(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
Migne Patrologia Latina Tomus 113
Liber Sapientiae
Liber Sapientiae (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.1183B
PROLOGUS. 113.1167B|
Liber Sapientiae apud Hebraeos nusquam est. Unde et ipse stylus Graecam magis eloquentiam redolet. Hunc Judaei Philonis esse affirmant. Qui proinde Sapientiae nominatur, quia in eo Christi adventus, qui est sapientia Patris et passio ejus, evidenter exprimitur.
CAPUT PRIMUM.
VERS. 1.-- Diligite justitiam, etc. (RAB. in lib. Sap., tom. III.) Hunc librum Hieronymus asserit non a Salomone, etc., usque ad Diligite justitiam, etc. Terram. Carnem, scilicet discrete reprimitis, ne superbiat contra spiritum. Quasi: Primum quaerite regnum Dei (Matth. VI), etc. In simplicitate. Id est voluntati illius vos subjicite: et mandata custodite; 113.1167C| quasi dicat: Qui non intelligitis, nolite reprehendere, quia secreta Dei non possunt humana ratione comprehendi, quia incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI).
VERS. 4.-- Quoniam in malevolam, etc. Id est in animali homine, juxta illud: Animalis homo non percipit (I Cor. II), etc. Et ideo non dixit spiritum, id est animam spiritualem. (RAB.) Frustra sibi blandiuntur philosophi, et haeretici, et falsi Christiani. Soli enim mundo corde sapientiam Dei possunt cipere.
VERS. 6.-- Benignus. Contra illos invehitur, qui cogitationes bonas et malas dicunt a Deo immitti; cum Deus velit omnes salvos fieri homines, et ad 113.1167D| cognitionem veritatis venire. Ipse enim neminem tentat, ut decipiat, sed ut probet, unde: Tentavit Deus Abraham (Gen. XXII); et, Proba me et tenta me (Psal. XXV), etc. Unusquisque autem tentatur a concupiscentia sua, et justo Dei judicio permittitur cadere, qui spiritui veritatis noluit obedire.
VERS. 7.-- Et hoc quod continet omnia. Id est Spiritus, qui omnia gubernat et regit. Vel, qui attingit a fine usque ad finem, scientiam habet vocis, id est, intelligentiam Scripturarum praestat hominibus. Vel, quod continet omnia, id est, homo qui convenientem habet cum omni creatura. Scientiam habet vocis, id est diversarum linguarum Spiritu sancto, qui dedit apostolis loqui diversis linguis magnalia Dei. Vel quod continet omnia, id est Spiritus sanctus, 113.1168B| qui omnia replet sua essentia, scientiam habet vocis, id est Verbi Dei, id est ejusdem est scientiae cum Verbo. Vel, hoc quod continet omnia, id est Ecclesiam, in qua alii datur sermo scientiae, etc. (RAB.) Qui in principio ferebatur super aquas, et majestate sua omnem creaturam implet et continet.
VERS. 8.-- Propter hoc. (RAB.) Sicut electi donum scientiae et pietatis per Spiritum accipiunt: sic reprobi, superbia sua inflati, errorem suum impudenter proferunt; quoniam spiritum Dei celare non possunt, nec justam poenam evadunt: quia sicut oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum, ita vultus Domini super facientes mala.
VERS. 11.-- Custodite ergo. (RAB.) Perniciosae sunt murmurationes et detractiones, unde: Susurrones 113.1168C| enim et detractores Deo sunt odibiles (Rom. I); unde: Qui detrahit alicui rei, in futurum se obligat (Prov. XIII). Os quod mentitur. (ID.) Est mendacium levioris culpae, etc., usque ad et ipsum bonum remunerat.
VERS. 12.-- Nolite zelare. (ID.) Enumeravit, quae sunt homini noxia, etc., usque ad sed potius ex vitio.
VERS. 16.-- Et sponsiones. Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum.
CAPUT II.
VERS. 1.-- Dixerunt enim. (RAB.) Vox perditorum, etc., usque ad et in nihilum redigemur.
VERS. 2.-- Quoniam fumus. Vere nihil erimus, 113.1168D| quia fumus et flatus est in naribus nostris. id est, in corpore nostro, id est corpus nostrum fumo et flatui comparatur, qui simul oriuntur et deficiunt. Et sermo scintilla. Id est anima comparabilis scintillae, quae statim fit nihil, sermo dico, id est, anima. Ad commovendum cor nostrum. Id est vegetat corpus. Et quod ita sit exponendum, probat subdens. Quia exstinctus cinis, et post, spiritus diffundetur
VERS. 10.-- Opprimamus. (RAB.) Generaliter pertinent haec ad eos, etc., usque ad nec ipsi capiti parent, sed blasphemant, et arguunt.
VERS. 17.-- Videamus. (RAB.) Similia in Evangelio dicuntur, ubi pontifices et Pharisaei consilium inierunt, quomodo Jesum morti traderent: et in cruce posito illudebant, dicentes: Alios salvos fecit, seipsum 113.1169A| autem, etc. Si Rex Israel est, descendat nunc de cruce (Matth. XXVII), etc.
VERS. 20.-- Morte turpissima. Cruce, scilicet, quae usque ad passionem Christi poena reorum fuit, nunc tropaeum est victoriae.
VERS. 23.-- Quoniam Deus. Id est, non est auctor malorum Deus; ad immortalitatem enim creavit hominem, qui diabolicae consentiens suggestioni, mortis sententiae subjectus est.
CAPUT III.
VERS. 1.-- Justorum autem animae. (RAB.) In priori capite iniquorum sententia expressa est, etc., usque ad unde: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV).
113.1169B| VERS. 7.-- Scintillae. Scintilla duo facit, scilicet mutat cito arundinetum, et vindicat.
VERS. 8.-- Et regnabit Dominus. Cum quo et membra regnabunt. Unde in Daniele: Regnum et potestas, et magnitudo regni, quae est super coelum, dabitur populo sanctorum Altissimi (Dan. VII).
VERS. 11.-- Sapientiam. (RAB.) Possunt haeretici in hac sententia notari, etc., usque ad sed operationem reproborum maledictione aeterna dignum esse ostendit.
VERS. 13.-- Quoniam felix. (ID.) Potest in sterili et in spadone virginum ordo intelligi, etc., usque ad in voluntate animi, non debilitate corporis.
