonne qui oderunt te, Domine, oderam? et super inimicos tuos tabescebam?
Perfecto odio oderam illos: et inimici facti sunt mihi.
Proba me, Deus, et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas.
Et vide si via iniquitatis in me est: et deduc me in via aeterna.
IN FINEM, PSALMUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID].
Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem [ Ms. sedem] meam, et resurrectionem meam.
Intellexisti cogitationes meas, a [ Ms. de] longe, semitam meam, et directionem meam investigasti, et omnes vias meas praevidisti: quia non est dolus in lingua mea.
Ecce tu, Domine [ Ms. Domine tu], cognovisti omnia novissima et antiqua.
Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, nec potero ad eam.
Quo ibo a spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam?
Si ascendero in coelum, tu illic es: et si descendero in infernum, ades.
Si sumpsero pennas meas ante lucem: et habitavero in postremo maris.
Etenim illuc manus tua deducet me? et tenebit [ Ms. contenebit] me dextera tua.
Et dixi, Forsitan tenebrae conculcabunt me: et nox illuminatio mea in deliciis meis.
Quia tenebrae non obscurabuntur abs te: et nox sicut dies illuminabitur.
Sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus: quia tu, Domine, possedisti renes meos et suscepisti me de utero matris meae.
Confitebor tibi, Domine, quoniam terribiliter mirificatus es: mira opera tua, et anima mea novit nimis.
Non est occultatum os meum abs te, quod fecisti, in occulto: et substantia mea, in inferioribus terrae.
Imperfectum meum viderunt oculi tui: et in libro tuo omnes scribentur.
Dies formabuntur, et nemo in eis: mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eorum.
Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: resurrexi, et adhuc tecum sum: si occidas, Deus, peccatores.
Viri sanguinum, declinate a me, quia dicitis in cogitationibus vestris: accipient in vanitate civitates suas.
Nonne qui te oderunt, Deus, oderam illos? et super inimicos tuos tabescebam?
Perfecto odio oderam illos: et [ Ms. tac. et] inimici facti sunt mihi.
Proba me, Deus [ Ms. Domine], et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas.
Et vide si via iniquitatis in me est: et deduc me in viam aeternam [ Ms. via aeterna].
PSALMUS CXXXIX.
IN FINEM, PSALMUS DAVID.
Eripe me, Domine, ab homine malo: a viro iniquo eripe me.
Qui cogitaverunt iniquitates in corde: tota die constituebant praelia.
Acuerunt linguas suas sicut serpentis: venenum aspidum sub labiis eorum. DIAPSALMA.
Custodi me, Domine, de manu peccatoris: et ab hominibus iniquis eripe me.
Qui cogitaverunt supplantare gressus meos: absconderunt superbi laqueum mihi.
Et funes extenderunt in loqueum: juxta iter scandalum posuerunt mihi. DIAPSALMA.
Dixi Domino, Deus meus es tu: ÷ ex ** audi, Domine, vocem, deprecationis meae.
Domine, Domine, virtus salutis meae: obumbrasti ÷ super ** caput meum in die belli.
Ne tradas me, Domine, a desiderio ÷ meo ** peccatori: cogitaverunt contra me, ne derelinquas me, ne forte exaltentur. DIAPSALMA.
Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos.
Cadent super eos carbones, in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent.
Vir linguosus non dirigetur in terra: virum injustum mala capient in interitu.
Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis: ÷ et ** vindictam pauperum.
Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo: ÷ et ** habitabunt recti cum vultu tuo.
IN FINEM, PSALMUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID]
Eripe me, Domine, ab homine malo: a viro iniquo libera me.
Qui cogitaverunt malitias in corde: tota die constituebant praelia.
Acuerunt linguas suas sicut serpentes: venenum aspidum sub labiis eorum. DIAPSALMA.
Custodi me, Domine, de manu peccatoris: et ab hominibus iniquis libera me.
Qui cogitaverunt supplantare gressus meos: absconderunt superbi laqueos mihi.
Et funes extenderunt in laqueum pedibus meis: juxta iter scandalum posuerunt mihi. DIAPSALMA.
Dixi Domino, Deus meus es tu: exaudi, Domine, vocem orationes meae.
Domine, Domine, virtus salutis meae: obumbra caput meum in die belli.
Ne tradas me a desiderio meo peccatori: cogitaverunt adversus me: ne derelinquas me, ne umquam exaltentur. DIAPSALMA.
Caput circuitus eorum [ Ms. illorum], labor labiorum ipsorum cooperiet eos.
Cadent super eos carbones ignis, in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent.
Vir linguosus non dirigetur super terram: virum injustum mala capient in interitu.
Cognovi quoniam faciet Dominus judicium inopum: et vindictam pauperum.
Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo: et habitabunt recti cum vultu tuo.
PSALMUS CXL.
PSALMUS DAVID.
Domine, clamavi ad te, exaudi me: intende voci meae cum clamavero ad te.
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Pone, Domine, custodiam ori meo: ÷ et ** ostium circumstantiae labiis meis.
Non declines cor meum in verba malitiae: ad excusandas excusationes in peccatis.
Cum hominibus operantibus iniquitatem: et non communicabo cum electis eorum.
Corripiet me justus in misericordia: et increpabit me: oleum ÷ autem ** peccatoris non impinguet caput meum.
Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum: absorpti sunt juncti petrae judices eorum.
Audient verba mea, quoniam potuerunt: sicut crassitudo terrae erupta est super terram.
Dissipata sunt ossa nostra secus infernum: quia ad te, Domine, Domine, oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam.
Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi: et a scandalis operantium iniquitatem.
Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego donec transeam.
PSALMUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID].
Domine, clamavi ad te, exaudi me: intende voci orationis [ Ms. deprecationis] meae, dum clamavero ad te.
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.
Elevatio manuum mearum, sacrificium vespertinum.
Pone, Domine, custodiam ori meo: et ostium circumstantiae labiis meis.
Ut non declines cor meum in verbum malum: ad excusandas excusationes in peccatis.
Cum hominibus operantibus iniquitatem: et non combinabor cum electis eorum.
Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
Quoniam adhuc oratio mea in beneplacitis eorum: absorpti sunt continuati petrae judices eorum, audient verba mea, quoniam potuerunt.
Sicut crassitudo terrae eructat super terram: dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei: in te speravi, ne auferas animam meam.
Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi: et a scandalis operantibus iniquitatem.
Cadent in retiaculum ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.
PSALMUS CXLI.
INTELLECTUS DAVID, CUM ESSET IN SPELUNCA, ORATIO.
Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.
Effundo in conspectu ejus orationem meam: tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
In deficiendo ex me spiritum meum: et tu cognovisti semitas meas.
In via hac qua ambulabam: absconderunt laqueum mihi.
Considerabam ad dexteram, et videbam: et non erat qui cognosceret me.
Periit fuga a me: et non est qui requirat animam meam.
Clamavi ad te, Domine: dixi, Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
Intende deprecationem meam: quia humiliatus sum nimis.
Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me.
Educ de custodia animam meam, ad confitendum nomini tuo: me exspectant justi, donec retribuas mihi.
INTELLECTUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID], CUM ESSET IN SPELUNCA, ORATIO.
Voce mea [ Ms. vocem meam] ad Dominum clamavi: voce mea ad Deum [ Ms. Dominum] deprecatus sum.
Effundam in conspectu ejus orationem meam: et tribulationem meam ante ipsum pronuntiem.
In deficiendo in me spiritum meum: et tu cognovisti semitas meas.
In via hac qua ambulabam: absconderunt superbi laqueos mihi.
Considerabam a dextris, et videbam: et non erat qui agnosceret me.
Periit fuga a me: non est qui requirat [ Ms. inquirat] animam meam.
Clamavi ad te, Domine: dixi, Tu es spes mea: portio mea in terra viventium.
Intende in [ Ms. ad] orationem meam: quia [ Ms. quoniam] humiliatus sum nimis.
Libera me a persequentibus me: quoniam confortati sunt super me.
Educ de carcere animam meam, ad confitendum nomini tuo, Domine.
Me exspectant justi, donec retribuas mihi.
PSALMUS CXLII.
PSALMUS DAVID, ÷ QUANDO PERSEQUEBATUR EUM FILIUS EJUS.
Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam, in veritate tua: exaudi me in tua justitia.
Et non intres in judicium cum servo tuo: quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam.
Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi: et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar.
Expandi manus meas ad te, anima mea ÷ sicut ** terra sine aqua tibi. DIAPSALMA.
Velociter exaudi me, Domine: defecit spiritus meus.
Non avertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum.
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi.
Notam fac mihi viam in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam.
Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus ÷ es ** tu.
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam: propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua.
Educes de tribulatione animam meam: et in misericordia tua disperdes inimicos tuos.
Et perdes omnes qui tribulant animam meam: quoniam ego servus tuus sum.
PSALMUS DAVID [ Ms. IPSI DAVID] QUANDO EUM FILIUS SUUS PERSEQUEBATUR.
Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam, in veritate tua: exaudi me in tua justitia.
Et ne intres in judicium [ Ms. judicio] cum servo tuo: quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Quia [ Ms. quoniam] persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam.
Collocavit me in obscuro sicut mortuos saeculi: et anxiatus est in me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
Memor fui dierum antiquorum, et meditatus sum in omnibus operibus tuis: et in factis manuum tuarum meditabar.
Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi. DIAPSALMA. Velociter exaudi me.
Domine, defecit spiritus meus, ne avertas faciem tuam a me: et ero similis descendentibus in lacum.
Auditam mihi fac mane misericordiam tuam: quia [ Ms. quoniam] in te speravi, Domine.
Notam mihi fac viam in qua ambulem: quia ad te, Domine, levavi animam meam;
Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam, quia tu es Deus meus.
Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam [ Ms. terra recta]: propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua.
Et educes de tribulatione animam meam: et in misericordia tua disperdes inimicos meos.
Et perdes omnes qui tribulant animam meam: quoniam servus tuus ego sum.
PSALMUS CXLIII.
÷ PSALMUS ** DAVID: ADVERSUS GOLIATH **
Benedictus Dominus Deus meus: qui docet manus meas ad praelium, ÷ et ** digitos meos ad bellum.
Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus:
Protector meus, et in ipso speravi: qui subdit populum meum sub me.
Domine, quid est homo quia innotuisti ei? ÷ aut ** filius hominis quia reputas eum?
Homo vanitati similis factus est: dies ejus sicut umbra praetereunt.
Domine, inclina coelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt.
Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum.
Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis.
Deus, canticum novum cantabo tibi: in psalterio decachordo psallam tibi.
Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum de gladio maligno, eripe me.
Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum, dextera iniquitatis.
Quorum filii sicut novellae plantationes [Ms. novella], in juventute sua.
Filiae eorum compositae: circumornatae, ut similitudo templi.
Promptuaria eorum plena: eructantia ex hoc in illud.
Oves eorum fetosae, abundantes in egressibus suis: boves eorum crassae.
Non est ruina maceriae neque transitus: neque clamor in plateis eorum.
Beatum ÷ dixerunt ** populum, cui haec sunt: beatus populus cujus Dominus Deus ejus.
[ Ms. PSALMUS] DAVID AD GOLIAM.
Benedictus Dominus Deus meus: qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum.
Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus.
Protector meus, et in ipso speravi: subjiciens populos sub me.
Domine, quid est homo quod [ Ms. quoniam] innotuisti ei? aut filius hominis quoniam reputas eum?
Homo vanitati similis factus est: dies ejus sicut umbra praetereunt.
Domine, inclina coelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt.
Corusca coruscationes tuas, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis, et [ Ms. tac. et] de manu filiorum alienorum.
Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis.
Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio decem chordarum psallam tibi.
Qui das salutem regibus: qui liberas David servum tuum de gladio maligno.
Eripe me, et libera me de aquis multis, et de manu filiorum alienorum.
Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis.
Quorum filii sicut novellae plantationes: stabiliti a juventute sua.
Filiae eorum compositae: circumornatae, ut similitudo templi.
Promptuaria eorum plena: eructantia ex hoc in illud.
Oves eorum fetosae, abundantes in itineribus suis: boves eorum crassae.
Non est ruina maceriae neque transitus, neque clamor in plateis eorum.
Beatum dixerunt populum, cui haec sunt: beatus populus cujus est Dominus Deus eorum.
PSALMUS CXLIV.
LAUDATIO IPSI DAVID.
[Aleph.] Exaltabo te, Deus meus rex: et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum ÷ saeculi **
[Beth.] Per singulos dies benedicam tibi: et laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum ÷ saeculi **
[Gimel.] Magnus Dominus, et laudabilis nimis: et magnitudinis ejus non est finis.
[Daleth.] Generatio et generatio laudabit opera tua: et potentiam tuam pronuntiabunt.
[He.] Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt.
[Vav.] Et virtutem terribilium tuorum dicent: et magnitudinem tuam narrabunt.
[Zain.] Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt.
[Heth.] Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors.
[Teth.] Suavis Dominus universis: et miserationes ejus super omnia opera ejus.
[Jod.] Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua: et sancti tui benedicant tibi.
[Caph.] Gloriam regni tui dicent: et potentiam tuam loquentur.
[Lamed.] Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui.
[Mem.] Regnum tuum, regnum omnium saeculorum: et dominatio tua in omni generatione, et generationem.
÷ Fidelis Dominus in omnibus verbis suis: et sanctus in omnibus operibus suis **
[Lamech.] Allevat Dominus omnes qui corruunt: et erigit omnes elisos.
[Ain.] Oculi omnium in te sperant, Domine: et tu das escam illorum in tempore opportuno.
[Phe.] Aperis ÷ tu ** manum tuam: et imples omne animal benedictione.
[Sade.] Justus Dominus in omnibus viis suis: et sanctus in omnibus operibus suis.
[Coph.] Prope est Dominus omnibus invocantibus eum + omnibus invocantibus eum ** in veritate.
[Res.] Voluntatem timentium se faciet: et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
[Sin.] Custodit Dominus omnes diligentes se: et omnes peccatores disperdet.
[Thav.] Laudationem Domini loquetur os meum: et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in saeculum, et in saeculum ÷ saeculi **
LAUDATIO IPSI DAVID.
[ Aleph. ] Exaltabo te, Deus rex meus: et benedicam nomen tuum in aeternum, et in saeculum saeculi.
[ Beth. ] Per singulos dies benedicam te: et laudabo nomen tuum in aeternum, et in saeculum saeculi.
[ Gimel. ] Magnus Dominus, et laudabilis nimis: et magnitudinis ejus non est finis.
[ Daleth. ] Generatio et generatio laudabunt opera tua: et potentiam tuam pronuntiabunt.
[ He. ] Magnificentiam majestatis tuae, et sanctitatem tuam loquentur: et mirabilia tua narrabunt.
[ Vav. ] Virtutem terribiliorum tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt.
[ Zain. ] Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt: et justitia tua exsultabunt.
[ Heth. ] Misericors et miserator Dominus: patiens, et multum misericors.
[ Teth. ] Suavis Dominus universis: et miserationes ejus super omnia opera ejus.
[ Jod. ] Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua: et sancti tui benedicent. [ Ms. benedicant] te.
[ Caph. ] Gloriam regni tui dicent: et potentiam tuam loquentur.
[ Lamed. ] Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui.
[ Mem. ] Regnum tuum, Domine, regnum omnium saeculorum: et dominatio tua in omni generatione, et progenie.
Fidelis Dominus in verbis suis: et sanctus in omnibus operibus suis.
[ Lamech. ] Allevat Dominus omnes qui ruunt: et erigit omnes elisos.
[ Ain. ] Oculi omnium in te sperant, Domine: et tu das escam illis in tempore opportuno.
[ Phe. ] Aperis tu manum tuam; et imples omne animal [ Ms. omnem animam] benedictione.
[ Sade. ] Justus Dominus in viis suis: et sanctus in omnibus operibus suis.
[ Coph. ] Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, in veritate.
[ Res. ] Voluntatem timentium se faciet: et orationes eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
[ Sin. ] Custodit Dominus omnes diligentes se [ Ms. eum]: et omnes peccatores disperdet.
[ Thav. ] Laudem Domini loquetur os meum: et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus in aeternum, et in saeculum saeculi.
PSALMUS CXLV.
ALLELUIA, ÷ AGGAEI, ET ZACHARIAE **
Lauda, anima mea, Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero.
Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus.
Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt ÷ omnes ** cogitationes eorum.
Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus: spes ejus in Domino Deo ipsius qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt:
Qui custodit veritatem in saeculum, facit judicium injuriam patientibus: dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos: Dominus illuminat caecos.
Dominus erigit elisos: Dominus diligit justos.
Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet.
Regnabit Dominus in saecula: Deus tuus Sion in generationem et generationem.
ALLELUIA.
Lauda, anima mea, Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero.
Nolite confidere in principibus, neque in filiis hominum, in quibus non est salus.
Exiet spiritus ejus et revertetur in terram suam: in illa die peribunt [ Ms. perient] omnes cogitationes eorum.
Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus [ Ms. est]: spes ejus in Domino Deo ipsius.
Qui fecit coelum et terram, mare, et omnia quae in eis [ Ms. ea] sunt.
Qui custodit veritatem in saeculum, facit judicium injuriam patientibus: dat escam esurientibus.
Dominus erigit elisos, Dominus solvit compeditos: Dominus illuminat caecos, Dominus dirigit justos.
Dominus custodit advenam, pupillum te viduam suscipiet, et viam peccatorum exterminabit.
Regnabit Dominus in aeternum; Deus tuus Sion in saeculum saeculi.
PSALMUS CXLVI.
ALLELUIA. ÷ AGGAEI, ET ZACHARIAE **
Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus: Deo nostro sit jucunda, + decoraque ** laudatio.
Aedificans Jerusalem Dominus: dispersiones Israelis [Ms. Israhel] congregabit.
Qui sanat contritos corde: et alligat contritiones eorum.
Qui numerat multitudinem stellarum: ÷ et ** omnibus eis nomina vocat.
Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: et sapientiae ejus non est numerus.
Suscipiens mansuetos Dominus: humilians ÷ autem ** peccatores usque ad terram.
Praecinite Domino in confessione: psallite Deo nostro in cithara.
Qui operit coelum nubibus: et parat terrae pluviam.
Qui producit in montibus fenum: ÷ et herbam servituti hominum **
Qui dat jumentis escam ipsorum: ÷ et ** pullis corvorum invocantibus eum.
Non in fortitudine equi, voluntatem habebit: nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
÷ Bene ** placitum est Domino super timentes eum, ÷ et ** in eis qui sperant super misericordia ejus.
ALLELUIA.
Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus: Deo nostro jucunda sit laudatio.
Aedificans Jerusalem Dominus: et dispersiones Israel congregans.
Qui sanat contritos corde: et alligat contritiones eorum.
Qui numerat multitudinem stellarum: et omnibus eis nomina vocat.
Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: et sapientiae ejus non est numerus.
Suscipiens mansuetos Dominus: humiliat autem peccatores usque ad terram.
Incipite Domino in confessione: psallite Deo nostro in cithara.
Qui operit coelum nubibus: et parat terrae pluviam.
Qui producit in montibus fenum: et herbam servituti hominum.
Qui dat jumentis escam ipsorum: et pullis corvorum invocantibus eum.
Non in viribus equi voluntatem habebit: neque in tabernaculis viri beneplacitum est ei.
Beneplacitum est Domino: super timentes eum, et in eos qui sperant in misericordia ejus.
PSALMUS CXLVII.
ALLELUIA AGGAEI, ET ZACHARIAE **
Lauda, Jerusalem, Dominum: lauda Deum tuum, Sion.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum: benedixit filiis tuis in te.
Qui posuit fines tuos pacem: ÷ et ** adipe frumenti satiat te.
Qui emittit eloquium suum terrae: velociter currit sermo ejus.
Qui dat nivem sicut lanam: nebulam sicut cinerem spargit.
Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?
- E ** mittet verbum suum, et liquefaciet ea: flabit spiritus ejus, et fluent aquae.
- E ** mittet verbum suum, et liquefaciet ea: flabit spiritus ejus, et fluent aquae.
Qui annuntiat verbum suum Jacob: justitias et judicia sua Israel.
Non fecit taliter omni sua non manifestavit eis. ALLELUIA.
ALLELUIA.
Lauda, Jerusalem, Dominum: lauda Deum tuum, Sion.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filios tuos in te.
Qui posuit fines tuos pacem: et adipe frumenti satians te.
Qui emittit eloquium suum terrae: velociter currit sermo ejus.
Qui dat nivem sicut lanam: nebulam velut [ Ms. sicut] cinerem spargit.
Mittit crystallum suam sicut frusta panis: ante faciem frigoris ejus quis subsistet?
Mittet verbum suum, et liquefaciet ea: flabit [ Ms. flavit] spiritus ejus, et fluent [ Ms. profluent] aquae.
Pronuntians verbum suum Jacob: justitias et judicia sua Israel.
Non fecit taliter omni nationi: et judicia sua non manifestavit eis. ALLELUIA.
PSALMUS CXLVIII.
ALLELUIA.
Laudate Dominum de coelis: laudate eum in excelsis.
Laudate eum, omnes angeli ejus: laudate eum, omnes virtutes ejus.
Laudate eum, sol et luna: laudate eum, omnes stellae ÷ et ** lumen.
Laudate eum, coeli coelorum: et aquae omnes quae super coelos sunt, laudent nomen Domini.
Quia ÷ ipse dixit, et facta sunt ** ipse mandavit, et creata sunt.
Statuit ea in aeternum, et in saeculum ÷ saeculi ** praeceptum posuit, et non praeteribit.
Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi.
Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quae faciunt verbum ejus.
Montes et omnes colles, ligna fructifera, et omnes cedri.
Bestiae et universa pecora, serpentes, et volucres pennatae.
Reges terrae et omnes populi, principes, et omnes judices terrae.
Juvenes, et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini: quia exaltatum est nomen ejus solius.
Confessio ejus super coelum et terram: et exaltavit cornu populi sui.
Hymnus omnibus sanctis ejus, filiis Israel, populo appropinquanti sibi. ALLELUIA.
ALLELUIA [ Ms. add. AGGAEI ET ZACHARIAE].
Laudate Dominum de coelis: laudate eum in excelsis.
Laudate eum, omnes angeli ejus: laudate eum, omnes virtutes ejus.
Laudate eum, sol et luna: laudate eum, omnes stellae et lumen.
Laudate eum, coeli coelorum: et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini.
Quia [ Ms. Quoniam] ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit.
Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi.
Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quae faciunt verbum ejus.
Montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri.
Bestiae et universa pecora, serpentes et volucres pennatae.
Reges terrae et omnes populi, principes, et omnes judices terrae.
Juvenes et virgines, senes cum junioribus, laudent nomen Domini.
Quia [ Ms. Quoniam] exaltatum est nomen ejus solius; confessio ejus super coelum et terram.
Et exaltavit cornu populi sui: hymnus [ Ms. hymnum] omnibus sanctis ejus, filiis Israel, populo appropinquanti sibi. ALLELUIA.
PSALMUS CXLIX.
ALLELUIA.
Cantate Domino canticum novum: laus ejus in ecclesia sanctorum.
Laetetur Israel in eo, qui fecit eum: ÷ et ** filii Sion exsultent in rege suo.
Laudent nomen ejus in choro: in tympano et psalterio psallant ei.
Quia beneplacitum est Domino in populo suo ÷ et ** exaltabit mansuetos in salutem.
Exsultabunt sancti in gloria: laetabuntur in cubilibus suis.
Exaltationes Dei in gutture eorum: et gladii ancipites in manibus eorum.
Ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis.
Ad alligandos reges eorum in compedibus: et nobiles eorum in manicis ferreis.
Ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria ÷ haec ** est omnibus sanctis ejus. ALLELUIA.
ALLELUIA.
Cantate Domino canticum novum: laudatio ejus in ecclesia sanctorum.
Laetetur Israel in eo qui fecit ipsum: et filii Sion exsultent super rege suo.
Laudent nomen ejus in choro et tympano: in psalterio psallant ei.
Quia beneplacitum est Domino in populo suo: exaltabit mansuetos in salutem.
Exsultabunt sancti in gloria [ Ms. add. et] laetabuntur in cubilibus suis.
Exaltationes Dei in faucibus eorum: et gladii ancipites in manibus eorum.
Ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis.
Ad alligandos reges eorum in compedibus: et nobiles eorum in vinculis ferreis.
Ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis ejus.
PSALMUS CL.
+ ALLELUIA. **
Laudate Dominum in sanctis ejus: laudate eum in firmamento virtutis ejus.
Laudate eum in virtutibus ejus: laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
Laudate eum in sono tubae: laudate eum in psalterio et cithara.
Laudate eum in tympano et choro: laudate eum in chordis et organo.
Laudate eum in cymbalis ÷ bene ** sonantibus, laudate eum in cymbalis jubilationis: omnis spiritus laudet Dominum. ALLELUIA.
ALLELUIA.
Laudate Dominum in sanctis ejus: laudate eum in firmamento [ Ms. firmamentum] virtutis ejus.
Laudate eum in potentatibus ejus: laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
Laudate eum in sono tubae: laudate eum in psalterio et cithara.
Laudate eum in tympano et choro: laudate eum in chordis et organo.
Laudate eum in cymbalis bene sonantibus, laudate eum in cymbalis bene tinnientibus: omnis spiritus laudet Dominum.
Expliciunt Psalmi David. Versus habent V. Deo gratias. Amen.