Jump to content

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber adversus Graecos
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121


Liber adversus Graecos

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne 121.0762A

IN OPUS SUBSEQUENS ACHERII MONITUM. 121.0683B| Liber hic Aeneae, Parisiensis episcopi, adversus Graecos e bibliotheca Thuanea jam ab annis plus minus duodecim erutus. In eo multa cum Graecorum, tum Latinorum Patrum testimonia adducit Aeneas. Graecorum testimonia propter antiquam illorum interpretationem reliqui sarta tecta; Latinorum vero, cum et prolixiora essent et frequentiora, ne taedium parerent lectori, saepius expungi, servatis tamen prioribus et posterioribus verbis, remissoque ad edita citatorum Patrum opera lectore. Utraque, partim ad excusos auctorum libros, partim ad mss.. contuli, adnotatis lectionibus variis, et nonnullis observatis quae in editionibus non exstant.

Caroli Calvi imperatoris temporibus, inter Galliae praesules pietate ac eruditione conspicuus vixit Aeneas; eumque summis laudibus effert Lupus, abbas Ferrariensis, epistola 98, nomine cleri Parisiensis scripta, ad Guenilonem, archiepiscopum Senonensem: « Aeneam, cujus praeconia praemisimus, concorditer omnes eligimus, Aeneam Patrem, Aeneam 121.0683C| pontificem habere optamus. Quamvis enim tanta prudentia ac probitate praecellentissimus rex noster polleat, ut solum ejus judicium de viro memorato posset sufficere, tamen conditionis humanae non nescii, futurorumque curiosi, aulicorum nos ipsi propositum ac mores longe prius inspeximus, et inter graves probabilesque personas et sanctitate ferventes, hunc quem antistitem habere cupimus quotquot eum nosse potuimus, ut nunc palam est, absque errore annumeravimus, » etc. Et in rescripto Wenilonis metropolitani et coepiscoporum provinciae Senonensis ad clerum Parisiensem, Lupi. epist. 99: « Quis leviter tetigit palatium, cui labor Aeneae non innotuit, et fervor in divinis rebus non apparuit? Quamobrem electionem in eo factam Deo propitio libenter sequimur, ut eum profuturum populo 121.0684B| ejus, ad dignitatem pontificatus promovendum concorditer decernamus. Sit igitur vobis pastor, qui pro suis ad Deum meritis bene complacuit, et sequentes ejus veracem doctrinam, et sancta opera imitantes, ad coelestis regni pascua properate felices. » Episcopi etiam qui Carisiacensi synodo adfuerunt, in epistola ad Ludovicum regem Germaniae, Aeneam episcopum honorabilem appellant.

Unam ejusdem Aeneae epistolam, et alterius epistolae fragmentum reperies in tomo II Concil. Galliae, pag. 670.

Schisma Graecorum, contra quos Aeneas scripsit librum hunc, quandoquidem memorarunt multi sive antiquiores, ut Nicolaus papa I, in epist. ad Galliae episcopos; Ratramnus Corbeiensis, qui libros quatuor composuit contra Graecorum opposita; Frodoard., in Hist. Eccles. Rhemensis, lib. I, cap. 17; sive recentiores, ut Baronius in Annal. Eccles., etc. Nos etiam in praevia monitione ad Ratramnum multa hic repetenda de eo non duximus.

121.0684C| Advertas porro, lector, librum Isidori Hispalensis de Ordine Creaturarum, quem in hoc spicilegio edimus, ab Aenea citatum cap. 94 (tametsi quotquot hactenus legerim, hujus non meminerint) haud perperam me Isidoro tribuisse, licet solo ductum scripti codicis titulo: vetus enim est et gravis auctor Aeneas, cui fidem adhibendam puto.

Haec Acherius, quem haud paucis in locis fefellit librarius suus; nam cum eum ipsum codicem quo usus erat consuluisset deinde Baluzius V. C., mirum quoties eam lectionem quae textum insederat, falsam et ab amanuensi confictam esse deprehendit. Textum quanta potuimus diligentia expurgavimus, cujus diligentiae nostrae specimina cum initio operis praebere libuisset, singula deinde adnotare minus necessarium visum est.

PRAEFATIO AUCTORIS. 121.0685|

121.0685A| Aeneas, Parisiacensis urbis episcopus, quo primus praesedit S. Dionysius, a Paulo apostolo Atheniensium consecratus archiepiscopus, sed a sancto Clemente totius Galliae constitutus apostolus; pacem et gloriam catholicae fidei cultoribus.

Legimus in libro Judicum (cap. III), quod praescientia divina terrae inclytae, semini Abrahae ob immensae fidei laudem repromissae, inesse reliquias Chananaeorum ex parte permiserit, scilicet ut experiretur in eis Israel, ne forte otio torpens ignarus bellorum foret, cujus efficax virtus, Deo praeduce, dudum regnum egregium, cunctis saeculis praedicabile, sibi armis vindicaverat. Hujus aequitatis lance coelestium, terrestrium et infernorum Dominus, sanctam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, 121.0685B| annulo suae passionis sibi solemniter jure regio desponsatam, haereticae pravitatis assertionibus lacessitam, victrici laurea experiri voluit, veluti stans in acie manus in bella contraheret, et ob creberrimam adversariorum victoriam, in amplexu sui Sponsi condelectans, in totius laetitiae patrato triumpho admodum exsultaret, et frequenti concertatione in bella Dei sui assurgens, scientia repugnandi venustata cum decore polleret, ut se toxicatis armis attentantes potenter repellere addisceret, ipsi conclamans, qui caput galeati contrivit chelydri, ac fiducialiter agens: Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi (Psal. XXXIV, 1).

Igitur multoties devicti hostes cum indigne ac 121.0685C| turpiter rediviva audent reparare certamina, in hoc segnitia deterioris famae per ora magnatorum infelicius deteruntur, quo subrigi ingeniis fraudum ad sublimiora gestiunt, sed ceu effeminati viribus terga praebentes deformiter succumbunt. Ita si quidem venenata pernicies perversi dogmatis ab initio nascentis Ecclesiae usque ad praesens nequiter pullulans serpere non desistit, occupare incautos, corrumpere doctrina quietos, more latronis aggredi latenter bene degentes, vera in falsis transmutare callide laborans. At sancta Ecclesia, jam quasi senio lassata, cum Moyse ad Dominum interventrices elevat manus pro suis ut vincant; et pulchre Aaron et Hur fatigatas sustinent, scilicet Novi ac Veteris Testamenti series, testimonia sanctarum defensionum 121.0685D| in promptu festina portendit, ne forte sui, quos catholice enutriens ad perfectionis culmen evexit, cedant spiculis oppugnantium, sed clypeo veritatis viriliter resistentes, Domino virtutum et Regi gloriae jocundantes proclament: Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, quia equum et ejus 121.0686A| ascensorem dejecit in mare (Exod. XV, 1).

Itaque temporibus gloriosi et orthodoxi Ludovici imperatoris, Graecia, quae se matrem verborum et genitricem philosophorum, et omnium liberalium artium fautricem appellari contendit, de his superstitionibus superfluis, quae et nunc, Romanam Ecclesiam, imo et omnem gentem Latina lingua utentem consulere tentavit, satisque mirandum in tam vilissimis quaestionibus occupatam, longaevo ventilatis aevo, et perspicue ad liquidum dilucidatis, quae totius peritiae ac facundiae se fore gloriatur auctricem, ut pelagus dialecticae subtilitatis expostulat, putans se posse veraciter distinguere vera a falsis. Ergo, ut intonat Apostolus usque ad tertium coelum raptus, si Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam 121.0686B| quaerunt (I Cor. III, 22), haeret sagacitas de puro fonte potantium, cur ita hebetudo sensus despicabilia sciscitando summa tenere conantes ignominiose obtenebrat, quos culmen magni intellectus, ut illi falso opinantur, in gremio amplitudinis suae velut coruscans amplectitur et fovet. Nempe cum populi Orientalium, quasi sub scabello Domini specialiter subsidentes, cum Occidentalibus in fidei documentis disceptare videntur, quasi sol pulcherrimus mane in Oriente positus, in occiduos suae lucis radios vesperi transmutat in tenebras. Non autem coeli climata deteriores reddunt animos mortalium, neque plagae supernae pro variarum dementiis sectarum culpandae, cum Oriens et Occidens mixtim contineat justos et reprobos; sed humanitas primo bona condita, et 121.0686C| in libero arbitrio potenter stabilita, negligendo Creatorem, et obaudiendo seductorem, de dextris ad laevam promoveri meruit; exin orbis multiplicis tramiti devio inhiare coepit.

Nec adeo mirum ab Asia, vel a finibus Europae, ubi sita Constantinopolis Graeciae metropolis habetur, tantarum fallaciarum oriri discrimina: si enim revolvantur sanctorum statuta canonum, et ecclesiasticarum discutiatur series historiarum, ab illius regni partibus potius quam sub Romana ditione degentibus, reperientur pullulasse genimina viperarum, id est, quamplurimi inventores perversorum dogmatum, veluti fuerint, ut ex multis memoremus aliquos, Arius, Eunomius, Photinus, Marcion, Cerinthus, Manichaeus, Hebion, Nestorius, Constantinopolitanus 121.0686D| episcopus, caeteraeque pestes dilatatae haereseos, quibus non fuit requies omni instantia catholicas dilacerare et oppugnare mentes. Eutychius etiam, Constantinopolitanae urbis episcopus, de Resurrectione in tantum erravit, ut affirmaret quod corpus nostrum in illa resurrectionis gloria futurum 121.0687A| esset impalpabile, ventis aereque subtilius; sed nos e contra dicimus, sanctaque credulitate firmamus quod in illa resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae. Nam beatus papa Gregorius, quondam in eadem Constantinopolitana urbe positus, cum praefato Eutychio de hac re in conspectu Tiberii Constantini imperatoris gloriosum habuit certamen, veluti ipse plenius commemorat in decimo quarto libro Moralium Job. Sed ita ab eo nobiliter est devictus, ut pellem manus suae teneret, dicens: Confiteor quia omnes in hac carne resurgemus, quod omnimodis prius negare consueverat.

Est autem dictu lamentabile quia eadem sedes quae caput levare conatur ad superos, pro rectae fidei 121.0687B| praesulibus doctrina foedatos, rectores olim habuit haeretica, quos Tripertita denotat Historia, et sanctorum Patrum in canonibus damnat solertia. Non vero in Romana sede, Deo rectore, tale unquam contigit dedecus, ut aliquis haeresiarches eidem praesideret, quam summus apostolorum princeps sua sessione illustravit et fuso sanguine consecravit, cui suas regendas oves Dei Filius speciali cura commisit; nec mirum, quia ipsi dictum fuerat: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: et tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 18, 19). Ergo cui propria auctoritate regnum dabat, hujus fidem firmare non poterat? Quem cum petram dicit, firmamentum Ecclesiae indicavit. Liberius tamen, papa a beato Petro tricesimus septimus, 121.0687C| quamvis a fidei tramite non deviaret, exsilio et minis Ariani principis territus, non virtute qua debuit perfidis Arianis viriliter repugnavit. His autem qui ab arce totius Christianitatis deviare videntur, novasque adinveniunt quaestiones, recte intonat Paulus ad Galatas, quorum ex Graecia propagatur origo: Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi Jesu in aliud Evangelium quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere evangelium Christi (Gal. I, 6). Magna etiam auctoritate ingeminat dicens: Sed licet nos aut angelus de coelo Evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit (Gal. I, 6). Et consequenter addidit: Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id 121.0687D| quod accepistis, anathema sit.

Jure itaque a rectore sanctae Ecclesiae a via veritatis aberrantibus talia apostolice inferuntur. Hac etiam virga reprehensionis digni habentur: O insensati Galatae! quis vos fascinavit veritati non obedire, ante quorum oculos Jesus Christus proscriptus est et crucifixus? Denique cunctis saeculis enorme generatur piaculum, dum ab ipsis quorum doctrina adornari debuerat Ecclesia, florere nitore religionis, et augmentum accipere suae salvationis, humiliari zelo nequitiae contenditur: et a qua omnis macula longe abesse debuerat, ei infligere nituntur, ut non sit a 121.0688A| sordibus aliena. Sed quia sanctus dicit Apostolus. Oportet autem haereses esse ut probati manifesti fiant (Psal. XXXIV, 1), fallaciarum ludibria, quae ad eam applicare tentavit sanctarum hostis animarum, clypeo Redemptoris sui repelli habet, nec patietur divinitas visibilium et invisibilium rerum sacratior et potior vinci a creatura, quae condita fuit angelica, sed ob tumorem superbiae sua sponte, non alio cogente, sceleratior facta, incidit in barathrum perpetuae damnationis, cui nil placitum nisi tantum perditio beatorum. Nam cunctorum opifice largiente, sapientiam non vincet malitia, sed victor apparebit in propriis, qui suos semper a primo armavit spiritalibus documentis: Omnes enim qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur (II Tim. 121.0688B| III, 12).

Itaque impraesentiarum jam adfore deprehenditur aetas plena miseriarum, quae praesentitur amplecti spatium temporis, de quo Apostolus lamentando praecinuit, dicens: Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 3). Ecce in promptu haec praedicta serpere conspicimus, et ideo dum tuba personatur belli, necesse est ut arma aptentur in militum membris, ut doctum industria praeoccupare nequeat perfidus hostis. Quamvis autem in talibus controversiae procellis concutiatur Domini exercitus, valde indignum ut animos fortitudine nobilitatos a statu rectitudinis 121.0688C| detorqueant haeretica pravitate degeneres. Quanto enim astutia diaboli cum saeva calliditate accedit atrocior, tanto providentia fortium cautius praemunita debet esse paratior. Admonens siquidem alumnum Timotheum Apostolus ne impediretur decipulis malignantium, blande hortatur, dicens: Profana autem et inaniloquia devita; multum enim proficient ad impietatem: et sermo illorum sicut cancer serpit (II Tim. II, 17). Ad Titum etiam ita dicit: Stultas autem quaestiones et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles et vanae (Tit. III, 10). Et ut sollicitior redderetur, et sancto acumine instructior esset, addit: Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita; sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et 121.0688D| delinquit proprio judicio condemnatus (ibid., 11). Ergo cum sancto Eliseo credamus quia plures sunt nobiscum quam cum illis, id est, utriusque Testamenti sagacissimi Patres, et pro defensione verae fidei avidissimi et invictissimi bellatores, qui cum robustissimo Josue Deum supplicare studeant ut stet sol, id est, tempus sanctae concertationis prolixius clarescat, donec se verus Israel ulciscatur de inimicis suis. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem (II Thess. IV, 17), dicit Apostolus, postquam unda baptismatis et Spiritu sancto in gratia Christi renovati sumus. Quocirca 121.0689A| non cedendum adversariis, sed viriliter resistendum, ut non capiamur illius illecebris, qui de supernis ob superbiam ad ima delapsus, hoc elaborat nisibus iniquitatis, ut Ecclesia, quae est filia pacis, dilaceretur doctrina foeditatis, et pateat morsibus erroris.

Haec et similia ut praecaveret Timothaeus, sacrarium Spiritus sancti charitate fervens, admonet Paulus: Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites (II Tim. II, 22). Haec nempe praecavere oportet generaliter cunctos in Christum credentes, maxime eos qui regimen debent habere animarum, et esse speculum bonorum operum et sanctarum forma virtutum. Inde gemendum bene viventibus, quia unde in sancta Ecclesia 121.0689B| decorum esset splendere honorem gaudii, ab his partibas multis volventibus saeculis oboriuntur immensi detrimenta scandali. Si enim ferrum ferro acuitur, congruum esset ut Graeca lingua a vero non discreparet, in quo Latina normam catholicae fidei indissolubiliter tenet.

Hae sunt ergo superfluae quaestiones ad saecularia potius quam ad spiritalia tendentes, quae non videntur procedere ab experientia magni intellectus, sed nasci a reprehensibilitate exterioris sensus. Illud itaque pelagus, ut jactatur, insignis eloquentiae infert Romanis auribus. Quare Spiritum sanctum a Patre et Filio profiteamur procedere, et non a solo Patre, rursus quare in Sabbatis jejunium exerceamus, et quare ab officio presbyterorum nuptias arceamus. 121.0689C| Addunt etiam quare presbyteri Latinorum inhibeantur frontes baptizatorum chrismate linire, cum locus consignandi in fronte proprie sit episcoporum, et in vertice presbyterorum. Item sciscitantur quare a carnium esu octo hebdomadibus ante Pascha, et septem a casei et ovorum more suo non cessamus. Opponunt praeterea cur clerici barbas radant, et quare diaconi nondum suscepto presbyteratus officio in episcopos ordinantur, ut mos est aliquando Romanis. Conqueruntur etiam de transmigratione principatus Romanae sedis, quam dicunt factam Constantinopoli, unde et eam cum patriarcha suo caput dignitatis appellant. Ad stultarum cumulum et inertiam 121.0690A| ineptiarum garrientes inquirunt quare chrisma nostrum, imo Dei, ex aqua fluminis conficiamus, et quare agnum simul cum corpore Christi et sanguine in Pascha super altare ponamus, et more Judaeorum offeramus, cum nullatenus haec vel aliquis desipientium unquam crediderit. Quae duo in tantum videntur indignissima, ut ab auditu fidelium ex toto judicentur penitus esse extranea.

Haec deliramenta versutiarum Graecalis industria supercilioso ambitu per Romanum spargit imperium, et dominicis aciebus insistens, astu calliditatis scaturiens, contendit lacessere quietos. At contra repugnant ducibus injusta molientium agmina supernarum virtutum, quin imo longe portendunt scutum sanctae repulsionis illustrium defensio Patrum, 121.0690B| concordia canonum, auctoritas et victoria excellentissimorum antistitum, per Christiani nominis limitem in theoria magnifice vulgatorum, verbo ac doctrina coelos contingentium. In hoc forti congressu non ferent vexilla tirones, nec fatigata brachia efferent emeriti senes, sed delecta viribus juventus, id est in fide Christi perfectissimis utentes sensibus, ex omni parte armis sacrorum dogmatum munita corpora mentesque ferentes, inclyta lacessent bella, et Domino favente victores existent. Lege autem triumphantis peracto certamine, dum lassatis quasi membris refrigerium subministrabit Spiritus sancti afflatus, potiti voto gloriosissimi milites, et ob agoniam eximie laetantes, ad coelos porrigent conspicuos vultus, Regi regum dominatori suo laudis praeconia 121.0690C| acclamantes: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII, 8). Et: Dominus virtutum ipse est rex gloriae (ibid., 10). At vero exhilaratus Pater totius Ecclesiae, apostolicae scilicet sedis beatissimus pontifex, cum Paulo apostolo erigens in excelsis caput, haec verba protectori Deo solemniter personabit: Dominus autem mihi astitit et confortavit me; ut per me praedicatio adimpleatur; et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis. Liberavit me Dominus ab omni opere malo, et salvum faciet in regnum suum coeleste, cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen (II Tim. IV, 17).

INCIPIT LIBER.

CAP. I.

121.0689D|

Sanctus Athanasius, Alexandrinae sedis episcopus, Graecae linguae experientissimus, ubi beatus Marcus evangelista praesedit; quae sedes secunda est a prima Romana, ut Canonum statuta decernunt, in libro 121.0690D| de Unitate sanctae et individuae Trinitatis dicit: Quod in Patre sit Filius et Spiritus sanctus, et quia Spiritus sanctus a Deo Patre procedat, ubi nequaquam excluditur Filii nomen. « Serviendum itaque est Christo Filio, quia et perfectus Deus, et verus est Filius. Et 121.0691A| qui fideliter servit Filio, Patri servit, et Spiritui sancto qui in eo est. Et qui adorat Patrem, in ipso adorat Filium et Spiritum sanctum, quia in Patre est Filius et Spiritus sanctus qui a Deo procedit, ipso Domino dicente: Ego in Patre et Pater in me est (Joan. XIV, 10). De Spiritu quoque sic ait: Spiritus autem paraclitus qui a Patre meo procedit (Joan. XV, 26). Et cum Filium quis adorat, in eo Patrem adorat, et Spiritum sanctum, quia in ipso est Pater; dicente eo: Qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. X, 9); et iterum: Pater autem in me manens, ipse facit opera. (ibid.) De Spiritu vero sancto sic ait: Ille, inquit, me clarificavit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14); et: Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt; propterea dixi vobis, 121.0691B| quia de meo accipiet (ibid., 15). Spiritus itaque Patris Spiritus Filii est, Apostolo dicente: Quod autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra (Gal. IV, 6); et iterum: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9); et iterum: Scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Jesu Christi (Philip. I, 29). In Evangelio quoque ipse Dominus ait: Paraclitus, inquit, Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26). Et in Actibus apostolorum ita legitur: Transeuntes autem Phrygiam et Galatiam, vetiti sunt a Spiritu sancto loqui verbum. Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Jesu (Act. XVI). Manifestissimis 121.0691C| igitur testimoniis probatur, quod Spiritus sanctus, Spiritus paraclitus, Spiritus qui a Patre procedit, Spiritus sit Filii, Spiritus Christi, Spiritus Jesu. »

CAP. II.

Item S. Athanasius in libro de unitate Trinitatis: Quod Spiritus sanctus unitus Deus sit in Patre et Filio, sic dicit: « An ignoras quia Pater unus Deus est, et Filius unus Deus est, et Spiritus unus Deus est? Nonne unus Deus est, dum unitum nomen est in natura οὐσίας; sic et unus Spiritus est, quia unita est ejusdem deitas. Nam si tu per singula nomina personarum unitum nomen Spiritus ter designasti, nunquid tres Spiritus dicere oportet? Absit. Quod si hoc potuerat dici, tale erat ut et hoc in confessione deberet introduci, tres deos plurali numero 121.0691D| nuncupari: ut jam non esset in his personis unita natura divinitatis, sed unusquisque in propria vel diversa natura sua consisteret. Quod absit. Interea rursus eadem repeto, et ad tua dicta verba comparo, 121.0692A| et sensum intellectus mei tibi refero. Pater unus Deus est, et Filius unigenitus Deus est, et Spiritus sanctus unitus in Patre et Filio Deus est. »

CAP. III.

Item idem in eodem libro: Quod Spiritus sanctus nec Pater sit nec Filius, sed de natura unita existens, procedat de Deo Patre, et accipiat de Dei Filio. « Beatus Joannes evangelista dicit in Epistola sua: Tres sunt qui testimonium dicunt in coelo, Pater et Verbum et Spiritus, et in Christo Jesu unum sunt (I Joan. V). Non tamen unus est, quia non est in his una persona. Nam unum quod dixit de utrisque, quid aliud intelligitur quam quod Deus Pater in natura divinitatis idem ipse dicatur et Dominus, idem ipse sit et Spiritus: et Filius Deus, idemque sit in 121.0692B| divinitate et Dominus, idemque sit et Spiritus? sed et Spiritus paraclitus Deus, idemque sit et Dominus in natura deitatis, idem sit et Spiritus? Vides quia in deitate et in substantia plenitudinis per omnia unum sunt, et in omnibus personarum tres sunt. Nam quod tres sunt, quid aliud sentitur fuisse, quam Pater verus unus, vel solus qui genuit, idem non sit qui et unigenitus ab ipso est? Et Filius unus qui non genuit sicut ipse a Patre genitus, Pater non sit? et hic Spiritus sanctus alius sit, qui nec Pater nec Filius est, qui nex genuit nec genitus? cum alius sit in persona qui genuit, et alter sit in persona qui unigenitus ab ipso est, et alius adaeque in persona, ut dixi, secundum divinam Scripturam, qui nec Pater nec Filius est: hic est Spiritus sanctus, sed 121.0692C| plane de unita natura est: ideo in deitate unita, unitum divinitatis nomen est, sicut in claritate evangelicae Scripturae, de Spiritu paraclito Filius testatur, dicens: De Patre procedit (Joan. XV, 26); et sic prosecutus est: Et de meo accipiet (Joan. XVI, 14). Et ideo ubi personae requiruntur, propria nomina [per haec] distinguuntur. Ubi autem deitas poscitur, unitum nomen [in his] indicatur. Quoniam sumus ad nomina personarum pluraliter dictum demonstratur; ac per hoc in deitate unita unum sunt, et in nominibus personarum tres sunt. »

CAP. IV.

Item idem in libro secundo de propriis personis, et de unito nomine divinitatis. Quod Spiritus sanctus 121.0692D| sicut mittitur a Patre, item mittitur et a Filio. « Si Filius in nomine Patris venit, nunquid ipse est Pater qui ait: Ego veni in nomine Patris mei (Joan. V): dum Pater Deus sit, in cujus nomine Filius venit 121.0693A| manifeste? Ac per hoc in unita natura divinitatis unum nomen est comprobatum, sicut ipse Pater ad legislatorem Moysen testatus est, dicens: Attende illi, et ne fueris inobediens: nomen enim meum in illo est (Exod. XXIII, 19). Ad haec patriarcha David sic ait: Benedictus qui venit in nomine Domini (Psal. CXVII). Nam et si Spiritus paraclitus in nomine Filii venit, ut ipse dicit: Quem mittet Pater in nomine meo, nunquid et ipse Filius est dictus, cum sine dubio nomen Filii Deus sit in una pariter natura divinitatis? In hoc ergo nomine evidenter paraclitus venit. Ideo per singulas personas secundum substantiam naturae Trinitatis unitum nomen est tibi declaratum. Isaias sanctus haec approbans dixit: Descendit Spiritus a Deo, et eduxit eos; sic eduxisti 121.0693B| populum tuum facere tibi nomen gloriae (Isa. LXIII). Sed et ipse idem indicat: Et irritaverunt Spiritum sanctum, et conversus est illis ad inimicitiam, Dominus ipse expugnavit eos, et rememoratus est dierum aeternorum, qui eduxit de terra pastorem ovium. Et subjunxit: Ubi est qui posuit in illis Spiritum suum? Vides ergo de unito naturae deitatis nomine gloriam Patris et Filii esse hunc Dominum Spiritum sanctum, qui eduxit Filios Israel de terra Aegypti, sicut Propheta dicit: Sic eduxisti populum tuum facere tibi nomen gloriae, qui conversus est filiis Israel ad inimicitiam (Exod. XIII). »

CAP. V

Item idem in eodem libro: Quod Spiritus sanctus mittitur a Patre simul et a Filio. « Sed et si Spiritus 121.0693C| paraclitus in suo nomine tantum venisset, quod dicitur Spiritus paraclitus, et non in unita substantia Patris et Filii quod nominatur Deus, jam proprium ejus in persona esse videretur, et non secundum unitam naturae deitatis in utrisque. Ut tantum unusquisque nomina singula in personis ostenderet, deitatis autem unitum nomen non indicaret. Porro in hoc unito nomine deitatis Patris, venit verus Filius, in quo dicitur Deus, in quo claritatis nomen est cum Patre. In cujus naturae nomine venit et Spiritus paraclitus, quia in hac ipsa sacrosancta Trinitate hoc nomen substantialiter sive uniter consistit, sicut superius praedixi Patrem de Filio suo indicantem: Nomen meum est in illo (Exod. XXIII, 19). Et Filium haec 121.0693D| dicta confirmantem: Ego veni in nomine Patris mei, et non me recepistis. Cum autem alius venerit in nomine suo, eum recipietis (Joan. XIV, 26). Sed et de Spiritu sancto ipsum rursum repetentem: Quem mittet Pater meus in nomine meo. Et deinceps eum de nomine suo audi discipulos hortantem: Omnia quaecunque petieritis a Patre in nomine meo, dabit vobis (Marc. XI). Sed et apostolum Paulum eadem testantem: Sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et Spiritu Dei nostri (I Cor. VI). Audi Isaiam de unito nomine gloriae sancti Spiritus declarantem: Descendit Spiritus 121.0694A| a Deo, et eduxit eos: sic eduxisti populum tuum facere tibi nomen gloriae. Disce jam unitum nomen esse in natura divinae Trinitatis. »

CAP. VI.