VERS. 18.-- In die agnitionis. Id est, judicii, quando electi a judice suo agniti, ad regnum possidendum 113.1169C| invitabuntur; mali autem nulla spe restaurationis consolabuntur, sed in aeternum cruciandi a conspectu summi regis expellentur.
CAPUT IV.
VERS. 1.-- O quam pulchra est, etc. (RAB.) Vituperatis et haereticis et schismaticis laudat catholicos, etc., usque ad et ideo ait: Cum claritate, etc.
VERS. 2.-- Praemium vincens. Praemium datum pro certamine transitorio, quod majus est illis certaminibus et persecutionibus.
VERS. 3.-- Multigena autem impiorum. Alternatim de catholicis et haereticis loquitur, ut horum laudabilem sapientiam, illorum vituperabilem demonstret versutiam. Plantationes. Quoniam μόσχος Graece, vitulus Latine dicitur: μοσκεύματα, quidam 113.1169D| non intellexerunt esse plantationes, et vitulamina interpretati sunt: qui error tam multos codices praeoccupavit, ut vix inveniatur aliter scriptum.
VERS. 7.-- Justus, etc. (RAB.) Cum dixisset de malorum interitu, etc., usque ad illi de vita ad mortem aeternam.
VERS. 10.-- Placens Deo. (RAB.) Non ideo tollit Deus, etc., usque ad unde Petrus, Novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare (I Petr. I).
VERS. 12.-- Fascinatio. (ID.) Notatur hac sententia, etc., usque ad Deus enim eos a malorum societate separavit, ut absconderet eos in abscondito faciei suae a conturbatione hominum (Psal. XXX).
113.1170A| VERS. 19.-- Disrumpet illos inflatos sine voce, quia erunt inexcusabiles: quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in pravis cogitationibus suis (Rom. I).
VERS. 1-7.-- Tunc, etc. Lassati sumus, etc. (RAB.) Lassati sunt philosophi, etc., usque ad unde dicunt dolentes, Quid nobis profuit superbia?
VERS. 9-12.-- Tanquam umbra. (RAB.) Per umbram, oblivionem mentis, etc., usque ad quae praecedunt occasum vitae corruptibilis. (ID.) Per avem, excellentiam, etc., usque ad gementes nulla voce consolationis relevabuntur.
VERS. 14.-- Talia dixerunt in inferno hi qui. 113.1170B| Adhuc quatuor species alias introducit, quibus stultam spem iniquorum demonstrat, qua praesentia mensura tantum putant, vel evadere se impunitos.
VERS. 15.-- Lanugo est, quae a vento tollitur. Quae ex flore herbarum marcido oriens, carnis fragilitatem exprimit, quae a vento aegritudinis, vel molestia corporis cito tolletur, quia omnis caro fenum. Et tanquam spuma gracilis. Spuma ex aquis edita super aquam enatat. Hic est appetitus humani favoris, et jactantiae vulgaris, quae procella tentationis vel discussione judicii dissolvitur, vel dispergitur, id est quam vana fuit probatur.
VERS. 16.-- Justi autem in perpetuum vivent. (RAB.) Post peccatorum poenas, etc., usque ad Dei fruentur, in quo totam suam spem posuerunt.
113.1170C| VERS. 18.-- Accipiet armaturam. (RAB.) Creator omnium, etc., usque ad cum resistere non valeant.
VERS. 22.-- Et ad certum locum. Quacunque necesse est: non enim potest esse confusum, quod est divina sapientia ordinatum.
VERS. 23.-- Et flumina, id est, persecutionum commotiones, plerumque enim corda pravorum quae praedicatio non emollit, flagellum collectionis frangit.
CAPUT VI.
Melior est sapientia, etc. (RAB.) Monet rectores Ecclesiae, etc., usque ad non solum opera, sed cognitiones et voluntates judicabit.
VERS. 7.-- Exiguo enim conceditur misericordia. His scilicet, qui per ignorantiam, vel fragilitatem, vel necessitatem peccaverunt, et humili poenitentia 113.1170D| deleverunt. Potentes autem potenter, etc., qui, scilicet, mandata Dei contemnendo, gravia peccata commiserunt, nec poenituerunt. Sicut enim potentiores fuerunt in impietate, fortiora sustinebunt tormenta gehennae. (ANAST.) Quamnam ob causam, etc., usque ad cui autem multum, multum quoque exigetur ab eo.
VERS. 8.-- Non enim subtrahet personam. Unde: Non est personarum acceptor Deus, unumquemque juxta vias suas judicat (Act. X).
VERS. 10.-- Ad vos ergo reges, etc. Finito sermone ad potentes, et eorum duritia duris sermonibus increpata; ad rectores Ecclesiae exhortationem convertit, et sapientiam miris praeconiis extollit.
VERS. 12.-- Diligite, etc., et habebitis disciplinam. Qui diligit sapientiam, servat in moribus disciplinam. Non enim amat sapientiam, qui non servat disciplinam. Unde: Si diligitis me, mandata mea servate (Joan. XIV).
VERS. 14.-- Praeoccupat qui se concupiscunt. Gratis se offerens. Ipse enim est via, veritas, et vita (Joan. XIV): per ipsum itur, in ipsum tenditur, ad ipsum pervenitur.
VERS. 15.-- Assidentem illam, etc. Semper paratam, scilicet auxiliari, unde: Ecce ego sto ad ostium, et pulso, si quis aperuerit mihi, introibo ad eum et coenabo cum illo, et ipse mecum (Apoc. III). In praesenti studendum est sapientiae, et secundum normam disciplinae ejus vivendum.
113.1171B| VERS. 22.-- Si ergo delectamini. (RAB.) Reges admonet, etc., usque ad regni coelestis coronam assequetur.
VERS. 25.-- Neque cum invidia tabescente. Invidia non communicat sapientiae, quia per invidiam diaboli introivit mors in mundum, et per sapientiam liberatur ab ea genus humanum.
VERS. 27.-- Ergo accipite. (RAB.) Ostensura sapientia, etc., usque ad perfectiores et sanativi et vitales esse dicuntur.
CAPUT VII.
