Jump to content

Liber pro insipiente

Unchecked
E Wikisource
(Redirectum de Liber apologeticus)
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber pro insipiente
saeculo XI
editio: incognita
fons: incognitus
LIBER PRO INSIPIENTE ADVERSUS S. ANSELMI IN PROSLOGIO RATIOCINATIONEM


Auctore GAUNILONE Majoris Monasterii monacho.


1. Dubitanti utrum sit, vel neganti quod sit aliqua talis natura, qua nihil majus cogitari possit; tamen esse illam, hinc dicitur primo probari: quod ipse negans vel ambigens de illa, jam habeat eam in intellectu; cum audiens illam dici, id quod dicitur intelligit; deinde, quia quod intelligit, necesse est ut non in solo intellectu, sed etiam in re sit. Et hoc ita probatur, quia majus est esse in intellectu et in re, quam in solo intellectu. Et si illud in solo est intellectu, majus illo erit quidquid etiam fuerit in re: ac sic majus omnibus, minus erit aliquo; et non erit majus omnibus, quod utique repugnat. Et ideo necesse est ut majus omnibus, quod jam probatum est esse in intellectu, non in solo intellectu, sed et in re sit; quoniam aliter majus omnibus esse non poterit.

2. Respondere forsitan potest , quod hoc jam esse dicitur in intellectu meo, non ob aliud, nisi quia [0243B] id quod dicitur intelligo. Nonne et quaecunque falsa, ac nullo prorsus modo in seipsis existentia , in intellectu habere similiter dici possem cum ea, dicente aliquo, quaecumque ille diceret, ego intelligerem? nisi forte tale illud constat esse, ut non eo modo quo etiam falsa quaeque vel dubia, haberi possit in cogitatione: et ideo non dicor illud auditum cogitare, vel in cogitatione habere; sed intelligere, et in intellectu habere; quia scilicet, non possum hoc aliter cogitare, nisi intelligendo, id est scientia comprehendendo, reipsa illud existere. Sed si hoc est: primo quidem non hic erit aliud, idemque tempore praecedens, habere rem in intellectu; et aliud, idemque tempore sequens, intelligere rem esse, ut fit de pictura, quae prius est in animo pictoris , [0243C] deinde in opere. Deinde, vix unquam poterit esse credibile, cum dictum et auaitum fuerit istud non eo modo posse cogitari non esse, quo etiam potest cogitari non esse Deus . Nam si non potest, cur contra negantem aut dubitantem quod si aliqua talis natura, tota ista disputatio assumpta est? Postremo, quod tale sit illud, ut non possit, nisi mox cogitatum, indubitabilis existentiae suae certo percipi intellectu; [0244A] in dubio aliquo probandum mihi est argumento: non autem isto; quod jam sit hoc in intellectu meo, cum auditum intelligo: in quo similiter esse posse quaecunque alia incerta, vel etiam falsa ab aliquo, cujus verba intelligerem dicta adhuc puto; et insuper magis, si illa deceptus , ut saepe fit , crederem qui istud nondum credo.

3. Unde nec illud exemplum de pictore, picturam, quam facturus est, jam in intellectu habente, satis 36 potest huic argumento congruere. Illa enim pictura, antequam fiat , in ipsa pictoris arte habetur; et tale quidpiam in arte artificis alicujus nihil est aliud quam pars quaedam intelligentiae ipsius; quia et (sicut sanctus Augustinus ait) cum faber arcam facturus in opere, prius habet illam in arte: [0244B] arca, quae fit in opere, non est vita; arca, quae est in arte, vita est; quia vivit anima artificis, in qua sunt ista omnia, antequam proferantur. Ut quid enim in vivente artificis anima vita sunt ista, nisi quia nihil sunt aliud quam scientia, vel intelligentia animae ipsius? At vero quidquid extra illa , quae ad ipsam mentis noscuntur pertinere naturam, aut auditum aut excogitatum intellectu percipitur verum; aliud sine dubio est verum illua, aliud intellectus ipse quo capitur: quocirca etiamsi verum sit esse aliquid, quo majus quidquam nequeat cogitari; non tamen hoc auditum et intellectum, tale est, qualis nondum facta pictura in intellectu pictoris.

