Migne Patrologia Latina Tomus 119
Liber adversus Joannem Scotum
Liber adversus Joannem Scotum (Florus Lugdunensis), J. P. Migne 119.0248D (Ex Bibliotheca Patrum maxima.) 119.0101|
In nomine Domini nostri Jesu Christi incipit libellus FLORI adversus cujusdam vanissimi hominis, qui cognominatur Joannes, ineptias et errores de praedestinatione et praescientia divina et de vera humani arbitrii libertate.
PRAEFATIO. 119.0101B|
Venerunt ad nos (id est, ad Ecclesiam Lugdunensem ) cujusdam vaniloqui et garruli hominis scripta, qui velut de praescientia et praedestinatione divina, 119.0102B| humanis et, ut ipse gloriatur, philosophicis argumentationibus disputans, nulla ratione reddita, nulla Scripturarum sive sanctorum Patrum auctoritate praelata, velut tenenda et sequenda sola sua praesumptione 119.0103A| definire ausus est. Quae a fidelibus et in doctrina sacra exercitatis lectoribus (eo quod sint vanissima, et contra fidem ac veritatem Dei plena mendacii et. erroris) Deo opitulante facillime judicantur et respuuntur, imo etiam contemptui et risui habentur. Sed quia a multis, ut audivimus, idem homo quasi scholasticus et eruditus admirationi habetur, et talia garriens sive scribens, alios ad haesitationem deducit, alios, quasi magnum aliquid dicat, erroris sui sequaces efficit, omnes tamen auditores et admiratores suos inani verbositate et ventosa loquacitate perniciosissime occupat, ut non divinis Scripturis, non auctoritatibus paternis se humiliter submittant, sed ejus potius phantastica deliramenta sequantur: necessarium omnino duximus, ut studio 119.0103B| charitatis, et debito nostri loci atque ordinis, ejus insolentiae, auctore Domino, responderemus: ut quicunque haec cum Dei timore et cura salutis suae [ al., sive] fideliter legere voluerint, agnoscant veraciter quantum necesse sit, in his maxime periculosissimis et extremis temporibus, inhaerere firmiter Scripturae sanctae immobili veritati, obedire humiliter sanctorum orthodoxorum Patrum fundatissimae auctoritati, claudere et obstruere auditum indisciplinatae et vanissimae verbositati: et illud Domini dictum tota intentione pertimescere, quod jam pene videmus impleri, quo ipse ait: Putas filius hominis veniens inveniet fidem in terra? (Luc. XVIII, 8.) Et quod Apostolus in quo idem Dominus loquebatur, terribiliter denuntiat, dicens: Erit enim tempus cum 119.0103C| sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus: et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 4, 5). Unde et alibi sub persona dilecti et electi discipuli omnem fidelem, et praecipue ordinem pastoralem ,solertissime admonet, dicens: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones φευδωνόμου γνώσεως, id est, falsi nominis scientiae. Quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt (I Tim. VI, 20, 21). Propositis igitur verbis quae in decem et novem opusculi sui digessit capitulis, prout Dominus donare dignatur, non nostro sensu, sed sanctarum Scripturarum et beatissimorum catholicorum Patrum ita respondendum aggredimur.
CAPUT PRIMUM. 119.0104A|
Primo namque capitulo istiusmodi proposuit definitiones.
- 1.
Quadruvio regularum totius philosophiae quatuor omnem quaestionem solvi.
- 2.
- Duasque praedestinationes non esse.
Cui fides Ecclesiae e contrario respondet, veritatem aeterni judicii et ordinationis Dei, quae vocabulo praedestinationis exprimitur, non esse requirendam a philosophis, sed ab apostolis et prophetis Dei: nec in mundanae doctrinae quadruviis, sed in una et vera via, quae dicit de semetipsa: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6); ad quam nos B. Jeremias propheta hortatur et invitat, dicens: State super vias et videte et interrogate de semitis antiquis, 119.0104B| quae sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis refrigerium animabus vestris (Jer. VI, 16); et de qua Isaias propheta ipsi Ecclesiae promittit, dicens: Et erit ibi via, et via sancta vocabitur. Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam: et haec erit nobis directa via, ita ut stulti non errent per eam (Isa. XXXV, 8). Quicunque ergo eligunt huic saeculo stulti esse propter Christum, et obedire student Apostolo dicenti: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III, 18), teneant incessanter et indeclinabiliter hanc viam veram, viam bonam, viam directam, quae ipse Dominus Christus est. Et fugiant humanae sapientiae astutiam et deceptionem, de qua idem Apostolus dicit: Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia 119.0104C| eorum (Ibid., 19); et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11). Et ideo per hujusmodi philosophiam et inanem fallaciam non est soluta de divina praedestinatione quaestio, sed potius confusa et involuta, et diversis mendaciis atque erroribus accumulata.
Praedestinationem autem aeterni consilii et judicii Dei, sive in remuneratione justorum, sive in damnatione iniquorum, et propter unam ac simplicem scientiam divinam, in qua simul atque aeternaliter de omnibus praeordinatum et praefinitum est, unam veraciter dicimus: et propter duplicem ejus efficientiam, qua alii misericorditer liberantur, alii juste damnantur, duas dicere non timemus; fideliter cum Psalmista ipsi judici universorum dicentes: Misericordiam 119.0105A| et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). Et eumdem judicem hujus praedestinationis mysterium apud Patrem aeternaliter fuisse dispositum, et manifeste in aliorum obcaecatione et aliorum illuminatione mirabiliter expletum in Evangelio declarantem fideliter audientes, cum in Spiritu sancto exsultans ait: Confitebor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te (Matth. XI, 25, 27). Quid enim apertius in utramque partem dici potuit, quam cum per adventum suum et superbos dicit excaecatos et humiles illuminatos; hoc est enim: Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Et quid firmius ac fortius de utriusque rei justa 119.0105B| et clementi praedestinatione, quam quod statim congratulans subjunxit dicens: Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. Et quia Pater omne judicium dedit Filio: et ipse cum Patre in aeterno consilio utriusque haec omnia statuit et praefinivit, quae in mundo suis temporibus discernit et judicat, continuo de se adjungit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Ibid., 27). Omnia scilicet et liberanda et damnanda, et juste excaecanda et misericorditer illuminanda, sicut alibi ipse dicit: In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Joan. IX, 39). Hoc justum judicium Dei, sicut ipse Dominus et Salvator laudat, et cum gratiarum actione ad Patris gloriam refert, ita omnis Scriptura divina, et omnis sancta Ecclesia catholica 119.0105C| in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, quae Deo offerre consuevit, tanquam justum, et sanctum, et pium fideliter laudando et gratias agendo concelebrat, dicendo cum Psalmista: Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Ps. XLIV, 17); et illud quod legislator in cantico Deuteronomii ait: Date magnitudinem Deo nostro. Deus, vera opera ejus, et omnes viae ejus judicia: Deus fidelis, in quo non est iniquitas; justus et sanctus Dominus (Deut. II, 3, 4). Item in psalmo, cum et de electis liberandis, et de reprobis damnandis generaliter dictum esset: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate. Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos: Custodit Dominus omnes diligentes se, et 119.0105D| omnes peccatores disperdet (Psal. CXLIV, 18-20). Utriusque partis justum judicium copiosa et generali laudatione commendatur, cum statim subjungitur: Laudationem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in saeculum, et in saeculum saeculi (Ibid., 21). Sic et in alio psalmo, cum praemisisset Dei laudationem, mox utramque partem justum Dei judicium in ejus laudibus 119.0106A| commemorans ait: Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quandiu fuero (Psal. CXLV, 1); et post pauca: Qui custodit veritatem in saeculum, facit judicium injuriam patientibus, dat escam esurientibus, etc., usque ubi ait: Pupillum, et viduam suscipiet, et viam peccatorum disperdet (Ibid., 7-9). Unde in Apocalypsi post illud extremum judicium et remunerationis justorum et damnationis iniquorum, talis laus et gratiarum actio de utraque re a sanctis Deo offertur, dicente eodem libro: Et viginti quatuor seniores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum dicentes: Gratias agimus tibi, Domine, Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui [al., quia ] accepisti virtutem tuam 119.0106B| magnam, et regnasti. Et iratae sunt gentes, et advenit ira tua, et tempus mortuorum judicari: reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis, et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram (Apoc. XI, 16-18). Et multa hujusmodi, quae in Scripturis sanctis multipliciter inveniuntur, ut nihil melius sit homini fideli quam justum Dei judicium in utraque parte agnoscere et laudare fideliter dicendo: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum (Psal. CXVIII, 137).
Hoc etiam sancti Patres et doctores Ecclesiae sollicite admonent esse faciendum, sicut beatus papa Leo in quodam loco exhortatur dicens: [Nihil nobis debet de Dei judiciis displicere. Nam non per omnia illi gratias agere, quid est aliud quam 119.0106C| ex quadam eum parte reprehendere?] Et beatus Augustinus, cum tractaret de verbis psalmi ad populum ubi scriptum est: Sicut defecit fumus, deficiat; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei (Psal. LXVII, 3): quis, inquit, gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis? Ac per hoc cum Scriptura dicit: Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei, quis non contremiscat, quis non pavibundus exsiliat? Quid ergo faciemus, et quae spes nobis est? neque enim haec frustra cantantur. Aut vero cum haec dicit Propheta, optat ea hominibus, ac non potius ventura praevidet? In verbis quidem figura optantis apparet, sed intelligitur praescientia nuntiantis. Sicut enim quaedam in Scriptura 119.0106D| prophetarum tanquam in praeteritum facta narrantur cum futura praedicantur, ita quaedam tanquam voto dicantur optantis: sed qui recte intelligunt quod audiunt, visionem praenuntiantis agnoscunt. Sicut ergo in verbis praeteriti temporis futura facta significantur, sic in figura optantis praenuntiantis mens intelligenda est Sic et de Juda Domini traditore, tanquam optat ei Propheta quod venturum 119.0107A| esse praedixit. Et de ipsis Judaeis: Fiat, inquit, mensa eorum in laqueum, et in venationem, et in scandalum (Psal. LXVIII, 23); quod de eisdem praedictum esse sine dubitatione exponit Apostolus (Rom. XI, 9); sicut de Juda, quae sub eadem figura praenuntiata sunt, apostolus Petrus commemorat. Nec sine causa et quae futura sunt tanquam transacta dicuntur: Deo enim si certa sunt tanquam pro factis habeantur, et tanquam optans videtur dicere Propheta, quod certum praevidet esse venturum: nihil aliud, quantum mihi videtur, ostendens nisi nobis non debere displicere cognitam sententiam Dei, quam fixam immobilemque constituit. Et ideo in Actibus apostolorum cum quidam propheta, nomine Agabus, praediceret apostolum Paulum in Hierosolyma a Judaeis 119.0107B| multa esse passurum, et usque ad vincula perventurum: cum, hoc audito, fratres revocare eum et retinere vellent ne illuc pergeret: Quid facitis, inquit, conturbantes cor meum? ego enim non solum alligari, sed etiam mori paratus sum pro nomine Domini nostri Jesu Christi (Act. XXI, 10 et seqq.); atque ita, cum viderent fratres immobilem viri ad omnia perferenda constantiam, dixerunt: Fiat voluntas Dei (Ibid., 14). Nunquid ergo quia dixerunt: Fiat voluntas Dei, optaverunt apostoli ut talia pateretur: ac non potius mentem suam sublimi et divino statuto devotissime subdiderunt? sic et Propheta cum dicit: Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei, videt hoc certissime peccatoribus imminere; et placet ei quod 119.0107C| Deus statuit, ne Deo ipse displiceat.
Post haec verba beatissimus doctor, ne tam fixa et immobilis divini judicii praedestinatio alicui male agendi videretur necessitatem ponere, sed potius salubrem terrorem incuteret, ut qui audiunt, poenitendo et corrigendo fugiant a ventura ira, ut ita possint evadere quod permanentibus in peccatis ex impietatibus suis certissimum est imminere, ita exhortatur dicens: [Quid ergo faciemus, fratres, nisi ut dum tempus est vitam mutemus, et facta nostra, si qua sunt, corrigamus, ut quod sine ulla dubitatione venturum est peccatoribus, non inveniat super quos veniat, non quia non erimus, sed ne tales inveniat qualibus venturum esse praedictum est.]
Ita fidelissimus doctor et immobilem veritatem 119.0107D| divinae praedestinationis etiam in peccatorum damnatione asseruit, et tamen si seipsos correxerint, atque in melius mutaverint, evasuros supplicia sincerissime docuit. Quia divina illa praedestinatio in peccatoribus puniendis justum exercet judicium, nulli autem, si convertatur, aufert salutis remedium, quia vera et fidelis est ejus promissio, qua per prophetam non solum pollicetur, sed etiam jurat dicens: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nolo mortem impii, sed ut convertatur a via sua et vivat (Ezech. XXXIII).
CAPUT II. 119.0108A|
- Secundo capite octo nobis praedefinitiones proponit, ita dicens:
5. Sicut duas essentias, sapientias, scientias, virtutes, caeteraque omnia quae de Deo dicuntur, geminari, vel triplicari, vel multiplicari impium est: ita
1. Praedestinationem et praescientiam Dei ejus esse essentiam, sicut voluntatem, sapientiam et veritatem.
2. Et praescientiam et praedestinationem unum idemque esse.
3. Hominem ad Deum, quem libero arbitrio sine labore deseruerat, sine laboris studio et cooperantis gratiae dono pervenire non posse.
4. Praedestinationem in Deo secundum substantiam esse: relative autem fieri non posse.
119.0108B| praedestinationes duas asserentem reatu impietatis ligari.
6. Unamque esse divinam praedestinationem, sicut unam divinam operationem, sapientiam, voluntatem.
7. Et necessitate praedestinationis compelli, sicut nec voluntate.
8. Et quidquid de divina voluntate intelligitur, de praedestinatione Dei sentiri debere.
Ecce quanta proposuit, imo velut omnibus sequenda et nemini dijudicanda, absque ullo testimonio Scripturae divinae, absque ulla attestatione paternae doctrinae, tam multipliciter definivit. Sed nos, Domino adjuvante, vigilanter singula discutientes, quid de eis juxta fidei regulam sentiendum sit discernamus.
Dicit: Praedestinationem et praescientiam Dei ejus 119.0108C| esse essentiam, sicut voluntatem, sapientiam et veritatem. Nos autem de voluntate quidem, quod essentialiter dicatur in Domino, quia in illa ejus summa et simplici essentia non est aliud velle et aliud esse, sed quod est esse, hoc velle; et ideo sic est in illo voluntas, ut ipse sit voluntas sua, minime dubitamus. Similiter etiam de sapientia et veritate: quia sic habet sapientiam, ut ipse sit sua sapientia; sic habet veritatem, ut ipse sit veritas: nec est in illa simplici natura Deitatis aliud habere et aliud esse; sed quod est ibi habere, hoc esse, et quod est esse, hoc habere. Proinde si dicamus, ut beatus Augustinus ait, aeternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, vivus, sapiens, potens, speciosus, justus, bonus, beatus, spiritus; horum omnium, quod novissimum 119.0108D| positum est, id est spiritus, quasi tantummodo videtur significare substantiam: caetera vero, hujus substantiae qualitates; sed non ita est in illa ineffabili simplicique natura: quidquid enim secundum qualitates illic dici videtur, secundum substantiam vel essentiam est intelligendum. Absit autem ut spiritus secundum substantiam dicatur Deus, et bonus secundum qualitatem: sed utrumque secundum substantiam: sic caetera omnia quae commemoravimus.
Cum ergo haec ita sint, et ista tria, id est voluntas, 119.0109A| sapientia et veritas, ita sint in Deo, ut absolute ostendant naturam Dei, qui est summa voluntas, summa sapientia et veritas, omnem habens potestatem, omnem exsuperans intellectum, et super omnia incommutabilis manens, manifesta est Dei regula, ut substantialiter de Deo dici intelligantur. De scientia quoque manifestum est quia in Deo essentialiter debet intelligi, quia non est illi aliud esse et aliud scire; sed quod illi est esse, hoc scire: nec aliud ei habere scientiam, nisi ipsum esse scientiam: sicut idipsum est ei sapientiam habere, quod sapientiam esse. Utrum vero sicut dicitur Deus substantialiter scientia, ita etiam substantialiter dici possit praescientia, judicet secundum rationem et regulam fidei qui potest; nobis tamen videtur quod sicut veraciter 119.0109B| dicitur de Deo: Non est aliud illi esse et aliud scire, non ita possit dici de illo nisi vel mendaciter, vel nimis usitate: Non est aliud illi esse et aliud praescire. Quod enim recte et usitate possit dici: Deus scientia est, sicut recte et usitate dicitur: Deus sapientia est, nulli est dubium. Ut autem dicatur: Deus praescientia est, sicut jam diximus, aut non est verum, aut nimis inusitatum.
Similis ratio est vel etiam durior de eo quod definivit, quia Deus substantialiter praedestinatio est. Quis enim unquam de Deo dici audivit quod non sit illi aliud esse, et aliud praedestinare; sed quod praedestinare, hoc esse, sicut vere de eo dicitur: Non est illi aliud esse et aliud non esse; sed quod esse, hoc nosse. Ut etiam hoc istiusmodi vocum novitatibus 119.0109C| dicere compellamur, quia sicut Deus scientia est, Deus sapientia est, Deus veritas est, ita Deus praedestinatio est. Sed nobis melius et convenientius verae fidei et ecclesiasticae doctrinae videtur, ut licet haec apud nos tria esse videantur, id est scientia, praescientia et praedestinatio, et ea quibusdam proprietatibus discernamus: ut videlicet scientia absolute dicatur, praescientia vero et praedestinatio ad futurorum providentiam referantur: et in ipsis duobus praescientia scilicet in bonis et in malis praenoscendis intelligatur: praedestinatio autem in solis bonis statuendis atque ordinandis, quae propterea sic dici et distingui necessarium fuit, ut nobis, qui temporales et mortales sumus, et plenissima scientia in Deo, et gubernatio ejus ad creaturas distinctius quodammodo 119.0109D| tali distinctione vel, si dici potest, distributione, insinuaretur et commendaretur: commodius tamen haec tria in Deo sub uno nomine scientiae intelligamus, quia quidquid in his tribus a nobis utcunque intelligitur et distincte cognoscitur, in illa ejus summa et una et simplici scientia simul est. Scire enim ejus perfectum et plenum est, nec potest minui, vel augeri, aut aliqua rerum varietate permutari. Et ideo quod nos de scientia a praescientia et praedestinatione ejus velut discernendo cognoscere conamur, in ejus perfecta et incommutabili scientia non aliud et aliud, aut aliter vel aliter, sed uno atque eodem modo aeternaliter est. Unde et recta moderatione ecclesiasticae disciplinae observatum esse credimus, ut recte 119.0110A| et usitate dicatur esse praescientiam et praedestinationem Dei, sicut omnium conditoris et judicis, ad opera sua: recte etiam et usitate dicatur esse praescientiam et praedestinationem in Deo, id est in aeterna, perfecta et incommutabili scientia ejus; non autem inusitate, vel non etiam recte, dicatur Deum praescientiam vel praedestinationem esse. Quia videlicet scientia ejus ad se dicitur; praescientia vero et praedestinatio ad creaturas refertur. Unde in his magis ejus operatio, quae in ipsis vel erga ipsas creaturas agitur, quam ejus essentia vel substantia, demonstratur. Sic namque dicitur praescientia et praedestinatio Dei vel in Deo, sicut etiam ordinatio vel dispositio Dei vel in Deo: neminem tamen tam absurde vel contentiose locutum audivimus, ut diceret, 119.0110B| sicut ordinationem et dispositionem Dei esse, ita ipsum Deum ordinationem et dispositionem esse, vel ita dici et definiri debere.
Unde autem tota haec tam nova et contentiosa definitio occasionem sumpserit manifestum est. Timet enim ne si praescientia et praedestinatio, sicut et gubernatio Dei, non substantialiter de Deo accipiatur, sed ad ordinationem creaturarum ejus referenda intelligatur, non possit eam dicere duplicem, vel pluralis numeri esse non posse. Unde apud nos nulla contentio est, sive scilicet possint dici pluraliter praedestinationes, sive non possint, dummodo illud fideliter et firmiter teneamus, uno atque eodem divinae praescientiae et praedestinationis judicio atque concilio duo quaedam certissime adimplenda, id est, et 119.0110C| justos aeternae gloriae praeordinatos, et iniquos in impietatibus suis usque ad mortem perseverantes aeternis suppliciis destinatos. Utrumque enim Scriptura apertissime dicit de justis: Et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam (Act. XIII, 48); de impiis juste damnandis: Sustinuit Deus in multa patientia vasa irae aptata in interitum (Rom. IX, 22). Ita enim hoc utrumque in electis, et reprobis uno eodemque divinae praedestinationis, et judicii effectu peragitur: sicut uno eodemque solis radio et sani oculi vegetantur et languidi exasperantur: sicut etiam uno eodemque igni et limus ei appositus durescit, et cera liquescit: dignetur etiam agnoscere, ita de praedestinatione Dei, sicut de ejus justitia sentiendum, quae cum sit una, et semper uno 119.0110D| eodemque modo se habens, manifeste duplicem recipit distributionem, dum per eam vel dignis praemia, vel indignis supplicia irrogantur.
Certe ipse asserit voluntatem Dei vel in Deo, sicut sapientiam, sicut veritatem, essentialiter dici, quod utique verum est. Nam etsi diceret Deum substantialiter esse justitiam, verissime utique diceret. Cur itaque haec duo quae substantialiter in Deo, vel etiam substantialiter Deus esse dicuntur, id est voluntas ejus et veritas ejus pluraliter dicta in Scripturis leguntur: Sicut habetur in Psalmo, ipso Domino dicente: Mirificavit omnes voluntates meas in eis; et alibi: Inveni David filium Jesse virum secundum cor meum, qui faciat omnes voluntates meas. 119.0111A| Item legimus in psalmo: Justus Dominus justitias dilexit. Et iterum: Quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum. Et alio loco: Quoniam veritates requirit Dominus. Et cum non sit aliud lux Dei, et veritas Dei, sed unum simpliciter, et veraciter credatur in Deo, ut quod est lux Dei, hoc sit veritas Dei, et quod veritas, hoc lux. Tamen cum Psalmista dixisset: Emitte lucem tuam, et veritatem tuam, statim plurali numero subjunxit: Ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Cur hoc, nisi quia voluntas, et justitia, et veritas Dei, cum sit in ejus natura, veraciter una et simplex, tamen in largitione donorum ejus, sive in dispositione creaturarum ejus nobis efficiatur multiplex, ita ut etiam Spiritus sanctus, 119.0111B| qui unius et simplicis est in Trinitate personae, propter eamdem distributionem donorum multiformis gratia Dei et septem Spiritus nuncupatur?
Quae omnia idcirco replicamus, ut considerent qui haec legunt nullum certamen, nullam contentionem esse debere de numero; sive pluraliter praedestinatio Dei dici possit, sive aliqua veraci ratione non possit, dummodo certissime constet duplicem esse ejus effectum, vel in electis scilicet misericorditer praeordinatis ad vitam: vel in reprobis, juste praeordinatis ad poenam. Docet beatus Augustinus sicut sapientiam, ita et prudentiam, vel scientiam Domini recte dici, his verbis: [Quis ergo hominum potest istam sapientiam, qua novit Deus omnia, comprehendere, istam (inquam) sapientiam eamdem 119.0111C| prudentiam, eamdemque scientiam; quandoquidem a nobis nec nostra comprehenditur.] Ubi etiam post aliqua ita subjungit: [Et putamus nos utrum Dei providentia eadem sit memoria et intelligentia, qui non singula cogitando aspicit, sed una aeterna, immutabili, atque ineffabili visione complectitur cuncta, quae novit tanta mentis infirmitate posse comprehendere. In hac igitur difficultate et angustiis libet exclamare ad Deum vivum: Mirificata [al., Mirabilis facta ] est scientia tua ex me, invaluit, nec potero ad illam (Psal. CXXXVIII, 6).] Ecce doctor eximius eximie de Deo sentiens et loquens confidenter dixit Deum esse prudentiam, confitenter dixit Deum esse scientiam: ubi autem venit ad hoc, 119.0112A| utrum similiter Deus dicendus sit providentia, quae utique sic Dei est, et in Deo, ut ad gubernationem referatur creaturae, noluit velut temere aliquid de hac re definire: sed velut in magna difficultate, et angustiis deprehensus, maluit eamdem disputationem admirationis et orationis ad Deum exclamatione finire. Quo exemplo etiam nos omnes pensare et dicere debemus quam pie nobis de Deo sit sentiendum: quam moderate et disciplinate loquendum, quam caute et trepide definiendum.
Post haec jam dictus disputator more suo velut definiendo subjungit: Et praescientiam et praedestinationem unum idemque esse. Nos autem, repudiato hujus novitatis errore, teneamus certissimam et firmissimam fidei regulam, et Deo adjuvante fideliter 119.0112B| discernamus aliquando dici praescientiam, quae omnino praedestinatio esse non possit: quia omnipotens Deus sicut bona, sic etiam mala, id est peccata hominum, vel angelorum futura praescivit. Quae tamen ut fierent, justus et sanctus praedestinare non potuit. Praedestinatio autem ejus, vel ad conditionem et gubernationem pertinet creaturarum, quae utique bona et justa est, vel praecipue ac maxime ad opera vel judicia ejus, quae agit sive acturus est in creatura rationali, angelica videlicet, et humana: dum ex eis alios per gratiam justificat, et beatificat, alios per justitiam deserit et condemnat: quia et eorum bona, id est sanctorum hominum et sanctorum angelorum, ejus sunt dona, vel praemia: et istorum mala, id est aeterna supplicia, ejus est juste 119.0112C| omnia disponentis justa vindicta. Et idcirco praedestinatio ejus semper in bonis, semper in operibus suis, quae in creatura (ut dictum est) rationali vel misericorditer, vel juste exercet: accipienda est, quae ipse et praedestinando praescivit, et praesciendo aeternaliter praedestinavit. Unde manifestum est praedestinationem Dei sine praescientia non esse: praescientiam vero et cum praedestinatione esse in bonis, et justis operibus Dei, et sine praedestinatione in malis operibus hominum et angelorum iniquorum.
Quod totum praefatus Pater, beatus scilicet Augustinus, brevissime ita ostendit dicens (De Praedest. Sanct., cap. 10): [ Praedestinatio est gratiae praeparatio: 119.0113A| gratia vero jam ipsa donatio. Quod itaque ait Apostolus: Non ex operibus, ne forte quis extollatur, ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, gratia est; quod autem sequitur: Quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus, praedestinatio est, quae sine praescientia non potest esse: potest autem esse sine praedestinatione praescientia. Praedestinatione quippe Deus ea praescivit quae fuerat ipse facturus? Unde dictum est, fecit quae futura sunt. Praescire autem potens est, etiam quae ipse non facit, sicut quaecunque peccata. Quia si sunt quaedam quae ita peccata sunt, ut poenae sint etiam peccatorum. Unde dictum est: Et tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt (Isa. XLV, 11 sec. LXX): Non ibi peccatum Dei est, 119.0113B| sed judicium. Quocirca praedestinatio Dei quae in bono est, gratiae est (ut dixi) praeparatio: gratia vero est ipsius praedestinationis effectus.] Item alio loco (De Dono Persev., cap. 14): [Haec est, inquit, praedestinatio sanctorum nihil aliud, praescientia, scilicet, et praeparatio beneficiorum Dei quibus certissime liberantur quicunque liberantur: caetera autem ubi nisi in massa perditionis divino judicio relinquuntur.] Ex quibus omnibus sancti doctoris verbis clarissime apparet, distincte et proprie in sanctis libris accipi debere praescientiam, et praedestinationem: nec quae tanta distantia inter se distinguuntur, unum atque idem esse sicut iste definit, intelligi debere. Tamen aliquando ipsam praedestinationem, quae nunquam sine praescientia est, etiam 119.0113C| nomine praescientiae significari idem doctor ita ostendit dicens (cap. 18): [Aliquando eadem praedestinatio significatur etiam nomine praescientiae, sicut ait Apostolus: Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit (Rom. XI, 2). Hic quod ait praescivit, non recte intelligitur, nisi praedestinavit; quod circumstantia ipsius lectionis ostendit. Loquebatur enim de reliquiis Judaeorum, quae salvae factae sunt, pereuntibus caeteris; ideo cum dixisset, unde nunc agimus, non repulit Deus plebem suam, quam praescivit, post aliqua secutus adjunxit: Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est, caeteri vero excaecati sunt (Ibid. 7). In hac ergo electione et in his reliquiis, quae per electionem gratiae salvae factae sunt, voluit intelligi plebem, quam propterea 119.0113D| Deus non repulit, quia praescivit. Nullus igitur qui haec intelligit, negare vel dubitare permittitur: ubi ait Apostolus, non repulit Deus plebem suam, quam praescivit, praedestinationem significare voluisse: praescivit enim reliquias quas secundum electionem gratiae fuerat ipse facturus: hoc est ergo praedestinavit; sine dubio enim praescivit, si praedestinavit; sed praedestinasse est hoc praescisse quod fuerat ipse facturus.] Ecce quid sequi debeat, qui juxta piam sancti Patris intelligentiam sane et pure 119.0114A| et sincere de praescientia et praedestinatione divina sentire desiderat. Illa autem novi disputatoris definitio, qua haec duo tanta discretione distincta, tanta diligentia discreta unum idemque esse definiuntur, merito suae falsitatis atque fallaciae penitus abjicienda est. Sive enim hoc ille propterea taliter definire voluerit, ut ea (sicuti jam praemiserat) substantialiter in Deo velut unum esse ostenderet, inanis et frivola est ejus assertio, sive hoc docere voluerit, quod haec in Scripturis indiscrete et confuse, atque indifferenter intelligenda sint, manifestissimi erroris est.
Subjungit idem disputator et dicit: Hominem ad Deum quem libero arbitrio sine labore deseruerat, sine laboris studio et cooperantis gratiae dono pervenire 119.0114B| non posse. In quibus verbis quod dicit primum hominem libero arbitrio Deum deseruisse, jam utique in deserente Deum et deserto a Deo non erat liberum arbitrium ad bonum, illa et naturae bonae a Deo conditae, et gratiae a Deo donatae beata libertate, quam Apostolus commendat dicens: Ubi Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17); sed erat liberum tantummodo ad malum, et peccato dominante captivum. De qua miserrima libertate et servitute Apostolus conversis fidelibus dicit: Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae (Rom. VI, 20). Et iterum: Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obeditis, sive peccati in mortem, sive obeditionis ad justitiam (Ibid. 16). Unde et Dominus ait: Omnis qui facit peccatum 119.0114C| servus est peccati (Joan. VIII, 33). Et beatus Petrus apostolus: A quo enim, inquit, quis superatur, ejus et servus est (II Petr. II, 19). Sed et captivitatem peccati beatus Paulus non tacet dicens: Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in legem peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Sic itaque homo, ut dictum est, deserens Deum, et desertus a Deo, factus est liber justitiae, cui servire noluit, et servus peccati in mortem, quia noluit esse servus obeditionis ad justitiam; et per hoc incipiens habere in membris suis legem repugnantem legi mentis suae, et captivantem se in legem peccati: amissa ergo gratia verae libertatis, qua Deo poterat cohaerere et dicere: Mihi autem Deo adhaerere bonum est (Ps. LXXII, 28), 119.0114D| infelici libertate voluntatis suae adhaesit peccato, et factus est servus captivusque peccati. De qua servitute et captivitate exire et liberari non potest, nisi per eum qui ait: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Et ideo quando homo deseruit Deum, manifeste tunc amisit libertatem boni, et non remansit liber, nisi ad malum. Unde nescimus cur talis in eo libertas debeat praedicari, ac non potius deleri et caveri.
Quod autem dicit, sine laboris studio, et cooperantis 119.0115A| gratiae dono hominem ad Deum pervenire non posse, aliter fides catholica tenet, quae certissime credit, juxta evangelicam et apostolicam veritatem, nullo bono opere, nullo bono merito praecedente, solo gratiae divinae beneficio hominem salvari et venire ad Deum. Sicut ipse Dominus dicit: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI, 44). Et Apostolus diligentissime inculcat fidelibus dicens: Ei autem qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur ejus fides ad justitiam (Rom. IV, 5). Et iterum: Arbitramur justificari hominem ex fide sine operibus legis (Rom. III, 28). Et ne saltem ipsam fidem sibi deputarent, qui veniunt ad Deum atque ita velut sui operis merito et non gratuito Dei dono se putarent esse salvatos, 119.0115B| ostendit alio loco etiam ipsam fidem Dei donum esse, cum dicit: Gratia salvi facti estis, per fidem; et continuo subjungit: Et hoc non ex vobis; Dei donum est, non ex operibus, ne quis glorietur (Eph. II, 8, 9). Unde etiam Deus, sicut ipse Apostolus commemorat, per prophetam dicit: Inventus sum a non quaerentibus me: palam apparui his qui me non interrogabant (Isa. LXV, 11). Vel sicut in nostra editione legitur: Quaesierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non quaesierunt me. Ecce manifestissima gratia sine operibus, per quam homines non quaerentes Deum, non solum veniunt, sed etiam perveniunt ad Deum: sicut innumera parvulorum millia, qui utique nihil boni operari potuerunt, sola fide Ecclesiae et regenerationis gratia, cum in tali aetate 119.0115C| ex aqua et Spiritu renati, et originalis peccati vinculo absoluti, atque ita fuerint defuncti, absque ulla dubitatione ad Deum perveniunt. Aliter ergo sentire, id est hominem absque laboris sui studio ad Deum pervenire non posse, non est catholicum, sed Pelagianum. Invenitur in libello cujus titulus est Dogmatum Ecclesiasticorum, quaedam talis definitio (Gennad. de Eccl. dogmat., cap. 21). Sed omnino, ut diximus (sicut et alia nonnulla in eodem libello), Pelagiani erroris est. Et ideo quicunque eum propter alia quaedam utilia legit, cum hujusmodi ibi sensus invenerit, meminerit sollicite Apostoli dicentis: Omnia probate, quod bonum est tenete (I Thess. V, 21).
Addit post haec ille et dicit, praedestinationem in Deo secundum substantiam esse, relative autem fieri 119.0115D| non posse. Sed de hoc quid nobis melius aut convenientius videatur, jam supra, ut potuimus, dictum est. Tamen quia hic addidit praedestinationem ad Deum relative dici non posse, manifeste non ita refertur praedestinatio ad Deum, sicut refertur in sancta Trinitate, Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus sanctus ad utrumque, vel genitor ad genitum, genitus ad genitorem, procedens ad utrumque. Nec sicut Verbum Dei cum intelligitur, Filius refertur ad Patrem, cujus est Verbum. Et cum idem Filius dicitur imago, refertur similiter ad Patrem, cujus est imago. Et cum dicitur splendor gloriae, refertur ad aeternam lucem, ex qua est, et cujus splendor est. Candor est enim lucis aeternae (Sap. VII, 26), sicut 119.0116A| Scriptura testatur, nec sicut donum Dei, cum intelligitur proprie Spiritus sanctus, refertur ad Patrem et Filium, cujus est donum. Ista namque in illa sancta et summa Trinitate sic referuntur ad invicem, ut singularia ibi sint, nec alterum de altero dici possit: unus enim ibi est Pater genitor, unus Filius genitus, unus Spiritus sanctus procedens: unum Verbum, et imago, et splendor Patris, quod est unigenitus Filius: unum donum Dei Patris et Filii, quod est Spiritus sanctus. Et haec de singulis singula ita ibi intelliguntur, ut uniuscujusque personae proprietas ad alterum transire non possit: verbi gratia, ut vel Pater unquam Filius dici possit, vel Filius naturaliter Pater intelligatur, vel Spiritus sanctus Pater aut Filius. Manifestum est igitur, ut diximus, quia non 119.0116B| ita refertur praedestinatio ad Deum, sicut refertur Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus sanctus ad Patrem et Filium. Neque enim praedestinatio aliqua est proprie in Trinitate personae, ut ad alteram naturaliter referatur.
Refertur tamen omnino eadem praedestinatio ad Deum, id est ad totam simul Trinitatem, quae tota est praedestinans quaecunque praedestinata sunt: quia absque dubio refertur praedestinatio ad praedestinantem, sicut et gubernatio ad gubernantem, et dispositio ad disponentem, et ordinatio ad ordinantem. Nec aliquis unquam tam absurde et importune contentiosus fuit, ut Deum omnia disponentem diceret esse dispositionem; omnia gubernantem diceret esse gubernationem; omnia ordinantem diceret esse ordinationem: 119.0116C| putamus quod nec omnia praedestinanda praedestinantem quisquam dixerit esse praedestinationem: cum haec omnia, sicut jam diximus, id est dispositio, gubernatio, ordinatio, praedestinatio, magis ad opera, vel ad operationem Creatoris referenda intelligantur. Sed iste, etiamsi nova contentione affirmare conetur ita esse Deum substantialiter praedestinationem, sicut veritatem, bonitatem, justitiam, ut per hoc velut singulari tantum numero praedestinatio dicenda videatur: sicut singulari tantum numero dicitur Deus, veritas, bonitas, justitia: non tamen ista argumentatione efficere potest ut praedestinatio Dei etiam substantialiter Deus dici possit, non duplicem habeat effectum, et operis distributionem, scilicet vel in praeparatione justorum ad vitam, 119.0116D| vel in praeordinatione impiorum ad interitum: quia et justitia verissime Deus dicitur: nec cum ipsa Deus substantialiter intelligitur, plurali numero recte enuntiatur. Et tamen justitia Dei, quae etiam Deus est, sine dubio duplicem habet effectum, videlicet vel in remuneratione bonorum, vel in damnatione malorum. Cum ergo ad praedestinantem Deum recte dicatur relative praedestinatio, sicut ad disponentem dispositio, ad gubernantem gubernatio, ad ordinantem ordinatio, ad operantem operatio, ad creantem creatio: et etiamsi aliquid ratione ostendi possit, substantialiter dici debere praedestinationem Dei, vel praedestinationem Deum: duplex tamen ejus effectus Scripturae sanctae immobili veritate declaratus 119.0117A| evacuari nullatenus possit: quid sibi vult ista tam supervacua, vel etiam mendax argumentatio?
Sequitur tamen ille et dicit: Sicut duas essentias, sapientias, scientias, virtutes caeteraque omnia quae de Deo dicuntur, geminari, vel triplicari, vel multiplicari impium est: ita praedestinationes duas asserentem reatu impietatis ligari. Quibus verbis nos respondemus, verum quidem esse quia essentia, sapientia, scientia, virtus, quando de Deo dicuntur, vel ipse Deus ita dicitur, ut ipse esse essentia, sapientia, scientia, virtus intelligatur, non sunt ista dicenda pluraliter. Quia ipsa Trinitas non tres essentiae, sed una essentia est, nec tres sapientiae, sed una sapientia; nec tres scientiae, sed una scientia; nec tres virtutes, sed una virtus. Tamen quando ad 119.0117B| diversam dispositionem vel operationem Dei ad creaturas referuntur, manifeste quaedam ex eis etiam pluraliter et multipliciter dicuntur, sicut est illud: Quoniam Deus scientiarum Dominus (I Reg., II, 3). Et si scientiarum Dominus, utique non alterius, sed suarum. Quomodo ergo hoc intelligendum, nisi quia ipsa scientia, quae in illo naturaliter una est et simplex, relata, ut dictum est, ad dispositionem vel ordinationem creaturae, nobis efficitur multiplex? Sic Deus esse virtus dicitur, et tamen eadem ratione dictum legimus: Narrantes laudes Domini, et virtutes ejus (Psal. CXLVIII, 2). Et sicut recte Deus dicitur virtus, ita recte dicitur idem Deus potentia, et tamen in psalmo canimus: Quis loquetur potentias Domini? (Psal. CV, 2.) Si ergo Deus una est scientia, 119.0117C| una virtus, una potentia; et tamen juxta veritatem et auctoritatem Scripturae ipsius Dei recte dicimus, numero plurali atque multiplici, scientiarum Dominus, et potentias Domini, et virtutes ejus, cur hoc impium esse iste disputator dicit, quod ex veritatis et pietatis fonte procedit? Si autem ista quae verissime substantialiter in Deo sunt, non impie, sed pie, secundum quemdam modum etiam pluraliter de Deo dicuntur, quomodo reatu impietatis ligatur qui praedestinationem Dei eadem ratione, propter duplicem ejus efficientiam, pluraliter dicere voluerit? Cum tamen hoc nos nec propter eamdem praedestinationis verissime duplicem efficientiam respuamus, nec usquequaque necessario dici existimemus: cum sicut una Dei justitia, ita et una Dei praedestinatio multipliciter 119.0117D| valere, certissime intelligenda sit.
Subjungit ille et dicit: Unamque esse divinam praedestinationem, sicut unam divinam operationem, sapientiam, substantiam voluntatem. In quibus verbis hoc agere conatur quod et supra, videlicet ut, sicut substantialiter Deus est sapientia, substantialiter voluntas, et ipse est summa substantia, ita creditur idem Deus esse praedestinatio et operatio. Sed de praedestinatione jam multipliciter ostendimus quid nos magis sentiendum esse teneamus. De una vero operatione Dei quam hic addit, ita ut, quantum apparet, operationem Dei, ipsum Deum velit intelligi, diligenter considerandum est quid de hac re juxta regulam fidei sentiendum sit. Recte enim dicimus 119.0118A| operationem Dei, utique in creaturis quas operatus est, et recte dicere possumus operationem ex Deo, quoniam, sicut Apostolus dicit: Ex ipso, et per ipsum et in ipso sunt omnia. Sed nunquid recte dicere possumus operationem in Deo, cum Deus in se nihil operetur; sed extra ipsum, id est extra ejus naturam, sit omnis creatura, quam operatus est et in qua usque modo operatur? cum tamen alio modo etiam in ipso dici possit esse creatura, quia utique in ejus potentia et virtute subsistit; unde Apostolus ait, quod jam dictum est, quia in ipso sunt omnia; et in alio loco: In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28). Cum ergo Deus in se ipso, id est in substantia sua, nihil operetur, sed omnis ejus operatio in creaturis, quae non ejusdem cum eo 119.0118B| naturae vel substantiae sunt, intelligatur, quomodo recte dici potest operatio in Deo? Et si non recte dicitur operatio in Deo, quanto minus recte dici potest ipse Deus operatio? Quanquam idem omnipotens Deus sicut apud se et in se omnia disponit, sic apud se et in se omnia operetur, quia ut haec agat, non extra se utique egreditur nec a se excedit, cujus velle fecisse est: sed ipsa potius quae operatur, vocat ad se, ut ex eo, qui summe est, accipiant esse singula juxta modum suum; et fiat quod Apostolus dicit: Qui vocat ea quae non sunt tanquam quae sint (Rom. IV, 17). Ergo neque aliquid extra se operatur, qui sola et aeterna voluntate, absque ullo conatu, absque ullo labore, absque ullo artificio, omnia operatur. Nec iterum aliquid in se operatur, qui in suae substantiae 119.0118C| perfectione et aeternitate nihil efficit, nihil auget, nihil minuit, nihil mutat. Nec tamen, quia ejus velle fecisse est: ideo ejus velle et fecisse unum est. Quia in hoc non Creatoris, et creaturae significatur unitas, sed solius Creatoris potestas.
Quomodo igitur operatio in Deo, vel ipse Deus substantialiter (ut iste asserit) operatio intelligi potest? nisi forte eo modo dicatur Deus operatio, non quod ipsum vel in ipso aliquis, sed ipse omnia operetur. Sed quia hoc nimis est inusitatum, nec de Scripturae sanctae auctoritate sumptum, et vehementer fidei periculosum: ne forte, cum Deus operatio esse dicitur, juxta impium Arianorum errorem, qui hoc de Filio et Spiritu sancto senserunt, ab aliquo factus esse credatur: profecto cohibenda et coercenda est 119.0118D| tantae verbositatis praesumptio, et inter caeteras vocum novitates, sicut attentissime admonet Apostolus, devitanda (I Tim. VI, 20). Et tamen nos, qui simpliciter divinam operationem in operibus et creaturis ejus intelligimus, ipsam ejus operationem plurali numero in Scripturis positam legimus, manifeste Apostolo dicente: Divisiones vero gratiarum sunt, idem vero spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4-6). Cum ergo ipsa operatio Dei tam aperte pluraliter dicatur, et multipliciter intelligatur in creaturis Dei, quid utilitatis habet istiusmodi argumentatio? Ad nihil utilis, sicut Apostolus ait 119.0119A| nisi ad subversionem audientium (II Tim. II, 14).
Et tamen ille subjungit, et dicit: Ex necessitate praedestinationis nihil compelli, sicut nec voluntatem. Quod utrumque, id est et praedestinatione et voluntate Dei nihil compelli, apertissima veritate falsum est: quia et bonitate praedestinationis Dei frequenter diversis flagellis, et laboribus, et tribulationibus compelluntur electi, sive ut convertantur ad Deum, sive ut vivant secundum Deum. Sicut compulsus est apostolus Paulus cum adhuc esset Saulus (Act. IX): coelestis vocis terrore prostratus, divina percussione caecatus, tanto terrore a suo errore et crudelitate coercitus, utique ut converteretur ad Deum. Et tamen jam conversus, jam apostolus, jam magister gentium effectus, adhuc castigatur, adhuc 119.0119B| colaphizatur, ne magnitudine revelationum extollatur (II Cor. XII, 7). Et ejusdem divinae praedestinationis judicio et aequitate reprobi compelluntur; et si non ad inique et impie vivendum, tamen ad aeternum pro ipsis iniquitatibus et impietatibus suis supplicium luendum. Similiter et bonitate voluntatis Dei, in qua est utique aeterna praedestinatio Dei, et electi flagellantur temporaliter ad correctionem vel probationem, et ejusdem divinae voluntatis severitate reprobi flagellantur aeternaliter ad punitionem. Cum omnipotens Deus, sicut Apostolus dicit, manifesta misericordia et occulto judicio suo, cujus vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 18). Utraque enim sunt in Dei praedestinatione, utraque in Dei voluntate, et bonitas scilicet et severitas, de quibus 119.0119C| idem dicit Apostolus: Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate (Rom. XI, 22).
8. Sequitur ille et dicit: Et quidquid de divina voluntate intelligitur, de praedestinatione Dei sentiri debere. Haec definitio in eo nobis placet, quia voluntatem Dei dicit praedestinationem Dei. Quid est enim aliud praedestinatio Dei quam aeterna et incommutabilis voluntas Dei ad opera sua. Neque enim Deus necessitate, sed voluntate praedestinavit quaecunque praedestinavit. Et sicut omnia, quaecunque voluit, fecit (Psal. CXIII, 3), sic omnia quaecunque praedestinavit, implevit, imo jam fecit: sicut de eo propheta dicit: Qui fecit quae futura sunt (Isa. XLV, 11 sec. 119.0119D| LXX). Consequens ergo omnino est, ut et illud quod de Deo dicit Apostolus, qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Sicut est in praedestinatione Dei, ita rectissime intelligatur esse in voluntate Dei, id est, ut quos praedestinavit Deus aeterna voluntate sua ex omni genere humano electos, ipsos omnes velit salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, videlicet quia praedestinatio Dei ipsa est certissime voluntas Dei; et, sicut de voluntate Dei veraciter omnino ab apostolo dictum est, cujus vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 18), ita et de praedestinatione Dei certissime teneatur: scilicet quod aeterna praedestinatione, sicut aeterna voluntate sua Jacob dilexit, Esau autem 119.0120A| odio habuit: et ex massa eadem fecit, aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. XIII, 21). Sed illud bonitate sua, istud justo judicio suo, ut essent alii vasa irae, alii vasa misericordiae (Rom. XXII, 23). Si itaque disputator iste, juxta veritatem doctrinae apostolicae, et sicut ipse sua argumentatione conclusit, haec nobiscum fideliter et simpliciter teneat, nulla erit necessitas quaestionis, nullus exigetur labor syllogisticae disputationis, sed sola in nobis regnabit tranquillitas pacis.
- CAPUT III.
Tertio capitulo hujusmodi definitiones posuit.
- 1.
Dei praedestinationem sicut essentiam nullum cogere, nullam necessitatem inferre. 119.0120B|
- 2.
Duas praedestinationes non esse.
- 3.
Mortem, peccatum, miseriam a Deo non esse.
- 4.
Praedestinationem, ut charitatem, non esse geminam vel duplam, vel multiplicem, et pluralitate carere. Ex his quatuor propositionibus jam superius, prout Dominus dedit, tractavimus.
Id est primam qua dicit Dei praedestinationem sicut essentiam nullum cogere, nullam necessitatem inferre.
Et secundam qua ait duas praedestinationes non esse.
Et quartam qua definivit, praedestinationem, ut charitatem, non esse geminam, vel duplam, vel multiplicem, et pluralitate carere. Excepto quod charitatem superius inter exempla quae de substantia Dei intelligi 119.0120C| voluit non nominavit. Et manifeste, sicut beatus Joannes apostolus docet: Deus charitas est (I Joan. IV, 16); ita ut secundum regulam fidei verae rectissime dicamus esse charitatem Dei, et esse charitatem in Deo, et esse charitatem Deum. Quae tamen charitas quia in Deo substantia est, sicut veritas, justitia, bonitas, cum de Deo intelligitur, non dicitur gemina, quia est in illo substantialiter una et simplex; et ideo ibi nec dupla, nec triplex dici potest, quia non duplicatur, nec triplicatur divina substantia, id est ipsa deitas, ipsa veritas: ipsa charitas, Deus Trinitas. Non enim minor est ibi in uno, quam in tribus; nec major in duobus vel tribus quam in uno. Sed quanta est deitas, veritas, charitas, in una persona sanctae Trinitatis, tanta est in duabus, 119.0120D| tanta in tribus, id est perfecta in singulis, perfecta in omnibus. Quia et Pater perfectus Deus, et Filius perfectus Deus, et Spiritus sanctus perfectus Deus, et hi tres unus perfectus Deus. In nobis vero haec charitas non est substantia, sed donum Dei, sicut Apostolus dicit: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Et ideo potest in nobis esse et gemina, et duplex, propter duo praecepta ipsius charitatis, videlicet, Dei et proximi; quae utique in nobis duplicem gignit affectum, ut diligamus Deum ex toto corde, et proximum sicut nosmetipsos (Matth. XXII, 37, 39). Et quia per ipsum donum charitatis multiplicia et innumera bona operatur Deus in sanctis 119.0121A| suis, dicitur in Scripturis etiam multiplex. Ipsa est enim gratia Dei, de qua beatus Petrus apostolus dicit: Unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum, illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratia Dei (I Petr. IV, 10). Quod autem pluralitate careat charitas, nec plurali numero nec in Deo nec in nobis in Scripturis dicta inveniatur, quis nesciat? De eo autem quod dicit praedestinationem non recipere pluralem numerum sicut nec charitatem, jam superius satis dictum, nec assidue repetendum est. Nam et illud quod in prima ex his propositione praedestinationem Dei substantiae Dei comparat, imo substantiam Dei esse dicit, jam supra, ut potuimus, tractatum est.
Et quod affirmat ipsam Dei praedestinationem nullum 119.0121B| cogere, nullam necessitatem inferre, si ita hoc dicit quod praedestinatione sua omnipotens Deus neminem cogat ad malum, ut malus sit, et aliud esse non possit, recte omnino dicit: sin autem propterea hoc suspense et inexplicate posuit, ut diceret ipsam praedestinationem nullum cogere, nullam necessitatem inferre, nec addidit, ad quid cogere vel cujus rei necessitatem inferre, ut malos in sua malitia usque in finem perseverantes, neget justo judicio praedestinationis divinae aeterno judicio puniendos (sicut magis ex omnibus, quae superius dixit, verum esse apparet) manifeste divinam praedestinationem in parte accipit, et in parte negat: ut eadem Deus praedestinatione sua justos praeparaverit ad regnum, reprobos vero non praeordinaverit ad supplicium.
119.0121C|
- 3.