VERS. 5.-- Nemo enim ex regibus. (RAB.) Ostendit quod omnis homo, etc., usque ad sicut perfectus Deus, ita et perfectus homo est Jesus Christus.
VERS. 9.-- Nec comparavi, etc. Unde: Inventa 113.1171C| una pretiosa margarita, vendit omnia, et emit eam. Qui enim coelestem sapientiam veraciter invenit, id est verbum Dei, despicit omnia emolumenta praesentis vitae, philosophiam, eloquentiam, et divinae theoricae vacare contendit.
VERS. 11.-- Venerunt, etc. (RAB.) Hoc expertus Salomon, etc., usque ad unde et sol, quia solus in die inter astra luceat, sic nominatur.
VERS. 15.-- Ipsae sapientiae dux. (RAB.) Deus Pater incarnati Filii, cui dedit omnem potestatem in coelo et in terra.
VERS. 17.-- Ipse enim. (RAB.) De Salomone dicit Scriptura, Deus dedit, etc., usque ad ipse enim illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quem qui sequitur, non ambulat in tenebris 113.1171D| (Joan. I)
VERS. 22-24.-- Est enim in illa spiritus intelligentiae sanctus, etc. (RAB.) Ut Isaias ostendit, omnia dona Spiritus sancti in humanitate Salvatoris existunt, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, et plenitudo Divinitatis, cui non datur spiritus ad mensuram. (ID.) Spiritus qui implet omnia, mobilis simul et stabilis dicitur. Homo enim ubique discurrit, ubique obviam venit, et repente, ubi non creditur, invenitur. Omnipotens ergo Spiritus, ut ubique praesens signetur, stabilis simul et mobilis dicitur. (ID.) Unde: Splendor gloriae et figura substantiae ejus (Heb. I), regens omnia verbo, etc., usque ad in tempore Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
CAPUT VIII. 113.1172A|
VERS. 1.-- Attingit a fine. Id est a principio mundi usque ad adventum Christi, mirifica opera et sincera testimonia per Vetus Testamentum fortiter asserit, et ab incarnatione Verbi usque ad finem mundi suavitatem Evangelii exponit. A fine ergo usque ad finem fortiter pertingit, quia ubique perfecte agit: finis enim perfectionem significat.
VERS. 3.-- Glorificat contubernium, id est, repraesentat generositatem illius, scilicet Patris, qui est ei coaeternus et coomnipotens, vel partim de temporali nativitate, partim de aeterna potest legi. Habet contubernium Dei. Id est, humanitatem, in qua habitat Deus, qui est sapientia Patris. Vel glorificat generositatem illius, id est Dei Patris, id est, ejusdem essentiae 113.1172B| est cum Patre ab aeterno genita, nata in tempore de matre.
VERS. 4.-- Doctrix enim est disciplinae. De plenitudine ejus omnes accepimus: per quem gratia et veritas facta est, id est revelata. Deum nemo vidit unquam, sed Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I).
VERS. 7.-- Et labores hujus. Nihil enim desidiosum in operibus ejus. Quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque justa, agit, et agenda suis committit. Sobrietatem enim et sapientiam. (RAB.) Qui temperans est, etc., usque ad et dedit illam Jacob puero suo.
VERS. 11.-- Admirabilis. Partus Virginis omnibus 113.1172C| fuit admirandus, quia in resurrectionem et ruinam multorum exstitit, qui stat in signum populorum, super quem continebunt reges os suum, ipsum gentes deprecabuntur.
VERS. 16.-- Intrans in domum. (RAB.) Post praedicationem, post operis laborem, quibus auditoribus sancti solatium praebent, ad se redeuntes divinae contemplationi vacant, ubi supernae dulcedinis quietem inveniunt. (ID. ex Greg. ) Corporales deliciae, etc., usque ad unde David: Gustate et videte quoniam suavis (Psal. XXXIII), etc. (ORIG.) Qui aperit os mutum, etc., usque ad justitia autem quod distributor et judex meritorum sit.
VERS. 19.-- Puer autem, etc. (RAB.) Salomon in pueritia postulaverat a Deo sapientiam, et ut recte 113.1172D| judicaret populum, et discerneret inter bonum et malum: factus est ergo sapientissimus, et videtur sortitus animam bonam, qui habuit cor sapiens et intelligens. Sed quomodo convenit ei quod dicitur:
VERS. 20.-- Veni ad corpus incoinquinatum, etc., cum mulierem alienigenam amaverit, et idola aedificaverit? Videtur ergo magis convenire populo sanctorum qui in baptismo regeneratus est, et fide Salvatoris imbutus, pueritiam indolis suae bonae, et simplicis innocentiae perceperit, et cunctis studiis certaverit pervenire ad culmen virtutum: unde sequitur: Et cum essem magis bonus, etc. Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Hujus membra facti sunt imitantes eum.
CAPUT IX. 113.1173A|
VERS. 7.-- Tu autem elegisti, etc. (RAB.) David, quia vir, etc., usque ad virtus et sapientia Dei, et imago Dei invisibilis.
VERS. 13.-- Quis enim hominum. Admiratur excellentiam Dei. Quasi: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! (Rom. XI.) Et, Quis novit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? (Isa. XL.)
VERS. 17.-- Sensum autem. Nemo scit quae fiunt in corde hominis nisi spiritus hominis, et nemo novit quae sunt Dei nisi Spiritus Dei. Spiritus autem omnia scrutatur, etiam profunda Dei qui illuminat corda sanctorum.
CAPUT X.
113.1173B| VERS. 1.-- Haec illum, qui primus. (RAB.) Bonitate Dei primus homo creatus, in paradiso locatus, cunctis animantibus praelatus: per transgressionem mandati, in miseriis hujus saeculi dejectus est; et per Dei sapientiam, id est Christum, reparatus, magnum pietatis divinae indicium est.
VERS. 3.-- Injustus in ira. Ut Cain, qui fratrem non juste peremit, cujus piaculi vindicta in diluvio soluta est, et generatio Cain deleta: sed Dei sapientia Noe, de stirpe Seth, ad reparationem orbis cum filiis suis in arca servavit.
VERS. 5.-- Haec et in consensu superbiae, etc. (RAB.) Diabolus per superbiam, etc., usque ad humilitas Christi adunavit.