4. Huc accedit illud, quod praetaxatum est superius; quia scilicet illud omnibus, quae cogitari possint, [0244C] majus, quod nihil aliud posse esse dicitur quam ipse Deus; tam ego secundum rem, vel ex specie mihi vel ex genere notam, cogitare auditum vel in intellectu habere non possum, quam nec ipsum Deum, quem utique ob hoc ipsum etiam non esse cogitare possum . Neque enim aut rem ipsam quae Deus est, novi; aut ipsam possum conjicere ex alia simili , quandoquidem et tu talem asseris illam, [0245A] ut esse non possit simile quidquam. Nam si de homine aliquo, mihi prorsus ignoto, quem etiam esse nescirem, dici tamen aliquid audirem, per illam specialem generalemve notitiam, qua quid sit homo vel homines novi, de illo quoque secundum rem ipsam, quae est homo, cogitare possem: et tamen fieri posset, ut, mentiente illo qui diceret, ipse, quem cogitarem , homo non esset; cum tamen ego de illo, secundum veram nihilominus rem, non quae esset ille homo, sed quae est homo quilibet, cogitarem. Nec sic igitur, ut haberem falsum istud in cogitatione vel in intellectu, habere possum illud , cum audio dici, Deus, aut, aliquid omnibus majus. Cum quando illud secundum rem veram mihique notam cogitare possum , istud omnino nequeam, [0245B] nisi tantum secundum vocem, secundum quam solam aut vix aut nunquam potest ullum cogitari verum. Siquidem cum ita cogitatur; non tam ipsa vox, quae res est utique vera, hoc est, litterarum sonus vel syllabarum, quam vocis auditae significatio cogitetur; sed non ita ut ab illo, qui novit quid ea soleat voce significari: a quo, scilicet, cogitatur secundum rem vel in sola cogitatione vera : verum ut ab eo, qui illud non novit; et solummodo cogitat secundum animi motum illius auditu vocis effectum , significationemque perceptae vocis conantem effingere sibi: quod mirum est si unquam rei veritate potuerit . Ita ergo, ne prorsus aliter adhuc et in intellectu meo constat illud haberi, cum audio intelligoque dicentem esse aliquid majus omnibus quae [0245C] valeant cogitari: haec de eo , quod summa illa natura jam esse dicitur in intellectu meo .

5. Quod autem non solum in intellectu, sed et in re necessario esse, inde mihi probatur; quia nisi [0246A] fuerit, quidquid est in re, majus illa erit: ac per hoc , non erit illud majus omnibus, quod utique jam esse in intellectu probatum est. Adhuc respondeo: Si esse dicendum est in intellectu, quod secundum veritatem cujusquam rei nequit saltem cogitari; et hoc in meo sic esse non denego. Sed quia per hoc esse quoque in re non potest ullatenus obtinere, illud esse ei adhuc penitus non concedo, quousque mihi argumento probetur indubio; quod qui esse dicit hoc , quod majus omnibus aliter non erit omnibus majus , non satis attendit cui loquatur. Ego enim nondum dico, imo etiam nego, vel dubito, ulla re vera esse majus illud: nec aliud ei esse concedo, quam illud, si dicendum est esse, cum secundum vocem tantum auditam rem prorsus [0246B] ignotam sibi conatur animus effingere. Quomodo igitur inde mihi probatur majus illud rei veritate subsistere, quia constet illud majus omnibus esse: cum id ego eousque negem adhuc, dubitemve constare; ut ne in intellectu quidem vel cogitatione mea, eo saltem modo majus ipsum esse dicam, quo dubia etiam multa sunt et incerta. Prius enim certum nihil necesse est fiat, revera esse alicubi majus ipsum , et tum demum ex eo, quod majus est omni bus, in seipso quoque subsistere non erit ambiguum.