Restat tertia propositio quam hic posuit et definivit, mortem, peccatum, miseriam a Deo non esse. Et de peccato quidem, sicut fides ubique catholica tenet, recte dixit quod a Deo non sit, quia nec voluit, nec praecepit, nec impulit hominem ad peccandum: imo, et antequam peccaret, prohibuit eum a peccato, et mortis supplicio terruit ne peccaret, et, post peccatum, quasi suae voluntati rebellem et contrarium, juste punivit. Et ideo peccatum non est a Deo, qui hominem rectum, et sine peccato condidit, sicut Ecclesiasticus dicit: Solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus (Eccli. VII, 30), sed ab illo est initium peccati qui et primus peccavit in coelo: et 119.0121D| postea hominem ut peccaret decepit, et decipiendo occidit in paradiso: sicut beatus Joannes apostolus testatur, quoniam ab initio diabolus peccat (Joan. III, 8); et ipse Dominus docet dicens: Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas non est in eo (Joan. VIII, 44). In eo enim quod in veritate non stetit, perdidit seipsum; in eo autem quod peccatum homini propinavit, occidit hominem. Et, sicut primus peccator, ita et primus factus est homicida: quia anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). Unde et ipse in Scripturis dicitur habere mortis imperium (Hebr. II, 14). Non quod ejus potestate, sed quod ejus maligna invidia mors invaserit et oppresserit omne genus humanum. Unde 119.0122A| dicit Scriptura: Invidia diaboli mors introivit [al., intravit ] in orbem terrarum: imitantur autem eum qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 24). Hunc ejus impium principatum Dominus sua morte destruxit, sicut de eo Apostolus dicit: Ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum (Hebr. II, 14). Ipse est enim Agnus Dei qui abstulit peccatum mundi (Joan. I, 29). Et ideo bene dixit iste disputator peccatum non esse a Deo. Et tamen hoc ipsum superflue posuit, cum de praedestinatione divina definiret: quia nemo fidelium dicit Deum peccata praedestinasse. Quod autem adjunxit mortem et miseriam similiter non esse a Deo, manifeste Scripturae contradicit dicenti: Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas 119.0122B| a Deo sunt (Eccli. XI, 14). Sed quia iterum Scriptura dicit: Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13), vigilanter nobis quaerendum est quomodo utrumque fideliter intelligendum sit, videlicet et quod Deus mortem non fecit, et quod mors et vita a Deo sunt. Ita ergo utrumque recte intelligi potest: Quod Deus mortem non fecit, qui hominem immortalem, si non peccasset, creavit. Et iterum, mors a Deo est, quia peccantem hominem justa morte damnavit; sicque mors non est ab illo creatione, et tamen ab illo veraciter est ultione. Sicut autem mors ista corporalis, quae et prima intelligitur, a Deo est, quia ab ipso peccanti homini juste est illata: ita et mors secunda in gehenna homini permanenti in peccatis ab illo juste 119.0122C| est inferenda. Ideo et haec et illa, id est et prima, quae animam dividit a corpore, et secunda, per quam (ut dictum est) et anima et corpus perditur in gehenna, quia et utique justa, et justo Dei judicio homini illata vel inferenda, a Deo est. Inde et alibi eadem Scriptura dicit de praesenti utique morte corporali: Noli metuere judicium mortis: memento quae ante te fuerunt, et quae superventura sunt tibi (Eccli. XLI, 5). Hoc judicium a Domino omni carni. Et iterum: Ignis, grando, fames, et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt (Eccli. XXXIX, 35). Et quomodo fames et mors creata: non utique aliqua forma, vel formatione, ut existerent condita, sed in occulto dispositionis Dei ad ejus vindictam praeparata; ut inde eorum in manifestum prolatio, velut 119.0122D| quaedam videatur esse creatio. Et iterum eadem Scriptura dicit: Mors, sanguis, contentio, et rhomphaea, superveniens fames, contritio, et verbera: super iniquos creata sunt haec omnia, et propter illos factus est cataclysmus (Eccli. XL, 9, 10). Cum ergo mors hominis ex justa et divina ultione veniens tam aperte dicatur, et tam veraciter intelligatur in Scripturis esse a Deo. Unde et beatus Elias pro filio viduae apud quam hospitabatur defuncto supplicans dicebat Deo: Domine, etiamne viduam istam, apud quam ego utcunque sustentor, afflixisti, ut interficeres filium ejus (III Reg. XVII, 20)? Et Dominus in Evangelio aperte dicit: Timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam (Luc. 119.0123A| XII, 5): intelligatur aperta Scripturae veritas, et conticescat vanitas.
Sicut ergo mors, quae est utique poena peccati, ita etiam omnis miseria laborum, tribulationum et calamitatum, quae consecuta sunt hominem post peccatum, quia divina dispositione et judicio et illata sunt et inferuntur, recte Scriptura dicit esse a Deo, sicut aperte ea testimonia quae posuimus, ostendunt. Et ideo sicut vere peccatum, quod contrarium est justitiae Dei, non est a Deo, ita vere poena peccati, id est mors, et omnis illa calamitas et miseria quae consecuta est, quia justo judicio Dei competunt, et justa ejus ultione inferuntur, a Deo esse, Scriptura attestante, recte intelliguntur. Ubi, etiamsi diabolus et caeteri angeli maligni aliquid 119.0123B| agunt, ministri sunt divinae ultionis, atque vindictae, non judices, vel auctores, sicut manifeste libri beati Job historia ostendit, in qua plenissime ostenditur quod non solum ut ipsum vulnere pessimo a planta pedis usque ad verticem sauciaret, vel filios ejus concussae et corruentis domus oppressione occideret, et copiosam ejus familiam vel gladio irruentium praedonum, vel de coelo veniente igne consumeret, sed nec ipsa ejus pecora et animantia contingere ausus est, nisi prius, permittente sibi Domino, et dicente: Ecce universa quae habet, in manu tua sunt: verumtamen in eum ne extendas manum tuam (Job. I, 12). Et iterum: Ecce in manu tua est: verumtamen animam illius serva (Job II, 6). Unde et ipse vir sanctus et divina sapientia repletus, cum illi haec 119.0123C| omnia accidissent, non ea deputavit diabolo, quia exsecutor fuerat illius calamitatis, sed ad Deum et ad justum judicium ejus omnia fideliter et humiliter cum gratiarum actione retulit, dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum (Job I, 12). Similiter et in Evangelio, cum ejiceretur ab homine quem obsederat legio daemoniorum, non habuerunt potestatem introeundi, et perdendi gregem porcorum, nisi ab illo permissi cui dolentes trementesque 119.0124A| dicebant: Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Et ille dixit eis: Ite (Matth. VIII, 32). Inde est quod etiam in psalmo, ubi narrantur plagae et calamitates quibus Aegyptus pro sua impietate, Deo juste ulciscente, et Moyse famulo suo mediante ac ministrante, percussa est, manifeste Scriptura, etiamsi ministerio angelorum malorum aliqua horum eis inflicta sunt, omnia ad Deum referens dicit: Convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent. Misit in eos coenomyiam et comedit eos, ranam et disperdidit eos. Et dedit aerugini fructus eorum, et labores eorum locustae. Et cecidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina. Et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni. Misit in eos iram indignationis suae; indignationem, 119.0124B| et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos (Psal. LXXVII, 44-49). Et in alio psalmo, cum impetum ignium et grandinum, tempestatum, et procellarum replicaret, quibus tot naufragia et eversiones et vastitates fiunt in mundo, similiter omnia referens ad Deum, dixit: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus (Psal. CXLVIII, 8).
CAPUT IV.
Quarto capitulo ponit definitiones quinque hoc ordine.
- 1.
Tres haereses, unam Pelagianorum liberi arbitrii sine gratiae commendatione. Alteram gratiae solius. Tertiam Gotteschalcanam praedestinationibus necessitates etiam inferentem. 119.0124C|
- 2.
Substantiam hominis esse tria. Id est, esse, velle, scire. Et hanc peccando non amisisse.
- 3.
Nullam naturam posse perire, nec liberam voluntatem eum perdidisse, id est naturam suam.
- 4.
Libertatem homini post peccatum remansisse: vigorem et potestatem ejus perdidisse.
- 5.
Ea semper naturam inchoare posse, et perficere nonnisi per gratiam. De tribus haeresibus quas dicit, primum, id est Pelagianorum, qui liberum arbitrium sine Dei gratia 119.0125A| homini ad salutem posse sufficere dixerunt, bene novit, et condemnat Ecclesia, sequens vocem Domini suam gratiam in omnibus commendantis, atque dicentis: Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). In eo enim quod ait: Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, declarat gratiae beneficium, quam in illo manentes ex illo accipiunt, ut fructificare possint Deo, sicut palmes accipit ex radice vitis. Quod autem subjunxit: Quia sine me nihil potestis facere, manifestissime ostendit, liberum hominis arbitrium absque adjutorio ejusdem gratiae suae ad boni operis fructum nihil posse. Secunda haeresis quam dicit esse gratiae solius: quae sit vel fuerit in Ecclesia, quae ita praedicaverit sola Dei gratia 119.0125B| hominem salvari, ut liberum hominis negaret vel destrueret arbitrium, nobis minime compertum est. Nam antiquissimi, et impiissimi illi haeretici Marcion, et Valentinus, et Manichaeus, qui vel duo vel tria principia introduxerunt, et ideo duas naturas vel angelorum vel hominum assuererunt, id est unam bonam, et alteram malam; illam ita esse bonam, ut aliud esse non possit; istam e contrario ita esse malam, ut similiter aliud esse non possit; nihil omnino de gratia Dei dixerunt, sed solam naturam naturaliter vel bonam esse vel malam stultissime defendere conati sunt. Cum Ecclesia catholica, legis et Evangelii fideliter doctrinis instructa atque munita, unam tantummodo agnoscat; et praedicet omnium creaturarum coelestium et terrestrium visibilium et invisibilium 119.0125C| esse principium, sanctam videlicet Trinitatem, Patrem, et Filium et Spiritum sanctum, unum Deum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; et nullam omnino naturam nisi ab eo, id est optimo Conditore, esse; et ideo omnem naturam, in quantum natura est, bonam esse, nec malum naturae naturam, sed vitium naturae esse. Sed quia mutabilis facta est ista natura in creatura angelica et humana, et a bono in quo condita est, suo vitio potuit labi ad malum; et a malo, in quo lapsa est, quantum pertinet ad humanum genus quod Dei miseratione salvatur, posse surgere et reformari ad bonum; quantum vero pertinet ad partem angelorum malorum, et perpetuo judicio damnatorum, sic lapsos esse superbiendo a Deo, ut nullo jam mereantur remedio 119.0125D| instaurari, non solum perdita in qua conditi fuerant bona voluntate, sed terribili judicio Conditoris, etiam ipsius bonae voluntatis possibilitate privati.
Cum ergo et illi (de quibus supra dictum) haeretici naturam tantummodo vel defenderint, quasi immutabiliter bonam, vel accusaverint quasi immutabiliter malam; et ideo de gratia vel de libero 119.0126A| arbitrio non appareat quomodo aliquid praedicare potuerint; et e contrario Ecclesia Dei sic teneat, sicut brevissime commemoravimus: quae est ista secunda haeresis tam incognita, tam nova et inaudita, quae, libero arbitrio denegato, solius gratiae sit praedicatrix? Nisi quia (ut nobis videtur) disputator iste, vel beatum Augustinum latenter quasi haereticum accusat, eo quod manifeste juxta veritatem Scripturarum sola Dei gratia ostendat et doceat hominem posse salvari, nec ad ipsam salutem aeternam aliquid humanum arbitrium posse, nisi per eamdem gratiam fuerit reformatum, sanatum, illuminatum ac reprobatum; aut certe eos qui, secundum ejus venerabilem et catholicam doctrinam nunc de gratia Dei sentiunt et docent: quasi minus illius dicta intelligentes, 119.0126B| haereticos vocat: videlicet quasi ille non ita de libero arbitrio senserit, nec isti recte ejus verba intelligant; et ideo errent ex occasione verborum ejus, dum ea aliter intelligunt quam ille qui scripsit. Hac de causa nobis videtur quod callidissime omnino et versutissime velut haeresim solius gratiae posuerit, nec tamen auctorem, vel sectatores ejus ulla significatione manifestaverit.
Quod si ita est, quid aliud quam Ecclesiam nostri temporis, simul cum eis qui illum ad talia instigant, viperea subtilitate accusat. Et ideo si sunt tales, qui in partibus regni illius, ubi iste impugnator veritatis non solum non arguitur, vel silentium ei imponitur, sed etiam laudi et honori maximo habetur, qui ei in talibus faveant, maxime viri ecclesiastici, quis digne 119.0126C| possit dolere, et horrere istud contagii et pestilentiae malum, quod ab illis partibus tam effrenate et infrunite, tam impudenter et audacter contra caeteras partes Ecclesiae Dei quietas inter se, et pacificas, et tranquillas exsurgit? Ubi tale monstrum et prodigium jamdudum a fidelium auribus arcendum sedet, et disputat, et congerit tot mendacia erroris, tot convicia contra fidem veritatis: et nulla pastorum Ecclesiae vigilantia, vel corrigitur a talibus, vel expellitur. Denique ut manifeste agnoscamus non eum de antiquiori aliqua haeresi dixisse quod solius gratiae fuerit praedicatrix, non posuit hanc haeresim ante Pelagianam, sed postea, id est a temporibus sancti Augustini usque nunc, nec potest inveniri toto hoc tempore quod fuit inter illum et nos, aliquam talem 119.0126D| haeresim in Ecclesia exstitisse, nisi quod vel ipsum, ut jam diximus beatum Augustinum, vel nos qui eum sectamur, istius erroris accusat.
Tertiam haeresim ponit praedestinationibus necessitates et vim inferentem. Cujus, ut sibi videtur, auctorem non tacet, vocans eam Gotteschalcanam a quodam videlicet miserrimo et infelicissimo monacho 119.0127A| jamdudum (illic nescimus quo ordine) damnato, et annis jam plurimis carcerali ergastulo retruso, nomine Gotteschalco, qui si aliquid tam grande et periculosum contra fidem catholicam docere praesumpsit, ut necessario synodali indicio tali ac tanta damnatione plecteretur, profecto dignum fuerat, juxta antiquum Ecclesiae morem, ut tantus error, propter cautelae studium, ne eo plures inficerentur, caeteris Ecclesiis in diversis regni partibus constitutis, etsi non in initio, quando tantum malum est deprehensum, vel in fine quando tanta est severitate damnatum; saltem postea per litteras synodicas et ecclesiasticas, ad omnium fratrum et coepiscoporum notitiam perferretur. Quod si more, ut diximus, ecclesiastico semper a Patribus observato factum fuisset, 119.0127B| melius nunc sciremus, et paratiores essemus ad redarguenda et convincenda quae iste eum docuisse proponit, dicens eum praedestinationibus necessitates, et vim inferentem.
Quod ergo de praedestinationibus velut pluraliter dictis eum accusat, manifestum est, sicut jam in multis superius demonstravimus, quod non ei tantum displiceat hujus nominis, id est, praedestinationis pluralis numerus, quantum ipsius praedestinationis vere pluralis, id est duplex effectus: tam videlicet (ut frequenter diximus, et ex Scripturis sanctis ostendimus) in praeparatione electorum ad vitam, quam in praeordinatione reproborum ad poenam. Quod ut iste contra fidem Ecclesiae denegaret, tantum et tam lacunosum laborem assumpsit, ut novis argumentationibus 119.0127C| nobis persuadere conetur praedestinationem esse substantiam Dei, imo ipsum Deum esse praedestinationem, et ideo pluraliter de ea non debere sentiri: videlicet ut in parte tantum electorum sentienda sit praedestinatio; in parte autem reproborum minime. Et ex hac occasione, ut justam reproborum praedestinationem ad supplicium aeternum evacuet, in tantam prorupit audaciam, ut apertissime contra fidem, et veritatem Scripturarum asserere conaretur quod, sicut peccatum non est a Deo, ita et ejus supplicium, id est omnis miseria et mors, quae peccantem hominem consecuta est, non sit a Deo. Cum, manifeste a Deo juste damnante et judicante, et miseria laborum et sudorum peccanti homini inflicta sit, et ipsa laborum omnium extrema 119.0127D| mors, dicente Domino ad eum de miseriis vitae laboriosae: Maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea: spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae: in sudore vultus tui vesceris pane (Gen. III, 17-19). Ubi statim de extrema mortis poena subjunxit: Donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es, et in pulverem reverteris (Ibid., 19). Sed et mulieri quae ante virum suum peccavit, ipsius peccati poenam propriam, praeter illam, quae ei cum viro communis est confestim irrogando ait: Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos; in dolore parics filios, etc. Negando itaque in parte reproborum justam divini judicii praedestinationem, ad hoc devolatus est, ut etiam omnes humanas miserias et 119.0128A| ipsam mortem a Deo non esse, id est ad Dei judicium non pertinere assereret: ubi si quaeratur ab eo unde sit mors et miseria, si a Deo non est, quid aliud restat nisi ut contra omnem veritatem respondeat aut a nullo esse, aut a diabolo esse; cum a nullo ea esse dicere insanissimum sit: diabolus autem causas peccandi tantummodo suaserit, ultionem vero peccati non ipse, sed justus judex intulerit.
Quod autem dicit praefatum Gotteschalcum praedestinationibus necessitates et vim inferentem: si ita hoc dicit quasi illa praedestinatio reproborum ad interitum alicui eorum vim et necessitatem imponat ad malum, id est ut inevitabiliter mali sint, et omnino aliud esse non possint, hoc omnino alienum est a fide catholica: quia omnipotens Deus (qui neminem 119.0128B| vult esse malum) nimis absurdum et impium est, ut dicatur quod aliquem cogat et compellat esse malum, et (de quo scriptum est: Justus Dominus justitias dilexit (Ps. X, 8) aliquem compellat esse injustum. Sed hoc agitur in omnibus reprobis, de peccatis eorum et supplicio extremo, quod actum est in primo homine peccante judicio primo: ut, sicut ille nulla Dei impulsione vel compulsione aut praedestinatione compulsus est ad peccandum, sed sua tantum sponte peccavit, judicium tamen et damnationem ipsius peccati nolens invitusque suscepit, quod fuit supplicium hominis primum: ita et omnis reproborum multitudo, quae ex illa damnatione descendit, non Dei praedestinatione compellitur ad peccandum, cum Deus nulla peccata praedestinaverit; 119.0128C| sed tamen ipsius divinae praedestinationis justo et aeterno judicio compellitur ad luendum supplicium; recipiens a Deo vim et necessitatem justae damnationis, quae nullam habuit vim aut necessitatem perpetrandae iniquitatis. Neque enim illi qui a sinistris stabunt in judicio, et puniendi sunt igne aeterno, volentes suscipient tale supplicium, sed utique nolentes et inviti, et irremediabiliter dolentes ac trementes, divinae majestatis nutu, et angelico ministerio illuc praecipitabuntur, sicut Dominus aperte in Evangelio dicit: Sic erit in consummatione saeculi: exhibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis: illic erit fletus, et stridor dentium (Matth. XIII, 40-42). Istis namque messoribus, id est ministris angelis, quando 119.0128D| venerit messio, id est saeculi consummatio, ab ipso judice dicetur: Colligite zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum; triticum autem congregate in horreum meum (Ibid., 30). Ecce qualem vim et necessitatem divinae praedestinationis erga reprobos Ecclesia Dei juxta evangelicam veritatem credit, id est vim et necessitatem judicii; non vim, et necessitatem peccati. Qui autem vim, et necessitatem peccandi Deum intulisse homini vel inferre dicit, manifeste horribiliter in Deum blasphemat, quem ad peccata compellendo, utique auctorem peccati esse confirmat. Hoc igitur modo nos, secundum veritatem Dei, de reproborum praedestinatione sentimus: fideliter eum confitentes non peccati 119.0129A| eorum, sed justi supplicii auctorem. Et ideo quod iste delirat, quasi hujus praedestinationis praedicatio, necessitatis ad peccandum sit irrogatio, quam sit calumniosum et vanum putamus, quod ex his quae dicta sunt omnibus clareat.
Post haec iste subjungit: Substantiam hominis esse tria, id est esse, velle, scire; et hanc peccando non amisisse. Nos autem substantiam hominis non aliud esse dicimus, nisi quam Scriptura divina in principio conditionis humanae demonstrat dicens: Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7). Haec est enim substantia hominis, qua subsistit et vivit, sicut docti indoctique noverunt, anima scilicet, et corpus 119.0129B| sibi vitaliter connexum; sed corpus de limo terrae, anima ex inspiratione Dei. His constat, et ita factus est homo in animam viventem. Cum ergo ita doceat divina auctoritas, et ita teneat catholica veritas, quid sibi vult ista superfluitas, substantiam hominis esse tria, id est esse, velle, scire? cum manifestum sit substantiam hominis non tria esse, sed duo quaedam, id est (ut jam diximus) animam et corpus. Sed iste, praetermisso corpore, quod naturaliter ad substantiam hominis pertinet, substantiam hominis esse dicit, esse, velle, scire; quae utique in sola anima consistunt: quasi substantia hominis non sit, nisi anima sola. Videtur tamen ex disputationibus sancti Augustini in libris de Trinitate occasionem dicendi ista sumpsisse: sed absit ut tantus doctor tam 119.0129C| absurde unquam dixerit et imperite, ut cum substantia hominis sit anima et corpus, ille definierit substantiam esse hominis, esse, velle, scire. Non ergo ait (sicut manifeste intelligere poterit qui dicta ejus in eisdem libris diligentissime legerit et perpenderit) substantiam esse hominis haec tria, id est esse, scire, velle: sed in substantia esse hominis non exterioris, sed interioris, id est in mente rationali, ubi creatus est homo ad imaginem et similitudinem Dei (Gen. I, 26). Docens ea esse in ipsa mente rationali et intellectuali, naturaliter et substantialiter a Deo insita. Unde et rectissime in eisdem disputationibus dicit haec tria unius cum ipsa et in ipsa mente esse substantiae. Quia videlicet ipsa mens sicut substantialiter habet esse, ita substantialiter habet 119.0129D| velle: id est substantialiter et naturaliter habet scire posse et velle posse.
Magnum est utique bonum istud naturae ab optimo Conditore bene et mirabiliter conditae. Sed si hoc solum habeat mens hominis ut possit esse, possit scire, possit velle, et non habeat ex dono ejusdem Conditoris sui ut possit bene et beate esse, possit pie et recte de auctore suo scire, possit, amando illum, cum illo esse velle, quid ei proderit habere esse, scire, velle, cum totum hoc malo suo habeat, si illud donum Creatoris sui non habeat? habebit enim esse infeliciter, scire fallaciter, velle perniciose et nequiter: sicut etiam angelica natura, in diabolo et angelis ejus damnata, utique habet haec tria in substantia 119.0130A| sua spirituali, id est esse, scire, velle: sed tamen esse in poenale est: scire autem et velle totum ad errorem, totum ad malum conversum est. Quid est ergo quod iste gloriatur naturam humanam peccando ista non amisisse, id est ut possit esse, scire, velle, cum omnium horum bonum et felicitatem omnino amiserit, esse incipiens, misera ex beata, scire amittens divina, et velle perdens coelestia: nisi quantum ea postea adjuvit et erexit gratia Conditoris, ut amissa bona recognosceret, recognita doleret, dolendo et poenitendo divinum auxilium imploraret: atque ita quod amiserat suo vitio, divina bonitate reciperet. Propterea igitur ineffabilis misericordia Conditoris non abstulit ei etiam post peccatum haec naturalia bona sua, id est esse, scire, 119.0130B| velle, ut haberet cui misereri potuisset: si enim post peccatum noluisset eum esse, simul utique cum ipso et in ipso periret, et scire, et velle: voluit itaque eum esse, ut haberet cui misereretur; voluit eum scire, ut haberet quem sua cognitione illumiminaret; voluit eum velle, ut haberet quem suo amore beatificaret. Ita et diabolus qui creaturam Dei disperdere voluit, remansit victus, et Creatoris bonitas, et misericordia permansit invicta. Sed iste cur hoc proposuerit, ex sequentibus ejus propositionibus manifestius apparebit.
Subjunxit enim statim post istas duas propositiones sibi cohaerentes et ait: Nullam naturam posse perire, nec liberam voluntatem eum perdidisse, id est naturam suam. In quibus verbis, quod definivit nullam 119.0130C| naturam posse perire; quod utique generaliter de omnium rerum natura dixit, unde didicit, aut unde verum esse ostendit? cum manifeste omnis rerum natura sicut voluntate Creatoris potuit ex nihilo subsistere, ut esset quae ante non erat; ita etiam, si ipse velit, possit perire, et redire in nihilum, ut non sit. Hoc namque et Scriptura ostendit dicens de magnitudine et potentia Creatoris: Excelsior coelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? Longior terra mensura ejus et latior mari. Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis resistet ei? aut quis dicere ei potest: Quare ita facis? (Job XI, 8-10.) Certe ipse omnipotens Conditor cum propter nimiam malitiam et impietatem hominum pararet delere mundum diluvio, attestante 119.0130D| Scriptura, sic ait: Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres coeli (Gen. VI, 7). Et iterum: Repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra (Ibid., 13). Sicut ergo illo magno et horrendo diluvio magna ex parte natura mundi deleta est, et in deterius commutata, sicut dictum fuerat: Et ego disperdam eos cum terra: et omnis pene natura animalium, quae in mundo erant, id est tam hominum quam pecorum, aquis deleta est: etiam animae impiorum, qui tam horrendo supplicio interire meruerunt, reservatae sunt et transierunt ad majus, id est infernale supplicium; salvatis his solis qui tam exiguo numero in arca Dei 119.0131A| misericordia liberati sunt: nonne (si ita vellet) delere omnem naturam mundi, et mundalium sive coelestium rerum facillime hoc posset admiranda potentia Creatoris, sicut manifeste in libris Machabaeorum. Quidam sancti viri contra adversarios suos dimicaturi dixisse leguntur: Nos autem in omnipotenti Deo qui potest et istos contrarios venientes, et universum mundum uno nutu delere, confidimus (II Mach. VIII, 18). Requirendum autem ab isto est in illa ultima mundi conflagratione, de qua beatus Petrus apostolus dicit: In qua coeli magno impetu transient: elementa vero calore solventur (II Petr. III, 10), quid sentient tunc futurum de quatuor mundi elementorum natura? Si enim sic permanebunt ut nunc sunt, quomodo est vera apostolica ista sententia? 119.0131B| sin autem maxima ex parte immutabuntur, vel peribunt, quomodo est vera ista definitio, quod nulla possit perire natura? Certe quatuor vicissitudinum tempora quibus annus ducitur ac reducitur, id est veris, et aestatis, autumni, et hiemis, habent propriae et distinctae qualitatem naturae suae: sed cum fuerit coelum novum, et terra nova, et cessaverit cursus iste solis et lunae ac siderum, quo nunc ad refectionem et quietem mortalium dies noctesque sibi continuatim succedunt, et idcirco etiam illae quatuor vicissitudines temporum, quae solis cursu peraguntur, sicut nunc sunt esse non poterunt, quomodo non peribit eorum natura?
Sed et hoc interrogandus est, quid credat tunc futurum innovato coelo et terra per ignem, et in 119.0131C| aliam qualitatem, quae immortalibus sanctorum corporibus congruat, mirabiliter translatis. Quid, inquam, tunc futurum credat de universa natura volucrum, quadrupedum, reptilium, natatilium? Si enim illa tam immensa conflagratione penitus consummanda credenda sunt, quia nihil jam mortale ille mundus innovatus recipiet, quomodo verum erit nullam posse perire naturam? Maxime cum et de ipso tantae immensitatis mari in illa tam mirabili rerum commutatione scriptum sit: Et mare jam non est; si ergo dixisset iste humanam naturam non posse perire, utcunque audiendus esset, non quia Deus non possit eam dissolvere, si velit: sed quia promissio Domini nostri irrita esse non potest, quia ipse promisit dicens: Vestri autem et capilli capitis 119.0131D| omnes numerati sunt (Matth. X, 30). Et alio loco: Et capillus de capite vestro non peribit (Luc. XXI, 18). Cum autem generaliter dicat, nullam naturam posse perire, attendat quid etiam in natura rationali, id est diaboli, et angelorum ejus actum sit divino et terribili judicio, qui non solum velle bonum, sed etiam posse velle ipsum bonum perdiderunt. Postquam autem dixit nullam naturam perire posse, statim qui haec omnia dixerit ostendens subjungit: Nec liberam voluntatem hominem perdidisse, id est naturam suam. Videlicet quasi illa falsa et fallaci argumentatione sua, qua ait nullam naturam posse perire, hoc nobis probaverit quod homo peccando liberam voluntatem non amiserit; 119.0132A| eo quod, secundum istum libera voluntas ejus, ipsa sit natura ejus. Nos autem, juxta fidei catholicae veritatem dicimus quod natura illius primi hominis a bono Creatore ex toto bona, et bona voluntate praedita, condita sit. Hoc est enim quia creavit Deus hominem rectum (Eccle. VII, 30), sicut Scriptura dicit, ita tamen ut non tantum naturali bono esset in eo voluntas bona et libera, sed ut vere in eo quod conditus fuerat stare posset, divinae gratiae indigeret, et adjuvaretur. Unde illa vox ex persona ejus intelligitur in psalmo dicentis: Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum (Psal. XXIX, 7, 8). Ubi statim de casu suo subjungit, et dolens dicit ad Deum: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Quod enim in abundantia erat, et bonae 119.0132B| voluntatis, et beatae libertatis ante peccatum, ex Deo illi erat; cui et dicit: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Quod autem, avertente Deo faciem suam ab illo, nec eum vultu suo illuminando, factus est conturbatus, meritum ac poena peccati fuit. Iste autem qui, absque illo divinae gratiae adjumento, in tantum in eo solum naturae bonum praedicat, ut liberam voluntatem, nec peccando illum amisisse contendat, ita ut etiam ipsam liberam voluntatem naturam ejus esse dicat, manifeste Pelagiano errore involvitur; asserens hominem sola natura, et ante peccatum liberam voluntatem habuisse, et post peccatum eamdem liberam voluntatem eum non amisisse, et ipsam liberam voluntatem naturam ejus esse: cum profecto non fuerit libera, nisi quandiu Deum pie 119.0132C| subdita permansit bona; ubi autem, Deum contemnendo, et mandatum ejus superbe transgrediendo, peccavit, statim facta sit sub jugo peccati. Quia, sicut ipse Dominus dicit: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34, 36). Et ita quae ante erat libera ad bonum, post illam miserabilem ruinam, per seipsam non potuit esse libera, nisi ad malum. De quo profundissimo damnationis mala nullatenus valet assurgere ad libertatem bonae voluntatis, nisi illo liberante qui ait: Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis.
Iste autem, qui propterea eum putat non amisisse peccando liberam voluntatem, quia cum ipsa bona et libera voluntate est conditus; et ideo naturaliter ei inerat ipse bonae voluntatis affectus, scire debet, 119.0132D| quod ideo condidit omnipotens Deus omnem rationalem creaturam, et hominum scilicet et angelorum, bona et recta voluntate praeditam, ut quandiu servaret suum ordinem pie Deo subdita, et gratia ejus adjuta, permaneret in ea dignitas sua, id est et naturae bonum, et ipsius gratiae donum. Si autem contra Creatorem superbiendo, et de se potius praesumendo, desereret ordinem subjectionis et obedientiae suae, continuo, ipsius Conditoris justo judicio, et dono gratiae privaretur, et natura in deterius converteretur. Unde in psalmo scriptum est: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis (Psal. LXXXIV, 13, 21). Erat namque ante peccatum in honore 119.0133A| naturae bonae a Deo conditae; erat in honore gratiae sibi a Deo collatae. Sed hunc honorem divinae bonitatis et gratiae, unde haberet non intellexit, cum, deserto Creatore de se praesumpsit, et, suggestione serpentis, Deo similis tanquam sub nullo Domino esse concupivit. Unde et ipse merito a Creatore desertus, totus in deterius commutatus est, et anima videlicet et corpore: anima, quia amissa libertate justitiae, amissa libertate bonae voluntatis, et peccato dominante depressus, ea quae sursum sunt, quaerere cessavit, et infima, velut bruto, et pecudeo sensu, appetivit; corpore vero, quia mortis conditione damnatus ut in terram et pulverem, unde sumptus est, more jumentorum dissolveretur, justi judicii sententiam excepit. Ecce ad quantum malum devoluta 119.0133B| est humana natura, peccati merito tota in deterius commutata, libertate ad bonum amissa, et ad solum malum appetendum libera, nisi ejus gratia sanetur et redintegretur, qui venit quaerere, et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10).
Angelica autem natura quantum in diabolo et angelis ejus depravata, et horribiliter in deterius commutata sit, amisso libero arbitrio ad bonum, ut non solum ad illud ullatenus assurgere, sed nec velle jam possint, et ad solum malum nunquam mutanda malitia conversi, quis digne possit expavescere, quanto minus verbis explicare? Nam et corporis natura ipsa est, et sana, et aegrota: sed quae valet ac viget bono sanitatis, ejus amissione in deterius versa gravatur et affligitur morbo aegritudinis. Sed iste, qui 119.0133C| liberam voluntatem, et liberum arbitrium ad bonum, non credit esse bonum humanae mentis, sed ipsam mentem, neque esse in mente, sed ipsam mentem, videtur occasionem sumere, sicut jam et supra diximus, ex quibusdam verbis sancti Augustini in libris de Trinitate (lib. X, c. 11 et 12), cum ille veraciter omnino dicat, et mentem, et scientiam mentis, qua seipsam novit, et voluntatem mentis qua seipsam vult et diligit, unam esse naturaliter substantiam, quae et est existendo, et seipsam agnoscit sciendo, et seipsam vult diligendo. Vere enim hoc totum, id est et mens, et scientia, et amor sui substantialiter unum sunt. Quae tamen duo, id est scientiam, et voluntatem mentis, qua seipsam novit et diligit, non dicit ille esse mentem hominis, sed in 119.0133D| mente hominis; et ideo hujus disputationis manifestus est error.
Quod cum de libero arbitrio disputatur, quo, libera hominis voluntate, vel bonum vel malum appetitur, non de illa voluntate agitur qua mens diligit seipsam, 119.0134A| sed de illa voluntate, qua vel summum bonum diligit, cum recta est, id est Deum, vel infimum bonum, cum prava est, id est mundum. Haec enim voluntas, cum una sit natura cum ea voluntate qua mens diligit seipsam, multum tamen distat affectione: quantum distat inter dilectionem sui, et dilectionem Dei, inter dilectionem sui, et dilectionem mundi. Illa enim voluntate seipsam amat: ista voluntate vel Deum diligit super se, vel mundum infra se. Quae tamen voluntas, ut diximus, natura una est, sed affectione efficitur diversa. Et singularis est in dilectione sui, et multiplex in dilectione rerum bonarum vel malarum quibus trahitur sive distrahitur. Et ideo cum illa voluntas naturae, de qua beatus Augustinus disputat, id est qua mens diligit seipsam, nihil pertineat 119.0134B| ad liberum arbitrium et liberam voluntatem quo vel bona appetuntur, vel mala, sed tantummodo mentis sit, et ad ipsam referatur; minus callide, vel nimis stulte iste adjungit ei libertatem, et vocat eam liberum arbitrium, vel liberam voluntatem. Quod beatus Augustinus nullatenus dicit, et absit ut diceret. Quis enim nesciat hanc mentis voluntatem, qua seipsam vult et diligit, omnibus hominibus naturaliter esse communem, et semper liberi arbitrii ad seipsam amandum? Quae enim mens in hominibus est, nisi amentium et dementium, cujus voluntas non naturaliter velit, et mentem cui inest, et seipsam, esse, vivere, incolumem permanere? Ad hoc omnium mentium voluntas est libera. Quid enim liberius tali voluntate, quae mentem, cui inest, diligit esse, diligit 119.0134C| vivere, diligit non perire? vel quid magis superfluum et supervacuum, ut talis voluntas appelletur libera, quae nunquam potest esse aliud, ad diligendam se, vel ad mentem cujus est: aut ut eadem talis voluntas appelletur liberum arbitrium, cum arbitrium esse non possit, nisi in diversis rebus, quae discernendae, vel dijudicandae, vel eligendae, sive reprobandae sunt? Voluntas vero mentis nihil inter seipsam diversitatis inveniat, sed et seipsam semper aequaliter diligat, et naturali pace atque unitate semper sibi cohaereat.
Desinat itaque dicere, cum de libero arbitrio hominis agitur, quo vel bona ad salutem, vel mala ad perniciem suam diligit, talem voluntatem mentis esse naturam. Quia licet et ipsa sit mentis voluntas, quae et seipsam, et haec diligit, tamen alia affectione diligit 119.0134D| seipsam, quae ita naturalis est ut nunquam mutetur; alia affectione diligit ista, quae omnino variatur et mutatur, dum vel ad bona vel ad mala diligenda convertitur; nam si talis voluntas mentis, qua non seipsam mens, sed alia vel bona vel mala diligit 119.0135A| quibus aut beatificetur, aut misera afliciatur, natura esset hominis, sicut iste dicit, aut bona esset tantummodo, aut mala, et ex alio in aliud mutari non posset. Haec igitur voluntas, id est talis affectio humanae voluntatis juxta veritatem Scripturarum Dei, a bono Creatore bona et recta est insita homini, cum crearetur, haec (in illo cooperante Dei gratia) bona et recta permansit, quandiu Creatori pie obedivit. Sed quia et ipsa humana natura ab incommutabili Creatore mutabilis condita est, et talis affectio mentis humanae similiter mutabilis est, stetit in bono (adjuvante Dei gratia) et cecidit ad malum occulto Dei judicio, eadem gratia deserta. Et (sicut saepissime dictum est) quae erat libera ad bonum, amissa illa felici libertate, coepit esse sub peccati misera servitute.
119.0135B|
- 4.
Adjungit ille quasi definiendo: Libertatem homini post peccatum remansisse, vigorem et potestatem ejus perdidisse. In quibus verbis non est diutius morandum: quia, sicut supra jam saepius diximus, qui ante peccatum erat liberae voluntatis, et naturae bonae, et dono gratiae ad summum et aeternum bonum, ad quod conditus fuerat amandum, et desiderandum, quaerendum, inveniendum et contemplandum, peccando [ al., peccato] cecidit a tanto bono, et factus est servus peccati, sicut Dominus ipse testatur dicens: Omnis qui facit peccatum servus est peccati (Joan. VIII, 34); et beatus Petrus apostolus dicit: A quo enim quis superatur, ejus et servus est (II Pert. II, 19): ita, amisso dono gratiae, vitiato et corrupto 119.0135C| et depravato bono naturae, sic miserabiliter a tanta felicitate lapsus est, ut ad illud bonum amandum, et perfruendum, cui inhaerere debuerat, nullum possit habere recursum, nisi per misericordissimi reconciliatoris et mediatoris auxilium, et sanguinis ejus pretium, a quo redimimur de tanta captivitate, ut recipere possimus pristinam libertatem, et de inimicis efficiamur amici. De quo mediatore Scriptum est: Unus enim Deus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dedit seipsum redemptionem pro omnibus (I Tim. II, 5); et iterum: Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus (Rom. V, 10). Quicunque ergo dicit, post illam transgressionis infelicissimam ruinam, qua, amissa pristina libertate, factus est servus peccati, 119.0135D| factus est servus ejus a quo et superatus est, factus inimicus Dei, et indiget uno mediatore et reconciliatore, per quem accipiat redemptionem a servitute, et reconciliationem ad Deum. Post hanc, inquam, tam magnam et miserabilem ruinam, quicunque dicit eum habuisse vel habere libertatem ad verum bonum appetendum, amandum et promerendum, nisi per gratiam veri mediatoris redimatur, justificetur, reconcilietur et reformetur, omnino contra fidem Ecclesiae sentit, contra veritatem Evangelicam et apostolicam docet, et omnino (quantum in se est) evacuator est crucis Christi, evacuator est mortis Christi. Quia si aliter homo post illud peccatum veram mentis libertatem habere aut recuperare 119.0136A| potuit, nisi per redemptionem crucis et mortis Christi, sicut Apostolus ait ad quosdam, qui se aliter putabant posse justificari: Ergo Christus gratis mortuus est (Gal. II, 21), et haec est sapientia verbi, in qua evacuatur crux Christi (I Cor. I, 17). Vere enim si post aliud peccatum veram libertatem homo habere potuit, non indiguit redemptione, non indiguit redemptore, et superfluus est adventus Christi, superflua est mors Christi. Quod autem dicit iste peccantem hominem non amisisse libertatem sed ipsius libertatis vigorem et potestatem, non recte dicit, quia non recte sentit. Non enim bonum libertatis ex parte tenuit et ex parte amisit; sed, sicut vigorem, et potestatem libertatis, ita ipsam perdidit libertatem, ut jam per se ad 119.0136B| verum bonum, unde cecidit, liber esse non possit. Remansit autem liber ad malum; quia, sicut libera voluntate deseruit bonum, ita libera voluntate adhaesit malo. Habet itaque homo post illam damnationem liberum arbitrium, quo propria voluntate inclinari potest et inclinatur ad malum, habet liberum arbitrium, quo possit assurgere ab bonum; ut autem assurgat ad bonum non esse propriae virtutis, sed gratiae Dei miserentis. Habet liberum arbitrium ut possit bene velle, ut possit bene vivere, ut possit Deo adhaerere; sed ut bene velit, ut bene vivat, ut Deo adhereat, non est suae virtutis, sed gratiae Dei miserentis. Nam et qui graviter aegrotat, potest dici posse recipere sanitatem, sed ut recipiat sanitatem, habet necessarium medicamentum. Et qui mortuus 119.0136C| est, posset dici posse resurgere, posse vivere, non tamen sua virtute, sed Dei. Ita et liberum arbitrium hominis semel sauciatum, semel mortuum, potest sanari, non tamen sua virtute, sed gratia miserantis Dei. Et ideo recte omnes admonentur, recte omnibus verbum Dei praedicatur, quia habent posse credere, habent posse converti ad Deum, ut verbo extrinsecus admonente, et intus Deo suscitante, qui audiunt reviviscant. Ut recte de hujusmodi homine dicatur: Quia mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est. De nac possibilitate humanae naturae, quae tamen nihil valet absque divinae gratiae largitate, ita beatus Augustinus docet dicens (de Praedest. sanct., cap. 5): « Posse habere fidem, sicut posse habere charitatem naturae est 119.0136D| hominum: habere autem fidem, sicut habere charitatem, gratia est fidelium. » Sed cum voluntas credendi aliis praeparatur, aliis non praeparatur a Domino, discernendum est quid veniat de misericordia ejus, quid de judicio. Universae enim viae Domini misericordia et veritas (Ps. XXIV. 10). Investigabiles autem sunt viae ipsius (Rom. II, 33). Investigabiles igitur sunt, et misericordia qua gratis liberat, et veritas qua juste judicat.
- 5.
Iste postquam inaniter et fallaciter dixit post peccatum homini libertatem remansisse, subjecit aliam conclusionem, et ait: Semper naturam inchoare posse et perficere nonnisi per gratiam. Quod si ita dicit, quasi natura hominis per liberum arbitrium 119.0137A| suum semper possit bonum inchoare, sed non nisi per gratiam Dei perficere ut inchoatio totius boni semper homini deputetur, Deo autem tantummodo ejus perfectio: ut primam partem boni agendi sibi vindicet homo, secundam Deus: talis sensus omnino Pelagianus est, et contrarius Evangelicae et Apostolicae veritati. Quia et ipse Dominus ut initium boni nostri ostendat non esse ex nobis, sed ex illo, ait: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV, 16). Et Apostolus dicit fidelibus: Quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu (Phil. I, 6); et iterum: Vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis, verum etiam ut pro illo patiamini (Ib., 29). Et beatus Joannes Apostolus dicit: Non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam 119.0137B| ipse prior dilexit nos: et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris (I Joan. IV, 10). Et iterum, beatus Paulus apostolus ait: Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen; aspicientes in auctorem et consummatorem fidei nostrae Jesum (Heb. XII, 1, 2). Si ergo vere catholici esse cupimus, totum fideliter divinae gratiae deputare debemus, et initium videlicet boni operis nostri et finem. Quia, sicut praemissis Scripturae sanctae testimoniis clarissime demonstratur, Dominus eligit sanctos suos, non illi eum. Deus in suis fidelibus et incipit opus bonum et perficit: ab ipso donatur fidelibus qui pro eo patiuntur, et initium fidei, et finis martyrii. Ipse prior dilexit sanctos suos, ut et illi eum possent diligere. Et fides nostra Dominum Jesum 119.0137C| habet auctorem, eam in nobis inchoando; et ipsum habet consummatorem perficiendo. Haec ergo fideliter teneamus, ut in vera fide fundati, ab errore haeretico tuti simus. Aut si istius verba alium sensum rectum et recipiendum habent, ostendat ipse qui scripsit. Quinto capitulo hujusmodi propositiones ponit.
- 1.
Per praescientiam et praedestinationem Dei neminem compelli.
- 2.
Praescire ea etiam quae non esset facturus, praedestinare tantum quae esset facturus.
- 3.
Sicut in ea praescientia et praedestinatione Dei causam non esse peccati, ita nec poenae ejus, nec 119.0137D| mortis.
- 4.
Deum sicut neminem compellat peccare, ita nec bene vivere.
- 5.
Si qua causa praecedat voluntatem, id est naturam ad bona vel mala cogitanda, vel facienda, non esse naturam. Ex his quinque propositionibus, jam tres superius, prout potuimus, satis tractatae sunt, et ex superfluo repetendae non sunt: id est prima et secunda et quarta. Restant ergo duae, quas nunc primum posuit.
In tertia itaque sic dicit: Sicut in praescientia et praedestinatione Dei causam non esse peccati, ita nec poenae ejus, nec mortis. Quibus verbis nos respondemus: 119.0138A| quia, si praescientia et praedestinatio Dei non est alicui causa peccati, sicut omnino verum est, ergo eadem divina praescientia et praedestinatio non est injusta, nec in aliquo vituperanda, qua impios in sua impietate perseverantes praescivit et praedestinavit aeternis suppliciis condemnandos. Quia sua praescientia et praedestinatione omnipotens Deus non eis existit causa peccati, sed justus ultor peccati, nec eos impellit ad peccandum, sed juste tradit ad luendum supplicium. Praescit ergo sicut vero et verus Deus hominum futura peccata; unde et Scriptura dicit: Deus aeterne, qui occultorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant (Dan. XIII, 42). Non ut ad peccandum sua praescientia aliquem compellat, sed ut ipsos peccantes sua aeterna providentia 119.0138B| juste ordinet vel condemnet. Praedestinatione etiam sua, qua impios punire decrevit, sicut jam dictum est, non ut essent impii effecit, sed ut in ipsa impietate sua perseverantes, non essent impuniti, juste constituit. Quod vero iste adjungit atque definit quia, sicut Deus sua praescientia et praedestinatione non est alicui causa peccati, ita nec causa sit poenae et mortis quae peccato debetur, fideliter discernendum est: quia videlicet homo peccando ipse sibi exstitit, et existit causa poenae suae, et causa mortis suae; et tamen quia omnipotens Deus judex est justus, licet non sit in ejus praescientia et praedestinatione, sed in hominum meritis causa poenarum et mortis, tamen est in eadem praescientia et praedestinatione aeterna justitia, qua in sua impietate permanentibus 119.0138C| et poena inferatur et mors. Et ideo tali argumentatione, sicut iste vult, non destruitur praedestinatio Dei, qua impiis irrogat aeterna supplicia; quia, etsi non est in ejus praedestinatione ulla causa poenarum, est tamen ibi justitia, et judicium juste inferendarum poenarum.
Quinta propositio talis est: Si qua causa praecedat voluntatem, id est naturam, ad bona vel mala cogitanda, vel facienda, non esse naturam: ubi manifeste contra veritatem loquitur. Si enim nulla causa praecedit voluntatem hominis ad bona cogitanda, vel facienda, unde est in homine bona voluntas, id est pia affectio, ut possit aliquid boni cogitare vel facere? Neque enim a semetipso habet homo voluntatem bonam, de qua dicitur: Pax in terra hominibus 119.0138D| bonae voluntatis (Luc. II, 14). Neque a semetipso habet efficientiam boni operis de qua dicitur: Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum (Rom. II, 10); sed ab illo haec habet, de quo Apostolus fidelibus dicit: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Phil. II, 13). Ipse praevenit voluntatem hominis misericordia sua, sicut Psalmista dicit: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11). Ipse inspirat homini gratiam recte cogitandi, sicut Apostolus dicit: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Ipse ergo nobis est causa bonae voluntatis: ipse nobis est causa bene desiderandi et perficiendi: 119.0139A| ipse nobis causa misericordiae et gratiae, qua non solum bene velle, non solum bene agere, et perficere, sed etiam bene cogitare possimus. Et non solum in praesenti haec agit in electis suis; sed etiam, ante mundi constitutionem, praedestinavit illos gratia sua ut essent sancti et immaculati coram ipso; sicut Apostolus testatur, dicens: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate (Eph. III, 4). Cum ergo tanta et talis causa, quae est utique causa omnium bonorum, sive in condendis, sive in munerandis creaturis suis, sit nobis optima et aeterna causa bonae voluntatis, praecedens nos gratia sua ut bene velle et bene agere possimus, quomodo iste dicit nullam causam praecedere bonam voluntatem 119.0139B| et bona opera nostra? aut, si praecedat haec aliqua causa per quam fiant, ipsam causam non esse naturam, cum omnipotens Deus, qui bonae voluntatis nobis est causa, ipse sit prae omnibus summa et optima natura. Qui ergo non credit hanc summam et efficacissimam causam, eamdemque summam et optimam naturam praecedere voluntatem nostram, ut recte velle et recte operari possimus, manifeste resistit veritati, et Pelagiani erroris esse convincitur. Si enim haec felix causa non praecederet hominum voluntates, nulla esset praedestinatio bonorum, nulla redemptio miserorum, nulla remuneratio operum piorum.
Ad mala autem cogitanda vel facienda, absit ut haec summa et optima causa voluntatem nostram 119.0139C| praecedat! Praecedit tamen eam causa non efficiens, sed deficiens, id est summi boni desertio, et inferioris appetitio, cum ab amore Dei anima deficit, et ea quae sunt inferius concupiscit. Ad haec ergo delapsa humanae naturae voluntas efficitur mala, nullam aliam habens causam, quia mala sit, nisi, ut dictum est, defectum a summo bono. Talis namque defectus voluntatis, et angelos fecit malos deserentes Deum, et hominem similiter malum inobedientem Deo. Talis autem defectus manifeste non est aliqua natura; est tamen ipsius vel humanae vel angelicae naturae deserens Creatorem, et defluens ad seipsam, vel etiam ad infimam creaturam. Et haec est origo totius malae voluntatis, totius pravae cupiditatis et operis. Sed, quamvis non sit Deus causa 119.0139D| malis voluntatibus nostris, nec ulla natura subsistens, sed creaturae rationalis affectus ab amore conditoris deficiens, non tamen non idcirco non est judex, et vindex ipsarum cogitationum nostrarum, et justae vindictae, ac judicii sui praedestinator aeternus; quod iste tantis ambagibus et argumentationibus evacuare contendit. Quod vero assidue amat dicere ipsam voluntatem esse naturam, jam et supra admonuimus quod ex verbis sancti Augustini hujus erroris sumpserit occasionem; dum quod ille tractat de voluntate mentis humanae, qua diligit semetipsam, quae semper utique est bona diligendo naturam suam, nec aliud vel aliter esse potest, iste contentiose omnino transfert ad eam voluntatem de qua agitur, 119.0140A| cum de libero arbitrio tractatur. Quia, sicut diximus, una eademque voluntas mentis alia est cum naturaliter diligit seipsam, alia cum vel gratia adjuta diligit Deum, vel proprio vitio corrupta diligit mundum. Alia est autem et alia non naturae, sed affectionis diversitate. Et ideo potest esse et bona et mala, secundum ea quae diligit vel bene vel male.
CAPUT VI.
Sexto capitulo definit:
- 3. Nec dubitari posse ipsam rationalem substantiam
- 1. Nullum peccatum nullamque ejus poenam aliunde nasci, nisi propria hominis voluntate libero male utentis arbitrio.
- 2. Et stultissimum esse, dubitare humanam voluntatem esse secundum naturam.