VERS. 6.-- Haec justum, etc. Hinc Petrus ait: 113.1173C| Civitatem Sodomorum et Gomorrhaeorum in cinerem redigens eversione damnavit; exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens, et justum Lot oppressum a nefandorum injuriis, ac luxuriosa conversatione eripuit (II Petr. II), etc. Uxor Lot retro respiciens, in statuam salis conversa est, ne qui per gratiam Dei ad vitam vocati sumus, veterem hominem respiciamus, media via remanentes. In statuam salis versa alios salit, unde: Mementote uxoris Lot (Luc. XVII), ne scilicet tanquam fatui negligamus, sed prudenter caveamus.
VERS. 8.-- Sapientiam enim, etc. Haec autem, etc. Jacob fugiens Esau fratrem suum venit ad Laban avunculum suum, et in itinere per somnium vidit scalam erectam, et angelos Dei ascendentes et 113.1173D| descendentes, et ipsum Dominum innixum scalae dicentem sibi: Ego sum Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac; terram in qua dormis dabo tibi, et semini tuo (Gen. XXVIII). Veniens autem in Mesopotamiam Liam et Rachel duxit, pro quibus oves Laban diu pavit. Qui eum mercede sua fraudulenter privare voluit. Sed per sapientiam Dei privatus est Laban, et Jacob ditatus, cum multis opibus rediit. Mystice vero haec ad martyres pertinent, quos Christi misericordia a persecutoribus liberavit, confortans eos gratia Spiritus sancti et spe futurae mercedis; et tandem victis hostibus, ad regnum coelorum perduxit, ad laudem et gloriam nominis sui.
VERS. 13.-- Haec venditum justum, etc. (RAB.) 113.1174A| Mystice Sapientia Dei martyres de persecutionibus eripuit, et exaltavit in regno coelesti. Unde cum Christo venturi sunt judices hostium suorum.
VERS. 15.-- Haec populum justum. (RAB.) Mystice. Liberat Deus electos suos a persecutoribus, etc., usque ad ad praemia regni, ubi perpetuo decantant laudes liberatori suo.
VERS. 21.-- Quoniam sapientia, etc. Sine sapientia Dei nec humana mens aliquid digne cogitare, nec os proferre potest: ab ipso ergo et sapientia et eloquentia petenda est.
CAPUT XI.
VERS. 1.-- Dixerit opera, etc. (RAB.) Populus Christianus per desertum hujus mundi prophetiam 113.1174B| sequitur, ut perveniat ad patriam regni coelestis; unde Petrus: Habemus propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco (II Petr. I), etc.
VERS. 4.-- De petra altissima, etc. Petra autem erat Christus, qui virga crucis percussus, quae erat in manibus, id est in scripturis prophetarum, fudit aquam vivam.
VERS. 5.-- Per quae enim poenas, etc. (RAB.) Memoratis beneficiis, etc., usque ad sive ergo patiantur, sive non, gloria est eis.
VERS. 10.-- Cum enim tentati. (RAB.) Israelitas peccantes dignis plagis corripuit Deus, et poenitentes consolatus est, Aegyptios et Chananaeos tanquam misericordia indignos exterminavit. Tormenta, etc. 113.1174C| A Pharaone, ubicunque scilicet essent. Vel, non tam hi quos Israelitae recenti clade per singulas civitates peremerunt, puniti sunt; sed et omnes Chananaei audientes victoriam populi Dei; unde Raab dicit: Irruit in nos terror vester (Jos. II), etc. Mystice autem, Judaei, qui incarnationem Filii Dei, et praedicationem despiciebant, ubique terrarum vagi, et pro fugi variis cladibus affliguntur. Gentiles vero ad fidem conversi, et suscipientes paternam correctionem a Dei misericordia non recedunt: ut qui fuerant in capite, sint in cauda, et e converso.
VERS. 13.-- Duplex, etc. Praeteritorum malorum recordatio non minuitur, et praesentium tempestas augetur. Unde nec habent spem remedii, quia poenitentiam simulantes, non student emendationi; 113.1174D| unde: Cum occideret eos, quaerebant eum, et dilexerunt eum (Psal. LXXVII), etc.
VERS. 15.-- Non similiter justis, etc. Quia non similiter peccant. Septies enim cadit justus, et resurgit: impius autem, cum in profundum venerit malorum, contemnit.
VERS. 16.-- Quod quidam errantes, etc. (RAB.) Dignum fuit, etc., usque ad tota enim intentio est eorum genus humanum persequi, et cruciare id omnibus modis.
VERS. 21.-- Sed omnia in mensura, etc. (RAB.) Quia omnia secundum veritatem, etc., usque ad quando illuminabuntur abscondita tenebrarum, et revelabuntur consilia cordium.
113.1175A| VERS. 23.-- Momentum staterae, etc. Simile dicit Isaias: Ecce gentes sicut stilla situlae, et quasi momentum staterae repulatae sunt (Isa. XL); vult enim intelligi, quod mens, et ratio, et sensus Domini, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil, ille sit de quo dicitur: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII), etc. Omnes gentes quae non cognoverunt creatorem suum, ad comparationem Dei quasi stilla situlae sunt, et quasi momentum staterae quod leviter declinatur, et sicut gutta roris antelucani (Sap. XI), quae primo aspectusolis siccatur. Vel sicut situlae stilla, si fluit a portante despicitur, vel negligitur: ita gentium multitudo coelesti splendori, supernis mysteriis, et angelorum multitudini comparata, pro nihilo ducitur.
113.1175B| VERS. 25.-- Diligis enim, etc. Bonus opifex, et opus suum diligit et regit: et si homo aliquando peccat, sustinet in multa patientia, et per poenitentiam in melius convertit. Unde: Solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V); impoenitentes autem justo judicio damnantur: Justus enim Dominus, et justitias dilexit (Psal. X).
CAPUT XII.
O Quam bonus et suavis, etc. Per eos quos reples, vel per alios quos volueris; unde: Ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio (Joan. XVI).
VERS. 3.-- Illos enim antiquos inhabitatores. (RAB.) Historialiter dicit, etc., usque ad virtutes adjuvante 113.1175C| Spiritu sancto, utiles fructus afferent.