6. Exempli gratia: Aiunt quidam alicubi Oceani esse insulam, quam ex difficultate vel potius impossibilitate inveniendi quod non est, cognominant aliqui perditam: quamque fabulantur multo amplius, quam de fortunatis insulis fertur, divitiarum, deliciarumque [0246C] omnium inaestimabili ubertate pollere, nulloque possessore aut habitatore, universis aliis, quas incolunt homines, terris, possidendorum redundantia usquequaque praestare. Hoc ita esse dicat [0247A] mihi quisptam; et ego facile dictum, in que nihil est difficultatis, intelligam. At si tunc velut consequenter adjungat ac dicat : Non potes ultra dubitare insulam illam omnibus terris praestantiorem vere esse alicubi in re, quam et in intellectu tuo non ambigis esse: et quia praestantius est non in intellectu solo , sed etiam esse in re; ideo sic eum necesse est esse; quia nisi fuerit, quaecunque alia in re est terra praestantior illa erit; ac sic ipsa jam a te praestantior intellecta, praestantior non erit. Si, inquam, per haec ille mihi velit astruere de insula illa, quod vere sit, et ambigendum ultra non esse: aut jocari ipsum credam , aut nescio quem stultiorem debeam reputare; utrum me, si ei concedam; an illum , [0247B] si se putet aliqua certitudine insulae illius e sentiam astruxisse, nisi prius ipsam praestantiam ejus solummodo sicut rem vere atque indubie existentem, nec ullatenus sicut falsum aut incertum aliquid in intellectu meo esse docuerit.

7. Haec interim ad objecta incipiens ille responderit cui cum deinceps asseritur tale esse majus illud, ut nec sola cogitatione valeat non esse: et hoc rursus non aliunde probatur, quam eo ipso, quod aliter non erit omnibus majus, idem ipsum possit referre responsum , et dicere. Quandonam ego rei veritate esse tale aliquid, hoc est, majus [0247C] omnibus, dixi: ut ex hoc mihi debeat probari intantum [0248A] etiam reipsa id esse, ut nec possit cogitari non esse? Quapropter certissimo primitus aliquo probandum est argumento aliquam superiorem, hoc est, majorem ac meliorem omnium, quae sunt, esse naturam, ut ex hoc, alia jam possimus omnia probare quibus necesse est illud quod majus ac melius est omnibus , non carere. Cum autem dicitur quod summa res ista non esse nequeat cogitari, melius fortasse diceretur quod non esse, aut etiam posse non esse, non possit intelligi: nam secundum proprietatem verbi istius, falsa nequeunt intelligi; quae possunt utique eo modo cogitari, quo Deum non esse, insipiens cogitavit: et me quoque esse certissime scio, sed et posse non esse nihilominus scio; summum vero illud quod est Deus , et esse, et [0248B] non esse non posse, indubitanter intelligo. Cogitare autem me non esse, quandiu esse certissime scio, nescio utrum possim; sed si possum, cur non et quid quid aliud eadem certitudine scio? Si autem non possum, non erit jam istud proprium Deo.

8. Caetera libelli illius tam veraciter et tam praeclare sunt magnificeque disserta , tanta denique referta utilitate, et pii ac sancti affectus intimo quodam odore fragrantia, ut nullo modo propter illa, quae in initiis recte quidem sensa, sed minus firmiter argumentata sunt, ista sint contemnenda , sed illa potius argumentanda robustius, ac omnia [0248C] cum ingenti veneratione et laude suscipienda.





SANCTI ANSELMI LIBER APOLOGETICUS CONTRA GAUNILONEM RESPONDENTEM PRO INSIPIENTE.

[0247C]


37 Quoniam non me reprehendit in his dictis ille insipiens, contra quem sum locutus in meo opusculo; sed quidam non insipiens, et catholicus, pro insipiente, sufficere mihi potest respondere catholico.


CAPUT PRIMUM. Generatim refellitur adversarii ratiocinatio; et ostenditur id quo majus cogitari non potest, esse reipsa.

