Jump to content

Liber adversum dogma Felicis Urgellensis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber adversum dogma Felicis Urgellensis
Saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104


Liber adversum dogma Felicis Urgellensis (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne

Liber adversum dogma Felicis Urgellensis

Christianorum religiosissimo, benignorum benignissimo, mansuetorum tranquillissimo, Christi (0029D)amatori, ideoque victori ac triumphatori piissimo Augusto, domno gloriosissimo Ludovico imperatori, Agobardus quidam ex ultimis fidelibus servulis vestris, (0030D)subterannexum opusculum sincerissimo ac (0031A)subtilissimo sacroque acumini prudentiae vestrae dijudicandum direxi: quod edidi vel potius collegi adversus novam, imo ex veteri redivivam haeresim, propter quosdam, quibus illud expedire putavi, sicut ibi latius continetur. Pie igitur rector et domine, caput orbis, decus mundi, catholicorum omnium insignis gloriatio, qui illustratis fidem, propagatis et pacem; obsecro mansuetudinem vestram, ut in contemplationem Filii Dei, qui vestrum juvat imperium, praefatum opusculum perlustrare non dedignemini, ut vestro acerrimo ingenio probetur (0032A)aut improbetur. Quia si probatur, illis, quibus profuturum est, ad legendum commendatur; si autem improbatur, auctor ejus per vos emendatur. Apostolica namque doctrina omnes hortatur crescere in cognitione Domini nostri Jesu Christi, omnes jubet paratos esse ad satisfaciendum eis qui rationem poscunt de ea quae in nobis est spe. Sacerdotem quoque esse vult amplectentem eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Quod si semper sectandum fuit; quanto (0033A)magis nunc, quando jam propinquum esse cernimus tempus illud, de quo Dominus loquitur: Verumtamen veniens filius hominis, putas inveniet fidem super terram?

I. Post obitum Felicis illius qui fuerat quondam episcopus in sede Orgelletana inventa est a nobis quaedam schedula ab eo edita sub specie interrogationis et responsionis: quam cum legentes consideraremus, inspeximus hominem diligenter et fraudulenter instaurasse, quantum in se fuit, omnem pravitatem dogmatis sui, in qua dudum fuerat detectus et convictus, et propter quam ab honore episcopatus depositus: qui licet aliqua verba, quae prius imprudenter efferebat, postea suppresserit, aliqua tamen nunc addidit, quae tunc reticuit. Quam (0033B)schedulam ego, ut potui, juxta veritatem fidei cum reprehendissem, vel reprehendendam publicassem, quidam ex fratribus, ut comperi, indigne tulerunt, et non perversitate animi, ut puto, sed simplicitate ingenii, arbitrati sunt me non id fecisse zelo fidei, sed zelo invidentiae, sicut moris est eorum qui inanis (0034A)gloriae cupidi, idcirco bonis detrectant, ut se illis superponere nitantur; et si detractionibus obtinuerint ne illi admirentur, isti admirationis gloriam consequantur. Et quoniam non desunt inter nos tales quibus necesse sit et integritatem fidei cognoscere, per quam valeant malum perfidiae declinare, et rectis judiciis obtemperare, ut mereantur in dogmate pietatis proficere, opportunum putavi ea quae praedictus vir male sensit, exaggeranda assumere, et verbis ejus, in quibus a veritate fidei excessit, sanctorum Patrum sententias opponere, ut quisquis dignatus fuerit legere, agnoscat qua cautela catholicae veritatis purissimum sensum sequatur. II. Non ego hoc doctis et eloquentibus viris, qui (0034B)cuncta haec optime dijudicando, probanda aut improbanda demonstrare sufficiunt, dico, qui forsitan nec dignabuntur legere hoc opus, rustica simplicitate compositum; sed meis similibus, quibus vere scio expedire ut fidem suam subtilissime corrigant; qui incaute admirantes vitam praedicti Felicis, probanda (0035A)putant cuncta quae dixit; nescientes quia non ex vita hominis metienda est fides, sed ex fide probanda est vita. Quanquam enim multi bene credentes, male vivendo pereant; nullus tamen male credens, bene vivendo salvatur. Solius enim omnipotentis Dei est nosse occulta hominum, vel quis cum reprehensibili vita humilem mentem gestet, aut quis cum laudabili vita superbam. Neuter enim perfectus est. Sed quis e duobus magis auctori displiceat, illi soli suppetit nosse. Scimus namque quia qui infirmitatis suae bene sibi sunt conscii, sanctos se esse, etiamsi ab aliis dicantur, non credunt. Qui autem propter bonam conversationem, dum laudantur ab aliis, sanctos se esse confidunt, et idoneos se putant adjudicandum caeteros et alios (0035B)quidem propter vitam carnalem, alios autem propter fatuitatem sensus despiciunt, omnibus tamen in commune detrahunt, non possunt illi placere qui dixit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Qui autem vere placere Deo curat, subjiciat animam suam Deo cum omni humilitate. Fides est enim prima quae subjugat animam Deo, deinde praecepta vivendi; quibus custoditis, spes nostra firmatur, et nutritur charitas. Cum ergo cognitio et actio beatum hominem faciant; sicut in cognitione vitandus est error, ita in actione cavenda est nequitia. III. Quamobrem obsecro dilectionem vestram, quibus hoc opus necessarium esse dico, non vobis injiciant fastidium verba simplicia; sed potius delectet (0035C)vos puritas fidei. Quoniam in verbis disserentium, ut quidam Patrum ait (Aug., de Doctr. Christ. I. IV, c. 11), veritas amanda est, non verba: « Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest: Aut quid obest lignea, si hoc potest, quando nihil quaerimus, nisi patere quod clausum est? » Qui autem omnino dedignatur legere nostra, habet hic sufficienter sanctorum Patrum sententias adnexas, quibus conferat sensum Felicis. Tantum non negligat ad earum regulam fidem suam purificare: quia, ut beatus Athanasius ait: « Fidem catholicam nisi quis integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit. » (0036A)Et ut alius doctor dicit (Aug., in Psal. CXLVII) : Sicut virginitas carnis, corpus intactum est; ita virginitas animae, fides incorrupta. » Ait etiam (Aug., Tract. VIII in Evang. Joan.): « Sic es t veritas Christus, ut totum verum accipiatur in Christo verum Verbum Dei, Deus aequalis Patri, vera anima, vera caro, verus homo, verus Deus, vera nativitas, vera passio. Si aliquid hic dixeris falsum, intrat putredo, de veneno serpentis nascuntur vermes mendaciorum, et nihil integrum remanebit. Quia ubi fuerit falsi alicujus corruptio, ibi veritatis integritas non erit. » Valent autem multum ad perpendendam subtilitatem veritatis, quae dicturus sum in hoc loco; si tamen competenter valuissem explicare quae dico.(0036B) IV. Nestorius haereticus sic duas naturas in unico Filio Dei Domino nostro Jesu Christo dividit ac separat, ut in disputatione dogmatis sui sic de uno quasi de duobus loquatur, quasi alium suspicans Deum Verbum, alium Emmanuel, licet plerumque unam horum fateatur personam. E contrario autem Eutyches in dogmate suo sic de unici Filii Dei loquitur singulari persona quasi de una substantia. Et quanquam sempiternam divinitatis ejus nativitatem confiteatur, temporalem quoque humanitatis non neget; ita tamen utramque substantiam permiscet atque confundit, ut una tantummodo praedicare intelligatur. Cum ergo utrumque, id est, Nestorium, et Eutychem, veritas fidei abjiciat, quae medium inter eos tenet locum; beatus Cyrillus, ejusdem (0036C)veritatis defensor, Alexandrinus antistes, dum vellet corrigere pravitatem Nestorii, propter obscuritatem verborum, ut pote subtilissimae rei, offendit beatum Joannem praesulem Antiochenae Ecclesiae, et eos qui cum illo erant; factaque est divisio inter Antiochenam et Alexandrinam Ecclesiam. Rogatus est autem ab Antiochenis Theodoretus Cyri episcopus, ut ageret adversum beatum Cyrillum. Et mirum in modum, dum utrique essent catholici, id est, et Antiocheni, et Alexandrini, beatus Cyrillus dum putatur esse haereticus, quod non erat, inventus est a Theodoreto inter Nestorium haereticum et Cyrillum catholicum medius locus, unde idem Theodoretus (0037A)pugnans pro veritate, ageret contra veritatem; qui dum istis catholicis placeret, illis displiceret: quod tamen, Deo auxiliante, Joannes et Cyrilli industria correctum est. V. Haec itaque idcirco ad medium deduxi, ut quam subtiliter, quam humiliter, quam veraciter, quam timide fidei veritas inquirenda sit, sollicite perpendamus. Igitur antequam de eis quae praedictus Felix scripta reliquit disputemus, praemittendum video quomodo propriis verbis quibusdam, adhuc vivens, aliqua improbanda persuadere conatus est. Coepit aliquando, ut dixi, quosdam docere, ut crederent Dominum nostrum Jesum Christum, secundum carnem veraciter nescisse sepulcrum Lazari, cum diceret sororibus ejus: Ubi posuistis eum (0037B)(Joan. XI, 34), et veraciter ignorare diem judicii, veraciter etiam ignorasse quid conferretur a duobus discipulis ambulantibus in via de his quae facta fuerant in Hierusalem; veraciter quoque ignorasse utrum plus diligeretur a Petro, quam ab aliis discipulis, cum diceret: Simon Petre, amas me plus his (Joan. XXI, 16)? Hoc ut cognovi, accessi ad eum coram ipsis quibus ista suadebat, et interrogavi eum utrum ita prorsus sentiret. Quod cum confirmare tentaret, objurgavi eum, et detestatus sum pravos sermones ejus; ostendique ut potui, caeteris qua custodia ista repudiarent, et quo sensu loca illa Scripturarum intelligere deberent; ipsique Felici sumptas sanctorum Patrum sententias, quae blasphemiis ejus contrairent legendas direxi. Quibus (0038A)lectis, promisit se omnis emendationis diligentiam sibimet adhibiturum. Propter quam rem silenter cum dimittens, non putavi necessarium esse easdem blasphemias ejus in exteros publicandas, quia nec ad me pertinebat. VI. Post mortem vero ejus, cognovi per quosdam fideles fratres, qui ab illo audierant, quod dixerit Deum Dei Patris Filium nullatenus dici debere passum aut crucifixum, sed ab eo hominem assumptum; confirmare hoc nitens exemplo Isaac, qui a patre ductus ad immolandum, non ipse, sed aries pro eo est immolatus; tanquam in Isaac figuratus fit filius Dei, et in ariete filius hominis. Haec autem faciebat saepedictus Felix, quia nullatenus acquiescebat sentire, nec suadere sibimet ita valebat, ut crederet (0038B)in uno Domino nostro Jesu Christo duarum naturarum unitionem substantialiter factam, et Deum Verbum secundum subsistentiam carni unitum, sicut liquido in consequentibus ex verbis illius apparebit. Contra quae et nos obviantia sibi testimonia sanctorum Patrum, Deo auxiliante, posituri sumus. Timens enim permixtionem Eutychetis incurrere, corruit in divisionem Nestorii. Sed quia eum, de quo sermo est, corruisse diximus in Nestorii pessimam divisionem, opportunum puto esse in hoc loco ponere sententias Nestorii, antequam ad hujus dicta discutienda veniamus; ut prudens lector cognoscere valeat quam consona Felix Nestorio senserit, et ubicunque male utramque in uno Domino dividit substantiam et confugit iterum (0039A)quasi ad unitatem personae dicendo: Unus tamen in utroque, non duo, quantum et in hoc eumdem Nestorium imitetur. VII. Nestorius dicit, Dominum « Spiritus sancti virtute in Virginis vulva formatum, factum ex muliere, et factum sub lege, ut omnes nos a servitute legis redimeret; ante jam praedestinatum, adoptionem accipientem, inenarrabiliter sibimet vivens, mori quidem eum secundum legem humanam faciens, suscitans vero ex mortuis, et perducens in coelum, et consedere faciens ad dexteram Dei, unde super omnes constitutus principatus, et potestates, et virtutes, et dominationes, et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, verum etiam et in futuro, ab omni creatura accepit adorationem, (0039B)sicut inseparabilem a divina natura habens copulationem, relatione Dei et intelligentia omni creatura adorationem exhibente. Et neque duos filios dicimus, neque duos Dominos; quoniam unus filius Patris secundum Verbum Deus unigenitus filius Patris, sicut iste conjunctus et particeps constitutus filio communicat nomine et honore, Dominus secundum essentiam, Deus Verbum, cui iste conjunctus honore communicat. Et ideo neque duos filios hos dicimus, neque duos Dominos; quia manifesto constituto secundum substantiam Domino et Filio, inseparabilem tenet ad eum copulationem, qui causa nostrae salutis assumptus confertur nomine et honore filio et Domino; non sicut unusquisque secundum seipsum constitutus est filius, unde et multi secundum (0039C)beatum Paulum dicimur filii; sed solus praecipuum habens hoc quod ad Dei Verbi copulationem, adoptionem et dominationem participans, auferens quidem omnem suspicionem dualitatis filiorum et Dominorum, praestato vero nobis in copulatione ad Deum Verbum omnem haberet ipsius fidem et intelligentiam et theoriam, pro quibus et adorationem pro relatione Dei ab omni suscepit creatura. Verum igitur Filium dicimus et Dominum Jesum Christum, per quem omnia facta sunt, principaliter quidem Deum Verbum intelligentes substantialiter Filium Dei. » Iterum idem Nestorius: « Si quis eum qui est Emmanuel, Deum verum esse dixerit, et non potius Nobiscum Deus, hoc est, inhabitasse eam quae secundum nos est naturam, per id quod unitus est (0039D)nostrae quam de Maria virgine suscepit: » et post aliqua subjecit, « anathema sit. » Item ipse: « Si quis unum esse post assumptionem hominis, naturaliter Dei filium audet dicere, cum sit Emmanuel, anathema sit. » item ipse: « Si quis post incarnationem Deum Verbum alterum quempiam praeter Christum nominaverit, » et post pauca subjunxit, « anathema sit. » Et item: « Si quis hominem qui in virgine creatus est, hunc esse unigenitum dixerit, » (0040A)et post pauca subjunxit, « anathema sit. » Ecce habes sententias Nestorii: quas si et in conjunctione personae, et in divisione naturarum, verbis Felicis conferas, invenies eos uno sensu incedere. VIII. Videtur mihi etiam vestra charitas commonenda de hoc quod Felix frequenter gaudet dicere hominem assumptum, vel formam servi. Quanquam enim et pie dici possit, sicut et frequentissime dictum a sanctis Patribus invenitur; tamen considerandum est quod etiam impie dici possit, secundum quod in Nestorio haec verba nostris displicuerunt, Ad quod beatus Cyrillus ita respondit (in Def. XII anath. adv. Theod. c. 7): « Nos quae meliora et veriora sunt sapere consueti, et subtiliores contingentes (0040B)intellectus ad explanationem sacramenti, scientiamque perfectam, et secundum sacrarum placitum litterarum, et mansuetudines sanctorum Patrum, non hominem assumptum dicimus a Deo Verbo, et copulatum ei secundum habitum extrinsecus, sed potius hominem factum esse decernimus. Hac itaque gratia a pietate dogmatum dicimus excessisse eos qui praesumunt dicere assumptum hominem, et affirmant oportere eum sicut alterum alteri coadorari filio Dei. » Item ipse: « Factus est igitur homo, non assumpsit hominem, sicut Nestorio placet. Et ut crederetur quia factus est homo, manens quod erat, videlicet Deus, juxta naturam; idcirco et esurire dicitur, et ex itineris labore lassessere, » et caetera. IX. Dixit itaque Felix in suprascripta sua schedula, (0040C)post aliqua quae praemiserat, quasi interrogans: « Deus Pater omnipotens, voluntate genuit Filium, an necessitate? » Et respondtit: « Quantum ad divinitatis ejus essentiam pertinet, neque voluntate, neque necessitate, sed natura. In vero quippe filio de substantia patris genito, voluntas nativitatem praeire non potest, ubi natura praecedit. Sed neque necessitate, quae in Deo utique non est. Quantum vero ad humanitatis ejus substantiam convenit, eumdem Filium suum, quia non ex semetipso genuit, sed de substantia matris virginis creavit, et nasci voluit, ob hoc, voluntate propter redemptionem nostram, non qualibet necessitate ejus filius creditur. » X. In hac sententia Felix primum ex interrogatione superflua et vana, qua interrogat, utrum voluntate (0040D)an necessitate genuerit Pater Filium, occasionem sibi parat perveniendi ad id quod male sentit, et loquendo explicare non audet. Dicendo namque: In vero quippe filio de substantia patris genito, ita dividit divinitatem ab humanitate in Domino, ut eam in sola divinitate dicat verum Filium, in qua et de Patris substantia est genitus; juxta humanitatem autem, in qua et dicit illum de substantia matris virginis creatum, sentiat eum non verum, licet loquendo (0041A)explicare non audeat. Apparet enim haec fraus in eo quod sic de substantia divinitatis loquitar, quasi de alia persona praeter humanitatem. Dicens namque de sola divinitatis substantia: In vero quippe filio, vult demonstrare non eum esse in utraque substantia verum filium. Quod autem interponit dicens: Voluntas nativitatem praeire non potest ubi natura praecedit, apertissimum mendacium profitetur. In omnipotente enim et sempiterno Deo omnia sempiterna sunt, neque ei qui fecit tempora, aliquid accessit ex tempore. Naturae enim quae initio caret et incremento non indiget, quod est habere, hoc esse; et quod est esse, perpetuum est; et sicut nullum finem, ita nullam recipit mutabilitatem. Non ergo in illo natura praecedit voluntatem, neque voluntas (0041B)consilium, neque consilium Verbum; quia sicut nunquam fuit sine Verbo, ita nunquam fuit sine sapientia, sine consilio, sine voluntate, vel quidquid de Deo veraciter dici potest. XI. Nos autem Dominum nostrum, unicum Filium Dei, sicut verum Deum confitemur, ita et verum Filium credimus; quia non est alter ex patre, et alter ex matre; licet aliud sit divinitas, et aliud humanitas; sed idem in utroque unus et verus, beato Cyrillo nos ita docente: « Unus ergo Filius, unus Dominus Jesus Christus, et ante incarnationem, et post incarnationem. Non enim alter est filius Verbum Dei Patris, et alter iterum qui de sancta Virgine natus est; sed idem ipse qui est ante saecula Deus, etiam secundum carnem ex muliere creditur (0041C)editus: non quod ex ea initium deitas ejus acceperit ut sit, aut subsistendi principium de sancta virgine sumpserit; sed potius, ut dixi, quod Verbum subsistens ante saecula, secundum carnem dicitur ex ea progenitum. Propria enim facta est ejus caro, sicut et singulis nobis est proprium corpus. » XII. Quod autem totus verus Deus credatur, ita ipse beatus Cyrillus docet (Anath. I): « Si quis non confitetur Deum esse secundum veritatem Emmanuel, et propterea Dei genitricem sanctam Virginem genuisse eum carnaliter, carnem factum ex Deo Verbum, anathema sit. » Et iterum (In Declar. XII anath.): Dicimus autem carni animam habenti rationalem unitum Verbum, sed ultra mentem, et ineffabiliter, et sicut solus ipse novit. Ergo permansit (0041D)Deus et in assumptione carnis, et est unus Filius Dei et Patris Dominus noster Jesus Christus; idem ipse et ante omne saeculum et tempus, secundum quod intelligitur Verbum et splendor substantiae ejus, et in novissimis temporibus dispensative homo propter nos. » Item ipse: « Factus est caro ex Deo Patre Verbum, non per transitionem, aut conversionem suae naturae, sed propriam faciens carnem ex sancta Virgine sumptam; unusque et idem appellatus filius, ante humanationem quidem sine carne adhuc Verbum, post inhumanationem vero idem incorporatus. » Item ipse (In Def. XII anath. adv. Theod., cap. 2): « Nestorio igitur ubique perimente Dei Verbi secundum carnem nativitatem, et (0042A)solarum nobis dignitatum unitatem introducente, hominemque Deo copulatum dicente filiationis homonymia, hoc est, univocatione honoratum, necessario nos dictis illius repugnantes secundum subsistentiam unitatem dicimus factam; hoc secundum subsistentiam, nihil aliud declarantes, nisi quod sola Verbi natura sive subsistentia, quod ipsum Verbum humanae naturae secundum veritatem unitum, sine ulla conversione atque confusione, sicuti saepe diximus, unus intelligitur, et est Christus, idem Deus et homo. » Item ipse: « Unum atque eumdem adorantes; quia non alienum corpus a Verbo, sed ei magis est proprium, cum quo consedet Patri; non sicut duobus filiis consedentibus, sed sicut uno cum carne propter unitatem. Si vero subsistentialem (0042B)unitatem recusamus, irruimus ut duos filios praedicemus. Necesse est enim cuncta dividere, et dicere hominem quidem specialiter filii praedicari, et rursus specialiter Deum Verbum filii nomen atque appellationem naturaliter habere. Non ergo in duos filios unus Dominus Jesus Christus dividendus est. Nullo modo enim oportet rationem rectae fidei sic habere, sed nec personarum unitatem, sicut aliqui opinantur. » Item: « Processit homo ex muliere, Deus esse non desinens, et ex Deo Patre esse progenitus, sed in assumptione carnis, quod fuerat perseverans, Istud allegat ubique subtilis fidei ratio. » Item ipse: « Cum Scriptura divinitus inspirata unum dicat Filium, atque Dominum. Quocirca post ineffabilem unitatem, si Deum nomines Emmanuel, incarnatum (0042C)et hominem factum intelligimus nos ex Deo Patre Verbum. Sive hominem dicas, nihilominus illum ipsum in mensuris humanitatis participatum dispensative cognoscimus. Factum vero dicimus palpabilem qui impalpabilis est, visibilem qui invisibilis est. Non enim fuit extraneum ei unitum ipsi corpus, quod etiam dicimus esse palpabile et visibile. Qui autem ita non credunt, distinguunt autem, sicut dixi, subsistentias post unitatem, et puram eis copulationem subintelligunt secundum solam dignitatem sive auctoritatem, alienat eos ab his qui recte sapere consueverunt praesens anathematismus. » XIII. Interrogat Felix: « Utrum Maria virgo Deum et hominem, sicut pariter, ita et similiter genuit, an aliter genitrix deitatis, et aliter humanitatis (0042D)esse credatur. » Respondetque sibimet ipsi dicens: « Licet eadem gloriosa Virgo Dei et hominis genitrix fideliter credatur, aliter tamen Dei genitrix, et aliter hominis recte profitetur. » XIV. Ad haec verba nos respondemus quod non solum sint blasphema et omni odio digna, verum etiam nova et inaudita. Quomodo enim aliter Dei genitrix, et aliter hominis esse potuit? Certe Deum genuit incarnatum, cui uni uno est modo genitrix, non duobus; eo scilicet quo Deus in illa et ex illa factus et natus est homo. Nec est usus catholicus, hominis eam genitricem nominare, sed semper Dei genitricem. Si Deus homo factus, ex illa natus est, duobus utique modis non est natus. Nam si duobus (0043A)modis nasceretur, duabus et vicibus nasceretur: quod dici nefas est. Imo si aliter Deus ex ea, et aliter homo natus est; duo sunt, alter Deus, et alter homo, id est, non idem Deus qui homo, nec idem homo qui Deus. Nestorius haereticus, qui ita sensit, non dixit Deum ex Maria natum, sed hominem, ex semine David. Iste autem, si catholicus esset, unum eumdemque esse et Deum et hominem et unum uno modo, et semel tantum natum crederet. Si autem esset Nestorianus, aut Paulianista, sive Photinianus, solum hominem crederet ex ea natum, et semel tantum. Nunc autem quia dicit sanctam Virginem aliter Dei esse genitricem, et aliter hominis, ego puto quia sicut nec usitato more loquitur, ita nec catholico. Certe catholici praedicant (0043B)Dominum nec in divinitate habere matrem, nec in humanitate patrem. Iste autem qua ratione sequestrando ab humanitate divinitatem. aliter eam Dei, et aliter hominis genitricem esse credit, et hic ex parte aperit dicendo: « Natura quippe humanitatis assumptae propriam eam esse genitricem, Dei vero matrem gratia et dignatione divinitatis factam, » et in subsequentibus et pejus et evidentius patefaciet, ubi et nos opportunius ad ista responsuri sumus. XV. Nunc autem quia aliter Dei et aliter hominis eam genitricem dicit esse, cum nunquam fuerit usus in ratione fidei hominis eam genitricem nominari; quippe cum nec mirabile sit, cum certe omnium hominum matres hominum genitrices sint, illa qualiter hominis facti, id est, Verbi caro facti genitrix praedicetur, ex (0043C)sanctorum Patrum sententiis audiamus. Ait namque praecipuus ille expugnator Nestorianae impietatis doctissimus et beatissimus Cyrillus: « Affirmamus igitur ex Deo patre Verbum in assumptione factum, sanctae et animatae carni unitum, secundum veritatem inconfuse ex vulva ipsa processisse hominem, permansisse autem etiam secundum Verbum. Ideoque et Dei genitrix est sancta Virgo. Superfluum autem arbitror oportere existimandum, et hominis genitricem eam dici. Siquidem essent aliqui ex multa nimis vesania, qui dicerent Dei Verbi naturam, fontem veluti quemdam et propriae essentiae principium habuisse carnem. Forte fuisset aliquando non absurda et contemnenda ratio volentibus eam etiam hominis nominari oportere genitricem. Quia vero abominabilis (0043D)et odiosa quidem apud omnes est hujusmodi sententia, intelligiturque non aliter Dei genitrix sancta Virgo, nisi primo susceperit quisquam fidem, hoc est, quia factus est caro, hoc est, homo Verbum ex Deo Patre. Non enim quodammodo divinitatem nudam, sicuti dixi, peperit Virgo. Quae hujus instantiae videtur utilitas dicentium oportere nominari eam et hominis genitricem. Sed, sicut apparet, inventa quaedam ab eis est contra Christum haec machinatio. Non enim patiuntur sapere, vel dicere ipsum qui ex Deo Patre est ante saecula Filius, in novissimis saeculi (0044A)temporibus inconfuse, inconvertibiliter ex vulva unitum carni animam habenti rationalem, sicque factum nostrum secundum hominem. » XVI. Iterum post aliqua interrogando Felix quaerit: « Utrum Christus Dominus in utraque natura similiter sit Filius Dei, an dissimiliter; » et subjungit respondendo, « non similiter, sed dissimiliter. » Quaerit deinde quo ordine id fiat: et respondendo affirmat dicens: « Quia sicut in se continet duas naturas, id est, divinitatis suae, et humanitatis nostrae, ita duobus modis unus creditur Dei Filius. » In quo loco obsecro et admoneo lectorem, si tamen fuerit qui legere dignetur, ut penset attente quod dicitur. Supra dixit sanctam Virginem aliter Dei esse, et aliter hominis genitricem. Nunc dicit duobus (0044B)modis esse Filium Dei Dominum nostrum, et in ipsis dissimiliter. Ecce quatuor modi, et inter se dissimiles, quibus dicit Dominum esse Filium Dei Patris, et hominis matris. Forsitan qui plura, quam ego, legit, invenit aliquid huic rei simile. Ego tamen neque in catholico neque in haeretico dogmate hujuscemodi rem legisse me novi. Sed inspiciamus et sequentia, utrumne ad istos quatuor modos et alios plures augeat. XVII. Interrogat itaque Felix dicens: « Prosequere quibus subauditur modis: » et respondendo subjungit: « Secundum divinitatis essentiam, natu ra, veritate, proprietate, genere, nativitate, atque substantia: juxta humanitatem vero non natura, ait, sed gratia, electione, voluntate, placito, praedestinatione, (0044C)assumptione, et caetera, inquit, his similia. » Ecce dum quatuor praedicaret modos nativitatis dominicae, duos ex matre virgine, duos ex Patre Deo, inventi jam sunt duodecim, sex videlicet ex Patre, et sex ex matre. Qua autem faciat intentione, bene considerantibus perspicuum est, videlicet quia cuncta quae nativitati divinitatis tribuit, humanitati adimit. Quod si propterea fecisset, ut ostenderet aliud esse humanitatem, aliud divinitatem, haberet profecto faciliorem et usitatiorem loquendi paternum modum, quo id ostendere potuisset: quem si secutus fuisset, nec nova diceret, nec mendacium incurreret. Dicendo namque secundum divinitatis essentiam veritate esse Filium, et proprietate, et caeteris quae ibi conjungit; vult eum esse secundum (0044D)humanitatem nec verum, nec proprium, sed e contrario omnia. XVIII. Sed quia haec in subsequentibus manifestius aperit, intueamur nunc quare eum vult juxta humanitatem esse Filium Patris, non natura, non nativitate, non genere, non veritate; sed gratia, electione, voluntate, placito, praedestinatione, assumptione. Quicunque igitur antiquos illius errores cognovit, quid et nunc utique velit cognoscit. Dixerat namque Dominum nostrum Jesum Christum secundum humanitatem adoptivum esse filium Patri. (0045A)Et quia licet et alia adhuc pejora diceret et sentiret, nescio qua existente causa de solo adorationis [ Baluz., adoptionis ] nomine discussus est, quod et compulsus est negare convictus, et non solum ter aut quater, sed multoties de hoc convictus, coactus est ad negandum hoc quod prave ausus fuerat docere. Sed quia id ex intimo cordis sui sensu et prompta voluntate non fecit, arbitratus est apud semetipsum bene se prius sensisse, et postea male negasse. Ac per hoc quia illic trepidavit timore, ubi non erat timor, idcirco in his suis litteris nunc elaborat, ut ostendat Dominum secundum humanitatem, nec verum Deum esse nec verum Filium Dei, nec proprium. Sed quia contra haec omnia sententias sanctorum Patrum, Deo adjuvante, (0045B)opposituri sumus, per quas dignosci valeat in quantum a catholica veritate discesserit, nunc sequentia ejus verba ponamus, ut tota illius pravitas detegatur et postea veris sensibus mendacia illius expugnentur. XIX. Interrogat iterum Felix: « Christus Dominus ac Redemptor noster, sicut in divinitate creditur verus et proprius Filius Dei, ita et in humanitate, an aliter? et respondendo subjungit: « Verus et proprius Filius ille veraciter creditur, qui de substantia Patris est genitus, non aliunde assumptus, cui generatio dat nomen filii, non electio, vel gratia, sive adoptio, aut voluntas. » Ecce jam patefecit omnem errorem, quem occultum corde gestabat. Dicendo namque: « Verus et proprius Filius (0045C)ille veraciter creditur, qui de substantia Patris est genitus, non aliunde assumptus, » duos se filios credere prodit, unum genitum, alterum assumptum, unum cui generatio dat nomen filii, alterum cui electio, vel gratia, sive adoptio. Forte dicat aliquis favens partibus illius: Non sensit Felix duos, ut tu dicis, qui statim subjunxit: Unus tamen in utroque, non duo. Cui ego respondeo, non esse morem dicendi unquam ille, et cui, sicut in hoc loco Felix scripsit, nisi cum agitur de personis; et quem ita divisum in corde tenebat, bene unire verbis supervacuis non poterat. Jam enim superius ostendimus (0046A)ex verbis Nestorii, ita et illi esse morem loquendi, idem unum esse in utroque, non duos. Sed certe beatus Cyrillus et caeteri qui idonei exstiterunt ad detegendam fraudem illius et expugnandam vesaniam, non illi crediderunt unum Dominum posse tenere in fide, de quo ita aperte loquebatur, sicut de duobus. XX. Sed esto, consentiamus ei qui conatur asserere unum Filium Felicem sapuisse, non duos. Quid ergo est quod unum eumdemque dicit verum et non verum, proprium et non proprium, nativitate et adoptione, genere et electione, substantia et assumptione? Certe talis unitas non est unitas, sed dualitas; sic conjungere, dividere est; ita copulare, separare est. Rogo, ubi unquam legisti in divinis (0046B)litteris, vel in dogmatibus catholicorum Patrum, quod Dominus noster secundum humanitatem suam, assumptione, electione, vel gratia dicatur esse Filius Dei Patris? Certe ego nunquam legi. Et si dicit Scriptura: Beatus quem elegisti et assumpsisti (Psal. LXIV, 5); aut: Exaltavi electum de plebe mea (Psal. LXXXVIII, 20); nunquid talem sensum introducit, ut nos eum dicere et confiteri debeamus electivum vel assumptivum filium Dei Patris? Et si evangelista dicit eum plenum gratiae et veritatis; nunquid docet ut Deo Patri gratia esse filium secundum humanitatem eum confiteri debeamus? Ergo et quia Apostolus dicit de illo, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, acceptivum filium Deo Patri esse eum dicemus secundum humanitatem. Penset (0046C)diligenter quis, et quid, aut quare assumpsit, suscepit. Suscepit certe Verbum Dei coaeternum Patri substantiam nostram; sed non ideo ut ipse sibi filius esset; non ideo ut Deo Patri alio modo inciperet esse filius, quam erat ante incarnationem; non ideo ut filiationis modos et nomina multiplicaret: quia nec se ipsum dualitatis copulatione duplicavit. Non enim alter est suscipiens, et alter susceptus: non est alter pro nobis pauper factus, nisi qui erat dives et ante susceptionem paupertatis: non est alter pro nobis peccatum factus, nisi qui erat antea nesciens peccatum: ut, sicut Apostolus (0047A)exponit, coelestis medicus ex nobis acciperet per quod contraria medicamenta nobis adhiberet, scilicet ut salva impassibilitate sua, immortalitate, et incommutabilitate, sua nos morte vivificaret, sua paupertate ditaret, suis contumeliis honoraret, suis vulneribus sanaret, et caetera hujusmodi. Sic et in quodam loco beatus scribit Hieronymus: « Quae autem potest major esse dementia quam ut Filius Dei hominis filius nasceretur, decem mensium fastidia sustineret, partus exspectaret adventum, involveretur pannis, subjiceretur parentibus, per singulas adoleret aetates, et post contumelias vocum, alapas, et flagella, crucis quoque nobis fieret maledictum, ut nos a maledicto legis absolveret, Patri factus obediens usque ad mortem? » Sed quia cuncta supra (0047B)scripta Felicis male sensa verbis Patrum destruere debemus, legat cui placet jam adnexas Patrum sententias. Interim tamen, quia memini me supra dixisse nullo modo Felicem sibimet suadere potuisse, ut in uno Domino duarum naturarum conjunctionem naturaliter ac substantialiter factam crederet, et verbis beati Cyrilli ostendimus quomodo naturaliter facta credatur, habet lector de eadem re beati Hieronymi satis politam et enucleatam sententiam, cum de illo divinae Scripturae loco ageret, ubi dictum est: Ponam inimicitias inter te et inter mulierem, et inter semen tuum et semen mulieris. Ipsa tuum calcabit caput, et tu insidiaberis calcaneo ejus (Gen. III, 15). « Nonne, inquit, conspicis, nonne consideras, quod jam tunc illi minabatur in Christo? Alium enim (0047C)semen mulieris, nullum prorsus accipio, nisi illum quem Apostolus ait factum ex muliere, factum in carne, illum, qui ut evangelista refert, Joseph filius putabatur esse, sed non erat, illum utique qui Verbum caro factum est. Nam si generandi publicam istam et naturalem circumspicimus rationem, semina non habent mulieres. Denique nulla concipit sine viro. Ac per hoc, quoniam jam tunc in Adam semen humanae generationis esset transgressione vitiatum, semen coeleste promittitur, ut Apostolus sentit, non ex corruptione viri, sed ex Deo, quod tamen caro fieret in muliere, et elementa prima illa corporea substantiae, id est, humoris et sanguinis, in ipso sibi vasculo, in quo ipsa elementa sita sunt, naturaliter aptaret. » Beatus quoque Augustinus: (0047D)« Illa enim natura, inquit, quae semper genita manet ex Patre, nostram naturam sine peccato suscepit, ut nasceretur ex virgine. Neque enim natura aeterna atque divina temporaliter concipi et temporaliter nasci ex natura humana ullatenus posset, nisi secundum susceptionem veritatis humanae veram temporaliter (0048A)conceptionem atque nativitatem ineffabilis in se divinitas accepisset. Sic est Deus aeternus ac verus, veraciter secundum tempus conceptus, et natus ex Virgine. Dum enim venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus; illo scilicet Deo facto naturaliter filio hominis, qui unicus est naturaliter Filius unigenitus Dei Patris. » XXI. Contra illud vero quod Felix dicit, duobus modis Deo Patri unum esse filium, et duobus modis matri: quae dicendo, illuc tendit, ut ostendat eum secundum divinitatem quidem esse verum, secundum humanitatem autem non esse verum: quod quam falsum sit, jam supra positis sententiis beati Cyrilli (0048B)ostensum est; et nunc ejusdem et aliorum ponenda sunt testimonia, per quae ostendendum est, et unicum Dominum nostrum totum esse Deum, et Dei Filium, hominem quoque et hominis filium, salva tamen proprietate utriusque substantiae, totumque esse verum quod est; ut quicunque diversos modos filiationis Dei in fide nobis introducere voluerit, videat an locum inveniat. Beatus Cyrillus: « Libet, ait, eum percontari utrum unitatem Verbi ad humanitatem Verbi, sive ad sanctum corpus animatum intelligibiliter factam dicat secundum veritatem, an potius cum aliis simul, et ipse secundum copulationem, quae per habitudinem est sermo docibilis et inexistentis formae ad inexistentem et divinam formam. Unum namque unitas demonstravit, et in (0048C)duos dividere refutamus. Nam licet factum est caro Verbum secundum Scripturas, attamen est etiam sic filius unigenitus secundum unitatem veram, quae ultra mentem et rationem est. Ipse igitur unus et verus Christus Jesus, tanquam per instrumentum proprii corporis operatus est signa divina, et non operatum in eo. » Item Cyrillus: « Dominus noster Jesus Christus unus, inquit, et solus vere Filius existens Dei Patris, caro factus, et principat omnium simul cum proprio genitore, flectiturque ei omne genu coelestium, terrestrium et infernorum, et confitetur omnis lingua, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Est igitur ipse Dominus quidem omnium, secundum quod intelligitur et est Deus, licet non sine carne post inhumanationem. (0048D)Ipse vero rursus nec Deus nec Dominus. Est enim absurdissimum, magis autem omni impietate vere completum, ita sapere vel dicere. » Item ipse: « Dispensationis Unigeniti cum carne sacramentum, a nobis jam factis, nunc nihilominus copulare sermonibus dignum est, et eos non sine decenti ratione (0049A)monstrare. » Et post pauca: « Cum Nestorius igitur ita scripserit de Christo: Ergo qui passus est pontifex misericors, nam vivificator ejus qui passus est Deus, et Deum Christi Deum Verbum nominaverit, adjeceritque his: Erat autem ipse et infans, et infantis Dominus, non affirmamus, quia non decentior natu, magis autem impie nimis ejus verba prolata sunt. Si enim Deus est Christi ex Deo Patre Verbum, duo modis omnibus erunt, et indubitanter. Quomodo autem intelligitur et infans ipse, et Dominus infantis? Non ergo dicitur et Deus suimet ipsius, et Dominus Emmanuel, si est idem Deus simul et homo, tanquam inhumanatum et incarnatum Dei Verbum. » XXII. Beatus quoque Augustinus: « Ego enim, (0049B)inquit, Salvatorem nostrum non divido, non confundo, ne aut incorpoream et imaginariam carnem, aut carnalem et mortalem praedicem deitatem. Non separo; ne Dei Patris unam secundum carnem, et alteram secundum majestatem introducere videar prolem; quia idem Dei Filius et sine initio processit ex Patre, et secundum tempus nasci est dignatus ex Virgine. Impassibilis in suo, passus in nostro, dum imcomprehensibilem majestatem velut quoddam indumentum carnis vestire est dignatus ex utero. Mediatoris una persona, non una substantia; una inquam persona, ne sit non unus Christus; non una substantia, ne mediatoris dispensatione submota, aut Dei tantum dicatur aut hominis filius. » Et post pauca: « Quibus in unam personam incomprehensibili (0049C)mediatoris dispensatione conjunctis, servavit singulis propria, sed conjunxit propriis aliena. Servavit propria, dum non amisit immensitatem divinitatis, et infirmitatem non respuit carnis. Conjunxit propriis aliena, dum idem atque inseparabilis Christus, et proprio carnis occiditur, et proprio deitatis apud inferos non tenetur. Proprio carnis gustavit vita mortem, proprio deitatis perpetuam reddidit carnem. Non ergo recte dicitur, In Filio Pater est passus; quoniam in carne, quae ei non est cum Patre communis, passus est filius. Itaque glorificata est caro majestate, dum majestas humiliata docetur in carne. Sed utrumque non de duobus Christis, sicut putas, sed de uno atque eodem ipso, quem post partum Virginis Deum et hominem novimus, (0049D)nos certum est praedicare. » Ecce beatus Augustinus asserit quia qui Salvatorem nostrum confundit, aut incorpoream et imaginariam carnem, aut carnalem et mortalem praedicat deitatem; qui vero separat unam secundum carnem, et alteram secundum majestatem Dei Patris, introducere videtur prolem. Certum est ergo separare te Salvatorem nostrum qui duos modos tenes filiationis, ut aliter sit Filius secundum deitatem, et aliter secundum carnem. Quod si unus atque idem est inseparabilis Deus et homo qui et proprio carnis occiditur, et proprio (0050A)deitatis inseparabilis permanet, ubi habebunt locum tui modi? XXIII. Item beatus Augustinus: « Filiorum namque alii, inquit, sunt adoptivi, alii naturales. Hi, quia geniti ab initio, filii semper ac proprii. Illi, primo alieni, post filii, cum per adoptionem in familiam videantur adscisci. Quibus ergo comparandus est Filius Dei? Si adoptivis; erit apud Patrem similis nobis. Si propriis; ex substantia exstitisse dicendus est genitoris. » Ecce beatus Augustinus aperte docet, quia adoptari in filio non potest, nisi qui antea exstitit alienus; nec potest quisquam per adoptionem accipere patrem, nisi qui habuit proprium. Tu qui duobus modis unicum Dominum praedicas esse filium Patri, id est, proprietate et adoptione, ostende ex (0050B)illa parte qua adoptivus est, quem habuit proprium, aut ostende fuisse illum antequam adoptaretur; sicut beatus Augustinus adoptivos distinxit a propriis. Item beatus Augustinus (In Enchir. cap. 35): « Proinde, ait, Christus Jesus Dei Filius, Deus est et homo. Deus ante omnia saecula, homo in nostro saeculo; Deus, quia Dei Verbum: Deus enim erat Verbum. Homo autem, quia in unitatem personae accessit Verbo anima rationalis, et caro. Quocirca in quantum Deus est, ipse et Pater unum sunt: in quantum autem homo est, Pater major est illo. Cum enim esset unicus Dei Filius, non gratia, sed natura, ut esset etiam plenus gratia, factus est et hominis filius, ipse idem utrumque ex utroque unus Christus. » Si aliquando beatus Augustinus debuisset praedicare (0050C)Dominum nostrum gratia esse Filium Patris secundum humanitatem, in hac sententia haberet praecipuum et congruum locum. Dicens ergo, Cum enim esset unicus Dei Filius, non gratia, sed natura, adjungeret ut esset etiam filius gratia, factus est et hominis filius. Non autem dixit ita. Sed ait, Ut esset etiam plenus gratia, factus est et hominis filius. Qua autem ratione dicat eum factum filium hominis, propterea ut esse posset plenus gratia, in subsequenti sententia diligenter exponit, dicens: « Hic omnino granditer et evidenter Dei gratia commendatur. Quid enim natura humana in homine Christo meruit, ut in unitatem personae unici Filii Dei singulariter esset assumpta? Quae bona voluntas, eujus boni propositi studium, quae bona praecesserunt, quibus mereretur (0050D)iste homo una fieri persona cum Deo? Nunquid antea fuit homo; et hoc ei singulare beneficium praestitum est, cum singulariter promereretur Deum? Nempe ex quo homo coepit esse, non aliud coepit esse quam Dei Filius; et hoc unicus, et propter Deum Verbum, quod illo suscepto caro factum est, utique Deus; ut quemadmodum est una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, ita sit Christus una persona, Verbum et homo. Unde naturae humanae tanta gloria, nullis praecedentibus meritis sine dubitatione gratuita, nisi quia magna hic et sola (0051A)Dei gratia fideliter ac sobrie considerantibus evidenter ostenditur; ut intelligant homines per eamdem gratiam se justificari a peccatis per quam factum est ut homo Christus nullum posset habere peccatum? Sic ejus matrem angelus salutavit, quando ei futurum nuntiavit hunc partum. Ave, inquit, gratia plena: et paulo post, Invenisti, inquit, gratiam apud Dominum. Et haec quidem gratia plena, et invenisse apud Deum gratiam dicitur, ut Domini sui, imo Domini omnium, mater esset virginitate servata. » Et post pauca: « Veritas quippe ipsa, unigenitus Dei Filius, non gratia, sed natura, gratia suscepit hominem tanta unitate personae, ut idem ipse esset etiam hominis filius. » In hoc etiam loco ubi dicit Dei Filius non gratia, sed natura, poterat subjungere, (0051B)gratia etiam factus est Filius Dei, suscipiendo hominem, si eum gratia Filium Dei Patris secundum humanitatem esse deberemus credere. Sed non dixit aliquid tale. Imo ait: Gratia suscepit hominem. Qui suscepit; utique Filius Dei Verbum Dei. Certe gratia suscepit hominem. Misericordia factus est homo; quia misericordia natus, non conditione; misericordia mortuus, non debito. Nunquid hic aliquid referimus ad Patrem, ut dicere possimus gratia esse eum Filium Dei Patris? Nam sicut credere deberemus gratia, adoptione, vel assumptione, aut quidquid secundum haec dici potest, Filium Dei secundum humanitatem, supra fuisset beato Augustino ad proferendum aptissimus locus, ubi dixit de homine assumpto, « nempe ex quo esse homo coepit, non aliud coepit (0051C)esse quam Dei Filius, » ut adderet, gratia, adoptione, electione, aut aliquid hujusmodi. Sed non fecit ita. Quod ergo addidit, videamus utrum possit ad ista pertinere. Ait enim: « Nempe ex quo homo esse coepit, non aliud coepit esse quam Dei Filius, et hoc unicus, et propter Deum Verbum, quod illo suscepto caro factum est, utique Deus. » Ecce beatus Augustinus hominem dicit unam factum personam cum Deo, et esse Filium Dei unicum, et Deum. Nunquid significavit hic nobis ut credere eum debeamus non verum Filium Dei, non verum Deum, sicut Felix docet? Certe ego puto, quia cum diceret, ex quo esse coepit, non aliud coepit esse quam Dei Filius, propterea addidit, et hoc unicus, ut nos eum verum Filium Dei credamus, et totum verum, et totum (0051D)proprium, non medium proprium, et medium adoptivum. XXIV. Si autem in hoc loco inusitato more ego alicui loqui videor, quia dico totum Dominum; audiat, quisquis ille est, similem huic sententiam Symmachi papae ad Anastasium imperatorem: « Christus itaque Deus veraciter totus, et totus homo est, sic conceptus, sic editus, sic conversatus in saeculo, sic passus, sic apud inferos, sic resuscitatus, sic cum discipulis apparens, sic elevatus in coelum, sic exinde (0052A)dictus est esse venturus, sic hodieque in coeli regione persistit, dicente Apostolo, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Et certe de eo dicit quod nunc est ipse. Ergo ille est minimus qui credit in Christo, qui in hujusmodi Christum credit, qui in integrum Christum credit, non in semi-Christum, et ideo non Christum, quia Christus non nisi integer, integer autem non nisi hujusmodi. » Ecce et beatus papa Symmachus totum Christum dicit veraciter Deum esse, et totum hominem. Si ergo totus veraciter Deus, totus utique verus Deus, et proprius Filius Dei; quia tota generatio dedit nomen filio, non medio, ut vult Felix, quanquam nec humanitas sit de substantia Patris, nec divinitas de substantia matris. Sed quia Verbum Dei, unius cum (0052B)Patre substantiae, in unitate personae suae suscepit nostram substantiam, non erit alio modo filius post humanitatis assumptionem, nisi quo erat et ante incarnationem. XXV. Item beatus Augustinus: « In terra, inquit, erat, et in coelo se esse dicebat, et quod est majus, in coelo filius hominis, in coelo Filius Dei, ut unam demonstraret in utraque natura personam; et in eo quod Dei Filius erat, aequalis Patri, Verbum Dei, in principio Deus apud Deum, et in eo quod filius hominis erat, et assumens animam humanam et carnem humanam, et indutus hominem exiens ad homines; quia in hoc utroque non duo Christi sunt, nec duo filii Dei, sed una persona, unus Christus Filius Dei; idem unus Christus, non alius hominis, (0052C)et alius Dei Filius; sed Dei Filius secundum divinitatem, hominis filius secundum carnem. Quis autem nostrum, qui parum sentimus, aut parum sapimus, non potius ita vellet distinguere: Filius Dei in coelo, et filius hominis in terra? Sed ne sic divideremus, et ita dividendo duas personas induceremus, non ascendit in coelum nisi qui de coelo descendit. Quis? Filius hominis. Filius ergo hominis descendit de coelo. Nonne filius hominis in terra factus est? Nonne filius hominis per Mariam factus est? Sed, o homo, noli, inquit, separare quem volo copulare. Parum est quia filius hominis descendit. Christus enim descendit; idemque filius qui Filius Dei est. Sed est in coelo qui ambulat in terra. In coelo erat, quia ubique est Christus; idemque Christus et Filius Dei, et (0052D)filius hominis. » Item beatus Augustinus ait: « Praedestinatus est ergo Jesus, ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset tamen in virtute Filius Dei secundum Spiritum sanctificationis, quia natus est de Spiritu sancto, et per Virginem Mariam illa ipsa ineffabiliter facta hominis a Deo Verbo susceptio singularis, ut Filius Dei esset filius hominis simul, et filius hominis propter susceptum hominem, et Filius Dei propter suscipientem unigenitum Deum veraciter et proprie dicitur, ne non trinitas, sed quaternitas (0053A)crederetur. Praedestinata est naturae ista humanae tanta et tam celsa et summa subvectio, ut quo attolleretur altius, non haberet; sicut pro nobis ipsa divinitas quo usque se deponeret, non haberet humilius. » Item beatus Augustinus (De Civ. Dei, l. I, c. 15): « Hi sunt filii Dei quotquot Spiritu Dei aguntur, sed gratia, non natura. Unicus enim natura Dei Filius, propter nos misericordia factus est hominis filius, ut nos natura filii hominis, filii Dei per illum gratia fieremus. Manens quippe ille immutabilis, naturam nostram, in qua nos susciperet, suscepit a nobis, et tenax divinitatis suae, nostrae infirmitatis particeps factus est; ut nos in melius commutati, quod peccatores mortalesque sumus, ejus immortalitatis et justitiae participatione amittamus; (0053B)et quod in natura nostra bonum fecit, impleti summo bono in ejus naturae bonitate servemus. Sicut enim per unum hominem peccantem in hoc tam grave malum devenimus, ita per unum hominem eumdemque Deum justificantem ad illud bonum tam subtile venimus. » Item beatus Hieronymus: « Propheta ait: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Virga, mater est Domini; ex qua baculus iste, fesso jam per aetatem mundo qui eum sustentaret, exiit. Illum ergo in Virginis uterum delapsum, ut totam redemptionis nostrae historiam retexamus, partu effusum hominem se exhibuisse pro homine, et creaturam suam se de Creatore fecisse, illum formam servi accepisse, exinanisse se potestatis voluntate, non natura deitatis, per quam non poterat non esse (0053C)quod fuerat, illum maledicta pro salutaribus meruisse miraculis, illum sputa, illum palmas, illum coronam spineam, illum postremo crucem pro nobis fuisse perpessum, illum inferna penetrasse, illum die tertia resurrexisse in id corpus quod cruci fuerat affixum, illum hominem Deum post mortem, mortis coelum petiisse victorem, sedere ad dexteram Dei, venturum suo tempore ad judicium faciendum, illum Spiritum Dei per sanctorum suorum quotidie ora celebrari. Haec cogitasse, vixisse est; haec meditatio, partus est animae; in haec relabi vel recurrere, cum Domino jungi est, et cum ipso, per haec humiliari est, cum ipso pati est, cum ipso mori est, cum ipso est etiam suscitari. » XXVI. Beatus quoque Vigilius: « Nos unum, inquit, (0053D)Christum eumdemque Dei Filium, et hominis filium, non duos profitemur, et ita Verbum intra Virginis uteri secreta carnis sibi initia consevisse, id est, vere incarnatum fuisse, ut tamen Verbi natura non mutaretur in carnem; itemque carnis naturam ita per suscipientis commistionem in Verbi transisse personam, ut non tamen fuerit in Verbo consumpta. Manet enim utraque, id est, Verbi carnisque natura; et ex his duabus hodieque manentibus unus est Christus, (0054A)unaque persona. Quis enim sacrilega opinione indutus, eo usque desipiat, quis in tam abruptum erroris barathrum semetipsum injiciat, ut Filium Dei sine sua propria carne, quam in sacrae Virginis utero ineffabili societatis per se mistione ita sibimet adunavit, ut et Verbum homo, et homo Deus, idemque unus, non mutatis generibus naturae fieret, neget hodie sedere ad dexteram Patris, venturumque judicare vivos et mortuos, cum ipsum Dominum dixisse non nesciat, Cum venerit filius hominis in gloria Patris sui? » Item ipse: « Nam cum Jesus Christus non Verbi sed carnis proprium sit nomen, et Deus proprium Verbi non carnis constet esse vocabulum; tamen et Verbum propter carnem suam, homo Jesus Christus; et caro propter Verbum Deum, Deus Verbum (0054B)est. » Item ipse: « Diversum est initium non habere, et ex initio subsistere; mori, et mori non posse. Et tamen sicut ipsi Christo proprium est utrumque, ita non ipsi, sed in ipso est utrumque commune. Si enim dicamus quia ipsi est commune, necesse est ut exigatur a nobis dare et ostendere alium, cum quo sit ei hoc ipsum commune: quae professionis necessitas in Nestorii vergit impium dogma. Melius igitur et catholice dicimus in ipso, et non ipsi, esse commune: et melius ipsi, et non in ipso, dicimus proprium esse. Ergo proprium est illi mori, qui propter naturam Verbi, mori non potest. Item propter ineffabile mysterium unius personae, utrarumque naturarum communis in ipso fuit mortalitas carnis Verbi naturae, quae mori non potuit, et (0054C)communis in ipso est immortalitas Verbi naturae carnis, quae morti succubuit. Ergo sicut illi mori et non mori ex utrisque naturis est proprium; ita commune est in ipso utrisque naturis, quod illarum est proprium. » XXVII. Sanctus Hilarius confessor: « Natus ergo, inquit, unigenitus Deus ex Virgine homo secundum plenitudinem temporum, in semetipsum provecturus in Deum hominem, hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se Dei Filium credi doceret, et hominis filium praedicari admoneret; locutus et gerens homo universa quae Dei sunt loquens, deinde et gerens Deus universa quae hominis sunt: ita tamen ut ipso illo utriusque genere sermonis nunquam nisi cum significatione et hominis locutus et (0054D)Dei sit. » Ecce aperte beatus Hilarius dicit Dominum nostrum Jesum Christum docentem in synagogis et ubique hunc modum sermonis per omnia tenuisse, ut se Dei Filium credi doceret, et utique verum: quod si verum, et proprium: alioquin, quare ex illo tempore non sunt inventi quatuor modi quibus crederetur, duobus videlicet Patri, et duobus matri? Beatus autem Proculus Constantinopolitanus episcopus, cum exponeret verba Apostoli ubi (0055A)loquitur de Judaeis (Rom. IX, 5) dicens: « Quorum Patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, ait: Haec Pauli verba, quam subreptionem calumniae eorum qui prava diligunt habere mittunt! Dixit enim Christum, ut ostendat quoniam secundum veritatem Deus factus est homo. Dicit eum ex Judaeis secundum carnem ut insinuet quia non ex illo tempore quo est incarnatus exsistat. Dixit eum qui est, ut eum sine initio declaret. Dixit eum super omnia, ut totius creaturae Dominum praedicet. Dixit eum Deum, ne passionibus habituque traducti intemeratam ejus audeamus negare substantiam. Dixit benedictum, ut adoremus eum tanquam omnipotentem suppliciter, nec ut conservum calumniis appetamus. (0055B)Dixit eum in saecula, ut demonstret quod is qui nos verbo creavit, pro sua divinitate jugi a nobis honore celebretur. Habentes itaque Christum et exsistentem, et Deum, et benedictum in saecula, veneremur eum Deum et Dominum, dicentes assertoribus exterorum dogmatum, Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus. » XXVIII. Iterum interrogat Felix dicens: « Quid differt inter propria naturaliaque nomina divinitatis in uno Filio Dei, atque accedentia humanitatis ejus? » Respondetque subjungens: « Hoc differt, quod in divinitate sicut verus est Filius Dei, ita et verus Deus. In humanitate vero sicut verus est homo, ita verus est Filius hominis. » Videtur mihi Felix rem in hoc loco fecisse ridiculosam. Differentiis (0055C)namque nominum interrogavit divinitatis et humanitatis, et respondit hoc differre quod in divinitate verus sit Deus, et in humanitate verus homo. Hoc non est differentia nominum, sed potius separatio substantiarum. Nam si, ut ait, divinitatis nomen est Deus, et humanitatis homo, debuit utique dicere quid differat inter utrumque nomen, id est, Deus et homo; et ut in sequentibus ait, in divinitate unigenitus, in humanitate primogenitus, debuit certe dicere quid differat inter unigenitum et primogenitum. Sed ponamus ipsius Felicis verba quae prosequitur, ut ex ipsis lector cognoscat quomodo separando nomina, dividit substantias: « In illa, inquit, Deus super omnia, in ista vero homo intra omnia; et ut brevi compendio plurima concludam, in illa, id est in essentia (0055D)divinitatis, Deus, Dominus, Patris Verbum, Patris veritas, sapientia, virtus, imago Patris, invisibilis (0056A)splendor Patris, lumen ex lumine, consubstantialis Patri, consimilis ei, aequalis per omnia, invisibilis ut Pater, immensus, incircumscriptus, omnipotens, creans omnia cum Patre et Spiritu sancto, factor, vivificans quos vult, sicut et Pater, eligens cum Patre quos vult, praedestinans cum Patre quos praescit, sanctificans, deificans, glorificans quos vult, et reliqua his similia plurima. Accedentia vero illi sunt, homo, infans, puer, adolescens, juvenis, minister legis, servus Patris, minor Patre, subjectus, frater electorum, particeps eorum, cohaeres, propinquus illorum, conformis, consimilis per omnia, excepto peccato, mediator Dei et hominum, propheta, evangelista, apostolus, sacerdos, pontifex. Haec omnia, et his similia accedentia sunt illi secundum (0056B)dispensationem carnis, non propria secundum potestatem deitatis. » XXIX. Ecce, ut lectio ipsa demonstrat, Felix aperte testatur haec nomina secundum dispensationem carnis, non esse propria secundum potestatem deitatis. Si caro ipsa propria dicitur, et est Verbi; quare carnis nomina non erunt propria ei cujus est caro ipsa propria? Ut mihi videtur, intellexit Felix quod ista nomina, id est, homo, infans, puer, apostolus et pontifex, non essent Domini et Salvatoris nostri, nisi incarnaretur: quod utique verum est. Non tamen intellexit quod postquam incarnatus est, propria facta sint Dei, quia Deus ipse factus est haec, id est, Deus Verbum factus est homo, infans, et puer: ipse factus est apostolus, ipse factus est (0056C)pontifex. Sed quia, ut dixi, bene potuit dicere Felix quod ipsa nomina non sint in Domino ex natura divinitatis, sed ex humanitatis; non tamen bene dixit quod non sint propria; quia propria facta sunt, propter carnem propriam quam assumpsit. XXX. Nos tamen, quam cautelam sanae fidei in hac re tenere debemus, ex verbis Patrum ostendamus. Beatus itaque Vigilius episcopus in expugnatione Acephalorum haereticorum sic dixit: « Sicut illi mori et non mori ex utrisque naturis est proprium, ita commune est in ipso utrisque naturis quod illarum est proprium. Et, ut exempli gratia dixerim, proprium mihi est notam livoris cujusque verberis gestare in corpore meo per naturam carnis meae; et proprium mihi est hanc eamdem notam (0056D)non gestare in spiritu meo per naturam animae meae. Item, proprium mihi est plagam verbi, id est, sermonem (0057A)durum gestare in mente mea per naturam animae meae, et proprium mihi est eamdem plagam non portare in corpore meo per naturam carnis meae. Et cum sit mihi utrumque proprium; et corpori, et animae meae, utrumque alienum; quia nec corpus durum laetumve sermonem intelligit, nec anima flagelli vulnere livescit. Utrumque tamen commune est in semetipso, et animae et corpori meo: quia nec anima extra corpus, a quo ei sentire proprium fuerat, sentit; nec corpus citra animae consortium plagarum indicia gestavit. Quod ergo proprium mihi in singulis, et alienum est singulis, id commune est in me ipso singulis, quod proprium est singulis. Et tamen ego ipse unus sum in utrisque, in me ipso communibus; et ego ipse unus sum in singulis mihimet ipsi propriis. Quae cum ita sint, (0057B)series nobis divinarum percurrenda est litterarum, et plurima testimonia congreganda, quibus demonstretur quam sit impium et sacrilegum, ea quae sunt propria carnis Christi, ad naturam Verbi proprietate referre, et quae sunt propria Verbi proprietate naturae carnis ascribere: et quam sit nihilominus impium, ea quae sunt propria carnis per exceptionem proprietatis alienare a Verbo, et quae sunt propria Verbi, eadem exceptionis lege alienare a carne; cum sit eis in Christo utrumque commune, et Christus sit utrumque. » XXXI. Felix in sola humanitate dicit Dominum apostolum et pontificem fuisse. Beatus autem Cyryllus contra hoc ita docet, dicens: « Scripturae (0057C)namque divinitus inspiratae Deum nobis inhumanatum praedicant Emmanuel, participatumque carne et sanguine proxime nobis Dei et Patris affirmant Verbum factum, hoc est, hominem, non per conversionem, seu mutationem, sed virtute ineffabili unitatis. Ideoque et unum dicimus Dominum Jesum Christum, unamque fidem, et unum sanctum baptisma. Qui autem a dogmatibus sic rectis recedunt, et contra sacras litteras durum atque superbum objiciunt sensum, et hoc solum quod bene se habere arbitrantur inspiciunt, hominem vero assumptum a Deo Verbo dicunt, secundum illud puto quod per unum sanctorum dictum est prophetarum: Non eram propheta, neque filius prophetae, sed caupo eram fricans sicamina, et assumpsit me ex ovibus. Et sicut (0057D)ait beatus David, Suscipiens mansuetos Dominus. Per habitum quippe et familiaritatem spiritalem, tanquam in voluntate et gratia et sanctificatione, sicut et nos ipsi adhaerentes Domino, unus spiritus sumus, secundum quod scriptum est. Sed non est hoc humanari Dominum, sed neque proxime nobis carne et sanguine participare, sed magis proprium facere hominem, et non secundum alium modum quem dici poterit prophetas et apostolos et alios sanctos omnes. Putasne sanctus Paulus seducebat sanctificatos per fidem apertissime dicens de unigenito, quia cum esset dives, pauper est factus propter nos? Absit. Vere namque dicit omnino veritatis praeco, qui est dives. Et quomodo pauper factus (0058A)est? Etiam nunc sermo hic a nobis examinetur. Siquidem, sicut et sapere et dicere ipsi praesumunt, homo assumptus a Deo est, quomodo pauper est factus qui assumptus est, et ultra naturam dignitatibus declaratus. Glorificatus est enim; aut si non est hoc verum, derogabitur ab eis assumptioni tanquam deportanti ad minorem partem, et inhonestiorem mensuram humanitatis. Sed ita sapere dissonum est. Ergo non est pauper factus, qui assumptus est. Restat enim dicere, quia factus est in paupertate nostra, qui dives est tanquam Deus. » Et iterum: « Respicienda itaque sunt non illorum multiloquia, sed recta et immaculata fides evangelicae atque apostolicae sanctionis. Deus est in carne et in sanguine, humanitatisque mensuram per ea quae humana sunt cognoscimus. Millia millium enim angelorum (0058B)sanctorum ministrant ei, et sacram ejus sedem circumstant seraphim. Quia vero factus est homo, appellatusque summus sacerdos, non tanquam majori Deo offerens sacrificium, sed sibimet et Patri, fidei nostrae negotiatus confessionem. » Et iterum: « Intuere siquidem eum immolantem quidem secundum humanitatem, assidentem vero sicut Deum. Quid enim ait beatus Paulus? Talem pontificem habemus, qui sedet in dextera sedis majestatis in excelsis. Scientes igitur quia cum Deus esset. factus est homo, est autem unus atque idem filius, ipsi omnia tribuimus tanquam uni, et dispensationis non ignoravimus modos, sensuum virtutem artificiose atque prudenter in ejus semper convertentes (0058C)obedientiam. » XXXII. Felix soli divinitati tribuit vivificationem, dicens Dominum secundum divinitatem vivificantem quos vult; et non recordans quod et caro vivificatoris Verbi, vivificatrix credenda est, beato Cyrillo docente ita: « Proprium ergo corpus factum dicimus Verbi, et non hominis alicujus seorsum, et separati alterius citra eum qui intelligitur Christus et Filius. Sicut autem proprium nostrum uniuscujusque dicitur corpus seorsum ejus cujus est, et in uno Christo intelligendum utique exsistens nostris corporibus cognatum sive consubstantiale. Factum enim ex muliere proprium ejus, sic ut dixi intelligitur et dicitur. Quoniam vero secundum naturam est ex Deo Patre Verbum, vivificatricem ostendit (0058D)suam carnem; idcirco facta est nobis benedictio. Vivificans denique dicebat Christus: Amen dico vobis: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi, et vitam dedi mundo. Et rursus: Panis autem quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita. Et iterum: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. » Item beatus Cyrillus: « Uti ne videar ego solus Verbi corpus proprium nominare, etiam sanctorum Patrum volui ponere testimonia, ut sciant adversarii quia inaniter nos inclamant sequentes ubique illorum voces. Ait itaque famosissimus noster Pater et episcopus Athanasius in libro de sancta Trinitate: Et apparebat quia non erat phantasia, sed vere habebat (0059A)corpus. Docebat enim Christum induentem humanam carnem, hanc cum propriis passionibus ejus indui totam; ut sicut totam proprium ejus dicimus esse corpus, ita et corporis passiones propriae solum ejus dicantur, licet non contingerent secundum divinitatem ejus. » XXXIII. Interrogat Felix dicens: « Recurrunt propria nomina ad accidentia, seu accidentia ad propria, an non? » Respondet: « Recurrunt. » Interrogat: « Quo ordine? » Respondet: « Propter singularitatem personae, in qua divinitas Filii Dei cum humanitate sua communes habent actiones; qua ex causa aliquando ea quae divina sunt referuntur ad humana, et ea quae humana fiunt, interdum ascribuntur ad divina, et hoc ordine aliquando Dei Filius (0059B)in hominis filio filius hominis appellari dignatur, et hominis filius in Dei Filio Filius Dei nuncupatur. » Hic admoneo lectorem ut istum Felicis recursum nominum conferat cum relatione Nestorii, et perpendat ne forte similia sint. Sicut enim supra (Cap. 7) posuimus verba Nestorii, dicit ille: « Sicut inseparabilem a divina natura habens copulationem relatione Dei et intelligentia omni creatura adorationem exhibente; et neque duos filios dicimus, neque duos Dominos. » Et post aliqua iterum Nestorius ait: « Sed solus praecipuum habens hoc quod ad Dei Verbi copulationem, adoptione et dominatione participans, auferens quidem omnem suspicionem dualitatis filiorum et dominorum, praestito vero nobis in copulatione ad Deum Verbum, omnem haberet (0059C)ipsius fidem et intelligentiam et theoriam, pro quibus et adorationem pro relatione Dei ab omni suscepit creatura. » Ecce Nestorius dicit Dominum relatione Dei theoriam suscepisse, id est, deitatem et adorationem. Felix vero dicit recurrere nomina propter unitatem personae, et propterea appellari Dei Filium hominis filium, et hominis filium Dei Filium nuncupari. Videtur namque mihi quia licet utriusque, Nestorii videlicet atque Felicis, nova et inusitata atque confusa sint verba, unus tamen eorum aut similis in hoc loco est sensus. Deinde diligenter considerandum est hoc quod Felix dixit: « Aliquando Dei Filius in hominis filio filius hominis appellari dignatur. » Quid est hoc? Nunquid aliquando, et non semper? Nunquid appellari et non esse? Deinde (0059D)ait, « Et hominis filius in Dei Filio Filius Dei nuncupatur. » Nunquid nuncupatur tantum, et non est? XXXIV. Sed quia scio horum verborum quamdam similitudinem esse in dictis beati Hieronymi, quae iste in prima sua contentione pravo sensu efferre solebat, videamus, si ab illo istius sensus et verba non discrepant. Ait namque beatus Hieronymus (Vide integrum locum Hieronymi infra cap. 39): « Hic filius hominis per Dei Filium, Dei esse Filius in Dei Filio promeretur. » Ecce beatus Hieronymus dicit esse promeretur. Felix dicit appellatur et nuncupatur. Certe multum differt inter esse promeretur, et appellatur, aut nuncupatur. Filius, inquit, hominis in Dei Filio Filius Dei esse promeretur. Certe sic (0060A)cuncta Christi Ecclesia catholica credit et confitetur. Qui esse promeretur, vere et proprie esse coepit: quia, ut jam supra dictum est, ex quo esse coepit, non aliud coepit esse quam Dei Filius, et hoc unicus. Qui autem appellantur et nuncupantur, spiritum adoptionis acceperunt, ut filii Dei vocarentur: quia ex quo esse coeperunt esse filii Dei, sed filii Adam: filii irae, et filii hujus saeculi; et dum ista essent, praevenit eos misericordia Dei antequam illi ulla bona velle aut eligere possent: et sicut eos praescivit et praedestinavit ante mundi constitutionem, et vocavit tempore constituto, ac justificavit per adoptionem et redemptionem animarum, deinde glorificaturus est per adoptionem et redemptionem corporum in ultima resurrectione. Haec fiunt in illis (0060B)qui per gratiam adoptionis filii efficiuntur et appellantur Dei, per illum qui ante saecula naturaliter natus, et in saeculo naturaliter factus est unicus Filius Dei, qui nascendo est Filius Dei, non renascendo, cui nomen filii generatio dedit, non regeneratio, qui ex illa substantia qua esse coepit, ex quo esse coepit, non aliquando nuncupatur Filius Dei, ut Felix vult, sed semper est, ut catholici credunt. Ita nos, sicut beatus Hieronymus ait, Deum hominem que jungentes, et filium hominis in Jesu, et Filium Dei tenemus in Christo. Hic sapientia vertetur, ut Apocalypsis ait. Hic promissae antidoti aperienda virtus. Hic Manichaeorum virus, terrestre germen Arianorum, divino, si dici fas est, semine superandum est.(0060C) XXXV. Memoratur item Felix dicti Dominici, quo ait: Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo. Et subjungit dicens: « Certe quando haec loquebatur, nondum erat filius hominis in coelo per naturam in suscipiente se, hoc est, in Filio Dei. » Sed quia ego in haec verba advertere non possum quid dicere voluerit, aut quid senserit, ista indiscussa praetermittenda, et ad alia ejus transeundum est; maxime quia praedicta dominica verba exposita verbis beati Augustini supra posuimus. XXXVI. Item Felix: « Certe, ait, catholica fides credit quod non proprius Dei Filius, qui de substantia Patris genitus est, et per omnia Patri similis, pro nobis traditus sit, sed homo assumptus ab eo. » (0060D)Haec Felix. Nos autem dicimus: Absit, absit, ut ita catholica fides credat, quae sine intermissione decantat, dicens: Credo in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, natum de Spiritu sancto et Maria virgine, passum sub Pontio Pilato, crucifixum et sepultum. Ita enim catholica fides credit, quod ipse qui Filius Dei Patris omnipotentis est, et natus est de Spiritu sancto et Virgine, ipse sit pro nobis traditus, ipse passus, ipse crucifixus, mortuus et sepultus, ipseque resurrexerit, ascenderit ad coelos, et sedeat nunc ad dexteram Patris, et inde, hoc est, de dextera Patris, venturus sit ad judicandos vivos et mortuos. Sed quia, ut superius (cap. 25) verbis (0061A)beati Hieronymi dictum est, haec cogitasse, vixisse est, haec meditatio, partus est animae, in haec relabi vel recurrere, cum Domino jungi est, et cum ipso per haec humiliari est, cum ipso pati est, cum ipso mori est, cum ipso est etiam suscitari, bonum et jocundum est de hac re Patrum quoque hic sententias subnectere. Beatus Augustinus de hoc ita dicit: (De fide, ad Petr. diac. c. 12): « Cujus et nativitatem futuram secundum carnem, et mortem, et resurrectionem, atque ascensionem in coelis, lex et prophetae praenuntiare nunquam destiterunt, prout ipse praecipiebat, obedientes et verbis et factis. Nam et sacrificiis carnalium victimarum, quae sibi ipsa sancta Trinitas, quae unus est Deus Novi et Veteris Testamenti, a Patribus nostris praecipiebat offerri, (0061B)illius sacrificii significabatur gratissimum munus, quod pro nobis se ipsum solus Deus Filius secundum carnem esset misericorditer oblaturus. Ipse enim secundum apostolicam doctrinam obtulit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Ipse verus Deus, et verus pontifex, qui pro nobis, non in sanguine taurorum et hircorum, sed in sanguine suo semel introivit in sancta: quod tunc pontifex ille significabat, qui cum sanguine sancta sanctorum per annos singulos introibat. Iste igitur est qui in se uno tantum exhibuit quod esse necessarium ad redemptionis nostrae sciebat effectum. Idem sacerdos et sacrificium, idem Deus et homo; sacerdos, per quem sumus reconciliati; sacrificium, quo reconciliati; templum, in quo reconciliati; (0061C)Deus, cui reconciliati. Solus tamen sacerdos, sacrificium et templum; quia haec omnia Deus secundum formam servi. Non autem solus Deus, quia hoc cum Patre et Spiritu sancto secundum formam Dei. Reconciliati igitur sumus per solum Filium secundum carnem, sed non soli Filio secundum divinitatem. » Beatus quoque Vigilius (Adv. Eutych., l. II, c. 9): « Ita Verbum Dei jure dicimus passionis injurias pertulisse, non tamen passionem ullo modo sensisse. Dicam adhuc manifestius. Confixa est divinitas clavis; sed ipsa penetrari non potuit, sicut caro ejus potuit. Siquidem vulneri locum caro patefacta aperuit. Nam deitas indivisibilis atque impenetrabilis mansit. Ita ergo suscipiendo passiones, et earum non cedendo effectibus, apparet Dei Verbum (0061D)impassibiliter passum. Sed quia caro ejus haec omnia non solum pertulit, sed et sensit, et cessit, jure ac merito dicimus Deum his omnibus passionum conditionibus sensibiliter affectum in carne sua, sine sensu vel mutatione divinitatis suae. Vide ergo: perferre passionem, naturae est utriusque; sed cedere passioni, non est utriusque naturae, cum sit unius ejusdemque personae. » Beatus quoque Athanasius ita dicit: « Et ostensum est omnibus quia non corpus erat Verbum, sed corpus erat Verbi; et hoc palpavit Thomas postquam eum resurrexisse vidit a mortuis, et vidit in eo fixuras clavorum quas pertulit, (0062A)ipsum Verbum in suo corpore dum crucifigeretur aspiciens; et cum posset prohibere, non prohibuit, sed etiam propria sua faciebat quae erant propria corporis, tanquam sua, Verbum incorporale, denique caeso corpore a ministro, sicut ipse patiens dicebat: Dorsum meum dedi ad verbera, et faciem meam non averti a confusione sputorum. Quae enim humanitas patiebatur Verbi, haec inhabitans Verbum ad se referebat, ut nos deitatis Verbi participes esse possemus. Et erat admirabile, quia ipse erat patiens et non patiens; patiens quidem, quoniam proprium ejus corpus patiebatur; et in ipso qui patiebatur erat non patiens, propterea quia natura Deus manens Verbum, est impassibile; et ipse quidem incorporalis erat in corpore passibile; corpus autem habebat (0062B)in se Verbum impassibile, destruens infirmitates ipsius corporis. » XXXVII. Felix dicit: « Ita divina Scriptura loquitur, ut ea quae capitis sunt, id est Christi, referantur ad corpus, id est Ecclesiam, et ea quae corporis sunt, ascribantur capiti. » Hoc ex parte verum esse potest. Sed verius diceret, si dixisset: Aliquando ex voce corporis loquitur caput, sicut est illud, Saule, Saule, quid me persequeris? Et: Esurivi et dedistis mihi manducare, et caetera hujusmodi. Caeterum ea quae proprie excellentiae capitis sunt, non sic referuntur ad corpus, ut iste dicit: quoniam ista communio capitis et corporis magis est in vocibus Scripturarum, quam in actibus et rebus, sicut est illud in psalmo: Longe a salute mea verba delictorum (0062C)meorum. Et: Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. In quibus Dominus pro corpore suo solam vocem suscepit, non actum, aut rem. Iste autem, ut mihi videtur, propterea elaborat in tantum conjungere caput et corpus, ut etiam unam haec personam dicat, et ex hoc confirmari videatur sensum ejus, quo Dominum secundum humanitatem eisdem tantummodo modis credat Filium Dei Patris, quibus et caeteri sancti fiunt filii Dei, id est, gratia, adoptione, electione, praedestinatione, et caeteris, ut ipse superius aperte de Domino dixit. Propter quod apparet in verbis ejus, quod plus quodammodo conjungat corpus Salvatoris Ecclesiae, quam sanctae Trinitati. Unde et his verbis subjungit in conclusione operis (0062D)sui dicens: « Nihil enim habere potest Ecclesia quod ad vitam et pietatem pertineat, nisi quod a capite suo, id est Christo, acceperit, Apostolo teste, qui in epistola ad Ephesios scribens ait: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo, qui elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipso. » Verum est omnino quod Christus et Ecclesia caput et corpus dicuntur ab Apostolo frequenter. Et ideo una persona sunt; quia et corpus, capitis corpus dicitur; et caput, corporis utique (0063A)caput. Non enim ad se dicitur caput, sed ad corpus. Sed tamen modus et discretio tenenda est, qualiter dicantur una persona. Neque enim eodem modo quo in Filio Dei Verbum, et carnem, unam credimus omnino esse personam, non conjunctam ex duabus personis, sed ex duabus substantiis; eodem etiam modo creduntur Christus et Ecclesia una esse persona, quae conjuncta est ex multis personis, quae unitas personae, id est, Christi atque Ecclesiae, in spiritu utique est, non in corpore. Sic enim docet diligenter Apostolus, dicens: Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Divisiones vero gratiarum insunt, idem autem Spiritus. Et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus. Et divisiones operationum sunt, idem vero (0063B)Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum corpus sunt; ita et Christus. Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive Gentiles, sive servi, sive liberi, et omnes uno Spiritu potati sumus. Nam et corpus (0063C)non est unum membrum, sed multa (I Cor. XII, 3-14). Ecce Apostolus evidenter ostendit quomodo credantur Christus et Ecclesia una persona; videlicet, quia uno Spiritu potati, in uno Spiritu baptizati, unum corpus effecti per Spiritum Christi secundum eumdem, et in eodem in uno Spiritu singulis hominibus diversae gratiae dantur; ita ut unus ex corpore homo, non omnes gratias habeant, omnes ministrationes, omnes operationes infusas in corpore per unum caput Christum. Propter quod dicit in alio loco: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vivit propter justificationem. Ecce per Spiritum Christi efficimur ejus membra. Effecti autem (0063D)membra ejus, Christus in nobis est, et hoc modo caput est nostrum, id est Ecclesiae, qui operatur omnia non in singulis, sed in omnibus. In singulis (0064A)ergo non omnia, sed aliqua, sicut in omnibus non aliqua, sed omnia. Divinus [Dividit?] Spiritus gratias, dividit Dominus ministrationes, dividit Deus operationes. Sancta Trinitas, unus videlicet Deus, qui et nunc operatur omnia in omnibus, et in futuro erit omnia in omnibus, et in singulis. Sed quia omnia per mediatorem Dei et hominum fiunt, qui est utique Deus et homo; ideo dicitur et est ipse mediator Christus caput Ecclesiae. Omnis viri caput Christus est, ait Apostolus, (omnis scilicet viri ex quibus constat omnis Ecclesia) caput vero Christi Deus (I Cor. XI, 3). Hoc itaque modo nos Christum et Ecclesiam unam fateamur esse personam. Felix autem, quia quadam indecenti ratione referri dicit ad corpus ea quae capitis sunt, confirmare nititur quod ea quae a Christo (0064B)accipit Ecclesia, illa sint quae Christi esse astruit, id est, gratia, adoptio, electio, et caetera. Propter quod et testimonio apostolico confirmat et concludit dicens: Qui elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipso (Ephes. I, 4). Quasi Apostolus diceret: Deus in Christo nos elegit, quando illum elegit; in ipso nos per ipsum praedestinavit in adoptionem filiorum, quando et illum praedestinavit in adoptionem filii, ut esset secundum humanitatem adoptivus filius. Talis omnino fuit sensus Felicis; et propterea de unitate Christi et Ecclesiae loquens, ea quae capitis sunt referri dixit ad corpus; de quibus jam supra sufficienter diximus, congrua adjungentes Patrum testimonia, quae ostenderent (0064C)mutuo aliter intelligendum, ubicunque gratia, electio, praedestinatio, assumptio, vel adoptio sonat in dictis sanctorum Patrum. XXXVIII. Quod ut facilius nunc iterum ostendamus, dicamus exempli causa. Legit Felix in beato Augustino: Verbum Dei gratia suscepit hominem; sed non bene novit discernere cujus sit ista gratia, a quo, aut cui largitur. Largitur utique a Deo, a Verbo Dei naturae humanae, ut suscipiatur in Filio, ut sit cum filio unus Filius, et habeamus nos in illo primitias substantiae nostrae, qui est verus Filius, et proprius Filius. Non enim merito humanitatis illius susceptae sunt in persona Verbi ipsae nostrae primitiae, sed misericordia et gratia ejus pro nostra redemptione. Et haec est gratia illa quam commendat (0064D)catholicus doctor. Felix autem non ita intellexit; sed putavit e contrario hanc gratiam a Patre Filio largitam, ut dignaretur eum ex humanitatis (0065A)susceptione gratia sibi adoptare in filium. Et hic error necessario exigebat ab illo ut unum e duobus malis incurreret, id est, ut aut duos filios crederet, unum hominem, et alterum Deum, aut cum unum filium diceret, duobus eum modis esse filium Patris confiteretur, verum scilicet et non verum, proprium et adoptivum, natura et gratia, quae duo mala advertuntur in litteris ejus: quae utique non adverterentur, nisi illa aliquando ad istum, aliquando ad illum cor inclinaret, occultissimo Dei judicio permittente. Et quia error terminum habere nescit, ad hoc devolutus est, ut sicut eum dixit Patri duobus modis Filium esse, ita diceret et sanctam Dei genitricem aliter genuisse Deum, et aliter hominem, quasi extra Deum hominem genuerit.(0065B) XXXIX. Legit etiam Felix in sanctorum Patrum Hieronymi, Augustini, Ambrosii, Hilarii, et Aviti libris, cum de incarnatione Salvatoris tractaret, intromissum nomen adoptionis, sed juxta modum assumptionis vel susceptionis ab eis positum, quod ille alio et e contrario hausit sensu. De qua re ut ea quae sentimus, congruentius proferamus; ponamus aliquam ex illis sententiam tam plenariam, ut ubi adoptio dicitur, qualiter accipienda sit, ex praecedenti et subsequenti sensibus colligatur. Ait itaque beatus Hieronymus in suo brevi et elegantissimo tractatu de similitudine carnis peccati contra Manichaeos: « Denique hoc confirmat proposita ipsa sententia, quae primum Adam in animam viventem factum esse testatur, novissimum in spiritu vivificantem. (0065C)Ecce cur tam post innumeros annos et incomprehensa curricula saeculorum ab omnibus mortalibus, a quibus ut qui secundum carnem natus est separatur, quod ille primus vivens, hic novissimus vivificans; ille sibi data vix possidens, hic possidenda condonans. Quod et Psalmista duobus versiculis explanavit, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis, quoniam visitas eum? Homo, Adam accipiendus est; filius hominis, Dominus intelligendus est: qui in memoriam veteris visitatur, et in defuncti recordatione spiritu salutationis impletur: quod ipsa verba exprimunt: ut rem planam videre non mirum sit, dum et homini memoria conjungitur, et filio hominis visitatio copulatur. Illi mortali quid aliud poterat superesse? (0065D)huic vivificanti quid aliud oportebat infundi? Nam defunctis memoria debetur, visitatio viventibus exhibetur: quod utrumque in Domino per incarnationem constat impletum, cum ob primi commemorationem novissimus visitatur, et per novissimi visitationem salvatur et primus. Huic sensus germana est illa sententia: Primus homo de terra terrenus, secundus e coelo coelestis. Quis est iste coelestis? Sine dubio ille qui eum quem gestabat in baptismate fecit audire quod ante ipsum nullus audierat: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et qualiter dicitur hodie, si in principio Verbum, et Verbum apud Deum, et Deus erat Verbum? quia non est istud Verbum quod semper in Patre, et apud Patrem, et (0066A)cum Patre fuisse esse credendum est; sed homo, quem in gratiam salutis Deus Verbum susceperat, audivit. Hic filius hominis per Dei Filium, Dei esse Filius in Dei Filio promeretur: nec adoptio a natura sejungitur, sed natura cum adoptione conjungitur: quoniam cum Verbum caro factum est, non per assumptam decrevit assumptor, sed in assumente crevit assumptio. Creaturae enim poterat per creatorem infirmitatis substantia commutari, creatoris autem in creaturam non poterat aeternitatis natura converti. Et ideo cum dicitur: Prior homo de terra terrenus, secundus e coelo coelestis; non corporis materia separatur, sed forma vitalis; nec caro tollitur, sed carnis susceptor ostenditur, ille, inquam, qui in Evangelio ait: Vos de inferioribus estis, (0066B)ego de superioribus sum. De superioribus ait, non utique siderea carne, sed virtute divina. » Ecce beatus Hieronymus, postquam dixit, « Nec adoptio sejungitur a natura, sed natura cum adoptione conjungitur, » ut ostenderet quae esset haec adoptio, adjunxit: « Quoniam cum Verbum caro factum est, non per assumptam decrevit assumptor, sed in assumente crevit assumptio. » Quod supra dixit adoptio, hoc inferius subjecit assumptio; et quam supra dixerat naturam, explanavit subdendo assumptorem et assumentem. Nihil ergo aliud hic significat adoptio quam quod assumptio; et nihil omnino aliquid tale hic demonstrat tota beati Hieronymi sententia, per quod suspicari possimus ita eum sensisse, ut Dominum nostrum Jesum Christum secundum humanitatem (0066C)Dei Patris adoptivum filium credendum doceret. Quia cum dicit adoptio, et natura assumens, et assumptio, assumpta, et assumptor; nihil horum ad Patrem referri videtur, sed de duobus tantum substantiis, ex quibus constat una persona unici et veri Filii Dei, tractari cognoscitur. Et ut plenius dicamus quod sentimus, adoptata est natura humana, id est, suscepta vel assumpta in persona Filii a Filio; ut cum ipse esset Filius, non alio, sed eo modo quo erat et ante Filius: et hoc est quod dicitur, « Non per assumptam decrevit assumptor, sed in assumente crevit assumptio. » XL. Juxta igitur hunc modum et caeteros doctores dixisse et sensisse, ubicunque nomen et verbum adoptionis in fidei dogmatibus inseruerunt, credimus. (0066D)Dicit itaque beatus Hilarius (Lib. II de Trinit. sub. fin.): « Parit Virgo, partus a Deo est. Infans vagit, laudantes Angeli audiuntur. Panni sordent, Deus adoratur. Ita potestatis dignitas non amittitur, dum carnis humilitas adoptatur. » Sed statim post paululum subjungit dicens eum in carnis assumptione hominem, Deum vero in gestis rebus existere. Paulo namque superius dixit: « Postremo una cum Judaeis irascantur iidem haeretici, quod Christus sibi proprium Patrem confitens, Deum aequalem se fecerit Deo; et una cum his audiant, Vel operibus credite meis, quia ego in Patre, et Pater in me est. Unum igitur est hoc immobile fundamentum, una haec felix fidei petra, Petri voce confessa, Tu (0067A)es Filius Dei vivi. » Ecce admirandus doctor dicit quod Christus proprium sibi Patrem confiteatur Deum. Nempe si proprius Pater, non adoptans, sed generans, proprius filius, non adoptatus, sed natus. XLI. Beatus quoque Avitus, Photinianorum haereticorum validissimus expugnator, scripsit dicens: « Certe circumfrementibus Judaeis et in Dominum nostrum exserta blasphemiarum tela vibrantibus, quem respondisse credimus, Amen dico vobis, ante Abraham ego sum, nisi quia per concordiam genitoris et generis ipse per traducem maternorum parentum descendit ex Abrahae semine, qui sine annorum numero Abraham praeivit aeternitate? Qui maximus patriarcharum, cum videret illum diem, in quo sine fine permanet Deus, concupivit talem illum videre (0067B)quo homo unitus est Deo. Vidit, inquit, et gavisus est: quia sicut cernebat illum in quo erat genuina majestas, ita et istum desiderio conceperat, in quo adoptata illustrabatur humilitas. » Sed quia haec dicens, nec credidit nec docuit Dominum nostrum adoptivum esse filium juxta humanitatem, apparet ex eo quod ibidem praemisit dicens: « Apostolus autem dicit: Postquam vero venit plenitudo temporum, misit Deus Filium suum. Enimvero qui mittitur, erat antequam mitteretur. Quia si ante Mariam non fuisset, hunc similem caeteris adoptio faceret Dei Filium, non natura. Nec in Evangeliis ipse dixisset: Tantum dilexit Deus mundum, ut Filium suum unicum daret. Non electum ergo ab ipsa ineffabili paternitate, sed genitum; cui tam Deo quam homini (0067C)vero, in utraque natura fideliter proprio, in divinitate emanasse de Patre, in corpore coepisse de matre. « Ecce catholicus doctor veridice contra Felicem testatur quod Dominus noster nec adoptione nec electione sit filius Patris, sed genere et proprietate. XLII. Beatus etiam papa Gregorius cum exponeret verba Heliu, ubi dicit: « Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus, dixit (Moral. l. XXVII, c. 1): Legislatores cunctos dicere possumus, quos ex lege admonuisse recta populum scimus. Sed huic mediatori in legislatoribus similis nullus est. Quia isti gratuite vocati, ex peccatis ad innocentiam redeunt; et ab his quae in semetipsis experti sunt praedicando alios reducunt. (0067D)Redemptor autem noster, homo sine peccato est, Filius sine adoptione. » Ecce eximius doctor dicit Dominum nostrum Filium sine adoptione: qui profecto si sciret duobus modis eum esse filium Patris, id est, secundum humanitatem adoptione, secundum divinitatem natura, nunquam illum diceret Filium sine adoptione.(0068A) XLIII. Fidentius vero quidam catholicus doctor cum similiter doceret proprium et verum esse Filium Dei Dominum nostrum, exponens locum illum Evangelii, ubi transfigurato Domino in monte, facta est vox Patris ad apostolos dicens: Hic est Filius meus dilectus, dicit: « Ideo, elevantes oculos apostoli, neminem viderunt nisi solum Jesum, ne et ipse filius hominis, sicut Moyses et Elias, vel caeteri sancti, putaretur homo Dei, et aequaretur cum adoptivis Dominus majestatis. » Ecce et hic pietatis doctor eum quem dicit non aequandum adoptivis, filium hominis nominat: quem utique si sciret adoptivum secundum carnem, nominans eum filium hominis, non sic discerneret ab adoptivis ut Dominum majestatis.(0068B) XLIV. Beatus quoque Augustinus, cum exponeret Epistolam beati Pauli apostoli ad Galatas, et pervenisset ad locum ubi dicitur: At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus, post aliqua quae ad expositionem horum verborum pertinebant, subjunxit dicens: « Nec dixit idem Apostolus, ut adoptionem filiorum acciperemus, sed reciperemus; ut significaret hoc nos amisisse in Adam, ex quo mortales sumus. Hic enim adoptionem recipimus: quod ille unicus non dedignatus est participatione naturae nostrae, factus ex muliere. » Sed si praedictus doctor in his verbis ita nos sapere voluisset, ut unicum Filium Dei Dominum nostrum duobus (0068C)modis Deo Patri filium confiteremur, id est, natura, et adoptione, nunquam iterum taliter doceret, ut in expositione psalmi octogesimi octavi docuit, dicens: « Quis in nubibus aequabitur Domino? Et quis similis erit Domino in filiis Dei? Ergo nemo in filiis Dei similis erit Filio Dei. Et ipse praedictus est Filius Dei, et nos dicti sumus filii Dei. Sed quis similis erit Domino in filiis Dei? Ille unicus, nos multi, ille unus, nos in illo unum; ille natus, nos adoptati; ille ab aeterno Filius genitus per naturam, nos a tempore facti per gratiam, ille sine ullo peccato, nos per illum liberati a peccato. Quis ergo in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Domino inter filios Dei? » Ecce illustris doctor praedicat Dominum nostrum nativitate esse Filium, non adoptione, (0068D)dicens: « Ille natus, nos adoptati; ille ab aeterno filius genitus per naturam, nos a tempore facti per gratiam. » Quia procul dubio qui nascitur, non adoptatur ei de quo natus est; et qui adoptatur, non de illo nascitur a quo adoptatus est: sed nisi natus, adoptari non potest. Natus enim de altero, adoptatur de altero. Dominus autem noster, quia non est (0069A)natus de altero patre, non adoptatur a Deo Patre. Quia vero nascitur ex Deo Patre, nec cum homo sit, adoptatur a Patre; quia in assumptione carnis non fit alter; sed is qui erat Deus, efficitur homo, Deus natus sine initio propter se, homo natus a certo initio propter nos, unus et unicus, proprius et verus. Nec propterea, quia particeps fieri dignatus est substantiae et mortalitatis nostrae particeps etiam factus credendus est et conditionis; cum nos, ut supra jam dictum est, conditione nascamur, ille misericordia, nos debito moriamur, ille potestate; nos illius potestate de filiis irae efficiamur filii Dei, ille (0070A)nunquam talibus obnoxius, nihil aliud esse possit, nisi Filius proprius et verus aeterna nativitate. Propter quod etiam cum ipsa assumpta humanitate unus est verus Deus cum Patre, non posterior, non minor Patre, aut Spiritu sancto, non differens majestate, non impar potestate, non discrepans operatione. Sancta enim haec Trinitas, discreta personis, non separabilis, unum sunt. Unus est, non in una essentia, sed una essentia, una substantia, uno nomine, una natura, vivens et regnans, sine recordatione praeteritorum, sine exspectatione futurorum, per omnia saecula saeculorum. Amen.