VERS. 12.-- Quis enim dicet, etc. (RAB.) Manifesta ratione ostendit, quod non est contradicendum Creatori, si creaturam suam secundum propriam disponit voluntatem: quia in voluntate ejus universa sunt posita, et non est qui possit resistere ei. Justus est in omnibus viis suis (Psal. CXLIV); unde sequitur, Cum ergo sis justus (Rom. IX), etc.
VERS. 16.-- Virtus enim, etc. Quia judicium Dei, sive in correctione electorum, sive in damnatione malorum, summae aequitatis perfectio est: et ideo per bonitatem suam diu differendo suspendit judicium, ut plures habeat, quibus reddat beneficium. Quando enim creatura se erigit contra Creatorem justa punitur vindicta, ut se inferiorem cognoscat. 113.1175D| Possunt haec ad passionem Christi referri, quem Pater pro nobis in mortem tradidit, et eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit: qui nisi indebitam mortem susciperet, non nos a debita morte liberaret. Pater ergo justus justum puniens, juste omnia disponit. Omnipotens Deus cum summa tranquillitate judicat omnia: humani tamen affectus et membra, ei tropica locutione ascribuntur, ut secundum capacitatem nostram conformentur eloquia divina. Leguntur enim in Scripturis: oculi Domini, aures, manus, os, pedes, ira, furor, et hujusmodi, cum simplex natura nunquam recipiat varietatem, nec vera unitas divisionem. Multiplicia vero et diversa unus et idem operatur: Unde: Mutabis eos, et 113.1176A| mutabuntur: tu autem ipse es, et anni tui (Psal. CI), etc. Et alibi: Ego sum Deus, et non mutor (Mal. III). Et alibi: Apud quem non est transmutatio (Jac. I), etc. Docuisti autem populum tuum: per mirifica opera Dei instruuntur fideles, ne complicentur iniquis; sed studeant se incontaminatos servare confitendo, et sperando in Domino, et non negligant poenitentiae tempus.
VERS. 15.-- Cum ergo, etc. Unde: Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit (Psal. XXXI). Magna distantia est inter judicium electorum et reproborum. Illos Dominus corripit, ut emendet; hi superbiae et perfidiae poenas luunt, ut contra dominatorem omnium se repugnare non posse cognoscant. Felix judex qui pietatem et bonitatem 113.1176B| sui judicis semper inspicit. Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. (Jac. II).
VERS. 23.-- Insensate, etc., ut qui nolebant Creatorem agnoscere et honorare, digne traditi in reprobum sensum, facerent, ea, quae non conveniunt, contumeliis afficientes corpora sua in semetipsis: Quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I).
VERS. 26.-- Qui autem ludibriis, etc. Id est, qui a Deo flagellati non sunt correcti, condignam damnationem experti sunt: ad hoc corripit Deus, ut emendet. Qui autem ingratus et impatiens murmurat, de temporali tormento ducitur ad aeternum.
VERS. 27.-- In his enim, etc. (RAB.) Gentilitas 113.1176C| dum idolis serviebat, etc., usque ad incorrectis aeternam poenam infligit.
CAPUT XIII.
VERS. 1.-- Scientia. Timor scilicet et reverentia. Unde: Ecce timor Domini, ipse est sapientia, et recedere a malo intelligentia. Recedit enim a malo, qui recedit a cultura idolorum: Deum timet, qui mandata ejus custodit: quia Initium sapientiae timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum (Psal. CX). De his operibus, scilicet hominis, potuerunt cognoscere bonum artificem, qui proprie est, quia immutabilis, et semper idem, semper in se manens, regit omnia. Vanissima ergo vanitas hominum, qui pro Creatore creaturas venerantur. Neque 113.1176D| operibus. Alii ignem colebant, quem Vulcanum vocabant; alii aetherem vel aerem, quem Jovem et Junonem dicebant; alii nimiam aquam, id est Neptunum; alii gyrum stellarum, qui diversis figuris animalium, positiones et cursum distribuebant astrorum; alii solem, quem Phoebum vocabant; alii lunam, id est, Dianam. (RAB.) Dupliciter peccant, etc., usque ad in quibus cupiditas hominis damnatur.
VERS. 6.-- Sed tamen, etc. Hinc Paulus ait: Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent; quia quod nolum est Dei, manifestum est in illis (Rom. I), etc. Notitia Dei ex mundi fabrica percipitur. Ut enim Deus invisibilis ex invisibilibus cognosceretur, 113.1177A| opus ab eo factum est, quod opificem manifestaret, ut Deus omnium intelligeretur, qui hoc fecit, quod non possunt alii. Sed cum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis (RAB.)
VERS. 10.-- Infelices, etc. Qui scilicet Deos honorant, ut aurum oculis hauriant, et nitorem levigati marmoris vel eboris, aut insignes gemmis et coloribus vestes: et quanto ornatiora sunt templa, et pulchriora simulacra, tanto plus majestatis habent, vel habere dicuntur. Religio ergo est, vel creditur, quod cupiditas humana miratur.
VERS. 11.-- Aut si quis artifex. (RAB.) Insultat sapientia his, etc., usque ad Quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum (Philip. III).
CAPUT XIV. 113.1177B|
VERS. 1.-- Iterum alius navigare, etc. Haec quoque contra idololatriam dicuntur. Maxima enim vecordia est, ut homo ad imaginem Dei editus, rationabilem ab ipso habens animum, quo excogitavit quomodo transiret fluctus, navem fabricans secundum artis suae peritiam, non honoret illum qui hanc sibi dedit scientiam, et invocet idolum, quod simili arte et majori vanitate formavit. Cum enim major sit qui fecit quam quod fit, facturam suam adorare insanire est. A Deo navigandi cursus petendus, a quo navigii praeparatio. Haeretici autem, qui vana fingunt simulacra errorum, ideo in fluctibus saeculi pereunt, quia navem Ecclesiae reliquerunt, 113.1177C| et gubernatorem Deum.
VERS. 3.-- Quoniam dedisti. Israelitas per mare Rubrum sicco vestigio traduxit Dei potentia, et Jordanis aquas divisit, ut terrorem incuteret gentibus exterminandis, fidelibus quoque inter saeculi fluctus et persecutiones, praeparat semitam fidei et constantiae, ut transeant illaesi, nec est humani solatii opus, ubi Deus ostendit mirabiles effectus virtutis suae.