Dicis quidem (quicunque es qui dicis haec posse dicere insipientem) quia non est in intellectu aliquid, quo majus cogitari non possit, aliter quam quod secundum veritatem cujusque rei nequit saltem cogitari: et quia non magis consequitur hoc, quod dico, quo majus cogitari non possit, ex eo quia est in intellectu, esse et in re, quam perditam insulam certissime existere ex eo quia cum describitur verbis, audiens eam non ambigit in intellectu suo esse. Ego vero dico: Si, quo majus cogitari non potest, non intelligitur, vel cogitatur, nec est in intellectu vel cogitatione; profecto [0249B] Deus aut non est quo majus cogitari non possit, aut non intelligitur vel cogitatur, et non est in intellectu vel cogitatione. Quod quam falsum sit, fide et conscientia tua pro firmissimo utor argumento. Ergo quo majus cogitari non potest, vere intelligitur et cogitatur, et est in intellectu et cogitatione. Quare, aut vera non sunt quibus contra conaris probare, aut ex eis non consequitur quod te consequenter opinaris concludere. Quod autem putas ex eo, quid intelligitur aliquid quo majus cogitari nequit, non consequi illud esse in intellectu; nec si est in intellectu, ideo esse in re: certe ego dico: si vel cogitari potest esse, necesse est illud esse. Nam quo majus cogitari nequit, non potest cogitari esse, nisi sine initio. [0249C] Quidquid autem potest cogitari esse, et non est: per initium potest cogitari esse. Non ergo quo majus cogitari nequit, cogitari potest esse, et non est. Si ergo potest cogitari esse, ex necessitate est. Amplius. Si utique vel cogitari potest, neccsse est illud esse. Nullus enim negans aut dubitans esse aliquid, quo majus cogitari non possit, negat vel dubitat quia si esset, nec actu nec intellectu posset non esse. Aliter namque non esset [0250A] quo majus cogitari non posset; sed quidquid cogitari potest, et non est; si esset, posset, vel actu vel intellectu non esse. Quare si vel cogitari potest, non potest non esse quo majus cogitari nequit. Sed ponamus non esse, si vel cogitari valet: at quidquid cogitari potest, et non est; si esset, non esset quo majus cogitari non possit. Si ergo esset quo majus cogitari non possit, non esset quo majus cogitari non possit: quo [quod] nimis est absurdum. Falsum est igitur non esse aliquid, quo majus eogitari non possit si vel cogitari potest: multo itaque magis, si intelligi aut in intellectu esse potest. Plus aliquid dicam: procul dubio quidquid alicubi aut aliquando non est, etiamsi est alicubi aut aliquando; potest tamen [0250B] cogitari nunquam et nusquam esse, sicut non est alicubi aut aliquando. Nam quod heri non fuit, et hodie est: sicut heri non fuisse intelligitur; ita nunquam esse subintelligi potest: et quod hic non est, et alibi est, sicut non est hic, ita potest cogitari nusquam esse. Similiter cujus partes singulae non sunt ubi aut quando sunt aliae partes ejus; omnes partes, et ideo ipsum totum, possunt cogitari nunquam aut nusquam esse. Nam etsi dicatur tempus semper esse, et mundus ubique; non tamen illud totum semper, aut iste totus est ubique: et sicut singulae partes temporis non sunt, quando aliae sunt; ita possunt nunquam esse cogitari; et singulae mundi partes, sicut non sunt ubi aliae sunt; ita subintelligi possunt nusquam [0250C] esse: sed et quod partibus conjunctum est, cogitatione dissolvi, et non esse potest. Quare quidquid alicubi aut aliquando totum non est, etiamsi est, potest cogitari non esse: at quo majus cogitari nequit, si est, non potest cogitari non esse, alioquin si est, non est quo majus cogitari non potest: quod non convenit. Nullatenus ergo alicubi, aut aliquando totum non est; sed semper et ubique totum est. Putasne aliquatenus [0251A] posse cogitari vel intelligi, aut esse in cogitatione vel intellectu, de quo haec intelliguntur? Si enim non potest, non possunt haec intelligi de eo. Quod si dicis non intelligi et non esse in intellectu, quod non penitus intelligitur; dic quia qui non potest intueri purissimam lucem solis, non videt lucem diei, quae non est nisi lux solis. Certe vel hactenus intelligitur, et est in intellectu, quo majus cogitari nequit; ut haec de eo intelligantur.



CAPUT II. Magis urgetur ratiocinatio praeposita; et ostenditur id quo majus cogitari nequit, cogitari posse, atque adeo etiam esse.

