Jump to content

Liber Ruth (Hieronymus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Ruth
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 28

HieStr.LibRut 28 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPITULA LIBRI RUTH.

I. Facta fame in terra Judae, Elimeleth de Bethleem Juda abiit cum uxore sua Noemi, et duobus filiis in terra Moabitide causa victualium, quo mortuo, filii ejus accipientes uxores et ipsi mortui sunt.

II. Noemi revertentem ad patriam, Ruth nurus deserere noluit, quae perveniens in Bethleem Juda, perrexit in agrum Booz ad colligendas spicas. III. Booz dat licentiam Ruth, ut de agro ejus colligat spicas, et hora vescendi cum messoribus comedat, pro eo quod audierat, eam bene egisse circa socrum suam. IV. Inquirenti Noemi indicat Ruth, quale in agro Booz fecerit opus. V. Commonita Ruth a socru sua, jungitur puellis Booz iterum ad operandum. VI. Reversa Ruth denuo ad socrum suam, monetur ab ea quemadmodum debeat Booz conjugio sociari. VII. Ruth instructa, collocavit se nocte ad pedes Booz, qui ab ejus coitu abstinuit. VIII. Booz praesentibus decem viris in porta Bethleem, consuluit propinquiorem se de nuptiis. IX. Solvit propinquus secundum morem calciamentum suum, et dedit Booz, cessitque jure propinquitatis, et Booz Ruth accepit uxorem, natusque illi est filius, quem Noemi socrus nutriendum suscepit. X. Vocatum est nomen filii Obed, hic est pater Isai patris David, deinde sequuntur generationes a Phares usque ad David. INCIPIT LIBER RUTH. [C. I, Cap. I.] In diebus unius judicis, quando judices praeerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Beth-Leem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide, cum uxore sua ac duobus liberis. Et ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noemi, et duo filii, alter Maalon, et alter Chilion, Ephrathaei de Beth-Leem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi. Et mortuus est Elimelech maritus Noemi [h. Nahmi], remansitque ipsa cum filiis. Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha [h. Harpa], et altera Ruth. Manseruntque ibi decem annis, et ambo mortui sunt, Maalon videlicet et Chilion: remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. Et surrexit ut in patriam pergeret, cum utraque nuru sua, de regione Moabitide: audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas. Egressa est itaque de loco peregrinationis suae, cum utraque nuru, et jam in via posita revertendi in terram Juda, dixit ad eas: Ite in domum matris vestrae, faciat Dominus vobiscum misericordiam, sicut fecistis cum mortuis et mecum. Det vobis invenire requiem in domibus virorum, quos sortiturae estis. [C. II.] Et osculata est eas. Quae elevata voce flere coeperunt, et dicere: Tecum pergemus ad populum tuum. Quibus illa respondit: Revertimini, filiae mi [ Vulg. meae], cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis? Revertimini, filiae mi, et abite: jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali: etiam si possem hac nocte concipere, et parere filios, si eos exspectare velitis, donec crescant, et annos impleant pubertatis, ante eritis vetulae quam nubatis. Nolite, quaeso, filiae mi: quia vestra angustia me magis premit, et egressa est manus Domini contra me. Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa: Ruth adhaesit socrui suae. Cui dixit Noemi: En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos: vade cum ea. Quae respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque perrexeris, pergam: ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus. Quae te morientem terra susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Dominus, et haec addat, si non sola mors me et te separaverit. Videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere: profectaeque sunt simul, et venerunt in Beth-Leem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebuit: dicebantque mulieres: Haec est illa Noemi. Quibus ait: Ne vocetis me Noemi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (hoc est, amaram), quia amaritudine me valde replevit Omnipotens. Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noemi, quam Dominus humiliavit, et afflixit omnipotens? Venit igitur Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suae: ac reversa est in Beth-Leem, quando primum hordea metebantur. [Cap. II.]

Erat autem viri Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum opum, nomine Booz. Dixit Ruht [ Vulg. tac. Ruht] Moabitis ad socrum suam: Si jubes, vadam in agrum et colligam spicas, quae metentium fugerint manus, ubicumque clementis in me patris familias reperero gratiam. Cui illa respondit: Vade, filia mi: Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum Booz [ Vulg. add. nomine], qui erat de cognatione Elimelech. Et ecce ipse veniebat de Beth-Leem, dixitque messoribus: Dominus vobiscum. [C. III.] Qui responderunt ei: Benedicat tibi Dominus. Dixitque Booz juveni, qui messoribus praeerat: Cujus est haec puella? Cui respondit: Haec est Moabitis, quae venit cum Noemi, de regione Moabitide, et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia, et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est. Et ait Booz ad Ruth: Audi, filia, ne vadas ad colligendum in alterum agrum, nec recedas ab hoc loco: sed jungere puellis meis, et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis, ut nemo tibi molestus sit: sed etiam si sitieris, vade ad sarcinulas, et bibe aquas, de quibus et pueri bibunt. Quae cadens in faciem suam et adorans super terram, dixit ad eum: Unde mihi hoc, ut invenirem [ Vulg. invenerim] gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem? Cui ille respondit: Nuntiata sunt mihi omnia, quae feceris socrui tuae post mortem viri tui, et quod dereliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum, quem antea nesciebas. Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israel, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas. Quae ait: Inveni gratiam apud oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum. Dixitque ad eam Booz: Quando hora vescendi fuerit, veni huc, et comede panem, et intinge bucellam tuam in aceto. Sedit itaque ad messorum latus, et congessit polentam sibi, comeditque et saturata est, et tulit reliquias. Atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret. Praecepit autem Booz pueris suis, dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis eam, et de vestris quoque manipulis projicite de industria, et remanere permittite, ut absque rubore colligat, et colligentem nemo corripiat. Collegit ergo in agro usque ad vesperam, et quae collegerat virga caedens et excutiens, invenit hordei quasi ephi [h. Epha] mensuram, id est tres modios. Quos portans reversa est in civitatem, et ostendit socrui suae: insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. [C. IV.] Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus? Sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata, et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur. Cui respondit Noemi: Benedictus sit a Domino: quoniam eamdem gratiam quam praebuerat vivis, servavit et mortuis: Rursumque: Propinquus, ait, noster est homo. Et Ruth: Hoc quoque, inquit, praecepit mihi, ut tamdiu messoribus ejus jungerer, donec omnes segetes meterentur. [C. V.] Cui dixit socrus: Melius est, filia mi, ut cum puellis ejus exeas ad metendum [ Vulg. molendum], ne in alieno agro quispiam resistat tibi. Juncta est itaque puellis Booz, et tamdiu cum eis messuit, donec hordea et triticum in horreis conderentur.

[C. VI, Cap. III.] Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mi, quaeram tibi requiem, et providebo, ut bene sit tibi. Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus est noster, et hac nocte aream hordei ventilat. Lavare igitur et ungere, et induere cultioribus vestimentis, ac descende in aream. Non te videat homo, donec esum potumque finierit. Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat; veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis: ipse autem dicet tibi quid agere debeas. Quae respondit: Quidquid praeceperis, faciam. Descenditque in aream, et fecit omnia quae sibi imperaverat socrus. [C. VII.] Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto a pedibus ejus pallio, se projecit. Et ecce, nocte jam media, expavit homo, et conturbatus est: viditque mulierem jacentem ad pedes suos, et ait illi: Quae es? Illaque respondit: Ego sum Ruth ancilla tua: expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es. Et ille, Benedicta, inquit, es a Domino filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non es secuta juvenes, pauperes sive divites. Noli ergo metuere, sed quidquid mihi dixeris, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meae, mulierem te esse virtutis. Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior. Quiesce hac nocte, et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane. Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris. Et rursum, expande, inquit, pallium tuum quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quae portans ingressa est civitatem, et venit ad socrum suam. Quae dixit ei: Quid egisti, filia? Narravitque ei omnia, quae sibi fecisset homo. Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait: Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam. Dixitque Noemi: Exspecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat. Neque enim cessabit homo nisi compleverit quod locutus est.

[C. VIII, Cap. IV.] Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum praeterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic, vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit. Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: Sedete hic. Quibus residentibus, locutus est ad propinquum: Partem agri fratris nostri Elimelech vendit Noemi, quae reversa est de regione Moabitide: quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis: eme, et posside. Sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam. Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in haereditate sua. [C. IX.] Qui respondit: Cedo jure propinquitatis: neque enim posteritatem familiae meae delere debeo. Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor. Hic autem erat mos antiquitus in Israel inter propinquos, ut si quando alter alteri suo jure cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel. Dixit ergo propinquo [ Vulg. addit suo] Booz: Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo. At ille majoribus natu, et universo populo, Testes, inquit, vos estis hodie, quod possederim omnia quae fuerunt Elimelech, et Chilion, et Maalon, tradente Noemi, et Ruth Moabitidem uxorem Maalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in haereditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus, et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis. Respondit omnis populus; qui erat in porta, et majores natu: Nos testes sumus; faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt domum Israel: ut sit exemplum virtutis in Ephrata, et habeat celebre nomen in Beth-Leem: fiatque domus tua, sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judae, de semine quod dederit Dominus tibi ex hac puella. Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium. Dixeruntque mulieres ad Noemi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae, et vocaretur nomen ejus in Israel. Et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem. De nuru enim tua natus est, quae te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios. Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulae officio fungebatur. Vicinae autem mulieres congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noemi: vocaverunt nomen ejus Obed: hic est pater Isai, patris David. Hae sunt generationes Phares: Phares genuit Esron, Esron genuit Ram, Ram genuit Aminadab, Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon, Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed, Obed genuit Isai, Isai genuit David.

Explicit Liber Ruth.