VERS. 5.-- Sed ut non essent, etc. Creator dedit scientiam creaturae suae, qua sibi in praesenti consuleret, ut ejus voluntati deserviret. Unde Noe arcam facere jussit, in qua ipse et progenies ejus salvaretur, et caetera animantia ad restaurationem orbis reservarentur, cum genus humanum pro iniquitate sua 113.1177D| diluvio deleretur; unde Petrus: In qua pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam: quod et nos nunc similis formae salvos fecit baptisma (Petr. III), etc. Arca de lignis levigatis constructa, Ecclesiam significat, quae fit de collectione fidelium, artificio praedicatorum. Pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam mundo pereunte: quia ad comparationem reproborum parvus numerus est electorum. Pauci enim sunt qui viam vitae inveniunt. Aqua diluvii extra positos occidit, quia haereticum licet habentem baptismi sacramentum, ipsae aquae demergunt ad inferos, quae arcam levaverunt ad coelos. Octonarius quoque significat Ecclesiam, quod in sacramento Dominicae resurrectionis percipit lavacrum 113.1178A| baptismi. Ut sicut ipse resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus aqua regenerationis abluti. Hinc Jeremias: Stultus factus est omnis homo a scientia sua, confusus est factor in sculptili: quia mendax conflator ejus, nec est spiritus in eis. Vana enim sunt opera, et digna risu, et in tempore visitationis peribunt (Jerem. X).
VERS. 8.-- Et qui fecit illud. Simulacrum et cultura falsorum deorum. Diabolus enim inde punietur, quod sibi divinum honorem usurpat; et homo, qui pro Creatore creaturam honorat. Lignum vero saepe hominem significat. Benedictus ergo homo, qui veritatem dicit et facit. Haereticus autem, qui figmenta sua colit, maledictus est, et perditioni deditus, et opus, id est, doctrina ejus.
113.1178B| VERS. 11.-- Propter hoc. Non est ignoscendum idolis, vel eorum inhabitatoribus, id est, daemonibus, quia homines ad imaginem Dei factos ab ipso retrabunt, et in erroris muscipula subvertunt. Haeretici quoque, qui homines seducunt, districtum non evadent judicium.
VERS. 12.-- Initium. Pessimum enim genus est fornicationis, quo anima recedit a Deo, et fornicatur cum idolis, vel divini dogmatis veritatem relinquit, et sequitur falsitatem haereticae pravitatis, vel opinionis. Hinc Paulus avaritiam idolorum servitutem appellat. Unde constat, omnem malam concupiscentiam fornicationem vocari, qua anima relicta superiori lege inferiorum voluptate, turpi naturarum quasi mercede, prostrata vel prostituta corrumpitur.
113.1178C| VERS. 13.-- Non enim, etc. Disperdat Dominus universa labia dolosa, et omnes qui loquuntur mendacium (Psal. XI). Hinc Jeremias: Dii, qui coelos et terram non fecerunt, pereant de terra (Jer. XI), etc.; (LACT. t. I). Propter hominum stultitiam, etc., usque ad divinos honores parentibus detulerunt, deferrique jusserunt.
VERS. 21.-- Incommunicabile nomen. Incommunicabile Dei scilicet omnipotentis nomen; qui solus est incomprehensibilis, insensibili et fragili materiae vel imagini ascripserunt.
VERS. 23.-- Aut enim filios suos. Sicut in sacris Saturni, cui propter odium Jovis, sine respectu pietatis 113.1178D| parvulos suos immolabant, et Bellonae ipsi sacerdotes proprio sanguine sacrificabant. Unde Quintilianus: Istud, inquit, si cogit Deus iratus est: et si iratus est, non acceptat sacrificia vestra. Aut obscura sacrificia. Sicut in sacris Isidis Aegyptiae, et Cereris Eleusinae faciebant. Nam sicut ibi Osiris planctu matris inquiritur, ita hic ad incestum patrui Plutonis matrimonium, rapta Proserpina. Quam quia facibus ex Aetna accensis, quaesisse Ceres in Sicilia dicitur, ideo sacra ejus ardentium taedarum jactatione celebrabantur. Similiter in sacris Liberi patris insaniunt, et magnae matris, ubi ad exemplum deorum (qui in festivitate satiati, noctem luxibus totam duxerunt) ludunt. Quia per libidinem et immunditiam diis suis placere putabant.
113.1179A| VERS. 25.-- Omnia commista. Omnia enim confusa erant: ibi nulla ratio, nulla religio vera. Quanto quis sceleratior erat, tanto magis deo suo placere putabat.
VERS. 27.-- Infandorum enim. Nulla major dementia, quam Deum vivum deserere, et mortuis deservire. Cum enim mens se a creatore suo avertit, omnibus implicatur sceleribus. Initium enim omnis peccati, superbia est (Eccli. X). Finis. Consummatio et plenitudo. Qui enim pro Deo colunt idolum, omnia reputantur in eis in peccatum.
VERS. 28.-- Aut enim dum laetantur. Quia dum jurant, nomen Dei polluunt, qui ait: Non assumes nomen Dei tui in vanum, et per nomen deorum externorum ne juretis (Exod. XX); sed cum Deum illudere 113.1179B| se aestimant, in aeternam mortem semetipsos praecipitant. Haeretici autem errorum suorum simulacra colentes, perditionis suae causa fiunt, quorum et doctrina falsa, vita injusta, laetitia insana, mors nefanda: quia cum injuste jurant in idolo, nec sperant in Deo suo, ideo meritorum suorum recipient vindictam. Unde sequitur: Non enim jurantium est virtus.
CAPUT XV.
VERS. 1.-- Tu autem, etc. (RAB.) Justo enim judicio damnati sero poenitentes agnoscunt, quod antea credere noluerunt; unde: Cognoscetur Dominus judicia faciens, in operibus manuum suarum comprehensus est peccator (Psal. IX); unde Joannes: Qui habet spem in eo, sanctificat sicut et ille sanctus est: 113.1179C| et omnis qui in eo manet, non peccat (I Joan. III).
VERS. 3.-- Nosse enim te, etc. Perceptio est incorruptionis, et in futuro contemplationis; unde: Haec est enim vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum (Joan. XVII), etc.