Dixi itaque in argumentatione, quam reprehendis, quia cum insipiens audit proferri, quo majus [0251B] cogitari non potest, intelligit quod audit. Utique qui non intelligit, si nota lingua dicitur, aut nullum, aut nimis obtusum habet intellectum. Deinde 38 dixi quia si intelligitur, est in intellectu. An est in nullo intellectu, quod necessario in rei veritate esse monstratum est? Sed dices quia etsi est in intellectu, non tamen consequenter quia intelligitur. Vide quia consequitur esse in intellectu, ex eo quia intelligitur. Sicut enim quod cogitatur, cogitatione cogitatur; et quod cogitatione cogitatur, sicut cogitatur, sic est in cogitatione; ita quod intelligitur, intellectu intelligitur: et quod intellectu intelligitur, sicut intelligitur, sic est in intellectu. [0251C] Quid hoc planius? Postea dixi quia, si est vel in solo intellectu, potest cogitari esse et in re; quod majus est. Si ergo in intellectu solo est, idipsum scilicet quo majus non potest cogitari, est quo majus cogitari potest: rogo quid consequentius? An enim si est vel in solo intellectu, non potest cogitari esse et in re? Aut si potest, nonne qui hoc cogitat, aliquid cogitat majus eo; si est in solo [0252A] intellectu? Quid ergo consequentius, quam si quo majus cogitari nequit, est in solo intellectu; idem esse quo majus cogitari possit? Sed utique, quo majus cogitari potest, in nullo intellectu est quo majus cogitari non possit. An ergo non consequitur , quo majus cogitari nequit, si est in ullo intellectu, non esse in solo intellectu? Si enim est in solo intellectu, est quo majus cogitari potest: quod non convenit.



CAPUT III. Ad instantiam adversarii: quod sequeretur insulam fictitiam esse reipsa, quia cogitatur.

Sed tale est, inquis, ac si aliquis insulam Oceani, omnes terras sua fertilitate vincentem, quae difficultate, imo impossibilitate inveniendi quod non [0252B] est, perdita nominatur, dicat idcirco non posse dubitari vere esse in re, quia verbis descriptam facile quis intelligit. Fidens loquor; quia si quis invenerit mihi aliquid aut reipsa, aut sola cogitatione existens, praeter quo majus cogitari non possit, cui aptare valeat connexionem hujus meae argumentationis, inveniam, et dabo illi perditam insulam amplius non perdendam. Palam autem jam videtur quo non valet cogitari majus, non posse cogitari non esse, quod tam certa ratione veritatis existit; aliter enim nullatenus existeret. Denique si quis dicit se cogitare illud non esse: dico quod tum cum hoc cogitat aut cogitat aliquid, quo majus cogitari non possit, aut non cogitat. Si non cogitat, non cogitat non esse quod non cogitat. [0252C] Si vero cogitat, utique cogitat aliquid, quod nec cogitari possit non esse. Si enim posset cogitari non esse, cogitari posset habere principium et finem; sed hoc non potest. Qui ergo illud cogitat, aliquid cogitat quod nec cogitari possit non esse; hoc vero qui cogitat, non cogitat idipsum non esse; alioquin cogitat quod cogitari non potest. [0253A] Non igitur potest cogitari non esse quo majus nequit cogitari.



CAPUT IV. Differentia inter posse cogitari, et intelligi non esse.

Quod autem dicis: quia cum dicitur quod summa res ista non esse nequeat cogitari, melius fortasse diceretur quod non esse, aut etiam posse non esse, non possit intelligi; potius dicendum fuit, non possit cogitari. Si enim dixissem rem ipsam non posse intelligi non esse, fortasse tu ipse, qui dicis quia secundum proprietatem verbi istius falsa nequeunt intelligi, objiceres nihil, quod est, posse intelligi non esse, falsum est enim non esse quod est: quare non esset proprium Deo, non posse intelligi non esse. Quod sic aliquid [0253B] eorum, quae certissime sunt, potest intelligi non esse similiter et alia certa posse intelligi non esse. Sed hoc utique non potest objici de cogitatione, si bene consideretur. Nam etsi nulla quae sunt, possunt intelligi non esse; omnia tamen possunt cogitari non esse, praeter id quod summe est. Illa quippe omnia et sola possunt cogitari non esse, quae initium, aut finem, aut partium habent conjunctionem, et, sicut jam dixi, quidquid alicubi aut aliquando totum non est; illud vero solum non potest cogitari non esse, in quo nec initium, nec finem, nec partium conjunctionem, et quod nonnisi semper et ubique totum ulla invenit cogitatio. Scito igitur quia potes cogitare te non esse, quandiu esse certissime scis: quod te miror [0253C] dixisse nescire. Multa namque cogitamus non esse, quae scimus esse; et multa esse, quae non esse scimus: non existimando, sed fingendo ita esse ut cogitamus. Et quidem possumus cogitare aliquid non esse, quandiu scimus esse, quia [0254A] simul et illud possumus, et istud scimus; et non possumus cogitare non esse quandiu scimus esse; quia non possumus cogitare esse simul, et non esse. Si quis igitur sic distinguat hujus prolationis has duas sententias: intelliget nihil, quandiu esse scitur, posse cogitari non esse; et quidquid est, praeter id quo majus cogitari nequit, etiam cum scitur esse, posse cogitari non esse. Sic igitur et proprium est Deo, non posse cogitari non esse; et, tamen multa non possunt cogitari. quandiu sunt, non esse. Quomodo autem dicatur cogitari Deus non esse, in ipso libello puto sufficienter esse dictum.



CAPUT V. Specialis discussio variorum adversarii dictorum: ac [0254B] primum quod initio infideliter retulerit ratiocinationem, quam refellendam suscepit.

Qualia vero sint et alia quae mihi objicis pro insipiente facile est deprehendere vel parum sapienti; et ideo id ostendere supersedendum existimaveram. Sed quoniam audio quibusdam ea legentibus aliquid contra me valere videri, paucis de illis commemorabo. Primum, quod saepe repetis me dicere quia quod est majus omnibus, est in intellectu; et si est in intellectu, est et in re: aliter enim omnibus majus non esset omnibus majus. Nusquam in omnibus dictis meis invenitur talis probatio. Non enim idem valet, quod dicitur; majus omnibus, et, quo majus cogitari nequit, ad probandum quia est in re quod dicitur. Si quis enim dicat quo [0254C] majus cogitari non possit, non esse aliquid in re, aut posse non esse, aut vel non esse posse cogitari, facile refelli potest. Nam quod non est, potest non esse; et quod non esse potest, cogitari potest non esse. Quidquid autem cogitari potest non [0255A] esse; si est, non est quo majus cogitari non possit: quod si non est, utique si esset, non esset quo majus non possit cogitari. Sed dici non potest; quia quo majus non possit cogitari, si est, non est quo majus cogitari non possit; aut si esset, non esset quo non possit cogitari majus. Patet ergo quia nec non est, nec potest non esse, aut cogitari non esse. Aliter enim, si est, non est quod dicitur; et si esset, non esset. Hoc autem non tam facile probari posse videtur de eo quod majus omnibus dicitur. Non enim ita patet quia quod non esse cogitari potest, non est majus omnibus quae sunt; sicut quia non est quo majus cogitari non possit: nec sic est indubitabile quia, si est aliquid majus omnibus, non est aliud quam quo [0255B] majus non possit cogitari; aut si esset, non esset similiter aliud: quomodo certum est de eo quod dicitur, quo majus cogitari nequit. Quid enim: si quis dicat esse aliquid majus omnibus quae sunt, et idipsum tamen posse cogitari non esse; et aliquid majus eo, etiamsi non sit posse tamen cogitari: an hic sic aperte inferri potest, non est ergo 39 majus omnibus quae sunt, sicut ibi apertissime diceretur; ergo non est quo majus cogitari nequit? Illud namque alio indiget argumento, quam hoc quod dicitur, omnibus majus. In isto vero non est opus alio, quam hoc ipso quod sonat , quo majus cogitari non possit. Ergo si non similiter potest probari de eo quod majus omnibus dicitur, quod de se per seipsum probat quo majus [0255C] nequit cogitari, injuste me reprehendisti dixisse quod non dixi, cum tantum differat ab eo quod dixi. Si vero vel aliud argumentum potest: nec sic me debuisti reprehendere dixisse quod probari potest. Utrum autem possit, facile perpendit, qui hoc posse, quo majus cogitari nequit, cognoscit: nullatenus enim potest intelligi quo magis cogitari non possit; nisi id quod solum omnibus est majus. [0256A] Sicut ergo quo majus cogitari nequit intelligitur, et est in intellectu; et ideo esse in rei veritate asseritur: sic quod majus dicitur omnibus intelligi, et esse in intellectu; et idcirco reipsa esse ex necessitate concluditur. Vides ergo quam recte me comparasti stulto illi, qui hoc solo quod descripta intelligeretur, perditam insulam esse vellet asserere.



CAPUT VI. Discutitur dictum adversarii in num. 2, quaelibet falsa similiter possent intelligi, atque adeo essent.

Quod autem objicis, quaelibet falsa vel dubia similiter posse intelligi, et esse in intellectu: quemadmodum illud, quod dicebam. Miror quid hic sensisti contra me, dubium probare volentem; cui [0256B] primum hoc satis erat, ut quolibet modo illud intelligi et esse in intellectu ostenderem: quatenus consequenter consideraretur utrum esset in solo intellectu, velut falsa; an et in re, ut vera. Nam si falsa et dubia hoc modo intelliguntur, et sunt in intellectu; quia, cum dicuntur, audiens intelligit quid dicens significet: nihil prohibet quod dixi intelligi, et esse in intellectu. Quomodo autem sibi conveniant quod dicis quia falsa dicente aliquo, quaecunque ille diceret, intelligeres: et quia illud quod est non eo modo quo etiam falsa habentur in cogitatione, non diceris auditum cogitare, aut in cogitatione habere; quia scilicet, non possis hoc aliter cogitare, nisi intelligendo, id est, scientia comprehendendo reipsa illud existere? [0256C] Quomodo, inquam, conveniant, et falsa intelligi; et intelligere esse scientia comprehendere existere aliquid: nihil ad me, tu videris. Quod si et falsa aliquo modo intelliguntur; et non omnis, sed cujusdam intellectus est haec deffinitio: Non debui reprehendi, quia dixi quo majus cogitari non possit intelligi, et in intellectu esse; etiam antequam certum esset reipsa illud existere.

[0257A]


CAPUT VII. Contra dictum aliud adversarii ibidem: nempe quod summum magnum aeque possit concipi non esse; ac Deus ab insipiente concipitur.

Deinde quod dicis vix unquam posse esse credibile , cum dictum et auditum fuerit, istud non eo modo posse cogitari non esse, quo etiam potest cogitari non esse Deus. Respondeant pro me, qui vel parvam scientiam disputandi argumentandique attigerunt. An enim rationabile est, ut idcirco neget aliquis quod intelligit; quia esse dicitur id quod ideo negat, quia non intelligit? Aut si aliquando negatur, quod aliquatenus intelligitur, et idem est illi, quod nulla tenus intelligitur; nonne facilius probatur quod dubium est, de illo quod in aliquo, quam de eo quod in nullo est intellectu? Quare nec credibile [0257B] potest esse, idcirco quemlibet negare quo majus cogitari nequit, quod auditum aliquatenus intelligit; quia negat Deum, cujus sensum nullo modo cogitat. Aut si et aliud, quia non omnino intelligitur, negatur, nonne tamen facilius id quod aliquo modo, quam id quod nullo modo intelligitur, probatur? Non ergo irrationabiliter contra insipientem, ad probandum Deum esse, attulit, quo majus cogitari non possit; cum illud nullo modo, istud aliquo modo intelligeret.



CAPUT VIII. Comparatio picturae num. 3 proposita examinatur. Et unde conjici queat summum magnum, de quo adversarius num. 4 quaesierat.

Quod vero tam studiose probas, quo majus cogitari [0257C] nequit, non tale esse; qualis nondum facta pictura in intellectu pictoris, sine causa fit. Non enim ad hoc protuli picturam praecogitatam, ut tale illud, de quo agebatur, vellem asserere; sed tantum, ut aliquid esse in intellectu, quod non esse intelligeretur , possem ostendere. Item, quod dicis: quo majus cogitari nequit, secundum rem vel ex genere tibi vel ex specie notam, te cogitare auditum, vel in intellectu habere non posse; quoniam nec ipsam rem nosti, nec eam ex alia simili potes [0258A] cognoscere; palam est rem aliter sese habere. Quoniam namque omne minus bonum in tantum est simile majori bono, in quantum est bonum; patet cuilibet rationali menti quia de minoribus bonis ad majora conscendendo, ex his, quibus aliquid cogitari potest majus, multum possumus conjicere illud, quo nihil potest majus cogitari. Quis enim, verbi gratia, vel hoc cogitare non potest, etiam si non credat in re esse quod cogitat, scilicet, si bonum est aliquid, quod initium et finem habet; multo melius esse bonum, quod, licet incipiat, non tamen desinit: et sicut istud illo melius est, ita isto esse melius illud, quod nec finem habet nec initium, etiamsi semper de praeterito per praesens transeat ad futurum: et sive [0258B] sit in re aliquid hujusmodi, sive non sit; valde tamen eo melius esse id, quod nullo modo indiget vel cogitur mutari, vel moveri: an hoc cogitari non potest; aut aliquid hoc majus cogitari potest, aut non est hoc ex iis, quibus majus cogitari valet , conjicere id quo majus cogitari nequit? Est igitur unde possit conjici, quo majus cogitari nequeat. Sic itaque facile refelli potest insipiens, qui sacram auctoritatem non recipit; si negat, quo majus cogitari non valet, ex aliis rebus conjici posse. At si quis Catholicus hoc neget, meminerit quia invisibilia Dei a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus et divinitas (Rom. I, 20).

[0258C]


CAPUT IX. Summum magnum cogitari et intelligi posse: et roboratur ratio contra insipientem facta.

Sed etsi verum esset non posse cogitari vel intelligi illud, quo majus nequit cogitari; non tamen falsum esset quo majus cogitari nequit, cogitari posse et intelligi. Sicut enim nihil prohibet dici, ineffabile; licet illud dici non possit, quod ineffabile dicitur; et quemadmodum cogitari potest non cogitabile, quamvis illud cogitari non possit, cui convenit non cogitabile dici: ita [0259A] cum dicitur, quo nihil majus valet cogitari; procul dubio quod auditur, cogitari et intelligi potest, etiamsi res illa cogitari non valeat aut intelligi, qua majus cogitari nequit. Nam etsi quisquam est tam insipiens, ut dicat non esse aliquid quo majus non possit cogitari, non tamen ita erit impudens , ut dicat se non posse intelligere aut cogitare quid dicat: 40 aut si quis talis invenitur, non modo sermo ejus est respuendus, sed et ipse conspuendus. Quisquis igitur negat aliquid esse, quo majus nequeat cogitari; utique intelligit et cogitat negationem, quam facit: quam negationem intelligere aut cogitare non potest sine partibus ejus: pars autem ejus est, quo majus cogitari non potest. Quicunque igitur hoc negat; intelligit et cogitat, quo [0259B] majus cogitari nequit. Palam autem est quia similiter potest cogitari et intelligi, quod non potest non esse; majus vero cogitat qui hoc cogitat, quam qui cogitat quod possit non esse. Cum ergo cogitatur, quo majus non possit cogitari, si cogitatur quod possit non esse, non cogitatur quo non possit cogitari majus; sed nequit idem simul cogitari, et non cogitari. Quare qui cogitat quo majus non possit cogitari, non cogitat quod possit, sed quod non possit non esse. Quapropter necesse est esse quod cogitat; quia quidquid non esse potest, non est quod cogitat.


CAPUT X. Firmitas rationis praedictae, et libelli clausula.

Puto quia monstravi me non infirma, sed satis necessaria argumentatione probasse in praefato libello, reipsa existere aliquid, quo majus cogitari non possit; nec eam alicujus objectionis infirmari firmitate. Tantam enim vim hujus probationis in se continet significatio; ut hoc ipsum quod dicitur, ex necessitate, eo ipso quod intelligitur vel cogitatur, et revera probetur existere, et idipsum esse quidquid de divina substantia oportet credere. Credimus namque de divina substantia, quidquid absolute cogitari potest melius esse quam esse. Verbi gratia: melius est esse aeternum, [0260B] quam non aeternum; bonum, quam non bonum; imo bonitatem ipsam, quam non bonitatem ipsam. Nihil autem hujusmodi non esse potest, quo majus aliquid cogitari non potest. Necesse igitur est, quo majus cogitari non potest, esse quidquid de divina essentia credi oportet. Gratias ago benignitati tuae et in reprehensione, et in laude opusculi mei. Cum enim ea, quae tibi digna susceptione videntur, tanta laude extulisti, satis apparet, quia quae tibi infirma visa sunt, benevolentia, non malevolentia, reprehendisti.