Idem ipse in eodem libro, quod Spiritus paraclitus a Patre simul mittatur et a Filio, sic proclamat: « In hoc sane alius est Pater in persona, qui veregenuit, et in hoc alter est Filius a Patre in persona, qui vere ab eo genitus est; sed et in hoc alter est in persona Spiritus hic principalis paraclitus a Patre et Filio, qui in Pentecoste in apostolos effusus est. Et ideo haec sigillatim dicta memento, ut nomina singula in personis essent distincta. Vides quia alter ab altero, sive alius ab alio in persona tantum differt, et non in plenitudine divinitatis 121.0694B| οὐσίας, sicut ipse Dominus ait: Alius est qui testimonium perhibet mihi, qui me misit Pater (Joan. V). Sed et alio in loco idem ipse personam sancti Spiritus indicat: Rogabo Patrem meum, et alium paraclitum mittet vobis (ibid., 14). Scito alium ab alio, sive alterum ab altero in persona tantum differre, et non in unita plenitudine divinitatis usiae. »

CAP. VII.

Item idem in eodem libro, de communi missione Spiritus sancti a Patre et Filio ita fatur: « Ergo si Filius in nomine Patris venit, et Spiritus paraclitus in nomine Filii venit, sicut Filius de eo testatur: Quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26), 121.0694C| non tibi videtur, quia duplex et hic contineatur intellectus, id est ut in nomine personarum tantum sit distinctio, in deitate autem nulla sit discretio? »

CAP. VIII.

Item idem ipse in praesenti libro: Quod Spiritus sanctus a Deo Patre mittatur, simul et a Dei Filio; et quod unita potestas in eis sit, ita inquit: « Nam de persona Spiritus sancti Filius testatur, dicens: Quem mittet Pater in nomine meo (Ibid.). Vides Filium in hoc nomine venisse, quod et in deitate Patris uniter esse ostenditur. Et Spiritum sanctum in hoc nomine venisse indicatur: apostolos autem missos fuisse, ut baptizarent omnes gentes in unito vel communi nomine deitatis, quod est naturae invisibilis sancti Spiritus, 121.0694D| sicut scriptum est: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis vestrae (Gal. IV, 30). Vel hoc: Et omnes unum Spiritum potavimus (I Cor. XII, 13). Sive unitatis nomen baptismo operante suscipe dicentis: Et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (II Cor. VI, 18). Vel hoc accipe: Ex Deo nati sunt (Joan. I, 13). Necnon: Et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi (Act. II, 38). Et in alio loco Sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu Christi, et Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 11). Sed et quod ex Deo natus est, Joannes testatur: In sua 121.0695A| venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus. Qui non ex sanguine, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 11). Disce ergo hoc unitum nomen esse sempiternum in Deitate Patris, et Filii, et sancti Spiritus, sicut et unum baptisma est fidei, quod vitam aeternam credentibus tribuit. Quia sicut unum est in natura Trinitatis, ita et unum donum per baptismum divinitatis. Apostolus ait: Una fides, unum baptisma. Idcirco quod nomen Patris sit in divinitate, hoc nomen sit et Filii in natura deitatis, sic et sancti Spiritus identidem hoc nomen sit in substantia claritatis. »

CAP. IX.

121.0695B| Item idem in eodem libro: Unitam naturae virtutem ostendens mittentis et missi Filii, sic dicit: « O inaudita adhuc penitus tam inquisita perscriptio! Itaque suggerente ipso de se sancto Spiritu respondeo. Nunc oportet nos unum pro multis pertinens dare auctoritatis exemplum. Memento unitam esse hanc naturae virtutem mittentis et missi, dum hic qui nunc missus est, ipse jampridem misisse mittentem inveniatur. Denique per sanctum Isaiam Dominum Dei Filium accipe testantem: Accedite ad me et audite haec. Non ab initio in occulto locutus sum. Cum fierent illic eram, et nunc Dominus misit me et Spiritus ejus (Isa. XLVIII). Disce tandem aliquando unam esse hanc naturam divinitatis mittentis et missi, dum qui nunc in Evangelio quamvis missurum se Spiritum 121.0695C| paraclitum testatus sit, tamen se ipse ab eo jam prius missum per inclytum prophetam Isaiam fuisse professus sit: dum hic qui mittitur a mittente nunquam dividitur, quia indiscreta natura est: dum inter mittentem et missum personae ostenduntur, et nulla in divinitate divisio est, propterea quod ubique praesens sit haec unita plenitudo, et omnia impleat interius et exterius a summitate coelorum usque ad profundum inferorum. »

CAP. X.

Item idem ipse in libro quem fecit contra objectiones cujusdam Potentini Urbici, ita prosequitur: « Filius, inquit, ad Patrem clamat: Pater, honorifica et nomen tuum. Et venit vox de coelis: Et honorificavi iterum honorificabo (Luc. VII). Nam et alio in loco idem 121.0695D| ipse repetit: Ego a Patre exivi et veni (Joan. XVII). Utique si ipse erat Pater in persona qui et Filius, sic debuerat intimasse: Ego a me exivi et veni in hunc mundum, dum procul dubio alter sit qui exivit, et alius de quo exierit. Sed ad haec subjunxit de persona sancti Spiritus: Dum venerit advocatus ille, quem ego mittam vobis a Patre meo, Spiritum veritatis, qui a Patre meo procedit, ipse testificabitur de me (Joan. XVI). Ita et non alter est qui mittit, et alius adaeque in persona a quo procedit; et alter est hic ipse qui venit? Denique si una esset persona, a quo tandem mitteretur, vel a quo procederet? Sicut 121.0696A| Apostolus haec in salutatione ad Corinthios confirmat, dicens: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, hoc est, Patris, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13). Nonne aperte per singula nomina, sicut superius continentur, singulas personas inesse distinxit? Denique ad haec ipsius Filii dicta suscipe dicentis: Alius est qui testimonium perhibet mihi, qui me misit Pater (Joan. V, 32). Dum infra de se dicat alius, vides quia alius est Pater in persona Filii, et non alius est in divinitate, sed et de Spiritu sancto sic ait: Rogabo Patrem meum, et alium paraclitum mittet vobis (Joan. XIV, 16). Considera et alterum esse Spiritum paraclitum in persona, et non tamen esse alterum in divinitate. Ideo alter ab altero in persona tantum differt, et 121.0696B| non in deitate οὐσίας. Itaque alter est Pater in persona qui genuit, et alius Filius est qui genitus ab ipso, et alius Spiritus paraclitus qui de unita natura est. Sed dicis mihi haeretice! Quemadmodum Spiritus de unita natura consistit? Ecce Filius de eo testatus est: A Patre procedit; et sic prosecutus est: Et de meo accipiet. Quod testimonium Pater comprobavit, dicens: Spiritus a me procedit. »

CAP. XI.

Item idem in libro V de unita ac sempiterna substantia Trinitatis: Quod Spiritus sanctus a Patre et a Filio procedit. « Sempiternitas Patris Filius ejus est, quia de ipso inenarrabiliter ante omne exordium omnino natus est. Et sempiternitas Filii Pater ejus est, quia ipse eum ante cuncta saecula saeculorum 121.0696C| incomparabiliter genuit. Sic sempiternitas Spiritus paracliti unita deitas ejus est cum Patre et Filio, quae facta non est, sicut filius testatus est de eo: A Patre procedit, et de meo accipiet. Sed et Pater haec dicta comprobat per prophetam, dicens: Spiritus a me procedit. Et alio in loco: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Joel. II, 28). Quod in Pentecoste in apostolos factum fuisse Scriptura divina testatur. Nam sicut Pater declarat Filium suum deitate sua, quoniam Deus verus est, sic et Spiritus sanctus revelat Patrem et Filium in unita natura sua aeterna, quoniam Deus verus est. Haec, inquam, unita omnipotens sempiternitas Trinitas est, cui de recenti in deitate nulla accessit dignitas. »

CAP. XII.

121.0696D| Item idem in eodem libro de sancto Spiritu: Quod in Patre et Filio consistat. « Non est, inquit, divina substantia aut extensa vel protensa in aliquo, vel excisa in partibus, sed nec derivationi alicujus rei comparatur; quia liquor non est in hac natura plane, sed nec defluxio quaedam est, quia nullum detrimentum vel augmentum sustinet: praesertim cum inenarrabilis sit hac plenitudo substantiae indivisae Trinitatis, sicut ipse Deus Dei Filius indicat: Ego in Patre et Pater in me. Sed et Spiritus sanctus in Patre et Filio et in se consistens, sicut Joannes 121.0697A| evangelista in Epistola sua tam absolute testatur: Et tres unum sunt. »

CAP. XIII.

Idem ipse in libro VI de Beatitudine fidei: Quod Spiritus sanctus in virtute praescientiae Patris et Filii unanimiter consistat. « De unito nomine deitatis multifariam quamvis sit dictum per singulas personas, quod retulisti in Patre, hoc ipsum ut confitearis necesse est uniter esse et in Filio: Deum de Deo, lumen de lumine, totum de toto, et totum in toto, perfectum de perfecto, plenitudinem de plenitudine, integrum de integro, sempiternum de sempiterno, sapientiam de sapientia, virtutem de virtute, unum de uno, et unum in uno, verum de vero, Filium de Patre, natum non factum, unius substantiae cum Patre; 121.0697B| sed et Spiritum sanctum, qui de una Trinitate consistit, Deum verum, lumen verum, totum perfectum, totum plenum, integrum, sempiternum, in ipso sapientiam, virtutem praescientiae Patris et Filii consistentem. »

CAP. XIV.

Item ipse in libro VII de professione regulae catholicae, de sancto Spiritu sic commemorat, exemplum ponens de Psalmographo: « Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Utique Verbum Filium declaravit: Dominum autem Patrem ejus indicavit, et Spiritum oris ejus Spiritum principalem esse demonstravit. Vides quam breviter per singulas significationes 121.0697C| in personis inesse distinxit, id est Verbum, et Dominum et Spiritum, et unitam operationem in his esse ostendit. Nam si te adhuc in aliquo ambiguitas tenet, eadem ipsa repeto. Ubi ait: Verbo Domini, non solum vocis inconsubstantivum accipias; quem si validius quis emiserit, de montibus solet resonare echo; cujus tantum in phantasia auditus est resonantis, sed factus nullus. Sane de hoc verbo Domini nostri Patris, qui est salus nostra, sic ubique divinae Scripturae testantur, quia Filius Dei Deus est substantivus, per quem omnia facta sunt. Ergo quia dixit: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum, cognosce hoc verbum substantivum non aliunde quam de Patre proprie natum fuisse; sed et Spiritu oris ejus eum Spiritum dixit, 121.0697D| qui de ipsa unita substantia processit, sicut cautum invenimus; non ex alia natura quam de ipsa; ac per hoc unita est Patris et Filii et sancti Spiritus substantia, quam Graeci dicunt οὐσίαν. et unita est ejusdem Trinitatis operatio in factura. »

CAP. XV.

Item ipse in libro VIII de Fidei Unitate: Quod 121.0698A| Spiritus sanctus a Patre et Filio quasi una procedat flamma, egregie paucis verbis ita concludit. « Quomodo ergo duo ligna conjuncta missa in fornacem ignis, et de duobus lignis procedit flamma inseparabilis, sic de Patris et Filii virtute procedit Spiritus sanctus, ipsam virtutem deitatis habens. Sicut beatissimus Paulus posuit dicens: Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5); non Deus Dei mediator. Unum enim est, usque ad Trinitatem. »

CAP. XVI.

Item idem ipse in libro VIII de Trinitate et de Spiritu sancto, sic dicit: « Significanter vero Dominus et alium paracletum esse dixit Spiritum sanctum, quoniam ipse paracletus est, sicut Joannes in Epistola 121.0698B| sua ait: Haec vobis scripsi ut non peccetis. Quod si peccaverimus, paracletum habemus ad Patrem Jesum Christum, et ipse propitiatio est pro peccatis nostris. Ut doceremur Spiritus cum Filio aequalilatem. »

CAP. XVII.

Item idem in eodem libro: Quod Spiritus sanctus sit Spiritus Domini Jesu, ita inquit: « Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat: ad Romanos dicit: Si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis (Rom. VIII, 11). »

CAP. XVIII.

121.0698C| Item in eodem libro: Quod Spiritus sanctus inspiratio sit Patris et Filii, insuper et Filius sit fons Spiritus sancti; quocirca comprehenditur procedere et a Filio. « Sapientia Salomonis in Proverbiis ita exsequitur: Lux Domini spiratio est hominum, qui scrutatur interna ventris (Prov. XX, 27). Et manifestum est quia Spiritus omnia scrutatur, quemadmodum scribit Paulus; et quod a principio formato Adam in faciem ejus spirasset Deus Spiritum sanctum, sicut Moyses ait: Et spiravit Deus in faciem Adae inspirationem vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7). Neque id quod spiratum est a Domino, anima est, secundum fabulatores Judaeos: alioqui 121.0698D| quomodo hoc quod a se spiratum est, Deus igni aeterno condemnat? Sed vivificans Spiritus est, de quo et Paulus ait: Spiritus vero vivificat (Joan. VI, 24); et: Spiravit Deus in faciem ejus inspirationem vitae, et factus est homo in animam viventem. Itaque Spiritus sanctus est spiritus vitae, a quo excidentes nonnulli viventes mortui sunt, sicut Paulus scribit: Nam quae in deliciis est, ait, vivens mortua est (I Tim. 121.0699A| V, 6). Alioqui quomodo audiendus est Salomon dicens: Lux Domini spiratio est hominum, qui scrutatur interna ventris: si animas hominum lumen Dei esse dicitis, nisi Spiritum sanctum lumen Dei esse credatis, dicente Moyse: Spiravit Deus in faciem Adae spiraculum vitae. Et Filius Dei: Ego sum vita. Sed et sapientia Salomonis introducentem Salvatorem dicit: Ecce proferam vobis meae aspirationis professionem (Prov. I, 23); sic enim in Proverbiis ait: Sapientia in exitu canetur, in plateis vero fiducialiter aget, portis autem potentium assistet, in muris quoque civitatis confidenter aget. Quanto tempore obtinent prudentes justitiam, et non erubescent: imprudentes autem contumeliae cum sint cupidi et impii effecti, odio habuerunt sensum, et obnoxii facti sunt increpationibus. 121.0699B| Ecce proferam vobis meae aspirationis professionem, docebo vos meum sermonem (Prov. I, 23). Et Isaias Spiritus sancti promissionem praedicans, sic ait: Dixit Dominus, qui coelum fecit et affixit eum; qui solidavit terram et quae in ea sunt: qui dat spirationem populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam (Isa. XLII, 5, sec. LXX). Dicite qui est populus qui accepit spirationem: nunquid et hic spirationem animam esse dicitis, et dabitis sine anima populum super terram constitisse? Sed non est: profectionem namque Spiritus sancti praedicans propheta haec ait. Denique completam professionem super fideles qui fuerant sub illo tempore scripsit Lucas: Et cum complerentur dies quinquagesimae, erant pariter omnes in unum, et factus est subito sonus e coelo, 121.0699C| tanquam Spiritus sanctus vehemens ferretur, implens totam domum ubi erant sedentes; et visae sunt eis divisae linguae tanquam ignis, et sedit super unumquemque eorum: et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus dabat pronuntiare eis (Act. II, 1). Simili modo magnus ille Job adversus amicos suos, cum essent Spiritu sancto privati, et nihil verum dicerent, neque opinarentur se ante Deum loqui: aiebat ergo Job: Nonne ante Deum loquimini? Et rursum: Cui annuntiastis verba? Spiratio vero cujus est quae procedit a te? (Job XXVI, 4.) Ex quibus unus magna loquens dicebat: Spiritus est qui mortalibus intercedit: spiratio vero omnipotentiae est, quae me docet (Job. VIII, 27.) Omnipotens autem Filius Dei, de quo Zacharias ait: Propterea sic dicit Dominus omnipotens: 121.0699D| Post gloriam misit me super gentes (Zach. II, 8). Igitur Salomone dicente: Lux Domini spiratio est hominum (Prov. XX, 27). Et a Moyse instructi: Spiravit Dominus in faciem Adae spirationem vitae, et factus est in animam viventem (Gen. II, 7); audientes vero et Salvatorem dicentem: Ego sum vita (Joan. XI, 25), et Paulum scribentem: Lex enim Spiritus vitae (Rom. VIII, 2); et rursum: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra (Gal. IV, 6): videntes autem etiam Unigenitum insufflantem in faciem apostolorum et dicentem: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22); spirationem igitur Filii in propria vita et substantia manente Spiritum esse doceamur. Et neque genitum, neque creatum esse a Filio sapiamus, 121.0700A| nequaquam genitum Filium credamus esse Spiritum, et quod Dominus sit verbum Filii: genitum vero a Deo verbum suum in propria vita et substantia permanens cum sit vita Filius Dei. Propterea vero non est genitus ab eo Spiritus, quia non est verbum ejus. Creatum vero dicere Spiritum, absit. Verumtamen spirationem Filii Dei eum et a sanctis Scripturis docti sumus, et fontem spiritus, et filium Dei dicimus audientem Filium: Quia duo nequam fecit populus iste. Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non potuerunt aquam portare (Jer. II, 13). Aqua viva Spiritus sanctus est, sicut Joannes docuit, Salvatore dicente ad Samaritanam mulierem: Si scires donum Dei, et quis est qui tibi dicit: Da mihi bibere, tu utique petisses, et 121.0700B| dedisset tibi aquam vivam (Joan. IV, 10); et rursum: Quicunque biberit ex aqua quam ei dabo, non sitiet in aeternum (Ibid. 13). Et in medio templi clamat: Si quis sitit, veniat ad me et bibat: qui credit in me, sicut dixit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 37). Et interpretatus est sic: Hoc autem dicebat de Spiritu sancto, quem accepturi erant qui credituri erant in eum (Joan. XXXIX). Ita etiam et Isaias Dominum dixisse ait: Quia ego dabo in siti aquam his qui in sicco iter fecerunt; et ponam Spiritum meum super semen tuum, et benedictiones meas super filios tuos, et orietur tanquam in aqua fenum, et velut salix inter fluxus aquae (Isa. XLIV, 3, 4 sec. LXX). Ergo manifeste in Scripturis sanctis profitentibus aquam vivam Spiritum sanctum 121.0700C| esse cognovimus. Dominus se fontem Spiritus esse dixit, sic: Me dereliquerunt fontem aquae vivae (Jer. II, 13); sicut David canit in Psalmo XXXV (v. 10), dicens ad Dominum: Quia apud te fons vitae. Igitur praeter Dominum ostende alium fontem esse vitae, qui apud eum sit. Non enim dixit, quia tu es fons vitae, sed quia apud te fons vitae est. Est vero apud Deum, et est Filius fons existens Spiritus, de quo Paulus ad Romanos scribit: Spiritus vero vitae propter justitiam (Rom. VIII, 10), ita non alienum, sed proprium Patris esse eum dicit. Nam cum professus fuisset, quia apud te est fons vitae, adjunxit: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV), id est in Filio tuo videbimus Spiritum. Necnon etiam in nomine virtutis Dei appellatus Spiritus, et virtus, et 121.0700D| sapientia esse monstratur. Audivimus enim Salvatorem in Evangelio dicentem discipulis suis missurum esse Spiritum sanctum, qui dicit: Ecce ego praemittam promissionem Patris mei super vos. Vos vero sedete in civitate, donec induamini ex alto virtute (Luc. XXIV, 49). In Actibus vero apostolorum idem Dominus ait: Sed accipietis virtutem superveniente super vos Spiritu sancto (Act. I, 8). Hoc quoque impletum esse comperimus sub die Quinquagesimae consummatae. Aut ergo virtutem Dei Spiritum esse profitemini, aut sicut Sabellius paracletum, cum sit virtus Dei, eumdem Filium esse praedicate. Et audientes Paulum dicentem: Spiritus vero vitae propter justitiam: fontem iterum Spiritus instruimur esse Filium. 121.0701A| Jeremiam audite clamantem contra Judaeos: Quia dereliquerunt me fontem vitae Deum. Alibi autem Spiritum sapientiae esse scientes Spiritum sanctum, secundum Isaiam quidem dicentem: Et requiescet super eum spiritus Dei, Spiritus sapientiae et intellectus (Isa. XI, 2). »

CAP. XIX.

Item idem in Fide catholica: Quod Spiritus sanctus a Patre procedat et a Filio. « Pater a nullo est factus, nec creatus, nec genitus: Filius a Patre solo est, non factus, non creatus, sed genitus: Spiritus sanctus a Patre et Filio, non factus. non creatus, nec genitus, sed procedens. Unus ergo Pater, non tres Patres; unus Filius, non tres Filii; unus Spiritus sanctus, non tres Spiritus sancti. Et in hac Trinitate 121.0701B| nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus, sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales. Ita ut per omnia, sicut jam supradictum est, et Trinitas in unitate, et unitas in Trinitate veneranda sit. Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat. »

CAP. XX.

Ambrosius Mediolanensis episcopus in libro primo quem scripsit ad Gratianum imperatorem (De Spiritu sancto, cap. 10, init.): Quod Spiritus sanctus cum a Patre et Filio procedit, non transeat de loco ad locum, ita tractat: « Etenim si de loco procedit Spiritus, et ad locum transit, etc., usque ad haec verba: Et revelasti ea parvulis, quae finem capiti 121.0701C| imponunt. »

CAP. XXI.

121.0701C| Item idem ipse in secundo libro: Quod Spiritus sanctus sicut mittitur a Patre, ita mittitur et a Filio, et Filius ipse mittitur a Spiritu. « Considera quia Dominus noster Jesus Christus in Isaia locutus est, a Spiritu sancto esse se missum. Nunquid ergo Spiritu minor Filius, quia missus a Spiritu est? Habes igitur scriptum, quod Filius a Patre et Spiritu ejus dicat esse se missum. Ego sum, inquit, primus, ego in aeternum, et manus mea fundavit terram, dextera mea solidavit coelum; et infra: Ego locutus sum, ego vocavi, ego adduxi eum, et prosperum iter ejus feci. Accedite ad me et audite haec. Non in occulto ab initio 121.0701D| locutus sum. Cum fierent illic eram, et nunc Dominus misit me et Spiritus ejus (Isa. XLVIII, 13, 15, 16). Utique qui coelum fecit et terram, ipse dicit a Domino et Spiritu ejus esse se missum. Videtis ergo quod simplicitas sermonis, non injuria sit missionis. Ipse igitur missus a Patre, ipse est missus a Spiritu. Et ut agnoscas nullam majestatis esse distantiam, etiam Filius Spiritum mittit, sicut ipse dixit: Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre meo, Spiritum veritatis, qui a Patre meo procedit (Joan. XV, 26). Nunc eumdem Paracletum et a Patre esse mittendum supra posuit dicens: Paracletus autem ille Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26). Vide unitatem, quia 121.0702A| quem Deus Pater mittit, mittit et Filius, et quem mittit Pater, mittit et Spiritus. »

CAP. XXII.

Item idem in libro tertio (cap. 1 et 2): Quod Spiritus sanctus a Patre sit missus et Filio; ubi missio, processio intelligitur. « Spiritum quoque et Pater misit et Filius, Pater misit quia scriptum est: Paracletus autem ille Spiritus sanctus quem mittet Pater in nomine meo, etc., usque ad haec verba: Digitus Dei appellatus est Spiritus sanctus. »

CAP. XXIII.

Item idem ipse in eodem libro (cap. 20 et 21): Quod fluvius de sede Dei et agni procedens Spiritus sanctus sit, ubi intelligitur ejus a Patre et Filio processio. 121.0702B| « Habet ergo Spiritus quod habet Christus. Habet igitur quod habet Deus, quia omnia quae habet Pater, habet et Filius. Ideoque dixit: Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15). Nec illud mediocre est, quod de throno Dei exire fluvium legimus. Sic enim dicit Joannes evangelista: Et ostendit mihi flumen aquae vivae, splendidum tanquam crystallum, procedens de sede Dei et agni; et in medio plateae ejus, ex utraque parte lignum vitae faciens fructum. Duodecim per singulos menses reddentes fructum suum, et folia ligni ad medicinam omnium gentium (Apoc. XXII, 1). Hic est utique fluvius de Dei sede procedens, hoc est Spiritus sanctus, quem bibit qui credit in Christum, sicut ipse ait: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, sicut dixit 121.0702C| Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aqua vivae. Hoc autem dicebat de Spiritu (Joan. VII, 58). Ergo flumen est Spiritus. »

CAP. XXIV.

Cyrillus, Quod Spiritus sanctus a Patre procedat et Filio, in epistola ad Nestorium, sic dicit: « De Spiritu quoque cum dicit: Ille me clarificabit (Joan. XVI, 14): hoc rectissime sentientes, unum Christum et Filium non velut alterius egentem gloria, confitentur a Spiritu sancto gloriam consecutum; quia Spiritus ejus nec melior nec superior illo est; sed quia mira opera faciens ad demonstrationem suae deitatis virtute propria Spiritus utebatur, ab ipso glorificari dicitur: quemadmodum si quis de hominibus 121.0702D| asseveret, quod virtus sua vel disciplina quemlibet unumquemque clarificet. Quamvis enim in sua sit substantia Spiritus, et ejus intelligatur in persona proprietas, juxta id quod Spiritus est et non Filius, attamen alienus non est ab illo. Nam Spiritus appellatus est veritatis, et verita Christus est, unde et ab isto similiter, sicut ex Deo Patre procedit. Denique hic ipse Spiritus etiam per sanctorum manus apostolorum miracula gloriosa perficiens, Deum glorificavit Jesum Christum postquam ascendit in coelum. Nam creditus est Christus natura Deus existens, per suum Spiritum virtutes efficiens. Ideoque dicebat: De meo accipiet, et annuntiabit vobis. Nequaquam vero participatione alterius idem Spiritus 121.0703A| sapiens aut potens dicitur, quia per omnia perfectus est, et nullo prorsus indigens bono. Nam paternae virtutis et sapientiae idem Filii Spiritus creditur, et ideo ipse et substantia virtus, et sapientia comprobatur. »

CAP. XXV.

Item idem in Dialogo cum Theodoreto in Tripartita Historia Cyriano episcopo habito: Quod Spiritus sanctus a Patre procedat, et a Filio non sit alienus, sic prosequitur: « Meminimus enim dicentem Christum palam de Spiritu sancto: Ille me clarificabit. Novimus ad haec sancti Spiritus operationem conterentem nequissimas immundasque virtutes, sed non ita dicimus eum sicuti denique unumquemque sanctorum, tanquam aliena per Spiritum sanctum 121.0703B| utentem virtute. Fuit enim et est ejus Spiritus, sicuti denique et Patris. Et hoc nobis bene satis explanat scribens sacratissimus Paulus: Qui autem in carne sunt, placere Deo non possunt: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 8). Procedit enim ex Deo et Patre Spiritus sanctus, secundum Salvatoris vocem, sed non est alienus a Filio. Omnia enim habet cum Patre, et hoc ipse docuit dicens de Spiritu sancto: Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi vobis quia ex meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 15). Ergo glorificavit quidem Jesum Spiritus sanctus inopinabilia operantem: verumtamen sicut Spiritus ejus, et non aliena 121.0703C| virtus, et eo superior secundum quod intelligitur Deus. »

CAP. XXVI.