VERS. 4.-- Non enim in errorem. Ex persona fidelium loquitur, qui Dei gratia muniti, non miscuere se gentilium iniquitati vel idololatriae: quia sine fructu justitiae est labor iste, et mortem meretur aeternam.
VERS. 6.-- Malorum amatores, etc. Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXXXIV). Inventores quoque falsorum dogmatum, et cultores digni sunt morte. Disperdet enim Deus virum qui haec fecerit, id est magistrum et 113.1179D| discipulum ejus. Reprobavit superius lignea, lapidea, vel aerea idola, nunc etiam fictilia damnat. Juste enim retributum est eis; ut qui de terra facti sunt, quia meliorem sui partem, id est animam, ad imaginem Dei creatam ad notandum Deum vivum, sequi nolebant; viliorem sui partem, id est, corpus terrenum imitando, luteum adorarent Deum, et sine boni operis fructu terrae insensibili, de qua sumpti sunt insensati, inutiles redderentur. Mystice autem haeretici et schismatici, qui veritatem Dei in injustitia detinent, et mendacium pro veritate in doctrinae suae simulacris colunt, licet eloquentia aut ficta virtute pallient, fragilia tamen et lutea sunt, quae fingunt.
113.1180A| VERS. 10.-- Cinis est cor eorum, et foeda cogitatio eorum, et vita coeno sordidior; quia ignorant factorem suum, et evanescunt in cogitationibus suis. Sensum autem sanctorum patrum spernunt, et errores novos quasi ludos vanos propter favorem humanum et terrenum lucrum fingunt; errantes, scilicet et in errorem mittentes, ut inexcusabiles sint: cum judicabit Deus occulta cordium, et reddet unicuique secundum opera sua.
VERS. 13.-- Hic enim scit, etc. Nullam excusationem habent haeretici; quia scienter peccant, dum fidem sanam et rectam doctrinam nolunt imitari: magis terrenum sensum et fragilem quam spiritualem sequentes.
VERS. 17.-- Melior est. Quia melior est homo 113.1180B| idolis secundum rationem creationis; quia vivit et intelligit, illa autem nunquam. Sed quia magis sequitur vanitatem erroris, quam veritatis scientiam, cum in honore sit, non intelligit: et comparatur jumentis insipientibus (Psal. XLVIII).
VERS. 18.-- Insensata. Quasi: nec discretionem habebant. In veritate enim viventia meliora sunt mortuis, sensibilia insensibilibus, rationalia irrationalibus. Sed dignum fuit, ut qui ignorabant Creatorem, in creaturis distinctionem non scirent. Qui enim laudem et benedictionem Dei in se habere negligit, in discretione animalium seipsum errare ostendit.
CAPUT XVI.
113.1180C| VERS. 2.-- Pro quibus, etc. (RAB.) Populus Israel in deserto carnes concupivit, etc., usque ad ideo eis cruciandi juste traditi sunt.
VERS. 6.-- Sed non in perpetuum. (RAB.) Non enim serpens aeneus, etc., usque ad quia mortuus per humanitatem, quasi aeneus est per Divinitatem.
VERS. 9.-- Illos enim, etc. Probantur electi per afflictionem, et monentur ut peccata caveant, et bona faciant. Reprobi disperguntur, quia non corriguntur. Ideo idololatras parva animalia interimunt. Israelitas vero Dei cultores serpentes exterminare non possunt; quia novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in die judicii reservare cruciandos.
VERS. 12.-- Sed tuus, Domine, sermo. Id est, 113.1180D| Filius, per quem omnia, cujus potestas ubique, qui omnia quaecunque voluit fecit; ipse curat corpora, ipse a spiritualibus bestiis animas salvat.
VERS. 14.-- Homo autem occidit. (CHRYS.) Homo per malitiam, etc., usque ad liber est ab omni crimine.
VERS. 16.-- Negantes enim nosse, etc. (RAB.) Diversis plagis afflicti sunt Aegyptii, etc., usque ad quia ad Creatoris voluntatem omnia consentiunt.
VERS. 18.-- Quodam enim tempore. (RAB.) Sicut in Genesi legitur: Pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphur, ut disperderet impios: et in Exodo, grandinem pariter et ignem. In libro Numerorum: Misit ignitos serpentes contra 113.1181A| murmurantes, ut cognoscant impii quod omnis creatura parata est ulcisci injuriam Creatoris.
VERS. 20.-- Pro quibus, etc. (RAB.) In deserto datum est manna filiis Israel, etc., usque ad Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit (Psal. XXXI).
VERS. 24.-- Creatura enim, etc. (RAB.) Confundantur hic peccatores: qui cum caeterae creaturae factori suo deserviant, ipsi repugnant. Unde creaturarum omnium concordia flagellantur: et si non poenituerint, perpetuo cruciabuntur; bonis autem vera bona praeparantur.
VERS. 25.-- Propter hoc, etc. (RAB.) Pluit Deus manna de coelo, etc., usque ad tanquam praevaricator legis in aeternum peribit.
113.1181B| VERS. 28.-- Ut notum omnibus, etc. (RAB.) Iste cibus historialiter pascebat, etc., usque ad ad ortum vero solis, id est, Christi dicamus: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
CAPUT XVII.
VERS. 1.-- Magna enim. (RAB.) Mystice. Omnes persecutores Ecclesiae Christi, scelerum suorum tenebras patiuntur, nec unquam securi esse possunt, quos vexant rectores tenebrarum harum usque ad exteriores tenebras, ubi erit fletus et stridor dentium; unde: Omnis qui male agit, odit lucem (Joan. III), etc. Hinc Paulus: Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V), etc.
VERS. 4.-- Neque enim. Semper enim tenebras 113.1181C| comitatur horror: et quanto minus discernit quis, quae circa se sunt, tanto magis metuit, undique adversa pavitans. Sic Aegyptii triduo maximas tenebras patiebantur, quas nec sol, nec stellae poterant illuminare, et unicunque jacebant, nimio terrore pavebant; quod autem dicit. Tristes personas eos terruisse, potuit fieri, ut daemones aliqua phantasmata ingererent, qui eos ad augmentum poenarum exterrerent. Persecutores quoque fidei et vertitatis, circumdant tenebrae peccatorum, quia ignorant solem justitiae, nec praedicatores illustrant eos fulgore doctrinae. Hos etiam sonitus descendens, id est comminatio coelestis perturbat, et personae tristes, id est daemones, quandoque torturi terrificant; nec tamen agunt fructuose poenitentiam: sed desperantes thesaurizant 113.1181D| sibi iram in die judicii.