119.0140B| esse. Has tres definitiones quare posuerit, et quid ex eis efficere voluerit, non satis apparet, nisi forte quia praecipua ejus intentio est in omnibus istis argumentationibus, ut vel liberum arbitrium secundum naturam defendat, quod est utique Pelagianum, aut praedestinationem justi judicii Dei quantum in se est destruat, quod est Ciceronianum. Nam Cicero, sicut beatus Augustinus in libris de Civitate Dei (lib. V, c. 9) commemorat, et ex ipsius Ciceronis verbis ostendit, in tantum conatus est divinae providentiae dispositionem evacuare, ut non solum praedestinationem, sed etiam praescientiam Dei omnino negaret, hac quasi ratione volens defendere liberum hominis arbitrium: atque ita auditores suos, dum vult facere 119.0140C| liberos, fecit sacrilegos, qui ita se existimarent absolutos sui arbitrii libertate, ut in nullo essent obnoxii divinae dispensationis providentiae vel praedestinationi; negantes Deo, quod summe ac proprie Dei est, id est praescientiam omnium futurorum, et praedestinationem dispositionum suarum. Quod quid est aliud dicere, quam Deum non esse Deum? quomodo enim vere Deus est, qui nullam habet praescientiam futurorum? Quod et nunc valde timendum et cavendum est ne, per hujuscemodi contentiones et concertationes, dum in parte suscipimus et in parte negamus praedestinationem dispositionum Dei, volentes homines quasi facere liberos, faciamus sacrilegos. Quia et hoc utique ad fidem nostram pertinet, ut praedestinationem Dei, quae utique justa est, 119.0140D| in utramque partem plenam et perfectam esse credamus. Quod quia contra fidem est, si negetur, utique sacrilegum est. Quia ergo, ut diximus, maxima hujus intentio est, vel liberum arbitrium secundum naturam defendere, vel praedestinationem justitiae Dei ex dimidia parte negare, potuit et has tres argumentationes velut in defensionem liberi arbitrii ponere.
Quod ergo ait, Nullum peccatum nullamque ejus poenam aliunde nasci, nisi propria hominis voluntate libero male utentis arbitrio, verum est quidem, quia hominis propria voluntate commissum est peccatum, et peccati merito consecuta est poena peccati, id est mors, miseria et supplicium. In hoc tamen plurimum 119.0141A| distat inter peccatum et poenam peccati, quod peccatum illud solus homo fecit; peccati vero poenam et ipse meruit, et Deus juste judicando inflixit. Et ideo tali argumentatione nequaquam concludit vel ostendit iste quod vult, videlicet quasi nulla poena peccati, nulla miseria, nullum supplicium, quae peccantibus irrogantur, a Deo sint. Et ideo non potuisse a Deo praedestinari iniquorum aeterna supplicia: quia ab ipso non sunt, sicut peccatum, ita nec supplicium. Cum, sicut jam supra ostendimus, apertissime contra hunc errorem Scriptura clamet: Bona et mala; vita et mors; paupertas et honestas a Deo sunt (Eccli. XI, 14). Non utique illa mala, homines peccando, et inique agendo, committunt, quorum omnino auctor Deus non est; sed illa, quae 119.0141B| propter peccata hominibus justo Dei judicio irrogantur, sicut fames, caedes, hostilitates, vastationes, et caeterae aerumnae, et clades: de quibus et Amos propheta dicit: Si erit malum in civitate quod Dominus non fecit (Amos III, 6). Et ipse Dominus per Isaiam prophetam ait: Ego Dominus faciens pacem, et creans malum (Isa. XLV, 7). Unde et de talibus malis quibusdam comminatur dicens: Et adducam super eos mala, annum visitationis eorum (Jer. XI, 23). Et iterum: Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis (Deut. XXXII, 23). Quae omnia Deus creare dicitur, non quasi aliquam naturam condendo; sed ea justo suo judicio decernendo, instituendo, et inferendo. Quomodo autem recte distinguere et intelligere debeamus secundum 119.0141C| hunc sensum, quod Deus mortem non fecit (Sap. I, 13). Et tamen mors a Deo est (Eccl. XI, 14). Clarissime beatus Augustinus exponit et ostendit dicens: [Justum Dei judicium est ut peccato suo quisque pereat, cum peccatum Deus non faciat, sicut et mortem non fecit. Et tamen quem morte dignum censet, occidit. Unde legitur Deus mortem non fecit. Et legitur: Mors et vita a Deo est. Quae duo non esse inter se contraria profecto videt quisquis ab operibus divinis judicia divina discernit. Quia aliud est creando non instituisse mortalem, aliud judicando plectere peccatorem.]
Quod autem subjungit iste, et dicit: Stultissimum esse dubitare humanam voluntatem esse secundum naturam. Verum est quidem quod voluntas animae 119.0141D| rationalis secundum naturam et in natura est ejusdem animae rationalis; sed, sicut saepe jam dictum est, eadem ipsa naturalis voluntas aliter intelligenda est cum se vult et diligit, et ad se refertur, quam nemo dubitat semper naturaliter bonam esse; aliter vero cum vel Dominum pie diligit, vel perverse mundum, et ad ea refertur quae vel supra se, vel infra se diligit. Et ideo jam talis voluntas, non ad mentem suam cum naturaliter inest; sed ad aliud vel aliud, quod extra substantiam est relata, potest esse et bona et mala, non natura, sed affectione: videlicet aut recte superiora diligendo, quibus beatificatur; aut prave appetendo inferiora, quibus corrumpitur. In qua re non jam est sola natura; sed aut virtus, aut 119.0142A| vitium naturae, sed virtus ex divinae gratiae infusione, vitium ex propriae voluntatis depravatione. Et hoc est liberum humanae mentis arbitrium, cum ad illa, vel illa appetenda affectus hominis inclinatur. Qui affectus nec extra naturam est, quia in utramque partem spontanea voluntate movetur, nec tamen solius naturae est; sed ut ad bona moveatur, divina excitatur, et agitur gratia; ut vero ad mala, propria cupiditate depravatur. Quod ideo in hoc loco breviter et diligenter, prout potuimus, demonstrandum putavimus, ut scienter discernatur et intelligatur quam absurde et fallaciter naturalem tantummodo arbitrii libertatem iste ubique asserere conetur, propter illam scilicet humanae mentis voluntatem, qua naturaliter diligit seipsam. Nec attendit, aut certe dissimulat, 119.0142B| nihil ad hujusmodi voluntatem pertinere, cum de libero arbitrio agitur; sed ad illam quae alio modo, alia affectione, vel ad bona diligenda vel ad mala petenda, aut divina gratia adjuta aut suo vitio depravata movetur. Ac per hoc manifestum est quod ejus tam contentiosa et pervicax intentio, qua liberum arbitrium naturaliter defendere conatur, manifeste cassa et irrita est. Quia, licet in natura hominis et voluntate humanae mentis liberum consistat arbitrium, et naturaliter habeat posse bonum velle, posse recte vivere, posse beate esse; tamen, ut ipsum bonum velit, ut recte vivat, ut beata fiat, non habet ex sua virtute, sed ex sola divinae gratiae largitate.
Sed quia iste tali argumentatione nos coarctare vult, ut aut divinam praedestinationem ex dimidia 119.0142C| parte negemus, aut eamdem praedestinationem perfecte asserendo liberum videamur tollere arbitrium, sicut etiam Cicero disputabat, divinam praescientiam impugnando et negando, asserens quod si vere esset Dei praescientia, non posset esse in hominibus liberum arbitrium: aut si esset in hominibus liberum arbitrium, nullam esse Dei praescientiam. Unde et elegit ille impiissimus et detestabilis blasphemator Dei, ut liberum hominis arbitrium defenderet, et Dei praescientiam omnimodis denegaret. Quem iste quam magna ex parte in hac disputatione sua sequi, et imitari videatur facile intelligit, qui diligenter advertit. Quia qui negat Dei praescientiam, negat etiam Dei praedestinationem, quae sine praescientia nulla est. Ut ergo manifestius et lucidius intelligamus quomodo 119.0142D| utrumque verissime constet, videlicet et divina praedestinatio, et liberum hominis arbitrium, nec omnino alterum altero destruatur, necessarium omnino et salubre existimamus in hoc loco ipsa verba sancti Augustini subjungere, quibus adversus impiam Ciceronis disputationem, utrumque defendit, utrumque tenendum suavissime docet (Aug., de Civit. Dei, lib. V, c. 9).
[In has, inquit, angustias coarctat animum religiosum, ut unum eligat e duobus, aut esse aliquid in nostra voluntate, aut non esse praescientiam futurorum. Quoniam utrumque arbitratur esse non posse; sed si alterum confirmabitur, alterum tolli: si elegerimus praescientiam futurorum, tolli voluntatis arbitrium; 119.0143A| si elegerimus voluntatis arbitrium, tolli praescientiam futurorum. Ipse itaque ex duobus elegit liberum voluntatis arbitrium, quod ut confirmaretur, negavit praescientiam futurorum: atque ita dum vult facere liberos, fecit sacrilegos. Religiosus autem animus utrumque eligit, utrumque confitetur, et fide pietatis utrumque confirmat.] Item post aliquanta: [Spiritus ergo vitae qui vivificat omnia, creatorque est omnis corporis et omnis creati spiritus, ipse est Deus, spiritus utique non creatus; in ejus voluntate summa potestas est, qua creatorum spirituum bonas voluntates adjuvat, malas judicat, omnes ordinat; et quibusdam tribuit potestates, quibusdam non tribuit. Sicut enim omnium naturarum creator est, ita omnium potestatum dator, non voluntatum. 119.0143B| Malae quippe voluntates ab illo non sunt, quoniam contra naturam sunt, quae ab illo est.] Et post aliqua: [Causa, inquit, rerum, quae facit, nec fit, Deus est; aliae vero causae faciunt, et fiunt: quomodo igitur ordo causarum, qui praescienti certus est Deo, id est ut nihil sit in nostra voluntate? cum in ipso causarum ordine magnum habeant locum nostrae voluntates.]
Item post pauca: [Quod vero negat, inquit, ordinem omnium causarum esse certissimum, et Dei praescientiae notissimum, plus eum quam Stoici detestamur: aut enim esse Deum negat, aut si esse confitetur Deum, quem negat praescium futurorum; etiam sic nihil dicit aliud quam quod ille dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1): qui 119.0143C| enim non est praesciens omnium futurorum, non est utique Deus. Quapropter et voluntates nostrae tantum valent quantum Deus eas valere voluit atque praescivit; et ideo quidquid valent, certissime valent: (cap. 10) et quod facturae sunt, ipsae omnino facturae sunt, quia valituras atque facturas ille praescivit, cujus praescientia falli non potest. Si enim necessitas nostra illa dicenda est, quae non est in nostra potestate, sed, etiamsi nolumus, efficit quod potest, sicut est necessitas mortis; manifestum est voluntates nostras, quibus recte vel perperam vivitur, sub tali necessitate non esse. Multa enim facimus quae, si nollemus, non utique faceremus, quo primitus pertinet ipsum velle: nam si volumus, est; si nolumus, non est. Non enim vellemus si nollemus. 119.0143D| Si autem illa definitur esse necessitas, secundum quam dicimus necesse esse ut ita sit aliquid vel ita fiat, nescio cur etiam timeamus ne nobis libertatem auferat voluntatis. Neque enim et vitam Dei, et praescientiam Dei sub necessitate ponimus, si dicamus necesse esse Deum semper vivere, et cuncta praescire, sicut nec potestas ejus minuitur, cum dicitur mori, fallique non posse; sic enim hoc non potest, ut potius, si posset, minoris esset utique potestatis. Recte quippe Omnipotens dicitur, qui tamen 119.0144A| mori et falli non potest. Dicitur enim omnipotens faciendo quod vult, non patiendo quod non vult. Quod ei si accideret, nequaquam omnipotens esset. Unde propterea quaedam non potest, quia omnipotens est. Sic etiam cum dicimus, necesse esse ut, cum volumus, libero velimus arbitrio, et verum procul dubio dicimus; et non ideo ipsum liberum arbitrium necessitati subjicimus, quae adimit libertatem. Sunt igitur nostrae voluntates, quae et ipsae faciunt quidquid volendo facimus, quod non fieret si nollemus. Non ergo propterea nihil est in nostra voluntate, quia Deus praescivit quid futurum esset in nostra voluntate; non enim qui hoc praescivit, nihil praescivit. Porro si ille qui praescivit quid futurum esset in nostra voluntate, non utique 119.0144B| nihil, sed aliquid praescivit; profecto et illo praesciente est aliquid in nostra voluntate. Quocirca nullo modo cogitur, aut retenta praescientia Dei tollere voluntatis arbitrium: aut retento voluntatis arbitrio, Deum (quod nefas est) negare praescium futurorum; sed utrumque amplectimur, utrumque fideliter et veraciter confitemur: illud ut bene credamus, hoc ut bene vivamus. Male autem vivitur, si de Deo non bene creditur. Unde absit a nobis ejus negare praescientiam, ut libere velimus, quo adjuvante sumus liberi vel erimus. Juste itaque praemia bonis factis, et peccatis supplicia constituta sunt: neque enim ideo peccat homo, quia Deus illum peccaturum esse praescivit; imo ideo non dubitatur ipsum peccare, cum peccat, quia ille cujus 119.0144C| praescientia falli non potest, non fatum, non fortunam, non aliquid aliud, sed ipsum peccaturum esse praescivit, qui si nolit, utique non peccat; sed si peccare noluerit, etiam hoc ille praescivit.]
Haec ad instructionem et confirmationem nostram contra humanae praesumptionis et argumentationis errores beatissimus doctor lucidissime disseruit, qui etiam alio loco de hac eadem re ita ait: [Neminem Deus ad peccandum cogit, praevidet tamen eos qui propria voluntate peccabunt. Cur ergo non judicet justus, quae fieri non cogit praescius: sicut enim memoria sua nemo cogit facta esse quae praeterierunt, sic Deus non cogit praescientia sua facienda, quae futura sunt. Et sicut homo quaedam quae fecit meminit, nec tamen omnia quae meminit fecit; ita Deus omnia quorum 119.0144D| ipse auctor est, praescivit; quorum autem non est malus auctor, justus est ultor.] Item de immutabili ratione rerum mutabilium in Deo, et de aeterna ejus ac generali praedestinatione, et praescientia alio loco ita dicit: [Ira Dei non perturbatio animi ejus est, sed judicium quo irrogatur poena peccato. Cogitatio vero ejus et recogitatio mutandarum rerum est immutabilis ratio. Non enim sicut hominem, ita Deum cujusquam facti sui poenitet, cujus est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia.]
CAPUT VII. 119.0145A|
Septimo capitulo talem definitionem ponit.
- 1.
Liberum arbitrium inter media dona Dei deputandum: ideoque eo peccari potuisse. Ubi hoc breviter dicendum, et distinguendum est, quod iste licet donum Dei dicat esse liberum arbitrium: tamen naturale illud tantummodo asserit more Pelagianorum; cum fides Ecclesiae multum distinguat inter dona naturae et dona gratiae: ut, quod dedit omnipotens Deus homini naturaliter mentem rationalem et intellectualem, et in eadem mente memoriam, intelligentiam, voluntatem; quod dedit etiam naturaliter corpori humano substantiam, formam, speciem, incolumitatem, sensum videndi, audiendi, olfaciendi, gustandi, tangendi, vivificante 119.0145B| illud anima et sensificante, manifeste sint dona et munera naturae, quae prima creatione Deus homini inseruit, et creando naturaliter dedit; quod autem dat Deus homini fidem, spem, charitatem, pietatem, bonam voluntatem, boni operis facultatem, et caetera hujusmodi dona suae gratiae, dona Spiritus sancti, de quibus Apostolus dicit: Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus dividens singulis prout vult (I Cor. XI, 12). De quibus etiam in psalmo dictum esse exponit, Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Eph. IV, 8; Ps. LXVII, 19); unde et ipsum liberum arbitrium fides catholica, fides vera inter dona gratiae deputat. Quia, licet naturaliter illud homini Deus inseruerit, quando eum creavit utique bonum, et bona voluntate 119.0145C| praeditum; tamen et tunc indigebat gratia Conditoris, ut in bono quo creatum fuerat permaneret; et primi illius peccati merito amissa libertate infirmatum, vitiatum atque corruptum, et velut quadam ruina depressum, nullatenus valet assurgere ad illud aeternum et summum bonum, ad quod homo conditus est, nisi Dei gratia sanetur, redintegretur, illuminetur et liberetur: nec potest omnino aliter fieri liberum, nisi fuerit Dei gratia liberum, per eum qui dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36): ut fiat in nobis quod Apostolus ait: Ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17): et ideo, sicut diximus, insanus et Pelagianus est error, si quis liberum arbitrium, quod in Adam periit 119.0145D| peccando, amisso dono naturae et dono gratiae, 119.0146A| aliter putat esse liberum, nisi fuerit Christi gratia liberatum.
Quod autem dicit iste, illud liberum arbitrium, bonum et rectum, et bona voluntate ad superna et divina erectum, quale in primo homine conditum fuit, ita ut esset sine ullo peccato, et posset non peccare si vellet: quod, inquam, tale et tam magnum bonum non inter summa, sed inter mediocria Dei dona esse asserit deputandum, multum a veritate discordat. Quia, sicut diximus, tantum ac tale erat in illo primo homine liberi arbitrii bonum, quale in nullo est sanctorum in praesenti vita: in quibus, licet sit liberum arbitrium jam Christi gratia liberatum atque sanatum, tamen tanta est illa sanitas, ut, quandiu mortaliter vivunt, sine peccato esse non 119.0146B| possint; et cum multum velint atque desiderent non peccare, non possint tamen non peccare. Unde et quotidie indigent supplicare et veraciter dicere Patri coelesti: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus devitoribus nostris. Non ergo medium, sed summum donum erat secundum eum modum, quo tunc homo in paradiso vivebat, liber a peccato, et libertatem non peccandi habens in propria voluntate quandiu pie Deo se subjiceret regendum atque juvandum, licet adhuc esset perficiendum in melius, si in Dei obedientia permansisset, ut tantam virtutem acciperet, ut jam peccare non posset. Ut autem tale, et tam liberum arbitrium in illo primo homine peccare posset, fecit hoc desertio Dei et praesumptio sui; dum sub Deo esse negligens, et in sua potestate 119.0146C| esse volens, amisit donum divinae gratiae, amisit bonum naturae, et invenit se sub damnatione miseriae.
CAPUT VIII.
Octavo capitulo has definitiones ponit.
- 1.
Interioris hominis substantialem trinitatem in essentia, et voluntate, et scientia contineri.
- 2.
Nec aliud ei esse et velle, nec aliud velle et scire, sed haec tria unam naturam, totamque animae naturam voluntatem esse.
- 3.
Liberam voluntatem esse naturam hominis, ejusque liberum motum, ac potestatem movendi, quod sit liberum arbitrium, hoc donum Creatoris.
- 4.
Sicut animale corpus potuit mori, quia adhuc 119.0146D| non erat perfectum, id est spiritale, ita voluntas libera, 119.0147A| adhuc animalis merito, quia mortalis, potuit peccare, quoniam adhuc non erat perfecta, quae utique perfectio libertatis post mandati custodiam impleretur, dum ei peccandi voluntas penitus auferretur.
- 5.
Hunc motum nulli animalium praeter hominem concessum.
- 6.
Sitque talis differentia inter liberum hominis arbitrium, et ejus substantiam, ut natura in voluntate rationali, liberum vero arbitrium ejus libertate, sive in motu liberae naturaliter voluntatis, sive in munere intelligentiae.
- 7.
Quae tria, id est liber, motus, intelligentia, liberum arbitrium inter se componunt: ut, sicut substantia in qua est, trina sit: est enim, et vult, et scit: ita 119.0147B| et illud trinum fiat: liber, motus, intelligens. Quod ergo dicit, interioris hominis substantialem trinitatem in essentia et voluntate et scientia contineri, ex parte ex disputationibus sancti Augustini in libris de Trinitate sumpsit; ex parte de suo excogitavit. Dicit enim beatus Augustinus de sancta et summa Trinitate disputans (lib. IX, cap. 2, et lib. XV, cap. 7), et de mente hominis ubi ad imaginem et similitudinem Dei conditus est, similitudinem ad Deum trahens, ut per illam imaginem trinitatis quae est in mente hominis sublevaret nos ad contemplandum utcunque Trinitatem quae Deus est. Dicit, inquam, haec tria, id est esse, nosse, et velle, ita in mente hominis inveniri, ut et distincte tria sint, et substantia 119.0147C| unum sint; videlicet quando mens, quae naturaliter est, naturaliter novit se et naturaliter vult, id est diligit se, nec ad aliud tunc refertur ejus notitia et voluntas nisi ad seipsam. Tunc enim licet distincte intelligantur haec tria esse in mente, id est esse et nosse se, et velle se, tamen et ipsum esse natura, id est essentia mentis est, et omnino naturaliter novit se, et naturaliter vult se; et tota est, et sicut tota habet esse, sic etiam tota se novit, sic tota se vult et diligit. Et ideo tunc quanta est essentia ejus, tanta est et notitia ejus et voluntas ejus. Et ex hac comparatione admonet beatus doctor, ut ex similitudine mentis nostrae exsurgamus ad contemplandam veram Trinitatem quae Deus est: ut sicut haec tria, id est esse, nosse se, et velle se, 119.0147D| ita inveniuntur in mente hominis, ut et proprie singula discernantur, et tamen substantialiter et naturaliter unum sint. Et quanta est ipsa mens, tanta tunc sit et notitia sui et dilectio sui, quia tota se novit, tota se diligit: ita ex hac imagine et similitudine Dei sublevemus intellectum ad ipsam Trinitatem Domini, et agnoscamus in ipsa beata et summa Trinitate, distincte et proprie tria esse, id est Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, et haec tria essentialiter et naturaliter unum esse, et aequalia esse, ut quantus est ibi Pater, tantus agnoscatur esse et Filius, tantus et Spiritus sanctus. Sicque, velut per speculum et in aenigmate mentis nostrae discamus intelligere sanctam Trinitatem, distinctam personis, 119.0148A| unitam substantia, aequalem natura atque potentia.]
Iste vero cum haec legisset, tam utiliter et salubriter ad illuminationem nostrae fidei dicta, non est contentus moderamine et pietate sancti doctoris, ne terminos ab eo praefixos excederet: sed addidit de suo quod haec tria quae in mente hominis contemplantur, Trinitas sit substantialis: cum Trinitas substantialis et substantiva, id est quae substantialiter in personis consistat, nullatenus inveniri possit, nisi unius Dei. Unde et idem doctor, ne quis erret in talibus sollicite admonet, et docet in eisdem libris, quod non homo sit haec tria, sed hominis vel in homine sint haec tria. Cum e contrario in sancta Trinitate illa tria quae distincte ibi agnoscuntur, nullatenus 119.0148B| dici debeant aut possint in uno Deo esse, sed vere unus Deus esse. Neque enim Trinitatem dicimus esse in Deo, sed ipsam Trinitatem Deum: sic enim ipse sanctus doctor dicit (lib. XV de Trinit., cap. 6): [Invenimus in homine trinitatem, id est mentem et notitiam qua se novit, et dilectionem qua se diligit; sed haec tria ita sunt in homine, ut non ipsa sint homo: homo enim est, sicut et veteres definierunt, animal rationale mortale. Illa ergo excellunt in homine, non ipsa sunt homo, et una persona, id est singulus quisque homo.] Habet illa tria in mente, vel mentem: ac per hoc illa tria non homo sunt, sed hominis sunt, vel in homine sunt. Detracto etiam corpore, si sola anima cogitetur aliquid, ejus mens est tanquam caput ejus, vel oculus, vel facies, sed 119.0148C| non haec ut corpora cogitanda sunt. Non igitur anima, sed quod excellit in anima, mens vocatur: nunquid autem possumus dicere Trinitatem sic esse in Deo, ut aliquid Dei sit, nec ipsa sit Deus?
Iste vero postquam non recte substantialem Trinitatem in mentis essentia et voluntate et scientia contineri dixit, addit adhuc aliud pejus, dicens de ipsa hominis mente: Nec aliud ei esse et velle, nec aliud velle et scire; totamque animae naturam voluntatem esse; sed haec tria unam naturam. Cum e contrario firmissime fides teneat nullam creaturam esse, id est nec angelicam, nec humanam, quae ita sit simplicis naturae, vel essentiae, ut quod est ei esse, hoc sit intelligere, quia videlicet potest esse et non intelligere. Nec quod est ei esse, hoc est velle, quia 119.0148D| potest esse et non velle. Nec hoc illi est esse quod nosse, quia potest esse et non nosse. Nec hoc illi est esse quod diligere, quia potest esse et non diligere. Solius autem divinae naturae est summa illa et ineffabilis simplicitas, ut quod est ei esse, hoc ei sit quidquid veraciter dicitur esse. Verbi gratia, quod est ei esse, hoc est intelligere, quia non est in illo aliud essentia et aliud intelligentia: sed quod est essentia, hoc intelligentia; et quod intelligentia, hoc essentia. Similiter non est illi aliud esse et aliud sapientem esse, quia non est in illo aliud essentia et aliud sapientia: sed quod essentia, hoc sapientia, et quod sapientia, hoc essentia. De qua re idem beatus doctor ita loquitur, dicens:
119.0149A| [Si autem quaeritur quomodo multiplex et simplex illa sit substantia, animadvertenda est primo creatura quare sit multiplex, nullo autem modo vere simplex.] Et post aliqua: [etiam anima, inquit, cum aliud sit artificiosum esse, aliud inertem, aliud acutum, aliud memorem; aliud cupiditas, aliud timor; aliud laetitia, aliud tristitia; possintque alia sine aliis, et alia majus, alia minus, innumerabilia et innumerabiliter in animae natura inveniri: manifestum est non simplicem, sed multiplicem esse naturam, nihil enim simplex mutabile est. Omnis autem creatura mutabilis, Deus autem multipliciter quidem dicitur, magnus, bonus, sapiens, beatus, verus, et quidquid aliud non indigne dici videtur. Sed eadem magnitudo ejus est, quae sapientia. Non enim 119.0149B| mole magnus, sed virtute. Et eadem bonitas quae sapientia et magnitudo; et eadem veritas quae illa omnia. Et non est ibi aliud beatum esse, et aliud magnum aut sapientem, aut verum, aut bonum, aut omnino ipsum esse; nec quoniam Trinitas est, ideo triplex putandus est. Alioquin minor erit Pater solus, aut Filius solus, quam simul Pater et Filius.] Item cum de solo Filio loqueretur, ita ait de illo: [Ubi est prima et summa vita, cui non est aliud vivere, aliud esse, sed idem est et esse et vivere; et primus ac summus intellectus, cui non est aliud vivere, et aliud intelligere: sed id quod est intelligere, hoc vivere, hoc esse est: unum omnia tanquam verbum perfectum, cui non desit aliquid; et ars quaedam omnipotentis atque sapientis Dei plena omnium 119.0149C| rationum viventium incommutabilium. Et omnes unum in ea, sicut ipsa unum de uno cum quo unum.]
Cum ergo haec ita sint, quomodo iste ausus est dicere de creatura humanae mentis: Nec aliud est ei esse et velle, nec aliud velle et scire, sed haec tria unam naturam totamque animae naturam voluntatem esse? Cum e contrario sanctus doctor quem sibi sequi videtur, et cujus cautelam atque moderationem sua levitate atque vanitate nimis impudenter transcendere praesumit, inter illa tria quae in mente humana velut quaedam similitudo Trinitatis inveniuntur, id est esse, nosse, diligere, tantam distantiam esse ostendat, ut sic de his dicat (de Trin. l. X, c. 11, 12): [Sive mentem dicamus in homine, ejusque notitiam et dilectionem, sive memoriam, intelligentiam, 119.0149D| voluntatem, nihil mentis meminimus, nisi per memoriam, nec intelligimus, nisi per intelligentiam, nec amamus, nisi per voluntatem.] Ecce, secundum veritatem quam sanctus vir docet, in ipsa hominis mente quanta est distantia et diversitas: inter haec tria, quae naturaliter in illa et illius sunt; id est inter memoriam sui et intelligentiam sui et dilectionem sui, 119.0150A| dum per solam memoriam sui meminit, per solam intelligentiam se intelligit, per solam dilectionem se diligit: aliud ergo ibi potest memoria, aliud intelligentia, aliud dilectio: nec quod potest memoria, hoc potest intelligentia, nec quod potest intelligentia hoc memoria: nec quod potest memoria et intelligentia, hoc voluntas. Et si mentis essentia distincte consideretur, quod potest substantialiter in his tribus, absque illis utique non possit. Iste autem e contrario dicit, menti non aliud esse et aliud velle; nec aliud velle et aliud scire. Quod si recipiatur, quid aliud ista et nova, inaudita praesumptione, asseritur, nisi, ut Deus simplicis est naturae, ita et mens humana simplicis naturae esse credatur? Si enim quod est humanae menti esse, hoc est velle, manifeste 119.0150B| non est ibi aliud essentia, et aliud voluntas; sed ipsa essentia voluntas, et ipsa voluntas essentia. Item, si humanae menti non est aliud velle et aliud scire, ergo non est ibi aliud voluntas et aliud essentia; sed ipsa voluntas scientia, et ipsa scientia voluntas. Ex hac incredibili ratione sequitur ut dicatur, sicut et iste dicit, quod ipsa mens sicut tota est essentia, sic tota sit voluntas, tota scientia. Et sicut de Deo verissime creditur ut de ipso solo veraciter dicatur quia quod habet, hoc est; habet enim justitiam, sed ipse justitia est; habet sapientiam, sed ipse sapientia est; habet bonitatem, sed ipse bonitas est; sequitur, inquam, ut et de humana mente similiter dicatur: quia quod habet, hoc est: videlicet quia habet voluntatem, sed ipsa est voluntas; 119.0150C| habet scientiam, sed ipsa est scientia; ita ut, sicut de Deo credimus, non sit illi aliud esse et aliud habere.
Ecce ergo isto auctore, imo deceptore, contra omnem fidei veritatem, contra Scripturae sanctae auctoritatem, contra paternorum dogmatum sinceritatem, imo contra omnem divinam humanamque rationem, inventa est creatura, id est mens humana, quae sit naturae simplicis, ac per hoc incommutabilis, sicut Deus naturae simplicis et incommutabilis, est. Cum e contrario veritas clamet, et ipse sanctus Augustinus, sicut supra ostendimus, manifeste affirmet quia omnis creatura multiplex, nullo autem modo vere simplex; et iterum dicat: nihil mutabile simplex, omnis autem creatura mutabilis. Eligat ergo iste 119.0150D| alterum de duobus: si mentis natura, sicut asserere conatur, natura simplex est mutabilis non est, quia, sicut ipse doctor dicit, et verissime dicit, nihil mutabile simplex; si autem ipsa mentis natura, sicut omnis creatura vere mutabilis est, simplex non est. Absit igitur ut beatus Augustinus, qui omnem creaturam affirmat esse mutabilem et multiplicem, nec 119.0151A| ullo modo simplicem, talia senserit vel scripserit de natura mentis humanae, ut eam non tantum similem, sed etiam aequalem Deo esse assereret, si eam immutabilis et simplicis naturae esse dixisset! Legat qui voluerit et valuerit diligentissime, et attentissime perscrutetur dicta illius de hac re in libris de Trinitate, et inveniet eum dixisse illa tria quae in mente hominis reperiuntur, de quibus saepe dictum est, propter unitatem substantiae mentis cui insunt, unum esse, et unam mentem esse, unamque substantiam; inveniet eum dixisse, quia haec menti substantialiter insunt, et mentem esse substantiam, et notitiam sui substantiam, et voluntatem sui substantiam. Item inveniet eum dixisse quod mens tota se novit, tota se vult, vel diligit; nusquam tamen illic eum 119.0151B| dixisse inveniet ipsam mentem esse notitiam, ipsam mentem esse voluntatem: cum superius jam ex ejusdem verbis ostensum sit, aliud ibi esse notitiam, per quam solum se mens novit, et aliud voluntatem, per quam solum se mens diligit. Cur itaque, cum tota se novit mens, non dixit ipsam mentem esse notitiam? Et cum tota se vult, non dixit ipsam mentem esse voluntatem? nisi quia mens ipsa creatura est, et simplex non est; et aliud est illi esse, aliud nosse, aliud velle. Sed si aliquis, vel iste qui hoc dixit, opponat: quomodo ergo haec tria unum, una mens, una substantia, si est ibi aliud, et aliud, agnoscat haec tria et substantialiter unum posse dici, quia una, et in una substantia sunt. Et potentialiter aliud, et aliud, quia, sicut ipse doctor ostendit, aliud 119.0151C| in ipsa mente potest memoria, aliud intelligentia, aliud voluntas. Cum e contrario in divina Trinitate possimus dicere alius, et alius, et alius; sed nullo modo dicere possimus aliud, et aliud, et aliud, propter summae simplicem naturae unitatem. Ibi ergo summa simplicitas, ubi nunquam inveniri potest aliud, et aliud.
Invenitur quidam antiquus disputator, cum de incorporea animae tractaret natura, inter caetera ita de ea dixisse: Et cum vult anima, si tota vult, tota voluntas est, ubi utique circumspecte et cautissime sic asseruit ipsam animam secundum quemdam modum aliquoties totam dici posse voluntatem, cum scilicet tota vult, quia manifeste non extra se, sed in se, et apud se vult, ut nullo modo eam absolute definierit esse voluntatem, sed suspense posuerit ac 119.0151D| dixerit, si tota vult, tota voluntas est: unde indubitanter intelligendum est, imo unicuique in seipso naturaliter agnoscendum, quia si tota non vult, tota voluntas non est. Potest namque unum atque idem ex parte velle, et ex parte non velle potest idipsum, quod tota vult, penitus non velle. Et ideo juxta hujusmodi voluntatis mutabilem et variabilem motum, non est dicenda absolute ac definitive animae natura tota esse voluntas: quia procul dubio hoc non est, nec cum ex parte vult, vel cum omnino id quod voluerat non vult, habens semper in se naturaliter velle: ita tamen ut, manente semper sui natura atque substantia, id ipsum velle secundum ea quae appetit sive respuit, vel maneat eodem modo, vel mutetur 119.0152A| aut pereat. Cesset itaque iste dicere totam animae naturam esse voluntatem, id est ipsam animam voluntatem esse. Quia non est naturae simplicis, ut Deus, ut quod illi est esse, hoc sit velle, nec aliud sit illi esse, aliud habere voluntatem.
Quae cum ita sint, abigatur ab auribus fidelium tam impium et profanum commentum; meminerint qui talem doctorem mirantur et libenter audiunt, se esse Christianos; meminerint se fidem catholicam, fidem veram sentiendi de Deo integram sibi inviolatamque servandam; meminerint depositum paternae doctrinae fidelissime custodiendum: et impias vocum praesumptiones omni pietatis intentione vitandas: sicut Apostolus vehementissime commendat, dicens: O Timothee, depositum custodi, devitans 119.0152B| profanas vocum novitates, et oppositiones pseudonymae, id est falsi nominis scientiae; quam quidam promittentes circa fidem exciderunt, vel circa fidem naufragaverunt (I Tim. VI, 20, 21). Discamus non habere aures prurientes, id est avidas, et appetentes inanium et anilium fabularum. De quo malo Apostolus dicit: Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt: sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus: et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 3, 4). Quid enim restat talia dicentibus vel recipientibus, id est humanam mentem ita Deo exaequari ut, sicut Deus, ita etiam ista simplicis sit naturae: nisi ut, sicut pessimi antiqui haeretici dixerunt, ejusdem naturae esse blasphement Deum et 119.0152C| animam.
Post haec dicit iste: Liberam voluntatem esse naturam hominis, ejusque liberam motum, ac potestatem movendi; quod sit liberum arbitrium hoc donum Creatoris. Nos autem, ut jam diximus, et ut ipsa rei veritas evidenter ostendit, non dicimus hominem esse voluntatem, sed hominis esse voluntatem; quia videlicet aliud est ei esse, aliud velle; et ideo non homo voluntas, sed hominis est voluntas. Ostendit tamen iste quod Pelagiano errore, secundum naturam tantum hominis liberum arbitrium esse sentiat, et donum esse naturae, non donum gratiae, id est voluntatis humanae, ut ipse dicit, liberum motum, ac potestatem movendi. Per quod manifeste ostendit ita se sentire quod voluntas humana non solum 119.0152D| liberum naturaliter motum habeat, ut moveatur ad appetendum bonum vel malum, sed etiam liberam potestatem qua faciat ipsum bonum vel malum; sed e contrario fides catholica tenet, contra omnes hujuscemodi errores, quod liberum arbitrium, etsi fuit in homine naturaliter rectum et integrum ante peccatum, tamen peccati merito depravatum, imo amissum, nullum habeat motum, id est appetitum bonae voluntatis, nec potestatem ipsius bonae voluntatis implendae, nisi per occultam gratiam, donante et inspirante illo de quo Apostolus verissime dicit: Deus est enim, qui operatur in nobis, et velle, et perficere pro bona voluntate (Phil. II, 13). Habet namque, ut jam diximus, naturaliter a Creatore insitum 119.0153A| ut possit velle, ut possit etiam posse quod bonum est; ut autem hoc velit, ut hoc possit non habet ex se, sed ex illo tantum qui operatur in cordibus fidelium et velle et perficere pro bona voluntate. Inde est illa ecclesiastica et fidelissima definitio, quam beatus papa Coelestinus ponit in Decretis suis dicens (Coelest., Epist. ad Gall. episc. 819): [Ita Deus in cordibus hominum atque in ipso libero operatur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit: quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus.] Et iterum (Ibid., 8): [Omnia studia, omnia opera ac merita sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda sunt. Quia nemo aliunde ei placet, nisi ex eo quod ipse donaverit.] Ex qua apostolica et ecclesiastica 119.0153B| definitione certissime ostenditur nihil posse in homine liberum arbitrium ad appetendum vel peragendum bonum, nisi fuerit Christi gratia liberatum. Est tamen liberum ad malum, quia, cum peccat, non aliqua necessitate cogitur, sed voluntate propria depravatur.
Addit deinde iste et dicit: Sicut animale corpus potuit mori, quia adhuc non erat perfectum, id est spirituale, ita voluntas, libera adhuc animalis merito, quia mortalis potuit peccare, quoniam adhuc non erat perfecta, quae utique perfectio libertatis post mandati custodiam impleretur, dum ei peccandi voluntas auferretur; ubi quid aliud dicendum de corpore animali et spirituali, nisi quod Apostolus docet dicens: Si est corpus animale, et est spirituale, sicut scriptum 119.0153C| est: factus est primus homo Adam in animam viventem: novissimus autem in spiritum vivificantem (I Cor. XV, 44, 45). Et supra, cum de resurrectione mortuorum loqueretur, ait: Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (Ibid., 44). In quibus verbis quomodo distinguendum est corpus animale et corpus spirituale, nisi quod corpus animale per animam tantummodo mortaliter et corruptibiliter vivificatur? Quale erat corpus Adae etiam ante peccatum; quia, etsi necdum erat morti et corruptioni destinatum, poterat tamen peccati merito corrumpi et mori: sicut utique et in illo factum est et in universa ejus progenie fit, justo illius judicio atque vindicta qui ait: Donec revertaris in terram unde sumptus es, quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Spirituale 119.0153D| vero corpus dicitur, non quod corpus esse desistat, et spiritus fiat: quia licet spirituale, vere tamen corpus ab Apostolo appellatur; sed tunc corpus spirituale erit quando per spiritum immortaliter, et incorruptibiliter vivificabitur; Quale et in se exhibuit novissimus Adam, id est Dominus Jesus Christus in resurrectione, per quam utique mortale corpus quod susceperat, in immortalitatem et incorruptionem transtulit, et in sanctis suis per eamdem incorruptionis gratiam in novissimo die exhibebit. Cum etiam in ipsis, juxta eumdem Apostolum: Corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem, ut absorbeatur quod est mortale a vita; et impleatur, sicut ipse dicit, 119.0154A| sermo qui scriptus est: Absorpta est mors a victoria (Ibid., 53, 54); ut corpus quod nunc animale seminatur in morte, tunc resurgat spirituale (Ibid., 44), nullo jam alimento sustentandum, nulla molestia corrumpendum, nulla morte dissolvendum, sed solo spiritu aeterna immortalitate vivificandum. Quale erat etiam futurum corpus Adae nulla intercedente morte, Deo ejus obedientiam remunerante, si non peccasset.
Itaque verum quidem est quod adhuc animale esset corpus Adae, nec in illam immortalitatem commutatum, quae ei fuerat danda, si pie obediens Deo permansisset: ita ut et si non peccasset, posset non mori, et si peccasset, posset mori; manifestum est 119.0154B| eum ideo mori potuisse, quia necdum fuerat immortalitate donatus. Quod autem in illo homine adhuc animalis esset voluntas, id est secundum animae humanae appetitum, et non secundum spiritum Dei vivens sive intelligens, ut nondum esset in interiori homine, id est in spiritu mentis suae spiritalis, sed adhuc animalis, id est animaliter, non spiritaliter sentiens; de qualibus dicit Apostolus: Animalis autem homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei (I Cor. II, 14): Non ita ostendit Apostolus, qui sacramentum illud magnum quod futurum erat in Christo et in Ecclesia, ab ipso dicit esse prophetatum, quando divino utique repletus Spiritu ait: Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una 119.0154C| (Eph. V, 31). Quibus verbis Apostolus exponendo subjunxit; Sacramentum hoc magnum est: Ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ibid., 32): Quomodo ergo non spiritalis erat voluntas ejus ad recte vivendum, spiritu adjuta, et illuminata, quae erat etiam prophetali gratia sublimata; potuit tamen peccare etiam spiritualis voluntas in deterius lapsa; sicut ostendit idem Apostolus etiam spiritales posse tentari, id est tentatione peccati aliqua superari, ubi ait: Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris (Gal. VI, 1). Sic ergo voluntas illius hominis etiam spiritualis poterat tentari, poterat tentatione superari; et, si pervenisset 119.0154D| obediendo ad illam plenitudinem beatitudinis ubi jam peccare non posset, non ab eo peccandi voluntas auferretur, ut iste dicit, quae in eo nulla erat, sed ipsa bona voluntas, quae illi inerat, tanta felicitate perficeretur, ut ad malum mutari non posset. Triplex enim status humanae voluntatis fideliter intelligi potest, videlicet quod primus ille homo ita bonae voluntatis conditus est, ut, si vellet, posset non peccare. Nunc autem etiam sancti homines, quia ex vitiata illius propagatione nascuntur, quamvis velint, non possint non peccare. Unde et quotidie veraciter Deo dicunt: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). In illa autem beatitudine quae eis donanda est, tanta virtute solidandi sunt, ut jam non possint peccare, 119.0155A| sicut tanta incorruptionis gratia induendi, ut nunquam possint mori.
Mirum est autem cur iste subjungere voluerit et dicere: Hunc motum, id est liberi arbitrii, nulli animalium, praeter hominem, concessum cum omnibus manifestum sit, quod ubi nulla rationalis natura est, sicut in omnibus brutis, et irrationalibus jumentis, nulla rationalis voluntas esse possit ad appetenda bona vel mala: sed ad omnia quae agunt solo naturali bruto et insensato appetitu ducantur. Unde et quaecunque ab eis fiunt, quantum ad ea pertinet, nec bona dici possunt nec mala, nec vitia nec virtutes. nisi forte ideo sibi quodam modo comparavit humani arbitrii motum, et brutorum animantium appetitum, quod, sicut ille irrationalis 119.0155B| appetitus solo naturae incitamento agitur, ita et iste humani arbitrii motus solo naturae suae instinctu ad quod voluerit ducatur. Quod quam sit contrarium veritati supra jam saepius demonstratum est.
Et in tantum disputator iste auditorum sensibus et auribus abuti praesumpsit, ut auderet, velut quidam fabricator et figulus mendaciorum, novam liberi arbitrii definitionem velut luteam et lutulentam fingere, et quasi magnum aliquid intuentium oculis proponere. Subjunxit enim posthaec et ait: Sitque talis differentia inter liberum hominis arbitrium et ejus substantiam, ut natura ejus sit in voluntate rationali: liberum vero arbitrium in ejus libertate sive in motu liberae naturaliter voluntatis, sive in munere intelligentiae. Ecce quale liberum arbitrium docet: 119.0155C| utique Pelagianum, non Christianum! cujus scilicet natura sit rationalis voluntas, effectus vero in sua naturali voluntatis libertate consistat; et ex sola, vel in sola naturali voluntate habeat libertatem, et motum, et intelligentiae munus. Nos autem, secundum veritatem fidei, ita liberum arbitrium in homine agnoscimus, ut, licet menti rationali naturaliter sit a Deo insitum, et bonum, ac rectum prima conditione collatum; tamen peccati merito depravatum, et naturali virtute spoliatum, nullam possit habere ad verum bonum libertatem, nullum bonae voluntatis motum, nullum intelligentiae lumen, nisi 119.0156A| illius gratia fuerit instauratum, qui ait: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36); et qui sua inspiratione monet, quorum voluerit corda ad fidem, sicut propheta dicit: Et movebo omnes gentes, et veniet Desideratus cunctis gentibus (Agg. II, 8): Et cui quotidie supplicantes dicimus: Da mihi intellectum, et discam mandata tua (Ps. CXVIII, 73). Et iterum: Intellectum da mihi, et vivam (Ib., 144). De quo etiam intellectu largitori gratias agentes dicimus: Benedicam Domino, qui tribuit mihi intellectum (Ps. XV, 7). Hoc namque est vere liberum arbitrium: non, juxta istum Pelagiani erroris assertorem, munus naturae, sed munus gratiae; et liberum, quia Christi gratia liberatum.
Iste vero cum nominasset illa tria, id est arbitrii 119.0156B| libertatem, motum, intelligentiam, quae omnia in sola naturae vi constare affirmat, producit adhuc ejusdem liberi arbitrii, quod ipse confingit, velut novam quamdam effigiem ex tribus partibus sive membris compactam, et dicit: Quae tria, id est liber, motus, intelligentia, liberum arbitrium inter se componunt: ut, sicut substantia in qua est, trina sit: Est enim et vult, et scit; ita et illud trinum fiat, id est liber, motus, intelligens. Quae omnia utique idcirco dicit, ut in his solis, id est in ipsa natura, et his quae insunt ipsi naturae, liberum arbitrium constare contendat, videlicet ut, sicut menti humanae naturaliter tria quaedam insunt, id est esse, velle, scire, cum haec duo, id est voluntas, et scientia tantummodo sui, et non alterius rei intelligitur, ita etiam liberum arbitrium 119.0156C| ex ipsa mente procedens, et in ipsa consistens, non aliunde sed ex illa habeat libertatem, motum, intelligentiam; ut sit homini naturaliter per hujuscemodi arbitrium, liber, motus, intelligens. Nec dicit mentem humanam tria illa in se habere, sed naturae simplicis trinam esse. Et eodem modo etiam liberum arbitrium esse trinum, quis unquam audivit tam contentiosam erroris impietatem? Qua ita laborat includere, et velut quibusdam terminis communire liberum arbitrium, ut omnino illud in sola humanae naturae virtute concludat, et ab eo penitus Dei gratiam excludat. Quid ergo ei respondendum 119.0157A| est, cui jam de hac re superius tam multa responsa sunt? Nisi ut si Christianus vel esse vel videri cupit, abjiciat hunc insanum, mortiferum errorem, quem quanto subtilius sibi sequi, et asserere videtur, tanto infelicius a diabolo includitur et excaecatur; et, abjectis humanarum adinventionum falsis et fallacibus argumentis, totum se Scripturae sanctae veritati, et Ecclesiasticorum Patrum auctoritati, et fidei simplicitati humiliter submittat; ne, dum libertatem suam sibi committit, et a Christo alienat, vere a Christo alienari mereatur. Maledictus enim homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus (Jer. XVII, 5). Benedictus autem vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus (Ibid., 7).
CAPUT IX. 119.0157B|
Nono capitulo has definitiones ponit:
- 1. Praescientiam et praedestinationem similitudine rerum temporalium ad Deum transferri.
- 2. Et omnem praedestinationem praescientiam esse
Si ergo ex usu rerum temporalium, quae trium temporum diversitate variantur, id est praeteriti, praesentis et futuri, magis ad temporalia pertinent, ubi tam multa futura exspectantur: quia videlicet praescientia et praedestinatio proprie rerum est futurarum: apud Deum vero sicut nihil est praeteritum, ita etiam nihil futurum, in cujus aeterna scientia aeternaliter omnia praesentia sunt. Et idcirco haec duo magis translative, quam proprie ad Deum dicuntur; quomodo iste superius tam frequenter definivit 119.0157C| praescientiam et praedestinationem non solum Dei, et in Deo esse (quod etiam nos fatemur), sed etiam ipsam substantiam et essentiam Dei esse? Quapropter si ipse in sua disputatione tam contrarius sibi est, ut quod prius affirmat, postea destruat, quid necesse est, ut nos ejus vanitatem evacuemus, qui tam apte se ipsum evacuat? Si autem aliqua regula sophisticae disputationis, quam ipse solam sequitur, talis est, ut licite apud saecularem sapientiam quod uno loco affirmatur, altero subvertatur, quis non videat quam sit contemnenda et penitus abjicienda, ubi nulla est firmitas veritatis, et tam impudens, tam procax, tam petulans libertas est falsitatis.
Quod vero ait: Omnem praedestinationem praescientiam 119.0157D| esse, ex parte verum est quidem: Quia omnis praedestinatio futurorum non sine praescientia sit, per quam ipsa futura praesciuntur. Sed si hoc ideo dictum est, quia si nihil amplius agat praedestinatio in 119.0158A| rebus, vel de rebus futuris quam praescientia, manifestissime falsum est: Quia praescientia ipsae res futurae tantummodo praesciuntur; praedestinatione vero etiam statuuntur, praefiniuntur et decernuntur. Et ideo praedestinatio impiorum ad supplicium aeternum non tantummodo praescivit, sed etiam justo et aeterno judicio statuit ac praefinivit quid essent passuri.
CAPUT X.
Decimo capitulo quatuor definitiones ponit hoc modo:
- 2. Omne malum peccatum, et poenam ejus esse: et
- 1. Deum praescire aut praedestinare peccata, vel mortem vel poenas hominum vel angelorum a contrario intelligendum sit.
119.0158B| haec nihil esse.
- 3. Peccatum, ejusque consequentias in morte atque miseria constitutas, non aliud esse quam integrae vitae beataeque corruptiones, ita ut singula singulis opponantur. Integritati quidem peccatum, vitae mors, beatitudini miseria. Illa sunt, haec penitus non sunt.
- 4. Omnem perversae voluntatis defectum vel privationem vel peccatum, finisque ipsius mors miseriaque suppliciorum aeternorum omnino nihil esse; ac per hoc nec praesciri, nec praedestinari.
Ecce ad quid perducta est ista diabolica disputatio, ut homo qui vult videri Christianus, paganis et diabolicis argumentationibus omnem fidem praescientiae et praedestinationis divinae, qua impios praescivit et praedestinavit esse damnandos, quantum in 119.0158C| se est, subvertat et destruat, non solum justum Dei judicium, et aeternum atque incommutabile ejus consilium in eorum damnatione evacuans; sed etiam peccatum, et omnem poenam ac damnationem quae peccatum consecuta sunt, nihil esse contendens. Ac per hoc, quia nihil sint, nec praesciri a Deo, nec praedestinari potuisse. Ita ut ubicunque in Scripturis sanctis, sive in dogmatibus Patrum talia praescisse et praedestinasse legitur, a contrario accipi debeat, id est ut omnino ea nec praescisse nec praedestinasse intelligatur. Quod quid est aliud dicere, quam aperte insanire? Quis enim unquam fidelium vel sentire vel dicere praesumpsit quia quod dixit veritas, non est veritas; quod docuit fides, falsum est; quod omnes credunt fideles, nihil est. Certe iste propterea haec, 119.0158D| id est peccatum et omnem poenam, ac miseriam, et calamitatem, vel temporalem vel aeternam nihil esse contendit, quia non habent essentiam in semetipsis existendi vel subsistendi, sicut videmus habere substantiam 119.0159A| existendi vel subsistendi terram, aquas et ignes, herbas et arbores et quaecunque ejusmodi sunt, sicut etiam novimus et credimus substantiam existendi et subsistendi habere animas hominum, et spiritus angelorum bonorum sive malignorum. Et propterea affirmat diabolicae praesumptionis audacia, Deum solas rerum substantias et scire et praescire et praedestinare potuisse; ea vero quae ipsis substantiis contraria et poenalia sunt, quia existendi substantiam non habent, nullatenus a Deo praesciri vel praedestinari; ac per hoc nec sciri potuisse.
Ergo nec peccatum primi hominis praescivit, quia peccatum substantiam existendi non habet; nec poenam peccati praescivit, id est mortem, miseriam, supplicium sempiternum: quia haec similiter in seipsis 119.0159B| substantialiter non existunt. Et ubi est quod fides firmissime et immobiliter tenet: Omnipotentem Deum verissime praescium esse futurorum omnium: ubi est quod per prophetas suos, in Scripturis sanctis, tot peccata hominum, tot poenas, et clades et miserias peccatorum spiritu suo venturas praedicit? Ubi etiam quod ipse unigenitus Dei Filius, qui est Veritas aeterna, tot persecutiones Ecclesiae suae, tot bellorum commotiones, et laborum ac terrorum pressuras, terraemotus etiam et pestilentias, et fames utique praesciendo praenuntiat, et ut patientissime a suis tolerentur monet? cur tam apertum mendacium, imo tam inauditam et impiam blasphemiam iste impius proferre ausus est, contra totius sanctae Ecclesiae fidem, contra Scripturarum coelestium veritatem, 119.0159C| contra omnipotentem Dei majestatem ore sacrilego et verbis impiis obstrependo? Quid est autem quod in tantum consilium et deceptionem diaboli imitari et adjuvare conatur, ut ea quae verissime et certissime impios passuros Deus praenuntiat et comminatur, id est aeterna supplicia, iste labiis iniquis et lingua dolosa velut peccatoribus blandiendo affirmet nihil esse; sicut serpens in initio, ut terrorem mortis, quam Deus comminatus fuerat, a corde hominis excluderet, et ad peccandi delectationem provocaret: nequaquam, ait, morte moriemini (Gen. III, 4); ita namque et iste, serpentis imitator, dicendo quod tormenta aeterna, quae Deus peccatoribus denuntiat, nihil sunt, quid aliud agit, quam ut terrorem salubrem a cordibus audientium tollat, 119.0159D| eosque ad peccandum infrenes et praecipites reddat.
Et ideo constantissima et immobili fide tenendum omnipotentem Deum omnia futura praescire, id est bona et mala, nec solum naturas omnium rerum, antequam eas crearet, praescisse; sed etiam quaecunque ipsis naturis possunt esse contraria, et poenalia similiter praescisse. Non quia substantialiter existunt, sed quia substantiis ab eo conditis poenaliter nocent. Hanc enim fidem Scriptura confirmat dicens: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant (Dan. XIII, 42). Et ipse Dominus in Evangelio de his fideles suos terret, dicens: Ostendam vobis quem timeatis: Timete eum qui, postquam 119.0160A| occiderit, habet potestatem mittere in gehennam; ita dico vobis, hunc timete (Luc. XII, 5). Iste autem e contrario dicit omnes poenas suppliciorum aeternalium, tam hominum quam angelorum malorum, quae illis comminata et praeparata sunt, omnino nihil esse. Si autem poenae aeternae malignorum angelorum et hominum pessimorum praedestinatae non sunt, quid est quod ipse justus judex et damnator ipsorum in illo judicio se dicturum praedixit: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus? (Matth. XXV, 41.) Si paratus utique, et praedestinatus, an angelis damnatis et damnandis est praedestinatus; impiis autem, qui eodem aeterno igni pariter puniendi sunt, non est paratus nec praedestinatus? Sed praedestinatas impiis poenas et supplicia sempiterna etiam beatum 119.0160B| Enoch, patriarcham antiquissimum (qui ambulavit cum Deo, et non comparuit, quia tulit eum Dominus), ante diluvium prophetasse, beatus Judas apostolus, loquens de impiissimis haereticis qui ipsis temporibus apostolorum impugnare coeperunt Ecclesiam Dei, ita testatur dicens: Prophetavit autem et de his septimus ad Adam Enoch dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quae locuti sunt contra eum peccatores impii (Jud. l4, 15). Hoc judicium damnationis impiorum et iniquorum et blasphemantium hominum ab initio mundi tam mirabiliter praedictum, et in finem mundi verissime implendum etiam beatus 119.0160C| Petrus apostolus his verbis denuntiat, dicens: Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis, et eum qui emit eos Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem (II Petr. II, 1). De quibus et paulo post adjungit: Quibus judicium jam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat (Ibid., 3). Si ergo quaerimus istius judicii aeternam apud Deum praedestinationem, audiamus vigilanter quod ait: Quibus jam olim judicium non cessat, id est, non nunc primum judicantur; nec tunc primum quando de corpore exient ad supplicium sempiternum. Sed hoc judicium damnationis eorum jam olim est decretum, jam olim ex aeternitate praedestinatum; et jam olim eis praeparari non 119.0160D| cessat. Si autem quaerimus quae poena illis inferatur tali judicio, et perditio, inquit, eorum non dormitat, item de eisdem impiis et blasphematoribus idem apostolus dicit: Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur (II Petr. II, 17): Quomodo eis reservatur, nisi quia ipsis ab initio est praeparata, et in fine reddenda? Quod eisdem pene verbis beatus Judas apostolus attestatur dicens: Hi sunt nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur: arbores autumnales, bis mortuae, eradicatae: fluctus feri maris despumantes suas confusiones; sidera errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est (Jud. 12, 13).
Contra haec tam horrenda, tam terribilia, quae 119.0161A| omnipotens Deus per prophetas et apostolos suos impiis et peccatoribus comminatur, dicit iste: Omne malum, peccatum et ejus poenam non esse. Et iterum asserit: Naturae integritatem, vitam, beatitudinem esse. E contrario autem peccatum, mortem, miseriam penitus non esse. Addidit adhuc: omnem perversae voluntatis defectam vel privationem, vel peccatum, finemque ipsius mortem et miseriam suppliciorum aeternalium omnino nihil esse: ac per hoc nec praesciri a Deo, nec praedestinari. De quibus omnibus si aliquid singillatim dicendum est, manifeste novit fides quia malum quod est contrarium bono, sicut vitium virtuti, tenebrae luci, infirmitas sanitati, substantialiter non est. Quia, sicut jam supra dictum est, substantiam per se existendi et subsistendi non 119.0161B| habet, sicut coelum, terra, aqua, aer, ignis, et reliqua sive corporea sive spiritalis creatura. Sed desertio summi boni, cui, ut beata esse possit, inhaerere debet creatura rationalis angelica vel humana, hoc nomen accepit ut dicatur malum. Deserendo ergo rationalis creatura, in angelis sive in hominibus peccantibus, summum bonum, defecit ab ipso bono, et privata est bono, et hoc ei est summum malum. Sive ergo dicamus malum esse desertionem boni, vel defectum a bono, vel privationem boni, rectissime dicimus, sicut et vitium desertio virtutis, et tenebrae privatio lucis, et infirmitas nihil aliud, quam defectus est sanitatis; similiter et peccatum manifeste nullam habet substantiam in se existendi et subsistendi. Sed desertio justitiae et defectus a 119.0161C| justitia tale nomen accepit. Ita etiam mors substantiam in se existendi et subsistendi non habet, sed vitae amissio tale nomen accepit. Item quod dicitur poena nullam in se existendi substantiam habet, sed dolor et ex dolore cruciatus tale nomen accepit: quod nihil est aliud quam tranquillitatis et quietis naturalis perturbatio, vel amissio, hoc namque agit poena, ut tranquillitas et quies naturae ipso dolore et cruciatu turbetur vel amittatur.
Sed haec omnia, id est malum, peccatum, poena, mors, miseria, quae et ipsa nihil est aliud quam amissio felicitatis, licet per se et in se existendi vel subsistendi nullam habeant substantiam, tamen omnino necesse est ut in aliqua vel ex aliqua substantia fiant. Nam et desertio boni, quod dicitur malum, 119.0161D| et desertio justitiae, quod appellatur peccatum, manifeste in animo fiunt vel angelico vel humano. Sic amissio vitae, quae appellatur mors, et amissio tranquillitatis vel quietis naturalis, quae appellatur poena; et amissio felicitatis, quae vocatur miseria, in utroque fieri inveniuntur, id est et in anima, et in corpore. Nam et anima moritur desertione vitae suae, quod Deus illi est: et corpus moritur amissione vitae suae, quod anima illi est: et haec duo, id est mors animae et mors corporis, quid aliud in utroque nisi vel felicitatis vel tranquillitatis amissio est? Poena autem quae in cruciatu et dolore sentitur, manifeste vel in anima agitur vel in corpore; et cum in corpore agitur maxime ex alio corpore irrogatur: 119.0162A| ut cum flagellis caeditur, gladiis vulneratur, vel quibuscunque tormentis vexatur: quod etiam in suppliciis aeternis futurum est, ubi damnatorum corpora igni et sulphure torquebuntur. Qui tamen omnes dolores et cruciatus, corporibus de corporibus illati, sic fiunt in corpore, ut per corpus etiam animae sint. Anima namque sine corpore et dolere et cruciari potest; sicut illa damnati divitis in inferno, anima cruciabatur qui ait, quia crucior in hac flamma (Luc. XVI, 24); corpus vero sine anima dolere non potest.
Omnipotenti itaque Deo de quo scriptum est: Domino enim Deo, antequam crearentur, omnia fuerunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia (Eccli. XXIII, 29). Et iterum: A saeculo et usque in saeculum 119.0162B| respicit, et nihil est novum in conspectu ejus (Ibid., XXXIX, 21). Et iterum cum de hominibus Scriptura loqueretur ait: Et omnia opera eorum quasi sol in conspectu Dei: non praeterit illum omnis cogitatus, et non absconditur ab eo ullus sermo (Eccli. XVII, 26): Isti, inquam, omnipotentissimo et ineffabili Creatori, cui, antequam crearentur, in aeterna scientia sua omnia fuerunt agnita, qui, etiam postquam omnia perfecit, non aliter, sed sic respicit facta, sicut vidit facienda, nihil videlicet extra se, sed in se omnia cernendo. Et ideo in conspectu ejus nihil est novum, nec quando primum est creatum, quia semper fuit in ejus scientia aeternum: quem omnia opera hominum, sicut in clarissimo sole non latent; quem nullus hominum praeterit cogitatus, a quo nullus eorum 119.0162C| sermo absconditur; iste tam mirabilis Creator et gubernator, sicut omnium rerum quae futurae erant, naturam et speciem et ordinem in sua aeterna praescientia semper novit, ita etiam ipsarum rerum statum, et sive ad meliora profectum, sive ad deteriora defectum aeternaliter praevidit; et quae ad se proficientibus praemia, quae autem a se deficientibus supplicia deberentur, justissimus operis sui ordinator, et praescivit et praedestinavit, et se impleturum praedixit. Et ideo sive malum et peccatum, in quibus est defectus a bono; sive mors et poena, quae illi defectui juste debetur, semper fuit in praescientia Conditoris; qui mensuram proficiendi et deficiendi in creaturis suis solus veraciter agnoscit, et ipsorum profectuum atque defectuum solus judex justus existit. 119.0162D| Ita et mors et peccatum et omnis poena ac miseria quae peccatum consequentur, quia substantiam nullam habent in se existendi, nihil sunt. Et quia creaturae rationali, cujus defectus et corruptio his nominibus significantur, nimis nocent, in ejus substantia vel corporali, vel spiritali, veraciter sentiuntur. Et quae non sunt substantia existendo, sunt omnimodis perniciosa nocendo. Desinat ergo hujusmodi blasphemia, et omnipotens Deus sicut omnium naturarum conditor, et status earum verissimus agnoscatur cognitor, et justissimus ordinator.
CAPUT XI.
Undecimo capitulo sequitur iste, et dicit.
1. 119.0163A| Non esse Dei praedestinationem, nisi de his qui praeparati sunt ad aeternam felicitatem.
2. Abusive translateque dici praescire Deum et praedestinare: a simili praescivit quae facturus esset; a contrario praescivit, quae facturus non esset, pro nescivit. Similiter a simili praedestinavit quos praeparavit ad gratiam. A contrario praedestinavit impios ad interitum vel supplicium aeternum: si enim praedestinati sunt, necessario peribunt, poenasque patientur inevitabiles. Quod si ita est, quomodo juste judicabitur mundus, quem necessitas praedestinationis cogit perire. 3. Sanctas Scripturas praescientiam simul et praedestinationem, aut solam absolutam praedestinationem, non nisi in iis quos Deus elegit ad aeternam beatitudinem 119.0163B| possidendam, inveniantur posuisse. 4. Apostolum praescientiam et praedestinationem in solis sanctis, Augustinum aliquoties in reprobis a contrario posuisse. Imprimis quod dicit, non esse Dei praedestinationem nisi de his qui praeparati sunt ad aeternam felicitatem. Sive ex suo sensu hoc dixerit, sive ab aliis audierit, nos tamen veraciter scimus quia iste est error moderni temporis apud plurimos, dum non putant praedestinationem Dei, nisi in parte electorum, in Scripturis inveniri: nec ipsum beatum Paulum apostolum in Epistolis suis, nisi de solis similiter electis praedestinationem posuisse, sicut et in sequentibus dicit. Sed acquiescendum et obediendum est humiliter veritati; et non quod semel nobis persuasum 119.0163C| est, contentiose defendendum, sed potius Scriptura sancta diligentius perscrutanda, non solum apostolica, sed etiam prophetica, ex qua omnis apostolica auctoritas descendit. Sicut ipse beatus Paulus statim in principio Epistolae ad Romanos evidenter declarat, segregatum se esse dicens in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis (Rom. I, 1). Et in fine ejusdem Epistolae omne mysterium evangelicae praedicationis, in qua est etiam profundissimum mysterium praescientiae et praedestinationis Dei, per Scripturas propheticas confirmat esse revelatum, ita dicens: Ei autem qui potens est vos confirmare, secundum Evangelium meum, et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii aeternis temporibus taciti, quod nunc 119.0163D| patefactum est per Scripturas Prophetarum, etc. (Rom. XVI, 25, 26). Itemque in Actibus apostolorum de seipso loquitur dicens: Usque in hodiernum diem sto testificans minori, atque majori, nihil extra dicens, quam ea quae Prophetae sunt locuti futura esse, et Moyses (Act. XXVI, 22). Cum ergo ipse Apostolus ostendat atque confirmet in illud Evangelium Dei, quod ante promisit per prophetas suos in Scripturis sanctis se segregatum, et omne illud mysterium quod evangelizat per Scripturas prophetarum testetur patefactum, nihilque se extra dicere, quam quae scripta sunt in lege et prophetis, manifestum est hujus rei, id est divinae praescientiae et praedestinationis, altitudinem non solum in Apostolo, qui ex 119.0164A| Scripturis propheticis omnem suam praedicationem confirmat; sed etiam in ipsorum prophetarum Scripturis diligentius investigandam, et quod in utrisque festa veritatis declaratione fuerit inventum, fideliter nobis, et sine ulla controversiarum disceptatione omnimodis sequendum.
Primo itaque quid ipse Apostolus, qui se nihil extra dicere nisi quae scripta sunt in lege et prophetis testatur, de hac re dicat audiamus, nec tam absurdi, nec contentiosi simus ut, ubi ipsa res, id est praedestinationis veritas apparet, ideo negemus pro praedestinatione dictum, quia nequaquam ibi praedestinationis nomen positum inveniatur: sed, sive sonet ibi expresse praedestinatio, sive ipsius praedestinationis veritas certissime clarescat, una et pari 119.0164B| fide suscipiatur. Dicit itaque ipse primum de sola praedestinatione electorum ita: Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: Quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et magnificavit (Rom. VIII, 29, 30). Post quae verba si nihil omnino dixisset de parte reproborum, etiam utique e contrario intelligere debueramus quid de eis esset sentiendum, videlicet, ut ex praedestinatione electorum ad gloriam agnosceremus etiam praedestinationem esse reproborum ad poenam. Sicut et in symbolo tantummodo vitam aeternam, quod est praemium sanctorum videmur confiteri; et tamen e contrario similiter indubitanter credere et 119.0164C| intelligere debemus mortem aeternam, quod est damnatio iniquorum. Hanc enim regulam intelligendi in Scripturis ipse nos Apostolus docet, qui cum dixisset, de resurrectione disputans: Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 44), ne sine auctoritate Scripturae spirituale corpus dixisse videretur, statim quod e contrario veraciter intelligendum esset adjunxit, dicens: Si est corpus animale et spirituale (Ibid.). Et continuo utrumque confirmans ponit testimonium Scripturae, et dicit: Sicut scriptum est, factus est primus homo Adam in animam viventem: novissimus Adam in spiritum vivificantem (ibid., 45). Similiter et illud utique intelligitur quod, cum Deus primo homini dixisset: De ligno scientiae boni et mali ne comedas; quocunque 119.0164D| die comederis ex eo, morte morieris (Gen. II, 17). Utique inobedienti comminatus est mortem; sed nunquid non agnoscit fides quid e contrario sentiendum sit; id est quod obedienti praeparaverit vitam? Item cum loquitur Deus ad Abraham: Masculus cujus praeputii caro non fuerit circumcisa octava die, peribit anima illa de populis suis: quia pactum meum irritum fecit (Gen. XVII, 14). Manifestum est masculum istum, qui non est octava die circumcisus, periturum de populis suis, quia pactum Dei irritum fecit: Non utique in utero materno, nec in illa tam recenti infantia, quando aliquid bonum aut malum nullatenus agere potuit, sed utique in paradiso, in praevaricatione Adae, in quo omnes, sicut Apostolus dicit, peccaverunt 119.0165A| (Rom. V, 12); qui ex illa damnata origine descendunt. Sicut ergo iste octava die minime circumcisus, manifeste periturus denuntiatur ob reatum primae praevaricationis, ita e contrario fideliter intelligendum est eum qui rite et legitime esset circumcisus, ab illo reatu absolvendum.
Haec diximus ut manifeste intelligamus quod, etiamsi Apostolus in illa praedestinationis disputatione de reproborum parte tacuisset, debuisset tamen fides nostra, quid de eis sentiendum esset, e contrario advertere et intelligere; sed non tacet, cum statim post aliquam et electorum, et reproborum similitudinem, simul ponens in duobus geminis Isaac et Rebeccae ita adjungat: Cum enim necdum nati essent, aut aliquid egissent bonum aut malum (ut secundum 119.0165B| electionem propositum Dei maneret), non ex operibus, sed ex vocante dictum est: Quia major serviet minori, sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Rom. IX, 11, 12, 13; Mal. I, 1, 2). Manifeste igitur in hoc exemplo, et in Jacob, absque ullis meritis dilecto et electo, qui similiter tenebatur originalis peccati obnoxius, ut frater et ex eadem veniebat massa in Adam damnata, declarata est praedestinatio electorum ad vitam. In Esau autem solo originalis peccati reatu odio habito, praedestinatio reproborum ad interitum. Tale est, et quod post paululum de utraque parte subjungitur: Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 18). Et quod deinde addit: Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas 119.0165C| in honorem, aliud vero in contumeliam (Ibid., 21); de quibus vasis honoris et contumeliae statim subjungit: Quod si volens Deus ostendere iram, et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum: ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam? etc. (Ibid., 22, 23.) In quibus omnibus evidentissime agnoscitur Apostolum non de sola electorum, quam primo loco posuit, sed in toto isto disputationis suae contextu, de utriusque partis praedestinatione, sive in vitam, sive in mortem; et exemplis, et testimoniis tractasse propheticis, dum in Jacob proponit formam electorum, in Esau vero formam reproborum. In quibus utique duabus partibus, cujus vult Deus miseretur, et quem vult indurat: 119.0165D| sed miseretur misericorditer adjuvando, indurat juste deserendo; et tanquam figulus luti ex eadem massa simul tota damnata, facit aliud vas in honorem misericorditer liberando, aliud vero in contumeliam juste damnando: ut duo ex his ordines existant, quorum alii sint vas irae, et alii vas misericordiae; illa aptata in interitum, ista in gloriam praeparata. Sed aptata in interitum et suo merito, et Dei justo judicio; praeparata autem in gloriam nullo suo merito, sed solo divinae gratiae beneficio. Cum ergo tam aperte dicat Apostolus: Et vasa irae aptata in interitum, et vasa misericordiae praeparata in gloriam, et ex eadem massa aliud vas fieri in honorem, aliud vero in contumeliam: quis non intelligat in his verbis utriusque partis 119.0166A| divinam praedestinationem manifestissime ostensam: dum et electi nullo suo merito, sed sola Dei bonitate praedestinantur ad vitam; et reprobi nullo Dei praejudicio, sed solo suo vel originali vel actuali merito praedestinantur ad interitum, nec eis divina praedestinatio necessitatem pereundi imponit, sicut nec necessitatem peccandi, sed necessitatem tantummodo justa supplicia patiendi: ut qui voluntate permanent in peccatis, necessitate crucientur in poenis.
Ita etiamsi tanta illa Apostoli de hac re disputatio ex hoc loco usque ad finem, ubi ait: Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 32): diligenter, et fideliter consideretur, de utriusque partis praedestinatione, sive in uno populo Judaeorum in his, qui excaecati, et in 119.0166B| his qui secundum electionem gratiae salvari meruerunt; sive in utroque, id est Judaeorum et Gentium, dum illi tanquam naturales rami fracti sunt: et isti tanquam oleaster in bonam olivam inserti (Ibid., 17), indubitanter eum inveniet et suis verbis, et maxime testimoniis propheticis disputantem. In quibus tamen propheticis testimoniis, quae nobis beatus Apostolus tanta auctoritate proposuit, ut nihil omnino de hujus rei, id est, divinae in utramque partem praedestinationis profunditate, et obscuritate nisi ex eorum firmitate, et evidenti attestatione docere voluerit. Illud praecipue omni pietatis consideratione attendendum est quod cum nusquam in eis expresse et proprie verbum praedestinationis sonet; tamen quia ipsae res ad utramque praedestinationem 119.0166C| pertinentes manifestissimae apparent, et evidentissimae declarantur, confidentissime Apostolus ad tantae rei confirmationem, atque doctrinam ea assumpsit, et ita tenenda atque intelligenda Ecclesiae tradidit: sua scilicet auctoritate, et exemplo nos informans et instruens, ut non contentiose et supervacue de ipso verbo praedestinationis in sanctorum prophetarum eloquiis inter nos disceptemus, vel (quod absit) etiam rixemur; sed pacifica et pia intelligentia, ubicunque res ipsa manifestissime declaratur, indubitanter omnino divinam praedestinationem et agnoscere, et asserere debeamus.
Primum namque testimonium propheticum, quod de hac reposuit, illud ex Genesi est de quo ita ait: Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc 119.0166D| tempus veniam, et erit Sarae filius (Rom. IX, 9): ubi licet non videatur sonare praedestinatio, sonat tamen aperte promissio, quae non aliter recte intelligitur, nisi ipsa promissio fideliter praedestinatio accipiatur electi seminis Abrahae, id est eorum qui filii Dei deputantur, et a filiis carnis divina gratia discreti sunt. Sicut ipse Apostolus in eodem loco exponit dicens: Non qui filii carnis, hi filii sunt Dei; sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine (Ibid., 8). Secundo loco illud iterum ex Genesi testimonium posuit: De duobus geminis Isaac et Rebeccae, quo dictum fuerat: Quia major serviet minori (Gen. XXV, 23): ubi licet praedestinatio minime sonare videatur, tamen res ipsius praedestinationis 119.0167A| tam profunde et granditer ibi demonstrata est, ut moneat nos, et solerter excitet Apostolus in toto illo oraculo, quod tunc Rebeccae de eisdem geminis divinitus, responsum est, hoc vigilanter et fideliter intendere, et considerare debere, quod nec damnati erant ex utero materno, necdum aliquid egerant bonum aut malum in vita propria, et utique ex uno erant concubitu procreati; et tamen tanta distantia omnipotens Deus inter utrumque discrevit, ut nullis eorum praecedentibus vel bonis, vel malis meritis, sola bonitate, et judicio suo unum ex eis praeferret, et alterum servituti subjugaret.
Et ne hoc parum esse existimaremus, quod quasi de humanis et inhumanis rebus dictum esse videbatur, quia major serviet minori; videlicet quasi hoc 119.0167B| tantummodo in rerum temporalium statu in eis esset implendum, dum in eorum posteris unus regno sublimatus, alteri sibi subdito, et servienti dominatur: erigit adhuc Apostolus intelligentiam nostram ad majoris rei considerationem adjuncto testimonio ex Malachia propheta, in quo de eisdem geminis non temporaliter, sed aeternaliter discretis, neque in rebus tantum temporalibus sed etiam aeternalibus magna distantia separatis, ipse Deus loquitur dicens: Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Mal. I, 2). Unde non aliter recte intelligitur hoc testimonium propheticum, nisi fideliter illi quod ex Genesi sumptum est testimonio conjungatur, ut scilicet, sicut illud quod ibi dictum est, Quia major serviet minori, ita etiam istud quod in propheta Deus loquitur: Jacob dilexi, 119.0167C| Esau autem odio habui, antequam nati essent, et antequam aliquid egissent bonum aut malum. In divino utique justo judicio utrumque praecessisse accipiatur, id est et dilectio Dei in Jacob, et odium Dei in Esau. Et cum haec duo, id est in alterum dilectio, et in alterum odium Dei, et nativitatem eorum, et omne meritum vitae eorum juxta verum et apostolicum sensum praecesserint, cum nec isti possent imputari mala aliqua quae necdum fecerat, nec illi bona aliqua, quae nulla perpetraverat, ita solummodo juste facta intelliguntur, ut omnipotens Deus, qui aeternaliter ista in suo judicio, et de unius electione, et de alterius reprobatione statuerat, ac praedefinierat, originalem in eis reatum ex praevaricatione Adae venientem, cui utique ambo aequaliter tenebantur 119.0167D| obnoxii, futurum praeviderit, unum misericorditer diligendo liberaret, alterum juste odiendo reprobaret atque damnaret. Quatenus ex hoc fideliter intelligamus profundiorem et occultiorem divini judicii dispositionem, et illam generalem in Adam totius humani generis damnationem illuminante nos sensu apostolico altius perspiciamus: ex qua omnipotens Deus, et quos voluerit sola sua gratia liberat, et quos noluerit aeterna sua aequitate condemnat. Et licet in hoc prophetico testimonio, quod Deus dicit: Jacob dilexi, Esau autem odio habui, non sonet verbum praedestinationis; ipsa tamen rei veritas ita evidenter apparet, in utriusque partis electionem, vel reprobationem, ut nihil fortius et expressius dici 119.0168A| potuerit, quam ut ex forma istorum geminorum alios omnipotens Deus aeterna misericordia sua dilexisse, alios aeterno suo judicio odisse, sua attestatione manifestetur.
Huic testimonio prophetico et sensui apostolico, videlicet quo et dilectio et odium Dei in duobus geminis adhuc in utero materno positis ex misericordia et judicio Dei intelligitur, etiam illud de Isaia propheta mirabiliter consonat et concordat, ubi omnipotens Deus, electi populi ab utero auxiliator, et e contrario reprobi populi similiter tanquam ex utero transgressoris condemnator ostenditur, dicente eodem propheta in primis ad populum electum: Haec dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus (Isa. XLIV, 2). Deinde post aliqua ad populum 119.0168B| reprobum ex persona Dei subjungens: Et transgressorem ex ventre vocavi te (Isa. LXVIII, 8): ut certissime quod in illorum geminorum forma demonstratum declarat Apostolus, hoc in duplici genere hominum, electorum scilicet et reproborum, lucidissime tenendum appareat. Dum et isti divino judicio ex ventre transgressores arguuntur: et illis similiter Deus ex utero auxiliator ostenditur, quatenus ex eadem massa originaliter tota damnata in utero materno fiant alia vasa in honorem, et alia in contumeliam (Rom. IX, 21, 15). Similiter in tertio testimonio prophetico, quod ita posuit: Moysi enim dicit: Miserebor cui miserebor, et misericordiam praestabo cujus miserebor (Exod. XXXIII, 19): manifeste verbum praedestinationis non sonat. Res tamen 119.0168C| ita manifesta est, ut de ea nullatenus dubitari possit. Cum omnipotens Deus omnibus aequaliter ex prima illa transgressione damnatis, non utique ullis praecedentibus bonis meritis, sed sola gratia sua misereatur cui miseretur, et misericors fiat, cui misericordiam praestiterit; manifeste caeteris, quibus hanc gratiam conferre noluerit, justo et aeterno suo judicio odio habitis atque damnatis.
Posthaec quartum testimonium propheticum sicut et tertium de Exodo posuit, ita subjungens: Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et annuntietur nomen meum in universa terra (Rom. IX, 17). Ubi, licet nomen praedestinationis expresse non sonet, tamen ipsa praedestinatio malorum merito iniquitatis 119.0168D| suae ad interitum sempiternum, tam aperte ostenditur, ut qui haec fideliter audit, et intelligit, de ea dubitare non possit: dum ille impius, et durus, et indomabilis rex Aegyptiorum, divino judicio, sive ex massa damnatae originis, sive ad potestatem regii honoris, in hoc tantummodo excitatus est, ut qui ex semetipso, et in semetipso dignus erat interitu aeterno, apponente Deo [ al. eo] iniquitatem super iniquitatem ejus, augeret contemptum in Dominum, quo tantis ac talibus plagis admirabili potentia Dei mereretur flagellari, et ad ultimum cum omni similiter impio populo suo aeterna submersione, et perditione deleri; ut et illi justissime reciperent quod merebantur; et omnipotens Dei virtus, sive in flagello, 119.0169A| sive in perditione eorum magnificentius omnibus innotesceret, et ex unius poena plures ad cognitionem Dei et salutem suam proficerent.
Sicut de hac re beatus Ambrosius evidentissime tractans, ita dicit: [Justus Dominus in periculis, justus in damnis, justus in ultionibus est, non solum quia unusquisque juste culpae suae pretium luit: verum etiam, quia, dum unus punitur, plurimi corriguntur. Ananias in Actibus apostolorum fraudati pretii, quod de agri venditione perceperat, crimen admisit, qui potuerat nihil offerre, et crimen evadere. Verum ne quis impune circumscribendos apostolos arbitraretur, aut misericordiae suae munus fraude contaminare perfidiae, morti addictus aeternae, universos ad fidei studium justo terrore composuit. 119.0169B| Pharao cum populo suo fluctibus mersus mundanae conversationis exemplum est, ne quis Dei populum persequatur. Denique potuit Deus eum voluntati suae facere obedientem, sed ejus poena omnes voluit emendari. Ideoque dicit ad eum Dominus: Quia ad hoc ipsum te suscitavi, ut ostendam in te virtutem meam, et annuntietur nomen meum in universa terra (Rom. IX, 17). Non utique Dominus suae laudis, sed nostrae correctionis incrementa quaerebat.] Haec beatus Ambrosius.
Apostolus vero praemissis duobus testimoniis, quorum unum ad misericordiam, quae electis confertur: alterum ad judicium, quod reprobis irrogatur, pertinet; et velut utrumque concludens, et utrumque clementi et justa voluntate Dei fieri docens, subjungit: Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat (Ibid., 119.0169C| 18). Deinde adversus audaciam et praesumptionem hominum, qui non recognoscentes fragilitatem suam, nec propria merita attendentes, divina potius judicia, quae non intelligunt, reprehendere non pertimescunt, proponit quintum testimonium ex Isaia propheta ita dicens: O homo, tu qui es, qui respondeas Deo? nunquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? (Isa. XLV; Rom. IX.) Ubi et verbum praedestinationis minime sonat: et tamen ipsa in utramque partem praedestinationis justitia tam clare et perfecte defenditur, ut omnino compellat fideliter audientem verissime cognoscere, quia ille omnipotens Creator verus est figulus, et omnes homines de limo terrae ab eo conditi, ejus figmentum: et ideo justissima ratione non posse judicare figmentum de figulo suo, sed potius 119.0169D| figulum de figmento suo, qui solus novit aeterno consilio suo unumquodque vas tam magni figmenti sui benigne formare, et ad quos usus ei placuerit utique justos et debitos ordinare atque disponere.
Quod ut adhuc apertius insinuet, adjungit sextum testimonium ex Jeremia propheta, et dicit: Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? (Rom. IX, 21.) Ibi namque, id est in Jeremia propheta legimus dixisse Dominum ad eum, Surge, descende in domum figuli, et ibi audies verba mea 119.0170A| (Jer. XVIII, 2 seq.). Cumque ingressus fuisset propheta, ecce figulus faciebat opus e luto manibus suis, et subito dissipatum est opus quod faciebat, statimque conversus fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus. Tunc propheta jussus est ire et clamare ad populum ex persona Dei: Nunquid sicut figulus iste non potero facere vobis, domus Israel? Ait Dominus: Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, etc. (Ibid., 7). Qua lectione prophetica manifeste Deus ostendit et se esse figulum, et omne humanum genus in manu ipsius quasi lutum in manu figuli, ut ex eo faciat vasa diversa, sicut placuerit in oculis ejus: ex una videlicet massa, et tota in Adam aequaliter damnata, efficiens vasa suo judicio distincta atque diversa, dum aliud ex eis fit in 119.0170B| honorem, aliud vero in contumeliam: et illud etiam vas quod suo merito, et divino judicio fingitur in interitum, si subito per poenitentiam figuli inter manus dissipetur, ut jam non sit aptatum in interitum, continuo per sapientiam et bonitatem figuli formatur et efficitur vas alterum, ut sit in honorem, ut placeat oculis conditoris: tumque in omnibus his verbis non inveniatur proprie expressa praedestinatio, ipsa tamen praedestinationis virtus et veritas in utramque partem, et electorum videlicet et reproborum, et vasorum in honorem, et vasorum in contumeliam, tanta luce manifestatur, tanta discretione distinguitur, ut nihil certius, vel manifestius inveniri possit. Quae omnia idcirco tam sollicita, et diligenti consideratione legentibus proponenda existimavimus, ut 119.0170C| juxta hanc formam sensus apostolici in omnibus Scripturis propheticis non multum laboremus de verbo praedestinationis, cum omnino ipsa veritas rerum ad divinam praedestinationem pertinentium tam clare, et multipliciter ibi proponatur, ut vix ea omnia invenire vel capere sufficiat humana fragilitas. De quibus hic aliqua, exempli gratia, subjungere, maxime, quae planiora et evidentiora sunt necessario studuimus, ut ex his et pacifice, ac fideliter audientes, facilius informentur, et contentiosi, si veritatem suscipere non renuerint, citius corrigantur.
Nec de illa nunc electorum praedestinatione aliquid dicimus, cum ad eam intelligendam, ac fideliter credendam et plenissime omnino sufficiant prophetica testimonia, ab Apostolo, sicut ostendimus, lucidissime 119.0170D| prolata. Nec de ea, Domino largiente, aliquis nostrum dubitet; sed tantum de illa justi judicii praedestinatione qua impios ad interitum praeordinavit ac praedestinavit; de qua inter multos multa haesitatio est, pauca ex multis, et manifesta testimonia replicamus. Legimus itaque in libro Genesis, quod omnipotens Deus totius humani generis interitum (praeter eos qui misericordia ipsius in arca erant salvandi), propter nimias iniquitates et impietates ipsorum, ut generaliter et in praesenti perirent, poena diluvii deleti, et in futuro aeterna damnatione puniti longe 119.0171A| ante praedixerit, ad sanctum patriarcham Noe ita loquens: Finis universae carnis venit coram me. Repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra (Gen. VI, 13). De qua etiam generali omnium perditione paulo superius eadem Scriptura dicit: Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est. Eruntque dies illius centum et viginti annorum (Ibid., 3). Et post pauca: Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio humani cordis intenta esset ad malum omni tempore, poenituit eum quod hominem fecisset in terra (Ibid., 5, 6). Ubi et paulo post subditur: Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres coeli. Poenitet 119.0171B| enim me fecisse ea (Ibid., 7). Quid evidentius tali praedictione et praedestinatione de generali omnium impiorum, quibus tunc mundus plenus erat, interitu? Quam et sancto et electo patriarchae longe ante Deus annuntiare voluit, et apud se in aeterna et interna consilii sui dispositione statuit ac praefinivit, dum non per angelum, nec per prophetam aliquem illius temporis, sed apud semetipsum, haec statuisse et praefinisse ostenditur. Et tamen benignissimus judex, et conditor etiam illos, quos merito, ut ostenditur, iniquitatum et impietatum eorum ad tam horrendum exitium atque interitum praedestinaverat, non sine misericordiae suae bonitate et pietate reliquit, tribuens eis tempus et spatium poenitendi, ut intra centum et viginti annos, aut digne poenitendo Deo satisfacerent, aut si secundum duritiam suam et cor 119.0171C| impoenitens thesaurizarent sibi iram in die irae, inexcusabiliter perirent. Ita illos et merito impietatis suae ad interitum praedestinavit, nec tamen praedestinatione ad peccandum ullatenus compulit, quos tot annis ad poenitentiam exspectavit.
De istorum infelici contumacia et damnatione terribili etiam liber Ecclesiasticus, adjuncto eorum interitu, 119.0172A| qui educti ex Aegypto per Moysen terram repromissionis propter incredulitatem suam intrare non potuerunt, sed eorum cadavera prostrata sunt in deserto, ita dolenter et lamentabiliter loquitur dicens: Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suae virtuti: et non pepercit peregrinationi illorum, et exsecratus est illos prae superbia illorum. Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in suis peccatis. Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. Misericordia enim, et ira est cum illo. Potens exoratio, et effundens iram. Secundum misericordiam suam, sic correptio illius hominem secundum opera sua judicat (Eccli. XVI, 119.0172B| 8-13).
Talis est illa praedictio atque praedestinatio Dei loquentis ad Abraham de futura oppressione atque afflictione et ereptione seminis ejus, et e contrario damnatione et perditione oppressorum illius, cum ei ita dixit: Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadragintis annis. Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post haec egredientur cum magna substantia. Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completae sunt iniquitates Amorrhaeorum usque in praesens tempus (Gen. XV, 13-16). Quid hac praedestinatione manifestius? qua et semen Abrahae tot annorum curriculis praedicitur 119.0172C| in terra aliena peregrinaturum, et servituti subjiciendum, atque affligendum, et ex ipsa afflictione gloriosissime liberandum, et praefinito tempore, id est quarta generatione, ad terram patribus repromissam reversurum, ipsumque beatissimum patriarcham in pace et senectute bona patribus sociandum: e contrario autem gentem, et regem Aegyptiorum, qui eos 119.0173A| oppressuri erant, aeterno Dei judicio perditioni perpetuae destinatos. Similis est, aut etiam multo evidentior illa praenuntiatio, ac praedestinatio de interitu Amorrhaeorum, imo septem gentium pessimarum, quas tanto ante omnipotens Deus merito impietatis ipsorum se disperditurum ac deleturum statuisse ac praefinisse, ad Abraham loquens manifestissime declaravit, cum dixit: Necdum enim completae sunt iniquitates Amorrhaeorum usque in praesens tempus. Promiserat namque eidem sanctissimo patriarchae, quod, illis deletis. regna et terras eorum semini ejus in possessionem traderet. Nec tamen hoc judex justus et misericors, velut personarum, quod absit, acceptor, propter solam bonitatem et promissionem suam ad Abraham facere voluit; sed secundum divitias 119.0173B| bonitatis, et patientiae et longanimitatis suae tot saeculis exspectavit et distulit, et spatium poenitentiae dedit, ut illarum gentium multitudo si in suis impietatibus perseveraret, et peccatorum suorum cumulum adimpleret, in plenitudine iniquitatum suarum justissime puniretur; ejusque loco semen Abrahae, quod Deo erat serviturum, non personae acceptione, non justitiae et aequitatis suae merito; sed sola divina bonitate succederet. Cumque jam tempus appropinquaret, et perditionis earumdem gentium propter iniquitates suas, et introductionis seminis Abrahae in terras earum per misericordiam Dei, ita de earum peccatis, et instanti, justa perditione, ad ipsum semen Abrahae, id est ad populum Israel, Deus loquitur, dicens: Ne polluamini in omnibus his quibus 119.0173C| contaminatae sunt universae gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos (Lev. XVIII, 24, 25). Et post pauca: Omnes enim exsecrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos (Ibid., 27, 28).
Jam vero de extrema earumdem gentium perditione, qua et in praesenti, et in futuro saeculo procul dubio perierunt, ita generaliter Scriptura loquitur, dicens: Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi (Jos. XI, 20). Quid 119.0173D| apertius inveniri potest de praedestinatione impiorum ad interitum sempiternum, quam quod omnipotens Deus, qui hoc futurum in occulto judicio suo statuerat, tanto ante, et Abrahae ista praedixerat, et ipse postea mediis temporibus frequentissime comminatus est, et ad extremum ejus sententiae, id est consilii atque judicii fuisse Scriptura confirmat, ut non mererentur ullam clementiam, sed in sua impietate atque contemptu funditus et aeternaliter perirent. De his divinis judiciis etiam liber Sapientiae ita ad Deum loquitur, dicens: Quis enim dicet tibi: Quid fecisti; aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit si perierint nationes quas tu fecisti? 119.0174A| Nec enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus: ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium: neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti. Cum sis ergo justus, juste omnia disponis (Sap. XII, 12-15). Item cum eadem Scriptura distantiam faceret divinae bonitatis erga populum suum, et justae severitatis erga inimicos ipsorum, Aegyptios videlicet, quos aeternae perditioni destinaverat, ita dicit: Ostendens quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam acceperunt, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur. Hos quidem tanquam pater monens probasti: illos autem tanquam rex durus interrogans condemnasti (Sap. XI, 9-11). 119.0174B| Et iterum: Oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem: his autem tantum ostendere, quemadmodum inimici illorum exterminabantur (Sap. XVI, 4). Et iterum: Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis, sed non diu permansit ira tua: erat enim sola tentatio irae sufficiens (Sap. XVIII, 20, 25); impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit (Sap. XIX, 1). Et paulo post de aeterno eorumdem Aegyptiorum in mari Rubro interitu, ita dicit: Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae: et quos rogantes projecerant, hos tanquam fugitivos persequebantur: ducebat enim illos ad hunc 119.0174C| finem digna necessitas, et eorum, quae acciderant, commemorationem amittebant: ut quae deerant tormentis, repleret punitio; et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent (Ibid., 3, 4, 5).
Similiter et in libro Danielis prophetae (Dan. II, 32) quatuor futurorum magnorum et cardinalium regnorum, et ordo et tempora, et aeterna et destructio juxta divinae praedestinationis judicium, sive sub specie quatuor metallorum in statua a rege in somnis visa, sive sub diversitate quatuor bestiarum de mari ascendentium; sive aperta praenuntiatione regum atque bellorum usque ad tempora, et interfectionem, atque interitum ipsius Antichristi, et adventum Christi ad judicium admirabili Dei praescientia 119.0174D| et dispositione manifestantur. Quae utique regna, adjuncto regno Antichristi, quanta et quam horrenda mala in universo mundo exercuerint, et in quantum maxime Ecclesiam Dei oppresserint et impugnaverint, quis digne aestimare sufficiat? Et tamen ut omnia haec aeterno praescientiae et praedestinationis divinae judicio facta, vel futura esse intelligantur, tam mirabiliter (ut diximus) suo ordine praedicta, suis temporibus distincta, suis terminis finienda; tanto ante prophetica revelatione et agnita, et descripta sunt.
Quod si etiam ipsum nomen praedestinationis, quod nihil est aliud quam decretum et praefinitio divini judicii in verbis propheticis, invenire cupimus, est 119.0175A| locus mirabilis et memorabilis apud Isaiam prophetam, ubi historice de regni Babylonii et Assyrii destructione, mystice autem de totius civitatis diaboli in fine saeculi perditione loquitur, et omnipotentem Deum jurantem, id est immobili veritate sua verba firmantem inducit, et ait (Isa. XIV, 24, 26, 27): Juravit Dominus exercituum dicens: Si non, ut putavi, ita erit: et quomodo mente tractavi, sic eveniet. Et paulo post: Hoc consilium, quod cogitavi super omnem terram: et haec est manus extenta super universas gentes. Dominus enim Deus exercituum decrevit: et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta, et quis avertet eam? Ecce manifeste praedestinatio interitus reproborum, id est omnium gentium populo Dei adversantium, et inimicarum, per divinae mentis 119.0175B| tractatum et consilium, atque decretum, et per manus extensionem, per quam omnia opera implenda et perficienda significantur sub jurisjurandi testificatione, id est divini consilii immobili firmitate apertissime declaratur.
In illa quoque visione arboris magnae, cujus aspectus erat usque ad fines terrae, quam rex vidit in somnis Deo jubente abscidi, per quam significabatur altitudo mundanae potentiae, quae superbiae merito frequenter divino judicio subvertitur et dissipatur: divini consilii praedestinatione, et decreto, atque sententia per angelorum sanctorum ministeria haec fieri demonstrentur. Sic ipse rex in ejusdem somni narratione ait: Videbam in visione capitis mei super stratum 119.0175C| meum: et ecce vigil, et sanctus de coelo descendit. Clamavit fortiter, et sic ait: Succidite arborem, et praecidite ramos ejus, excutite folia ejus, et dispergite fructum ejus, etc. (Dan. IV, 10, 11). Et post pauca: In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum et petitio, donec cognoscant viventes, quod dominetur Excelsus in regno hominum, et cuicunque voluerit, dabit illud (Ibid., 14). Non enim haec propter solum Nabuchodonosor gesta sunt; sed ad terrorem et humiliationem omnium mundialium potestatum, qui legunt ista vel audiunt, ut omnes contremiscant, omnes cognoscant quod dominetur Excelsus in regno hominum: cujus potestate atque judicio regnandi potentia aliis, atque aliis tribuatur. Quod quia per angelica ministeria disponitur atque peragitur, 119.0175D| etiam in sententia vigilum decretum esse, et sermo sanctorum, et petitio in talibus impleri dicitur. Quam tamen vigilum sententiam propheta in sequentibus sententiam Altissimi esse testatur dicens: Haec est interpretatio sententiae Altissimi, quae pervenit super dominum meum regem (Ibid., 21). Ista itaque judicii divini sententia, qua ut talia gerantur in mundo decretum et praefinitum est apud Deum, et Altissimi est, et angelorum sanctorum: sed Altissimi judicando et jubendo; sanctorum vero angelorum, qui sub illo et secundum illum omnia inferiora judicant, obediendo et exsequendo. Inde accipiunt potestatem, ut sit sermo eorum in talibus tanquam jubentium. Et tamen petitio adjungitur, ut quaecunque 119.0176A| in mundo per eos exercenda sunt, apud Deum orando obtineantur.
Haec praedestinatio et praefinitio divini judicii etiam apud Ezechielem prophetam breviter ostenditur, ubi in persona totius regni et sacerdotii Judaici merito impietatis suae in novissimis temporibus, Christo Domino adveniente, destruendi ad reprobum regem dicitur: Tu autem, profane, impie dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis praefinita, haec dicit Dominus: Aufer cidarim, tolle coronam (Ezech. XXI, 25): coronam enim regni esse et cidarim sacerdotum manifestum est. Quod utrumque Christo Domino adveniente ab illo populo sublatum esse videmus, et hoc quando advenit eis dies in tempore iniquitatis praefinita. Tale est et illud apud eumdem 119.0176B| prophetam, quod Dominus ad gladium exacutum atque limatum ad caedem et perditionem impiorum ita dicit: Ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita (Ibid., 29). Sic igitur utramque praedestinationem, et Apostolus in Epistolis suis, et prophetae in Scripturis antiquis manifestissime ostendunt: per quam nihil injuste, nihil inordinate, sed totum justitia et ratione disponitur.
Quam auctoritatem apostolicam atque propheticam beatus Augustinus fideliter sequens, in justis Dei judiciis et dispositionibus non timuit praedestinationem verissime dicere, non, sicut iste dicit, fallaciter simulare, qui nobis duas, nescio quas mendacissimas et fallacissimas regulas tradere conatur, 119.0176C| id est a simili et a contrario, ut quod per unam quasi veraciter affirmatur, per alteram, quasi falsum sit, penitus destruatur. Ita vult ut quidquid, vel in Scripturis sanctis, vel in dogmatibus Patrum de hac praedestinatione, quae ad partem reproborum pertinet, simpliciter et veraciter dicitur, licenter velut a contrario ita intelligatur; ut factum pro non facto, et dictum pro non dicto positum intelligatur. Quis unquam talem audivit insaniam? Nunquid non procul ab auribus omnium repellendus est, qui tam apertum et impium mendacium contra veritatem Scripturarum, contra puritatem paternae doctrinae audet sentire, audet etiam scribere? Et cum tanta fallacissimis argumentationibus suis dixerit atque conscripserit, hic pene in extremo, velut per somnium, recordatus 119.0176D| est Scripturarum sanctarum, et apostoli, et Augustini.
Et tamen quod per Scripturas sanctas et Apostolum, definit, nihil de praedestinatione malorum ad supplicium aeternum dici, quam apertum mendacium sit, supra sufficienter putamus ostensum. Dicit de Deo secundum ridiculam et omnibus conspuendam regulam suam: Praescivit quae facturus non esset, pro nescivit. Quis audivit unquam tale? ut ubi legimus quod Deus aliquid praescivit, intelligamus, nescivit. Quod utique utrumque falsum est, ut aut praescivit intelligatur, nescivit, aut quod Deus facturus non esset, dicatur quia nescivit: Qui vere, et aeterna scientia sua, sicut praescivit quaecunque erat facturus, sic etiam 119.0177A| praescivit quaecunque non erat facturus. Verbi gratia, praescivit quod Lazarum esset resuscitaturus, et fecit: praescivit quod Judam non esset suscitaturus, nec fecit; iste autem dicit: praedestinavit impios ad interitum vel supplicium aeternum, pro non praedestinavit; id est ut, ubi legimus praedestinavit, inaudita insania intelligamus non praedestinavit. Proponit etiam quaestionem: Quomodo juste judicabitur mundus, quem necessitas praedestinationis cogit perire? quod absit ut aliquis nostrum dicat. Quia apertissimae blasphemiae est ut Deus praedestinationis suae praejudicio aliquem cogat peccare, et peccando perire. Sed praedestinationis suae justo judicio, quos perseverantes in peccatis punire decrevit, revocat potius a peccatis, et salubrem terrorem incutit audientibus, 119.0177B| ut timentes corrigantur, et correcti minime damnentur.
CAPUT XII. Duodecimo capitulo hujusmodi definitiones ponit.
1. Omnem praescientiam Dei praedestinationem esse, et omnem praedestinationem praescientiam. 2. Omnem praedestinationem Dei omnino esse praeparationem gratiae: omnemque gratiam, donum. Omnem igitur divinam praedestinationem donorum ejus praeparationem. 3. Poenam impios juste torquere, quae donum non est: alioquin, si esset donum, non torqueret, sed utique liberaret. Non esse igitur praedestinationem poenae. Quod si esset, non esse poenam, sed gratiam. Esse autem poenam: non esse igitur praedestinationem ejus. 119.0177C| Proinde praedestinationem in donis divinae largitatis semper intelligendam esse. 4. Praedestinatos ad poenam a contrario semper intelligi, sicut electos pro non electis: filios Dei pro non filiis. Has quatuor propositiones longissimas et vanissimas, et velut syllogismorum artificio contextas, facile dijudicare et destruere potest, qui ea quae superius juxta regulam fidei, Domino largiente, diximus, studiose legerit et fideliter intellexerit. Quis enim non intelligat quam blasphemum et impium sit quod hic primo loco posuit dicens: Omnem praescientiam Dei praedestinationem esse; cum manifeste fides teneat omnipotentem Deum praescire omnia, id est bona et mala: et quae facturus ipse sit, et quae facturus non 119.0177D| sit; praedestinare autem non nisi sola bona, quae ipse facturus sit, vel misericorditer liberando, et remunerando electos, vel juste reprobos condemnando, quia quod justum est, utique bonum est. Si ergo, juxta istius definitionem, omnis praescientia Dei praedestinatio est, ergo omnia quae praescivit, etiam mala, praedestinavit se esse facturum, quod absit! Quia mala tantummodo praescivit, nec ea ullo modo praedestinavit, quia nec ipse ea erat facturus, sicut omnia quae praedestinavit, neque ut fierent ipse statuit aut praefinivit.
Similiter secundae propositionis caput a falsitate incipit; et ideo etiam falsitate finitur. Dicit enim: Omnem praedestinationem Dei, omnino esse praeparationem 119.0178A| gratiae: quod non ita esse superius apostolicis et propheticis testimoniis satis ostensum est, ubi aperte invenimus et demonstravimus praedestinationem Dei dupliciter debere intelligi, id est aut in bonis misericorditer remunerandis, aut in malis juste damnandis. Et ideo, sicut verba beati Augustini, quae supra posuimus, manifestissime docent, praedestinatio Dei quando in bono accipitur, tunc tantum intelligenda est gratiae praeparatio.
Tertia propositione, similiter falsissimum est quod affirmare conatur, videlicet non esse ullam praedestinationem poenae. Si enim poena diabolo et angelis ejus, et omnibus reprobis qui cum eis puniendi sunt, non esset praedestinata, nullatenus Veritas diceret: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis 119.0178B| ejus (Matth. XXV, 41). Et quod in fine hujus tertiae propositionis ponit, Praedestinationem in donis divinae largitatis semper intelligendam esse, similiter falsum est: invenitur enim, et veraciter intelligitur non solum in divinae largitatis, sed etiam in judiciis justae damnationis.
Quarta ejus propositio, quae ita se habet: Praedestinatos ad poenam a contrario semper intelligi, ad illam insaniam pertinet de qua superius satis diximus, qua vult ut intelligamus praedestinatos, id est non praedestinatos. Quod autem, velut exempli gratia, subjunxit: Sicut electos, pro non electis; filios Dei, pro non filiis, melius in sequenti capitulo tractabitur, ubi de his quid ipse sentiat latius exponit. Recordandum tamen et recognoscendum est beatum 119.0178C| Augustinum, sicut superius posita ejus verba demonstrant, dixisse aliquando in Scripturis praescientiam Dei praedestinationem significare (de Dono pers., c. 18). Ex quibus verbis iste velut occasionem suae argumentationis assumens contra ejus veracissimum dictum, quod ille aliquando ita docuit debere intelligi, iste addidit omnem, et tulit aliquando. Atque ita fecit definitionem falsissimam, dicendo: Omnem praescientiam Dei praedestinationem esse. Item, quia beatus Augustinus, sicut supra posuimus, definivit praedestinationem Dei praeparationem gratiae esse (de Praedest. Sanct., c. 10), quod tantummodo juxta illius sensum in parte electorum intelligitur, iste addidit, omnem, et fecit definitionem falsissimam, dicendo: Omnem praedestinationem Dei omnino esse praeparationem 119.0178D| gratiae.
CAPUT XIII. Tertio decimo capitulo ita dicit.
1. Electum Judam pro non electo, et filios Dei pro non filiis a contrario accipi: sic idem amicus, qui nunquam non fuerat inimicus. 2. Frustra quaeri filios Dei praeter ejus electos: frustra putari ejus electos praeter ab eo praedestinatos. 3. Item impie putari praedestinatos a Deo praeter ejus electos, supervacue aestimari electos Dei praeter ejus filios, nec esse praedestinatos, si non sint filii Dei. 4. Praedestinatos ad poenas, vel interitum, vel supplicium nihil aliud sentiendum nisi non praedestinatos; sed a massa damnabili merito peccati originalis 119.0179A| atque proprii non esse separatos: ideoque impie vivere permissos, aeterno igne puniendos. In his verbis quod ita intelligit Judam inter electos apostolos a Domino connumeratum, ubi ait: Nonne duodecim vos ego elegi (Joan. VI, 71)? ut caeteri intelligantur vere electi, ille vero velut a contrario, id est per ironiam, ita sit appellatus; melius est si ita accipiatur, ut Veritas verum dixisse agnoscatur? ut omnes duodecim electi a Domino esse intelligantur: sed aliter caeteri, aliter Judas, id est illi aeternaliter ad regnum, iste temporaliter ad ministerium. Electus namque ad tempus inter caeteros ad apostolicum ministerium, missus ad praedicationis officium: accepit etiam forsitan gratiam miraculorum; unde et beatus Petrus in Actibus apostolorum sic de eo 119.0179B| loquitur: Quandoquidem connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus (Act. I, 17). Et cum statuissent duos, et orarent ut Deus ostenderet quis ex eis in locum quem ipse praevaricando amiserat, constitui deberet, ita supplicantes dixerunt: Tu Deus, qui corda nosti hominum, ostende quem elegeris ex his duobus accipere sortem ministerii hujus et apostolatus, de quo praevaricatus est Judas, ut abiret in locum suum (Ibid., 24, 25). Ita ergo electus erat a Domino, ut temporali quadam dispensatione conjungeretur apostolis, et sortiretur cum eis sortem ministerii et apostolatus: ita ut de ipso gradu apostolico dicatur esse praevaricatus; quod tamen Dominus non fecit, quasi ignarus futurorum, qui semper noverat in aeterna sua praescientia, et 119.0179C| caeterorum apostolorum perseverantissimam fidem, et illius casum, et ruinam futuram: sicut beatus Joannes Evangelista dicens testatur: Sciebat enim ab initio Jesus, qui essent credentes, et quis traditurus esset eum (Joan. VI, 65). Unde et ipse Dominus, cum dixisset illud quod supra commemoratum est: Nonne duodecim vos elegi? (Ibid., 71.) tanquam vere praescius futurorum, statim subjunxit: Et unus ex vobis diabolus est. Quod Evangelista exponens de quo dixerit, addidit continuo: Dicebat autem Judam Simonis Iscarioten: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim (Ibid., 72). Noverat etiam locum damnationis ejus in suppliciis sempiternis, qui merito impietatis suae fuerat destinatus et praedestinatus. Unde et ab apostolis dictum est: Ut abiret in locum 119.0179D| suum (Act. I, 25). Et ipse Dominus ait: Vae homini illi, per quem Filius hominis tradetur: bonum erat ei si natus non fuisset homo ille (Matth. XXVI, 24). Et tamen voluit eum, ut dictum est, ad tempus ministerium et locum apostolatus accipere, ut, cum ille male abusus fuisset tanta Domini bonitate, Dominus e contrario bene uteretur magno ejus malo ad nostrum magnum bonum: docens tali exemplo futuros in Ecclesia sua malos admistos, sicut et iste in illa tunc societate apostolorum ad tempus mistus est, et communicaturos cum Ecclesia non solum sacramenta 119.0180A| et ministeria divina, sed etiam locum regiminis: atque ita monstraret suis exemplum patientiae, quam patienter scilicet toleraret malos, sicut ipse istum et verissime noverat, et mira patientia tolerabat; ne putarent veri fideles talium societate se pollui, vel eorum ministeria, quae secundum Deum sunt, respuenda: sicut nec beati apostoli illius ficta societate polluebantur, nec ejus ministerium, in quantum secundum Deum fiebat, est improbatum. Cumque usque ad proditionis malum ejus infelicitas pervenisset, tam magnum unius hominum malum convertit in totius mundi bonum, dum per hoc ipse verus immolatus est Agnus, qui abstulit peccatum mundi: atque ita in tantum bene bonus Dominus eum elegit ad bonum, ut et bona sua illi concederet, 119.0180B| et mala illius in nostrum bonum commutaret. Quia quod praevaricatus est, quod periit, suae malitiae fuit; quod autem inter bonos electus est, bonitatis Domini. Si permansisset in bonitate, sicut Apostolus ait: Vide ergo bonitatem et severitatem Dei; in eos quidem qui ceciderunt severitatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate (Rom. XI, 22). Quantum ergo ad temporale apostolatus ministerium attinet, de quo Dominus tunc loquebatur, cum diceret: Nonne duodecim vos elegi? (Joan. VI, 71.) Bene potest dici et iste inter caeteros electus. Quantum vero ad aeternam beatitudinis electionem, illi tantummodo electi erant, de quibus cum inter istum et illos faceret distinctionem, ait: Non de omnibus vobis dico, ego scio quos elegerim (Joan. XIII, 18).
119.0180C| Atque ita bene et vere potest intelligi dictum et adjuncto Juda: Nonne duodecim vos elegi? et illo segregato tanquam reprobo: Ego scio quos elegerim. Nec necesse est e contrario accipi. Quod utrumque verum evidenti ratione monstratur: sic namque etiam de Saule scriptum est, cum esset eligendus ad regnum, cui in multis utilis erat futurus quod etiam forte electus accepit, dicente Scriptura: Erat vir de tribu Benjamin vocabulo Saul electus, et bonus, et non erat de filiis Israel melior illo (I Reg. IX, 2). Qui tamen postea infelicissime reprobatus et abjectus periit. Et tamen ad tempus bene ad temporalem quamdam regni utilitatem electus dicitur, qui et mystica unctione, et sortis electione, per prophetam sanctum Dei populo praelatus. Ubi autem Scriptura 119.0180D| evangelica specialiter filium nominet Judam, nos minime legimus. Quod enim Dominus de apostolis ait: Non possunt filii sponsi jejunare, quandiu cum ipsis est sponsus (Luc. V, 34): nulla necessitas cogit, ut non etiam Juda excepto de caeteris tantummodo dictum recte intelligi possit. Ad quos utique solos, illo jam perdito, illud pertinet quod Dominus subjungit, dicens: Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tum jejunabunt in illis diebus (Ibid., 35). Sed si quis etiam ipsum Judam in his verbis Domini inter filios vult intelligi deputatum, manifeste 119.0181A| hoc propter aliquam fidem illius in Dominum, et sacramentorum societatem, qua sanctis apostolis jungebatur, non a contrario sed bene, et consequenter ita potuit appellari. Sic et cum Dominum jam tradenti, et eum osculo designanti, ipse Dominus ait: Amice, ad quid venisti? (Matth. XXVI, 50) bene potest intelligi, non quod tunc gerebatur, sed quod dudum fuerat ei exprobratum: ut cum fuisset aliquando, secundum quemdam modum discipulus et amicus, in tam crudelem et impium inimicum repente esset mutatus. Sed et si hoc per ironiam dictum intelligatur, sicut et intellectum est a quibusdam, non propterea aliquid valebit hujus novi et insulsi disputatoris regula: quia aliud est more humano aliquid per ironiam significare, quod verum 119.0181B| est, sicut cum malo homini indignantes, vel increpantes dicimus: Bonus homo es; vel male agenti: Bene agis; et inimico, Amice; et multa similiter: aliud juxta diabolicam istius regulam aperta falsitate negare quod verum est, ut cum aliquis merito impietatis suae divino judicio veraciter dicitur praedestinatus ad supplicium, iste nova insania fallaciter doceat dictum, praedestinatus non praedestinatus: quo perversissimo et falsissimo sensu nunquam in rebus ad fidem pertinentibus, quod absit, Scriptura loquitur, nunquam aliquis doctor ecclesiasticus, nunquam aliquis vir verax locutus est.
Si autem non ad peccandum, quod absit, sed ad luendum pro peccatis supplicium nemo justo Dei judicio est praedestinatus, quid est quod Apostoli in 119.0181C| oratione sua ad Dominum de Juda dixerunt: De quo praevaricatus est Judas, ut abiret in locum suum? (Act. I, 25.) Quid est quod Salomon ait: Universa propter semetipsum operatus est Dominus, impium quoque ad diem malum? (Prov. XVI, 4.) Quid est quod in libro Job legitur: Quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur? (Job XXI, 30.) Cur de Aegyptiis in mari Rubro et aeternaliter delendis atque perituris Scriptura dicit: Ducebat enim eos ad hunc finem digna necessitas? (Sap. XIX, 4.) Ubi aperte ostenditur quia et ducebat eos divini judicii necessitas ad interitum; et tamen digna pro meritis impietatis, et contemptu eorum. Quid est etiam illud quod alibi scriptum est: Et qui transgreditur a justitia ad peccatum, Deus paravit illum ad rhomphaeam? 119.0181D| (Eccli. XXVI, 27.) Qui etiam de Antichristo adhuc in fine saeculi revelando et exstinguendo, dixit angelus ad beatum Joannem in Apocalypsi: Bestia, quam vidisti, fuit et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum vadit (Apoc. XVII, 8). Si hoc non est praedestinatum apud Deum, quomodo idem angelus 119.0182A| dicit: Haec verba fidelissima et vera Dei sunt? (Apoc. XXI, 5.) Si idem Antichristus homo peccati, filius perditionis (II Thess. II, 3), cum omnibus sequacibus suis, non est ad judicium aeternae damnationis praedestinatus, quomodo tam aperte de eo dicit Apostolus: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui? (Ibid., 8.) Et de omnibus qui ab eo seducendi, et cum eo in aeternum perituri sunt, post pauca subjungit: Eo quod charitatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati (Ibid., 10, 11). Quomodo dicitur, apud Ezechielem prophetam, ad gladium exacutum et limatum ad caedem et interitum 119.0182B| impiorum: Ut daretis super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies, in tempore iniquitatis praefinita? (Ezech. XXI, 29.) Cur etiam idem propheta de Judaeis et regnum et sacerdotium amissuris, et in sua infidelitate perituris sub persona impii regis dicit: Tu autem, profane, impie dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis praefinita, haec dicit Dominus: Aufer cidarim, tolle coronam? (Ibid., 25, 26.) Coronam quippe esse regni, cidarim vero sacerdotii, ut supra jam diximus, manifestum est.
Quod si quis opponat in his duobus propheticis exemplis non esse positam praedestinationem, sed praefinitionem, cognoscat veraciter nihil esse aliud praedestinationem quam rei futurae praefinitionem. Quod aperte Apostolus ostendit dicens: Secundum 119.0182C| praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro (Eph. III, 11). Ubi enim hic in Latino legimus praefinitionem, in Graeco habet Προθέσιν, quod proprie in Latinum propositum interpretatur. Qui sermo etiam in Epistola ad Romanos illo loco est positus, ubi idem Apostolus dicit: Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt (Rom. VIII, 28). Propositum autem Dei non esse aliud quam praedestinationem Dei ipse Apostolus velut exponit, qui cum dixisset, his qui secundum propositum vocati sunt, statim subjunxit, Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imagini Filii sui (Eph. III, 29): ut ex his omnibus rectissime intelligamus unum atque idem esse et propositum Dei, et praedestinationem 119.0182D| Dei, et praefinitionem Dei. Quae praefinitio, id est praedestinatio, manifestissime et in his verbis Apostoli ponitur in bono, et in illis verbis prophetae, quae supra memoravimus, ponitur in malo, dum hic designat praeordinatos ad vitam; ibi vero praeordinatos ad interitum. Tales namque sunt vasa irae, 119.0183A| sicut ipse Apostolus ait (Rom. IX, 22), aptata in interitum: sive, ut alii transtulerunt, perfecta in interitum: et suo videlicet merito, et justo divino judicio.
De quibus cum iste dicat: Quod in massa damnata ex originalis peccati merito sint derelicti et male vivere permissi, et ad extremum aeterno igne plectendi, et jam nolens et contradicens nihil aliud dicit quam divino eos judicio aeterno igni praedestinatos. Nam si massa illa tota damnata est, utique justo Dei judicio est condemnata, et condemnata sine dubio ad aeternam perditionem atque supplicium. Quod quid est aliud quam hanc eamdem massam divino judicio damnatam esse ad interitum sempiternum? Ita dum veritati resistere conatur, ipsam veritatem etiam 119.0183B| nolens ac nesciens, invicta ratione, confiteri compellitur.
CAPUT XIV. Quarto decimo capitulo ita dicit:
3. Hoc etiam legibus humanis conjici, quae hominem non definiunt ad peccandum: poenas autem peccaturis 1. Ex verbis Augustini probari praedestinatos nonnisi de justis dici, dicentis: Nescientes enim quis pertineat ad praedestinatorum numerum, quis non pertineat. Et iterum: Qui praedestinatos a non praedestinatis discernere non valemus. Item: Qui cadunt et pereunt, in praedestinatorum numero non fuerunt. 2. Poenam praedestinatam peccatoribus: ipsos vero praescitos tantum, non praedestinatos. 119.0183C| definiendo, nihil aliud appetere, quam pronos ad peccandum suppliciorum atrocitate territos cohibere; ac per hoc non minus misericordiae, quam vindictae transgressoribus suis efficere. His verbis nos respondemus, imo ex verbis beati Augustini (de Praed. sanct., c. 10, 16) probari praedestinatos etiam de injustis dici. Qui cum definiret quid sit praedestinatio, ita ait: Praedestinatio Dei quae in bono est, gratiae est praeparatio. Ubi sine dubio nullatenus adjungeret in bono, nisi sciret praedestinationem esse etiam in malo, sicut aperte ex libro Actuum apostolorum ipse demonstrat, ponens illud testimonium ubi dicitur: Convenerunt enim in veritate in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pilatus, et populus 119.0183D| Israel facere quanta manus tua, et consilium praedestinavit fieri (Act. IV, 27, 28). Ubi et subdidit: Tanta quippe ab inimicis Judaeis manus Dei et consilium praedestinavit fieri, quanta necessaria fuerant Evangelio propter nos. Manifeste igitur et ex verbis libri divini, et ex verbis sancti Augustini approbatur, praedestinationem quae hic legitur, non fuisse in bonum illis, qui tanta et talia passionis tempore in Dominum exercuerunt, sed in magnum et mortiferum malum: quamvis Deus illud nobis verterit in bonum. Si quis autem putat beatum Augustinum velut vitiose ex jam dicto libro istud testimonium posuisse, quia apud nos legitur: Quae manus tua et consilium decreverunt fieri; sciat potius vere et expresse, et proprie, 119.0184A| sicut in Graeco habetur, ab eo positum; ipse enim sermo, id est προώρισεν, etiam hic legitur in Graeco, ubi ille posuit: Quae manus tua, et consilium praedestinavit fieri. Qui etiam in Epistola ad Romanos Graece invenitur, ubi Apostolus ait: Quos autem praedestinavit, hos et vocavit (Rom. VIII, 30). Ex quo manifestum est eumdem Graecum sermonem proprie in Latinum interpretari praedestinavit: posse autem interpretari ad sensum etiam decrevit, sive praefinivit, ut certissime intelligamus, praedestinatum nihil esse aliud quam decretum et definitum. Sicut et ex verbis Isaiae prophetae, quibus ait: Dominus enim Deus exercituum decrevit (Isa. XIV, 27); et ex illis verbis libri Danielis: In sententia vigilum decretum est (Dan. IV, 14), jam supra evidentissime est demonstratum.
119.0184B| Quid ergo isti prodest, quod tanta intentione et contentione mentitur, beatum Augustinum definisse omnem praedestinationem gratiae praeparationem esse; cum ille nequaquam dixerit omnem, sed praedestinationem tantummodo, quae in bono est, ita definierit, et quasi ipse dixerit praedestinatos nonnisi justos dicendos. Cum ille hoc nusquam dixisse inveniatur, sed verba quae ille de sola justorum praedestinatione posuit, qua alii sunt utique praedestinati, alii non praedestinati: alii pertinent ad numerum praedestinatorum, alii non; iste minus pervicaciter et impudenter posuit: quasi ille sanctus doctor semper de utraque praedestinatione, id est bonorum et malorum, simul loqui debuisset: aut consequens sit, ut 119.0184C| cum de sola bonorum praedestinatione disputat, statim praedestinationem malorum negare videatur. Quia in illo apertissime in multis locis commemorat (de Perfect. just., cap. 13) et ostendit. De quibus hic, exempli gratia, unum testimonium ponimus, ubi ait: Populum quemdam Psalmus ille culpat, in quo nec unus erat, qui faceret bonum (Psal. XIII, 3), dum volunt manere filii hominum, et non esse filii Dei, cujus gratia homo fit bonus, ut faciat bonum. De illo enim bono dictum hic debemus accipere, quod ibi ait: Deus de coelo respexit super filios hominum, ut videat si est intelligens requirens Deum (Ibid., 2). Hoc ergo bonum quod est requirere Deum, non erat qui faceret, non erat usque ad unum, sed in eo genere hominum quod praedestinatum est 119.0184D| ad interitum: super hos enim respexit Dei praescientia protulitque sententiam. Sed quid prodest hoc exemplum de Dei praedestinatione malorum, contra istum proponere, cum solita insania paratus sit dicere auditoribus suis: ut cum audiunt in verbis hujus sancti doctoris dictum, genus hominum praedestinatum ad interitum; a contrario intelligant non praedestinatum, sic illudantur, qui veritatem non in Scriptura veritatis, sed in mendacii fabricatoribus quaerunt.
2. Addit adhuc et dicit: Poenam praedestinatam peccatoribus, ipsos vero praescitos tantum, non praedestinatos. De qua re et in isto, et in praecedenti capitulo satis diximus, multis testimoniis manifeste 119.0185A| ostendentes peccatores, qui in peccatis suis permanserint, justo Dei judicio poenis praedestinatos. Mirum est autem quo sensu vel qua ratione possit intelligi ut Deus peccatoribus praedestinaverit poenas, et peccatores non praedestinaverit poenis; neque enim quando eis poenas praedestinavit et praeparavit, ignorabat, qui eis puniendi et cruciandi essent. Quod etiam iste confitetur dicens esse praescitos. Si ergo certissime praesciebat, qui illis poenis juste puniendi et excruciandi essent, quid aliud fecit cum certissisimis quibusque certissimas poenas praeparavit, nisi quod eos certissime poenis praedestinavit? Omnino enim illi soli eas patientur, quos ille passuros praescivit. Quid ergo est immutabili praescientia praescisse illos ad poenas, quam immutabiliter eos poenis praedestinasse? 119.0185B| Neque enim timendum erat ut quod certissime praesciebat juste futurum, non praedestinaret se juste facturum. 3. Alia est autem legum humanarum conditio, quae sic statuunt peccantibus certa supplicia, ut tamen qui ita peccaturi sint, ut illis vel illis suppliciis juste excrucientur, penitus ignorent. Et ideo poenas peccatoribus praeparare et praedestinare possunt, quas justas esse noverunt: ipsos tamen peccatores, quos prorsus ignorant, poenis praedestinare non possunt. Quod si scirent certissime personas, quae illis suppliciis dignae essent, possent omnino justissime, sicut peccatoribus poenas statuere; ita et ipsos peccatores certa et justa definitione poenis praedestinare, sicut in ipsa jam judicii examinatione, quos certissime 119.0185C| comprobaverint capitalis criminis reos, mortem eis statutam atque decretam ex legibus recitant, et manifesta sententia ipsos morti adjudicant. Quod eis utique praestat judicii certa cognitio, ut sicut peccatoribus poenas, ita et ipsos peccatores poenis praedestinare audeant. Si ergo utrumque hoc recte et juste in humano judicio certis cognitionibus informato atque formato potest fieri, ut et poenae peccatoribus et peccatores poenis justo et irreprehensibili judicio decernantur; nec tamen aliquis talium reorum, vel per ipsas leges vel ipsos judices ad peccandum cogitur, sed tantum, quia peccavit, juste punitur: quanto incomparabiliter et ineffabiliter in divino judicio fieri omnino credendum est, ut quoniam et ipsas poenas quae peccatoribus juste debentur, et 119.0185D| ipsos peccatores quibus debentur, aeterna scientia novit? Cum nulli sit ipse auctor vel causa peccati, justissime tamen et poenas peccatoribus quas justissimas novit, et peccatores nunquam sibi ignotos, sed aeterna veritate notissimos aeternis praedestinat poenis. Neque enim aliquis nostrum dicit quod iste tam frequenter objicit: Quod Deus praedestinatione sua aliquem cogat ad peccandum, sed tantummodo pro his, quae peccavit, ad luendum supplicium; sicut nec leges ipsae, decernendo supplicium, compellunt ad peccatum, sed tantummodo quod spontanee et voluntarie peccatum est, justa damnationis ultione non relinquunt impunitum. CAPUT XV. 119.0186A| Quinto decimo capitulo tales definitiones ponit.
1. Peccata, et eorum supplicia nihil esse. 2. Praescisse et praedestinasse Deum peccata vel poenas; pro non praescisse, non praedestinasse, non praeparasse: exemplo Judae, qui electus pro non electo, amicus pro non amico, filius pro non filio. 3. Poenas malas esse ideo non a Deo, a quo non sit malum, Deum non punire quae facit, nec ab eis naturalia munera tollere. 4. Dolorem esse sanitatis absentiam, tenebras lucis, silentium clamoris, tristitiam gaudii, laborem quietis. sic praesciri, vel praedestinari peccata vel poenas. 5. Dolendo non ipsum dolorem, sed ipsam sanitatem nosci, quam non nosse si de illa notionem quamdam 119.0186B| non haberet. 6. Recordationem sanitatis in sensibus remanere; ipsam vero in illa substantia, quam Deus creavit, residere. In istis sex propositionibus illud quod primo loco posuit, id est peccata et supplicia nihil esse, jam superius, prout potuimus, est tractatum: quia et si nihil dici possunt peccata, eo quod nullam habeant substantiam in se existendi, vel subsistendi, tamen justitiam deserere, quod est peccare, non potest fieri, nisi in aliqua et per aliquam substantiam, vel spiritualem, vel corporalem; spiritualem cum in ipso animo deseritur veritas, justitia, bonitas, et subintrant his contraria, id est mendacium, iniquitas, malitia, quae licet nullam habeant subsistendi naturam, sunt 119.0186C| tamen magna vitia, vel languores naturae, id est ipsius animi, cui dominantur, et cujus sanitatem atque integritatem violant: ita ut ipse animus his incurvatus et depressus ex libero servilis, et ex sano infirmus efficiatur, dicente Domino in Evangelio: Quia omnis qui facit peccatum servus est peccati (Joan. VIII, 34). Et Psalmista dolenter et miserabiliter implorante: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Sed quia haec mala sic incipiunt in animo, ut maxime tamen per corpus exerceantur, transit malum spiritualis naturae, id est animi, in malum corporalis naturae, id est ipsum corpus; et ita velut quaedam pestis totum simul commaculat et corrumpit, ut peccato dominanti anima serviens redigat in eamdem 119.0186D| servitutem corpus suum; et fiant membra corporis ipsius arma iniquitatis peccato, quibus ipsa iniquitas et peccatum fortius et violentius in utroque dominetur. Unde Apostolus fidelibus dicit: Et ne exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato; sed exhibete vos Deo tanquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiae Deo (Rom. VI, 13). Huic tanto et tam mortifero languori totum hominem sibi vindicanti et saucianti, solus ille unus et verus medicus potest adhibere medelam et sanitatem conferre, qui de seipso ait: Non est opus sanis medico, sed male habentibus (Matth. IX, 12), et de quo scriptum est: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). De quo etiam 119.0187A| Apostolus ait: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. I, 15).
Iste ergo qui tam assidue dicit, et repetit peccata nihil esse, quid aliud conatur agere, diabolo instigante, nisi ut ea quasi leviget in cordibus auditorum, ut non doleant, non agnoscant quanto malo teneantur, nec curent dicere cum Psalmista: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper (Psal. L, 2-5). Abjiciatur ergo deceptor iste ab auribus et cordibus fidelium, et contra tam magnam 119.0187B| miseriam imploretur dolenter et simpliciter magna Dei misericordia: contra multitudinem tantarum miseriarum quaeratur multitudo miserationum, ut deleatur iniquitas, lavetur homo ab ipsa iniquitate, mundetur a peccato, quo erat sordidus et immundus effectus; cognoscat iniquitatem suam, et peccatum suum non putet esse nihil, nec ponat illud post dorsum suum, sed ante oculos semper habens imploret illum qui dixit: Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua (Isa. XLIV, 22). Similiter et supplicia, quae peccatis debentur, ita extenuare, sic levigare et annullare contendit, ut ea semper nihil esse confirmet; quae licet in se substantiam nullam habeant existendi, tamen per corporales naturas, id est ignem aeternum, et 119.0187C| stagnum sulphuris, et vermes nunquam deficientes damnatorum et corporibus, et animis, inferuntur: dum et animas et corpora simul excruciant. Et ideo, licet non sint substantialiter, sunt tamen semper poenaliter, et infeliciter in eorum animis et corporibus, quos sine fine excruciant.
Quocirca non nos delectet audire ab isto misero seductore peccatorum supplicia nihil esse; sed potius audiamus quod verissime Veritas dicit: Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. Elevans autem oculos suos cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus; et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aqua, 119.0187D| et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma (Luc. XVI, 22, 23, 24). Et paulo post, cum pro fratribus suis supplicaret, ait: Ut testetur illis, ne ipsi veniant in hunc locum tormentorum (Ibid., 28). Ecce infelix et infelicissime damnatus dives, statim ut mortuus est corpore, anima sepultus est in inferno; ubi tenebatur ipsa anima in tormentis, et ibi amplius cruciabatur, unde amplius peccaverat, id est in lingua; et cruciabatur in flamma undique adurente et concremante. Et sicut ipse micas mensae suae non dederat Lazaro mendico et ulceribus pleno jacenti ad januam suam, ita et ipse stillam aquae de digito ejus, qua aliquantulum refrigeraretur, non meruit impetrare. Et pro fratribus rogat ne et ipsi 119.0188A| veniant in illum locum tormentorum. Si ergo, juxta vocem Veritatis, infernus locus est tormentorum, et animae miserorum exutae corporibus illic sepeliuntur, et sunt in tormentis, et per quae peccaverunt, per haec et torquentur, ut judicium sit illis sine misericordia, quia non fecerunt misericordiam (Jac. II, 13).
Haec audiat fidelis quisque et timeat, et dum tempus est, fugiat ab ira ventura de qua beatus Joannes Baptista ait: Quis vobis demonstravit fugere a futura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae (Luc. III, 7, 8). Hunc locum tormentorum ipse Dominus frequenter appellat tenebras exteriores et caminum ignis, et ignem aeternum diabolo et omnibus impiis praeparatum, ubi erit dolor sine fine, et ex dolore sempiternus fletus oculorum, et stridor dentium (Matth. XXV, 119.0188B| 41). De tali poena infelicium damnatorum et Isaias propheta dicit: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni (Isa. LXVI, 24). Sed et beatus Job lacrymabiliter Deum implorat dicens: Nunquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum; antequam vadam, et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine; terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, et sempiternus horror inhabitat (Job X, 20-22). Et beatus Joannes in Apocalypsi: Missi sunt, inquit, in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda, et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum (Apoc. XX, 14). Et sicut alibi ait: Fumus tormentorum 119.0188C| eorum ascendet in saecula saeculorum (Apoc. XIV, 11). Haec fideliter credamus, veraciter timeamus, et hunc vaniloquum et seductorem penitus ab auribus repellamus: Quia, sicut ait Apostolus, corrumpunt bonos mores colloquia mala (I Cor. XV, 33). Unde et alia Scriptura admonet dicens: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam iniquam (Eccli. XXVIII, 28).
2. Statim namque post haec illa sua regula impia et furiosa, qua persuadere conatur ut, cum audimus aliquid factum, intelligamus non factum, cum aliquid dictum, intelligamus non dictum; adjungit et dicit: Praescisse et praedestinasse Deum peccata vel poenas, pro non praescisse, non praedestinasse, non praeparasse. Quod apertissime fidei et veritati contrarium est. Si 119.0188D| enim non praescivit Deus angelorum vel hominum omnia futura peccata, non est praescius futurorum. Et quid jam aliud praestat nisi ut dicat iste insipiens in corde suo, non est Deus (Psal. XIII, 1), si non praescivit poenas quae peccantibus juste debentur, quomodo eas et in Evangeliis et in caeteris Scripturis tam assidue, tam graviter, tam terribiliter comminatur. Sed dicit iste: Quia peccata vel poenae nihil sunt, eo quod substantiam per se existendi non habeant. Et ideo quod nihil est Deum nec scire nec praescire potuisse. Quasi Deo ignotum sit quidquid non est, et quod ipse essentialiter et naturaliter esse non fecit: cum ille omnipotenti scientia et praescientia sua sicut novit omnia quae fecit, sic etiam noverit quae non 119.0189A| fecit: et, sicut novit quae esset facturus, ita semper noverit quae non esset facturus. Ita namque et quae vellet esse, et quae nollet esse, nullatenus potuit ignorare: et quod noluit habere naturam vel substantiam existendi, novit sine dubio magnum malum esse naturae subsistendi angelicae vel humanae, cum peccato in deterius commutatur, et poenali supplicio sine fine cruciatur. Quod autem dicit Deum non praedestinasse poenas vel peccata, de peccatis utique verum est, quia non praedestinavit, nisi quae fuerat ipse facturus. Quae utique omnia et bona et justa sunt. De poenis autem manifeste falsissimum est, quas non solum praedestinavit, sed etiam praeparavit. Sicut ipse Dominus in Evangelio dicit: Discedite a me, maledicti, in ignem 119.0189B| aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. II, 41). Adjungit exemplum Judae satis absurde et incongrue, sicut supra ostensum est.
Et statim subjungit dicens: Poenas mala esse ideoque non a Deo, a quo malum non sit. Contra illud quod ipse Deus per prophetam testatur dicens: Ego Dominus, faciens pacem et creans malum (Isa. XLV, 7). Unde et alibi scriptum est: Si erit malum in civitate quod Dominus non fecit (Amos III, 6). Et iterum: Bona et mala vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt (Eccli. XI, 14). Et ideo fideliter discernendum, aliud esse malum, id est vitium, contrarium bono, quod utique non est a Deo, sed vel a diabolo inventum, vel ab homine commissum; aliud vero esse malum, quod significat aliquam afflictionem 119.0189C| vel temporalem vel aeternam: ut sunt fames, pestilentia, hostilitates, vastationes, mors, et ipsa quae appellantur aeterna supplicia; quae utique omnia a Deo sunt: quia non nisi justa ejus dispositione, et justo ejus judicio praeparantur vel inferuntur. Iste autem, qui poenas illas aeternas a Deo non esse confirmat, compellandus est, ut dicat a quo eas esse putet, utrum a diabolo, cui sunt praeparatae; an ab hominibus, qui ibi pariter cruciandi sunt; an a nullo, ut sine aliquo auctore coaeternae Deo existant.
Subjungit post haec dicens: Deum non punire quae fecit nec ab eis naturalia munera tollere. Quod ut diligentius consideretur, manifestum est illa quae Deus fecit in creatura rationali angelica vel humana, esse in angelis spiritus sine corpore, esse in hominibus animam et 119.0189D| corpus: Naturalia vero munera quae istis rationalibus creaturis naturaliter Deus dedit, illa vult iste intelligi de quibus superius multa locutus est, id est quod habeat in se naturaliter mens humana sive angelica, memoriam, intelligentiam, voluntatem, esse, nosse, velle, ut naturaliter meminerit sui, intelligat se, diligat se, naturaliter habeat esse ut existat, nosse 119.0190A| ut agnoscat se, velle ut amet se. Liberum etiam arbitrium naturale tantummodo donum Creatoris asserit iste, sicut supra satis suis verbis ostendit. Dicit itaque Deum non punire quae fecit; id est nec spiritum angelicum in angelis malignis: nec spiritum et corpus in hominibus damnandis. Et quomodo ignem aeternum dicit paratum esse diabolo et angelis ejus, si illo igne spiritus angelici puniendi non sunt? Quomodo etiam alibi hominibus et de hominibus dicit: Sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28), si illo cruciatu gehennae nec anima, nec corpus, quae utraque Deus fecit punientur? Sed vere punientur et spiritus et corpora in gehenna, sicut vera fides credit, sicut ipsa Veritas testatur: non quia ea Deus fecit, sed 119.0190B| quia ipsa fecerunt quae Deus non fecit, et quae Deus odit, et quae impunita esse non sinit, id est peccata. Quae sine auctoribus suis neque esse, neque puniri possunt: neque enim per se subsistunt, ut in seipsis puniantur, sed insunt mentibus depravatis angelicis sive humanis ab ipsis commissa, ipsis adhaerentia, et cum ipsis atque in ipsis damnanda.
Ita et illud verum est quod in Dei laudibus Scriptura dicit: Diliges enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti (Sap. XI, 25). Et quod Dominus ait: Qui potest et animam, et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28). Diligit enim creaturam suam, in quantum natura est, et ab eo condita est. Et odit eam in quantum vitiata est. Unde scriptum est: Odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur 119.0190C| mendacium: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus (Psal. V, 7, 8). Unde et de quibusdam dicit propheta: Et facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt (Ose. IX, 10); et iterum: Similiter autem et odio sunt Deo impius et impietas ejus (Sap. XIV, 9). Ita ergo diligit omnia quae sunt, et nihil odit eorum quae fecit; ut tamen haec in creatura rationali vitiata, depravata atque corrupta, impunita et inordinata esse non sinat. Juste enim ordinatur et punitur in poenis natura quae non sub Deo et ex Deo voluit esse beata, sed in se, et per se, velut libera esse concupivit: ut quae noluit subjici volens, subjiciatur nolens; et quae illic potuit esse semper beata, hic sine fine misera efficiatur. Quia manum Dei (sicut ipsa Scriptura dicit) effugere impossibile est 119.0190D| (Tob. XIII, 2), cui necesse est, ut quae noluit voluntate, necessitate subdatur.
Quid autem ipsis naturis rationalibus proderit, si in illa aeterna damnatione constitutis naturalia illa, ut iste dicit, munera non erunt sublata? Cum ad nullum beatitudinis fructum, sed ad solum tormentorum cumulum in eis relinquenda esse manifeste 119.0191A| intelligantur, ut meminerint sui, ad aeternum dolorem malae conscientiae: intelligant se semper miseras, semper esse damnatas; diligant se, ut magis doleant sine fine perire quod amant. Liberum vero arbitrium quomodo aut quale in illis erit, quorum voluntas nec iniquitatem suam poterit jam deserere, nec bonum aliquid ulterius operari? sicut Scriptura dicit: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas (Eccle. IX, 10). Quid illis proderit semper esse infeliciter, scire damnationem suam, velle nec posse evadere poenam suam? Omnia ergo quae hic data sunt ad usum bene agendi, ad gratiam Domini promerendam, ibi quantulacunque eorum vestigia remanserint, ad supplicium 119.0191B| valebunt, non ad solatium. Si autem rationalis creaturae memoria, intelligentia, voluntas, non ad se, sed ad Conditorem referantur, quid jam illis penitus a Deo desertis, et ab aeterno illo et vero lumine separatis, quid in illis, inquam, aget memoria, ubi nemo dicere poterit: Memor fui Dei, et delectatus sum? (Ps. LXXVI, 4.) et ubi implebitur quod scriptum est: Quoniam non est in morte qui memor sit tui (Psal. VI, 6). Nulla erit intelligentiae illuminatio, qua Deus agnoscatur, quaeratur, inveniatur. Nulla dilectionis pietas, qua Deus ametur, desideretur, fruatur. Ipsae enim erunt tenebrae exteriores extra illud lumen jam positis, cujus nulla illuminatione perfruentur: Et illa nox horrenda, de qua ipsum verum lumen Dominus noster dicit: Quandiu in mundo sum, lux sum 119.0191C| mundi. Venit nox quando nemo potest operari (Joan. IX, 4, 5). Quandiu ergo in mundo est per illuminantem gratiam, lux est mundi a suis tenebris liberati. Cum autem hanc suae illuminationis gratiam subtraxerit aeterna caecitate damnatis, quid eis aliud remanebit nisi nox horrenda, nox perpetua, in qua nemo possit operari?
Si autem etiam de sensibus corporis, qui et ipsi sunt utique naturalia munera Conditoris, tale aliquid consideretur, quid ibi proderit visus, ubi nullus erit lucis aspectus? Aut si ad horam fuerit, non ad consolationem, sed ad vehementiorem dolorem valebit: ut scilicet videant boni aliquid, quod jam habere aut promereri non possint. Sicut et dives ille eisdem infernalibus poenis damnatus, Abraham et Lazarum ad 119.0191D| horam videre potuit (Luc. XVI, 23), sed ad augmentum doloris, non ad solatium ereptionis. Licet hoc ante ultimum illud judicium juxta occultam dispositionem Conditoris fieri credendum sit, postea vero nihil tale futurum legatur. Quid ibi aget auditus, ubi semper horrendus fragor, et tristis atque innumerabilis audietur gemitus? Quid olfactus, ubi juxta 119.0192A| quod Deus per prophetam comminatur: Erit semper pro suavi odore fetor? (Isa. III, 24.) Quid gustus, ubi aeterna erit fames et sitis? Sicut de civitate diaboli, id est de tota illa multitudine damnatorum aperte in Apocalypsi scriptum est: Quia in una die venient plagae ejus, et mors et luctus, et fames: quia fortis est Deus, qui judicavit illam (Apoc. XVIII, 8). De siti autem et lingua semper ardente, in damnatione illius divitis aperte Evangelium declarat. Quid totius corporis tactus, ubi nulla ejus poterit esse jucunditas, nulla suavitas, sed sempiternus sentietur dolor, aeterna exustio, aeterna excruciatio? Quid ergo prodest quod iste dicit, velut ad consolationem stultorum, Deum non punire quae fecit, nec ab eis naturalia munera tollere? Cum et puniat aeternaliter naturam vitiatam pro his 119.0192B| quae male gessit: et si aliquid naturalium munerum in illa damnatione eam habere permittet, totum valeat ad supplicii augmentum, non ad consolationis solatium.
Quid est autem quod addit: Dolorem esse sanitatis absentiam, tenebras lucis, silentium clamoris, tristitiam gaudii, laborem quietis: sic praesciri vel praedestinari peccata vel poenas. Si enim in his verbis hoc persuadere voluit, quod, sicut nos per sanitatis absentiam cognoscimus in nobis dolorem, et per absentiam lucis cognoscimus tenebras, et per absentiam vocis cognoscimus silentium, et per absentiam gaudii sentimus tristitiam, per absentiam quietis sentimus laborem, sic Deus praescierit peccata, vel praedestinaverit poenas, ut et peccata non nisi privatione justitiae scire aut praescire potuerit; et poenas, nisi privatione 119.0192C| beatitudinis non agnoverit, vel praedestinaverit; si, inquam, ita sensit, ita persuadere voluit, quid tali sensu horribilius, quo divina virtus humanae infirmitati adaequatur? Dei etenim virtus, semper eodem modo se habens, omnia novit in se, nec indiget ut aliquid noverit extra se: nec aliter novit facta, aliter non facta, quia nec illa novit per eorum praesentiam, nec ista per aliarum rerum absentiam; sed aeterna et incommutabili scientia sua aequaliter videt quid voluerit esse, et quid esse noluerit: nec privatione justitiae cognoscit peccata; sed, cum sit ipse summa justitia, in ipsa [ al., ipso] incommutabiliter videt quid ab ea dissonet vel discordet. Similiter non per absentiam beatitudinis poenas cognoscit, sed cum sit ipse summa beatitudo, in semetipso incommutabiliter 119.0192D| videt in quantam poenarum profunditatem mergendi sunt qui ab ejus tranquillitate discedunt. Atque ita non privatione justitiae, sed in ipsa justitia videt quidquid ab ea dissentit: nec privatione beatitudinis agnoscit poenas; sed, in ipsa beatitudine, videt quid doloris et laboris incurrat qui ab ejus tranquillitate separatur.
119.0193A| Adhuc addit et dicit: Dolendo non ipsum dolorem, sed ipsam sanitatem nosci, quam non noscet, si de illa notionem quamdam non haberet. In quibus verbis affirmare videtur dolorem illum aeternarum poenarum non posse nosci, id est agnosci, ab animo patientis, eo quod ipse dolor nullam habeat substantiam in se existendi vel subsistendi. Et ideo cum substantialiter nihil sit, non ipse agnoscatur ab illo qui dolet, sed potius ex ejus comparatione sanitas agnoscitur; quae in corpore naturaliter aliquid est, et quae ipsi dolori contraria est. Quam sanitatem nullatenus nosset qui totus dolet in poenis, nisi ejus notitia in memoria remaneret.
Et ut haec tam absurda et stulta, velut ratione quadam reddita, confirmare videatur, subjungit et 119.0193B| dicit: Recordationem sanitatis in sensibus remanere, ipsam vero in illa substantia quam Deus creavit residere. Per quod fortassis hoc intelligi vult quod in sensibus in illa damnatione semper dolentis, velut ex commonitione ipsius doloris, fiat recordatio sanitatis, in sensibus videlicet, quibus vel corpus vel anima ipsos dolores sentiet; ipsam vero sanitatem in illa damnatione ita posse intelligi, quia substantia hominis, quem Deus creavit, et in animae et in corporis perpetuitate non consumitur, non deletur, sed velut quadam suae plenitudinis sanitate aeternaliter durat. Quae omnia idcirco dicere videtur, ut per illum sempiternum poenarum dolorem, nec cognitionem sanitatis, nec ejus recordationem, nec ipsam sanitatem in eis qui torquendi sunt, asserat 119.0193C| perire. Cum e contrario omnia ista, id est et cognitio et memoria sanitatis in animo semper dolentis, et conservatio illa naturae nunquam delendae, non proficiant ad aliquam gratiam et jucunditatem salutis, sed potius ad cumulum doloris: ut non solum sensu et corporis et animae doleat ita damnatus; sed etiam dum recordatur, et agnoscit bonum sanitatis quod funditus amisit, in ipsa memoria et notitia puniatur. Dicat ergo insanus esse in aeternis et omnimodis doloribus sanitatem, dum quae ibi existimat, dum quae ibi putat remanere ad indicium sanitatis, non aliud quam materia sint doloris: ut, dum nunquam finitur qui torquetur, nec tormenta ipsa finiantur:
CAPUT XVI. 119.0193D| Sexto decimo capitulo duodecim definitiones proponit, ita dicens:
12. Eum qui hic libero voluntatis arbitrio, quod est naturalis intelligentiae munus, id est mentis acies in usus 5. In diabolo et impiis hominibus non puniri nisi 1. Nulla natura naturam puniri. 2. Et nihil aliud esse poenas peccatorum, nisi peccata eorum. 3. In igne aeterno nihil aliud esse poenam, quam beatae felicitatis absentiam. 4. In ea nullum esse qui non habeat insitam sibi naturaliter absentis beatitudinis notionem, ejusque desiderium: habituros miseros felicitatis et veritatis notionem atque scientiam: ac per hoc non esse miseros, nec puniri. 119.0194A| perversitatem propriae voluntatis; nec peccasse naturam, sed voluntatem. 6. Nec in primo homine peccasse naturae generalitatem, sed uniuscujusque individuam voluntatem. 7. Si ea natura delinqueret, cum una sit, tota profecto periret. 8. Proinde in nullo naturam puniri, quia ex Deo sit, et non peccet, sed motus voluntarius libidinosus puniatur. 9. Ideoque in impiis supplicia non perpeti quod Deus fecit, sed quod superbia vitiose invenit. 10. Libidinem perversae voluntatis cruciari, dum ea quae male aut indigne appetit, habere non sinatur. 11. Ex nullo bono malum esse. 119.0194B| turpitudinis mutet, illic ne omnino veritatis honestate fruatur, justissime perdat, et tenebras aeternae ignorantiae non evitare. In his verbis illud quod primo loco posuit nulla natura naturam puniri, ideo dixisse videtur quia omnis utique natura a bono auctore Deo condita, in quantum natura est, bona est: ut verbi gratia, natura animae sive corporis bona est; et natura ignis, in quantum natura est, similiter bona est. Cum ergo utraque naturaliter bona sint, recte sibi iste videtur dicere et definire, quod nulla natura alia puniatur natura; quia videlicet duo bona secundum ejus sensum non possunt sibi esse contraria, ne naturae bonae altera bona natura possit esse poena. Atque hujuscemodi argumentationis manifestissima fallacia 119.0194C| cupit subvertere in cordibus audientium firmissimam fidei veritatem, qua omnes fideles indubitanter credunt et confitentur, in una et per unam aeterni ignis naturam, et naturam spirituum malignorum, et naturam hominum perditorum, id est animas et corpora eorum sine fine damnandas, puniendas atque torquendas per ejus justum et aeternum judicium: Qui potest et animam et corpus perdere in gehennam, et qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam (Matth. X, 28).
Nec solum de illis aeternis suppliciis quibus natura angelica et humana utique natura ignis aeterni torquebitur ut ignis, qui bonitate Conditoris hic homini datus est ad solatium, ibi justa severitate judicis vertatur ei in supplicium; non de illis, inquam, 119.0194D| solis certa est fides ita esse futurum; sed etiam in communi hominum sensu certissimum esse constat nunquam naturam nisi natura puniri. Sicut natura corporis, aut ex semetipsa punitur, velut cum deficit a sanitate, et succumbit infirmitati atque languori, dum et bonum sanitatis in eo minuitur, et malum languoris ex seipso patitur, aut ex alterius naturae subtractione, quae illi ad sustentationem vel aliud solatium valet: velut si ei poenaliter subtrahatur natura cibi, aut potus, aut etiam lucis, vel vestimenti, et quidquid ejusmodi est; dum ex hoc et fame ac siti tabescit ac deficit, et tenebrarum horrore affligitur, aut frigoris aerumna cruciatur; aut certe ex alterius rei natura ipsum corpus hominis punitur: 119.0195A| sicut corpora latronum utique puniuntur vi flagellorum et gladiorum ac multiplicium tormentorum, quae utique ipsorum naturae ex aliis naturis poenaliter inferuntur. Cum ergo haec ita sint, et nunquam natura nisi aut ex seipsa in seipsa puniatur, vel alterius naturae utilitate subtracta, vel violentia illata, qua ratione iste dicit nullam naturam natura puniri? ut ex hoc quantum in se est, veritatem aeternorum destruat suppliciorum; ubi et natura spirituum, et natura corporum juxta evangelicam et apostolicam veritatem: Natura ignis aeterni cruciabitur die ac nocte in saecula saeculorum (Apoc. XIV, 10).
Si autem propterea hoc dicit quia naturae non nocent invicem, nisi suis qualitatibus, ut, verbi gratia, 119.0195B| ignis et aqua, quorum propriae qualitates sunt ut et aqua sit naturaliter humida, et ignis naturaliter aridus; et ideo potest et aquae humore ignis exstingui, et ignis ariditate ignita humor aquae exsiccari, ut non sibi videantur ista adversari ex eo quod naturae sunt, sed ex eo quod qualitatibus suis sibi contrariae sunt. Si propterea, inquam, hoc dicit, sciat in fide nostra nullam esse distantiam utrum naturae naturis puniri dicantur, an ipsae naturae suis naturalibus qualitatibus sibi invicem poenales existant; quia utrumque unus Conditor creavit, id est et naturam et qualitatem insitam naturae. Et ideo utrumque simul rectissime una dicitur natura, et a sapientissimo Conditore alia ab alia propria qualitate distincta. Deinde quia et si immortalis est natura 119.0195C| angelici sive humani spiritus, tamen, potestate conditoris et justi ultoris Dei, sic illi igni corporeo et aeterno poenaliter et aeternaliter alligabitur, sicut et hic eadem potestate summi Conditoris colligatur humanus spiritus terreno corpori, nec solvi potest, nisi illius voluntate et judicio qui colligavit. Natura quoque humani corporis in illo aeterno igne damnatorum ita erit poenaliter immortalis, ut ad sustinenda aeterna supplicia nunquam morte solvatur; ita passibilis et incorruptibilis, ut omni genere dolorum, cruciatuum atque poenarum sine fine affligatur. Hanc enim poenam omni intentione cavendam terribiliter Scriptura denuntiat, dicens: Humilia spiritum tuum valde, quia vindicta carnis impii ignis et vermes (Eccli. VII, 19). Et iterum: Dominus enim omnipotens 119.0195D| vindicabit in eis; in die judicii visitabit illos: Dabit in carnes eorum ignem et vermes, ut urantur et sentiant usque in sempiternum (Judith XVI, 20, 21).
Proposuit quidam antiquitus similem de naturarum inter se contrarietate quaestionem. Quae qualiter ab illo sit proposita et a beato Augustino evidentissima ratione destructa, necessarium existimamus ad commonitionem et confirmationem legentium hic breviter inserere; maxime quia ille qui eam proposuit, aut ipse Pelagius fuit aut aliquis Pelagianus, sicut et iste est. Ita ergo eamdem quaestionem beatus Augustinus commemorat dicens: [Quid est, quod interrogat: Qui fecit hominis spiritum? et respondet sibi sine dubio, Deus. Et item interrogat: Carnem 119.0196A| quis creavit? itemque respondet: Item credo, Deus. Interrogat tertio: Bonus est qui utrumque creavit Deus? respondet: Nulli dubium est. Adhuc interrogat: Et utrumque quod bonus auctor creavit, bonum est? et ad hoc respondet: Confitendum est. Deinde concludit, si igitur et spiritus bonus, et caro bona, ut a bono auctore condita, qui fieri potest, ut duo bona possint sibi esse contraria?] Post haec idem beatus Augustinus subjungit e contrario responsionem suam, ita dicens: [Omitto dicere quia tota hujus ratiocinatio turbaretur, si quis ab eo quaereret: Aestus et frigus quis fecit? responderet enim sine dubio: Deus. Non ego multa interrogo, ipse concludat utrum, aut ista possint dici non bona, aut non appareant inter se esse contraria? Hic forte dicit: 119.0196B| Qualitates sunt istae substantiarum, non substantiae. Ita est, verum est; sed qualitates naturales, et ad Dei creaturam sine dubio pertinentes. Substantiae quippe non per seipsas, sed per suas qualitates, sicut aqua et ignis, dicuntur sibi esse contrariae, etc.] Quae ad convincendam et destruendam improbi hominis insaniam sanctus doctor exsequitur.
Cum itaque terror et veritas aeternorum suppliciorum tam aperte et multipliciter nostrae fidei commendentur ad incutiendum saluberrimum timorem, et excitandum ad continuam emendationem, quomodo iste subjungere et dicere ausus est et nihil aliud esse poenas peccatorum nisi peccata eorum? Cum certissime fides teneat alias esse poenas peccatorum quas animae in praesenti ex ipso peccatorum suorum 119.0196C| merito patiuntur desertae a Deo, desertae a luce justitiae, a contemplatione veritatis, ab illuminatione charitatis; et aliquando traditae etiam in reprobum sensum. Has enim poenas peccatoribus et carnalium voluptatum amatoribus divina Scriptura in praesenti inferri manifestissime testatur, dum de quibusdam Deus dicit: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, quia caro sunt (Gen. VI, 3): dum impii in fine dolentes ac gementes dicent: Et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis (Sap. V, 6); dum de eisdem impiis Scriptura dicit: Excaecavit enim illos malitia ipsorum (Sap. II, 21); et generaliter de his qui fratres oderunt: Omnis qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat et nescit quo eat; quoniam tenebrae obcaecaverunt 119.0196D| oculos ejus (I Joan. II, 11). Et de quibusdam Scriptum est: Sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 28). Sunt poenae peccantium animarum ipsa peccata, quia eis et ipsarum animarum sanitas corrumpitur et violatur, et conscientia misera, perturbata, et anxietatibus plena efficitur. Ita ergo, et peccantium poenae fiunt ipsa peccata justo et terribili Dei judicio; et tamen pro eisdem peccatis aliae statim in praesenti gravissimae poenae irrogantur, sicut superius ostensum est. De quibus omnibus praesentibus poenis quibus peccantium animae continuo feriuntur atque puniuntur, beatus Moyses in Deuteronomio apertissime testatur, 119.0197A| dicens de omnipotenti Deo: Faciens misericordiam in millia diligentibus se (Deut. V, 10); et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur (Deut. VII, 10). Sunt itaque et in praesenti gravissimae animarum poenae ipsa peccata sua; sunt gravissimae animarum poenae ipsa desertio Dei et damnatio, qua peccatorum meritis continuo restituuntur, sed restant illae in futurum aeternorum suppliciorum poenae, de quibus scriptum est dicente Domino: Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno (Luc. XVI, 13). Et iterum: Ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro et in carcerem mittaris. Amen dico tibi: non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem (Matth. V, 25, 26). Et alio loco, 119.0197B| cum de servo nequam loqueretur, qui noluit debitum conservo suo dimittere sicut et sibi dimissum est, ait: Tunc iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoad usque redderet universum debitum (Matth. XVIII, 34).
Has poenas peccatorum, sive in ipsis peccatis eorum sive in desertione Dei, pro merito ipsorum peccatorum, quae statim in praesenti inferuntur; sive etiam in exterioribus poenis multiplicium flagellorum, quae peccantibus ad praesens divinitus inferuntur; sive in damnatione aeternorum suppliciorum, quae post haec omnia in fine servantur, cum tam aperte Scriptura testetur, tam indubitanter Ecclesiae fides teneat; audiant quicunque hujusmodi fallaciis atque praestigiis per hunc vanissimum hominem illuduntur, 119.0197C| illud quod Apostolus terribiliter omnibus fidelibus denuntiat dicens: Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae (Eph. V, 6). Quibus verbis Apostoli B. Hieronymus exponendo subjungit dicens: [Verba quae decipiunt atque supplantant inania sunt et vacua: quae vero aedificant audientes, plena, cumulata, conferta. Quia igitur sunt plerique qui dicunt non futura pro peccatis esse supplicia, nec extrinsecus adhibenda tormenta, sed ipsum peccatum et conscientiam delicti esse pro poena dum vermis in corde non moritur; et in animo ignis accenditur in similitudinem febris, quae non torquet extrinsecus aegrotantem, sed corpora ipsa corripiens punit sine cruciatus forinsecus adhibitione, quae possidet. Has itaque 119.0197D| persuasiones et decipulas fraudulentas, verba inania appellavit et vacua, quae videntur florem quemdam habere sermonum, et blandiri peccantibus. Sed dum fiduciam tribuunt, magis eos ferunt ad aeterna supplicia. Quia de nulla re sic irascitur Deus, quomodo si peccator superbia et erectus et rigidus non flectatur in fletum, nec misericordiam postulet pro delicto.] Haec sanctus doctor, et antiquorum haereticorum errorem super hac re redarguens, et istius fraudulenta mendacia atque commenta apostolica veritate subvertens.
Audet tamen iste adhuc majora et detestabiliora, et subjungit dicens: In igne aeterno nihil aliud esse poenam quam beatae felicitatis absentiam. Ubi recte 119.0198A| ab eo quaeritur cur et angeli maligni et homines iniqui mittendi sunt in ignem aeternum, si ex ipso igne nulla supplicia, nulla tormenta passuri sunt? An propterea tantummodo ut qui nunc vel in aere, vel in terra conversantur, incipiant in igne habere novum habitaculum; ubi, sicut de sanctis tribus pueris in fornace Babylonia damnatis scriptum est, nullam potestatem habeat ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non aduratur, et odor ignis non transeat per eos; et quid jam restat, nisi ut, sicut de illis Scriptura dicit: quia angelus Domini descendit cum Azaria et sociis ejus in fornacem, et excussit flammam ignis de fornace, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit, nec quidquam molestiae 119.0198B| intulit (Dan. III, 49, 50), ita et de istis mirabili insania affirmare contendat. Quod si ita esset quod unquam tale miraculum esse potuit, inter magnalia et prodigia quae divinitus facta sunt, ut tam innumera multitudo apostatarum angelorum et hominum perditorum esset in medio immensarum et aestuantium flammarum, et non tangeret eos omnino ignis, sed vim virtutis suae oblivisceretur, ut diabolus et ejus angeli custodirentur illaesi? Quis audivit unquam tale aut quis sufferre possit tantae impietatis insaniam? Si enim nulla erit poena in aeterno igne damnatorum, sequenter nulla erit etiam gloria in aeterna remuneratione justorum. Qui enim verissime promisit hanc gloriam dicendo: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione 119.0198C| mundi (Matth. XXV, 34), ipse verissime comminatus est illam poenam dicendo: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus (Ibid., 41), ipse etiam de utroque immobili veritate subjunxit: Tunc ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Ibid., 46). Si ergo quaerimus quid sit illud regnum quod a constitutione mundi justis est praeparatum, audiamus fideliter esse vitam aeternam. Si quaerimus quid credere debeamus illum in quem et homines impii et angeli mittendi sunt ignem aeternum? Audiamus nihilominus fideliter esse supplicium sempiternum. Nec major esse potest gloria quam vita aeterna; nec major poena quam supplicium sempiternum: illud in regno positorum, istud in aeterno igne damnatorum. 119.0198D| De quo supplicio ignis aeterni aperte beatus Joannes in Apocalypsi testatur, dicens: Missi sunt in stagnum ignis et sulphuris, et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum (Apoc. XX, 9, 10). Et alio loco: Et fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum (Apoc. XIX, 3). Non ergo in igne aeterno angeli vel homines damnati poterunt unquam esse quieti et immunes a poenis; qui, ut Veritas dicit: Cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum; et quorum fumus tormentorum ascendet in saecula saeculorum; qualis etiam nunc poena et illos consequitur. De quibus ad similitudinem illius purpurati et damnati divitis Scriptura dicit: Ducunt in bono dies suos, et in puncto ad inferna descendunt (Job 119.0199A| XXI, 13). Ut et ipsi, sicut de illo legitur, statim incipiant esse in tormentis, et cruciari in flamma, et deputari in loco aeternalium tormentorum: solet iste dicere, sicut audivimus, cum aliquis ei de talibus juxta fidei veritatem obsistere coeperit sermocinando: Quid vis? ratio te vincit. Quae ergo est haec ratio omni ratione vacua, omni veritate aliena, et spiritu impiissimi erroris lymphatica, atque phanatica? Qui vult ut homines veritatem Christi deserant, et suas phantasticas et daemonicas umbras sequantur.
Sed cum dixisset in aeterno igne damnatos nullam aliam sentire poenam nisi beatae felicitatis absentiam, subjungit tamen velut quamdam eorum beatitudinem et dicit: In ea (id est in beatae felicitatis absentia) 119.0199B| nullum esse qui non habeat insitam sibi naturaliter absentis beatitudinis notionem, ejusque desiderium. Ubi et addit habituros miseros felicitatis et veritatis notionem atque scientiam, ac per hoc non esse miseros nec puniri. Quibus verbis manifeste utique affirmare conatur [quod] omnes qui futuri sunt in illa damnatione, quam iste non aliam putat nisi absentiam beatitudinis qua sancti perfruuntur, habituri sunt naturaliter insitam ipsius beatitudinis, cujus participes non erunt, cognitionem, atque desiderium. Quod adhuc repetens et inculcans, dicit habituros veritatis et beatitudinis notitiam atque scientiam: ac per hoc miseros, non esse miseros, neque puniri. Ut per hoc, quod, juxta istius sensum habituri sunt cognitionem, scientiam et desiderium beatitudinis et 119.0199C| veritatis, cujus absentia erunt damnati, quodammodo miseri non sint miseri, et puniti non sint puniti. Quia ex eo quod erunt in absentia beatitudinis et felicitatis, possint dici et miseri et damnati; ex eo autem quod illius beatitudinis et veritatis quae illis absens erit, habebunt notitiam, scientiam et desiderium, possint dici non esse miseri nec damnati. Sed fides Ecclesiae veraciter novit, nullam esse rationalis creaturae majorem damnationem, quam a Deo separari; et nulla ejus illuminatione illustrari, nulla ejus gratia visitari, nulla liberatione salvari, nulla ejus visione et contemplatione beatificari.
Angeli ergo et homines tanta infelicitate damnati, et penitus a beatitudinis et veritatis possessione exclusi, etiamsi nullam extrinsecus poenam, 119.0199D| nullum tormentum sentirent, quid eis prodesset habere cognitionem, et notitiam, et desiderium, sicut iste eis promittit, et beatitudinis et veritatis? Cum hoc eis magis ad tormentum proficeret habere quantulamcunque notitiam veritatis, sed nunquam ejus praescientiam promereri; habere qualecunque desiderium aeternae beatitudinis, nec unquam tamen ejus possessione laetari. Et ideo absit ut credantur non esse miserrimi a Deo penitus separati, aut dicantur non esse puniti ab aeterna beatitudine 119.0200A| funditus exclusi. Vere ergo miseri, et vere in aeternum damnati erunt qui semper veritatis et beatitudinis exsules erunt, nulla veritatis luce illuminati, nulla beatitudinis jucunditate consolati. Et tamen, excepta hac plena et summa miseria, aderit eis sine fine etiam exterior poena, ut et intus torqueantur infelicitate conscientiae, et foris igne gehennae. Quod utrumque Psalmista breviter ostendit, dicens ad ipsum Judicem vivorum et mortuorum: Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis: dextera tua inveniet omnes, qui te oderunt. Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis (Psal. XX, 9, 10). Quod B. Augustinus brevissime et plenissime his verbis exponit dicens: [Constitues, inquit, eos ardentes 119.0200B| intrinsecus conscientia impietatis suae in tempore manifestationis tuae. Deinde conturbati vindicta Domini, post accusationem conscientiae, dabuntur igni aeterno devorandi.]
Quae cum ita sint, quaerendum nobis est sollicite quid, secundum regulam verae fidei, de eis qui illa aeterna damnatione fuerint puniti sentire debeamus, ut ex eorum statu qui illic aeternaliter erunt damnati intelligamus quantum Dominus donare dignatur; cur ibi nulla jam possit esse emendatio, et cur inde nulla possit fieri liberatio. Primo igitur illud considerandum est, quod fides catholica firmissime tenet, nullum hominem per mortem de corpore exeuntem aliquod sibi bonum posse comparare meritum, quo aut iniquitatem suam, in qua mortuus est, possit 119.0200C| deserere, aut ipse in melius commutari. Quia, etsi sunt aliqui qui, ut ipsius fidei pietas novit, et indulgentiam peccatorum accipiant post mortem, orationibus, et oblationibus, et eleemosynis Ecclesiae adjuti, et quibusdam purgatoriis poenis expiati aeternae beatitudini sociari mereantur: non tamen hoc eis praestat aliquod bonum meritum post mortem additum, sed potius ante mortem acquisitum. Quia videlicet tale fuit meritum vitae ipsorum in corpore, ut etiam post mortem talibus remediis adjuvari mereantur. Quod Apostolus manifeste ostendit, ubi ait: Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10), propria namque corporis sunt, sive bona sive mala, quae 119.0200D| anima gessit dum esset in corpore: quia sicut nec ante corpus aliquod bonum aut malum gerere potuit, quae nondum erat, ita nec post depositionem corporis aliquod bonum aut malum agere potest, quae tempus agendi et operandi cum corporis morte finivit. Nam et illi qui solo originalis peccati reatu obstringuntur, et sic absque remedio salutari de corpore exeunt, secundum propria corporis mala damnantur ; quia in corpore utique et cum corpore illud originale debitum contraxerunt unde in aeternum 119.0201A| damnari mererentur. Omnes itaque manifestari oportet (sicut Apostolus dicit) ante tribunal Christi, ut referat et reportet unusquisque propria corporis (II Cor. V, 10), id est, quae in corpore gessit sive contraxit; quia utique nec ante corpus aliquid gerere potuit, nec post corpus gerere potest, cum jam unicuique non est tempus agendi, sed pro actibus tantummodo recipiendi. Et ideo certum esse debet fidei nostrae neminem eorum qui in die judicii aeterna damnatione puniendi sunt, tale aliquod meritum ex hac vita secum tulisse, per quod juste ab illo aeterno interitu liberaretur. Si enim quisquam eorum tale meritum in praesenti vita sibi praeparasset, nunquam profecto ab illo justo judice aeternae damnationi traderetur. Sed quicunque illa damnatione puniendi sunt, sine dubio tale meritum hinc secum tulerunt, 119.0201B| ut justo judicio nunquam inde absolvi, nunquam liberari mereantur.
Sed ut illa damnatio, sicut justa, sic etiam aeterna esse mereatur, ea causa erit quia nulla jam suppetere poterit emendatio praeteritorum, nulla promereri poterit melioratio futurorum. Erit namque ibi praeteritis malis poenitentia, erit etiam liberationis et ereptionis desiderium; quod tamen nullum habebit effectum. Ubi ergo tunc erit misericordia Dei, qui nec tanta et tam longa poenitentia flecti poterit ad indulgendum, nec ullis damnatorum desideriis, vel etiam rogantium gemitibus movebitur ad liberandum? Et quomodo Justus, qui ista contemnet? Qui tantum dolorem conscientiae, tantam afflictionem creaturae suae non respiciet? Quae, inquam, causa erit ut nihil ibi salubre, 119.0201C| nihil acceptabile fieri possit? Si enim posset, nunquam a tanta misericordia, nunquam a tanta justitia repudiaretur. Cur itaque non potest, nisi quia, recedente ab eis penitus Deo, nulla in eis esse poterit gratia specialis, per quam eis donetur pietas fidei, spei et charitatis, ut tali pietate poeniteant de praeteritis, tali pietate desiderent de futuris, id est pie credendo, pie sperando et diligendo? Et quia jam, ut dictum est, funditus a Deo separati, et sola omnipotentiae ejus virtute ad aeterna supplicia servati, nunquam poterunt esse participes Spiritus sancti, etiamsi fuerit ibi aliqua fides, sive ex memoria praeteritorum, quae hic audierunt, vel didiscerunt, sive ex terrore et manifestatione praesentium, quae tunc apparebunt: manifestata scilicet omnibus Dei 119.0201D| et Christi ejus virtute et potestate, tam in majestate, quae in ejus judicio apparebit, quam in aeterna remuneratione justorum, et aeterna damnatione iniquorum. Quae utique nulli poterunt esse ignota, nulli 119.0202A| non confessa, nulli non vel ipsius terroris necessitate adorata. Tunc enim generaliter subjecta omnis creatura Creatori, sive pietate, ut in sanctis angelis et sanctis hominibus, sive necessitate, ut in angelis malignis et hominibus impiis, implebitur perfecte quod Apostolus per prophetam scriptum esse commemorat, dicens: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia mihi curvabunt omnia genu, et omnis lingua confitebitur Domino (Rom. XIV, 11).
Unde etiam illud manifeste in eodem judicio fiet quod Scriptura de impiis futurum praedixit: Dicent inter se poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus dolentes: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore; quomodo ergo computati sunt, inter filios 119.0202B| Dei, et inter sanctos sors illorum est? Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis (Sap. V, 3-6), et caetera quae multiplici dolore plena illo die dicturi sunt. Si ergo ex tanta divinae virtutis, et Christi Domini manifestatione, et terrore tam magni et tam manifesti aeterni judicis fuerit aliqua fides vel eorum qui aliquando crediderunt, vel etiam infidelium qui tam praesenti majestate et terrore credere compellentur, ita ut in illa sua lamentatione, sicut jam commemoravimus, dicant: Erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis (Ibid., 6); jam tamen talis fides in illis qui, ut saepius dictum est, penitus a Deo deserti, nec ulla ejus gratia illustrati erunt, profecto non erit ex pietate 119.0202C| amoris, sed ex necessitate terroris: qualem et in daemonibus esse fidem beatus Jacobus apostolus testatur, dicens: Et daemones credunt, et contremiscunt (Jac. II, 19). Talis ergo fides non eis valebit ad salutem sed ad confusionem, ut quemadmodum in psalmo scriptum est: Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur, et pereant (Psal. LXXXII, 18). Spes vero nulla jam in eis esse poterit, aeterna sententia condemnatis, et de liberatione sua penitus desperatis: similiter et charitas, qua et pie Deum diligant, et proximum secundum Deum, vel in Deo, aut propter Deum, nulla eis inesse poterit, cum deseruerit eos ipse Deus charitas, nec adfuerit eis illa gratia Spiritus, de qua Apostolus dicit: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum 119.0202D| sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5), et simul ab eis recesserit, et gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Spiritus sancti. Nam et si dives ille jam apud inferos condemnatus 119.0203A| fratres suos, quos in carne reliquerat, velut secundum Deum dilexisse videtur, pro quibus, ne in illum locum tormentorum venirent, anxius satagebat et deprecabatur (Luc. XVI, 27); non tamen vere secundum Deum fiebat, quod non instinctu divinae charitatis, sed vel terrore praesentis damnationis, vel amore humanae affectionis ab eo extorquebatur. Quia ergo nulla jam in eis esse poterit per illuminationem Dei et donum Spiritus sancti, pietas fidei, et charitatis nulla bonae spei exspectatio; ideo nulla eorum poenitentia de praeteritis, nullum desiderium de futuris a justo et misericordi judice suscipietur; quia haec tunc non erunt ex pietate, et amore divinae gratiae, sed tantum ex necessitate tribulationis et angustiae. Tunc itaque subtracto a se 119.0203B| penitus divinae illustrationis lumine, et ab illo gaudio, quod bono et fideli servo promittitur, dicente Domino: Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21), penitus exclusi et alienati remanebunt extra lumen Dei; et hoc: Erit eis mitti in tenebras exteriores, et in illam noctem horrendam de qua Dominus ait: Venit nox quando nemo potest operari (Joan. IX, 4). Et alio loco misericorditer admonet, dicens: Ambulate dum lucem habetis, ne tenebrae vos comprehendant (Joan. XII, 35). Et ideo qui in talibus tenebris atque in tali nocte erunt, nihil jam poterunt pie et fructuose operari, quod vel a justo judice possit suscipi, vel unde ipsi mereantur ab illa aeterna damnatione liberari. Et quia nulla poterit esse pia poenitentia, nulla erit delicti indulgentia; consequenter 119.0203C| nec ullus finis supplicii. Et quaecunque in eis esse poterit recordatio veritatis sive beatitudinis, tanta erit quanta humano sensu vel tenuiter potest attingi, non qualis per Dei gratiam solet inspirari. Tunc enim implebitur quod terribiliter unicuique Scriptura dicit; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui (Isa. XXVIII, 19); et iterum: Quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas (Eccle. IX, 10). Nullum namque ibi erit opus bonum aliquod meritum acquirendi, nulla ratio vel juste excusandi, vel digne satisfaciendi, nulla sapientia ex illustratione veritatis, nulla scientia in exercitio alicujus virtutis: quomodo ergo juxta istum habebunt cognitionem et notitiam veritatis, cujus et illuminatione et contemplatione 119.0203D| aeternaliter privati erunt?
Quomodo habebunt ejusdem veritatis et beatitudinis desiderium, in quibus nullus erit amor pietatis, quo aut veritas vere diligatur, aut vera beatitudo veraciter desideretur? Poterunt fortasse habere quamdam scientiam veritatis in eo quod se agnoscent dignos talibus esse suppliciis, quod se agnoscent justo judicio condemnatos, nec unquam ab 119.0204A| aeterno et justo judicio [ al., judice] liberandos; sed totum hoc eis proficiet ad tormentum, non ad consolationis solatium. Sic etiam poterunt habere desiderium cujusdam beatitudinis suae, [ f., hic suabudiendum non] ut ab illis tormentis erui, et aliqua pace vel quiete refrigerari mereantur.
Ipsam autem veritatem Dei, ipsam beatitudinem Dei nosse et desiderare donum est piorum, et Dei spiritu illuminatorum, non impiorum perpetua caecitate atque infelicitate damnatorum; quia etsi fuerint ibi aliqui fortassis qui, ex his qui aliquando crediderant et cognoverant, meminerint aliquatenus ipsius veritatis vel beatitudinis, ad hoc tantum eis valebit ipsa memoria, ut magis doleant, magis poeniteant, magis juste damnatos se esse cognoscant. Desiderantes 119.0204B| quidem habere tempus emendandi, ut possent evadere supplicium, nec tamen habentes pietatem ipsius desiderii, qua promereantur Deum. Cesset itaque iste eos qui a Deo non illuminabuntur, et alienati a vita Dei, nulla veritatis et beatitudinis dulcedine consolabuntur, dicere non esse miseros nec damnatos. Quia haec est vera et aeterna miseria alienari a beata vita. Et nulla major potest esse damnatio, quam penitus excludi et repelli a Deo, et nullam spem, nullum recursum jam habere posse ad Deum. Unde consideret fidelis quisque quam vanum et insanum sit quod iste conatur? ut qui de Deo beati esse nunquam poterunt, ex se ipsis beatos esse posse contendat: id est non aliqua Dei gratia, sed quibusdam, ut ipse putat, bonis 119.0204C| naturae. Quae etiamsi omnipotens Deus in illis relinquat, erit ei ad testimonium suae bonitatis, erit ei illis ad testimonium justae damnationis: ut ipsi etiam possint cognoscere veritatem justi judicii in se expletam, atque ita suo etiam judicio condemnentur.
Hanc horribiliter ineffabilem et ineffabiliter horribilem iniquorum et impiorum damnationem absque ulla consolatione divinae miserationis, absque ulla illuminatione veritatis, beatus Augustinus breviter ita inculcat, et omnimodis cavendam praemonet dicens: [Cavendi sunt inferiores inferi, id est post hanc vitam poenae graviores, ubi nulla potest esse commemoratio veritatis, et, quia nulla est ratiocinatio, ideo nulla rationis actio, quia non illam perfundit. 119.0204D| Lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Quare festinemus, et ambulemus cum dies praesto est, ne nos tenebrae comprehendant; festinemus a secunda morte liberari, ubi nemo est qui memor sit Dei, et ab inferno, ubi nemo confitebitur Deo.] Item cum exponeret verba psalmi ubi dictum est: In inferno autem quis confitebitur tibi? (Psal. VI, 6.) confessus 119.0205A| est, inquit, in inferno ille dives, de quo Dominus dicit: Quod Lazarum vidit in requie, ipse autem in tormentis dolebat (Luc. XVI, 23), usque adeo confessus, ut etiam moneri suos vellet ut se a peccatis cohiberent, propter poenas quas apud inferos esse non credunt. Quamvis ergo frustra confessus est, tam sibi merito illa accidisse tormenta, quando etiam suos ne in haec inciderent doceri cupiebat. Quid ergo est: In inferno autem quis confitebitur tibi? (Psal. VI, 6.) An in inferno vult intelligi, quo post judicium praecipitabuntur impii, ubi jam, propter profundiores tenebras, nullam Dei lucem videbunt cui aliquid confiteantur. Nam iste adhuc elevatis oculis, quamvis immani profundo interposito, potuit tamen videre Lazarum in requie constitutum, 119.0205B| ex cujus comparatione ad confessionem coactus est meritorum suorum. In his verbis sancti doctoris non est fortasse necessarium ut duo inferi intelligantur, unus quo nunc praecipitantur animae damnatorum, et alius quo post judicium praecipitabuntur etiam cum suis corporibus illae ipsae animae punitorum: sed unus atque idem infernus potest intelligi, nunc aliquando mitior in cruciatibus animarum; post judicium vero atrocior et horribilior in cruciatibus animarum simul et corporum. Nam et Dominus noster utramque inferni poenam, et praesentis videlicet saeculi, et futuram uno gehennae nomine in Evangeliis significare videtur, cum et de praesenti supplicio dicit: Timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam (Luc. XII, 5); 119.0205C| et de futuro: Sed potius, inquit, eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28). Et sancti Patres Ecclesiae frequenter inveniuntur eumdem ignem aeternum, et ante judicium et post judicium damnatis impiis inferendum sensisse. Sed praefatus doctor tantam intra utramque damnationem significat esse distantiam, ut nunc per quasdam visiones et manifestationes divinitus procuratas possit illic aliquatenus lux Dei sentiri, per quam damnati saltem ad confessionem suorum scelerum compellantur, ut dum aliquid divinae lucis intuentur, habeant ex ipso indultae visionis respectu, cui confiteantur. Tunc autem majoribus jam et irremediabilibus tenebris oppressi, nihil tale mereantur aspicere, per quod possint ad confessionem aliquam 119.0205D| provocari, ut verissime de eis scriptum intelligatur: Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? (Psal. VI, 6.) Unde et propheta Isaias hanc irremediabilem damnationem praevidens, et praevidendam atque praecavendam attentissime commonens, ubi jam nullus erit locus Deum inveniendi, nulla gratia Deum invocandi: Quaerite, inquit, Deum, dum inveniri potest, invocate eum dum prope est (Isa. LV, 6). Manifeste ostendens eum nequaquam in illa jam damnatione 119.0206A| posse inveniri, nec a miseris damnatis tanquam longe positum, et a se penitus alienatum ulla invocatione, ulla supplicatione placandum.
Addit adhuc iste et dicit: In diabolo et impiis hominibus non puniri, nisi perversitatem propriae voluntatis, nec peccasse naturam, sed voluntatem. Ecce iterum rem novam et inauditam. Quod iste dicit: in diabolo et impiis hominibus aeterna perditione damnatis non esse puniendam a Deo naturam ipsorum, sed tantummodo perversam voluntatem eorum; eo quod, juxta istius sensum, non peccaverit natura eorum, sed voluntas. Fides autem Ecclesiae veraciter novit et firmissime tenet quia natura rationalis sive in angelis sive in hominibus, sicut naturalem habet a Deo insitam rationem, ita naturalem habeat a Deo insitam voluntatem: 119.0206B| et hoc totum, id est naturam cum ratione sua, vel naturam cum voluntate sua simul unam esse naturam; ita ut nec natura ista rationalis possit esse absque voluntate, nec voluntas absque natura. Quidquid ergo ista natura vult, non potest alienum esse ab ipsa natura, ut ad solam voluntatem referatur; quia quando aliquid vult ista natura, non utique in parte sui vult et in parte non vult, sed tota utique vult. Sive itaque ad bonum moveatur, ipsa voluntate tota hoc agit; sive e contrario ad malum similiter tota hoc agit. Et ideo sive ad bonum sive ad malum moveatur, tota utique movetur. Sed cum movetur ad bonum, virtus est; cum movetur ad malum, vitium ejus est. Et ideo, sicut per virtutem tota melior efficitur, cum movetur ab bonum; sic per vitium 119.0206C| tota deterior fit, cum movetur ad malum. Non ergo sola voluntate melioratur ex virtute, sed tota melioratur; nec sola voluntate deterioratur ex vitio, sed tota deterioratur: ita ut et per virtutem non sola voluntas, sed tota ipsa natura efficiatur bona; et e contrario per vitium non sola voluntas, sed tota ipsa natura efficiatur mala, non amittendo bonum substantiae suae, sed corrupta et depravata vitio voluntatis suae. Cum ergo natura haec recte agit, tota agit, quia tota hoc vult. Et cum perverse agit, similiter tota agit, quia tota hoc vult. Et ideo justum est apud Deum ut et pro bene gestis tota glorificetur, et e contrario pro male gestis tota damnetur. Nam si in angelis malignis et hominibus impiis non peccavit natura, sed voluntas. Ergo et in angelis sanctis et 119.0206D| in hominibus piis non aliquid recte egit vel aliquid boni meruit eorum natura, sed sola voluntas. Et si in ipsis angelis malignis et hominibus impiis non tota natura, sed sola voluntas damnabitur; ergo et in istis, id est sanctis angelis et hominibus non tota natura, sed sola voluntas glorificabitur. Sed certissimum est, et indubitanter fides tenet, quia et angelorum sanctorum tota natura jam beatificata et glorificata est; similiter et sanctorum hominum tota natura et beatificanda est et glorificanda. Ita 119.0207A| ergo e contrario absque ulla dubitatione tenendum est quia et in angelis malignis et in hominibus impiis non sola voluntas, sed tota natura damnabitur, quia tota peccavit. Iste autem, contra omnem fidem, et veritatem Dei, ideo tale argumentum introduxit, ut scilicet angelos, et homines malos in sola dicat voluntate damnandos, ut habeat locum ejus insana fallacia, et possit dicere, sicut superius jam dixit, in igne aeterno nullam aliam futuram esse poenam, nisi absentiam beatitudinis: ut et nullam ibi poenam extrinsecus patiatur natura angelica vel humana; quia, juxta hujus sensum, non peccavit, et sola intrinsecus in conscientia puniatur voluntas, quia, ut iste dicit, sola peccavit; et puniatur non aliquo tormento poenae exterioris, sed sola absentia beatitudinis, 119.0207B| quam non habebit, et prohibitione pravi desiderii sui, quod ei explere non licebit. Quae omnia quam sint contraria fidei et veritati, et quantum faveant voluntati diaboli adulando hominibus, ne aut veraciter se peccasse recognoscant, dum eorum natura non peccasse defenditur, nec veraciter se esse puniendos, dum non eorum natura, sed sola voluntas dicitur condemnanda, manifestissime omnibus patet, qui salutis suae curam gerunt, qui haeretica figmenta, et deliramenta longe a se rejiciunt, et evangelicam atque apostolicam veritatem fideliter sequuntur.
Sed ut de his quae contra ejus vesanam et impiam definitionem diximus, certius et firmius qui haec legerit instruatur subjungimus hic verba beati Augustini, 119.0207C| quibus de hac re clarissime et plenissime docet, dicens: [Nullum est quod dicitur malum, si nullum sit bonum; sed bonum omni malo carens integrum bonum est. Cum vero inest malum, vitiatum vel vitiosum bonum est; nec malum unquam potest esse ullum, ubi est bonum nullum: unde res mira conficitur, ut, quia omnis natura, in quantum natura est, bonum est, nihil aliud dici videatur, cum vitiosa natura mala esse natura dicitur, nisi malum esse quod bonum est, nec malum esse nisi quod bonum est, nec res aliqua mala esset, si res ipsa quae mala est natura non esset.] Et paulo post dicit: Cavendum est ne incidamus in illam sententiam propheticam ubi legitur: Vae his qui dicunt quod bonum est, malum, et quod malum est, bonum; qui dicunt 119.0207D| tenebras lucem, et lucem tenebras; qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce (Isa. V, 20). Et tamen Dominus ait: Malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala (Matth. XII, 35). Quid est autem malus homo, nisi mala natura, quia homo natura est? Porro, si homo aliquod bonum est quia natura est, quid est malus homo, nisi malum bonum? Tamen cum duo ista discernimus, invenimus nec ideo malum quia homo est, nec ideo bonum quia iniquus est. Sed bonum quia homo, malum quia iniquus. Quisquis ergo dicit, malum est hominem esse, aut bonum est iniquum esse, ipse incidit in propheticam illam sententiam: Vae his qui dicunt quod bonum est malum, et quod malum est bonum (Isa. V, 119.0208A| 20). Opus enim Dei culpat, quod est homo, et vitium hominis laudat, quod est iniquitas. Omnis itaque natura, etiamsi vitiosa est, in quantum natura est, bona est; in quantum vitiosa est, mala est.
Ecce venerabilis doctor non dicit solam vitiatam, vel vitiosam voluntatem hominis malam esse, sed vitiosam hominis naturam, malam esse naturam: et rem quae mala est naturam esse confirmat; et malum hominem dicit malam esse naturam. Ita enim ait: [Quid est autem malus homo, nisi mala natura?] Non dixit quod malus homo tantummodo mala voluntas sit, sed mala natura. Videlicet quia, cum malus est homo, non sola voluntate, sed tota sua natura malus est. Docet tamen fideliter discernendum, cum dicimus, malus homo, inter opus Dei 119.0208B| et vitium ipsius hominis; quia videlicet, hominem esse opus Dei est, iniquum esse vitium hominis est. Atque ita naturam, etiamsi vitiosa est, in quantum natura est, bonam esse: in quantum vitiosa est, malam esse. In omnibus ergo his non solam, ut iste asserit, voluntatem, sed ipsam naturam dicit esse bonam, in quantum natura est; ipsam autem naturam dicit esse malam, in quantum vitiosa est. Hoc itaque fideliter sequendum, catholice sapiendum, firmissime retinendum est, ut certissime cognoscamus nec maligni angeli nec mali hominis voluntatem solam, sed totam eorum naturam malam esse cum peccant, et totam eorum naturam mala aeterna perpessuram esse cum damnabuntur.
Addit iste adhuc et dicit: Nec in primo homine 119.0208C| peccasse naturae generalitatem, sed uniuscujusque individuam voluntatem. Si ea natura delinqueret, cum una sit, tota profecto periret. In his verbis apertissime affirmare conatur non solum in caeteris hominibus non peccare naturam, sed solummodo voluntatem; sed etiam in primo homine similiter non peccasse naturam, sed solam voluntatem, et ideo non peccasse in eo generaliter humani generis naturam, quia nec ejus peccavit natura; sed peccasse in eo tantummodo specialem et propriam uniuscujusque voluntatem, quia et ipse, juxta hujus sensum, sola tantummodo voluntate peccavit.
Et affirmat quod si tota hominis natura peccasset, tota profecto periret. Nunc autem quia sola voluntas peccavit, sola vitiata est; natura illoesa permansit. 119.0208D| Quid ergo dicemus ad haec tam exquisita et inaudita phantasmata? nisi ut opponamus e contrario testimonia Scripturarum Dei, quibus verissime cognoscamus, et fidelissime teneamus, totam in illo homine naturam peccasse, totam periisse, totam ad posteros ejus peccato et perditioni obnoxiam transmissam esse: sicut Apostolus manifestissime docet, dicens: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Non ait: Per unius hominis voluntatem peccatum intravit in mundum, sed per unum hominem; nec ait et ita in omnium voluntates pertransiit, sed ita in omnes homines pertransiit; nec subjunxit: in 119.0209A| quo omnium voluntates peccaverunt, sed in quo omnes peccaverunt. Per unum ergo hominem peccatum intravit in mundum, per totam scilicet et plenam, qua homo constat, naturam. Et sicut in ipso tota est vitiata peccato, ita in omnes homines tota pertransit vitiata peccato, ut ex illa origine tota peccatrice traheretur omnium hominum natura tota peccatrix; quia in toto illo homine peccante tota omnium natura peccavit. Unde et omnes, sicut idem Apostolus dicit, effecti sunt non voluntate, sed natura filii irae. Ita namque ait: Et eramus natura filii irae, sicut et caeteri (Eph. II, 3). Vere enim natura efficiuntur filii irae omnes qui ex illa vitiata radice nascuntur, non qualis ipsa natura a Deo condita est, sed qualis per illum peccando effecta est. Ex quorum omnium 119.0209B| persona Psalmista ait: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea (Psal. L, 7). Ecce natura peccatrix in iniquitatibus concepta, in peccatis procreata. Hanc naturam, quae in Adam tota periit, et ad ejus posteros tota perdita transmissa est: Venit Dominus noster Jesus Christus quaerere et salvare non ex parte, id est in sola voluntate, sed omnino totam. Sicut ipse dicit: Venit enim filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10). Et quia tota perierat, et totam ille venit salvam facere. Ideo totam eam suscepit, id est et animam, et corpus hominis, ut ex toto eam sua morte et resurrectione salvaret: animam a peccatis justificando, et corpus a mortuis suscitando. Sicut Apostolus ait: Quia mortuus est 119.0209C| propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Quicunque ergo naturam humanam non totam periisse dicit, quid aliud quam sacramentum divinae incarnationis, quantum in se est, evacuare contendit? Sine causa enim Dominus totam eam sua incarnatione suscepit, si non tota indigebat salute, si non tota indigebat salvatore. Mirum est autem quomodo iste dicat in primo illo homine uniuscujusque nostrum proprias voluntates peccasse, quae omnino necdum erant; et naturam omnium nostrum non peccasse, quae utique in illo erat. Quod autem dicit: Quia si tota illius hominis natura peccasset, tota profecto periret: ergo consequens est, secundum illius sensum, ut si sola in illo voluntas peccavit, sola utique perierit; 119.0209D| et si periit, profecto indiget liberante, salvante, et reformante, ut sana et libera esse possit per eum qui dicit: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Et quomodo iste in tota ista vanissima disputatione sua liberum arbitrium ex virtute naturae, et non ex dono gratiae defendit? Et si, juxta eum, sola periit voluntas, et natura salva remansit, ergo Veritas, quod absit! non verum dixit, ubi de se ait: Quia totum hominem sanum fecit in sabbato (Joan. VII, 27).
8. Subjungit iste et dicit: Proinde in nullo naturam puniri, quia ex Deo sit, et non peccet, sed motus voluntarius libidinosus puniatur. Ideoque in impiis supplicia non perpeti quod Deus fecit, sed quod 119.0210A| superbia vitiose invenit. Libidinem perversae voluntatis cruciari, dum ea quae male aut indigne appetit, habere non sinatur. Quod ergo ait: In nullo naturam puniri quia a Deo sit, et non peccet, dupliciter est contrarium fidei et veritati. Quia et natura angelica sive humana peccatrix, sicut superius multipliciter ostensum est, justo Dei judicio, et aeterna damnatione punitur: cum enim non possit, nec debeat impunitum esse malum, necesse est ut ibi puniatur ubi invenitur, et a quo perpetratur, id est in ipsis naturis quibus peccata commissa sunt, et quae peccando corruptae et depravatae sunt; et ideo pro his juste damnantur. Et ipsa angelica vel humana natura, licet ex Deo sit non generatione sed creatione, non nativitate sed origine, tamen et peccare potest, et peccat. 119.0210B| Utrumque ergo fides catholica confitetur, quia utrumque verum novit, id est et veraciter propter peccatum puniri naturam; et e contrario utrumque iste negat, dum nec naturam puniri, nec naturam peccare confirmat. Itaque nec, secundum ejus assertionem, inventa est natura a Deo condita quae non peccet, sicut nec illa natura quae sola a Deo est genita. Fides autem vera firmissime tenet omnem rationalem naturam, et angelicam et humanam quantum in se est, posse peccare sicut manifeste peccavit et in angelis refugis et in hominibus per mandati transgressionem lapsis. Quod autem in electis angelis eadem natura non peccat, divinae est gratiae, divinae est bonitatis, ut et boni sint ex natura, et boni perseverent ex gratia. Sola autem illa natura 119.0210C| peccare nunquam possit, quae sic est ex Deo ut hoc sit quod Deus, non ex nihilo condita, sed ex ipso genita vel procedens, quod est sine dubio unigenitus Dei Filius, et Spiritus sanctus. Unde iste qui nullam aliam naturam dicit non peccare, manifestissima blasphemia creaturam Creatori conatur exaequare. Et quid aliud ei restat nisi ut ejusdem naturae esse dicat angelicum vel humanum spiritum, cujus et Deus est, sicut impii antiqui haeretici dixerunt? Et cum illi duas naturas separatim inter se contrarias introduxerint, unam bonam quae mala esse non possit, et alteram malam quae bona esse non possit; iste, novo et inaudito genere erroris in eodem angelico vel humano spiritu, et naturam dicit non peccare, id est malam esse non posse; et voluntatem peccare, 119.0210D| id est malam esse posse. Et ideo cum dixisset naturam non peccare nec puniri, ut solam voluntatem hominis peccare confirmet, statim subdidit: sed motus voluntarius libidinosus puniatur. 9. Et hoc ipsum repetens et inculcans subjunxit, atque ait: In impiis supplicia non perpeti quod Deus fecit, sed quod superbia vitiose invenit. Quibus utique verbis, sicut et superius, naturam angelorum sive hominum impiorum nunquam poenas passuram esse confirmat; sed, quod superba voluntas vitiose admisit, hoc in sola voluntate puniendum esse. 10. Et quasi ab eo quaereremus quae esset poena futura ipsius vitiosae voluntatis, velut exponendo addidit: Libidinem perversae voluntatis cruciari dum 119.0211A| ea quae male aut indigne appetit, habere non sinatur. Ecce qualem cruciatum futurum dicit malae voluntatis in angelis et hominibus impiis, id est non ignis aeterni, non alicujus exterioris supplicii, sed ex eo tantummodo, quia, quod male cupiunt, oppressae et coercitae implere non possunt. Ita fit ut non solum naturam angelorum vel hominum malorum nunquam peccare, nunquam puniendam esse; sed etiam ipsam voluntatem, quam in eis peccare concedit nullam poenam sensuram, nullum supplicium passuram esse confirmet, nisi quale et in hac vita omnes pravi homines patiuntur, dum ea quae prave cupiunt, vel divino judicio obsistente, vel alia qualibet necessitate cogente, implere minime permittuntur, unde manifestum est omnem poenam, omnem 119.0211B| cruciatum, omne tormentum futurae damnationis, quod omnipotens Deus tam frequenter et tam terribiliter comminatur, eum penitus denegare; et ideo, tanquam fidei nostrae contrarium et veritatis inimicum, procul ab auribus, procul a cordibus fidelium repellendum. 11. His tantis et talibus subjungit brevissimam definitionem, et dicit: Ex nullo bono malum esse. Quod ut vigilanter intelligere possimus, illud imprimis considerandum est, quia potest aliquod bonum esse malum: sicut ipsa natura angelica vel humana utique in suo modo et in suo genere bonum est: sed hoc naturae bonum potest vitio fieri malum, ut et in quantum natura est, bonum esse permaneat, et in quantum vitiatum est, malum esse incipiat; 119.0211C| atque ita bonum malum esse non dubitetur; ut autem hoc fiat, id est, bonum malum esse incipiat, nullam habet praecedentem causam, unde hoc velut consequenter fiat. Nam si, verbi gratia, quaeratur quae causa sit ut illa vel illa natura sit aliquod bonum, invenitur utique summum bonum Deum esse, et ab ipso summo bono omne bonum esse; si quaeratur unde ille vel ille sapiens sit et justus, invenitur similiter summam sapientiam, summam justitiam Deum esse; et ideo ipsum esse summam et certissimam causam unde omnis qui vere est sapiens sit sapiens, et unde omnis qui vere est justus sit justus. Ut ergo sit aliquis bonus, sapiens, justus, est causa praecedens et efficiens ipsa summa sapientia, summa justitia. Sed 119.0211D| nunquid eodem modo dicere possumus, si quaeratur a nobis unde bonum malum esse incipiat, ut respondeamus aliquod summum malum esse extra omnem naturam angelicam vel humanam, et ex ipso summo malo fieri quidquid in ipsis creaturis est malum; ut angelus malus et homo malus quasi inde habeant causam praecedentem et efficientem malitiae suae, qua ex bono mali efficiuntur. Nam etiam angelus sicut et homo utique bonus fuit, et malus esse coepit. Unde ergo habuit causam praecedentem, qua fieret malus. Nunquid Deus bonus potuit esse causa qua effectus sit angelus malus? absit: quia summe bonus mali causa esse non potuit: similiter absit ut dicamus esse aliquod summum malum, et ipsum 119.0212A| esse praecedentem causam qua bonus angelus fieret malus. Quia si hoc dicimus, manifeste contra fidei veritatem duo principia introducimus, id est sicut principium boni, ita et principium mali. Sed hoc absit, ut diximus, quia nulla est omnino mali natura, nec existit substantialiter, ut alicujus rei principium esse possit; sed defectus a bono, appellatur malum: sicut defectus lucis, tenebrae, et defectus sanitatis, languor. Iste igitur defectus a bono, quod appellatur malum, unde factus est in diabolo, qui primus peccavit? Ex Deo non est factus, quia Deus auctor mali non est; ex aliqua mali substantia non est factus, quia nulla mali substantia est. Si autem quis dicat propria ipsius voluntate hoc factum esse, ut ex bono 119.0212B| fieret malus, quaerendum est utrum illa voluntas, quae hoc in illo fecit, bona fuerit, an mala. Si bona, quomodo bona voluntas causa esse potuit malae voluntatis? sin autem mala voluntas hoc in illo fecit ut ex bono fieret malus, ipsam malam voluntatem, qua hoc factum est, quis fecit? Quod cum inveniri nullatenus possit, vere confitendum est nullam praecessisse causam efficientem illius voluntatis malae qua bonus angelus factus est malus; sed potius causam esse deficientem, quia defectus a bono, ut dictum est, appellatur malum: similiter et in homine peccante, ut ex bono fieret malus, nec Dei utique voluntas causa esse potuit nec natura mali, quam nullam esse constat; nec bona voluntas ipsius hominis, quae mali causa esse non potuit; nec 119.0212C| mala ejus voluntas, cujus auctor si quaeratur, nullus inveniri potest. Si enim dicatur, quod mala diaboli voluntas fecerit hominis voluntatem malam, sicut potuit acquiescere male suadenti, ita potuit et non acquiescere. Cum ergo esset utrumque in sua potestate, nemo eum impulit, nemo eum coegit, nemo etiam suadendo praevalere potuit, nisi quia intus apud se voluntario defectu lapsus, a bono factus est malus. Hoc etiam et in caeteris hominibus agitur; unde manifestum est ipsum bonum, id est naturam bonam ex Deo esse; ut autem istud naturae bonum efficiatur vitio malum, ex nullo esse, quia nullum habet auctorem efficientem, sed casum deficientem.
Hoc ergo totum recte de rationali angelica sive humana natura sentitur, et dicitur; ut in eis ex nullo 119.0212D| auctore ipsum naturae bonum malum fieri, vel malum esse intelligatur. Quia, ut saepius dictum est, malum istud rationalis creaturae nec ex Deo, nec ex mali aliquo auctore sed ex proprio defectu a bono esse coepit. Sed iste, qui nec angelicam, nec humanam naturam asserit peccare, sed solam ipsius naturae voluntatem, ideo talem definitionem posuisse videtur, ut sic velit ostendere ipsum voluntatis bonum, malum fieri, vel malum esse; ut tamen ipsam naturam defendat ab hoc malo alienam esse. Eo quod non potuerit auctor esse mali suae voluntati, quae ex bono in malum mutata est: quia bonum, ut incipiat esse malum, ex nullo est. Ex nullo auctore habet causam efficientem; sed potius defectum 119.0213A| a bono, hoc ibi malum esse: ut hoc intelligatur juxta ejus sensum in eo, quod dictum est, ex nullo bono malum esse, quia vel angelicae, vel humanae voluntatis bonum, ut esset malum, non fuit auctor eorum natura: et ideo remansit immunis a culpa. Quia videlicet, ut voluntatis ejus bonum inciperet esse malum, ex nullo factum est, et ideo nec ex ipsa. Hujus autem fraudulentissimae argumentationis occasionem ex verbis sancti Augustini accepit in libris de Civitate Dei. Et quod ille ad aedificationem fidei et destructionem haereticorum, maxime Manichaeorum, salubriter disputavit, iste callide ad impugnationem ipsius fidei convertit, et in omnibus quam maxime ita agit ut ex subtilissimis ejus sancti Patris disputationibus, quod ille dixit ad confirmationem 119.0213B| pietatis, iste furetur et usurpet ad confirmationem sui erroris.
12. Adjungit adhuc et dicit: Eum qui hic libero voluntatis arbitrio, quod est naturalis intelligentiae munus, id est mentis acies in usus turpitudinis mutel, illic ne omnino veritatis honestate fruatur, justissime perdere; et tenebras aetarnae ignorantiae non evitare. In his verbis non de ipsa natura angelica vel humana, nec de ejus voluntate, ut solet, sed potius de ipsius intelligentia dicit; ut, quia tria considerantur in mente rationali, id est esse, scire, velle. Et jam de duobus, id est esse et velle utriusque naturae satis sibi disputasse videtur; nunc etiam de scire, id est de ipsa intelligentia aliquid ponat: unde, salva natura, et ab omnibus poenis, juxta ejus sensum, libera, 119.0213C| non solum voluntas ipsius naturae sed etiam intelligentia in damnatione futura punienda intelligatur: non tamen aliquo supplicio, vel tormento exteriori, sed tantum interiori damno. Dicit enim quod quicunque modo per liberum voluntatis arbitrium, naturalis intelligentiae munus, quod habere debuit ad exercitium quaerendae, inveniendae et contemplandae veritatis, commutaverit in alios usus, id est ut ipsam intelligentiae aciem potius in rebus vanis et inutilibus, vel etiam noxiis occupet, in illa tunc damnatione ipsa voluntas hominis libera, quae hic male usa est bono intelligentiae, etiam hoc modo punietur, ut veritatis luce minime perfruatur; sed et ipsum bonum intelligentiae justissime perdat, et aeternae ignorantiae tenebras incurrat. Quod si ita est, magna est 119.0213D| jam ista humanae voluntatis poena, ut quae in hac vita suo libero arbitrio male abusa est intelligentiae bono, in illa tunc damnatione, et ipsum bonum intelligentiae perdat, et nulla veritatis luce fruatur, et aeternae ignorantiae tenebris condemnetur. Et haec poena perversae humanae voluntatis, intelligentiae lumen amittentis, tantum erit poenale ipsi intelligentiae, ut juste amittenda esse videatur, et loco ejus aeternae ignorantiae tenebrae succedant. Haec poena humanae mentis in illa damnatione futura, etiam a nobis non respuitur; quia, ut in Evangelio legimus (Matth. XXV, 24), quando servus inutilis condemnabitur, qui unum talentum intelligentiae, quod acceperat, noluit utiliter exercere, et exercendo duplicare: 119.0214A| sed vel in sudario illud ligavit, vel in terra abscondit, id est delicate vivendo, et terrenis curis se immergendo infructuosum reddidit: quando, inquam, ille inutilis servus condemnabitur, sicut ipsa Evangelica veritas manifestat, primum dicetur: Auferte ab eo talentum (Ibid., 28); et tunc subjungetur: Et inutilem servum projicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium (Ibid., 30). Unde nulla poena fideli homini formidanda est sicut illa, id est in illa damnatione spoliari lumine intelligentiae Dei, et projici in tenebras exteriores, ubi aeterna caecitate damnatis nulla erit illuminatio, nulla contemplatio veritatis. Cum ergo haec ita sint, quomodo eis qui in tanta et tam gravi damnatione aeternae caecitatis futuri sunt, et absentiam veritatis et beatitudinis semper 119.0214B| passuri, promisit iste superius notitiam et scientiam ipsius beatitudinis et veritatis; ita ut propter hanc cognitionem, et miseros non esse miseros et damnatos non damnatos esse firmaverit; hoc ergo teneat quod hic utcunque veraciter dixit, et abjiciat illud quod ibi supervacue et inaniter posuit. CAPUT XVII. Septimo decimo capitulo septem definitiones ponit hoc modo:
1. Deum non esse auctorem, factorem, praedestinatorem suppliciorum. 2. Praedestinationem Dei ad ea tantum quae in bono sunt, praescientiam vero ad bona malaque. Quam differentiam non ex natura esse, sed ex usu locutionum. 119.0214C| 3. Sicut et id quod dicitur Deus, ubique esse praesentia potestatis, sed non ubique gratia habitationis, ita dici posse de eo ubique praescientia, sed non ubique praedestinatione; cum apertissime veritas clamet de Deo: ubicunque fuerit Deus praesentia, ibi profecto erit habitatione; similiter ubicunque fuerit praescientia, necessario erit praedestinatione. 4. Et, sicut praesentiam et habitationem Dei non nisi in his quae ab eo facta sunt, ita ejus praescientiam et praedestinationem non nisi eorum quae ipse facturus esset: et sicut praesentia ejus et habitatio in his quae nec ab eo sunt nec ea fecit, e contrario esse dicantur, cum in eis non sit; ita praescientiam ejus et praedestinationem, e contrario pronuntiari in illis quae nec fecit nec donavit, quia nihil sunt. 119.0214D| 5. Ignem aeternum ad urendum diabolum et angelos ejus, non homines factum, postquam aethere detrusus sit: ubi in aethereo corpore non poterat poenas sentire, additum ei corpus aereum, in quo ignem sentiret. 6. Non esse illum ignem poenam, neque ad eam praeparatum vel praedestinatum: sed qui fuerat praedestinatus ut esset in universitate omnium bonorum, sedes factus est impiorum: in quo procul dubio habitabunt non minus beati quam miseri. 7. Miseriam nullam esse, nisi mortem aeternam; aeternam mortem veritatis ignorantiam: nullamque miseriam esse nisi veritatis ignorantiam: et ubi ignoretur veritas, ibi nullam vitam. 119.0215A| Quod ergo primo loco posuit: Deum non esse auctorem, factorem, praedestinatorem suppliciorum, manifeste contra fidem dixit, sicut supra jam frequenter ostendimus. Non enim injusta sunt illa supplicia quae in aeterna damnatione diabolo et angelis ejus et omnibus impiis hominibus inferentur, quia unumquemque eorum qui ibi damnantur, secundum meritum suum, et secundum mensuram iniquitatis suae torquent et cruciant; implente eis justo et aeterno judice, quod de eo in psalmo scriptum est: Quia reddet unicuique secundum opera sua (Psal. LXI, 13). Ita et unus est ignis gehennae, et tamen diverso modo sibi traditos cruciat: sicut et unus est calor solis, et tamen non aequaliter ab omnibus, sed ab aliis et ab aliis diverso modo pro sui corporis temperatione 119.0215B| sentitur. Ideo autem supplicia ipsa nunquam finiuntur, quia justum est apud Deum, ut qui nunquam sibi voluerunt ponere finem peccatorum, nunquam finem habeant tormentorum, et qui ei noluerunt subditi esse pietate, omnes ei subdantur necessitate, ne creatura ulla suo remaneat auctori contraria; et quicunque hic non acquieverunt veritati, sed crediderunt iniquitati, ibi omnino et ab iniquitate coerceantur, et manifestam veritatem divini judicii, divinae majestatis et potestatis Dei, et Christi ejus negare non possint. Ita ut ipsi impii, qui alieni semper exstiterunt a cultu Dei, cogantur ipsam veritatem fateri, et sero gementes ac poenitentes dicant: Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis (Sap. V, 6). Unde et 119.0215C| ipse omnipotens Deus cum per prophetas suos horrenda et aeterna supplicia comminatur, frequenter in fine comminationis suae subjungit, dicens: Et scient, quia ego Dominus (Exod. XXIX, 46); id est necessitate dicent, ad confusionem suam, quod nunquam pietate et devotione scire voluerunt ad salutem suam. Ipse quoque ipsius malitiae auctor et instigator diabolus, cum omnibus satellitibus suis angelis immundis atque damnatis ibi finem accipiet suae tyrannidis, quam adversus Deum et contra totius humani generis salutem ab initio exercere non cessat, cum, sicut scriptum est: Videntibus cunctis praecipitabitur (Job XL, 28). Propter haec namque omnia, et alia quae in secretis Dei latent, in Scripturis sanctis etiam utilis appellatur infernus: sicut utilis est 119.0215D| poena etiam humanarum legum per quam noxii puniuntur ut caeteri in pace vivant. Ait namque Scriptura cum de lingua mala loqueretur: Et utilis potius inferus quam illa (Eccli. XXVIII, 25).
Cum ergo tam justa et tam ordinata sint illa aeterna supplicia angelorum, sive hominum damnatorum, cur non sit Deus auctor eorum? non quod ipse sit causa tantorum malorum, sed quod ipse sit justus ordinator et judex justorum tormentorum. Aut quomodo non est auctor illoram suppliciorum, de quo manifeste in Evangelio dicitur: Qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Luc. XII, 5); et: Qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam 119.0216A| (Matth. X, 28); et qui dicturus est in ipso judicio: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Quod si illa supplicia, et locus tormentorum in aliqua parte rerum creatarum, id est in aliqua parte mundi esse credenda sunt, quis alius esse potuit factor est omnium? De quo Scriptura manifeste dicit: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1). Cum enim vere creatura sit ille ignis aeternus, neque enim credendus est esse Deo coaeternus; et sic haec creatura in justos usus et rectos condita, quicunque vel illam vel aliam quamlibet creaturam non a Deo dicit esse uno et solo totius creaturae auctore, sed ab alio nescio quo, manifeste haeretica impietate, vel Manichaeorum, vel aliorum pessimorum haereticorum involvitur. Et ideo cum 119.0216B| vere inter creaturas ignis ille aeternus connumerandus sit, ipsum sine dubio habet auctorem et factorem, quem et omnis caetera creatura; de quo etiam scriptum est: Sex enim diebus fecit Deus coelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, et in septimo die requievit (Exod. XX, 11). Dicat ergo iste in qua parte rerum putet esse infernum, id est locum illum aeternalium tormentorum, utrum in coelo, an in terra, an in mari, vel in caeteris quae in eis sunt. Ubicunque eum esse putaverit, necesse est ut ab eo factus sit. Qui fecit coelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt (Ibid.).
Quae cum ita sint, cur ipse omnipotens Deus, qui est auctor et factor omnium rerum, non recte et veraciter intelligatur, sive credatur etiam praedestinator 119.0216C| tam justorum et tam ordinatorum suppliciorum? Licet enim patientibus et sustinentibus illa supplicia videantur esse mala, apud illum tamen aeternum judicem non sunt mala; quia justa, et nihil justum potest dici malum. Ipse ergo et praedestinavit et praeparavit illum aeternum ignem, de quo ipsa Veritas ait: Qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41); et de quo Salomon dicit: Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus (Prov. XIX, 29). Si enim haec supplicia impiis et iniquis a Deo justo judice praedestinata non sunt, quomodo de eis adhuc utique futuris atque venturis per beatum Joannem in Apocalypsi dicitur: Et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum (Apoc. XX, 10); et iterum: Et fumus tormentorum 119.0216D| eorum ascendet in saecula saeculorum (Apoc. XIV, 11). Quomodo etiam beatus Petrus de quibusdam pessimis dicit: Quibus caligo tenebrarum in aeternum reservatur (II Petr. II, 17). Et beatus Judas apostolus de eisdem similiter: Quibus procella, inquit, tenebrarum in aeternum servata est (Judae. 13). Certe omnes consonanter fatemur Deum praedestinasse omnia quae ipse esset facturus, et utique tam magna, tam justa et aeterna judicia nemo praeter ipsum facturus est. Si ergo ad ejus opera pertinent, nec ab alio fieri possunt, certum est omnino nec dubitari debet quod ipsum habent praedestinatorem, quem auctorem atque factorem.
Quod si iste propterea dicit non esse Deum auctorem 119.0217A| factorem suppliciorum quia, ut dicere solet, supplicium nihil est, quia substantiam, et naturam per se existendi, et subsistendi non habet, sicut nec malum, nec peccatum, nec mors; et ideo non potuisse a Deo praedestinari ea quae substantialiter non existunt: contradicendum ei constanter ipsa rei evidentissima veritate, quia videlicet istud verbum quod dicitur supplicium non significet aliquam rem vel naturam subsistentem, sicut significant cum dicimus: Coelum, terra, mare: haec enim continuo quasdam rerum naturas sua significatione demonstrant. Licet ergo hoc quod dicitur supplicium, non significet isto modo aliquam rem per se subsistentem, tamen significat aliquod grande malum, quod per subsistentes agitur naturas rerum. Ita cum nullam sui habeat substantiam, 119.0217B| significat tamen illud quod non nisi per res et substantias existentes efficitur; sicut et ipsa mors cum dicitur, utique nullam sui substantiam significat; quia naturam per se subsistendi non habet: hoc tamen nomine significatur et intelligitur gravissimum malum, quod in substantiarum, id est animae et corporis divisione, cognoscitur. Ita omnipotens Deus supplicium, quod non praedestinavit ut existeret in natura sui praedestinavit tamen in naturis et substantiis vere existentibus, quibus tantum malum, quod illo nomine significatur et intelligitur, vere et substantialiter exhibetur.
2. Dicit post haec: Praedestinationem Dei ad ea tantum quae in bono sunt, praescientiam vero ad bona malaque: quam differentiam non ex natura esse, sed 119.0217C| ex usu locutionum. Hanc differentiam praescientiae et praedestinationis Dei, quia, ut Patres sancti eam tradiderunt, et ipsa veritas veracem esse demonstrat, utique tenemus et amplectimur. Quod videlicet Deus, praescius omnium futurorum, omnia aeternaliter praescierit quae erant futura, id est et bona et mala; praedestinaverit vero aeternaliter sola bona quae ipse erat facturus, sive gratuita misericordia sua, sive justo judicio suo. Et ideo rectissime praescientiam Dei et in bonis et in malis intelligi; praedestinationem vero in solis bonis et justis, quae ipse non solum praescivit, sed etiam statuit, praefinivit, atque decrevit futura. Iste tamen hanc differentiam propterea commemorat, ut Deum mala praescire potuisse, praedestinare autem non potuisse contendat, non intelligens 119.0217D| illam differentiam mali quam jam superius commendavimus; quod scilicet, aliud sit malum contrarium bono, quod est utique vitium. nec habet auctorem Deum: aliud vero malum, quod est contrarium paci, quieti, vel sanitati, quod nunquam accidit nisi Deo auctore et judice; sicut ipse loquitur per prophetam: Ego Dominus faciens pacem et creans malum (Isa. XLV, 7). Unde et illud est apud alium prophetam: Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit (Amos III, 6). Et iterum: Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt (Eccli. XI, 14). Illius itaque mali quod intelligitur in vitio vel peccato, non est praedestinator Deus, quia nec auctor: hujus autem mali quod intelligitur 119.0218A| in aliqua afflictione, tormento, atque supplicio, vel temporali vel aeterno, quia haec, sicut Scriptura docet, ab ipso sunt, et ejus judicio disponuntur atque inferuntur, manifeste et auctor est et praedestinator, quia et praescivit ea futura, et praedestinavit juste facienda. Quae cum ita sint, nihil egit istam differentiam ad medium deducendo, nisi ut veritatem negaret, et suam imperitiam demonstraret. Quod vero ait: Hanc differentiam divinae praescientiae et praedestinationis non esse ex natura, sed ex usu locutionum, nobis melius et verius videtur quod ex natura et secundum naturam sit; quia etsi in Dei natura: Nulla est transmutatio, vel vicissitudinis obumbratio (Jac. I, 17), ut aliud sit ei scire, aliud praescire, aliud praedestinare; sed una et simplici 119.0218B| et aeterna scientia sua totum simul et aequaliter continet, quod in rebus temporalibus diverso modo agitur et exhibetur: tamen cum haec, id est praescientia et praedestinatio Dei, verissime ad creaturarum ejus statum et dispositionem referantur, differentiam aliquam in Dei aeterna et incommutabili scientia non habent, quia totum ibi una et simplex scientia est, nec temporibus variata, nec rerum diversitate mutata: habet tamen eam, id est differentiam in rebus temporaliter transeuntibus, dum in eis alia sunt praesentia vel praeterita, ubi humanus sensus proprie agnoscit scientiam, alia vero futura, quibus proprie praescientiam vel praedestinationem intelligit convenire. Et quia in ipsis futuris alia occurrit diversitas, ut quaedam sint bona, quaedam vero mala, rursum 119.0218C| alia occurrit differentia, ut scilicet praedestinatio agnoscatur in solis bonis, praescientia vero in utrisque intelligatur, id est bonis et malis. Ita haec differentia praescientiae et praedestinationis, etsi non est ex natura vel secundum naturam incommutabilis deitatis, est tamen et agnoscitur esse ex natura et secundum naturam administrandae et disponendae creaturae mutabilis. De qua re etiam superius, id est in secundo hujus disputationis capitulo, plenius diximus; et ideo nullatenus patimur ista quae tam recte et veraciter suis proprietatibus sunt distincta, et ita nobis a Patribus tradita, ullius nova praesumptione turbari atque confundi: ut indiscrete et confuse aliquis praesumat dicere, sicut iste dicit, omnem praescientiam praedestinationem esse, quod est apertissime blasphemum; 119.0218D| ut, cum praescire possit Deus etiam mala, ea, quod absit, praedestinasse dicatur. Quamvis praedestinatio, quia non est sine praescientia, non absurde possit dici etiam praescientia.
3. Iste tamen, ut non ex rerum veritate et proprietate, sed tantummodo ex usu locutionis nostrae hanc differentiam venire contendat, subjungit exemplum suae assertioni contrarium, et dicit: Sicut et id quod dicitur Deus, ubique esse praesentia potestatis, sed non ubique gratia habitationis: ita dici posse de eo ubique praescientia, sed non ubique praedestinatione: cum apertissime veritas clamet de Deo: ubicunque Deus fuerit praesentia, ibi profecto erit habitatione. Similiter ubicunque fuerit praescientia, necessario 119.0219A| erit praedestinatione. Ecce affirmat, quod haec religiosa locutio ecclesiasticae disciplinae, ut distinguatur et discernatur, et dicatur a nobis quia Deus ubique est per praesentiam majestatis, sed non ubique per praesentiam habitationis, non sit ex rerum proprietate, sed tantum ex usu locutionis humanae, ut destruat saluberrimum sensum totius Scripturae divinae; ubi omnipotens Deus aliter commendatur nobis usquam esse generaliter per praesentiam majestatis, aliter vero specialiter per gratiam inhabitationis. De generalis namque suae majestatis praesentia ipse dicit: Coelum et terram ego impleo. Et Propheta ad ipsum: Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades: si sumpsero pennas meas diluculo, et habitarero in extremis 119.0219B| maris, et enim illuc manus tua, deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 8-10). De gratia vero inhabitationis ejus, qua non ubique est, sed in templo suo, id est in sancta et rationali creatura angelica vel humana, quae sola est capax ejus cognitionis et intelligentiae, illuminationis et gratiae; aliquando coelorum significatione, per quam intelligitur coelestis vita angelorum sive hominum sanctorum: aliquando vero ipsius specialis templi commemoratione. Ita loquitur Scriptura, ut dicat: Qui habitat in coelis irridebit eos (Psal. II, 4). Et: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis (Psal. CXXII, 1). Et: Resvice de sanctuario tuo, de excelso coelorum habitaculo (Deut. XXVI, 15). Et: Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9). Et illud 119.0219C| quod Apostolus ait: Nescitis quia templum Dei estis et Spiritus sanctus habitat in vobis (I Cor. III, 16). Et iterum: Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus, quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi vopulus (II Cor. VI, 16; Levit. XXVI, 12). Cum ergo veraciter, et omnino secundum rerum naturam tanta sit distantia et differentia inter praesentiam divinae majestatis, quae generaliter et potentialiter omni creaturae exhibetur, et gratiam habitationis, quae specialiter et misericorditer tantummodo rationali et electae creaturae, quae ejus potest capere inminationem [ sic ] et intelligentiam et suavitatem, conceditur: quare hunc tam divinum sensum, et tam necessarium fidei et saluti nostrae, sua temeritate 119.0219D| in tantum evacuare conatur, ut ipsam veritatem clamare dicat. Quod ubicunque Deus est praesentia, ibi sit et habitatione? Cum e contrario haec veritas Scripturae Dei tam diligenter discernat semper, atque distinguat, ut habitationem Dei tantummodo in templo suo, vel coelesti vel etiam adhuc in terris posito, per bonitatem gratiae ejus commendet. Dicitur quidem et in templo aliquo manufacto et religiosa pietate suo nomini consecrato, propter ipsius consecrationis gratiam, et familiariorem suae majestatis cultum, et celebriorem supplicationis et exauditionis 119.0220A| effectum, aliquando inhabitare: sicut ipse Dominus in Evangelio ostendit dicens: Et qui jurat in templum, jurat in illud, et in eum qui habitat in ipso (Matth. XXIII, 21). Et tamen aperte Scriptura dicit: Quia non excelsus in manufactis habitat (Act. VII, 48), unde et Salomon de ipso templo quod ei aedificaverat et consecrabat, in oratione sua dicit: Si coelum, et coeli coelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec quam aedificavi? (II Par. II, 6.) Unde et intelligimus quod in hujusmodi templo manufacto et suo nomini dicato atque sacrato, recte et inhabitare Deus dici possit quadam gratiae dignatione, et sacramentorum coelestium sanctificatione; et non inhabitare majestatis immensitate, et illius gratiae quam soli electae et rationali creaturae 119.0220B| exhibet, largitate. Dicit quidam sanctus et gloriosus martyr de illo: Cujus templum totus est mundus. In quibus verbis si simpliciter totum mundum qui constat e coelo et terra intelligi voluit, ita hoc recte intelligitur dixisse, quia in toto mundo ubique potest religiose coli, ubique adorari; dum veri adoratores non jam in Hierosolymis cum Judaeis, nec in monte illo cum Samaritanis, sed ubique adorant Patrem in spiritu et veritate (Joan. IV, 3). Si autem illo modo intelligi voluit cujus templum totus est mundus, ut totum mundum, juxta consuetudinem Scripturarum, totum genus humanum appellaverit, manifeste templum Dei totus est mundus. In illis scilicet qui ex toto mundo, id est ex universo genere humano, convertuntur et colliguntur ad Deum, et templum ejus 119.0220C| fiunt. Unde et idem beatissimus martyr postquam dixit: Cujus templum totus est mundus, subjunxit atque ait: In nostra dedicandus est mente, in nostro consecrandus est pectore.
Quapropter non ex usu tantummodo locutionum, sed ex ipsa veritate et proprietate rerum, omnipotens Deus ubique esse dicitur per praesentiam majestatis, et non ubique per gratiam inhabitationis, dum et generaliter universae creaturae exhibet praesentiam majestatis, et tantummodo electae rationali creaturae largitur gratiam suae inhabitationis. Quid autem est, quod asserit dici posse: De Deo ubique praescientia, sed non ubique praedestinatione; et ubicunque fuerit praescientia, necessario erit praedestinatione? Quis unquam ita locutus est ut diceret Deum ubique esse praescientia? 119.0220D| Cum praescientia sua tantummodo apud se sit, cui soli cognita est. Aut quid necesse est dicere, ubique eum esse praedestinatione, cum praedestinatione sua tantummodo apud se sit, quia ipsi soli cognita habetur. Similiter ergo vanum est quod ait: Ubicunque fuerit praescientia, necessario erit praedestinatione: Quia et hoc nemo dicit; sed sicut quidam Patrum antiquorum dixerunt, novitas est vocis, et ahud nihil. Dicimus namque Deum ubique esse majestate, ubique esse potentia, ubique esse virtute; quia hoc totum, id est majestas, potentia, virtus, 119.0221A| ipse est, qui ubique est. Ut autem dicamus ubique eum esse praescientia, ubique praedestinatione, nulla ratio est. Quia nusquam legitur Deus vel praescientia vel praedestinatione esse.
Ergo et illud quod dicit: Praescientiam et praedestinationem Dei, non nisi eorum, quae ipse facturus esset, aperte mendacium est, quia praescientia ejus etiam in malis esse potest, quae ipse facturus non erat Deinde quod ponit, et dicit: Sicut praescientia ejus, et habitatio in his quae nec ab eo sunt nec ea fecit, similiter vanissimum est. Ubi enim unquam legit? ubi a fidelibus dictum audivit, ut Deus in his quae nec ab eo sunt nec ea fecit, praesentiam et habitationem habere diceretur? Quae autem sunt ista quae, ut ipse scribit, nec ab eo sunt nec ipse fecit? si enim 119.0221B| sunt aliqua talia, est ergo aliqua creatura quae nec a Deo est nec Deus eam fecit? Quod utique non est Christianum, sed Manichaeum; quia non potest mentiri Evangelium, ubi scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3.)
Tale est etiam illud, quod continuo subjunxit: Praescientiam Dei; et praedestinationem contrario pronuntiari in illis quae nec fecit, nec donavit. E contrario enim pronuntiari dicit, ut juxta suam illam, et novam regulam, et insanam, quod pronuntiatur non vere pronuntiari intelligatur. Mendacium ergo est quod affirmare conatur, illa aeterna supplicia nihil esse, nec adeo facta esse; quia in utroque veritati contradicit, et ideo vere a Deo praescita sunt futura, vere a Deo eis, qui meruerunt inferenda. Et, cum 119.0221C| haec tam aperte in Scripturis et facta et praescita et praedestinata esse inveniantur, conteratur potius et pereat talis regula, qua facta pro non factis intelligi debere insanissime affirmatur.
5. Subjunxit adhuc dicens: Ignem aeternum ad urendum diabolum et angelos ejus, non homines, factum: hoc propterea iste et alii fortassis vel quaerentes vel affirmantes dicere videntur; id est, quod ille ignis aeternus non ad poenam hominum, sed tantummodo ad supplicium angelorum malignorum paratus sit, quia non ait Dominus in illo judicio illis qui ad sinistram ejus erunt se esse dicturum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum qui paratus est vobis, sed qui paratus est diabolo et angelis ejus, ut ex eo quod non ait: qui paratus est vobis; sed 119.0221D| ait: Qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41), malignis tantummodo spiritibus, id est ipsi diabolo et angelis ejus paratus esse videatur. Unde quorumdam opinio fuisse deprehenditur, quod alius sit iste ignis quo nunc apud inferos damnatorum animae cruciantur: et alius ille ignis aeternus, in quem tunc tantummodo homines mittentur, quando, cum corporibus suis resuscitati, simul cum diabolo et angelis ejus in eumdem ignem aeternum ire compellentur. Sed, sive unus sit ignis, quo et nunc solae animae, et tunc receptis etiam corporibus suis torquebuntur, sive alius sit iste, sive alius ille; nos credamus Scripturae veraci, quia et illud supplicium ignis aeterni, et tenebrae exteriores, quae ibi sine 119.0222A| dubio sunt futurae, non solum angelis qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, quos etiam ruentes de coelestibus tradidit Deus in judicium cruciandos, reservari: sed etiam hominibus impiis sunt praeparata, et reservata. Unde, sicut jam commemoravimus, beatus Petrus apostolus ait de quibusdam impiis, et illa ultima perditione damnandis: Quibus caligo tenebrarum in aeternum reservatur (II Petr. II, 17). Et beatus Judas apostolus de eisdem similiter dicit: Quibus procella tenebrarum in aeternum reservata est (Judae 12). Sicut ergo caligo illa et procella aeternarum tenebrarum hominibus impiis et pessimis est praeparata et reservata, ita etiam ipse ignis aeternus, qui sine dubio simul intelligendus est, etiam ipsis 119.0222B| est praeparatus et reservatus. Ideo quod Dominus ait de eodem igni aeterno: Qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Ita fideliter intelligamus ut quod principaliter de illo, hoc est de diabolo, dictum est, hoc ipsum consequenter et de ejus corpore intelligatur, de quibus Scriptura dicit: Imitantur autem eum, qui sunt ex parte illius (Sap. II, 25). Ut supplicium quod illi principaliter est praeparatum, etiam istis consequenter accipiatur et praeparatum et reservatum: sicut superius memorata verba apostolica apertissime demonstrant. 5. Subjungit iste et dicit: Postquam ab aethere detrusus sit, ubi in aethereo corpore non poterat poenas sentire, additum ei corpus aereum, in quo ignem sentiret. De hac re non istius importunam definitionem 119.0222C| et inconsideratam definitionem, sed potius beati Augustini dicta pie, moderata et cautissima, et magis quaerentis quam definientis audiamus. Superior, inquid, pars aeris, propter puram tranquillitatem, coelo, cui collimitatur, communi pace conjungitur, et ejus vocabulo connuncupatur. In qua fortassis parte, si fuerunt ante transgressionem suam transgressores angeli cum principe suo, nunc diabolo, tunc archangelo (nam nonnulli nostri non eos putant coelestes vel supercoelestes angelos fuisse) non mirum si post peccatum in ista sunt detrusi caliginem, ubi tamen et aer sit, et humore tenui contexatur. Si autem transgressores illi, antequam transgrederentur, coelestia corpora gerebant, neque hoc mirum est, si conversa sunt ex poena in aeream qualitatem, 119.0222D| ut jam possint ab igne, id est ab elemento naturae superioris aliquid pati, nec aeris saltem spatia superiora atque puriora, sed ista caliginosa tenere permissi sunt; qui eis pro suo genere quidam quasi carcer est, usque ad tempus judicii. Etsi quid de his transgressoribus angelis diligentius requirendum est. Ecce doctor pietatis, nihil temere praesumens, sed de singulis caute et humiliter tractans, dicit angelos transgressores cum suo principe nunc diabolo, tunc archangelo, vel in superiore parte aeris hujus, id est, coelo aethereo fuisse antequam peccarent: aut fortasse in coelestibus conversatos, si cum caeteris coelestes vel supercoelestes angeli fuerunt. Et, si in coelo aethereo tantummodo fuerunt, ex illa pura et 119.0223A| semper serena tranquillitate dejectos esse atque detrusos post peccatum in istam inferiorem et caliginosam partem aeris. Similiter, si ante transgressionem suam, sicut caeteri angeli coelestia corpora gerebant, converti ea potuisse vel conversa esse ex poena illius damnationis in aeriam qualitatem, ut jam possint ab igne poenam quae eis debetur, pati. Non ergo definivit hic sanctus doctor utrum in coelo aethereo, an etiam in coelo sidereo ante transgressionem suam fuerint conversati, sed utrumque fieri potuisse non contradicit. Undecunque autem post transgressionem, sive scilicet ex superiore, sive inferiore coelo corruerint, etiamsi coelestia corpora ante gerebant, conversa esse ex poena in aeream qualitatem; non alia eis ex ipso aere, id est aerea 119.0223B| corpora addita, non inconveniens esse existimat. Non ergo definit, sicut iste, quod ex aethere in aerem diabolus sit detrusus, quia potuit et ex coelestibus ruere, nec definit aethereum, sive coeleste eum corpus habuisse, sed si habuit, ex poena in deterius commutatum esse: nec additum ei corpus aereum, vel quasi duplici corpore uno coelesti vel aethereo, altero autem aereo vestiretur: sed ipsum ejus coeleste corpus, si fuit, conversum esse ex poena in aeream qualitatem, ut jam non coeleste vel aethereum, sed aereum corpus esset, ubi ignis poenam et supplicium sentire possit.
Item alibi de eadem retractans, et cautissime ac suspense deliberans, ita dicit: [Si non erit ignis incorporalis, sed corporalis tactu noxius, ut eo possint 119.0223C| corpora cruciari, quomodo in eo erit etiam poena spirituum malignorum, nisi quia sunt quaedam sua etiam daemonibus corpora, sicut doctis hominibus visum est, ex isto aere crasso atque humido, cujus impulsus vento flante sentitur. Quod genus elementi si nihil ab igne perpeti posset, non ureret fervefactus in balneis: ut enim urat, prior uritur, facitque cum patitur. Si autem quisquam nulla habere corpora asseverat, non est de hac re, aut laborandum operosa inquisitione, aut contentiosa disputatione certandum. Cur enim non dicamus, quamvis miris, tamen veris modis, etiam spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis affligi? Si spiritus hominum etiam ipsi profecto incorporei et nunc potuerunt includi corporalibus membris, et tunc poterunt suorum 119.0223D| corporum vinculis insolubiliter alligari. Adhaerebunt ergo spiritus daemonum, imo spiritus daemones, licet incorporei, corporeis ignibus cruciandi, accipientes ex ignibus poenam; et caetera quae de hac re prolixius disputat.] Hac ergo cautela quam beatus doctor in suis inquisitionibus ostendit, de talibus rebus sentiendum atque tractandum, et non improbe vel mendaciter aliquid sentiendum.
6. Sequitur iste, et dicit: Non esse illum ignem poenam, neque ad eum praeparatum vel praedestinatum: sed qui fuerat praedestinatus ut esset in universitate omnium bonorum, sedes factus est impiorum, in quo procul dubio non minus habitabunt beati quam miseri. In his verbis cum dicit illum ignem 119.0224A| aeternum non esse poenam, manifeste ipsi Veritati, id est judici vivorum et mortuorum, contradicit, qui se in illo judicio dicturum praedixit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Et ut ipsum ignem aeternum intelligamus esse poenam et supplicium sempiternum, statim post pauca de miseri qui ibi aeternaliter damnandi et torquendi sunt, subjungit, dicens: Tunc ibunt hi in supplicium aeternum (Ibid., 46). Contradicit et beato Paulo apostolo dicenti: In revelatione Domini nostri Jesu Christi de coelo cum angelis virtutis ejus: dantis vindictam in flammam ignis, his qui non noverunt Deum, et qui non obedierunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi; qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, et a gloria majestatis ejus (II Thess. I, 7-9). 119.0224B| Contradicit et beato apostolo Joanni de eodem stagno ignis et sulphuris in Apocalypsi dicenti: Et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum (Apoc. XX, 10); et iterum: Et fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum (Apoc. XIV, 10). Et Scripturae, quae ait: Dabit in carnes eorum ignem et vermes, ut urantur, et sentiant usque in sempiternum (Judith. XVI, 21). Et iterum: Humilia spiritum tuum valde, quia vindicta carnis impii, ignis et vermes (Eccli. VII, 19). Quae cum ita sint, et fideliter ad terrorem atque emendationem assiduam tenenda sint, quomodo iste audet, vel cur tam impiam et multis noxiam permittitur habere libertatem, ut in Ecclesia dicat ad subversionem audientium, et securitatem mortiferam nutriendam, non esse illum ignem aeternum 119.0224C| poenam? cum Dominus eum testetur esse supplicium sempiternum, et veritas apostolicae doctrinae: Ignem et flammam vindictae, et poenas in interitu aeternas, et cruciatum diei ac noctis, et fumum tormentorum ascendentem in saecula saeculorum, apertissime eum esse denuntiet. Et ideo omnino indubitanter et verissime nobis, ista credenda sunt, ut tali terrore coerceatur et mortificetur in nobis delectatio peccandi, et excitetur ac roboretur sollicitudo bene agendi et Deo placendi. Hoc namque nobis praecipue necessarium esse ipse Dominus ostendit, dicens: Ostendam vobis, quem timeatis: timete eum qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam (Luc. XII, 5); et iterum: Sed potius eum timete, qui potest et animam et 119.0224D| corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28). Unde et alibi Scriptura utilitatem hujus timoris, et e contrario malum securitatis ostendens, dicit: Timor Domini expellit peccatum (Eccli. I, 27): nam qui sine timore est, non potest justificari.
Quod autem iste dicit: Eumdem ignem aeternum non esse ab initio praeparatum et praedestinatum ad poenam, sed tantum ut, in universitate creaturarum quae a bono Creatore bonae conditae sunt, et ipse quasi locum suum teneret, fidei nostrae nequaquam est recipiendum. Sed hoc potius tenendum est quia omnipotens Deus, qui omnia quaecunque ab initio creavit, certis utique ex causis, et ad certos et necessarios usus condidit, et nihil inaniter aut supervacue 119.0225A| constituit, sed unamquamque rem, sua omnipotentia conditam, proprium officium sive utilitatem habere voluit: sicut lumen ad usum diei, et tenebras ad quietem noctis, et firmamentum coeli ad sedem luminarium, et aquarum super coelos separationem ad temperationem astrorum, et herbas atque arbusta ad sustentationem animantium, et luminare majus, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, cum stellis: et caetera in hunc modum. Sicut ergo omnia haec ab initio condita et ordinata, statim propriis officiis et ministeriis atque usibus deputavit; ita et illum ignem aeternum ab initio inter caeteras creaturas non inaniter conditum sua justa providentia et provida justitia statim ad eos usus credendus est praeparasse et praedestinasse, ad 119.0225B| quos Dominus eum praeparatum esse ostendit, cum impiis et damnatis hominibus dicit: Ite in ignem aeternum: et subjungit, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Id est ad utriusque creaturae, tam angelicae quam humanae, supplicium sempiternum. Quia et ex ipsis verbis quibus dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi (Matth. XXV, 34), e contrario recte intelligere possumus, etiam ipsum ignem aeternum ad aeternum supplicium angelorum sive hominum impiorum similiter a constitutione mundi esse praeparatum. Nec tamen est ulla iniquitas apud Deum quod ipsum ignem supplicii sempiterni tantae multitudini impiorum, tam longe antequam omnino essent, praeparavit 119.0225C| et praedestinavit: quia et in novo civitatis aedificio, si statim cum ipsa simul civitate domus carceris horrenda et terribilis exstruatur, non potest dici iniquitas, sed potius provisio misericordiae et justitiae: ut videntes qui in civitate habitant poenale et triste ergastulum damnationis, aut deterreantur misericorditer a peccando, aut si nec peccata vitaverint, juste et inexcusabiliter puniantur. Sic ergo et ille ignis ad aeternum creatus supplicium et misericorditer et juste credi debet, dum aut ejus terrore homines corrigantur, aut si corrigi noluerint, justius puniantur.
De cujus ignis aeterni creatione, quam utique in illis operibus Dei intelligere debemus, cum sex diebus fecit coelum, et terram; et mare, et omnia quae in eis sunt, et in septimo cessavit ab omni opere quod patrarat 119.0225D| (Exod. XX, 11). Ita sanctus papa Gregorius, exponens verba libri beati Job, ubi scriptum est de impio: Devorabit ignis qui non succenditur (Job XX, 26), ita ait: [Miro valde modo paucis verbis expressus est ignis gehennae; ignis namque corporeus, ut esse ignis valeat, corporeis indiget fomentis, qui cum necesse est ut servetur, per congesta ligna procul dubio nutritur, nec valet nisi succensus esse, et nisi refotus subsistere. At contra gehennae ignis cum sit incorporeus, et in se missos reprobos corporaliter 119.0226A| exurat, nec studio humano succenditur, nec lignis nutritur, sed creatus semel durat inexstinguibilis, et succensione non indiget, et ardore non caret]. Exponens adhuc idem beatissimus doctor verba sequentia quibus de eodem impio dicitur: Affligetur relictus in tabernaculo suo (Ibid., 26), quid de poenis aeterni ipsius ignis fideliter sentiendum sit, ita subjungit: [Iniqui enim tabernaculum caro est, quia ipsam laetus inhabitat, et, si sit possibile, optat ut eam nunquam relinquat. Quam videlicet carnem cum in resurrectione receperit, cum ea gehennae ignibus traditus ardebit. Tunc ab ea educi appetat, tunc incipit velle vitare quod amavit; sed quia eamdem carnem Deo praeposuit, judicante Deo agitur ut ex ea amplius igne crucietur. Ad augmentum itaque tormenti, 119.0226B| et hic de corpore nolens educitur, et illic in corpore tenetur invitus]. Item cum verba ejusdem libri exponeret, in quibus de eodem impio scriptum est: Luet, quae fecit, omnia, nec tamen consumetur juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit (Job XX, 18), ita dicit: [Persolvit enim in tormentis ea quae hic illicita servavit desideria, et flammis ultricibus traditus semper moritur, quia semper in morte servatur, nec in tormentis consumitur; quia si consumeretur vita morientis, cum vita etiam poena finiretur: et qui multa invenit ad culpam, novis inventionibus cruciatur in poena].
Haec sanctus doctor terribilia terribiliter, et vera veraciter loquitur, ut audientium animos ad terrorem excitet, ad emendationem stimulet, a mortifera 119.0226C| securitate ad curam salutis suae velut vigilare compellat. Iste autem adhuc inania inaniter, et falsa fallaciter loquens dicit quod ipse ignis aeternus, qui ad hoc tantum fuerat creatus, sicut ipse vult, ut esset in universitate omnium bonorum, sedes factus est impiorum. Non dixit tormentum, aut poena, vel supplicium factus est impiorum, sed sedes, inquit, factus est impiorum: ut, juxta ejus sensum, sicut unicuique sedes est, domus sua, ubi quietus residet et inhabitat: sic et impiis ille ignis non sit tormentum damnationis, sed tranquilla sedes habitationis. Unde adhuc de eodem igne subjungit, dicens: In quo procul dubio non minus habitabunt beati, quam miseri. Et hic namque habitabunt in illo igne dixit, non cruciabuntur, non punientur, aut tale aliquid, negans 119.0226D| omnino, ut solet poenas verissimas aeternalium tormentorum, quas tota Scriptura tanto terrore denuntiat, tanta attentione commendat. Quod autem dicit: In quo procul dubio habitabunt non minus beati quam miseri, manifeste utrosque, id est et beatos et miseros in uno igne aeterno post resurrectionem habitaturos affirmare contendit: sequens videlicet, stulta et vanissima persuasione, opiniones saecularium philosophorum, qui putant animas piorum post dissolutionem corporis, vel in coelo aethereo, 119.0227A| vel in illo circulo quem lacteum vocant, vel in globis siderum habitaturas. Quae iste omnia, et ipsum coelum aethereum et firmamentum coeli, in quo lacteus ille circulus apparet, et ipsa sidera aeternum ignem appellat, sicut et illum ignem gehennae. Quia omnia haec, quae super tria mundi elementa, id est terram, aquam et aerem constituta sunt, ex quarto elemento ignis putat existere, ut idipsum quartum mundi elementum, et apud inferos sit ignis aeternus, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41), et omnibus impiis hominibus; et in coelestibus spatiis sit ignis aeternus ubi sit post resurrectionem habitatio beatorum.
Ecce qualem beatitudinem promittit sanctis et electis Dei: ut qui habitaverunt, cum adhuc essent 119.0227B| mortales, in primo mundi elemento, id est in terra, habitent jam immortales effecti in quarto et superiori mundi elemento, sicut ipse dicit, igne aeterno, et haec sit eorum remuneratio, habitare in quolibet quamvis lucido, quamvis tranquillo, et puro tamen elemento. Dominus autem non in elementis mundi aeternam beatitudinem suis promittit, sed in coelestibus, et supercoelestibus bonis, Ubi Christus est in dextera Dei sedens (Col. III, 1), exaltatus super omnes coelos, et interpellans pro nobis (Rom. VIII, 34). De cujus sublimitate beatitudinis Apostolus dicit: Non enim in manufacta sancta introivit Jesus, exemplaria verorum, sed in ipsum coelum; ut appareat nunc vultui Dei pro nobis (Hebr. IX, 24). Ad quam habitationem ut sancti ejus valeant pervenire, ipse in Evangelio 119.0227C| Patrem exorat, dicens: Pater, quos dedisti mihi volo, ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi (Joan. XVII, 24). De qua beata et angelica habitatione sanctorum ipse iterum dicit Apostolus: Scimus autem quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam aeternam in coelis (II Cor. V, 1). Unde et ipse dicebat: Cupio dissolvi et cum Christo esse (Phil. I, 23). Et de omnibus generaliter electis post resurrectionem promittit dicens: Rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 16). De qua gloriosa et felicissima habitatione justorum Psalmista dicit: Habitabunt recti cum vultu tuo (Psal. CXXXIX, 14). Haec ergo habitatio 119.0227D| quaeratur, haec desideretur, non in elementis mundi, sed in vultu Dei, in visione claritatis Christi, in societate beatorum et supercoelestium angelorum, quando erunt sancti, sicut ipsa Veritas promittit, aequales angelis Dei in coelis (Luc. XX, 36).
Non ergo in uno mundi elemento igneo erit beatorum habitatio vel potius contrusio, nec ita ibi includentur sicut impii in igne aeterno, sed habebunt omnia mundi elementa in potestate, tanta felicitate et facilitate sibi subdita, et sic suae immortali habitudini congruentia, ut ubicunque eorum voluerint, et sicut voluerint continuo esse possint, et videant atque habeant haec omnia non tam ad praemium beatitudinis, quam ad cumulum felicitatis, et laudem 119.0228A| et gloriam Conditoris. Hanc namque eis potestatem et gloriam Scriptura prophetica promittit, dicens: Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni; quae est subter omne coelum detur populo sanctorum Altissimi: cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient (Dan. VII, 27).
7. Adjungit post haec iste, et dicit: Miseriam nullam esse nisi mortem aeternam: aeternam mortem veritatis ignorantiam, nullamque miseriam esse, nisi veritatis ignorantiam; et ubi ignoratur veritas, ibi nullam vitam. Hoc quidem quod in his verbis dicitur, poterat esse bonum si non ipsum bonum male, id est malo sensu diceretur. Verum namque est quia homini justo et sapienti omnis labor, omnis adversitas, omnis miseria, quae potest in ista mortali vita 119.0228B| accidere, si non eum frangat, et in deterius mutet, sed infatigabiliter exerceat, non potest ei esse miseria, quae eum miserum non facit, sed potius purgat et probat, et velut in fornace aurum puriorem reddit, nec ullam sibi deputat talis vir miseriam, nisi veritatis ignorantiam, in quantum adhuc ab ejus contemplatione retardatur, et quodammodo ipsa sua infirmitate repellitur. Mortem vero non istam exteriorem corporis, sed illam interiorem animae timet, quae omnino est ipsa summae veritatis ignorantia, qua utique mortui sunt omnes infideles? qui nec credunt, nec agnoscunt Dei veritatem. De quibus et Dominus dicit: Dimittite mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22); et Apostolus: Alienati, inquit, a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis (Eph. IV, 18). Fidelium 119.0228C| autem vita utique ipsa cognitio veritatis est; quam et hic cognoscunt per fidem, et in futuro cognituri sunt per speciem. Quia et hic accipiunt vitam per fidem veritatis, sicut scriptum est: Quia justus ex fide vivit (Rom. I, 17), et ibi habebunt vitam aeternam ex cognitione, et visione ejusdem veritatis, dicente Domino: Haec est autem vita aeterna ut cognoscant te unum verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Quicunque ergo pervenerint ad istam cognitionem per veram fidem, et aeternam contemplationem, erit eis sine dubio vita aeterna ipsa visio aeterna Veritatis. Qui autem ab ea sive per infidelitatem, sive per ultimam damnationem fuerint separati, quid eis erit aliud talis separatio, et talis ignorantia veritatis, nisi mors aeterna? 119.0228D| Secundum hunc ergo sensum hoc in doctoribus dictum legit; sed quod ab eis bene legit dictum, ipse convertit in pravum, et perversum, ut coaptet illud (quantum in se est) suo errori atque mendaciis: propter nihil enim aliud haec dicit, nisi ut tali argumentatione tam violenter, et nequiter ex bono ad malum usurpata, quasi ostendere et confirmare videatur, nullam aliam futuram esse miseriam, vel angelorum malignorum, vel hominum perditorum in aeterno igni damnatorum, nisi ignorantiam, et sicut jam supra dixit, absentiam ipsius veritatis; et hanc ignorantiam atque absentiam veritatis solam eis esse aeternam miseriam, solam eis esse aeternam 119.0229A| mortem: ut eos hoc modo ab omni miseria suppliciorum et tormentorum quae extrinsecus adhibetur, et ab omni morte poenalis damnationis alienos futuros esse contendat. Sed quantumcunque iste contendat et contradicere conetur, excepta illa morte quam incurrunt intrinsecus ex ignorantia et absentia veritatis. Patientur etiam extrinsecus sicut Apocalypsis dicit: Stagnum ignis et sulphuris, quod est mors secunda (Apoc. XX, 10, 14). Patientur vere aeternam miseriam, cum Deus, judex justus et fortis dabit in carnes eorum ignem et vermes, ut urantur et sentiant usque in sempiternum (Judith. XVI, 21); semper namque erunt in morte, quos et immanitas suppliciorum compellet mori, et divini judicii severitas nunquam permittet exstingui.
CAPUT XVIII. 119.0229B| Octavo decimo capitulo ita dicit:
10. Invitos Deo servire impios: non naturam quam in eis fecit, et in eis non punit, sed malam voluntatem, quam in eis non fecit, et in eis punit; in eoque quod ei inviti serviunt, puniri in seipsis sua poena. De 8. Nihilque appetere impiorum omnium, et diaboli nequitiam, nisi ab eo, qui est summa essentia recedere. 4. Peccatores in massa originalis peccati reliquit, 1. Errorem praedestinationis ex disciplinarum ignorantia, quas ipsa sapientia suas comites, investigatricesque fieri voluit, et Graecarum litterarum inscitia ortum. 2. Esse verbum ὁρῶ quod video et definio et destino interpretatur, similiter compositum προωρῶ praevideo, praedefinio, praedestino; ac per hoc praedestinationem et praedefinitionem nihil aliud esse quam praevisionem. 3. Deum nec praevidisse nec praedestinasse mortem et poenas, quia nihil sint. 119.0229C| relictos deservit, desertos lumine tenebras torquere, desertos vita mortem interimere. 5. Nec quod in eis Deus fecit, relinquit vel deserit (Alioquin eorum natura ad nihilum rediret si summa essentia in eis non esset); sed quod in eis non fecit, id est superbiam sprevit. 6. Deum in ea natura quam ad se creavit semper habitare. 7. Dei sapientiam praedestinasse in suis legibus modos ultra quos impiorum malitia progredi non possit, nec sinit alicujus malitiam in infinitum, prout velit, extendi, divinis legibus progrediendi modum imponentibus. 119.0229D| In tantum, ut eorum natura, si lex divina sineret, in nihilum rediret. Sed quoniam ei difficultas ex aeternis legibus obsistit ne in tantum cadat quantum vellet, ex ea difficultate laborare, laborando torqueri, puniri, cruciari, et inde fieri miseram inanium voluptatum egestate. Eamque difficultatem, qua prohibentur pervenire ad ea quae libidinose appetunt, effici eis poenalem interitum, et suae miserrimae cupidinis justissimum cruciatum. 9. Utriusque partis praedestinatum esse numerum. 119.0230A| qua quos juste non liberet, ad eam illos quodammodo praeparet, dum eos ad eam seipsos praeparare permittat. In his verbis cum dicit: Errorem praedestinationis ex disciplinarum ignorantia, quas ipsa sapientia suas comites investigatricesque fieri voluit, et Graecarum litterarum inscitia ortum; auditores suos utique commonet ut ab eo, tanquam viro eruditissimo et philosophico, liberalium disciplinarum discant scientiam, fortassis etiam ut ab eo similiter discant Graecarum litterarum peritiam: affirmat namque quod ipsa sapientia quasi comites et sodales sibi conjunctas habeat easdem liberalium artium doctrinas, ita ut qui ad ejus cognitionem voluerit pervenire, necessarias omnino habeat ipsas liberales disciplinas, ut 119.0230B| per eas, quod verum est, possit investigare. Si ergo apud caeteros de veritate divinae praedestinationis errorem fecit ignorantia saecularium litterarum, quid iste, qui earum se jactat peritum, de hac re per eas investigavit, quid veritatis invenit? quid firmissima ratione fultum, et omni acceptione dignum, in tam prolixo suo sermone disputavit? Ubi nihil invenitur aliud nisi superfluus labor vanitatis, et implicatio infiniti erroris, et apertissima impugnatio veritatis, dum Scripturas veritatis contemnens, et ipsas quoque historias divinorum eloquiorum incognitas habens, non in eis meditatur die ac nocte, nec ad earum regulam fidem suam corrigere, dirigere atque informare studet: sed dies et noctes in humanarum vanitatum lectione consumit, et porcorum siliquis 119.0230C| ventrem suum implere cupit (Luc. XV, 16), nec inde aliquam refectionem capit: sed miserrima fame contabescit et perit nequissimo principe sibi dominante, qui misit eum in villam suam ut pasceret porcos (Ibid., 15). Revertatur itaque in seipsum, surgat et veniat ad patrem, ut intus panes inveniat qui foris fame peribat; ibi pascatur epulis vituli saginati, et pro mundi salute immolati; ibi audiat symphoniam et chorum (Ibid., 25), id est admirandam consonantiam coelestium Scripturarum et dulcem concordiam fidelium, qui omnes idem sapientes, in eodem sensu atque sententia firmati, unanimes uno ore honorificant Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi. In hac itaque domo per Dei misericordiam et fidei gratiam positi, audiamus et teneamus fideliter 119.0230D| quod dispensator panis aeterni, id est verbi divini, nobis insinuat, dicens: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens. Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendant sapientes in astutia eorum. Et: Dominus cognovit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt (I Cor. III, 18, 20). Audiamus et illum sapientissimum virum, qui dicit: Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum; non didici sapientiam, non novi sanctorum scientiam (Prov. XXX, 2, 3).
Quod non ideo dicimus quasi nihil in illis etiam litteris humanis inveniatur veritatis, aut illae disciplinae non habeant aliquam utilitatem ad indagandam 119.0231A| veritatem; sed quia omni fideli homini primum vigilantissime discenda est veritas fidei ex auctoritate Scripturarum Dei: ut si quid postea de eisdem humanis litteris legere aut scire necesse fuerit, totum ex illa divina auctoritate et fidei veritate dijudicetur; ut si quid ibi ab ejus regula non discordat, absque periculo recipiatur, quidquid autem ab ea dissonare invenitur, quasi mortiferum respuatur. Quisquis autem putat se absque verae fidei cognitione, absque Scripturae sanctae fidelissima auctoritate, absque paternae doctrinae studiosissima institutione solis humanis litteris et disciplinis indagare posse veritatem Dei, et fidei integritatem, procul dubio seipsum illudit et decipit: et dum vult videri quasi inventor veritatis, magister erroris efficitur. Qui ordo pietatis 119.0231B| tanta est attentione servandus, ut nec ipsae sacrae litterae in libris legis et prophetarum ullatenus possint esse utiles et salubres legentibus, nisi aut fides Christi praecedat in corde legentis, per quem veraciter intelligantur, aut ipsa fides Christi in eis fideliter quaeratur, et Deo illuminante inveniatur. Inde est quod fidelem et dilectum discipulum Apostolus commonens et informans dicit: Et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem, quae est in Christo Jesu (II Tim. III, 15). Quod quid est aliud dicere, quam per fidem, quae est in Christo Jesu ipsas sacras litteras instruere posse hominem ad salutem, quia absque ejus fide nulla ibi inveniri possit instructio salutaris.
Propterea ergo et iste in tantis erravit, tanta falsa 119.0231C| et fallacia sensit et scripsit, quia Scripturas sanctas ignoravit, quia veritatem fidei non eis humiliter et fideliter inquisivit, sed superbe et vanissime humanis et ineptis argumentationibus eam invenire posse se credidit: et ideo non illam invenit, sed eam potius infideliter et infeliciter impugnavit. Qui ergo cupit de veritate divinae praedestinationis humanum errorem effugere, et quid secundum veritatem tenere debeat, invenire, legat, ut jam diximus, diligenter et fideliter propheticas, et evangelicas, et apostolicas litteras, nec contra eas suum sensum defendere audeat, sed earum se auctoritati et veritati humiliter submittat, ne in perniciem suam contra stimulum calcitrare conetur. Ex quibus divinis litteris, quia multum jam de hac re supra posuimus, ne 119.0231D| legentibus taedium faciamus, unum tantummodo hoc loco breviter memoramus, ex epistola beati Judae apostoli, ubi cum de impiissimis haereticis, qui Ecclesiam Domini ab ipsis apostolicis temporibus usque ad finem saeculi et impugnaverunt et impugnaturi sunt, loqueretur, ut ostenderet eos aeterno et justo Dei judicio in reprobum sensum traditos, ut tanta ac talia contra Deum loqui auderent, et ad ultimum eodem divino judicio aeterna perditione damnandos, ita dicit: Subintroierunt enim quidam homines (qui olim praescripti sunt in hoc judicium) impii, Domini nostri Jesu Christi gratiam transferentes in luxuriam, et solum dominatorem Dominum nostrum Jesum Christum negantes (Jud. 4); ubi etiam 119.0232A| quam olim et quam multis antea saeculis hoc de eis fuerat praenuntiatum et prophetatum ostendens, post multa subjungit: Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii (Ibid., 14, 15). De quorum etiam aeterna damnatione et poena horribili eis praeparata et reservata manifestissime adjungit dicens: Sidera errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est (Ibid., 13).
Quid enim evidentius de praedestinatione impiorum ad aeterni judicii damnationem quam quod hi homines impii tanto olim et tantis antea saeculis, et 119.0232B| divino judicio et prophetico vaticinio praecripti sint in hoc judicium? (Ibid., 4.) Nec tantae absurditatis esse debemus, ut quia hoc beatissimus patriarcha et propheta Enoch septima ab Adam generatione prophetavit, putemus quod tunc Deus omnipotens aliquid statuerit ac praedestinaverit quod in ejus aeterno judicio atque consilio ante non fuerit: cum omnino in illius incommutabili aeternitate nulla possit esse nova voluntas, nulla recens dispositio; sed quod apud illum erat praefinitum aeternaliter, hoc congruentissimo ordine et prophetari et impleri voluit temporaliter; ad illorum quidem judicium et damnationem, qui talia erant ausuri atque facturi, ad probationem vero et exercitium Ecclesiae suae, quam etiam per talium contradictiones et impugnationes 119.0232C| et diligentius erudiri et excellentius disposuit clarificari: sicut et Apostolus dicit: Nam oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis (II Cor. XI, 19).
Si ergo quaerimus justam et aeternam Dei praedestinationem in malis ad judicium damnationis, audiamus quia homines quidam prescripti sunt in hoc judicium impii: et praescripti non tam temporaliter sermone prophetico, quam omnino aeternaliter divino judicio: quia utique, quod erat apud Deum aeternaliter praefixum, hoc per prophetam temporaliter est praedictum atque praescriptum. Si quaerimus utrum eis aeterno Dei judicio poena et supplicium sit praeparatum, audiamus quod de ipsis dicitur: Quibus procella tenebrarum in aeternum servata est; 119.0232D| atque ita divinae veritati fideliter acquiescentes, nec impios poenis, nec poenas impiis divinitus praeparatas. Vos autem, charissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu sancto orantes, ipsos vos in dilectione Dei servate; et hos quidem arguite judicatos, illos autem salvate de igne rapientes, aliis autem miseremini in timore (Ibid., 20, 23). Non enim ait: Hos quidem arguite judicandos, sed arguite judicatos, ut scilicet quod in sua impietate perdurantibus venturum erat suo tempore, jam nunc eis divini et aeterni judicii, ut dictum est, praedestinatione terribiliter supervenisse demonstret, et futura utique punitione damnandis, et praesenti jam sententia divinitus condemnatis.
119.0233A| Post haec ad illud necessario convertimur, quod iste ut aliquid etiam ex Graecae linguae peritia docere videatur, addit et dicit: Ecce Graecum verbum ὁρῶ, quod video, et definio, et destino interpretatur, similiter compositum προορῶ praevideo, praedefinio, praedestino. Ac per hoc praedestinationem et praedefinitionem nihil aliud esse quam praevisionem. In quibus verbis bene quidem ait quod ὁρῶ possit Latine dici video, sed quomodo istud video intelligi debeat, utrum simpliciter tantummodo, sicut multa videmus velut transeunter et ultro se nostris aspectibus ingerentia; an certo aliquo et defixo intuiti, quo rem aliquam aut certissime esse cognoscamus, aut tanta illuc intentione noster dirigatur aspectus, ut quasi signum ad sagittam eumdem nostrum aspectum actio consequatur. 119.0233B| Sicut et Scriptura dicit de fabro ferrario vel cujuslibet alterius metalli, quia ad similitudinem vasis quod fabricatur, est oculus illius, cum tanta illud intentione oculi attendit, ut velut ad regulam vel ad lineam sui obtutus nihil in eo aliter quam ipse disposuit esse patiatur. Ita ergo magis ille sermo ὁρῶ, id est video, intelligendus est, ut talis ibi visio designetur, quae ita ad certum dirigitur intuitum, ut ad ipsum vel incursus intuentis, vel jaculatio, vel fabricatio, vel aliud ejusmodi rectissime et indeclinabiliter dirigatur.
Ex hoc namque verbo quod dicitur ὁρῶ derivatur ὁρώμα, quod est Latine visio. Quam visionem, verbi gratia, somnii, aut alicujus revelationis, ita antiqui definierunt, quia visio est cum id quis videt quod 119.0233C| eodem modo quo apparuerat eveniet. Unde maxime in Scripturis visionem cujuslibet divinae revelationis, quae utique ita videtur in spiritu, ut omnino aliter evenire non possit, Graece in ὁρώματε ostendi sive videri legitur. Et ideo juxta hanc evidentissimam rationem cum isto modo dicitur video, certissime intelligitur, definio, vel destino, sicut et iste recte posuit, ut cum componitur ille sermo addita praepositione, et dicitur προορῶ, rectissime intelligatur praefinio, vel praedestino, quod utrumque unius significationis est, potest etiam interpretari provideo: quae providentia, cum ad Deum refertur, omnino certissima est, et omnino, sicut ille providerit, futurum. Unde et ex hoc verbo quod est ὁρῶ, derivari Graece videtur ὄρισμος, quod est destinatio, 119.0233D| et praepositione addita προορισμός, id est praedestinatio. Quae duo verba nemo unquam visionem vel praevisionem interpretari ausus est, sed, ut diximus, destinationem et praedestinationem.
Similiter ex eodem verbo ὁρῶ derivari videtur ὄρισεν, quod est destinavit, et praepositione addita προορισεν, id est praedestinavit. Potest autem προορω, ut supra diximus, interpretari etiam praevideo; sicut in psalmo, ubi nos Latine dicimus: Providebam Dominum in conspectu meo semper (Psal. XV, 8); in Graeco legitur, προορωμεν τὸν Κύριον, quae providentia utique certum aliquid, et praefinitum ostendit. Quod beatus Hieronymus in editione sua ita posuit: Proposui Dominum in conspectu meo semper: quod 119.0234A| utique manifestius ad destinatum pertinet. Quod autem destinatum hoc sit proprie, quod ad certum intuitum sive consilium dirigitur, ostendit nobis Scriptura, quae dicit: Aut sicut sagitta in locum emissa destinatum (Sap. V, 12). Et Apostolus, ubi de se ipso ait: Ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei, etc. (Phil. III, 14). Quod beatus Hieronymus exponens ait: [Dicit se necdum comprehendisse et nequaquam esse perfectum, sed instar sagittarii ad propositum et ad signum jacula dirigere, quae significanter Graeci σκόπον nominant, ne sagitta ad partem declinans alteram, imperitum ostendat sagittarium.] Non ergo iste illudat nostrae ignorantiae, ex Graecis verbis aliquid immutans nova interpretatione, et eorum vim, quantum in se est, 119.0234B| evacuans: ut quod omnes antiqui in Scripturis sanctis vel praedestinationem interpretati sunt, vel praefinitionem, aut providentiam, sive propositum, nunc iste velit dicere, inusitato et absurdo nomine, praevidentiam. Quae et ipsa, quamvis in Deo, sicut etiam praescientia, certissima sit, tamen ex hujus novitate sermonis nullatenus patimur extenuari, vel destrui sensum praedestinationis, quia praevideri et praesciri a Deo possunt etiam illa quae ipse facturus non est; praedestinari autem ab eo non alia intelliguntur, nisi ea quae ipse facturus est, vel misericordia vel judicio suo. Ac per hoc absit omnino a nobis quod iste dixit et quasi definivit, praedestinationem et praefinitionem Dei nihil aliud esse quam praevisionem; quia iste sensus manifeste impius est, ut 119.0234C| quasi tantummodo praeviderit Deus quid quisque esset facturus, vel quid pro factis suis passurus, et nihil de illo qui vel bene vel male erat acturus, in suo aeterno judicio praedestinaverit vel praefinierit.
Addit iste adhuc et dicit: Deum nec praevidisse, nec praedestinasse mortem et poenas, quia nihil sint. Quod quam sit vanum et veritati contrarium, jam supra satis, ut putamus, et saepius ostensum est.
Deinde subjungit iste loquens de Deo: Peccatores in massa originalis peccati reliquit, relictos deseruit; desertos lumine tenebras torquere, desertos vita mortem interimere. Nec quod in eis Deus fecit, relinquit vel deserit: alioquin eorum natura ad nihilum rediret, si summa essentia in eis non esset: sed quod in 119.0234D| eis non fecit, id est superbiam sprevit. Quod ergo dicit de Deo quia peccatores in massa originalis peccati reliquit, si dixisset reprobos aut puniendos sive damnandos, profecto verum esset; ipsi enim, id est reprobi, puniendi, atque damnandi remanent, in massa illa ex Adam generaliter damnanda, quia non eos inde discrevit figulus ille omnipotens, quia ex una eademque massa facit aliud vas in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. IX, 21). Nunc vero quod dicit, quod Deus peccatores in massa originalis peccati reliquit, non omnino potest esse verum, quia utique peccatores inde discrevit ac liberavit ille qui dicit: Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. II, 17); et de quo Apostolus ait: Fidelis sermo, et 119.0235A| omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. XV). Verumtamen, quia non dixit, Omnes peccatores in massa illa reliquit; quod utique apertissime falsum esset, sed dixit indefinite, Peccatores in massa illa reliquit; quod potest intelligi et ex parte, stet utcunque quod dictum est. Quod autem subjungit de eisdem relictis in massa peccati: Relictos deseruit, desertos lumine tenebras torquere, desertos vita mortem interimere, ita eos vult intelligi a Deo relictos, et relinquendo desertos, ut quia deserti sunt a vero lumine, tenebris caecitatis suae torqueantur in mente: et quia deserti sunt a vero lumine, tenebris caecitatis suae torqueantur in mente; et quia deserti sunt a vera vita, morte speciali in anima perimantur. Et haec 119.0235B| sit tantummodo eorum poena atque supplicium in illa aeterna damnatione, ut nullo extrinsecus tormento adhibito, sola mentis caecitate, sola animae morte puniantur, sicut et supra multipliciter asserere conatus est. Et ut in illa damnatione remanere eis aliquod magnum bonum, ostendere videatur, dicit adhuc de ipsis: Nec quod in eis Deus fecit relinquit vel deserit, alioquin eorum natura ad nihilum rediret, si summa essentia in eis non esset, sed quod in eis non fecit, id est superbiam sprevit. Ecce quale bonum eis praedicat remansisse, quale etiam insensibilibus elementis Deus exhibere dignatur, ut omnipotenti virtute essentiae suae det eis esse et ut esse permaneant, nec eorum natura ad nihilum redigatur, eadem virtute ea sustentat et permanere facit. Sed ista, id est 119.0235C| elementa mundi, in quantum sunt, in naturali sua substantia conservantur, permanent utique ad laudem Creatoris, et ad usum sive honorem rationalis creaturae: illorum vero damnatorum et perditorum natura et omnipotenti Dei virtute servatur ne pereat, et justo Dei judicio ad poenam ei tantummodo proficit quod servatur, ne unquam ejus supplicium finiatur. Licet etiam mihi laudandus sit Creator, qui bonum naturae, quod condidit, non omnimodo deleri voluit.
Quod vero ait: Alioquin eorum natura ad nihilum rediret, si summa essentia in eis non esset. Si dixisset: Eorum natura ad nihilum rediret si eis summa essentia esse non concederet, vel esse non conservaret, esset utique verum: quia omnia quaecunque habent esse, ab illa summa et divina essentia acceperunt 119.0235D| ut essent. Nunc autem cum dixerit, nisi 119.0236A| summa essentia in eis esset, tantum eis attribuere videtur qui erunt in illa perditione damnati, ut etiam templum Dei esse videantur: Si enim summa essentia in eis erit, quia summa essentia Deus est, qui de seipso dicit: Ego sum qui sum (Exod. III, 14), ergo Deus in eis erit, et templum Dei dici poterunt: ita ut de ipsis dicat Deus: Et inhabitabo in illis. Imo et amplius quam templum erunt, si summa essentia in eis erit; ut quodammodo essentiali quadam copulatione Deo uniri videantur; quod de uno et solo Mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu singulariter est credendum, quem sibi Verbum Dei et Verbum Deus essentiali et naturali conjunctione univit, id est in unitatem personae suae suscepit. Quod si dixerit quod summa substantia in eis erit, virtute 119.0236B| operationis suae agendo, ne eorum substantia aboleatur et pereat, non per aliquam inhabitationis gratiam, qua aliquo bono in illo et ex illo perfruantur; mutet ergo inusitatam et insolentem locutionem, nec dicat in hominibus impiis aeterna perditione damnatis summam essentiam esse, sed potius summam eis essentiam adesse, virtute operantis, non dignatione inhabitantis. Est autem magna quaestio et fideli pietate, quantum divina gratia largitur indaganda, quomodo omnipotens Deus credendus sit in universitate creaturae semper ubique esse vel adesse, et aliquando etiam inesse vel inhabitare, quam tamen hoc in loco magis quaerendam quam exponendam proponimus, ut a piis et fidelibus pie et fideliter hujus rei veritas quaeratur, ut eodem Deo adjuvante veraciter inveniatur.
119.0236C| Iste enim et ecclesiasticae locutionis et Christianae pietatis minus expertus adjungit adhuc propter eosdem impios damnatos, et dicit: Deum in ea natura, quam ad se creavit semper habitare. In quibus nimirum verbis naturam quam Deus ad se creavit, humanam vult intelligi, quam in mente rationali ad imaginem et similitudinem suam Deus fecit, et dicit in hac natura mentis rationalis semper Deum habitare, et in praesenti videlicet saeculo, et in futuro, et in credentibus, qui ejus fideles sunt, et in incredulis ac paganis, qui ipsa sua infidelitate ab eo alieni sunt, et in electis, quos templum suum fecit, et in reprobis quos aeterna perditione damnavit: quod utique contrarium est fidei et veritati; quia si hoc verum esse posset, etiam in infidelissimis Judaeis et paganis, qui, 119.0236D| quantum ad naturam bonam et a Deo conditam 119.0237A| pertinet, et ad imaginem et similitudinem Dei facti sunt, recte diceretur habitare Deus Pater, habitare Christus, habitare etiam Spiritus sanctus. Et similiter de illis aeterna damnatione perditis quod etiam in ipsis habitaturus sit Deus Pater, habitaturus Christus, habitaturus Spiritus sanctus. Quo sensu impio et detestando quid horribilius dici aut cogitari potest? Istam namque absurditatem etiam illud sequitur, ut si angeli, qui sunt utique principaliter rationalis creatura, recte creduntur ad imaginem et similitudinem Dei conditi; neque enim minus aliquid hominibus in sua natura acceperunt; etiam in diabolo et angelis ejus, qui unius naturae cum sanctis angelis existunt, et Deus Pater, quod absit, et Christus ejus, et Spiritus sanctus habitare dicendus sit: 119.0237B| cum hoc donum beatae et benignae habitationis suae soli electae et fideli rationali creaturae, sicut supra ex Scripturis ostendimus, largiri credendus sit. Piis namque et fidelibus Dominus promittit dicens: Ego et Pater ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Quibus et de Spiritus sancti habitatione similiter repromittit dicens: Et ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis qui maneat vobiscum in aeternum (Joan. XIV, 16, 17). De quo etiam paulo pos subjungit: Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit. De talibus ipse Deus dicit: Et inhabitabo et inambulabo in illis (II Cor. VI, 16). Et Psalmista ait: In aeternum exsultabunt, et habitabit in eis (Psal. V, 12). Qui etiam alibi dicunt: Nisi quia Dominus erat in nobis dicat 119.0237C| nunc Israel, nisi quia Dominus erat in nobis (Psal. CXXIII, 1). Unde et beatus Joannes apostolus distinguens inter habitatorem piorum Deum, et habitatorem impiorum diabolum, dicit fidelibus: Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis eos, quoniam major est qui in vobis est quam qui in mundo (I Joan. IV, 4). Haec iste si corrigi desiderat, fideliter ex Scripturis discat, et non humanis et vanis argumentationibus contra veritatem Dei litiget, sed se illi miti pietate submittat.
Sed quia totum hoc quod de illis qui in massa originalis peccati relicti sunt, dicit, non ob aliud replicat, nisi ut eos tantummodo peccati originalis vinculo obstrictos, nullo Dei judicio asserat ad poenam praedestinatos, quaerendum ab eo est et a caeteris qui ita sentiunt, utrum aliquo Dei judicio factum sit ut tanta 119.0237D| multitudo generis humani illi peccato originali fieret obnoxia, ac per hoc etiam aeternae morti debita, an non? Si enim nullo Dei judicio, sed tantummodo naturali cursu vitiatae originis hoc factum est, ergo sic peccatum tantummodo in eos naturaliter ex illo primo homine transfusum est, ut nulla peccati ejus damnatio in eos transfunderetur, et cucurrit in eos ex Adam sola origo peccati, non etiam justa poena peccati, sed manifeste Apostolus dicit quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Rom. V, 12). Vere ergo ex uno et per unum hominem non solum peccatum, sed etiam poena peccati mors intravit in mundum. Cujus judicio, nisi illius qui homini 119.0238A| praedixerat: Quacunque die comederis ex eo, morte morieris? (Gen. II, 12.) Quia comedere ex illo ligno vetito, hoc fuit utique peccatum, poena vero peccati hoc quod consequenter adjunctum est, morte morieris. Quod utique non de sola ista prima morte corporis ei comminatus est Deus, sed et de illa quae peccando facta est in anima, quia anima quae peccaverit, et ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4); et de secunda etiam morte, quae erit in damnatione aeterna, ad quam reatus illius primi peccati omnino omnem hominem trahit, nisi Christi gratia liberetur.
Cum ergo haec Deus dixit, non solummodo terrorem audienti incutere voluit, sed quod justum aeterno judicio suo statuit, illa comminatione manifestavit, ut videlicet justo et aeterno ejus judicio, si homo 119.0238B| illud peccatum admitteret, primo animae mortem incuteret, secundo etiam corporis morte dissolveretur, tertio etiam secunda morte damnaretur. Et haec tota damnatio et in anima scilicet et in corpore, et post tempus cum ipso peccato in omnes posteros transfunderetur. Et ideo judicium aeterni consilii et justitiae suae, quod in illo primo et uno homine inchoandum judicavit, in omnem ejus progeniem transmisit: ut illo justo ejus judicio quicunque ex illa in Adam massa damnata Christi gratia non fuisset discretus, prima illa divini judicii sententia aeternae damnationi teneretur praedestinatus. Et ideo reprobos non reliquit tantummodo in massa originalis peccati, quasi nihil de eis statuens atque definiens, sed etiam judicavit, ut aeternum et justum ejus judicium, 119.0238C| quod praecessit in radice, sequeretur in germine; et quod coepit in parente, necessario impleretur in sobole. Nam nulla omnino apud fideles dubitatio est quod omnipotens Deus antequam peccaret homo, praescivit eum utique peccaturum: et sicut praescivit peccatum, ita etiam praedestinavit quid justo ejus judicio esset passurus: et quod in illo juste judicando coepit, in tota illius progenie eadem praescientia, eadem praedestinatione judicii, eadem justitia damnationis implevit. Sed haec verba nulla ratione fulta, quod Deus reprobos in massa illa damnationis reliquerit, nec aliquid de eorum praedestinaverit damnatione, ex libello quem Graeci Hypognosticon appellant, quem etiam ex falso titulo plerique sancti Augustini esse putant, assumpsisse videtur. 119.0238D| Quem libellum non esse ejusdem sancti Augustini et stylus ipse demonstrat et sensus: non solum S. Augustini scriptis, sed etiam fidei contrarius, et testimonia ex nova ista editione, qua nos utimur assumpta, cum ille contra haereticos disputans et de causis fidei agens continue ex antiqua editione convincat contradicentes, et ex ipsa instruat fideles.
Addit adhuc et dicit: Dei sapientiam praedestinasse in suis legibus modos ultra quos impiorum malitia progredi non possit, etc., usque ubi dicit, cupidinis justissirium cruciatum. In his verbis quaedam vera praemissa sunt, ut ex eis falsa conclusio concinnaretur. Nam quod Dei sapientia in occultis legibus suae dispositionis praedestinaverit atque praefixerit modum 119.0239A| atque mensuram malitiae impiorum, vel angelorum, vel hominum, ne scilicet in tantum possit procedere et extendi eorum malitia quantum ipsi desiderant, si sub occultis Dei legibus certa mensura et terminis coerceantur, manifeste verum est quia et diabolus et homines maligni semper utique habent male agendi vel nocendi voluntatem, sed non semper habent potestatem, nisi quantum et quando a Deo permittuntur. Nam et diabolo malitiose et nequiter beato Job nocere cupienti, modum imposuit, nec quantum voluit, sed quantum permissus est, nocere praevaluit. Et de impiis hominibus maligna et prava conantibus, et tamen, Deo modum eis imponente, nequaquam perficere valentibus, aperte Scriptura dicit: Cogitaverunt consilia quae non potuerunt 119.0239B| stabilire (Psal. XX, 12). Et iterum: Quia dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coeperant (Job V, 12). Et quod subjungit iste et dicit: Nihil appetere malitiam diaboli et omnium impiorum, nisi ut peccando et inique agendo, a Deo, qui summa essentia est, recedant, manifeste verum est, quia, ut dictum est, peccando et inique agendo quid aliud agunt nisi ut a Deo recedant, et longe ab eo fiant et pereant? Sicut de eis scriptum est: Quoniam qui elongant se a te, peribunt (Psal. LXXII, 27).
Et quod subjungit iste adhuc dicens, quod in tantum et diaboli et hominum impiorum iniquus appetitus pronus et avidus sit ad malum, ut si eos divina potestas permitteret, tantum se peccatis immergerent, 119.0239C| ut in eis etiam ipsa natura merito deleri posset, nimis quidem coactum, sed forsitan non ex toto falsum est. Similiter quod adjungit, quia ex ea difficultate et impossibilitate qua in eis divina potentia et providentia imponit, ne in tantam ruant voraginem malitiae quantam desiderant, sit in animo eorum, id est et malignorum spirituum et hominum pessimorum labor conandi, et cruciatus multipliciter cogitandi, quod implere non possunt. Et talis labor fit utique animis eorum tormentum, punitio, cruciatus, ut ipsa sua maligna voluntate torqueantur et puniantur. Quod vero post haec omnia subjungit et decit, videlicet ex hoc interno cruciatu et punitione animi, dum cupiditates suas Deo obsistente implere non potest, fiat anima misera, sustinens inanium voluptatum suarum egestatem; 119.0239D| verum quidem est, quod haec perversa animi cupiditas, et cum expletur, et cum expleri non permittitur, miserum eumdem animum facit. Sed multo est miserior animus, cum ad talia permittitur quam cum a talibus divina potestate prohibetur: infelicius namque mala possit, quam velit tantummodo, nec possit. Unde et saecularis philosophi vera est illa sententia de quodam: O miserum cui peccare licebat! Verum namque dixit qui hoc dixit, quia si prohiberetur peccare ille de quo hoc dictum est, minus utique miser esset, sola voluntate peccandi: cum autem ei peccare licebat, infelicissima licentia, multo miserior erat et appetitu malae voluntatis et affectu.
Quod vero iste aperiens et exponens cur omnia 119.0240A| ista praemiserit, subjungit in fine et dicit, quod ea difficultas et impossibilitas qua impii angeli vel homines Deo obsistente prohibentur pervenire ad ea quae cupide et perverse appetunt, haec eis tantummodo fiat in illa aeterna damnatione poenalis interitus et miserrimae cupiditatis justissimus cruciatus, ut hunc tantummodo ibi patiantur in animo suo interitum et cruciatum, quia jam quod perverse desideraverant, implere non sinantur, nec ullum eis extrinsecus ex illo igni aeterno adhibeatur supplicium et tormentum; manifestissimum mendacium est, fidei ac veritati contrarium, sicut jam supra frequenter ostensum est.
10. Post haec subjungit et dicit, invitos Deo servire impios: non naturam quam in eis fecit, et in eis non punit, sed malam voluntatem, quam in eis non fecit, et 119.0240B| in eis punit: ideoque quod ei inviti serviunt puniri in seipsis sua poena, de qua quos juste non liberet, ad eam illos quodammodo praeparet, dum eos ad eam seipsos praeparare permittat. Similis est et in his verbis ejus intentio. Dicit namque quod omnes impii, id est et angeli et homines maligni, in illa subjectione qua subjicientur potestati et judicio Dei in aeternum damnati, inviti servient divinae dispositioni. Et hoc secundum ejus sensum, ut videlicet inviti subjiciantur Deo non natura in eis faciet quam Deus fecit, et, sicut iste contendit, nunquam punit; sed mala voluntas quam in eis non fecit, et quam solum in eis punit. Et ex eo quod inviti servient divino judicio, puniendos eos esse non extrinsecus aliquo tormento adhibito, sed tantummodo intrinsecus 119.0240C| in ipsa voluntate, dum in eis voluntas fit sua poena sibi ipsa, dum et esse cupiet male libera, et tamen divina potestate ab illa perversa libertate coercetur invita. Hanc itaque solam dicit esse poenam et angelorum et hominum impiorum, ut hoc modo cupiendo habere nec valendo assequi pessimam malitiae libertatem, in sola et ex sola tali voluntate crucientur. Natura vero eorum qua subsistunt in spiritu vel corpore, quia a Deo facta est, et secundum istum nunquam peccat, nunquam punietur, nunquam aliqua tormenta patietur. De quibus omnibus jam supra, prout Dominus dedit, satis responsum est. Unum tantummodo hic proponimus omnibus considerandum, imo etiam exsecrandum, quomodo iste contra humanum sensum 119.0240D| et contra apostolicam veritatem dicat non peccare naturam, sed solam voluntatem naturae. Quis enim unquam hominum fuit aut est qui dicat quod cum aliquis adulterium, aut comessationem, vel ebrietatem perpetrat, sola in illo peccet voluntas, et nihil ibi peccet anima, nihil peccet corpus? cum e contrario, secundum fidei catholicae veritatem, propterea adducendae sint omnes animae cum corporibus suis ad judicium omnipotentis Dei, ut sicut in utroque et ex utroque peccaverunt, ita in utroque judicentur atque puniantur. Nam si natura corporis impiorum omnino immunis est a peccatis, quid necesse est ut resurgat, quae nullam damnationem meretur? aut quomodo juste cum anima sua 119.0241A| condemnabitur, quae cum ea nullum peccandi consortium habuit, nullum peccati meritum contraxit; nam si hoc ita esset, sufficiebat solam animam in judicio praesentari, et malam voluntatem, quia in ipsa inhabitat, quam iste dicit solam peccare, in ea puniri? Ita hujusmodi impietatis assertio non solum fidem veritatis, sed etiam fidem resurrectionis impugnat. Apostolus dicit: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis desideriis ejus: sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato? Sed exhibete vos Deo, tanquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiae Deo (Rom. VI, 12, 13). Si ergo juxta haec verba loquentis in Apostolo Christi regnat peccatum in nostro mortali corpore, et tunc regnum ibi obtinet cum obedimus 119.0241B| desideriis ejus, ita ut efficiantur membra nostra arma iniquitatis peccato, quibus animam nostram debellet et occidat, quomodo non corpus peccat, nec peccatum ad ipsum pertinet, in quo et peccati regnum inhabitat et peccati militia exercetur?
CAPUT XIX. Nono decimo, id est extremo capitulo, ita dicit:
1. Ignem aeternum istum ipsum quartum mundi elementum, ubi corpora sanctorum in aetheream mutentur qualitatem, impiorum vero corpora in aeream qualitatem, impiorum vero corpora in aeream qualitatem transitura. 2. In eoque naturarum intra se mirabile perfici gaudium, malarum vero voluntatum ineffabile tormentum. 119.0241C| 3. Et ita impiorum omnium angelorum hominumque corpora supplicia ignis aeterni perpessura, ut integritate eorum substantiae nullo modo peritura, eorum pulchritudine nullo modo defutura, eorum naturali incolumitate permansura, omnibus deinde naturae bonis ad universitatis ornamentum mirabili ordine refulsuris, excepta beatitudine, qua privabuntur. 4. Superioris ignis corporei cum inferioris aeris corporibus qualitate colluctante, naturali vi servata infelicium animarum intentio de corporibus suis aeternas patiatur aerumnas. 5. Ita videlicet ut idem ipse ignis omnibus corporibus fiat gloria, quo damnandis animabus intrinsecus iniquitate propria, extrinsecus cumulabitur poena. 119.0241D| In his verbis phantasticis et omni insaniae deliramento plenis, praetermissa simplicitate fidei et confessionis apostolicae, qua omnis Ecclesia credit et confitetur Dominum nostrum Jesum Christum die tertia a mortuis resurrexisse et ascendisse ad coelos, et sedere ad dexteram Patris, et inde venturum esse ad judicandum vivos et mortuos, atque in ejus adventu futuram carnis resurrectionem, et donandam sanctis vitam aeternam: praetermissa, inquam, ista simplicissima et purissima confessione pietatis, nusquam nominans Christi adventum de coelis, nusquam commemorans resurrectionem ex mortuis, ita omnia confundit et quibusdam adinventionibus obscurare conatur, ut nec veritatem resurrectionis, 119.0242A| nec veritatem divini judicii et aeterni supplicii, nec mentionem aliquam futurae vitae sanctorum in ejus litteris possimus agnoscere. Dicit namque quod in illo igni aeterno, quem istud quartum mundi elementum putat, naturali ordine super terram, et aquis et aerem constitutum ibi, id est in igni aeterno mundi igneo elemento, corpora sanctorum mutabuntur in aetheream qualitatem, ubi etiam impiorum corpora in aeriam qualitatem sint transitura; dissentiens manifestissime et dissonans apostolicae doctrinae, quae non in quarto mundi elemento, neque in igneo quodam conflatorio, sed in isto habitaculo terreno, ubi et vixerunt et mortua sunt tam justorum corpora quam iniquorum, futuram dicit omnium resurrectionem et sanctorum immutationem mirabili et ineffabili 119.0242B| celeritate, id est, sicut ipse Apostolus dicit, in momento, in ictu oculi, quo utique nihil est celerius in motibus corporalibus. Ita namque ait: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur (I Cor. XV, 51, 52). In quibus verbis manifeste omnium generalem resurrectionem describit.
Sed hanc ipsam omnium generalem resurrectionem quadam certa proprietate distinguit, dum dicit quia omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur; et cum subjungit: Et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur; ostendens videlicet quia omnes resurgent receptione corporum, sed non omnes immutabuntur glorificatione justorum. Iniqui 119.0242C| enim resurgent tantummodo incorrupti, non etiam glorificati: et incorrupti in eo tantummodo quod jam non poterunt morte dissolvi; ad poenas autem et ad cruciatus aeternos sentiendos atque perferendos ita omnino corruptibiles erunt, et ita ipsis suppliciis sine fine corrumpentur, ut omnino, sicut Scriptura dicit, dentur in carnes eorum ignis et vermes, ut urantur et sentiant usque in sempiternum (Judith XVI, 21). Justi autem, ex quorum persona Apostolus dicit, et nos immutabimur, et incorrupti resurgent, ut nulla ulterius morte solvantur; et hoc speciale habebunt quod corpora eorum immutabuntur in melius, dicente eodem Apostolo, et aperte qualis futura sit ipsa commutatio exponente: Oportet enim, inquit, corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale 119.0242D| hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53); scilicet ut hoc ipsum corpus quod nunc a sanctis corruptibile et mortale gestatur, illa resurrectionis virtute fiat incorruptible et immortale, id est, incorruptione et immortalitate induatur. Quae incorruptio sanctorum tanta ac talis erit, ut nullo jam dolore, nullo labore, nulla molestia, nulla indigentia tangi possit. Et ita per illam immortalitatem quae eis dabitur, absorbebitur mors in corporibus eorum, ut non solum ipsa mors ibi quodammodo deleatur, sed etiam causa mortis, id est peccati stimulus, cujus punctione mors ab initio facta est, penitus conteratur. Qui utique peccati stimulus in corporibus damnatorum nunquam evacuabitur, et ideo nunquam vere a 119.0243A| morte liberi erunt. De hac itaque felicissima immutatione justorum subjungit Apostolus et dicit: Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria; ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus? Stimulus autem mortis peccatum est: Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (Ibid. V 54-57). Non ergo prius resurgent corpora justorum, et postea, sicut iste dicit, in elemento igneo, velut in conflatorio, immutabuntur: sed in ipso momento et ictu oculi in quo resurgent divina virtute immutata, incorruptionis et immortalitatis gloria vestientur.
De immutatione autem iniquorum et aeternis suppliciis damnatorum, quorum iste corpora, novo et 119.0243B| inaudito genere erroris, commutanda dicit in aeream qualitatem, nihil omnino Apostolus loquitur: et ideo etiam nos talem phantasiam contemnere potius quam audire debemus, ne simus prurientes auribus, et a veritate auditum avertentes, ad fabulas autem convertentes. Quomodo enim juxta ipsum transibunt in aeream qualitatem? Nam si de terrenis aerea fient, non erit vera resurrectio, quia non eadem corpora resurgent quae per mortem ceciderunt; illa enim terrestria erant, ista aerea erunt: si autem ipsa natura terrenorum corporum permanebit, et tamen qualitatem aeris accipiet, ut videlicet ipsius aeris et ventorum subtilitate immutetur, hanc novitatem fides Ecclesiae non recipit, quia, sicut jam dictum est, de immutatione impiorum nihil Apostolus dicit. Quod autem 119.0243C| dicit corpora sanctorum immutanda in aetheream qualitatem, si istam immutationem manente ipsorum corporum natura futuram credit, ut scilicet ipsa corpora quae ceciderunt in morte, quae suscitata sunt in resurrectione, glorificentur coelesti claritate, et de obscuris lucida fiant sufficit nobis de hac eorum mira clarificatione illud tenere quod Dominus in eis futurum dicit: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). Si autem ita dicit eadem corpora in aetheream qualitatem immutanda, ut amittant naturam suam et pro terrenis coelestia fiant, manifeste veritati resurrectionis contradicit, et ideo nullatenus audiendus est. Quicunque autem desiderat simpliciter et pure ac vere de sanctorum resurrectione et spiritualium corporum natura sentire, 119.0243D| audiat et teneat fideliter quod beatus Augustinus de his sincerissime docet, dicens: [Egestas edendi ac bibendi talibus corporibus auferetur, unde et spiritualia erunt, non quia corpora esse desistent, sed quia spiritu vivificante subsistent. Nam sicut ista quae habent animam viventem, nondum spiritum vivificantem, animalia dicuntur corpora, nec tamen animae sunt, sed corpora, ita illa spiritalia vocantur corpora. Absit tamen ut spiritus ea credamus futura, sed corpora carnis habitura substantiam, sed nullam tarditatem corruptionemque carnalem spiritu vivificante passura. Tunc jam non terrenus, sed coelestis homo erit: non quia corpus, quod de terra fictum est, non ipsum erit; sed quia dono coelesti jam tale 119.0244A| erit, ut etiam coelo incolendo non amissa natura, sed mutata qualitate, conveniat. Proinde cum hoc corpus jam non animale, sed futura commutatione spirituale anima receperit angelis adaequata, perfectum habebit naturae suae modum, inobediens et imperans, vivificata et vivificans tam ineffabili facilitate, ut sit ei gloriae quod sarcinae fuit.]
Subjungit iste et dicit: In eoque naturarum intra se mirabile perfici gaudium, malarum vero voluntatum ineffabile tormentum; id est, ut juxta ejus sensum loquamur, naturarum ibi tantummodo mirabile perficiatur gaudium, quae secundum istum minime peccaverunt. Ut hoc sit gaudium naturarum, quod natura terreni corporis, sicut iste putat, in impiis transitura est in aeream qualitatem, in sanctis vero 119.0244B| adhuc in excelsiorem gloriam, id est in aetheream qualitatem; malarum vero voluntatum, quas solas dicit peccasse, tunc futurum ineffabile tormentum, cum ex ipsa sua mala conscientia torquebuntur. Sed hoc totum quam vanum et falsum sit, jam satis est demonstratum.
3. Addit post ista et dicit: Et ita impiorum omnium, angelorum hominumque, corpora supplicia ignis aeterni perpessura, ut integritate illorum substantiae nullo modo peritura, eorum pulchritudine nullo modo defutura, eorum naturali incolumitate permansura, omnibus deinde naturae bonis ad universitatis ornamentum mirabili ordine fulsuris: excepta beatitudine qua privabuntur. Mirandum est nimis in his verbis quomodo dicat: Omnium impiorum et angelorum, et 119.0244C| hominum corpora aeterni ignis supplicium perpessura, quod superius tam aperte et multipliciter ubique negavit. Quod utique in hoc loco aut ficte et dolose confessus est et abominabilis est Deo qui de fide ejus in corde tenet mendacium, et in ore vult praeferre veritatem, sicut scriptum est: Perdes omnes qui loquuntur mendacium: virum sanguinum, et dolosum abominatur Dominus (Psal. V, 7, 8). Aut si vere ipsa rei veritate et timore offensionis Ecclesiae superatus, ne omnino infidelis judicaretur, hoc confessus est, vacua est omnino et cassa talis confessio, quam superius tanta et tam multiplex praecessit negatio. Nobis autem non licet in rebus ad fidem Dei pertinentibus aliud modo, aliud postea dicere: sed quod semel ex ipso ore Domini et apostolorum ejus accepit 119.0244D| Ecclesia, credendum et confitendum; ita inviolabili et immutabili veritate retinere, ut fiat in nobis verissime quod Dominus praecepit, dicens: Sit autem sermo vester, est, est: non, non (Matth. V, 37); videlicet ut immobili veritate et veritas nostra confessione confirmetur, et falsitas nostra confessione respuatur. Et tamen iste quam fideliter de aeterni ignis suppliciis credat, in sequentibus manifeste aperit: postquam enim dixit, ita impiorum angelorum hominumque corpora supplicia ignis aeterni perpessura ut intelligere [possimus] modum quo id credit esse futurum, subjunxit statim: Quod hoc ita fiet, ut integritas substantiae eorum, id est angelorum et hominum 119.0245A| malignorum nullo modo sit peritura, ut pulchritudo eis nullo modo sit defutura, ut naturalis incolumitas sit in ipsis permansura. Ecce quae bona eis tribuit in suppliciis ignis aeterni, videlicet integritatem naturae, pulchritudinem, incolumitatem: ut integritatem naturae suae habeant, quia tota eorum natura in anima et corpore perpetuo permanebit: pulchritudinem vero ubi aut quomodo habere possint, fidelis quisque consideret, pulchritudo namque aut animae est aut corporis. Quis autem fidelium credat ullam ibi esse posse pulchritudinem animarum, ubi erit amissio omnium virtutum et foeditas omnium vitiorum? anima enim aut virtute pulchra est, aut vitio deformis. Quae autem ibi esse poterit pulchritudo corporum, ubi aeterno horrore tristitiae, et aeterna 119.0245B| ignis exustione, aeterna vermium laceratione offuscabitur et tenebrabitur? Quae etiam in damnatis illis angelis et hominibus, sicut iste dicit, poterit esse naturalis incolumitas, cum natura ad hoc eis integra tantummodo servetur, et nunquam a sua naturali compage solvatur, ut plenius tota sine fine crucietur. Sed iste non contentus tanta ineptia et absurditate depravati sensus sui, addit in fine apertissimum haereticae impietatis errorem, ut quod corde gestabat ad impugnationem veritatis et subversionem audientium, etiam ore evomeret.
Addit namque statim de eisdem daemonum et hominum damnatorum naturis, quod deinde (id est post illa aeterni ignis supplicia) omnibus naturae bonis mirabili ordine refulgebunt: id est ut et in anima sint 119.0245C| praediti et illustrati naturalibus bonis memoriae, intelligentiae et liberae voluntatis; et in corpore clareant, atque praepolleant, et quinque naturalium sensuum vivacitate et formae perfectae pulchritudine. Dicitque eos propterea exemptos suppliciis, et exornatos omnes omnibus naturalibus bonis, ut tanta pulchritudine refulgentes proficiant ad universitatis ornatum: videlicet ut inter caeteras mundi creaturas terrestres sive coelestes, etiam ipsi permanentes sint in ornamento mundi qui fuerant in damnatione supplicii. Et posthaec ne ex toto videretur venire contra Ecclesiae fidem et evangelicam atque apostolicam veritatem, subjunxit dicens, excepta beatitudine, qua privabuntur, id est quod sic fulgebunt omnibus naturalibus bonis daemones et homines suppliciis exuti, 119.0245D| ut excepta beatitudine visionis Dei, quae eis sola denegabitur, nihil boni eis deesse videatur. Ecce quid audet sentire, quid audet dicere, quid audet etiam scribere homo qui vult videri Christianus, et nihil aliud laborat nisi ut Christianae veritati adversetur, et haereticorum dogmata, quibus ipse infeliciter conjunctus est, et sinceritati Ecclesiae intromittat. Nam Ecclesia Christi utrumque negat, utrumque detestatur, quia utrumque est haereticum et omnimodis contrarium veritati, id est et liberationem daemonum atque hominum ex illis suppliciis sempiternis, et aliquem medium locum esse ubi ita sint ipsi daemones et homines in requie et bonorum omnium copia et claritate, ut nec in damnatione ignis aeterni sint 119.0246A| cum diabolo, neque in beatitudine cum Deo. Et omnino certissime tenet neminem esse posse post illud universale judicium, nisi aut in beatitudine aeterna, aut e contrario in miseria sempiterna. Qui enim semel fuerint in illo judicio vel in poenam missi, vel in vitae aeternae gaudium intromissi, nunquam ulterius alibi vel aliter esse poterunt. Sicut Dominus certissime ostendit de utraque parte, id est et damnatorum, qui erunt a sinistris, et beatorum, qui erunt a dextris, irrevocabilem sententiam proferens, cum dicit: Tunc ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). Si enim erit finis aliquando illi poenae aeternae, erit etiam aliquando (quod absit) finis vitae aeternae. Si autem vita aeterna nullum omnino habebit finem, procul 119.0246B| dubio et poena illa, id est supplicium aeternum, nullum unquam habere finem poterit. Non ergo erunt aliqui, ut iste delirat, ita in medio positi ut nec beati sint nec miseri, et tamen extra domum Patris aliquam requiem habituri. Dominus enim manifeste dicit: In domo Patris mei multae sunt mansiones (Joan. XIV, 2), ostendens extra domum Patris sui, id est extra sociotatem sanctorum angelorum et hominum electorum, quam ipse in aeternum inhabitat, nullum esse locum, nullam mansionum quietis. Quia omnis illa multitudo et multiplicitas mansionum non est, nisi in domo paterna, ubi sicut in uno coelo stella ab stella differt in claritate, sic in una eademque domo erit diversitas mansionum pro diversitate meritorum.
119.0246C| Post haec addit iste, et dicit: Superioris ignis corporei cum inferioris aeris corporibus qualitate colluctante, naturali vi servata, infelicium animarum intentio de corporibus suis aeternas patiatur aerumnas. Ecce quomodo credit, si tamen credit, supplicia ignis aeterni exercenda: videlicet quod ignis ille, qui est hujusmodi superius elementum, corpora daemonum, quae putat esse aerea, et corpora hominum impiorum, quae superius dixit transitura in aeream qualitatem, nunc autem aperte dicit aerea sicut et ipsorum daemonum, dum utriusque elementi natura, id est et ignis, quem putat esse ignem aeternum in suppliciis damnatorum, et aeris, quem credit esse in corporibus daemonum et hominum perditorum, in illo damnationis ergastulo inter se colluctantur atque 119.0246D| compugnant, efficiat infelicibus animabus et hominum, et daemonum de corporibus suis aeris aeternas poenarum aerumans: quia scilicet etiam in illo camino ignis aeterni naturalem vim servabunt haec duo elementa ignis et aeris, ut sicut in hoc mundo ardore ignis superioris per calorem solis iste aer, qui est inferior, ita vaporatur et fervet, ut suo vapore atque fervore corpora nostra graviter afficiat; ita in illo, ut dictum est, camino ignis supplicii sempiterni, dum ignis naturali vi inflammat corpora aerea daemonum atque hominum, ex ipso fervore atque ardore corporum suorum, animae quae in eis sunt, sentiant et patiantur aeternas afflictionis aerumnas. Dicat nunc ipse, qui hoc sentit et scribit, quomodo infelices 119.0247A| animae utriusque creaturae angelicae et humanae aliquando illis suppliciis erunt ereptae, et omnibus naturae bonis, sicut ipse dicit, refulsurae, si per vim illius ignis corporibus suis aereis atrociter inflammatis aeternas patientur aerumnas? Si enim liberabuntur illis suppliciis, carebunt utique aerumnis; si autem in sempiternis erunt aerumnis, nunquam liberationem merebuntur.
Sed exponens iste adhuc modum qualiter illud tam fictum et tanto labore concinnatum futurum putet esse supplicium, adjungit et dicit: Ita videlicet ut idem ipse ignis omnibus corporibus fiat gloria, quo damnandis animabus intrinsecus iniquitate propria, extrinsecus cumulabitur poena. In quibus verbis hoc videtur asserere quod idem ipse ignis aeternus et 119.0247B| animabus intrinsecus ex conscientia sua propria iniquitate damnatis, et exterius earum corpora inflammando et fervefaciendo accumulet poenam, ut scilicet non solum interius torqueantur conscientia, sed etiam exterius affligantur poena ignita: et tamen eorum corporibus aeris idem ignis quamdam gloriam conferat. Putamus quia sicut iste ignis qui lucet in sideribus, obscuram et caliginosam hujus aeris naturam sua infusione illuminat, suo fulgore lucidam reddit, qui est utique naturaliter tenebrosus, nisi aut in die radiis solis aut in nocte radiis lunae et siderum illustretur: ita iste existimat illa aerea daemonum et hominum corpora aeterni illius ignis fulgore illustranda et clarificanda, sicut etiam nigredo ferri calore fornacis in lucidam vertitur qualitatem. 119.0247C| Quomodo ergo superius dixit: Angelorum hominumque corpora aerea supplicia ignis aeterni perpessura? Si enim supplicium eis erit ille ignis aeternus, non erit utique gloria; si autem gloria eis fuerit, non erit poena.
Abigentes itaque et procul repellentes hujusmodi tortuosas et vipereas ambages, et anfractus laboriosissimos ac perniciosos, teneamus fidei simplicitatem: vera damnatorum hominum corpora, id est terrena, credentes, et in eis vera et aeterna supplicia, qui in illa fuerint damnatione passuros: quia verissimus est sermo Veritatis quae in Evangelio dicit: Quia veniet hora quando omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei: et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, 119.0247D| in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29). Ad illam namque vocem Filii Dei omnes qui in monumentis sunt procedent: quia eadem corpora quae in monumentis erant posita recipient, et in eisdem resurgent, in eisdem habituri vel resurrectionem vitae, vel resurrectionem judicii; ut aut in ipsis possideant vitam aeternam, aut in ipsis mortem patiantur aeternam. Bonum est nobis, et omnino saluti nostrae ante omnia necessarium, ut in fidei veritate et simplicitate fundati, timeamus et, Domino auxiliante, caveamus illud malum quod Apostolus Ecclesiae Christo desponsatae et casta fidei virginitate praeditae timere se denuntiat, dicens: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne sicut 119.0248A| serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in Christo (II Cor. XI, 23). Unde et alibi admonet dicens: Ineptas autem et aniles fabulas devita (I Tim. IV, 7). Et iterum: Profana autem et inaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit (II Tim. II, 17). Unde et beatus Petrus apostolus eadem pietate, eadem sollicitudine fideles admonet, dicens: Vos igitur, fratres praescientes custodite vosmetipsos, ne insipientium errore traducti, excidatis a propria firmitate. Crescite vero in gratia et cognitione Domini nostri Jesu Christi et Salvatoris (II Pet. III, 17, 18).
Non nobis efficiantur ista velut jocosa et ludo similia, quia et ludum Ismaelis cum Isaac persecutionem 119.0248B| vocat Apostolus. Et ideo ubicunque talia agnoscimus, zelo fidei contra haec excitari debemus: illo nos informante et adjuvante qui in psalmo dicit: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10); qui etiam flagello de funiculis facto, violatores domus Dei cum suis mercibus ejecit, eo quod eamdem domum paternam fecerint speluncam latronum (Joan. II, 15). Vere enim domum Domini, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15) in speluncam latronum vertunt, et vere latrones sunt, qui sub praetextu Christiani nominis velut in Ecclesia constituti, infidelitatem suam occultare conantur, et insidiosis etiam ac malitiosis disputationibus vitae fidelium insidiantur. Et quia iste, cujus verbis, auxiliante Domino, utcunque respondimus, 119.0248C| in philosophicis regulis et syllogisticis argumentationibus gloriatur, audiamus in fine fideliter et obedienter beatissimum Christi antistitem et confessorem Hilarium, ita istiusmodi homines redarguentem atque dicentem: [Oportuerat homines religiosam divinarum rerum scientiam praeferentes, ubi evangelicae atque apostolicae praedicationis veritas praeferebat, callide philosophiae tortuosas quaestiones abjicere, et sectari potius fidem, quae in Deo est: quia sensum infirmum facile fidei suae praesidio sophisma syllogisticae interrogationis exueret, cum captiosa propositio responsionem simplicem, sibique secundum interrogationem rerum obsecundantem, ad ultimum jam sensus sui interrogatione spoliaret: ut quod professione amisisset, id jam conscientia non 119.0248D| teneret]. Item idem gloriosus confessor cum verba Apostoli exponeret dicentis: Videte ne quis vos spoliet per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum. [Cavendum, inquit, adversus philosophiam est, et humanarum traditionum non tam evitanda sunt studia quam refutanda. Neque enim his ita concedendum est quasi vincant potius quam fallant. Quia nos Christum Dei virtutem et Dei sapientiam praedicantes aequum est humanas doctrinas non tam defugere quam refellere, et simpliciores ne ab his spolientur et osbtruere et instruere. Nam cum possit omnia, et ea ipsa omnia Deus possit sapienter, et nec virtuti ejus ratio nec 119.0249A| rationi virtus obsistat, oportet eos qui Christum praedicant mundo, in religiosis mundi imperfectisque doctrinis per scientiam sapientis omnipotentiae contraire]. Haec beatus Hilarius.
Quanta autem poena et damnatio non solum auctores, sed etiam fautores mendacii maneat, et quanta pietatis intentione a talibus recedendum sit, ut unusquisque fidelium ablutus et mundus fidei puritate mereatur habere consortium in ligno vitae, audiamus ipsum Dominum nostrum, tam terribiliter quam dulciter in Apocalypsi comminantem pariter et polliceptem: Qui vicerit possidebit haec, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. Timidis autem et incredulis, et 119.0250A| exsecratis et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda (Apoc. XXI, 7, 8). Et iterum: Et portae ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illi. Et afferent gloriam et honorem gentium in illam. Nec intrabit in eam aliquid coinquinatum et faciens abominationem in sanguine Agni et mendacium (Ibid., vers. 25-27). Et iterum: Beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem. Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec in Ecclesiis (Apoc. XXII, 14-16).
(no apparatus)