Hilarius, Pictavensis episcopus, de Missione Spiritus sancti a Filio, in libro quem scripsit in Germaniam, Galliam, Belgicam, Lugdunensem, Novempopulanam, Tolosam et Britanniam, sic dicit: « Credimus et in Spiritum sanctum, hoc est paracletum, quem promittens apostolis suis, post reditum suum in coelos, misit docere eos ac memorari omnia, per quem sanctificantur sinceriter in eum credentium animae. »

CAP. XXVII.

Item idem in eodem libro. « Si quis Spiritum sanctum 121.0703D| paracletum dicens, innascibilem Deum dicat, anathema sit. ( Adjectio nunc Paracleti, anathemati obnoxiam facit innascibilis in eum Dei praedicationem. Impiissimum enim est innascibilem Deum eum dici, qui ad consolationem nostram sit missus a Filio.) Si quis, sicuti docuit nos Dominus, non alium dicat Paracletum a Filio, dixit enim: Et alterum Paracletum mittet vobis Pater, quem rogabo eum (Joan. XIV, 16), anathema sit. (A Filio Paracletum missum meminimus, et in principio hoc fides ipsa exposuit. Sed quia frequenter Filius propter indifferentis 121.0704A| naturae virtutem opera sua, opera Patris esse dixit dicens: Ego opera Patris mei facio: missurus quoque Paracletum, sicuti frequenter spopondit, interdum eum et mittendum dixit a Patre, dum omne quod ageret, pie referre est solitus ad Patrem. Ex quo haeretici occasionem frequenter arripiunt, ut ipsum esse Filium Paracletum dicant, cum in eo quod alium Paracletum mittendum a Patre sit precaturus, differentiam missi, rogantisque significet.) Si quis Spiritum sanctum Patrem dicit Patris vel Filii, anathema sit. (Stultitia haeretici furoris haec coegit in Scriptura referre, non quaestio. Nam Spiritus sancti nomen habeat suam significationem, et Spiritus sanctus paracletus habeat substantiae suae et officium et ordinem. Et cum ubique indemutabilis Pater 121.0704B| et Filius praedicetur, quomodo pars esse aut Patris et Filii Spiritus sanctus asseretur? Sed quia sicut inter caetera insaniarum genera, etiam hoc quoque proferri ab impiis solet, idcirco a sanctis debuit improbari.) Si quis Patrem et Filium et Spiritum sanctum tres dicit deos, anathema sit. »

CAP. XXVIII.

Item sanctus Hilarius: Quod unum sit Spiritui sancto a Patre procedere, et a Filio accipere sive mitti; in libro VIII de sancta Trinitate, ita refert: « Cum venerit advocatus ille, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre meo procedit, ipse testificabitur de me (Joan. XV, 26). Advocatus veniet, et hunc mittet Filius a Patre, et Spiritus veritatis est qui procedit a Patre, etc., usque ad: id 121.0704C| Filius dandum a se fateatur. »

CAP. XXIX.

Hieronymus in libro Didymi (lib. II), quem de Graeco in Latinum transtulit: Quod Spiritus sanctus a Patre egrediatur, et a Filio mittatur, non secundum angelorum, prophetarum et apostolorum ministerium, sed ut a sapientia Dei Spiritum Dei mitti decet, sic docet, ex quo confitetur et a Filio illum sicut et a Patre procedere. « Cum ergo Spiritus sanctus similiter ut Pater et Filius mentem et interiorem hominem habitare doceatur, non dicam ineptum, sed impium est eum dicere creaturam. Disciplinas quippe, virtutes dico et artes, et his contrarias perturbationes, et imperitias et affectus in animabus habitare 121.0704D| possibile est; non tamen ut substantias, sed ut accidentes: creatam vero naturam in sensu habitare impossibile est. Quod si verum est, et Spiritus sanctus absque ulla ambiguitate subsistens, animae est habitator et cordis, nulli dubium est quin cum Patre et Filio credi debeat increatus. Ex omnibus igitur quae praecedens sermo disseruit, incorruptibilis et sempiternus secundum naturam Patris et Filii, et Spiritus sanctus demonstratus universam de se ambiguitatem et suspicionem abstulit, ne unus e creatis substantiis aestimetur qui Spiritus Dei sit, et 121.0705A| quem exire de Patre Salvatoris in Evangelio verba declarant: Cum venerit, inquit, consolator, quem ego mittam vobis, Spiritus veritatis, qui de Patre egreditur, ipse testimonium dabit de me (Joan. XV, 26). Consolatorem autem venientem Spiritum sanctum dicit; ab operatione ei nomen imponens, quia non solum consolatur eos quos se dignos esse reperit, sed et ab omni tristitia et perturbatione reddit alienos. Verum incredibile quoddam gaudium et hilaritatem eis tribuit, in tantum ut possit quis Deo gratias referens, quod tali hospite dignus habeatur, dicere: Dedisti laetitiam in corde meo (Psal. IV, 7). Sempiterna quippe laetitia in eorum corde versatur, quorum Spiritus sanctus habitator est. Iste Spiritus consolator a Filio mittitur, non secundum angelorum, 121.0705B| et prophetarum, et apostolorum ministerium, sed ut mitti decet a sapientia et veritate Spiritum Dei, indivisam habentem cum Patre et Filio substantiam. »

CAP. XXX.

Item idem in eodem libro, post pauca: « Licet enim ex Deo frequenter se dicat exisse Salvator, proprietatem tamen, et, ut ita dicam, familiaritatem, de qua saepe tractavimus, ex vocabulo magis sibi Patris assumens dicit, etc., usque ad verba, juxta operationis veritatem. »

CAP. XXXI.

Item idem in eodem opere post pauca: « Quia ergo et Spiritus sanctus in nomine Filii a Patre mittitur, 121.0705C| habens Filii proprietatem, etc., usque ad verba: Scientiam divinorum. »

CAP. XXXII.

Item idem in eodem opere post pauca: « Denique interpretationem inferens, quomodo dixisset, de meo accipiet. Protinus subjecit: Omnia quae habet Pater, mea sunt; propterea dixi: De meo accipiet, et annuntiabit vobis, etc., usque ad verba, haec eadem et Pater habet. »

CAP. XXXIII.

Item idem in eodem opere post pauca: « Vos autem, ait (haud dubium quin discipuli Christi) qui sapientiam Spiritus suscepistis et vitam et pacem, et non estis in carne, id est, in carnis operibus, 121.0705D| neque enim ejus opera perpetratis, siquidem Spiritum Dei habetis in vobis. Idem autem Spiritus Dei et Spiritus Christi est, adducens et copulans eum qui se habuerit Domino Jesu Christo, etc., usque ad, Trinitatis substantiam demonstratur. »

CAP. XXXIV.

Item idem in eodem opere post pauca: « Cum igitur sancta Scriptura amplius de Trinitate non dicat, nisi Deum Patrem esse Salvatoris, et Filium generatum esse de Patre, hoc autem debemus sentire quod scriptum est: et ostenso quod Spiritus sanctus 121.0706A| increatus sit, consequenter intelligere, quod cujus non est creata substantia recte Patri Filioque societur. »

CAP. XXXV.

S. Augustinus in homilia super Joannem: « Hic aliquis forsitan quaerat, utrum et a Filio procedat Spiritus sanctus. Filius enim solius Patris est Filius, et Pater solius Filii est Pater: Spiritus autem sanctus non est unius eorum Spiritus, sed amborum. Habes ipsum Dominum dicentem: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Habes et Apostolum: Misit Deus, inquit, Spiritum Filii sui in corda nostra (Galat. IV, 6). Nunquid duo sunt, alius Patris, alius Filii? Absit. Unum enim corpus ait, cum significaret 121.0706B| Ecclesiam, moxque addidit, et unus Spiritus (Ephes. IV, 4). Et vide quomodo illic impleat Trinitatem: Sicut vocati estis, inquit, in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus. Hic utique Christum intelligi voluit. Restat ut etiam Patrem nominet. Sequitur ergo: Una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes et per omnes, et in omnibus (Ibid.). Cum ergo sicut unus Pater, et unus Dominus, id est Filius, ita sit et unus Spiritus, profecto amborum est: quandoquidem dicit ipse Christus Jesus: Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Et dicit Apostolus: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra. Habes in alio loco eumdem Apostolum dicentem: Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum ex mortuis, habitat in 121.0706C| vobis (Rom. VIII, 11). Hic utique Spiritum Patris intelligi voluit, de quo tamen in alio loco dicit: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Ibid., 9). Et multa alia sunt testimonia, quibus hoc evidenter ostenditur, et Patris et Filii esse Spiritum, qui in Trinitate dicitur Spiritus sanctus. Nec ob aliud existimo ipsum proprie vocari Spiritum, cum etiam, si de singulis interrogemur, non possumus nisi et Patrem et Filium Spiritum dicere, quoniam Spiritus est Deus, id est non corpus est Deus sed Spiritus. Quod ergo communiter vocantur et singuli, hoc proprie vocari oportuit eum, qui non est unius eorum, sed in quo communitas amborum apparet. Cur ergo non credamus, quod etiam de Filio procedat Spiritus sanctus, cum Filii quoque ipse sit 121.0706D| Spiritus. Si enim ab eo non procederet, non post resurrectionem se repraesentans discipulis suis insufflasset, dicens: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Quid enim aliud significavit insufflatio, nisi quod procedat Spiritus sanctus et de ipso? Ad hoc pertinet etiam illud quod ait de muliere, quae fluxum sanguinis patiebatur: Tetigit me aliquis; ego enim sensi virtutem de me exisse (Luc. VIII, 46). Nam virtutis nomine appellari etiam Spiritum sanctum, et eo loco clarum est, ubi angelus dicenti Mariae: Quomodo fiet istud; quoniam virum non cognosco? Respondit: 121.0707A| Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 34). Et ipse Dominus promittens eum discipulis ait: Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49). Et iterum: Accipietis, inquit, virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes (Act. I, 6). »

CAP. XXXVI.

Item sanctus Augustinus in libro XIII de Civitate Dei (cap. 24): Quod Spiritus sanctus Patris sit et Unigeniti, et unus amborum. Quod cum ita sit, non est dubium Spiritum sanctum procedere ab utroque. « Quapropter in eo quod Dominus fecit quando insufflavit, dicens: Accipite Spiritum sanctum: nimirum in hoc intelligi voluit, quod Spiritus sanctus 121.0707B| non tantum sit Patris, verum etiam ipsius Unigeniti Spiritus. Idem ipse est quippe Spiritus et Patris et Filii, et cum quo est Trinitas Pater et Filius et Spiritus sanctus, non creatura, sed Creator. Neque enim flatus ille corporeus de carnis ore procedens substantia erat Spiritus sancti atque natura, sed potius significatio, qua intelligeremus, ut dixi, Spiritum sanctum Patri esse Filioque communem, quia non sunt eis singuli sed unus amborum est. »

CAP. XXXVII. Item idem in libro primo de Trinitate quae Deus est: Quod Spiritus sanctus et Patris et Filii sit, et Patri et Filio coaequalis, consubstantialis et coaeternus, 121.0707C| sic docet: « Omnes quos legere potui qui ante me scripserunt de Trinitate, quae Deus est, divinorum librorum veterum et novorum catholici tractatores, hoc intenderunt secundum Scripturas docere, quod Pater, Filius, et Spiritus sanctus unius substantiae inseparabili aequalitate divinam insinuent unitatem. Ideoque non tres dii, sed unus Deus, quamvis Pater Filium genuerit, et ideo Filius non sit qui Pater est, Filiusque a Patre sit genitus, et ideo Pater non sit qui Filius est; Spiritusque sanctus nec Pater sit nec Filius, sed tantum Patris et Filii Spiritus, etiam Patri et Filio ipse coaequalis, et ad Trinitatis pertinens unitatem. »

CAP. XXXVIII. Item idem in eodem libro: Quod Spiritus sanctus 121.0707D| inseparabiliter Patris et Filii sit; quod cum ita sit, magnae dementiae est illum a Patre et Filio procedere non profiteri. « Denique propter ipsam inseparabilitatem sufficienter aliquando nominatur, vel Pater solus vel Filius solus adimpleturus nos laetitia cum vultu suo. Nec inde separatur utriusque Spiritus, id est Patris et Filii Spiritus: qui Spiritus proprie dicitur Spiritus veritatis, quem hic mundus accipere non potest (Joan. XIV, 17). Hoc est enim plenum gaudium nostrum, quo amplius non est, frui Trinitate Deo, ad cujus imaginem facti sumus. Propter hoc aliquando ita loquitur de Spiritu sancto, tanquam solus ipse sufficiat ad beatitudinem nostram. Et ideo solus sufficit, quia separari a Patre 121.0708A| et Filio non potest; sicut Pater solus sufficit, quia separari a Filio et Spiritu sancto non potest: et Filius ideo sufficit solus, quia separari a Patre et Spiritu sancto non potest. »

CAP. XXXIX. Item idem in libro tertio de Trinitate: Quod sanctus Spiritus a Patre et Filio sit missus. « Cum enim ad id ventum esset, ut vellemus ostendere, non ideo minorem Patre Filium, quia ille misit, hic missus est; nec ideo minorem utroque Spiritum sanctum, quia et ab illo et ab illo missus in Evangelio legitur, suscepimus hoc quaerere, cum illuc missus sit Filius ubi erat, quia in hunc mundum venit, et in hoc mundo erat: cum illuc etiam Spiritus sanctus, ubi et ipse erat, quoniam Spiritus Domini replevit 121.0708B| orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis (Sap. I, 7). »

CAP. XL. Item idem in libro quarto ejusdem (cap. XX) operis aperte docet, quod Spiritus sanctus procedit a Filio, sicut et a Patre. « Pater cum ex tempore a quoquam cognoscitur, non dicitur missus. Non enim habet de quo sit, aut ex quo procedat. Sapientia quippe dicit: Ego ex ore Altissimi prodii (Eccli. XXIV, 5). Et de Spiritu sancto dicimus: A Patre procedit. Pater vero a nullo, etc., usque ad, operatur omnia in omnibus. »

CAP. XLI. 121.0708C| Item idem in libro sexto de Trinitate, quod Spiritus sanctus sit Filii Patrisque suavitas: unde qui negat eum ab utroque, consequens est ut neget suavitatem a Patre Filioque procedere. « Illa ergo dilectio, delectatio, felicitas vel beatitudo, si tamen aliqua humana voce digne dicitur, usus ab illo appellatus est, et est in Trinitate Spiritus sanctus non genitus, sed genitoris genitique suavitas, ingeniti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas pro captu earum, ut ordinem suum teneant, et locis suis acquiescant. Haec igitur omnia quae arte divina facta sunt, et unitatem quamdam in se ostendunt, et speciem et ordinem. Quidquid enim horum est, et unum aliquid est. »

CAP. XLII. 121.0708D| Item idem in libro XV de sancta Trinitate (cap. 17): Quod sanctus Spiritus procedat a Patre et Filio. « Nescio cur non sicut sapientia et Pater dicatur et Filius et Spiritus sanctus, et simul omnes non tres, sed una sapientia, etc., usque ad, Trinitatis ista distinctio. »

CAP. XLIII. Item idem in eodem libro (cap. 26): « Deinde in illa summa Trinitate, quae Deus est, intervalla temporum nulla sunt, per quae possit ostendi, aut saltem requiri, utrum prius de Patre natus sit Filius, et postea de ambobus processerit Spiritus sanctus, etc., usque ad, propter dilectionem Dei. »

CAP. XLIV. 121.0709A| Item idem in eodem libro (ibid. et cap. 27): « Nunquid ergo possumus quaerere utrum jam processerat de Patre Spiritus sanctus quando natus est Filius, an nondum processerat, et illo nato de utroque processit ubi nulla sunt tempora, etc., usque ad, videatur mente quod tenetur fide. »

CAP. XLV. Item S. Augustinus: Quod Spiritus sanctus sit in Patre et Filio, sic dicit in libro quem scripsit contra quinque haereses, id est, Paganos, Judaeos, Manichaeos, Sabellianos, et Arianos. « Diximus de Patre et Filio quod potuimus et quantum potuimus, si tamen aliquid digne potuimus. De Spiritu sancto tacuimus, sed non eum praeterivimus. Quidquid enim 121.0709B| de Patre et Filio diximus, de Spiritu sancto diximus. Est enim in illis et cum illis unus et verus Deus; non minor aut tertius Deus. Quid adhuc dicam fatigatis fatigatus? Qui Spiritum sanctum a Patre et Filio aeternitate et substantia, vel communione separat, eumque negat Spiritum esse Patris et Filii, plenus est spiritu immundo, vacuus est Spiritu sancto. Ideo enim dicitur, Deus charitas (Joan. IV, 8), quia partibus non dividit unitatem, sed ineffabiliter coagulat Trinitatem. Ipsa est enim Trinitas unus Deus, turris fortitudinis a facie inimici, qui in se credentes custodit in saecula saeculorum, Amen. »

CAP. XLVI. Item Augustinus in disceptatione quam habuit 121.0709C| contra Pascentium comitem Arianorum, praesente Laurentio, judice electo ab utrisque partibus (epist. 178 in medio). « Ecce quid est homousion, quod exprobratur injuste? Non enim verbum solum, sed et res in verbo est, nec solus sermo sonans auribus, sed substantia una est Dei credenda in mentibus. Si enim in hominibus credentibus in se totus Deus credendus est habitare, quomodo Filium totum in se Pater, aut Filius Patrem non credatur excipere? Ac per hoc ipse in Patre, et Pater in eo manet, et ex Patre vel Filio sanctus credendus est Spiritus non solum processisse, sed semper ad peragenda opera Trinitatis omnino procedere. »

CAP. XLVII. 121.0709D| Item S. Augustinus: Quod Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio, in libro secundo (imo lib. III, cap. 17), quem scripsit contra Maximinum haereticum, sic ait: « Magnum aliquid sane tibi dicere videris, quia dicis, Filius erat in principio antequam aliquid esset, Pater vero ante principium. Ubi legisti ut hoc crederes? Unde praesumpsisti ut hoc diceres, ubi nec auctoritas ulla nec ratio est? Quid est enim ante principium, quandoquidem quidquid 121.0710A| ante esset, hoc esset principium? Si ergo Pater ante principium est; ante se ipsum est; quia et ipse principium est. Quid est autem: In principio erat Verbum (Joan. I, 1), nisi in Patre erat Filius? Et ipse Filius interrogatus a Judaeis quis esset, respondit: Principium qui et loquor vobis (Joan. VIII, 24). Pater ergo principium non de principio, Filius principium de principio. Sed utrumque simul, non duo, sed unum principium. Sicut Pater Deus et Filius Deus, ambo autem simul, non duo dii sed unus Deus. Nec Spiritum sanctum de utroque procedentem negabo esse principium, sed tria haec simul sicut unum Deum, ita unum dico esse principium. »

CAP. XLVIII. Item idem in eodem libro: « Quaeris a me: si de 121.0710B| substantia Patris est Filius, de substantia Patris est etiam Spiritus sanctus, cur unus Filius sit, et alius non sit Filius? Ecce respondeo, sive capias, sive non capias. De Patre est Filius, de Patre est Spiritus sanctus, etc., usque ad, sed inde est unde procedit. »

CAP. XLIX. Item S. Augustinus, in libro de Incarnatione Domini: « Spiritum quoque sanctum non ingenitum neque genitum, sed ex Patre Filioque procedentem, eo quod Patris et Filii sit Spiritus, et ipse consubstantialis et coaeternus ambobus, nec alium fuisse Spiritum sanctum quem insufflans dedit, et alium quem post ascensionem suam misit. Unus enim Spiritus Dei, Spiritus Patris et Filii, Spiritus sanctus, idem Deus qui operatur omnia in omnibus. Ita ut 121.0710C| perfecta credatur Trinitas propter proprietatem personarum, et unus Deus propter inseparabilem Trinitatem. »

CAP. Item S. Augustinus, in libro Expositionis fidei ad Petrum: « Sicut ergo nec Filius posterior aut minor est Patre, ita nec Spiritus sanctus posterior aut minor est Filio, etc., usque ad, Graeci οὐσίαν vocant. »

CAP. LI. Item idem in eodem opere post pauca: « In illa igitur sancta Trinitate, quod ideo a nobis repetitur, ut vestro cordi tenacius infigatur, unus est Pater qui solus essentialiter de seipso unum Filium 121.0710D| genuit, et unus Filius, qui de uno Patre solus est essentialiter natus; et unus Spiritus sanctus, qui solus essentialiter de Patre Filioque procedit. Hoc autem totum una persona non posset, id est et gignere se, et nasci de se, et procedere de se. Quia igitur aliud est genuisse quam natum esse, aliudque procedere quam genuisse vel natum esse, manifestum est, quoniam alius est Pater, alius est Filius, alius est Spiritus sanctus. »

CAP. LII. 121.0711A| Item idem in eodem opere (cap. 2): « Neque enim in illa Trinitate proprium esset solius Patris, quod non est natus ipse, sed unum Filium genuit; neque enim proprium solius Filii, quod non genuit ipse, sed Patris essentia natus est: neque enim proprium Spiritus sancti, quod nec natus ipse nec genuit, sed solus de Patre Filioque incommutabili aeternitate procedit. »

CAP. LIII. Item idem in ipso opere post pauca (cap. 11): « Firmissime et nullatenus dubites eumdem Spiritum sanctum qui Patris et Filii unus Spiritus est, de Patre et Filio procedere, etc., usque ad, quia de ejus ore procedit. »

CAP. LIV. 121.0711B| Hormisdas papa Romanae Ecclesiae: Quod Spiritus sanctus a Patre Filioque procedit, sic dicit in epistola quam ad Justinum imperatorem misit adversus Nestorii et Eutychetis blasphemias (Epist. LXXVI): « Adoremus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, indistinctam distincte, incomprehensibilem et inenarrabilem substantiam Trinitatis: ubi esti admittat numerum ratio personarum, unitas tamen non admittit essentiae separationem. Ita tamen ut servemus divinae propria unicuique personae, ut ne personis divinitatis singularitas denegetur, nec ad essentiam hoc quod est proprium nominum transferatur. Magnum est, sanctum et incomprehensibile mysterium Trinitatis, Deus Pater, Deus Filius, Deus 121.0711C| Spiritus sanctus, Trinitas indivisa; et tamen notum est quia proprium est Patris generare Filium, proprium Filii Dei, ut ex Patre Patri nasceretur aequalis, proprium Spiritus sancti ut de Patre et Filio procederet sub una substantia deitatis. »

CAP. LV. Leo, papa Romanae Ecclesiae: Quod Spiritus sanctus a Patre Filioque procedat, sic dicit in epistola quam misit ad Turibium Asturicensem episcopum (epist. 93, c. 1): « Primo itaque capitulo demonstratur, quam impie de Trinitate divina sentiant, qui Patris et Filii et Spiritus sancti unam atque eamdem asserunt esse personam, tanquam idem nunc Pater, nunc Filius, nunc Spiritus sanctus nominetur; 121.0711D| nec alius sit qui genuit, alius qui genitus est, alius qui de utroque procedit, et singularis unitas in tribus quidem vocabulis, sed non in tribus sit accipienda personis. Quod blasphemiae genus de Sabellii opinione sumpserunt. »

CAP. LVI. Gregorius, papa Romanae Ecclesiae: Quod Spiritus sanctus a Patre Filioque procedat, in homilia 26 sic dicit: « Itaque dicitur: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Joan. XX, 21), id est ea charitate vos diligo 121.0712A| cum inter scandala persecutorum mitto, qua me charitate Pater diligit, quem venire ad tolerandas passiones fecit. Quamvis mitti etiam juxta naturam divinitatis possit intelligi. Eo enim ipso a Patre Filius mitti dicitur, quo a Patre generatur. Nam sanctum quoque Spiritum qui, cum sit aequalis Patri et Filio, non tamen incarnatus est, iisdem se Filius mittere perhibet et dicens: Cum venerit Paracletus quem ego mitto vobis a Patre (Joan. XV, 26), etc., usque ad, debeat ad amorem Domini. »

CAP. LVII. Item idem in libro Moralium secundo (cap. 27): « Si prophetiae Spiritus prophetis semper adesset, David regi de templi constructione consulenti, nequaquam Nathan propheta concederet, quod post 121.0712B| paululum negaret. Unde bene in Evangelio scriptum est: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat (Joan. I, 33). In cunctos namque fideles Spiritus venit, sed in solo mediatore singulariter permanet; quia ejus humanitatem nunquam deseruit, ex cujus Divinitate procedit. In illo igitur manet, qui solus et omnia et semper potest. »

CAP. LVIII. Item idem in eodem libro post pauca (cap. 28): « In his igitur donis sine quibus ad vitam perveniri non potest, Spiritus sanctus sive in praedicatoribus suis, seu in electis omnibus semper manet, etc., usque ad, manet ad cuncta. »

CAP. LIX. 121.0712C| Item idem in libro quinto (cap. 26): Quod Spiritus sanctus de Patre procedat, et de eo quod est Filii accipiat, ubi intelligitur et ab eo procedere. « Et vocem quasi aurae lenis audivi (Job IV, 16). Quid enim per vocem aurae lenis, nisi cognitio Spiritus sancti designatur? qui de Patre procedens, et de eo quod est Filii accipiens, nostrae tenuiter notitiae infirmitatis infunditur, etc., usque ad, illuminando perturbat. »

CAP. LX. Fulgentius: Quod solus Pater genuerit Filium, solus Filius a Patre genitus sit, solus Spiritus sanctus a Patre Filioque procedat, in libro tertio quem scripsit contra Fabianum, sic dicit: « Veraciter quippe 121.0712D| profitemur solum Patrem genuisse, solum Filium de Patre natum esse: veraciter etiam dicimus solum Spiritum sanctum de Patre Filioque procedere. »

CAP. LXI. Item idem in libro quinto contra eumdem Fabianum: « Ecce inquantum potui, licet breviter, reddidi rationem, qua unum Deum dicamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et in ipsa imagine Dei ostendi quoddam divinae agnitionis indicium. In qua quidem imagine, memoria, intelligentia et voluntas 121.0713A| non habent singulas propriasque personas. Imago quippe est ista non nata, sed facta; non genita, sed creata. Ad hoc utique, ut sicut in ista una imagine invenitur quaedam discretio vocabulorum, sic in illa una divinitate cognoscatur discretio personarum; et naturalis unitas ostendat unum Deum esse Patrem et Filium, et Spiritum sanctum; personarum vero proprietas demonstret alium esse Patrem, alium Filium, alium Spiritum sanctum. Alium autem Patrem, non eo quod Deus est, sed eo quod Pater est; et alium Filium, non eo quod Deus est, sed eo quod Filius est; alium quoque Spiritum sanctum, non eo quod Deus est, sed eo quod et Patris et Filii Spiritus est. Alium ergo Patrem, quia genuit; alium Filium, quia de Patre natus est; et alium Spiritum, 121.0713B| quia de Patre Filioque procedit. Non tamen alium Deum Patrem, et alium Deum Filium, et alium Deum Spiritum sanctum; sed unum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Non enim confundit unitas Trinitatem, nec Trinitas separat unitatem; quia quod in personarum proprietate discernitur, hoc unum naturaliter essentiae unius communione monstratur. »

CAP. LXII. Item idem in libro VII ejusdem operis: « Non enim loquetur a semetipso; sed quaecunque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 13). Ecce primum ostendit non esse alia Spiritus sancti, quam quae sunt Filii. Deinde ut 121.0713C| ostenderet omnia sua esse quae Patris sunt, adjecit: Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt: propterea dixi, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Illud igitur primitus attendamus quod ait: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur. Quis autem comprehendat qualis sit illius simplicis naturae locutio, vel qualis auditio, ubi non est aliud audire quam esse? Audit itaque Spiritus sanctus quaecunque Pater et Filius dicit, et haec eadem similiter facit. In illa enim natura, ubi est summa et vera simplicitas, in eo Filius videt quod Pater facit, Spiritus sanctus audit quod cum Patre Filius dicit, quia communione naturalis essentiae, et Filius de Patre natus exstitit, et Spiritus sanctus de Patre Filioque procedit. Hoc igitur est Spiritui sancto audire, 121.0713D| quod est de natura Patris Filiique procedere: et hoc est loqui, quod est per gratiam nostris cordibus ineffabiliter intimare. »

CAP. LXIII. Item idem in eodem libro: « Et non rapit eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 28). Haec est ergo vox quam oves ejus audiunt: quae scilicet in eo quod nemo rapit de manu Filii, neque de manu Patris, unam virtutem Filii et Patris intelligunt; et audientes ab eo quia ipse et Pater unum sunt, unitatem veram in Patre et Filio essentiae naturalis 121.0714A| agnoscunt. Haec est vox Filii, haec est locutio Spiritus sancti, quia de natura Patris natus est Filius, et exinde procedit Spiritus sanctus. Hoc etiam a Patre et Filio Spiritus sanctus audit, quia de Patre et Filio communis divinitatis aequalitate procedit. Non ergo Spiritus sanctus loquitur a seipso, quia non est a seipso, sed de Patre et Filio habet naturalem locutionem, unde naturaliter procedens habet originis veritatem. Ad hoc utique pertinet quod ait: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quae habet Pater mea sunt: propterea dixi, quia de meo accipiet. Quam bene veritatem doctrinae suae veritas ipsa servavit! Si enim hoc non dixisset, quasi suum esse tantum Spiritum ostendisset; sed dicens: Omnia quae habet Pater 121.0714B| mea sunt: propterea dixi, quia de meo accipiet, ipsum Spiritum sanctum unum esse ostendit et Patris et suum. Cujus intelligentia dicens: Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia quaecunque dixero vobis. Pater mittit, sed in nomine Filii mittit: Spiritus missus a Patre docet, sed Filius dicit. Hoc etiam illo demonstratur loco, ubi Dominus dicit: Cum autem venerit Paraclitus quem ego mittam in vos a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit. Ecce hic paracletum quem mittit Pater in nomine Filii, ipsum mittit Filius a Patre: mittit autem a Patre Spiritum veritatis. Mittit ergo a Patre Spiritum suum, quia ipse est veritas; mittit eum Pater in nomine Filii, quia unus Spiritus est Patris et Filii. Mittit eum Filius a Patre, 121.0714C| quia sic procedit a Filio, sicut procedit a Patre. Idem quoque Spiritus Patris, qui Spiritus est veritatis. De Filio ergo accepit, et omnia quae habet Pater, Filii sunt, quae Spiritus sanctus accepit: quia non de solo Patre, nec de solo Filio, sed simul de utroque procedit. Hoc autem vocabulum processionis de Patre nulli creaturae invenitur indultum, ut proprietas ista processionis solius esse demonstretur essentiae naturalis. Legimus enim Filium de Patre genitum, et quamvis in eo quod unigenitus dicitur, in solo naturalis generatio demonstretur, tamen propter gratiam adoptionis nos quoque Deus Pater voluntarie genuit verbo veritatis. Unigenitus igitur unus et solus est de Patris essentia Filius natus; sed et nos per adoptionem 121.0714D| et filii Dei dicimur, et de Deo nati, beato Evangelista dicente: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 12). Cum ergo nosset Dei filios, et de Deo genitos, et de Deo natos divinis ostendatur eloquiis, processionis tamen de Deo vocabulum nemo potest creaturae cuiquam docere concessum. Quid ita, nisi quia unigenitum Filium posset naturalis nativitas verum Deum ostendere, eumque non adoptivum, nec diversae naturae, sed consubstantialem Patri sine dubitatione monstrare. Procedere autem de Deo ideo nulla creatura dicitur, ut ille qui procedit de Patre et Filio, sic 121.0715A| esse credatur Deus, sicut est Pater et Filius; solius est enim Spiritus sancti de Patre et Filio proprietas ista processionis, cujus est cum Patre et Filio natura communis. De Patre quippe ac Filio procedit, sed non recedit; nec est in aliquo minor aut subditus, qui de Patre immenso, ac de immenso Filio inseparabiliter et unus procedit et totus. Sic igitur ei non potest imperari quod mirabiliter operatur. »

CAP. LXIV. Item idem in libro VIII ejusdem operis: « Filius est igitur a Patre missus, non Pater a Filio, quia Filius est a Patre natus, non Pater a Filio. Similiter etiam Spiritus sanctus a Patre et Filio legitur missus, quia a Patre Filioque procedit. Sed quia non 121.0715B| uno modo in Scripturis sanctis dicitur missio, propterea in sacramento incarnationis non solum a Patre, verum etiam ab Spiritu sancto missus est Filius, quia mediator Dei et hominum homo Christus Jesus totius est Trinitatis operatione plasmatus. Alio autem modo mittitur a Patre et Filio Spiritus sanctus, quia naturaliter a Patre Filioque procedit. Mittitur enim a Patre et Filius et Spiritus sanctus, cum ab ipsa Trinitate uno Deo gratiae spiritalis donatur effectus. »

CAP. LXV. Item idem in libro IX ejusdem operis: « Deum itaque Patrem non totius Trinitatis, sed Filii et Spiritus sancti fatemur auctorem; de quo habet et unigenitus Filius aeternae nativitatis, et Spiritus sanctus 121.0715C| aeternae processionis originem. Unitas autem naturalis, creatorem Filium de creatore Patre naturali nativitate insinuat exstitisse, et creatorem Spiritum sanctum de Patre Filioque procedere. »

CAP. LXVI. Item idem in libro X ejusdem operis: « Expleta vero confessione verae Divinitatis, veraeque humanitatis unici Filii Dei, confitemur nos credere in Spiritum sanctum, qui est unus Spiritus Patris et Filii, de Patre Filioque procedens, in Patre Filioque naturaliter manens, de Patre ac Filio unius Deitatis habens naturaliter veritatem. »

CAP. LXVII. 121.0715D| Item idem, ut ostenderet Spiritum sanctum aequalem Patri et Filio, eumdem Spiritum sanctum et a Patre et a Filio, et Filium a Patre et Spiritu sancto missum esse testatur in libro secundo quem scripsit ad Trasemundum regem (Lib. II ad Monimum, c. 6): « Jam nunc etiam illa nobis est de Spiritus sancti missione quaestio revolvenda, etc., usque ad quoquam localis adventus. »

CAP. LXVIII. Isidorus, Spalensis episcopus, in libro secundo Officiorum (cap. 23) inter caetera sic dicit: « Haec est autem post apostolicum Symbolum certissima fides, quam doctores nostri tradiderunt, ut profiteamur Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius 121.0716A| essentiae, ejusdemque potestatis et sempiternitatis, unum Deum invisibilem; ita ut singulis personarum proprietate servata, nec substantialiter Trinitas dividi, nec personaliter debeat omnino confundi. Patrem quoque confiteri ingenitum, Filium genitum, Spiritum autem sanctum nec genitum nec ingenitum, sed ex Patre et Filio procedentem; Filium a Patre nascendo procedere, Spiritum vero sanctum procedendo non nasci. »

CAP. LXIX. Isidorus in libro septimo Etymologiarum (cap. 3): Quod Spiritus sanctus a Patre Filioque procedat, sic dicit: « Spiritus sanctus ideo praedicatur Deus, quia ex Patre Filioque procedit, etc., usque ad hic non est ejus. »

CAP. LXX. 121.0716B| Item idem in eodem opere post pauca (cap. 4): « Pater igitur et Filius et Spiritus sanctus Trinitas et unitas. Idem etenim unum, idem et tria. In natura, unum, in personis tria. Unum propter majestatis communionem, tria propter personarum proprietatem. Nam alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus, sed alius, non quidem aliud: quia pariter simplex, pariterque incommutabile bonum et coaeternum. Pater solus non est de alio; ideo solus dicitur ingenitus. Filius solus de Patre est natus, ideo solus appellatur genitus: Spiritus sanctus solus de Patre et Filio procedit, ideo solus jam amborum nuncupatus Spiritus.

CAP. LXXI. 121.0716C| Item idem in libro Differentiarum (lib. II, cap. 3): « Inter personam Patris et Filii et Spiritus sancti ita secernitur, quod Pater nec factus nec natus est; Filius natus non factus, Spiritus vero sanctus nec natus nec factus, sed ex Patre procedens, » etc., usque ad finem capitis.

CAP. LXXII. Item idem in libro Sententiarum (lib. I, cap. 17): « Spiritus sanctus creator est, sicut Pater et Verbum, testante propheta: Spiritus Domini fecit me, et in spiraculum omnipotentis vivificavit me (Job XXXIII, 4). Spiritus sanctus Patris et Filii est; et inde unum 121.0716D| sunt Pater et Filius; quia nihil habet Pater quod non habeat Filius. Non enim res una et duorum consubstantialis poterit simul ab eis procedere, et simul inesse, nisi unum fuerint a quibus procedit. »

CAP. LXXIII. Prosper in libro de Vita contemplativa (sive Julianus Pomerius lib. I, cap. 18 et 19): Quod Spiritus sanctus a Patre, et Filio procedat, sic docet: « At cum non solum secundum Apostolum nos oporteat formam praebere fidelibus, sed etiam eos ipsos fideles qui nobis divinitus instituendi commissi sunt instruere debeamus, de Patre quomodo solus accipiatur ingenitus; de Filio quomodo solus dicatur genitus; et de Spiritu sancto quomodo ex Patre et Filio 121.0717A| procedens, nec ingenitus possit dici nec genitus. Qualiter ista tria unum sint, et hoc unum non dividatur, sed distinguatur in tria, » etc., usque ad bene agat.

CAP. LXXIV. Vigilius, Africanus episcopus [ al., Vigilius sive Virgil. Trident. episc., l. I], Spiritum sanctum a Patre Filioque procedere his verbis demonstrat in libris quos scripsit Constantinopoli in defensionem tomi Leonis papae contra Eutychianistas: « Similiter nobis et de Trinitate quaestionem aliquam movent, ut quia sunt quaedam propria Patris, quae nec ad Filium, nec ad Spiritum sanctum pertineant; et sunt quaedam propria Filii, quae nec ad Patrem nec ad Spiritum sanctum pertineant, et sunt etiam Spiritus 121.0717B| sancti nonnulla propria, quae nec ad Patrem, nec ad Filium pertinere monstrantur, tres a se invicem separatos criminentur catholicos credere deos. Sed ne forsitan inopinata quaestione turberis, adverte per singula suscepti hominis dispensationem, nec ad Patrem nec ad Spiritum, sed ad solum pertinere Filium. Proprie enim Filius non Pater, de Virgine natus est. Rursus illa quae super eum audita est vox, Hic est Filius meus dilectus, nec ad Filium nec ad Spiritum sanctum, sed ad Patrem pertinet solum. Item columbae species quae in Jordane apparuit, et ignearum linguarum multipertita distributio, proprie ad sancti Spiritus personam pertinere monstratur. Sed ne adhuc de his proprietatibus dubites, audi manifestius. Proprium Patris est genuisse, et 121.0717C| proprium Filii est natum fuisse; proprium vero est Spiritui sancto de Patre Filioque procedere. Nec omnino reciprocatur in aliam personam, quod est unicuique personae specialiter proprium. Si ergo hae tres personae habentes singulae proprietates suas, quibus significantius distinguantur, non quibus separentur, unus est Deus, quomodo Filius salva utriusque naturae proprietate non est unus Christus? »

CAP. LXXV. Proclus, Constantinopolitanus episcopus, in epistola ad Armenios adversus haereticos destinata Spiritum sanctum ab essentia deitatis inseparabiliter procedere his verbis edocet: « Fugiamus itaque consilia 121.0717D| seductionis, fluenta haereticorum dico perniciosa, Deoque inimica contagia, Arii vesaniam, qui Trinitatem inseparabilem substantiis dividit: Eunomii audaciam, qui naturam incomprehensibilem infra scientiam humanitatis includit: Manichaei et Macedonii rabiem, qui sequestrat ab essentia Deitatis Spiritum sanctum, ut separabiliter procedentem. »

CAP. LXXVI. Agnellus in epistola ad Menium, quod Spiritus sanctus a Patre procedat et Filio sic docet: « Ideo ex Patre Filius, ex Patre et Filio procedit Spiritus sanctus. Nec, ut quidam dicunt, duos habet Deus Filios Christum et Spiritum sanctum, sed habet Filium invisibilem, sicut ipse invisibilis est; qui ut esset visibilis, 121.0718A| corpus nostrae fragilitatis assumpsit: non ut invisibilis esse cessaret, sed ut in ipso Christo invisibilis incredulis permaneret. Nam, cum dicit: Beati oculi qui nunc vident quae vos videtis (Luc. X, 23): ergo beati erant Judaei omnes, et hi qui eum crucifixerunt; de quibus per David dicit: Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me (Psal. XXI, 18). Vides ergo quia invisibilis Pater perseverat, et mente cernitur pura et credula. Ergo invisibilis Pater, invisibilis Filius, invisibilis Spiritus sanctus. Et ut ad hoc te revocem, unde factum est ut hoc de fragili homine doceamus, tria haec invisibilia, et indivisa, et in unum conglomerata, et virtutis efficacia redundantia, id est vocem genitricem verbi, ex verbo vero simul cum voce procedente efficaciam, quae faciat alterum consulem 121.0718B| fieri, alterum trucidari: dic mihi, Ariane, ista tria unum sunt an non? Si unum non sunt, divide vocem a verbo, et efficaciam a voce et verbo. Quod si hoc in fragili homine ita unum sunt tria, vox, et verbum, et efficacia, ut tres quidem personae sint, sed una subsistendi potentia: in homine fragilissimo, ut diximus, haec sit tanta potentia, quanto magis in omnipotentia Dei ita est, ut sit Pater omnipotens genitor Filii, et ex Patre et Filio procedens virtus, qui est Spiritus sanctus. »

CAP. LXXVII. Cassiodorus, in expositione Psalmi L, quod Spiritus sanctus a Patre Filioque procedat sic dicit: « Redde mihi laetitiam salutaris tui, et Spiritu principali confirma me (Psal. L, 14). Nec incassum putemus quod 121.0718C| vir sanctus et cordis illuminatione radiatus tertio Spiritum nominavit, nisi quia individuae Trinitati devotus, concedi sibi ab ea veniam postulavit. Spiritus enim quantum ad essentiam divinitatis, et Pater et Filius et Spiritus sanctus recte unus dicitur Deus, sed pro distinctione personarum, proprium est Patri quod naturaliter sine initio ante saecula genuit Filium; proprium est Filio quod naturaliter a Patre generatus est; proprium est Spiritui sancto quod a Patre et Filio procedit, quia ineffabili charitate atque cooperatione eorum consubstantialis aeternitas et potestas omnia facit quae vult in coelo et in terra, » etc., usque ad breviter de aeternitate disseruit.

CAP. LXXVIII 121.0718D| Item idem in psalmo sexagesimo primo: « Ab ipso enim salutare meum, id est unigenitus Filius, qui recte credentibus salutaris existit. Ab ipso enim cum dicitur, Filius significatur. Haec enim propria, unus Deus sancta Trinitas habet, quod Pater ingenitus, Filius genitus, Spiritus sanctus a Patre et Filio procedit, » etc., usque ad mirabili veritate monstravit.

CAP. LXXIX. Alcuinus in libro primo de Fide sanctae Trinitatis (cap. 6): Quod Spiritus sanctus communis est Patris et Filii Spiritus: « Ergo hoc donum Dei, id est Spiritus sanctus qui de Patre et Filio aequaliter procedit, ineffabilis quaedam Patris Filiique communio est. 121.0719A| Et ideo fortasse sic appellatur, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire. Nam hoc ipse proprie dicitur, quod illi communiter dicuntur. Quia et Pater Spiritus, et Filius Spiritus; et Pater sanctus, et Filius sanctus recte dicitur. Ergo ut nominibus junctis, quae separatim utriusque personae conveniunt, utriusque communio proprie significetur, vocatur sanctus Spiritus, qui est tertia in sancta Trinitate persona. Patri et Filio per omnia aequalis, coaeternus et consubstantialis. Et haec Trinitas unus est Deus, solus bonus, magnus, aeternus, omnipotens. Ipse sibi unitas, deitas, magnitudo, bonitas, omnipotentia, et quidquid ad se substantialiter dicitur. Non ita in relativis vocabulis intelligendum est vel dicendum; quia dici non potest, Pater sibi Pater, 121.0719B| vel Filius sibi Filius, vel Spiritus sanctus sibi Spiritus sanctus, sed haec relativa vocabula ad aliam procul dubio personam referri debent. »

CAP. LXXX. Item idem in eodem (cap. 12): « Spiritus sanctus itaque hoc habet proprium quod ex Patre et Filio aequaliter procedit, » etc., usque ad omnipotentia et aeternitate.

CAP. LXXXI. Item idem in eodem (cap. 15): « Spiritus siquidem sanctus nec ingenitus, nec genitus alicubi dicitur, » etc., usque ad, procedat Spiritus sanctus.

CAP. LXXXII. Item idem in libro secundo (cap. 9): « Sunt haec 121.0719C| tria aeternaliter tria. Quod ingenitum est Pater est solus, qui a nullo esse habet quod est nisi a seipso. Quod genitum est Filius est, cui a Patre est esse quod est. Quod vero nec ingenitum est, nec genitum, Spiritus sanctus est, cui est esse a Patre et Filio procedere. Et haec tria Trinitas est vera, consubstantialis et coaeterna. »

CAP. LXXXIII. Item idem in libro secundo (cap. 11): « In Christo autem secundum catholicae fidei veritatem, in unitate personae simul et deitatem fatemur, et animam rationalem et carnem. In quo tamen deitas Spiritum accipere non potuit, quia secundum deitatem Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Non ergo potuit Spiritum sanctum divinitas Filii accipere, cum 121.0719D| ipse Spiritus sanctus sic procedat a Filio, sicut procedit a Patre, et sic detur a Filio sicut datur a Patre. »

CAP. LXXXIV. Item idem in libro secundo (cap. 19): De unitate Spiritus sancti cum Patre et Filio: « Spiritus itaque sanctus sicut Pater et Filius plenus est Deus et perfectus, imo unus Deus cum Patre et Filio atque una substantia, sicut supra memoravimus, » etc., usque ad ubi vult spirat.

CAP. LXXXV. Item idem in libro secundo (cap. 20): « Spiritus sanctus in eadem unitate substantiae et aequalitate 121.0720A| cum Patre et Filio consistit, » etc., usque ad finem capitis.

CAP. LXXXVI. Item idem in eodem (cap. 21): Cur idem Spiritus sanctus bis a Deo Christo datus sit. « Absque dubitatione ideo Spiritus sanctus bis datus est, ut commendarentur duo praecepta charitatis, » etc., usque ad finem capitis.

CAP. LXXXVII. Item idem in libro III: Quomodo missio sancti Spiritus sit intelligenda. « Sicut enim a Patre Spiritus sanctus mittitur, ita et a Filio, » etc., usque ad finem capitis.

CAP. LXXXVIII. 121.0720B| Item in Fide ipsius Alcuini: « Credimus sanctam Trinitatem, id est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum Deum omnipotentem, unius substantiae, unius essentiae, unius potestatis; Creatorem omnium creaturarum. A quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Patrem a se ipso non ab alio, Filium a Patre genitum, Deum verum de Deo vero, lumen verum de lumine vero, non tamen duo lumina, sed unum lumen Spiritum sanctum a Patre et Filio aequaliter procedentem, consubstantialem, coaeternum Patri et Filio. »

CAP. LXXXIX. Item idem Alcuinus in propositis quaestionibus de sancta Trinitate ( resp. ad interrog. 2): « Proprium est Patris, quod solus est Pater, et quod ab alio non 121.0720C| est nisi a se. Proprium est Filii, quod a Patre genitus est, solus a solo coaeternus et consubstantialis genitus. Proprium est Spiritus sancti, quod nec ingenitus est, sed a Patre et Filio aequaliter procedens. »

CAP. XC. Prudentius in libro contra Marcionitas metro heroico ( in perorat. Hamartigenia ): O Dee cunctipotens animae dator, o Dee Christe, Cujus ab ore Deus substitit Spiritus unus.

CAP. XCI. Item idem in libro Hymnorum metro iambico ( hymn. ante somnum ): O Trinitatis hujus, 121.0720D| Vis una lumen unum, Deus ex Deo perennis, Deus ex utroque missus.

CAP. XCII. Item idem in libro Hymnorum metro choriambico, quod Asclepiadeum nominatur ( Hymn. ad incensum cerei Paschalis ): Inventor rutili dux bone luminis, Qui certis vicibus tempora dividis, Merso sole chaos ingruit horridum, Lumen redde tuis, Christe, fidelibus. Per Christum genitum, summe Pater, tuum, In quo invisibilis stat tibi gloria, 121.0721A| Qui noster Dominus, qui tuus unicus Spirat de patrio corde Paracletum. Per quem splendor, honor, laus, sapientia, Majestas, bonitas, et pietas tua, Regnum continuat nomine triplici Texens perpetuis saecula saeculis.

CAP. XCIII. Item in Fide catholica, quam die dominica decantat ad missam universalis Galliarum Ecclesia, sic canitur inter caetera: « Credo et in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per prophetas »

CAP. XCIV. 121.0721B| Item Isidorus in Fide catholica inter caetera sic dicit (Lib. de Ordine Creaturarum, cap. 1): « Deus unus omnipotens, sancta Trinitas Pater et Filius et Spiritus sanctus. Pater ergo omnipotens ex nullo originem ducit, et ipse origo divinitatis est, a quo Filius Deus omnipotens genitus sine tempore est, non quippe creatus est, quia Deus est. Cui, praeter quod Filius est, in divinitate totum est commune Patris in aeternitate, in voluntate, in potestate, in sapientia. Sic et Patri, praeter quod Pater est, totum est commune Filii. Spiritus sanctus est Deus omnipotens, nec genitus est, quia non est Filius, nec creatus, quia non est creatura, sed ex Patre procedit et Filio. Cui, praeter quod Spiritus sanctus est, totum commune est Patris et Filii; quia non 121.0721C| qui Pater est, Filius aut Spiritus sanctus in persona hic est, nec qui Filius est, Pater aut Spiritus sanctus hic est, nec qui Spiritus sanctus est, Pater aut Filius hic est, sed in essentia quod Pater est, et Filius, et Spiritus sanctus hoc unum est. Et quod Filius est, Pater et Spiritus sanctus hoc est. Et quod Spiritus sanctus est, Pater et Filius hoc est, sed non triplex in illa Trinitate deorum numerus est. Salva enim separatione personarum totum commune divinitatis est. »

CAP. XCV. Testimonia sanctorum Patrum contra eos qui profana intentione munditiam ministrorum Christi oppugnare contendunt, quam pulchra virgo et vera mater 121.0721D| Ecclesia non habens maculam aut rugam, vel aliquid hujusmodi, semper sibi obsequi illibate delegit.

Vox tonitrui Paulus ita de munditia prosequitur, cum vulgaribus conjugium permitteret: Unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Hoc, inquit, dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Volo autem omnes homines esse sicut meipsum, sed unusquisque proprium habet donum ex Deo. Alius quidem sic, alius vero sic. Dico autem non nuptis et viduis, bonum est illis si sic manserint sicut et ego (I Cor. VII, 2, 6). Et idem post pauca in eadem Epistola ad Corinthios prima: Consilium autem do tanquam misericordiam consecutus 121.0722A| Domino ut sim fidelis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse (Ibid., 25). Subauditur, ut ita sit continens sicut ego. Et item post pauca: Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quomodo placeat uxori. Si autem hanc castimoniam laicis hortando suadet, multo magis ministris Ecclesiae eamdem inesse desiderat. Item Apostolus ad Galatas: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim invicem sibi adversantur, ut non quaecunque vultis illa faciatis; quod si spiritu ducimini, non estis sub lege (Gal. V, 16). 121.0722B| Et item: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, lenitas, continentia, castitas: adversus hujusmodi non est lex (Ibid., 22). Et item: Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus (Ibid., vers. 25). Cum autem de magno pontifice Christo ad Hebraeos dixisset: Talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior coelis factus (Hebr. VII, 26): hanc castitatis munditiam cunctis sacerdotibus et ministris Ecclesiae servandam proposuit. Et si talia in saecularibus laudantur, abundantius in ecclesiasticis honestiora esse videntur. Item Paulus ad Colossenses: Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, 121.0722C| concupiscentiam malam (Coloss. III, 5) Addit etiam: Propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis. In quibus et vos fuistis aliquando cum viveretis in illis. Nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. Ad haec augmentanda Dei Filius concludens imperat: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). Et Paulus: Bonum est mulierem non tangere (I Cor. VII, 1), videlicet quasi in tactu statim periculum pro foribus adesset. Si carnalibus est a tactu temperandum et cavendum, instantius spiritalibus ab amplexu illicito perpetualiter abstinendum. Item Paulus: Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos; 121.0722D| aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas quae ad rem pertinet, sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 3). Et paulo post: Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino; ut filii lucis ambulate. Fructus enim lucis est in omni bonitate et justitia et veritate (Ibid., 8). His et aliis quamplurimis auctoritatibus pudicitia mentis et corporis usque ad coelos extollitur.

CAP. XCVI. In Nicaeno Concilio, de subintroductis mulieribus (can. 3, ex prima edit.): « Interdixit per omnia magna 121.0723A| synodus, non episcopo, non presbytero, non Diacono, nec alicui omnino qui in clero est, licere subintroductam habere mulierem, nisi forte matrem, aut sororem, aut amitam, vel eas tantum personas quae suspiciones effugiunt. Hoc autem Nicaenum concilium beatus Ambrosius in libro de Trinitate ( In fine prooemii l. I de fide ad Gratian. ) his verbis in immensum effert: De conciliis id potissimum sequar, quod trecenti decem et octo sacerdotes, tanquam Abrahae lecti judicio, consona fidei virtute victores, velut tropaeum toto orbe subactis perfidis extulerunt: ut mihi videatur hoc esse divinum, quod eodem numero in Conciliis habeamus oraculum, quo in historia pietatis exemplum. »

CAP. XCVII. 121.0723B| In decretalibus Siricii papae, de clericis incontinentibus, cap. 7 (epist. 1, c. 7): « Veniamus nunc ad sacratissimos ordines clericorum, quos in venerandae religionis injuriam ita per vestras provincias calcatos atque confusos, charitate tua insinuante reperimus, ut Jeremiae nobis voce dicendum sit: Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrymarum; et flebo populum hunc die ac nocte (Jer. IX). Si ergo beatus propheta ad lugenda populi peccata non sibi ait lacrymas posse sufficere, quanto nos possumus dolore percelli, cum eorum qui in nostro sunt corpore, compellimur facinora deplorare? Quibus praecipue, secundum beatum Paulum, instantia quotidiana, et sollicitudo omnium Ecclesiarum indesinenter incumbit. Quis enim infirmatur, et ego 121.0723C| non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI.) Plurimos enim sacerdotes Christi atque levitas post longa consecrationis suae tempora, tam de conjugiis propriis, quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et crimen suum hac praescriptione defendere, quia Veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa, » etc., usque ad senserint medicinam.

CAP. XCVIII. In eisdem, De Clericorum conversione, cap. 9: « Quicunque itaque se Ecclesiae vovit obsequiis, a sua infantia ante pubertatis annos baptizari, et lectorum debet ministerio sociari: qui accessu adolescentiae usque ad tricesimum aetatis annum si probabiliter 121.0723D| vixerit, una tantum, et ea, quam virginem communi per sacerdotem benedictione perceperit, uxore contentus, acolythus et subdiaconus esse debebit. Post quae ad diaconii gradum, si se ipse primitus continentia praeeunte dignum probarit, accedat. Ubi si ultra quinque annos laudabiliter ministrarit, congrue presbyterium consequetur. Exinde post decennium episcopalem cathedram poterit adipisci, si tamen per haec tempora integritas vitae ac fidei ejus fuerit approbata. »

CAP. XCIX. Item in eisdem Decretalibus, Quae feminae cum clericis habitent, cap. 12: « Feminas vero non alias esse patimur in domibus clericorum nisi eas tantum 121.0724A| quas propter solas necessitudinum causas habitare cum iisdem synodus Nicaena permisit. »

CAP. Innocentius papa in Decretalibus, De incontinentia sacerdotum vel levitarum, cap. 21, ad Exuperium episcopum Tolosanum (epist. 3, c. 1): « Proposuisti quid de his observari debeat, quos in diaconii ministerio, aut in officio presbyterii positos, incontinentes esse, aut fuisse, generati filii prodiderunt. De his et divinarum legum est disciplina, et beatae recordationis viri Siricii episcopi monita evidentia commearunt, ut incontinentes in officiis talibus positi omni honore ecclesiastico privarentur, nec admittantur ad tale ministerium, quod sola continentia 121.0724B| oportet impleri, » etc., usque ad arbitrari sunt voluptatem.

CAP. CI. Item papa Innocentius, Quod hi qui in presbyterio filios genuerint, removeri ab officio debeant, cap. 23 (epist. 5, sub init.): « Qui zelo fidei ac disciplinae ductus non patitur Ecclesiam pollui ab indignis presbyteris, quos in presbyterio filios asserit procreasse. Quod non licere exponerem, nisi nossem vestram prudentiam legis totius habere notitiam. Et ideo, fratres charissimi, libelli qui subjectus est tenore perspecto, eos qui talia perpetrasse dicuntur jubete in medio collocari, discussisque objectionibus quae ipsis presbyteris impinguntur, si convinci potuerint, a sacerdotali removeantur officio; quia qui 121.0724C| sancti non sunt, sancta tentare non possunt, atque alieni efficiuntur a ministerio, quod vivendo illicite polluerunt. Miramur autem haec eorum dissimulare episcopos, ut aut connivere, aut nescire esse illicita judicentur. »

CAP. CII. Sanctus Siricius papa in Ecclesia beati Petri apostolorum principis in concilio residens, et fratribus et coepiscopis per Africam ecclesiastica jura describens, inter caetera haec de pudicitia intulit (epist. 4, n. 9): « Praeterea, quod dignum et pudicum et honestum est, suademus sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant, quia in ministerio ministri quotidianis necessitatibus occupantur. Ad Corinthios 121.0724D| namque Paulus sic scribens ait: Abstinete vos ut vacetis orationi (I Cor. VII). Si ergo laicis abstinentia imperatur, ut possint deprecantes audiri, quanto magis sacerdos utique omni momento paratus esse debet, munditiae puritati securus, ne aut sacrificium offerat, aut baptizare cogatur. Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quid faciet? Qualiter se excusabit? Quo pudore, qua mente usurpabit? Qua conscientia, quo merito se hic exaudiri credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum (Tit. I). Qua de re hortor, moneo, rogo, tollatur hoc opprobrium, quod potest jure etiam gentilitas accusare. Forte hoc creditur, quia scriptum est: Unius uxoris 121.0725A| virum (I Tim. III). Non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter continentiam futuram. Neque enim integros non admisit qui ait: Vel autem omnes homines sic esse, sicuti et ego (I Cor. VII). Et apertius declarat dicens: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII). Haec itaque, fratres, si plena vigilantia fuerint ab omnibus observata, cessabit ambitio, dissensio conquiescet, haereses et schismata non emergent, locum non accipiet diabolus saeviendi; manebit unanimitas, iniquitas superata calcabitur: charitas spiritali fervore flagrabit, pax praedicata labiis cum voluntate concordabit; pax utique Dei nostri Salvatoris, quam proximus passioni servandam esse praecepit, 121.0725B| et haereditariam nobis jure dereliquit dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). Et dictum Apostoli: Ut unanimes unum sentientes permaneamus in Christo; nihil per contentionem nobis, neque per inanem gloriam vindicantes; nec hominibus, sed Deo nostro Salvatori placeamus (Philip. II). His praeceptis omnibus si fideliter voluerimus obedire, custodiet Dominus corpora nostra et animas nostras in die qua redditurus est unicuique secundum opera sua. Si quis sane inflatus mente carnis suae ab hac canonis ratione voluerit evagari, sciat se et a nostra communione seclusum, et gehennae poenas habiturum. Praeterea misericordia cum judicio esse debet. Talibus enim oportet labentibus manum porrigere, quae sic currentem non pertrahat 121.0725C| in ruinam. Datum Romae in concilio episcoporum octoginta sub die VIII Idus Januarias post consulatum Arcadii Augusti et Bautonis VV. CC. CONNS. »

CAP. CIII. In decretalibus papae Leonis: Quod subdiaconis carnale connubium denegetur, cap. 34 (epist. 84, c. 4): « Nam cum extra clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati, et procreationi filiorum studere sit liberum arbitrium; ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem non subdiaconis quidem connubium carnale conceditur; ut et qui habent sint tanquam non habentes (I Cor. VII, 29); et qui non habent, permaneant singulares. Quod si in hoc ordine qui quartus est a capite, dignum est custodiri, 121.0725D| quanto magis in primo vel secundo tertiove servandum est, ne aut levitico, aut presbyterali honore, aut episcopali excellentia quisquam idoneus aestimetur, qui se a voluptate uxoris necdum frenasse detegitur. »

CAP. CIV. Leo papa ad Rusticum episcopum Narbonensem epistolam porrigens, et ad ejusdem consulta respondens inter caetera dicit, cap. 3 (epist. 92, inquisit. 3): « De his qui altari ministrant, et conjuges habent, utrum eis licito misceantur. Lex continentiae eadem est altaris ministris, quae episcopis atque presbyteris. Qui cum essent laici sive lectores, licite et uxores ducere, et filios procreare potuerunt: sed 121.0726A| cum ad praedictos pervenerint gradus, coepit eis non licere quod licuit. Unde ut de carnali fiat spiritale conjugium, oportet eos nec dimittere uxores, et quasi non habeant sic habere; quo et salva sit charitas connubiorum, et cesset operatio nuptiarum. »

CAP. CV. Item Leo papa in epistola sua quam ad Mauros episcopos direxit, inter caetera sic dicit (in edit., epist. 87 ad episc. Africanos per Mauritaniam, etc., cap. 1): « Totius familiae status ordo nutabit, si quod requiritur in corpore non inveniatur in capite, » etc., usque ad argentum purum esse meruerunt.

CAP. CVI. In canonibus sanctorum apostolorum, cap. 7 121.0726B| (can. 7, al. 6, differt ab edit.): « Ut sacerdotes et ministri altaris saecularibus curis abstineant: episcopus autem presbyter aut diaconus nequaquam saeculares curas assumat; sin aliter dejiciatur. »

CAP. CVII. Item in eisdem, Quod ministri altaris oblatione celebrata debeant communicare, cap. 9 (can. 9, ex vers. Dionysii Exigui): « Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus, vel quilibet ex sacerdotali catalogo, facta oblatione non communicaverit, aut causam dicat, ut si rationabilis fuerit, veniam consequatur: aut si non dixerit, communione privetur tanquam qui populo causa laesionis exstiterit, dans suspicionem de eo qui sacrificavit, quod recte non 121.0726C| obtulerit. »

CAP. CVIII. Item in eisdem, Qui clerici debeant conjugibus copulari, cap. 27 (can. 18, ex eadem vers.): « Innuptis autem qui ad clerum provecti sunt, praecipimus, ut si voluerint uxores accipiant, sed lectores cantoresque tantummodo. »

CAP. CIX. In concilio Carthaginensi, cap. 16 (conc. Carthag. III, c. 17, ex prima edit.): « Ut cum omnibus omnino clericis extraneae feminae non cohabitent, sed solae matres, aviae, materterae, amitae, sorores et filiae fratrum aut sororum, et quaecunque ex familia necessitate domestica, etiam antequam ordinarentur, jam 121.0726D| cum eis habitabant, vel si filii eorum jam ordinatis parentibus uxores acceperint, aut servis non habentibus in domo quas ducant, aliunde ducere necessitas fuerit. »

CAP. CX. Item in eodem, cap. 24 (ibid., cap. 25): « Ut clerici vel continentes, ad viduas vel virgines, nisi ex jussu vel permissu episcoporum aut presbyterorum non accedant, et hoc non soli faciant, sed cum clericis, aut cum his cum quibus episcopus aut presbyter jusserit. Nec ipsi episcopi aut presbyteri soli habeant accessum ad hujusmodi feminas, sed aut ubi clerici praesentes sunt, aut graves aliqui Christiani. »

CAP. CXI. 121.0727A| In canone Anquirani concilii, cap. 10 (can. 10. Differt haec versio a trib. edit.): « Diaconi quoque cum ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati sunt, dicentes velle se habere uxores, neque posse se continere, hi postea, si ad nuptias convenerint, maneant in clero tantum, et a ministerio abjiciantur. Quicunque sane tacuerunt, et susceperunt manus impositionem, professi continentiam, et postea ad nuptias convenerunt, a ministerio vel clero cessare debebunt, laicam tantum communionem recipientes. »

CAP. CXII. In concilio Laodicensi, De viris cum mulieribus lavacra celebrantibus, cap. 30 (cap. 30, ex interp. Dionysii Exigui): « Quod non oporteat sacris officiis deditos, 121.0727B| aut clericos, aut continentes, vel omnem laicum Christianum, lavacra cum mulieribus celebrare, quia haec apud gentiles reprehensio prima est. »

CAP. CXIII. In eodem, Non licere clericis ludicris spectaculis interesse, cap. 54: « Non oportet ministros altaris vel quoslibet clericos, spectaculis aliquibus, quae aut in nuptiis aut in coenis exhibentur interesse, sed antequam thymelici ingrediantur, surgere eos et abire debere de convivio. »

CAP. CXIV. In synodo Neocaesariensi, cap. 1 (cap. 1, ex interpret. Gerardi Mercat.): « Presbyter qui uxorem duxerit, ab ordine suo illum deponi debere. Quod si fornicatus 121.0727C| fuerit, vel adulterium commiserit, extra Ecclesiam abjiciatur, et poenitentiam inter laicos redactus agat. »

CAP. CXV. Item Innocentius papa ad Victricium episcopum Rothomagensem, cap. 10 (Epist. 2, cap. 9): « Praeterea quod dignum, et pudicum, et honestum est, tenere Ecclesia omnimodo debet, ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant, quia ministerii quotidiani necessitatibus occupantur. Scriptum est enim: Sancti estote, quoniam et ego Sanctus sum, dicit Dominus Deus vester (Levit. XI, 44 et 20). Nam priscis temporibus de templo Dei sacerdotes anno vicis suae non discedebant, sicut de Zacharia legimus, 121.0727D| nec domum suam omnino tangebant, » etc., usque ad finem capitis.

CAP. CXVI. Item idem ad eumdem, cap. 12 (cap. 10, in fine):

« Quae forma servatur in clericis, maxime cum vetus regula hoc habeat, ut quisque correctus baptizatus clericus esse voluisset, sponderet se uxorem omnino non ducere. »

CAP. CXVII. In concilio Laodicensi: Ut qui ministri altaris sunt tabernas non intrent, cap. 22 (cap. 24, ex interpr. Mercatoris): « Quoniam non oportet altari deservientes a presbyteris usque ad diaconos, et deinceps 121.0728A| ordinis ecclesiastici homines usque ad ministros, aut lectores, aut psaltes, aut exorcistas, aut ostiarios, qui in proposito continentiae sunt, tabernas intrare. »

CAP. CXVIII. In concilio Carthaginensi, De continentia, cap. 3 (Carthag. conc. II, cap. 2): « Aurelius episcopus dixit: Cum praeterito concilio de continentiae et castitatis moderamine tractaretur, gradus isti tres qui conscriptione quadam castitatis per consecrationes annexi sunt, episcopos, inquam, presbyteros et diaconos ita placuit, ut condecet sacros antistites, ac Dei sacerdotes, nec non et levitas, vel qui sacramentis divinis inserviunt, continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter quod a Deo postulant impetrare; 121.0728B| ut quod apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus. »

CAP. CXIX. Item in eodem concilio, De diversis ordinibus ab uxoribus abstinendis, cap. 4 (cap. 14, ex altera edit.): « Faustinus episcopus Ecclesiae Potentinae, provinciae Piceni, legatus Romanae Ecclesiae, dixit: Placet ut episcopi, presbyteri et diaconi, vel qui sacramenta contrectant, pudicitiae custodes, ab uxoribus se abstineant. Ab universis episcopis dictum est. Placet ut in omnibus et ab omnibus pudicitia custodiatur, qui altari inserviunt. »

CAP. CXX. In concilio Africano, Qui clerici ab uxoribus debeant 121.0728C| abstinere, cap. 37 (cap. 7, et Carthag. conc. V, c. 3): « Praeterea, cum de quorumdam clericorum, quamvis erga uxores proprias, incontinentia referretur: placuit episcopos, et presbyteros, et diaconos secundum priora statuta, etiam ab uxoribus continere. Quod nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio. Caeteros autem clericos ad hoc non cogi, sed secundum uniuscujusque Ecclesiae consuetudinem observari debere. »

CAP. CXXI. In Synodo cui praesedit Romae beatus Silvester papa cum episcopis ducentis octoginta quatuor, ubi damnati sunt Victorinus episcopus, Calistus, Hippolytus diaconus, astantibus episcopis et presbyteris, 121.0728D| et clericis Graecorum, ita inter caetera legitur (conc. II, 19; differt ab edit.): « Nemo presbyter a die honoris presbyterii sumat conjugium. Quod si quis hoc neglecto aliter egerit, duodecim annis eum dicimus privari honore. Quod si quis contra hoc chirographum praesens et publice dictum egerit, condemnabitur in perpetuum. »

CAP. CXXII. Ambrosius in Epistola ad Titum inter caetera sic ait (in cap. II): « Juniores similiter, » etc., usque ad verba probat factis.

CAP. CXXIII. Item in Epistola ad Timotheum: « Unius uxoris 121.0729A| virum (I Tim. III). Quamvis secundam numero uxorem non sit haberi prohibitum, ut tamen quis dignus ad episcopatum sit, etiam licitum debet spernere propter sublimitatem ipsius ordinis, quia caeteris melior debet esse qui cupidus est sedis illius: sobrium, pudicum, hospitalem, docibilem, non obnoxium vino, non verberatorem, sed modestum; non litigiosum, non asperum, domum suam bene regentem, filios habentem subditos cum omni charitate (Ibid.). Talem hominem qui haec custodiat quae enumerat bona, creari debere dicit episcopum. Haec enim signa sunt dignitatis episcopalis. Si quis autem potiora sectatus, et corpus et animam suam Deo dicaverit, ne se copulet matrimonio, tanto magis dignior fiet; ideo enim inferiorem posuit, ut de potiore 121.0729B| nemo dubitaret. »

CAP. CXXIV. Item idem in eadem, post pauca: « Diaconos pari modo pudicos, non bilingues, non vino multo deditos, non turpibus lucris vacantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum, et sic ministrent sine crimine. Qui tanta cura diaconos eligendos praecipit, quos constat ministros esse sacerdotum, quales vult esse episcopos, nisi sicut ipse ait, irreprehensibiles? Negotia tamen publica, turpia, vilia non habentes. Scit enim negotiari, ut accipiant lucra, nec aliud profitetur quam gerit. Turpia autem lucra haec dicit esse, si sub pia professione quaestibus studeatur. Turpis enim deprehenditur cum se purum ostentat. Post episcopum 121.0729C| tamen diaconatus ordinationem subjicit: quare? nisi quia episcopi et presbyteri una ordinatio est, uterque enim sacerdos est; sed episcopus primus est, ut omnis episcopus presbyter sit, non tamen omnis presbyter episcopus; hic enim episcopus est, qui inter presbyteros primus est. Denique Timotheum presbyterum ordinatum significat; sed quia ante se alterum non habebat, episcopus erat. Unde et quemadmodum episcopum ordinet, ostendit; neque enim fas erat aut licebat ut inferior ordinaret majorem: nemo enim tribuit quod non accepit. »

CAP. CXXV. Item in eadem, post pauca: « Diacones sint unius uxoris viri, etc., usque ad, actores Dei sunt. »

CAP. CXXVI. 121.0729D| Item Ambrosius in libro primo de Officiis ministrorum ( hoc capitulum non occurrit in lib. I Offic. S. Ambrosii ): « Viduarum ac virginum domos, nisi visitandi gratia juniores adire non opus est: et hoc cum senioribus, hoc est, vel cum episcopo, vel, si gravior est causa, cum presbyteris. Quid necesse est ut demus saecularibus obtrectandi locum? Quid opus est ut illae quoque visitationes crebrae accipiant auctoritatem? Quid si aliqua illarum forte labatur? Cur alieni lapsus subeamus invidiam? Quam multos etiam fortes illecebra decepit? quanti non dederunt errori locum, et dederunt suspicioni? Cur non illa 121.0730A| tempora, quibus ab ecclesia vacas, lectioni impendas? Cur non Christum revisas, Christum alloquaris, Christum audias? Illum alloquimur cum oramus, illum audimus cum divina legimus oracula. Quid nobis cum alienis domibus? Una est domus quae omnes capit; illi potius ad nos conveniant, qui nos requirunt. Quid nobis cum fabulis? Ministerium altaribus Christi, non obsequium hominibus deferendum recepimus. Humiles decet esse, mites, mansuetos, graves, patientes: modum nos tenere in omnibus vel tacitus vultus, vel sermo annuntiet. »

CAP. CXXVII. Item idem in eodem libro (cap. 50, sub init.): « De castimonia autem quid loquar, quando una tantum nec repetita permittitur copula, etc., usque ad 121.0730B| verba quod est temperantiae. »

CAP. CXXVIII. Hieronymus in Epistola ad Titum (ad cap. I), sic de pudicitia dicit inter caetera: « Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et laqueum diaboli (I Tim. III). Quod autem ait, unius uxoris vir (Ibid.), sic intelligere debemus, ut non omnem monogamum digamo putemus esse meliorem, sed quo is possit ad monogamiam et continentiam subditos cohortari, qui sui exemplum praeferat in docendo, etc., usque ad, necessitati carnis indulgeat. »

CAP. CXXIX. Item idem in eadem, post pauca: « Sit autem episcopus et pudicus, quem Graeci σώφρονα vocant, et 121.0730C| Latinus interpres, verbi ambiguitate deceptus, pro pudico prudentem transtulit. Si autem laicis imperatur ut propter orationem abstineant se ab uxorum coitu, quid de episcopo sentiendum est, qui quotidie pro suis populique peccatis? etc., usque ad, sint regula veritatis. »

CAP. CXXX. Item idem in eadem, post pauca (ad cap. II): « Te ipsum, inquit, formam praebens bonorum operum. Nihil prodest aliquem exercitatum esse in dicendo, et ad loquendum trivisse linguam, nisi plus exemplo docuerit quam verbo. Denique qui impudicus est, quamvis disertus sit, si ad castitatem audientes cohortetur, sermo ejus infirmus est, et auctoritatem non habet cohortandi. Et e contrario quamvis sit 121.0730D| rusticanus et tardus ad loquendum, si castus fuerit, exemplo suo homines potest ad vitae similitudinem compellere, etc., usque ad, in incorruptione et in pudicitia. »

CAP. CXXXI. Hieronymus in Apologetico ad Pammachium, inter caetera ita de pudicitia disputat (epist. 50, ante med., tom. II, p. 133). « In fine quoque comparationem nuptiarum et virginum, disputationem nostram hoc sermone conclusimus: Ubi bonum et melius est, ibi boni et melioris non unum est praemium; et, ubi non unum praemium, ibi utique dona diversa. Tantum est igitur inter nuptias et virginitatem, quantum inter non peccare et benefacere; imo ut levius dicam, 121.0731A| quantum inter bonum et melius, etc., usque ad, unusquisque ferre potest. »

CAP. CXXXII. Item Hieronymus in eodem Apologetico post pauca: « Nulli dubium est, sacerdotes de Aaron et Eleazar, et Phinees stirpe generatos, qui cum et ipsi uxores habuerint, recte nobis opponerentur, si errore Encratitarum contenderemus matrimonia reprobanda, » etc., usque ad, in gradu tertio ponerem.

CAP. CXXXIII. Item idem in eodem, post pauca: « Nunc vero cum interpres magis Apostoli fuerim quam dogmatis, et commentatoris sim usus officio, quidquid durum videtur, ei magis magisque imputetur quem exposuimus, 121.0731B| quam nobis qui exposuimus, » etc., usque ad, potius quam aliorum obscuram diligentiam.

CAP. CXXXIV. De virginibus, nuptis, viduis, monogamis, bigamis, trigamis, etc., in eodem, post pauca: « Tument contra me mariti quare dixerim: Oro te, quale illud bonum est, quod orare prohibet, quod corpus Christi accipere non permittit? Quando impleo mariti officium, non impleo continentis, » etc., usque ad, nec sensum, nec verba mutavi.

CAP. CXXXV. Item idem, in fine ejus Apologetici: « Igitur hoc extrema voce protestor, me nec damnasse nuptias nec damnare, respondisse adversario, non meorum 121.0731C| insidias formidasse. Virginitatem autem in coelum fero, non quia habeo, sed quia magis miror quod non habeo. Ingenua et verecunda confessio est, quo ipse careas, id in aliis praedicare, » etc., usque ad finem Apologiae.

CAP. CXXXVI. Item Hieronymus in libro I contra Jovinianum, inter caetera sic dicit: « Vis scire quid velit Apostolus? Junge quod sequitur: Volo autem omnes homines esse ut meipsum (I Cor. VII, 7). Beatus qui Pauli similis fuerit; felix qui audit Apostolum praecipientem, non ignoscentem. Hoc, inquit, volo, hoc desidero ut imitatores mei sitis, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16). Ille virgo de virgine, de incorrupta 121.0731D| incorruptus; nos quia homines sumus, et nativitatem Salvatoris non possumus imitari, imitemur saltem conversationem, etc., usque ad, sed simplex per se bonum volo. »

CAP. CXXXVII. Item idem in eodem, post pauca: « Quanta felicitas non uxoris esse servum, sed Christi; non carni servire, sed spiritui. Qui enim adhaeret Domino, unus Spiritus est (I Cor. VI, 17). Ac ne forsitan in eo quod supra dixerat: Servus vocatus es, non sit tibi curae, sed etsi potes liber fieri, magis utere (I Cor. VII, 16), suggillasse continentiam videretur, et in famulatum tradidisse nos conjugum, infert sententiam quae omnem cavillationem amputet: Pretio empti estis, nolite 121.0732A| fieri servi hominum (Ibid., 23), etc., usque ad instantem necessitatem. »

CAP. CXXXVIII. Item idem in eodem post pauca: « Ideo plus amat virgines Christus, quia sponte tribuunt quod sibi non fuerat imperatum, majorisque gratiae est offerre quod non debeas, quam reddere quod exigaris. Apostoli, uxoris onere contemplato: Si talis est, inquiunt, causa hominis cum uxore, non expedit nubere (Matth. XIX, 10). Quorum Dominus sententiam probans: Recte quidem, ait, sentitis, quod non expediat homini ad coelorum regna tendenti accipere uxorem; sed difficilis res est, et non omnes capiunt verbum istud, verum quibus datum est (Ibid, 11). »

CAP. CXXXIX. 121.0732B| Item idem in eodem, post pauca: « Simulque tractanda sententia est: Qui se, inquit, castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12). Si castrati mercedem habent regna coelorum, ergo qui se non castraverunt, locum non possunt accipere castratorum. Qui potest, inquit, capere capiat (Ibid.). Grandis fidei est, grandisque virtutis, Dei templum esse purissimum, totum se holocaustum offerre Domino, et juxta eumdem Apostolum esse sanctum et corpore et spiritu, etc., usque ad liber ad extremum solutus. »

CAP. CXL Item idem in eodem, post pauca: « Ad maritos veniam. Tempus breve est (I Cor. VII, 29), Dominus prope. Etiamsi nongentis viveremus annis, ut 121.0732C| antiqui homines, tamen breve putandum esset quod haberet aliquando finem, et esse cessaret. Nunc vero cum brevis sit non tam laetitia, quam tribulatio nuptiarum, quid accipimus uxores quas cito cogimur amittere? » etc., usque ad, sollicitudinum partes, miseriarumque distractus.

CAP. CXLI. Item idem in eodem, post pauca: « Primus Adam monogamus, secundus agamus: qui digamiam probant, exhibeant tertium Adam digamum, quem sequantur. Verum fac ut concesserit Paulus secunda matrimonia. Et eadem lege et tertia concedit et quarta, et quotiescunque vir moritur. Multa compellitur Apostolus velle quae non vult, etc., usque ad, 121.0732D| juxta imaginem Creatoris sui. »

CAP. CXLII. Item idem in eodem, post pauca: « Non enim potest Domini servire militiae servus uxoris, etc., usque ad, in terram repromissionis induxit. »

CAP. CXLIII. Item idem in eodem, post pauca: « Verum jam tempus est ut castitatis Jesu vexillum levemus, etc., usque ad, Salvatoris auxilio coopertos. »

CAP. CXLIV. Item idem in eodem, post pauca: « Cumque in sepulturam Jesu liber qui ex nomine ejus apellatur expletus sit, rursum in Judicum volumine quasi vivens 121.0733A| resurgensque describitur, etc., usque ad, post mortem incipit coronari. »

CAP. CXLV. Item idem in eodem, post pauca: « Nunquid non habemus potestatem manducandi et bibendi, aut sorores mulieres circumducendi? Ubi de comedendo et bibendo, et de ministratione sumptuum praemittitur, et de mulieribus sororibus sic infertur, perspicuum est non uxores intelligi debere, sed eas, ut diximus, quae de sua substantia ministrabant, etc., usque ad, nihil tale Scriptura significat. »

CAP. CXLVI. Item idem in eodem, post pauca: « Possumus autem de Petro dicere, quod habuerit socrum eo tempore 121.0733B| quo credidit, et uxorem jam non habuerit, » etc., usque ad, mater Virgo virgini discipulo commendatur.

CAP. CXLVII. Item idem in eodem, post pauca: « Sicut in ligno vermis, ita perdit virum suum uxor malefica (Prov. XXV). Si autem asserueris hoc de malis dictum esse conjugibus, et ego tibi breviter respondebo. Quae enim mihi incumbit necessitas venire in dubium, utrum mala sit an bona futura quam duxero? » etc., usque ad, de aedibus suis, id est, de Ecclesia.

CAP. CXLVIII. Item idem in eodem, post pauca: « Aut permitte sacerdotibus exercere opera nuptiarum, ut idem 121.0733C| sint virgines quod mariti; aut si sacerdotibus uxores non licet tangere, in eo sancti sunt, quia imitantur pudicitiam virginalem. Sed et hoc inferendum: si laïcus et quicunque fidelis orare non potest, nisi careat officio conjugali; sacerdoti, cui semper pro populo offerenda sunt sacrificia, semper orandum est. Si semper orandum, ergo semper carendum matrimonio. Nam et in veteri lege qui pro populo hostias offerebant, non solum in domibus suis non erant, sed purificabantur ad tempus ab uxoribus separati, et vinum et siceram non bibebant, quae solent libidinem provocare. »

CAP. CXLIX. Item idem in eodum, post pauca: « Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse (I Tim. III), ut nulli 121.0733D| vitio mancipatus sit. Unius uxoris virum, qui unam uxorem habuerit, non qui habeat. Sobrium, sive, ut melius in Graeco dicitur, vigilantem, id est νηφάλιον; pudicum, hoc enim significat σώφρονα; ornatum et castitate et moribus; hospitalem, ut imitetur Abraham, et cum peregrinis, imo in peregrinis Christum suscipiat, etc., usque ad, non qui nobilior, sed qui fortior est. »

CAP. CL. Item idem in eodem, post pauca: « Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini, etc., » usque ad, serviamus in Evangelio novo Adam.

CAP. CLI 121.0734A| Item idem in eodem, post pauca: « Aestimo quod qui uxorem habet, quandiu revertitur ad id ipsum, ne tentet eum Satanas, in carne seminet, et non in spiritu, » etc., usque ad, his copulemur, haec sequamur.

CAP. CLII. Item idem in eodem, post pauca: « Transeamus ad Jacobum qui frater Domini dicebatur, tantae sanctitatis, tantaeque justitiae et perpetuae virginitatis, ut Josephus quoque historicus Judaeorum propter hujus necem subversam Hierosolymam referat, » etc., usque ad, in se virgine dedicaverit.

CAP. CLIII. 121.0734B| Item idem in eodem, post pauca: « Charissimi, nunc filii Dei sumus, et necdum apparuit quid futuri simus. Scimus autem quoniam, si apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicut est (I Joan. III). Et omnis qui hanc habet spem, castificat semetipsum, sicut et ille castus est, » etc., usque ad haec verba, ad comparationem, etc., esse pollutos.

CAP. CLIV. Item idem in eodem, post pauca: « Infinitum est de Evangelio virginum exponere sacramentum quinque stultarum et quinque sapientium. Hoc solum nunc dico, quod quomodo absque caeteris operibus virginitas sola non salvat, sic omnia opera absque virginitate, puritate, continentia, castitate imperfecta 121.0734C| sunt, » etc., usque ad, de divinis libris exempla praebuimus.

CAP. CLV. Item Hieronymus in libro secundo contra Jovinianum, sic dicit: « Chaeremon stoicus, vir eloquentissimus, narrat de vita antiquorum Aegypti sacerdotum, quod omnibus mundi negotiis curisque postpositis semper in templo fuerint, et rerum naturas causasque ac rationes siderum contemplati sunt; nunquam mulieribus se miscuerint, nunquam cognatos et propinquos, nec liberos quidem viderint. Et ex eo tempore quo coepissent divino cultui deservire, carnibus et vino semper abstinuerint, propter tenuitatem sensus et vertiginem capitis, quam ex parvo cibo patiebantur, et maxime propter 121.0734D| appetitus libidinis, qui ex his cibis et ex hac potione nascuntur. Pane raro vescebantur, ne onerarent stomachum, » etc., usque ad, proprium volumen edidit.

CAP. CLVI. Item idem in eodem: « Diximus de nuptis, viduis, virginibus; virginitatem viduitatem praetulimus matrimonio, » etc., usque ad, ruina stantium metus sit.

CAP. CLVII. Origenes in libro tertio Levitici (sive homil. 3 in cap. III), inter caetera sic dicit: « Anima quaecunque tetigerit omnem rem immundam, aut morticinum jumentorum immundorum, et latuerit eum, et inquinatus 121.0735A| est; aut si tetigerit ab immunditia hominis ab omni immunditia ex qua inquinetur (Lev. V, 2), etc. Haec quidem apud Judaeos indecenter satis et inutiliter observantur. Ut quid enim immundus habeatur qui contigerit, verbi causa, animal mortuum, aut corpus hominis defuncti? Quid si prophetae corpus sit? Quid si patriarchae, vel etiam ipsius Abrahae corpus? Quid si et ossa contigerit Samuelis, immundus erit? Quid si Elisei ossa contingat quae mortuum suscitant? immundus erit ille qui contingit, et immundum faciunt ossa prophetae etiam illum ipsum quem a mortuis suscitant? (IV Reg. XIII.) Vide quam inconveniens sit Judaica intelligentia. Sed nos videamus primo quid sit tangere, et quid sit tactus qui faciat immundum. Apostolus dicit: Bonum est 121.0735B| homini mulierem non tangere (I Cor. VII). Hic tactus immundus est; hoc est enim illud quod Dominus in Evangelio dixit: Si quis viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. VII). Tetigit enim cor ejus concupiscentiae vitium, et immunda facta est anima ejus. Si quis ergo hoc modo tangit aliquam rem, id est, vel per mulieris concupiscentiam, vel per pecuniae cupiditatem, vel alio quolibet peccati desiderio, immundum tetigit et inquinatus est. Oportet ergo te, si quid tale tetigeris, scire quomodo offeras sacrificium, secundum ea quae in superioribus memoravimus, ut mundus effici possis. Vis tibi ostendam quae est anima quae tetigit immundum, et immunda facta est, et rursum tetigit mundum, et facta est munda? 121.0735C| Illa quae profluvium sanguinis passa est, et erogavit omnem substantiam suam in medicos, nec aliquid proficere potuit, per immunditiam peccati in hoc devoluta est. Tetigerat enim peccatum, et idcirco flagellum carnis acceperat; sed posteaquam fide plena tetigit fimbriam Jesu, stetit fluxus sanguinis ejus, et repente facta est munda, quae ante per tantum tempus vixit immunda. Et quemadmodum cum tetigisset Dominum et Salvatorem, dixit ipse: Quis me tetigit? Ego enim sensi virtutem exisse de me (Matth. IX), illam sine dubio virtutem intelligimus quae mulierem sanaverat et fecerat eam mundam; sic intelligendum est, quia si quis contigerit peccatum, exeat ex ipso peccato virtus quaedam maligna, quae eum qui se contigit faciat immundum. Et hoc est 121.0735D| vere contigisse immundum. Simili ratione etiam de morticino hominis, vel de morticino pecoris mundi aut immundi dicendum est. »

CAP. CLVIII. Item idem in libro quinto Levitici (homil. 5):

Consequens est, ut secundum imaginem ejus qui sacerdotium Ecclesiae dedit, etiam ministri et sacerdotes Ecclesiae peccata populi accipiant, et ipsi imitantes magistrum, remissionem populo peccatorum tribuant. Debent ergo et ipsi Ecclesiae sacerdotes ita perfecti esse, et in officiis sacerdotalibus eruditi, ut peccata populi in loco sancto in atriis tabernaculi testimonii, ipsi non peccando consumant. 121.0736A| Quid autem est in loco sancto manducare peccatum? Locus erat sanctus in quem pervenerat Moyses, secundum quod dictum est ad eum: Locus enim in quo stas terra sancta est (Exod. III). Similiter ergo et in Ecclesia Dei locus sanctus est, fides perfecta, et charitas de corde puro, et conscientia bona. Qui in his stat in Ecclesia, in loco se sancto stare cognoscat. Neque enim in terra quaerendus est locus sanctus, in quo semel data sententia est a Deo dicente: Maledicta terra in operibus tuis (Gen. III). Fides ergo integra, et sancta conversatio locus est sanctus. In hoc itaque loco positus sacerdos Ecclesiae, populi peccata consumat, ut hostiam jugulans verbi Dei, et doctrinae sanae victimas offerens, purget a peccatis conscientias auditorum. »

CAP. CLIX. 121.0736B| Item idem in eodem libro: « Discant sacerdotes Domini qui Ecclesiis praesunt, quia pars eis data est cum his quorum delicta repropitiaverint. Quid autem est repropitiare delictum? Si assumpseris peccatorem, et monendo, hortando, docendo, instruendo, adduxeris eum ad poenitentiam, ab errore correxeris, a vitiis emendaveris, et effeceris eum talem, ut ei converso propitius fiat Deus, pro delicto repropitiasse diceris. Si ergo talis fueris sacerdos, et talis fuerit doctrina tua et sermo tuus, pars tibi datur eorum quos correxeris; ut illorum meritum tua merces sit, et illorum salus tua gloria. Aut non et Apostolus haec ostendit, ubi dicit: Quia quod superaedificaverit quis, mercedem accipiet (I Cor. III, 121.0736C| 14)? Intelligant igitur sacerdotes Domini, ubi est eis data portio, et in hoc vacent, atque his operam dent; non se inanibus et superfluis actibus implicent, sed sciant se in nullo alio partem habituros apud Deum, nisi in eo quod offerunt pro peccatis; id est, quod a via peccati converterint peccatores. Notandum etiam illud est, quod quae offeruntur in holocaustum, interiora sunt; quod vero exterius est, Domino non offertur. Pellis Domino non offertur, nec cedit in holocautomata. »

CAP. CLX. Item idem in libro sexto Levitici (Homil. 6): « Requiritur enim in ordinando sacerdote et praesentia populi, ut sciant omnes et certi sint qui praestantior 121.0736D| est ex omni populo; qui doctior, qui sanctior, qui omni virtute eminentior, ille deligitur ad sacerdotium, et hoc astante populo, ne qua postmodum retractatio cuiquam, ne quis scrupulus resideat. Hoc est autem quod et Apostolus praecipit in ordinatione sacerdotis, dicens: Oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt (I Tim. III). Ego tamen et amplius aliquid video in eo quod dicit, quia convocavit Moyses omnem synagogam, et puto quod convocare synagogam, hoc sit colligere omnes animi virtutes in unum, et congregare in unum virtutes, ut cum sermo de sacerdotalibus sacramentis habetur, vigilent omnes animi virtutes, et intentae sint, ut nihil in his sapientiae, 121.0737A| nihil scientiae, nihil desit industriae, sed adsit omnis multitudo sensuum, adsit omnis congregatio sanctarum cogitationum, ut quid sit pontifex, quid unctio, quid indumenta ejus conferant, intra sacrarium cordis sui possit advertere. »

CAP. CLXI. Item idem in eodem libro: « Octava species ibi ponitur campestre, sive, ut alibi legimus, femoralia linea, de quo hic inter caetera siluit indumenta. Quid ergo dicemus? Oblivionem dabimus in verbis Spiritus sancti, ut cum caetera omnia secundo enarraverit, una eum species superius dicta latuerit? Non audeo haec de sacris sentire sermonibus, sed videamus ne forte quoniam in superioribus diximus hoc genus indumenti indicium castitatis videri, quo 121.0737B| vel femora operiri vel constringi renes videntur ac lumbi, ne forte, inquam, non semper in illis qui tunc erant sacerdotes has partes dicat esse constrictas. Aliquando enim et de posteritate generis et de successu sobolis indulgetur, sed ego in sacerdotibus Ecclesiae hujusmodi intelligentiam non introduxerim. Alio namque rem video currere sacramento. Possunt enim et in Ecclesia sacerdotes et doctores filios generare, sicut et ille qui dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV, 19). Et iterum alibi dicit: Tametsi multa millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15). Isti ergo doctores Ecclesiae in hujusmodi generationibus procreandis aliquando 121.0737C| constrictis femoralibus utuntur, et abstinent a generando, cum tales invenerint auditores in quibus sciant se fructum habere non posse. Denique et in Actibus apostolorum refertur de quibusdam: Quod non potuimus, inquit, in Asia verbum Dei loqui (Act. XVI). Hoc est imposita habuisse femoralia, et continuisse se ne filios generarent, quia scilicet tales erant auditores, in quibus et semen periret, et non posset haberi successio. Sic ergo Ecclesiae sacerdotes cum incapaces aures viderint, aut cum simulatos inspexerint, et hypocritas auditores, imponant campestre, utantur femoralibus, non pereat semen verbi Dei, quia et Dominus eadem mandat et dicit: Nolite mittere sanctum canibus, neque margaritas vestras 121.0737D| ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus, et conversi rumpant vos (Matth. VII, 6). »

CAP. CLXII. Isidorus, Spalensis Ecclesiae episcopus, in libro Officiorum secundo (cap. 5) sic dicit: « Quod vero unius virginalis matrimonii sint qui eligantur in ordinem pontificatus, et in veteri lege mandatum est, et plenius scribit Apostolus dicens: Unius uxoris virum. Sacerdotem enim quaerit Ecclesia aut de monogamia ordinatum, aut de virginalitate sanctum. A digamo autem aufertur agere sacerdotium. Porro quod episcopus non ab uno, sed a cunctis provincialibus episcopis ordinatur, id propter haereses agnoscitur institutum, ne aliquid 121.0738A| contra fidem Ecclesiae unius tyrannica auctoritas moliretur. Ideoque ab omnibus convenientibus instituitur, ut non minus a tribus praesentibus, caeteris tamen consentientibus testimonio litterarum. Huic autem dum consecratur, datur baculus, ut ejus indicio subditam plebem vel regat vel corrigat, vel infirmitates infirmorum sustineat. Datur et annulus propter signum pontificalis honoris, vel signaculum secretorum. »

CAP. CLXIII. Item idem in eodem libro: « Qui enim erudiendis atque instituendis ad virtutem populis praeerit, necesse est ut in omnibus sanctus sit, et in nullo reprehensibilis habeatur, » etc., usque ad, distributione secreta.

CAP. CLXIV. 121.0738B| Item idem in eodem libro (cap. 17): « Pergant igitur virgines viam sublimitatis, pede humilitatis sequantur Christum, tenendo perseveranter quod voverunt ardenter: ita ut professi hac servata integritate, caeteris etiam moribus congruant, sine quibus procul dubio otiosa et inanis manet virginitas, » etc., usque ad, carnem vincere potuerunt.

CAP. CLXV. Item idem in eodem libro: « Ante adventum quippe Christi conjugia placuere Deo, post adventum virginitas, » etc., usque ad, coelum adimpleatur.

CAP. CLXVI. In Vita beati Basilii, Caesariensis archiepiscopi, 121.0738C| quae de Graeco in Latinum a quodam Graeco vocabulo Euphemio est veraciter de verbo ad verbum translata, inter caetera sic legitur ( Exstat apud Surium, qui stylum mutavit ): « Convenientes ergo coetus episcoporum, sancti Spiritus cooperatione elegerunt Basilium ad episcopatus sedem; et consecratus gubernabat Ecclesiam Dei providentia. Post quoddam autem tempus postulavit Deum, ut daret illi gratiam atque intellectum, propriis sermonibus offerre insanguineum sacrificium illi, et venire super eum sancti Spiritus adventum. Post dies vero sex sicut in exstasi factus, adventu sancti Spiritus septima die apprehendente, coepit ministrare Deo per singulos dies. Et post aliquod tempus fide et oratione 121.0738D| coepit propria manu scribere ministrationis mysteria; atque in una nocte adveniens ei Dominus in visione cum apostolis, propositionem panis faciens in sancto altari, excitavit Basilium dicens ei: Secundum tuam postulationem repleatur os tuum laude, ut per proprios sermones offeras insanguineum sacrificium. Qui non ferens oculis visionem, surrexit cum tremore, et accedens ad sanctum altare, coepit dicere, scribens in charta sic: Repleatur os meum laude, ut hymnum dicat gloriae tuae, Domine Deus, qui creasti nos et adduxisti in vitam hanc, et caeteras orationes sancti ministerii. Et post finem orationum exaltavit panem, sine intermissione orans et dicens: Respice, Domine Jesu Christe Deus noster, ex sancto habitaculo tuo, et veni ad sanctificandum nos, qui 121.0739A| sursum Patri consedes, et hic nobis invisibiliter coes. Dignare potenti manu tua tradere nobis, et per nos omni populo sancta sanctis. Populus respondit: Unus sanctus, unus Dominus Jesus Christus cum sancto Spiritu in gloria Dei Patris, Amen. Et dividens panem in tres partes, una quidem communicavit cum timore multo; alteram autem reservavit consepeliri sibi; tertiam vero imponens columbae aureae, pependit super altare. »

CAP. CLXVII. Et post pauca ita scribitur: « Sancta exaltante sancto Basilio, signum non fuit factum sicut erat solitum, moveri videlicet columbam, quae cum sacramento Dominico pendebat super altare, semper ad exaltationem sancti sacrificii moveri ter solens. 121.0739B| Et cogitante eo quid hoc esset, vidit unum ventilantium diaconem innuentem mulieri inclinatae deorsum; et transponens eum de altari, infra ecclesiam jussit custodiri; et ita videns sancti Spiritus adventum, hortatus est omnem populum septem diebus ibidem in oratione manere. »

CAP. CLXVIII. Ad augmentandum totius pudicitiae nitorem beatus Joannes evangelista ita concludendo exsequitur, dicens: . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

CAP. CLXIX. De his qui ecclesiastica jejunia absque necessitate dissolvunt, in concilio Gangrensi ita scriptum est. . . 121.0739C| . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

CAP. CLXX. De hoc quod Ecclesia Romana reprehenditur a Graecis quare jejunium agat in Sabbatis, Innocentius papa hoc rationabiliter defendit in Decretalibus, cap. 4, sic dicens (epist. 1 Decent. episcopo Eugubino): « Sabbato vero jejunandum esse ratio evidentissima demonstrat. Nam si diem Dominicum ob venerabilem resurrectionem Domini nostri Jesu Christi non solum in Pascha celebramus, verum etiam per singulos circulos hebdomadarum ipsius diei imaginem frequentamus, ac sexta feria propter passionem Domini jejunamus, Sabbatum praetermittere non debemus, qui inter tristitiam atque laetitiam 121.0739D| temporis illius videtur inclusus. Nam utique constat apostolos biduo isto et in moerore fuisse, et propter metum Judaeorum se occuluisse. Quod utique non dubium est in tantum eos jejunasse biduo memorato, ut traditio Ecclesiae habeat isto biduo sacramenta penitus non celebrari. Quae forma utique per singulas tenenda est hebdomadas, propter id quod commemoratio diei illius semper est celebranda. Quod si putant semel atque uno Sabbato jejunandum, ergo et Dominicum, et sexta feria semel in Pascha erit utique celebrandum. Si autem Dominici 121.0740A| diei ac sextae feriae per singulas hebdomadas reparanda imago est, dementis est bidui agere consuetudinem Sabbato praetermisso, cum non disparem habeat causam; a sexta videlicet feria, in qua Dominus passus est, quando et ad inferos fuit, ut tertia die resurgens redderet laetitiam post biduanam tristitiam praecedentem. Non ergo nos negamus sexta feria jejunandum, sed dicimus et sabbato hoc agendum, quia ambo dies tristitiam apostolis, vel his qui Christum secuti sunt, induxerunt. Qui die Dominico hilarati, non solum ipsum festivissimum esse voluerunt, verum etiam per omnes hebdomadas frequentandum esse duxerunt. »

CAP. CLXXI. De hac re sciscitanti Lucino Hieronymus respondens, 121.0740B| inter caetera rescripta epistolae, sic dicit (epist. 28): « De Sabbato quod quaeris utrum jejunandum sit, et de eucharistia an accipienda quotidie, quod Romana Ecclesia et Hispaniae observare prohibentur, scripsit quidem et Hippolytus vir disertissimus, et carptim diversi auctores in variis auctoribus edidere; sed ego illud breviter te admonendum puto: traditiones ecclesiasticas, praesertim quae fidei non officiant, ita observandas, ut a majoribus traditae sunt, nec aliarum consuetudinem, aliarum contrario more subvertit. Atque utinam omni tempore jejunare possemus. Quod in Actibus apostolorum diebus Pentecoste, et die Dominico apostolum Paulum et cum eo credentes fecisse legimus; nec tamen Manichaeae haereseos accusandi sunt, cum carnalis cibus praeferri 121.0740C| non debuerit spiritali. Eucharistiam quoque absque condemnatione nostri, et pungente conscientia, semper accipere, et Psalmistam audire dicentem: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Et cum eo canere: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2). Nec hoc dico quo festis diebus jejunandum putem, et contextas in quinquaginta diebus ferias auferam, sed unaquaeque provincia abundet in sensu suo, et praecepta majorum leges apostolicas arbitretur. »

CAP. CLXXII. Item Isidorus, Spalensis episcopus, in primo libro Officiorum (cap. 42 et 43), de diversorum dierum ac temporum jejuniis inter caetera sic disputat: 121.0740D| « Praeter haec autem legitima tempora jejuniorum, omni sexta feria propter passionem Domini a quibusdam jejunatur. Sed et sabbati dies a plerisque propter quod in eo Christus jacuit in sepulcro, jejunio consecratus habetur, scilicet ne Judaeis exsultando praestetur, quod Christus sustulit moriendo, » etc. usque ad finem, cap. 43.

CAP. CLXXIII. In concilio Laodicensi, cap. 1 (cap. 50, ex interpret. Dionysii Exigui): Non debere jejunium solvi in quinta feria majoris septimanae. « Quod non oporteat 121.0741A| in Quadragesima in ultima septimana quinta feria jejunium solvere, totamque Quadragesimam sine veneratione transire, magisque conveniat omnem Quadragesimam districto venerari jejunio. »

Si ergo non oportet, ut hoc censetur concilio, solvi jejunium in Coena Domini, multo magis est indecens id agendum in quinta et septima feria per reliquas Quadragesimae hebdomadas.

CAP. CLXXIV. Quod etiam quaeritur cur non cessamus octo hebdomadibus ante Pascha a carnium esu, et septem a caseo et ovis; ad hoc breviter respondendum, quia in Quadragesimali jejunio nos perfectius Dominum imitamur, qui eosdem dies continuatim, ut ipse Dei Filius, jejunamus, non dirimentes, nec interrumpentes 121.0741B| spatium abstinentiae et jejunii, sicut in Evangelio legitur: Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit (Matth. IV, 2). Non dixit evangelista quod in una quaque hebdomada, quinta et septima feria jejunium solverit, aliis diebus abstinens, ut Graeci facere dicuntur, sed ipsis quadraginta diebus ex asse et per ordinem jejunans, tum demum esurierit. Dicendum etiam quia sive per octo hebdomadas jejunetur, solvendo jejunium in singulis quinta et septima feria, et die Dominica, sive sex hebdomadibus continuatim abstineatur, excepta Dominica, in utroque tempore triginta et sex dies in abstinentia inveniuntur. Unde rationabilius agunt qui, Dominum imitantes, continuatim quadragesimale jejunium exercent, quam qui per aliquam 121.0741C| dierum intercapedinem illud peragere videntur. Nam beatus papa Gregorius quadragesimale computans tempus, a capite sex hebdomadarum illud dinumerare incipit, dicens his verbis (homil. 16 in Evang.): « A praesenti etenim die usque ad paschalis solemnitatis gaudia sex hebdomadae veniunt: quarum videlicet dies quadraginta et duo fiunt: ex quibus dum sex dies Dominici ab abstinentia subtrahuntur, non plus in abstinentia quam triginta et sex remanent. Dum vero per trecentos et sexaginta quinque dies annus ducitur, nos autem per triginta et sex dies affligimur, quasi anni nostri decimas Deo damus, ut qui nobismetipsis per acceptum annum viximus, auctori nostro nos in ejus decimis per abstinentiam mortificemus. »

CAP. CLXXV. 121.0741D| De vario usu abstinentiae diversarum regionum.

De hoc etiam quod quaeritur, quare septem hebdomadibus ante Pascha ab esu casei et ovorum non abstinemus, sed tantummodo sex, dicendum breviter quia talis exactio superflua ex sanctis Scripturis non habet auctoritatem; nam per diversas regiones varius exercetur abstinentiae usus. Aegyptus namque et omnis Palaestina novem hebdomadibus ante Pascha jejunant; insuper et pars Italiae, cui hoc ex animo complacet, tribus diebus in hebdomada per totam Quadragesimam a cibis igne decoctis abstinet, tantummodo diversis fructibus arborum et generibus herbarum, quibus Italia opulenter abundat, 121.0742A| in cibo utens abstinentiae perficit votum. Quibus ergo deest diversitas ac multiplicitas fructuum, nequaquam negabitur cibus ab igne decoctus. Germania etiam a lactis et butyri ac casei, et ovorum esu per totam Quadragesimam generaliter non abstinet; excepto quem spontanea attrahit voluntas. Denique nonnulli fuere rationabile judicantes solvere abstinentiam in Coena Domini et Parasceve, quae dies pro dolore apostolorum figuram habet tristitiae, esui ovorum, casei, lactis et butiri indebite et stolide indulgentes. Itaque donec gloria Dominicae resurrectionis vespere sabbati, quae elucescit in prima sabbati, solemniter appropinquet, et unda baptismatis filii lucis renascantur, et Gloria in excelsis Deo et Alleluia praeconetur resurrectionis Christi gloriosam 121.0742B| victoriam, et mysticus cereus sancta luce spiritaliter resplendeat, indignum ducit uti hujuscemodi cibis mater Ecclesia, quae a primo Pastore sumpsit magisterii disciplinam. Cum his et aliis modis per multa spatia orbis Quadragesimali tempore ordo abstinentiae confundatur, potissimum et optimum delegit Romana sedes continuare et extendere ante Pascha jejunium in numero quadraginta dierum. Triginta autem et sex diebus in abstinentia computatis, adjunctis et quatuor, qui a capite jejunii incipiunt, egregie compaginamur, et absque ulla reprehensione unimur jejunio Salvatoris nostri, de quo evangelista dicit: Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit (Matth. IV, 2).

CAP. CLXXVI. 121.0742C| Sanctus Faustinus episcopus in Dominica ante Quadragesimam, homiliatico sermone secundum morem illius temporis, ita de jejunio varie exsequitur, dicens: « Permotos esse vos credo, fratres dilectissimi, cur a superiore Dominica Quadragesimam percurrimus; et cum hodie sit ejus exordium, cur festivitatem ejus ante unam hebdomadam celebrare coeperimus. Reprehendi non potest observatio ista praepropera: devotionis enim indicium est prius legem exsequi, quam legis statuta cognoscas; et ante obedire praeceptis, quam obedientiae praecepta compellant. Illud amoris est, hoc timoris; hoc imperative exigitur, illud religiose defertur. Ibi donum numeris exhibetur, hic debitum solvitur. Unde et nos religiosum 121.0742D| munus exhibuimus Deo dum amplius jejunavimus; reprehendi non potest festinata festivitas; semper enim in gaudiis solemnitatem vota praeveniunt, et futuram laetitiam devotio dum exoptat, anticipat. Non solum igitur irreprehensibiliter, sed et caute factum est. Semper enim in rebus ambiguis oportet addere aliquid amplius ad cautelam; quia quod est amplius, recidi potest; quod minus, non potest prolongari. Sicut in hac observatione factum est, ne quod propter Quadragesimam plus jejunavimus, non minuimus Quadragesimam; integra enim nobis manet. Quod si minus jejunassemus a numero, redintegrare non poteramus ad numerum. Sed fortasse illud in causa est, cur jejunium quod jejunavimus, 121.0743A| non proficiat nobis ad Quadragesimam. Proficiet plane nobis, quia etsi non proficit ad Quadragesimam, proficit ad salutem; si non proficit ad numerum, proficit ad meritum. Cui enim nunquam profuit orare, legere, jejunare? Cui non profuit castitas, sobrietas, mansuetudo? nisi quod illos magis reprehendendos puto, qui cum parati fuerint jejunare, posteaquam audierint solemnitatis ambiguum, neglexerunt jejunare. Demonstrarunt utique non se volentes religiose vivere, sed coactos. Veriti sunt, credo, ne, quinque dierum jejuniis prolongatis, caro eos corpusque deficeret, et exiles ac tenues Quadragesimae abstinentiam tolerare non possent. Audiant igitur refecti pariter ac robusti, tenues atque pallentes, quia hodie est Quadragesima. Audiant illi, 121.0743B| inquam, ut jejunare incipiant, isti ut abstinere non desinant, et communiter in arcam Christi intrare festinent, imo festinent amplius, quia tardius abstinere coeperunt, ut castigatiores et puriores introeant, quia arca Domini in periculis jejunum substentare praevalet, temulentum substentare non novit. »

CAP. CLXXVII. Item Augustinus in homilia de Quadragesima inter caetera sic dicit (serm. 69 de Temp.): « Sanctus igitur et salutaris Quadragesimae cursus est, quo adducitur ad misericordiam peccator per poenitentiam, justus ad requiem. His enim diebus solito amplius et divinitas miseretur, et delinquentia deprecatur, et justitia promeretur. Patent enim omnia, 121.0743C| et coeli ad indulgentiam, et peccator ad confitendum, et lingua ad postulandum. Salutaris, inquam, et mysticus est quadragenarius numerus; nam primum cum mundi faciem iniquitas hominum possideret, tot dierum curriculo Deus effusis de coelo imbribus universam terram diluvio superfudit. Vides ergo jam illo tempore mysterium in figura dispositum. Nam sicut quadraginta diebus pluit ad purgandum mundum, ita et nunc quadraginta diebus miseretur ad hominem purificandum. »

CAP. CLXXVIII. Quare presbyteri inhibeantur frontes baptizatorum chrismate linire, Innocentius papa in Decretalibus ita dicit, cap. 3 (epist. 1, c. 3): « De consignandis 121.0743D| vero infantibus manifestum est, non ab alio quam ab episcopo fieri licere. Nam presbyteri, licet sint secundi sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem pontificibus solis deberi, ut vel consignent, vel paraclitum Spiritum tradant, non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum illa lectio Actuum apostolorum, quae asserit Petrum et Joannem esse directos, qui jam baptizatis tradant Spiritum sanctum. Nam presbyteris, seu extra episcopum, seu praesente episcopo cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum; non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum paraclitum. Verba vero dicere non 121.0744A| possum, ne magis prodere videar, quam ad consultationem respondere. »

CAP. CLXXIX. Legitur etiam in Gestis Romanorum pontificum, quia Silvester papa constituit ut a presbytero neophytus ungeretur, scilicet in cerebro sive in vertice; sic etenim ibi scribitur (in Lib. Pontificali, qui falso ascribitur Damaso papae): « Hic constituit ut baptizatum liniat presbyter chrismate levatum de aqua, propter occasionem transitus mortis. » Quo enim tempore Silvester rexit Romanae sedis Ecclesiam manifestum est, id est, quando Nicaenum concilium celebratum est sub pio imperatore Constantino. Exin ut arbitrari potest, sancti Patres instituerunt ut ungerentur neophyti a presbyteris chrismate consecrato 121.0744B| ab episcopo. Quod si id antea agebatur, superfluum videtur constitutum esse a sancto Silvestro, quod jam a catholicis implebatur. Secundum hanc constitutionem suspicari quilibet valet, quod priori tempore de unctione chrismatis pontifex exspectabatur, ut per manus episcopi omnis unctio chrismatis compleretur. Usque ad illud tempus non generaliter omnes baptizabantur, praesertim cum imperatores et principes eorum paganismo detinerentur; ideo facile neophytis poterat occurrere episcopus, vel ipsi ad episcopum venire, quia adhuc Christianitas angusta erat et clanculo agebatur.

CAP. CLXXX Gelasius papa in ecclesiasticis Institutis, ut presbyteri 121.0744C| modum debitum servent, non chrisma conficiant, non consignent, sic dicit cap. 6 (epist. 9): « Nec minus etiam presbyteros contra suum modum tendere prohibemus; nec episcopali fastigio debita sibimet audacter assumere, non conficiendi chrismatis, non consignationis pontificalis adhibendae sibimet arripere facultatem. »

CAP. CLXXXI. Item in eodem capitulo: « Nec prorsus addubitet, si quidquam ad episcopale ministerium specialiter pertinens suo motu putaverit exsequendum, continuo se presbyterii dignitate et sacra communione privari. »

CAP. CLXXXII. 121.0744D| De hoc quod opponitur, quare clerici barbas radunt, Hieronymus in prima parte Ezechielis (lib. II, cap. 5, init.) exponit: « Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum quasi novaculam tonsorum (sive radentem pilos) et trahe per caput tuum et barbam tuam; et assumes tibi stateram ponderis, et divides eos. Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum conclusionis; et tertiam partem concides gladio in circuitu ejus; tertiam vero aliam disperdes in ventum, et gladium nudabo post eos. Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii. Et ex eis rursum tolles et projicies in medium ignis, et combures eos igni. Ex eo egredietur ignis omnem domum Israel (Ezech. V, 1 seq.). Pro 121.0745A| tribus partibus capillorum et pilorum, quarum una comburitur in medio civitatis, alia conciditur gladio in circuitu ejus, tertia vento huc illucque rapienda dispergitur; de qua parum assumitur et ligatur in pallii; et rursum modicum quid partis tertiae mittitur in ignem, de quo egreditur flamma in omnem domum Israel: Septuaginta quatuor partes interpretati sunt. Cumque dixissent: Quartam partem igni combures in medio civitatis, et quartam caedes gladio in medio ejus, et quartam disperges in ventum: quia remanebat eis quarta pars alia: addiderunt de suo: Et quartam partem assumes, et combures eam in medio civitatis: quasi non sit ipsa quae prima, et aliud quid in prima dixerit, aliud in ista quae addita est. Denique et in consequentibus aenigma capillorum in 121.0745B| tres partes divisorum, ipse Dominus edisserit per prophetam dicens: Tertia tui pars peste morietur, et fame consumetur in medio tui. Famen et pestilentiam ignem esse significans. Et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo, foris caedes ac bella describens. Tertiam vero, inquit, partem tuam in omnem ventum dispergam: eos esse demonstrans qui ducendi sunt in captivitatem. Post quos dicit se nudare vel effundere gladium suum, ut nec captivitas novissimum sit malorum, sumereque de ipsis dispersis atque captivis, et ligare in summitate pallii sui eos qui de captivitate redituri sunt in Hierusalem, et ex ipsis quoque tollere aliquam partem, et igni flammaque consumere; significans Macedones, sub quibus habitatores Judaeae, et praecipue Hierusalem, dura perpessi 121.0745C| sunt. Quod autem dicit ex eo, id est populo; sive juxta Septuaginta, ex ea, ut subaudiatur urbe Hierusalem, egredietur ignis in omnem domum Israel, Machabaeorum narrat historia, quod quaedam pars Judaeorum se tradidit Antiocho Epiphani, et eum ad persecutionem populi concitavit, et multa alia quae in eadem scribuntur historia, et in Josephi voluminibus, praecipueque dissensione Hyrcani et Alexandri, per quorum occasionem Cnaeus Pompeius cepit Jerusalem, et Romanae ditioni subdidit: posteaque sub Tito et Vespasiano urbs capta, templumque subversum, Et post quinquaginta annos sub Aelio Adriano usque ad solum incensa civitas atque deleta est, ita ut pristinum quoque nomen amiserit. Quomodo autem in caesarie et barba pulchritudinis ac 121.0745D| virilitatis indicium est, quae si radantur foeda nuditas apparescit, et universi corporis pars extrema, atque, ut ita dicam, emortua, in capillis ac pilis est, ita Hierusalem et populus ejus emortuus, et a vivo Dei corpore separatus fami ac pestilentiae, caedi et gladio, captivitati ac dispersioni traditur. De qua dispersione sub figura capillorum aliqua pars ligatur in summitate pallii, ut modicum quid rursum tradatur incendio, de quo infinita flamma ac pene universe devastans egreditur in omnem domum Israel. »

CAP. CLXXXIII. Gregorius papa in libro primo Moralium beati Job 121.0746A| (cap. 19), sic inter caetera dicit: « Jeremias insinuat, quod venerunt octoginta viri de Sichem et de Silo, et de Samaria rasi barba et scissis vestibus, squalentes, munera et thus habebant in manu ut offerrent in domo Domini. Egressus autem Ismael filius Nathaniae in occursum eorum de Maspha, incedens et plorans ibat. Cumque occurrisset eis, dixit ad eos: Venite ad Godoliam filium Aicham. Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos (Jer. XLI, 6). Barbam quippe radunt, qui sibi de propriis viribus fiduciam subtrahunt; vestes scindunt, qui sibimetipsis in exterioris decoris laceratione non parcunt. Oblaturi in domo Domini thus et munera veniunt, qui exhibere se in Dei sacrificio orationem cum operibus pollicentur. Sed tamen si se in ipsa 121.0746B| sanctae devotionis via caute circumspicere nesciunt, Ismael Nathaniae filius in eorum occursum venit: quia nimirum quilibet malignus spiritus, prioris sui, Satanae videlicet exemplo, in superbiae errore generatus, se ad laqueum deceptionis opponit. »

CAP. CLXXXIV. Item idem in secundo libro Moralium (cap. 10 et 11): « Tunc surrexit Jacob, et scidit vestimenta sua: et tonso capite corruens in terram adoravit. Mos autem veterum fuit, ut quisquis speciem sui corporis capillos nutriendo servaret, eos tempore afflictionis abscideret, » etc., usque ad, quas perdidimus, non habuisse.

CAP. CLXXXV. 121.0746C| « Isidorus, Spalensis episcopus, in libro secundo Officiorum (cap. 4 init.) sic dicit: « Tonsurae ecclesiasticae usus a Nazaraeis, nisi fallor, exortus est: qui prius crine servato, denuo post vitae magnae continentiam, devotione completa caput radebant, et capillos in igne sacrificii ponere jubebantur, scilicet ut perfectionem devotionis suae Domino consecrarent. Horum ergo exempli usus ab apostolis introductus est, ut hi qui divinis cultilius mancipati Domino consecrantur, quasi Nazaraei, id est, sancti Dei, crine praeciso innoventur. Hoc quippe et Ezechieli prophetae jubetur, dicente Domino: Tu Fili hominis, sume tibi gladium acutum, et duces per caput tuum et barbam (Ezech. V, 1). Videlicet quia et ipse sacerdotali genere, Deo in ministerium sanctificationis 121.0746D| deserviebat. Hoc et Nazaraeos illos Priscillam et Aquilam in Actibus apostolorum primos fecisse legimus: Paulum quoque apostolum, et quosdam discipulorum Christi, qui in hujusmodi cultu imitandi exstiterunt. Est autem in clericis tonsura signum quoddam quod in corpore figuratur, sed in animo agitur; scilicet ut hoc signo, in religione vitia resecentur, et criminibus carnis nostrae quasi crinibus exuamur, atque inde innovati sensibus, ut comis rudibus enitescamus, Exspoliantes nos, juxta Apostolum, veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, qui renovatur in agnitionem Dei (Ephes. IV; Coloss. III). Quam renovationem in mente oportet fieri, sed in capite demonstrari, ubi ipsa mens 121.0747A| noscitur habitare. Quod vero detonso superius capite, inferius circuli corona relinquitur, sacerdotium regnumque Ecclesiae in eis existimo figurari. Tiara enim apud veteres constituebatur in capite sacerdotum, haec ex bysso confecta rotunda erat, quasi sphaera media, et hoc significatur in parte capitis tonsi. Corona autem latitudo aurei est circuli, quae Regum capita cingit. Utrumque itaque signum exprimitur in capite clericorum, ut impleatur etiam corporis quadam similitudine quod scriptum est, Petro apostolo perdocente: Vos estis genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II). Quaeritur autem cur, sicut apud antiquos Nazaraeos, non ante coma nutritur, et sic tondetur. Sed qui haec exquirunt, advertant quid sit inter illud propheticum velamentum, et 121.0747B| hanc Evangelii revelationem, de qua dicit Apostolus: Cum transieris ad Christum, auferetur velamen (I Cor. III, 5). Quod autem significabat velamen interpositum inter faciem Moysi et aspectum populi Israel, hoc significabat illis temporibus etiam coma sanctorum. Nam et Apostolus comam pro velamento esse dicit. Proinde jam non oportet ut velentur crinibus capita eorum, qui Domino consecrantur, sed tantum ut revelentur; quia quod erat occultum in sacramento prophetiae, jam in Evangelio declaratum est. »

CAP. CLXXXVI. Quare Latini more Graecorum comas non nutriant, ut mulieribus in crinibus dispares habeantur. 121.0747C| « Cum ergo Graeci Latinos et Romanos redarguant cur barbas radant, qui ob munditiam utique hoc agunt, quam expressius ecclesiasticum expedit et deposcit ministerium; quippe cum diversae nationes suam observent consuetudinem in cultu corporis et vestimentorum indumentis, et hoc sine crimine, ita duntaxat ut non discrepet a catholica fide; convenienter et Latini vicem quaestioni rependunt, quare Graecorum laici more feminarum contra interdictum tonantis Pauli comas nutriant, qui ita Corinthiis apostolica auctoritate interminat dicens: Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: mulier vero si comam nutriat, gloria est illi; quoniam capilli pro velamine ei dati sunt (I Cor. XI, 14). Denique cum Latini comas nutrire 121.0747D| indignum ducant, ut non muliebri cultui assentiant, inquirendum quid Graeci sanctius sentiant, qui quasi unitum caput cum mulieribus crinium velamine gestant. Corinthus siquidem est in Achaia, quae una est civitatum Graecarum in Asia consistentium, cujus viros noluit nutrire comas Apostolus, non quilibet alius, sed ille qui non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis (Gal. I, 1), est constitutus Apostolus. Dixit itaque quidam sanctitate et oratorum eloquio pollens; si aliqua sanctitas subintelligitur in corporalibus barbis, forte aliquem posset locum in grandioribus hircis. Si ergo prudentia Achivorum contemnit Apostolum in nutriendis comis, 121.0748A| nullatenus proinde inferior judicabitur munditia ministrorum Christi pro radendis barbis, quae illicita resecando, debet praestantius splendescere in operibus bonis, et omnimodis carere sordibus mentis simul et corporis. »

CAP. CLXXXVII. Quod Romanae sedis pontifex primus omnium habeatur, beatus papa Silvester perdocuit in Praefatione Nicaei concilii, ubi ista leguntur: « Beatissimo Silvestro in urbe Roma apostolicae sedis antistite, Constantino Augusto, et Licinio, consulibus Paulino et Juliano viris clarissimis. Anno ab Alexandro millesimo tricesimo quarto, mense Junio, decimo tertio Kalendas Julias, propter insurgentes haereses fides catholica exposita est apud Nicaeam Bithyniae, quam sancta et reverentissima 121.0748B| Romana complectitur et veneratur Ecclesia, quippe quam trecenti decem et octo Patres, mediantibus Victore atque Vincentio religiosissimis Romanae sedis presbyteris, inspirante Deo, propter destruenda Arii venena protulerunt. Nam et nonnullae regulae subnexae sunt, quas memorata suscipiens confirmavit Ecclesia. Sciendum est sane ab omnibus catholicis quoniam sancta Ecclesia Romana nullis synodicis decretis praelata est (Ex decreto Gelasii papae in concilio Romano an, 494), sed evangelica voce Domini et Salvatoris nostri primatum obtinuit, ubi dixit beato apostolo Petro: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni coelorum. Et quaecunque 121.0748C| ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo. Et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVI, 18 seq). Adhibita est etiam societas in eadem Romana urbe beatissimi apostoli Pauli vasis electionis, qui uno die, unoque tempore gloriosa morte cum Petro sub principe Nerone agonizans coronatus est; et ambo pariter sanctam Ecclesiam Romanam Christo Domino consecrarunt; aliisque omnibus urbibus in universo mundo sua praesentia, atque venerando triumpho praetulerunt. Et licet pro omnibus assidua apud Deum omnium sanctorum fundatur oratio, his tamen verbis Paulus beatissimus apostolus Romanis proprio chirographo pollicetur dicens: Testis enim mihi est Deus, cui servio, in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione 121.0748D| memoriam vestri facio semper in orationibus meis (Rom. I, 9). Prima ergo sedes est coelesti beneficio Romanae Ecclesiae, quam beatissimi apostoli Petrus atque Paulus suo martyrio dedicarunt. Secunda autem sedes apud Alexandriam beati Petri nomine a Marco ejus discipulo atque evangelista consecrata, quia ipse et in Aegypto primum verbum veritatis directus a Petro praedicavit, et gloriosum suscepit martyrium; cui venerabilis successit Abilius. Tertia vero sedes apud Antiochiam, item beati Petri apostoli habetur honorabilis, quia illic priusquam Romam veniret, habitavit, et Ignatium episcopum constituit, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est. Nam et Hierosolymitanus 121.0749A| episcopus pro tanti loci reverentia ab omnibus habetur honorabilis; maxime quoniam illic primus beatissimus Jacobus, qui dicebatur justus, qui etiam secundum carnem frater Domini nuncupatus est, a Petro, Jacobo et Joanne apostolis est episcopus ordinatus. Itaque secundum antiquorum Patrum definitionem sedes prima in Hierosolymis minime dicitur, ne forte ab infidelibus aut idiotis sedes Domini nostri Jesu Christi, quae in coelo est, in terra esse putaretur. Est enim sedes ejus coelum, terra autem scabellum pedum ejus est, quoniam ipse est, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Apud Ephesum vero beatissimus Joannes apostolus et 121.0749B| evangelista multo tempore post resurrectionem et ascensionem in coelos Domini nostri Jesu Christi commoratus est, ibique etiam Evangelium, quod secundum Joannem dicitur, divina inspiratione conscripsit, atque requievit. Et ob hoc episcopus Ephesius pro tanti apostoli et evangelistae memoria, caeteris episcopis metropolitanis in synodis honorabiliorem obtinet sedem. »

CAP. CLXXXVIII. Item beatus Sylvester in fine allocutionis quam fecit in synodo acta in Trajanis tertio Kalendas Junias (In canonibus Sylvestri, cap. 20): « Nemo judicabit primam sedem justitiam desiderantem temperari, neque ab Augusto, neque ab omni clero, neque a regibus, neque a populo judex judicabitur. »

CAP. CLXXXIX. 121.0749C| In canonibus apostolorum, De primatu episcoporum, cap. 35 (can. 35, ex interpr. Dionysii exigui): « Episcopos gentium singularum scire convenit, quis inter eos primus habeatur, quem velut caput existiment, et nihil amplius praeter ejus conscientiam gerant quam illa sola singuli, quae parochiae propriae et villis, quae sub ea sunt, competunt. Sed nec ille praeter omnium conscientiam faciat aliquid: Sic enim unanimitas erit, et glorificabitur Deus per Christum in Spiritu sancto. »

CAP. CXC. In Nicaeno concilio, de privilegiis quae quibusdam civitatibus competunt, cap. 6 (can. 6 ex prima edit.): 121.0749D| « Antiqua consuetudo servetur per Aegyptum, Libyam et Pentapolim, ita ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quia et urbis Romae episcopo parilis mos est. Similiter autem et apud Antiochiam caeterasque provincias suis privilegia serventur Ecclesiis. »

CAP. CXCI. Item in eodem concilio, cap. 7, De episcopo Aeliae, id est Hierosolymorum: « Quia consuetudo obtinuit et antiqua traditio, ut Aeliae episcopus honoretur, habeat honoris consequentiam, salva metropoli propria dignitate. »

CAP. CXCII. In concilio Constantinopolitano, cap. 11 (can. 2. 121.0750A| Discrepat haec versio ab edit.): De ordine singularum dioecesium, et de privilegiis quae Aegyptiis, Antiochenis Constantinopolitanisque debentur: « Qui sunt super dioecesim episcopi, nequaquam ad ecclesias quae sunt extra praefixos tibi terminos accedant, nec eas hac praesumptione confundant; sed juxta canones Alexandrinus antistes quae sunt in Aegypto regat solummodo. Et Orientis episcopi Orientem tantum gubernent, servatis privilegiis quae Nicaenis canonibus Ecclesiae Antiochenae tributa sunt. Asianae quoque dioeceseos episcopi ea solum quae sunt in Asiana dioecesi dispensent: nec non et Ponti episcopi ea tantum quae sunt in Ponto; et Thraciarum, quae in Thraciis sunt gubernent. Non vocati autem episcopi ultra suam dioecesim non accedant propter ordinationes 121.0750B| faciendas, vel propter alias dispensationes ecclesiasticas, Servata vero quae scripta est de gubernationibus regula, manifestum est quod illa quae sunt per unamquamque provinciam ipsius provinciae synodus dispenset, sicut Nicaeno constat decretum esse concilio. Ecclesias autem Dei in barbaricis gentibus constitutas gubernari convenit juxta consuetudinem, quae est a Patribus observata. Verumtamen Constantinopolitanus episcopus habeat honoris primatum post Romanum episcopum, propterea quod urbs ipsa sit junior Roma. »

CAP. CXCIII. In concilio Sardicensi, cap. 3 (can. 3, ex interpretat. Dion. Exigui): « Quod si damnatus appellaverit 121.0750C| Romanum pontificem, sicut nuper fecit Ignatius Constantinopolitanus episcopus injuste, ut dicitur, depositus, id observandum quod ipse censuerit: Osius episcopus dixit: Illud quoque necessario adjiciendum est, ut episcopi de sua provincia ad aliam provinciam, in qua non sunt episcopi, non transeant; nisi forte a fratribus suis invitati, ne videantur januam claudere charitatis. Quod si in aliqua provincia aliquis episcopus contra fratrem suum episcopum litem habuerit, neuter e duobus ex alia provincia advocet episcopos ad judicium cognitores. Quod si aliquis episcopus judicatus fuerit in aliqua causa, et putat se bonam causam habere, ut iterum ad judicium concilium renovetur; si vobis placet sancti Petri apostoli memoriam honoremus, ut 121.0750D| scribatur vel ab his episcopis qui in propria provincia morantur, Julio Romano episcopo: et si judicaverit renovandum esse judicium, renovetur, et det judices. Si autem probaverit talem causam esse, ut non refricentur ea quae acta sunt, quae decreverit confirmata erunt. Si hoc omnibus placet, statuatur. Synodus respondit: Placet. »

CAP. CXCIV. Item in eodem concilio, cap. 4 (Ibid., can. 4): Ut nullus accusati sedem usurpet episcopi, sicut nuper fecit Photius sedem Ignatii, neophytus et invasor Constantinopolitanae sedis: « Gaudentius episcopus dixit: Addendum, si placet, huic sententiae, quam plenam sanctitate protulistis; ut cum aliquis episcopus 121.0751A| depositus fuerit eorum episcoporum judicio qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma: alter episcopus in ejus cathedra post appellationem ejus qui videtur esse depositus omnino non ordinetur, nisi causa fuerit in judicio episcopi Romani determinata. »

CAP. CXCV. Item beatus papa Silvester in allocutione Nicaeni concilii fecit gradus in gremio synodi (in canonibus Silvestri, cap. 3): « Ut non presbyter adversus episcopum, non diaconus adversus presbyterum, non subdiaconus adversus diaconum, non acolythus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolythum, 121.0751B| non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam: et non damnabitur episcopus praesul, nisi in septuaginta duo testimonia; neque praesul summus a quoquam judicabitur, quoniam scriptum est: Non est discipulus super magistrum. Presbyter autem non damnabitur nisi in quadraginta quatuor testimonia. Diaconus autem cardinalis constitutus urbis Romae, nisi in triginta sex testimonia non condemnabitur. Subdiaconus, acolythus, exorcista, lector, nisi, sicut scriptum est, in septem testimonia, filios et uxores habentes, et omnino Christum praedicantes. Sic datur mystica veritas. »

Sanctus Gelasius papa Acacium Constantinopolitanae sedis episcopum auctoritate damnavit apostolica, 121.0751C| ob maximam videlicet praesumptionem, quia Joannem qualemlibet hominem, catholicum tamen, a catholicis ordinatum, de Alexandrina civitate, quae post Romanam secunda habetur sedes, excluserat, Petrumque in haeresi jam detectum atque damnatum absque sedis apostolicae consultatione receperat, et quia aliqua synodo habita hoc audacter arripuerat, ut Kalendionem Antiochenae sedis episcopum contra rationem deponeret, et haereticum Petrum quem ipse dudum damnaverat, absque notitia sedis apostolicae rursus admiserat, Basilisco imperatore haeretico in hac facinorosa praesumptione consentiente. Pro qua praesumptiva potestate idem papa Gelasius ad Anastasium imperatorem mirabilem dixerit epistolam, ut indigne usurpata potestas 121.0751D| reprimeretur, et sanctae Romanae Ecclesiae singulare privilegium totius principatus illibate conservaretur (Ad Anastas. imp. epist. 8, init.). Haec autem epistola ita incipit: « Famuli vestrae pietatis, filii mei, Faustus magister et Irenaeus, atque eorum comites publica legatione fungentes, ad Urbem reversi, clementiam vestram quaesisse dixerunt; cur ad vos meae salutationis scripta non miserim, et caetera usque ad finem. » Item Gelasius reddidit rationes egregie descriptas (ejusdem epist. 13, ad episcopos Dardaniae), Acacium a sede apostolica competenter fuisse damnatum, quae rationes tale habent exordium: « Valde mirati sumus, quod vestra dilectio quasi novam et veluti difficilem quaestionem, et adhuc 121.0752A| tanquam inauditum quidpiam nosse desiderans, et reliqua usque ad finem. » Rursus papa Gelasius de eadem re reddidit rationem ad episcopos Orientis, eosque admodum reprehendit, quare talibus praesumptionibus non repugnaverint. Hujus itaque rationis initium tale est (ejusdem epist. 15. Non occurrit haec epist. inter edit.): « Quid ergo isti prudentes viri et argutis mentibus totius religionis interna rimantes, in Orientis partibus constituti, etc., usque ad finem sermonis. » Igitur quicunque haec omnia per ordinem relegerit, apostolica sedes quanta dignitate cunctis per orbem Ecclesiis praepolleat, et potestate sit eminentior, perspicue ad plenum cognoscere poterit.

CAP. CXCVI. 121.0752B| Item, Commonitorium sancti Gelasii per Faustum magistrum legationis officio fungentem Constantinopoli directum (epist. 4), quod sic incipit: « Ego quoque mente percepi Graecos in sua obstinatione mansuros, ne cui velut insperatum videri potest, quod est in ante praecognitum, » etc., usque ad finem.

CAP. CXCVII. In hoc commonitorio inter caetera sic dicit: « Quod si dicunt: Imperator hoc fecit, hoc ipsum quibus canonibus, quibus regulis est praeceptum? Cur huic tam pravo facto consensit Acacius, cum auctoritas divina dicat: Non solum qui faciunt prava reos, sed et qui consentiunt facientibus? (Rom. I.) Quibus canonibus, quibus regulis Kalendion exclusus est, vel 121.0752C| primi urbium diversarum catholici sacerdotes? Qua traditione majorum apstolicam sedem in judicium vocant? An secundae sedis antistites et tertiae, caeterique bene sibi conscii sacerdotes depelli debuerunt, et qui exstitit religionis inimicus, depelli non debuit? Videant ergo si alios habent canones quibus suas ineptias exsequantur. Caeterum isti qui sacri, qui ecclesiastici, qui legitimi celebrantur, non solum sedem apostolicam ad judicium vocare non possunt: et Constantinopolitanae episcopus civitatis, quae utique per canones inter sedes nullum nomen accepit, in communionem recidens perfidorum, non debuit submoveri? An qui homini mentitus dicitur imperatori, et qui imperatorem laesisse perhibentur, depelli debuerunt, et in Deum qui summus et verus est imperator, 121.0752D| Acacium delinquentem, sinceramque communionem divini sacramenti studentem miscere cum perfidis, secundum synodum qua haec est damnata perfidia non oportebat excludi? Sed, velint nolint, ipsius judicio antiqua canonum constituta firmantur: sed religiosi viri atque perfecti secundum canones concessam sedi apostolicae potestatem nimirum conantur eripere, et sibimet eam contra canones usurpare contendunt. »

CAP. CXCVIII. Item in epistola ad Anastasium imperatorem (epist. 8), inter caetera sic dicit: « Apostolicae vero sedis auctoritas, quod cunctis saeculis Christianis Ecclesiae 121.0753A| praelata sit universae, et canonum serie paternorum, et multiplici traditione firmatur, » etc. usque ad, putas interesse.

CAP. CXCIX. Item in redditis rationibus inter caetera sic dicit (Epist. 13, ad Dardanos): « Nec plane tacemus quod cuncta per mundum novit Ecclesia; quoniam quorumlibet sententiis ligatum pontificem sedes beati Petri apostoli jus habeat resolvi, ut pote quae de omni Ecclesia fas habeat judicandi, neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio. Siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerint, ab illa autem nemo sit appellare permissus. Quapropter satis constat Acacium nullam habuisse pontificum sententiam sedis apostolicae, sine ulla ejus notione solvendi: 121.0753B| qua certe synodo hoc ille praesumpsit, quod nec sic absque apostolica sede fas quidem haberet efficere? Cujus sedis episcopus? Cujus est metropolitanae civitatis antistes? nonne parochiae Heraclensis ecclesiae? Si illi certe licuit sine synodo sententiam apostolicae sedis abrumpere, nulla ejus consultatione quaesita, itane vero non licuit primae sedi Chalcedonensis synodi constituta, sicut decuit, exsequenti, hujusmodi praevaricatorem sua auctoritate detrudere? Sed nec illa praeterimus, quod apostolica sedes frequenter, ut dictum est, more majorum, etiam sine ulla synodo praecedente, jus habuit exsolvendi quod synodus iniqua damnaverat, et damnandi nulla existente synodo quos oportuit, habuerit facultatem. Sanctae memoriae quippe Athanasium 121.0753C| synodus Orientalis addixerat, quem tamen exceptum sedes apostolica, quia damnationi Graecorum non consensit, absolvit, sanctae memoriae nihilominus Joannem Constantinopolitanum synodus etiam catholicorum praesulum certe damnaverat, quem simili modo sedes apostolica etiam sola, quia non consensit, absolvit. Itemque sanctum Flavianum pontificum Graecorum congregatione damnatum, pari tenore, quoniam sola sedes apostolica non consensit, absolvit, potiusque qui illic receptus fuerat Dioscorum secundae sedis praesulem sua auctoritate damnavit, et impiae synodo non consentiendo sola submovit, et ut synodus Chalcedonensis fieret, sola decrevit (in qua sicut sola jus habuit absolvendi eos quos synodica decreta perculerant, sic etiam 121.0753D| sine synodo in hac eadem causa plurimos etiam metropolitanos damnasse cognoscitur). Quod si quis haec ab apostolica sede vel secundum synodum acta reprehendit, praeter quod prisca rerum probatione convincitur, interim multo magis Acacio non licuisse fatebitur. »

CAP. CC. Item idem Gelasius in eisdem post pauca: « Risimus autem quod praerogativam volunt Acacio comparari, quia episcopus fuerit regiae civitatis. Nunquid apud 121.0754A| Mediolanum, apud Ravennam, apud Sirmium, apud Triberos, multis temporibus non constitit imperator. Nunquid nam harum urbium sacerdotes ultra mensuram sibimet antiquitus deputatam, quidpiam suis dignitatibus usurparunt? »

CAP. CCI. Item idem post pauca: « Si certe de dignitate agitur civitatum, secundae sedis et tertiae major est dignitas sacerdotum, quam ejus civitatis, quae non solum inter sedes minime numeratur, sed nec inter metropolitanorum jura censetur. Nam quod dicitis regiae civitatis, alia potestas est regni saecularis, alia ecclesiasticarum distributio dignitatum. Sicut enim quamvis parva civitas praerogativam praesentis regni 121.0754B| non minuit, sic imperialis praesentia mensuram dispensationis religiosae non mutat. Sit clara urbs illa potestate praesentis imperii, et religio sub eodem tunc firma, tunc libera, tunc provecta consistit, si potius hoc praesente propriam teneat sine ulla perturbatione mensuram. »

CAP. CCII. Item idem in fine rationum: « Sicut per unum scribentem eorum omnium vulgata transgressio est, qui in eadem perfidiae reciderant actione: sic in uno eodemque qui pro omnibus scripserat, vel scribendo omnium prodiderat voluntates, transgressione punita cunctorum. Quae ad instructionem vestrae dilectionis satis abundeque sufficere judicamus, quamvis eadem latius, si Dominus concesserit facultatem, 121.0754C| studeamus exponere; quatenus et fidelium quisque cognoscat, nihil apostolicam sedem, quod absit, praepropere censuisse. Quae tamen sententia in Acacium destinata, et si nomine tantummodo praesulis apostolici, cujus erat utique potestatis legitimae, probatur esse deprompta, praecipue cum secretim dirigenda videretur, nec custodiis ubique praetentis dispositio salutaris, quibuslibet difficultatibus impedita necessarium habere non posset effectum; tamen quia orthodoxis ubique dejectis, et haereticis tantummodo eorumque consortibus jam relictis in Oriente, catholici pontifices aut residui omnino non essent, aut nullam gererent libertatem, plurimorum in Italia catholicorum congregatio sacerdotum, rationabiliter cognovit in Acacium fuisse 121.0754D| prolatam: quae congregatio facta pontificum non contra Chalcedonensem, non tanquam nova synodus contra veterem primamque convenit; sed potius secundum tenorem veteris constituti particeps apostolicae exsecutionis effecta est; ut satis appareat Ecclesiam catholicam, sedemque apostolicam, quia alibi jam omnino non posset, ubi potuit et cum quibus potuit, nihil penitus omisisse, quod ad fraternum pertineret pro intemerata fide et sincera communione tractatum. »

CAP. CCIII. 121.0755A| Item in epistola Leonis papae ad Martianum Augustum (est epist. 6 in concilii Chalced. parte III), quae est per Lycinum episcopum et Basilium diaconum directa, de ambitu Anatolii episcopi Constantinopolitani, inter caetera sic legitur: « Sciens gloriosam clementiam vestram ecclesiasticae studere concordiae, et his quae pacificae congruunt unitati, piissimum praestare consensum, precor, et sedula suggestione vos obsecro, ut ausus improbos, unitati Christianae pacique contrarios, ab omni pietatis vestrae abdicetis assensu, et fratris mei Anatolii nocituram ipsi, si perstiterit, cupiditatem salubriter comprimatis; ne ea quae vestrae gloriae atque temporibus inimica sunt cupiens, major suis velit esse prioribus; 121.0755B| liberumque illi sit quantis potuerit splendere virtutibus, quarum non aliter particeps erit, nisi charitate magis voluerit ornari, quam ambitione distendi. Hanc autem improbi desiderii conceptionem, nunquam quidem debuit intra cordis sui percipere secretum.

CAP. CCIV. Item Leo papa in eadem epistola: « Agite quod et Christianae est probitatis et regiae, ut praedictus episcopus pareat Patribus, consulat paci, neque sibi aestimet licuisse, quod Antiochenae Ecclesiae sine ullo exemplo, contra statuta canonum, episcopos ordinare praesumpsit, quod nos amore reparandae fidei et pacis studio retractare cessavimus. Abstineat ergo 121.0755C| ab ecclesiasticarum injuria regularum, et illicitos declinet excessus, ne se ab universali Ecclesia, dum inimica paci tentat, abscidat. Quem opto magis irreprehensibiliter agentem diligere, quam in hac praesumptione, quae illum ab omnibus separare poterit, perdurare. »

CAP. CCV. Item Leo papa ad Anatolium episcopum inter caetera in alia epistola (epist. V) scribit: « Post illa itaque ordinationis tuae non inculpata principia, post consecrationem Antiocheni episcopi quam tibimet contra canonicam regulam vindicasti, doleo in hoc dilectionem tuam esse progressam, ut sacratissimas Nicaenorum canonum constitutiones conareris infringere, tanquam opportune se 121.0755D| tibi hoc tempus obtulerit, quo secundi honoris privilegium sedes Alexandrina perdiderit, et Antiochena Ecclesia proprietatem tertiae dignitatis amiserit, ut his locis juri tuo subditis, omnes metropolitani episcopi proprio honore priventur. Quibus inauditis et nunquam ante tentatis ita praeveniris excessibus, ut sanctam synodum ad exstinguendam solum haeresim, et ad confirmationem fidei catholicae studio Christianissimi principis congregatam, in occasionem ambitus trahas, et ut conniventiam suam tibi dedat impellas; tanquam refutari nequeat, quod illicite voluerit multitudo, et illa Nicaenorum canonum 121.0756A| per sanctum vere Spiritum ordinata conditio, in aliqua cuiquam sit parte solubilis. Et nulla sibimet de multiplicatione congregationis synodalia concilia blandiantur, neque trecentis illis decem atque octo episcopis quantumlibet copiosior numerus sacerdotum, vel comparare se audeat, vel praeferre, cum tanto divinitus privilegio Nicaena sit synodus consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum, quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum. Nimis ergo haec improba, nimis prava sunt, quae sacratissimis canonibus inveniuntur esse contraria. »

CAP. CCVI. Item Leo papa in eadem epistola post pauca: « Fateor 121.0756B| enim ista me dilectione universae fraternitatis obstringi, ut nemini prorsus in his quae contra se posuit, assentiam, » etc., usque ad universalis Ecclesiae pace privabis.

CAP. CCVII. Item in concilio Chalcedonensi commemoratur sic auctoritas primae sedis: « Nos ergo Scripturarum divinarum attestationem evidentius manifestantes, propter hos qui substantiae secretum evertere insectebantur, dicentes, hominem sine divinitate fuisse creatum, ex venerabili virgine Maria impudenter et vulgariter, contra venerabilis quondam episcopi Cyrilli Alexandrinae Ecclesiae litteras, et totius Orientis congrua scripta adversus Nestorii amentiam, in 121.0756C| quibus manifesta expressio certi atque salutaris Symboli desiderantibus, epistolamque archiepiscopi Leonis primae sedis, quae destinata et directa videbatur ad venerabilem sanctae memoriae Flavianum, ad intercipiendam Eutychis malignitatem; quamvis sancti Petri confessione nobis concordante, et una atque similis pagina visa est, adversus obtrectantium audaciam evidenter edocere convenit integritatem fidei credentibus. »

CAP. CCVIII. Leo Papa in epistola quam sanctae synodo apud Chalcedonem direxit, inter caetera sic scribit (in concil. Chalced., p. III, sive epist. 16): « Fratres charissimi, de custodiendis quoque sanctorum Patrum statutis, quae synodi Nicaenae inviolabilibus sunt 121.0756D| fixa decretis, observantiam vestrae sanctitatis admoneo, ut jura Ecclesiarum sicut ab illis trecentis octodecim Patribus divinitus inspiratis sunt ordinata permaneant, nihil alienum improbus ambitus concupiscat, nec per alterius imminutionem suum aliquis quaerat augmentum. Quantumlibet enim exortis assentationibus se instruat vanitatis elatio, et appetitus suos conciliorum aestimet nomine roborandos, infirmum atque irritum erit, quidquid a praedictorum Patrum canonibus discreparit. »

CAP. CCIX. 121.0757A| Gregorius Joanni, episcopo Syracusano (lib. VII, epist. 64): « Veniens quidam de Sicilia dixit mihi quod aliqui amici ejus, vel Graeci, vel Latini, nescio, quasi sub zelo sanctae Romanae Ecclesiae de meis disputationibus murmurarent dicentes: Quomodo Ecclesiam Constantinopolitanam disponit comprimere, qui ejus consuetudines per omnia sequimur? Cui cum dicerem: Quas sequimur? respondit: Quia Alleluia dici ad Missas extra Pentecostes tempora fecistis, quia subdiaconos spoliatos procedere, quia Kyrie eleison dici, quia orationem Dominicam mox post Canonem dici statuistis. Cui ego respondi: Quia in nullo eorum aliam Ecclesiam secuti sumus. 121.0757B| Nam ut alleluia hic diceretur, de Hierosolymorum Ecclesia ex beati Hieronymi traditione, tempore beatae memoriae Damasi papae traditur tractum. Et ideo magis in hac re illam consuetudinem amputavimus, quae hic a Graecis fuerat tradita. Subdiaconos autem spoliatos ut procedere facerem, antiqua consuetudo Ecclesiae fuit. Sed quod placuit cuidam nostro pontifici, nescio cui, eos vestitos procedere praecepit. Nam vestrae Ecclesiae nunquid traditionem a Graecis acceperunt? Unde habent ergo hodie, ut subdiaconi in tunicis procedant, nisi quia hoc a matre sua Romana Ecclesia perceperunt. Kyrie eleison autem nos neque dicimus sicut a Graecis dicitur, quia in Graecis omnes simul dicunt, apud nos autem a clericis dicitur, a populo respondetur, et totidem vicibus etiam 121.0757C| Christe eleison dicitur, quod apud Graecos nullo modo dicitur. In quotidianis autem Missis alia quae dici solent tacemus: tantummodo Kyrie eleison et Christe eleison dicimus, ut in his deprecationis vocibus paulo diutius occupemur. Orationem vero Dominicam idcirco mox post precem dicimus, quia mos apostolorum fuit, ut ad ipsam solummodo orationem oblationis hostiam consecrarent. Et valde mihi inconveniens visum est, ut precem quam scholasticus composuerat super oblationem diceremus, et ipsam traditionem quam Redemptor noster composuit, super ejus corpus et sanguinem non diceremus. Sed et Dominica oratio apud Graecos ab omni populo dicitur, apud nos vero a solo sacerdote. In quo ergo Graecorum consuetudines secuti sumus, qui aut veteres 121.0757D| nostras reparavimus, aut novas et utiles constituimus; in quibus tamen alios non probamur imitari? Ergo vestra charitas cum occasio dederit, ut ad Catanensem civitatem pergat, vel in Syracusana Ecclesia, eos quos credit aut intelligit quia de hac re murmurare potuerunt, facta collocutione doceat, et quasi alia occasione eos instruere non desistat. Nam de Constantinopolitana Ecclesia quod dicunt, quis eam dubitet sedi apostolicae esse subjectam? Quod et piissimus domnus imperator, et frater noster ejusdem civitatis episcopus assidue profitetur. Tamen si quid boni vel ipsa vel altera Ecclesia habet, ego et minores meos quos ab illicitis prohibeo, in bono imitari paratus sum. Stultus est enim qui in eo se 121.0758A| primum existimat, ut bona quae viderit discere contemnat.

« De privilegio principatus apostolicae sedis pauca ex multis et diversis auctoritatibus Canonum et Romanorum pontificum collecta sunt, in quo omnia concilia sanctorum Patrum unanimiter concordare videntur, nec in aliquo aberrare dignoscuntur. Postquam enim Constantinus imperator monarchiam mundani saeculi tenens, Dei inspirante clementia Christianitatis suscepit signaculum, et pro Dei amore et principis apostolorum honore sua sponte thronum Romanae urbis reliquit, dicens non esse competendum duos imperatores in una civitate simul tractare commune imperium, cum alter foret terrae, alter Ecclesiae princeps, tandem ut cunctis legentibus liquet 121.0758B| Byzantium adiit, ubi ex suo nomine Constantinopolim construens, regiam sedem fecit. Proficiscens vero, Romanam ditionem apostolicae sedi subjugavit, necnon etiam maximam partem diversarum provinciarum eidem subjecit. Denique subrogata potestate, et solemniter regia auctoritate Romano pontifici contradita, loco cessit, et ob capessendum coeleste imperium Deo, sanctoque Petro honorem regni in posterum ampliandum reliquit. Itaque singulare privilegium et mirabile testamentum toto tunc orbe vulgatum apostolicae sedi conscribi jussit, eidemque obsequendum diversa regnorum praedia perpetualiter delegavit, sacrasque leges in diversis ordinibus et cultibus, ac ecclesiasticorum indumentorum ornatibus innumerabilia superaddens donaria, nobilissime 121.0758C| ac splendide augmentavit, in quibus etiam inter alia specialiter continere voluit, ut apicem omnis principatus Romanus papa super omnem Ecclesiam ejusque pontifices perenniter velut jure regio retineret. Haec et alia quam plurima, et ad computandum copiosissima, in eodem releguntur privilegio, cujus exemplaribus Ecclesiarum in Gallia consistentium armaria ex integro potiuntur.

« Ista cum ita sint, oppido mirandum quare Constantinopolitani praesules ab initio non sua usurpare audeant, praesertim cum in nullo conciliorum eadem urbs inter principales connumeretur sedes, Constantinopolitano excepto, cui regius ejusdem civitatis semper arrisit favor. Repugnante ergo totius aequitatis ratione, huic stolidae praesumptioni vires tantum 121.0758D| conanti latenter innuens, consentanea regum voluntas indebite subministrat, ex quo inibi imperium statuit habere caput. Plerique siquidem hoc fastigium apostolicae dignitati debitum Constantinopolitani appetentes, toties ignominiose cum dedecore sunt devicti, quoties tumore extollentiae inflati id agere adorsi. Nam relegatur epistola beati Gregorii papae ad Joannem Constantinopolitanum antistitem (lib. IV, epist. 38), pro satis irridendo ambitu, qui se in synodo ubi ipse praesidebat universalem papam appellari et conscribi fecit, ibique qui legerit clarius perspicere poterit, cum quanta severitate eum apostolica auctoritas protervum comprobans in tantum condemnaverit, ut eumdem apostatae 121.0759A| angelo aequiparans infeliciter compararet, qui per superbiam latera distendens: sic fetido eructavit anhelitu: In coelum conscendam: super astra coeli exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isa. XIV, 6). Cujus etiam tumor per omnem epistolam honestissime texitur, et nisi ab illicitis resipisceret, eumdem damnationi submittere promittit. Proinde etiam Constantinae Augustae epistolam dirigit, ut in talibus tam ipsa quam imperator nunquam assensum praebeant, ne forte aliquis infidorum beati Petri privilegia infringere quoquomodo pertentet (lib. IV, epist. 34, et ad Maurit. August. epist. 32 ibid.). Si harum plenitudo epistolarum revolvatur, melius sollicite 121.0759B| addiscentes satis abundeque perdocere quibit. Etenim in descriptionibus Romanorum pontificum, haec eadem praesumptio crebrius ac districtius coercita reperitur.

« Igitur quod Ignatius, Constantinopolitanae sedis episcopus, nuper apostolicam sedem juxta statuta Patrum canonice reclamans, indigne dicitur damnatus; et Photius neophytus in loco ejus contra regulam ecclesiasticam constitutus, non episcopus dicendus, sed potius invasor, a conjugio illico solutus et tonsoratus, quantum a ratione aberrat, aperte cognoscere valet, qui synodalium definitionum inscitia caret. Pro simili invasione olim miserabilis dispendii exitium passa est Romana Ecclesia, veluti sub temporibus Vigilii pontificis contigit, qui Silverii venerabilis 121.0759C| papae sedem ipso adhuc vivente et exsilio deportato turpissime vi arripuit; necnon etiam sub beato Stephano papa, a sancto Petro nonagesimo sexto evenit, quando dux quidam vocabulo Toto fratrem suum Constantinum subito tonsorari fecit, et alia die contra statuta canonum idem in diaconum consecratus, et proximiori Dominica non digne pontifex acclamatus, sed potius invasor apostolicae sedis judicandus, Romanam Ecclesiam discordiae cladibus et cruentis homicidiis foedavit: qui ob tantae cupiditatis voraginem ad hoc usque pervenit, ut ex sede arrepta turpissime dejiceretur, et carcere reclusus, tandem a filiis nequitiae oculorum lumine privaretur. Ista itaque cum natio Graecorum cognoverit, aut forte si non ante, vel nunc discere poterit, instantius stupendum, 121.0759D| cur neophytum extemplo uxoria copula solutum sine aliquo intervallo et probatione temporum in sedem falso damnati Ignatii subrogaverit. Vix a muliebri amplexu avulsus, et a pollutione corporea necdum perfecte mundatus, etiam in pontificem totius munditiae erigitur et veneratur sublimatus. His et aliis tempestatum procellis sancta centupliciter concussa Ecclesia horret tam nefandissima, non solum opere perfecta, verum etiam voto peragendi cogitatu concepta. Haec de privilegio apostolici primatus breviter perstricta sufficiant. »

CAP. CCX. De hoc autem quod quaeritur quare apud Romam 121.0760A| plerumque diaconus quodam saltu non percepta presbyterali benedictione in episcopum subito consecretur, dicendum simplicitatis affectu, quia deperit rationalis responsio hujuscemodi astipulationibus subnixa, cum illa quae ignorat depromere sermo veridicus pudice refugiat, maxime si in propatulo lingua distendatur eloquio, et nequaquam sustentari possit sanctarum Scripturarum auxilio. Vultu tamen suppresso sub arbitrio intellectus verecunde cedendum, quo forte illi qui istiusce ordinationi assentiunt, hoc intelligi velint, quia qui benedictione pontificali perfungitur, reliquarum benedictionum honore decoretur, sive quia in consecratione corporis Christi et sanguinis officium praesulis ac presbyteri mystice uniatur. Sicut enim in terrarum rege diversae 121.0760B| dignitates ascribuntur: nam imperatores ex consulibus creati, propter regale commercium quondam non omittebant, nec mutabant consulis et patricii nomen: ita credi potest quod in sublimitate majoris pontificis consistat etiam honor minoris sacerdotis. Forsitan autem illi qui de diacono ordinant episcopum, praetermissa benedictione presbyterali, assertioni B. Hieronymi in epistola loquentis ad Titum ex parte concredere videntur, qui officium presbyteri in aliquo comparticipari affirmat ministerio episcopali. Sed ne forte aliquantula in nobis excitetur motio majorum dominorum, nostram omittentes in hujus negotii quantitate definitionem, ipsius sancti Hieronymi verba sine nostrorum intermistione verborum fideliter ponamus 121.0760C| (S. Hieronymus, lib. I in Epist. ad Tit., cap. I, 5). Sunt enim talia in supradicta epistola, ubi hanc eleganter exponit sententiam: Et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui. Audiant episcopi qui habent constituendi presbyteros per urbes singulas potestatem, sub quali lege ecclesiasticae constitutionis ordo teneatur, nec putent Apostoli verba esse, sed Christi qui ad discipulos ait: Qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui me misit. Sic et qui vos audit, me audit. Qui autem me audit, audit eum qui me misit (Luc. X). Ex quo manifestum est eos qui Apostoli lege contempta, ecclesiasticum gradum non merito voluerint alicui deferre, sed gratia contra Christum facere, qui qualis in Ecclesia presbyter constituendus 121.0760D| sit per apostolum suum in sequentibus exsecutus est. Moyses amicus Dei, cui facie ad faciem Deus locutus est, potuit utique successores principatus filios suos facere, et posteris propriam relinquere dignitatem; sed extraneus de alia tribu eligitur Jesus, ut sciremus principatum in populos non sanguini deferendum esse, sed vitae. At nunc cernimus plurimos honorem beneficium facere, ut non quaerant eos qui possunt Ecclesiae plus prodesse et Ecclesiae erigere columnas; sed quos vel ipsi amant, vel quorum sunt obsequiis deliniti, vel pro quibus majorum quispiam rogaverit, et ut deteriora taceam, qui ut clerici fierent, muneribus impetrarunt. Diligenter Apostoli attendamus verba dicentis: Ut constituas 121.0761A| per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui (Tit. I, 5). Qui qualis presbyter debeat ordinari, in consequentibus disserens, hoc est: Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, etc. Postea intulit: Oportet enim episcopum sine crimine esse, tanquam Dei dispensatorem (Ibid., 6). Idem est ergo presbyter qui episcopus, et antequam diaboli instinctu studia in religione fierent, et diceretur in populis: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephae (I Cor. XII), communi presbyterorum consilio Ecclesiae gubernabantur. Postquam vero unusquisque eos quos baptizaverat putabat suos, non Christi, in toto orbe decretum est, ut unus de presbyteris electus superponeretur caeteris, ad quem omnis cura Ecclesiae pertineret, et schismatum semina tollerentur. Putat 121.0761B| aliquis non Scripturarum, sed nostram esse sententiam, episcopum et presbyterum unum esse, et aliud aetatis, aliud esse nomen officii? Relegat Apostoli ad Philippenses verba dicentis: Paulus et Timothaeus servi Christi Jesu, omnibus sanctis in Christo Jesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis, gratia vobis et pax, et reliqua (Philip. I, 1). Philippi una est urbs Macedoniae, et certe in una civitate plures, ut nuncupantur episcopi esse non poterant. Sed quia eosdem episcopos illo in tempore quos presbyteros appellabant, propterea indifferenter de episcopis quasi presbyteris est locutus. Adhuc alicui hoc videatur ambiguum, nisi altero testimonio comprobetur. In Actibus apostolorum scriptum est (Act. XX, 17), quod cum venisset apostolus Paulus Miletum, miserit Ephesum, 121.0761C| et vocaverit presbyteros ejusdem Ecclesiae, quibus postea inter caetera sit locutus: Attendite vobis, et omni gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos pascere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (Ibid., 28). Et hic diligentius observate, quomodo unius civitatis Ephesi presbyteros 121.0762A| vocans, postea eosdem episcopos dixerit. Si quis vult recipere epistolam, quae sub nomine Pauli ad Hebraeos scripta est, et ibi aequaliter inter plures Ecclesiae cura dividitur. Siquidem ad plebem scribit: Parete principibus vestris et subjecti estote: ipsi enim sunt qui vigilant pro animabus vestris, quasi rationem reddentes, et ne suspirantes hoc faciant: siquidem hoc utile vobis est (Hebr. XIII, 17). Et Petrus qui ex fidei firmitate accepit nomen, in epistola sua loquitur dicens: Presbyteros ergo in vobis obsecro, compresbyter, et testis Christi passionum, qui et ejus gloriae, quae in futurum revelanda est, socius sum: pascite eum qui in vobis est gregem Domini, non quasi cum necessitate, sed voluntarie (I Petr. V, 1). Haec propterea, ut ostenderemus apud veteres eosdem fuisse presbyteros 121.0762B| quos episcopos; paulatim vero ut dissensionum plantaria evellerentur, ad unum omnem sollicitudinem esse delatam. Sicut ergo presbyteri sciunt se ex Ecclesiae consuetudine ei qui sibi praepositus fuerit esse subjectos; ita episcopi noverint se magis consuetudine quam dispositionis Dominicae veritate presbyteris esse majores, et in commune debere Ecclesiam regere, imitantes Moysen, qui cum haberet in potestate solus praeesse populo Israel, septuaginta elegit cum quibus populum judicaret. Videamus igitur qualis presbyter sive episcopus ordinandus sit. Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, filios habens fideles; non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim episcopum sine crimine esse, tanquam Dei dispensatorem, et reliqua (Tit. I, 6).

121.0762C| Si autem controversiae fortuna iste alicui displicuerint, non supercilium tumoris Christi imputetur vernaculis, quia non evidentior in praefata propositione potuit inveniri responsio rationalis, quae videlicet praestantior esset auctoritate docentis.

(no apparatus)