VERS. 6.-- Timore plenus. Quia undique poenas formidabant. Quanto enim sunt graviores dolores, tanto majores timentur horrores.
Et magicae artis, etc. (RAB.) Cum Magi in Aegypto, etc., usque ad et antiquum serpentem cum angelis suis saevum patienter inimicum.
VERS. 9.-- Et aerem, etc. (RAB.) Nimietatem timoris notat, quem imminentibus poenis redarguente conscientia patiuntur, cum autem semper timida nequitia, pavoris sui dat indicium, supplicio condemnata est.
VERS. 11.-- Proditio, etc. Timor scilicet prodit infirmitatem superbientis, qui vana spe auxiliorum 113.1182A| se extollit cogitando, cum posse se sperat, quod efficere non potest vel possit: et dum virtus minor est, valetudo rerum quas extrinsecus patitur, majorem putat esse potentiam, hoc in persecutoribus fidelium frequenter evenit, qui se potentes aestimant, cum sanctos cruciant, potentia eorum victi, mentis angustia contristati cognoscunt se non posse quod cupiebant et majorem esse fortitudinem Dei, qui sic vincit in militibus suis.
VERS. 13.-- Illi autem, etc. (RAB.) Aegyptii scilicet horrore tenebrarum circumdati, etc., usque ad tanquam periculosum formidabant.
VERS. 19.-- Omnis enim orbis. Quasi: impii erant in tenebris, sed ubicunque habitabant filii Israel, lux erat.
113.1182B| VERS. 20.-- Imago tenebrarum. Graviores sunt tenebrae spirituales corporalibus: quia ducunt homines ad exteriores tenebras, ubi erit fletus et stridor dentium, quas Aegyptiae tenebrae figurant. Sicut enim corpora ibi nullo bono operi utilia: ita et hic animae simul et corpora aeterno carcere damnantur; ubi nec ratio, nec locus, nec tempus est operandi.
CAPUT XVIII.
VERS. 1.-- Santis autem tuis. (RAB.) Israelitae in Aegypto, etc., usque ad in prosperis et in adversis protegit.
VERS. 4.-- Digni quidem, etc. (RAB.) Merito Aegyptii tenebrarum poenam patiebantur, etc., usque ad cujus mysterii ratio in antiquis patribus figurata, et 113.1182C| in adventu Christi completa est.
VERS. 9.-- Absconse enim sacrificabant. (RAB.) Populus Israel in Aegypto jussu Domini Pascha celebravit, etc., usque ad sed in abscondito cordis semper Domino sacrificant, unde: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L). Et alibi: In me sunt, Deus, vota tua (Psal. LV), etc. (ID.) Memorat Deum percussisse primogenita Aegypti, ubi nec sicut prius simulaverunt Aegyptii, sed palam cogebant exire populum Dei dicentes: Omnes moriemur (Exod. XI).
VERS. 15.-- Omnipotens sermo tuus. Filius de quo dicitur: In principio erat Verbum (Joan. I), etc., hic brachium et dextera nominatur: propter effectivam divinae virtutis potentiam, hic tunc per angeli 113.1182D| ministerium judicia sua fecit in primogenitis Aegyptiorum, qui postmodum sanctificavit sibi primogenitos Hebraeos. Nunc quoque per aquam baptismi salvat multitudinem credentium, et interficit multitudinem spiritualium hostium.
VERS. 19.-- Visiones. (RAB.) Hoc divinae bonitatis est, quae peccantes castigat ut abstineant, et poenitentiam agant. Si autem patientia Dei abutuntur, sine excusatione in aeternum punientur.
VERS. 20.-- Tetigit autem tunc et justos. (RAB.) Memorat, etc., usque ad per quos interitum possimus evadere.
VERS. 24.-- In veste enim poderis. (RAB.) Byssum terrae deputant Hebraei, etc., usque ad in figura pontificali, 113.1183A| Christum futurum praenoscebat, sed quia viderat carne indutum, non Deum sed hominem purum credidit; unde: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II).
CAPUT XIX.
Impiis autem, etc. Inimicis populi Dei: vindicta usque ad consummationem supervenit, quia nec vitam nec mores correxerunt, fictis enim argumentis simulabant poenitentiam, et ideo non meruerunt indulgentiam. Unde Pharao cum plagis afflictus, populum Dei se dimissurum promitteret, paululum respirans ad domesticam crudelitatem reversus est, donec in mari Rubro fluctibus submersus est. Persecutores enim Christiani nominis si perstiterint in malitia 113.1183B| sua, sentient in poena quantum valeat Dei justitia.
VERS. 8.-- Videntes tua mirabilia. Sic nos oportet liberatori nostro exsultantes gratias agere dicentes: Benedic, anima mea, Dominum (Psal. CIII). Unde Apostolus: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess. V).
VERS. 10.-- Produxit terra. Nota quod inimicis Dei terra produxit muscas, et fluvius ranas; cultoribus autem Dei terra dedit fructum, et mare 113.1184A| carnis alimentum. Dignum est enim, ut fidelibus suis per opera sua nutrimentum, divina procuret providentia. Inimicis vero condignum tormentum per subditam sibi creaturam inferat.
Juste enim patiebantur. (RAB.) Qui antiquos Dei servos, etc., usque ad viam veritatis non agnoscit, et ostium quod Christus est, non invenit.
VERS. 17.-- In se elementa. Sicut in organo diversi soni ad concordiam melodiae temperamento consentiunt, ita discrepantia elementa servato jure naturae ad Creatoris voluntatem flectuntur: non enim creaturam sibi condidit contrariam, sed per omnia voluntati suae consentaneam. Unde aestimari, etc. (RAB.) Homines enim et jumenta, etc., usque ad ut appareret quod elementa mundi non suae tantum conditioni, 113.1184B| sed Creatoris deservirent voluntati.
VERS. 20.-- In omnibus enim magnificasti. Misericors et miserator Dominus semper adest fidelibus suis, quos semper protegit et regit: quos aliquando in martyrio purgat. Unde: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccl. XXVII). Multae enim tribulationes justorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus.