Jump to content

Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104


Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne

I. Audite haec, omnes gentes, audiat terra et plenitudo ejus a solis ortu usque ad occasum, ab aquilone et mari, et sciant et recogitent pariter domni et imperatoris Ludovici filios juste fuisse et esse indignatos, (0307D)et bene sentire et intendere ad expurgandum paternum palatium a sordibus facinorum et iniquis factionibus, et regnum ab amarissimis et tumultuosis inquietudinibus; tantum ut inter eos germana fides et fraterna sinceritas Deo digna et omni fideli populo beneplacita persistat et inviolabiliter perseveret.

II. Igitur cum praedictus domnus et imperator quietus esset in domo, et florens in palatio suo, cum (0308D)adhuc juvenem conjugem sub sui reverentia custodiret, et secundum Apostolum, uxorium debitum illi persolveret, in processu vero dierum cum coepissent haec primum tepescere, deinde frigescere, ac per hoc et mulier resolvi in lasciviam, cessantibus (0309A)licitis conversa imo adversa ad illicita, adscivit sibimet aptas personas ad perpetranda turpia, et primum latenter, deinde impudenter. Cognoverunt autem hoc initio pauci, deinde plures; ad postremum autem multitudo palatii, et regni, ac finium terrae, quam rem irridebant minores, dolebant majores, omnes autem clari viri intolerandum judicantes. Concitati itaque sunt spiritus filiorum imperatoris rationabili zelo, videntes maculatum stratum (0310A)paternum, sordidatum palatium, confusum regnum, et obscuratum nomen Francorum, quod hactenus clarum fuerat in toto orbe. Et surgentes singuli uno et pio consensu in emundatione scelerum, convenerunt simul; et aliis comprehensis, aliis effugatis, auctricae vero malorum exclusa a palatio, inclusa custodiae, mutato habitu regali, induto habitu sanctimoniali, reddiderunt patrem quieti et aliquantulae honestati. Cumque per nimiam filiorum (0311A)remissionem bene acta dissolverentur, per carnalium blandimenta et cupidorum scelestos favores, atque indecoras adulationes, iterum mulier, tanquam legitima domina, revocata est in palatium, et praelata consiliis et consiliariis; cujus instigationibus mutata est mens rectoris, et coepit duris cornibus ventilare filios, et conturbare populos. Sicque factum est inauditum antea mortalibus, ut non tam persecuti injuste sustinerent persecutiones, quam persecutores inviti et coacti exercerent, et non solum exercerent, sed et sustinerent, dum violentissime in diversa et contraria juramenta compelluntur.

III. Attendite et videte si factum est unquam hujusmodi. Juratum est ergo imperatori seniori, et (0311B)eodem jubente iidem ipsi juraverunt imperatori juniori; et iterum ipso faciente, aliqui ex ipsis juraverunt regi fratri, et ad postremum pene omnes compulsi sunt jurare puero. Et ne ibi quidem remansit. Sed quasi nihil horum fuisset, adhuc exorta sunt juramenta. Nunquid super his non (0312A)visitabo, dicit Dominus? Et inulta remanebit despectio Dei, et pollutio nominis ejus? sicut scriptum est: Non pejerabis, nec pollues nomen Domini Dei tui. Ecce patefactis abyssis stultitiarum, ad quid perventum est? Cum enim deberent exercitus mitti adversus exteras gentes, et ipse imperator adversus barbaras nationes dimicare, ut eas fidei subjugaret ad dilatandum terminum regni fidelium (Sic namque orat universalis Ecclesia in solemnibus illis orationibus, diebus Passionis Dominicae, pro imperatoribus: Ut Deus illis subjectas faciat barbaras nationes); nunc e contrario omne regnum cum extremitatibus suis conglobatur in unum in medio sui, diversa tamen intentione, dum alii parantur ad intestina viscera disrumpenda, alii ad pacandam, si fieri potest, injustissimam (0312B)discordiam: qui omnes pia mente perpendere debuerant quod dicitur in praedictis orationibus, ubi sacerdos admonet, dicens: Oremus et pro Christianissimo imperatore nostro, ut Deus et Dominus noster subditas illi faciat omnes barbaras nationes, ad nostram perpetuam pacem. Domus ergo Dei, quae est (0313A)Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis, orat ut Christianissimo imperatori barbari subjiciantur, non ut subjecti conturbentur et barbarizentur. Neque enim Christianissimi imperatoris est subjectos exturbare et unitos dividere.

IV. O Domine Deus coeli ac terrae, cur permisisti fidelissimum et Christianissimum servum tuum imperatorem nostrum in tantam devenire negligentiam, ut videre nolit quibus malis circumdatus sit? Diligit enim odientes se, et odit diligentes se. Quid si verum est quod plerique, qui subtilius intelligere videntur, affirmant; quod scilicet sint aliqui in latere ejus, qui inhianter exspectant exterminium filiorum ejus? Quod si viderint, collatum habent inter se ut in imperatorem mittant manum, et dispertiant (0313B)sibi regnum. Hoc utrum verum sit, ipsi norunt. Multi tamen sunt, qui non ambigunt illos de quibus dicitur, ita incumbere regno, tanquam parieti inclinato et maceriae impulsae. Unde constat, quia nisi Deus subvenerit, aut exteris dabitur regnum, aut in multos tyrannos dispertietur; quod in hoc assimilatur: quoniam imperator, qui adversus barbarorum reges bella justa disponere debuerat, adversus dilectores sui filios injusta agere parat.

V. Dicunt etiam aliqui quod domina palatii senioris, extra illa quae de ejus occultis et non occultis (0314A)dicuntur, ludat pueriliter, spectantibus etiam aliquibus de ordine sacerdotali, et plerisque colludentibus, qui (secundum formam quam Apostolus scribit de eligendis episcopis, dicens: Domus suae bene praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate; quia si quis domus suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? ) praedicare debuerant dominae ludenti: Si qua regina semetipsam regere non novit, quomodo de honestate palatii curam habebit? aut quomodo gubernacula regni diligenter exercet? Reducere quoque ei ad memoriam debuerant, quod supradictae sententiae congruenter aptari potest, quantum tamen ad exteriorem sensum pertinet, quod in alio loco sacra Scriptura dicit: Mulier diligens corona est viro suo; (0314B)et putredo in ossibus ejus quae confusione res dignas gerit. Et iterum: Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur. Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexterae suae evacuet. Sed forte dicturus est aliquis: Haec non est litigiosa, sed suavis, et blanda. Quibus verbis respondendum est, non est majus litigium, quam boni patris bonos filios irritare, exacerbare, exhonorare, et penitus a patre alienare velle: quae quia propter solam pulchritudinem a viro inofficiose diligi fertur, inculcandum utrique fuerat quod iterum eadem (0315A)Scriptura dicit: Fallax gratia, et vana est pulchritudo. Mulier timens Dominum ipsa laudabitur.

VI. Nunc igitur omnes timentes et amantes Deum, regem quoque et regnum, pacata societate, rebus mundi utentes, rebus divinis fruentes, omni conamine dare operam debent ut exprimatur vulnus iniquitatis, et obducatur cicatrix sanitatis, absque sanguinis effusione, absque strage interfectionis, absque amaritudine jurgiorum, absque turbulenta et fetida commixtione spirituum immundorum. Ut vere dicatur de Ecclesia hujus regni: Haec est domus Dei, et porta coeli. Portae autem inferi non praevalebunt adversus eam. Et iterum: Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit. Gaudebit super te in laetitia, (0315B)silebit in dilectione tua, et exsultabit super te in laude. Nugas, qui a lege recesserant, congregabo, quia ex te erant; ut non ultra habeas super eis opprobrium: et dicat omnis populus: Amen, amen, et hymnum Deo.

VII. Sicut veritas non est tantum in dictis, sed et in factis, (sic enim Apostolus demonstrat, dicens: Veritatem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus. Et alius Apostolus: Filioli, non diligamus verbo, nec lingua, sed opere et veritate. Et iterum: Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et non facimus veritatem), ita quoque mendacium non est tantummodo verborum, sed et factorum; sicut in Apocalypsi loquitur Dominus, (0315C)dicens: Non intrabit in eam (haud dubium quin civitatem coelestem) aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et mendacium. Et paulo post: Omnis qui amat et facit mendacium. Et Dominus in Evangelio de inventore omnium malorum ait: Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit. Si ergo illa veritas (de qua et in Psalmis cantamus: Prope esto, Domine, et omnes viae tuae veritas) omnium hominum mentes possideret, etiam sine rectoribus et principibus res mundi concordi societate pacatae manerent. Nunc autem quia ille qui in veritate non stetit, contra veritatem agere nunquam desistit, et dormientibus hominibus scandalorum zizania seminare non cessat, apta sibi corda satis inveniens, (0315D)quae foveant et nutriant semina ejus; redundat malum commotionis, quod quietem pacis et unitatis insano furore conturbet. Propter quod sollicite vigilandum est et sagaciter agendum contra corruptores (0316A)veritatis et pacis, lingua et manu; ut aut cohibeantur, aut comprimantur.

VIII. Commotio itaque hujus temporis et harum regionum, quae mira omnipotentis Dei suavitate et dulcedine sine conflictu armorum sedata est, non segniter memoranda est; sed debet corda fidelium in laudibus Dei et gratiarum actione alacriter succendere, et ad solertiam cautelae sollicita reddere, Quae commotio et conturbatio quale habuerit initium, vel originem, non est penitus reticendum. Igitur cum Christianissimus et piissimus imperator domnus Ludovicus bonae conjugis fide et moribus sibi congruentis consortium amisisset, necesse fuit ut aliam sibi acciperet, quae ei posset esse adjutrix in regimine et gubernatione palatii et regni. Sed occulto (0316B)Dei judicio talis assumpta est, quae licet in primis annis viri et domini sui virtute et potestate pressa, subdita fuerit, tamen in processu temporis talis inventa est, quae magnorum fluctuum commotio et conturbationis largus thesaurus esse posset; quae non solum plebes, ac populos, sive principes, verum etiam elegantissimos filios imperatoris, etiam conjugatos, et gubernacula regnorum possidentes, affligeret, contristaret, et conturbaret, et pene attereret et exterminaret. Cumque talibus incrementis viderent hi quibus curae erat de statu et honore regni, ac tranquillitate pacis, et quiete populi, dehonestari palatium, obscurari claritatem regni, et ad ignominiam deduci nomen regnantium, coeperunt queri, et murmurare, ac dolere, et deplorare. Inter (0316C)haec concitati sunt spiritus virorum honoratorum, et filiorum regis; et crescente colludio, accedente etiam consilio, convenerunt singuli de loco suo, et conjuncti ad palatium, effugaverunt ministros sceleris; et reginam, quae totius mali causa erat, excluserunt de domo et honore regni, et constituerunt in retrusionem exsilii; ac deinceps quasi jam liberatum bonum patrem de laqueo ruinae, gaudebant se implesse quod inscriptum est: Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causae et contumeliae. Hoc tam irreprehensibile factum et omni laude dignissimum cum complessent filii, redierunt ad sua, restituto patre honori et gloriae suae.

IX. His ita transactis, inimicus omnis boni, auctorque omnis mali, qui non reliquerat corda possessa, (0316D)sategit instaurare et redintegrare malum suum; et regina (quae mutato habitu regali putabatur perdurare in habitu sanctimoniali, sicut ordo poscebat et rectitudo judicii docebat) reducta est (0317A)in palatium, et assumpta in consortium quasi legitima conjux, quod esse jam nullatenus poterat. Collocata itaque turpiter et indecenter in fastigio regali, prius malum auxit et multiplicavit. Ad quod bonus filius quid agere debuit? Nunquid dissimulare? Nunquid silere? Nunquid quiescere? Non ita placuit illi indormitabili oculo, qui custodit Israel suum; sed suscitavit spiritus filiorum, et convenerunt iterum ad succidendam recidivam malorum stirpem. Timebant enim ne patri eveniret illud quod de quodam rege Scriptura sancta loquitur, dicens: Igitur non fuit alter talis ut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini. Concitavit enim eum Jezabel uxor sua, et abominabilis factus est.(0317B)

X. Sed forte aliquis diversae voluntatis homo amovere nitatur haec verba Scripturae sanctae, tanquam inconvenientia, eo quod sequatur, in tantum, ut sequeretur idola Amorrhaeorum. Noverit quisquis ille est, non posse evacuari congruentiam in hoc loco. Quoniam tempore legis in veteri populo idola et simulacra significabant omnes errores in novo populo, tempore videlicet gratiae. Nam et ipse ordo horum verborum ita intelligendus est: Abominabilis factus est diversis cupiditatibus et illecebris, ut etiam evidenter ad cultum rueret idolorum. Quisquis autem (0318A)aliter hic sentire vult, penset qualiter contradicat Apostolo dicenti: Et avaritiam, quae est simulacrorum servitus; et videat quam veraciter dictum sit: Radix omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes, erraverunt a fide. Si ergo cupiditas errare facit a fide, et avaritia simulacrorum est servitus; quod malum remanet, quod non de radice cupiditatis oriatur? Propter quod fideliter colligendum est, omnes appetitores divitiarum, gloriae, et honoris saecularis, atque primatus, quam non longe absint ab idolorum cultura.

XI. Haec propterea dicimus, ut ostendamus mala et bona antiquorum, malis et bonis congruenter aptari, et his qui errant in novo populo. Et quanquam Achab concitante se uxore sua erraverit a (0318B)fide; et ea auctrice perpetraverit facinus illud de morte Naboth Jezrahelitae, correptus tamen ab Elia propheta, non correctus, compulsus est agere poenitentiam: qua actione poenitentiae mala sibi imminentia distulit, non abstulit. Hoc si recte perpendatur, liquido demonstrat quantum noceant uxores malae viris suis. Jehu autem, quem Dominus suscitavit in regem ad puniendam domum Achab et ejus deceptricem uxorem, licet aeternam vitam non promeruerit, eo quod a peccatis Jeroboam non recesserit, quia studiose exercuit ultiones Domini de Jezabel, et domus (0319A)ejus quem illa concitaverat, concessum est ei ut filii ejus usque ad quartam generationem regnarent. Post eum beatus quoque Joiada et sanctus pontifex, qui Athaliam impiissimam interfici jussit, et Joas in solio patris collocavit, et Hierusalem a sordibus et immunditiis purgavit, tali eum laude exornat Scriptura divina, dicens: Senuit autem Joiada plenus dierum, et mortuus est cum centum triginta esset annorum; sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israel, et cum domo ejus. Ecce iste pius sacerdos, et temporali et aeterna retributione remuneratus est; Jehu autem tantum temporali.

XII. Videamus quoque quid Samson contigerit, quem Apostolus in catalogo virorum justorum enumerat. (0319B)Amavit itaque mulierem non amantem se; quae plus obtemperavit inimicis ejus, quam amico amanti se. Et quia ille vir justus credidit mulieri infideli, ideo et lumen oculorum amisit, et ducatum Israeliticae gentis perdidit. Cui licet postea restituta sit virtus pristina, et ignominiosam vitam gloriosa morte finierit; aeterna quidem vita non caruit, tamen ducatum pristinum non recuperavit. Sic ergo dignetur domnus dudum imperator pie perpendere, ut coeleste et sempiternum regnum non perdat: qui deceptus a muliere, terrenum et temporale amisit. Cedat divinis judiciis, quia nihil in terra sine causa. Voveat et reddat Domino Deo terribili et ei quae aufert spiritum principum. Bonorum enim regum est dicere: Semper quasi tumentes super me fluctus (0319C)timui Deum. Haec dicit beatus Job: qui conanti se decipere uxori suae non consensit, sed rigida invectione redarguit dicens: Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Qui et in alio loco de Deo dicit: Apud ipsum est fortitudo et sapientia. Ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. Et: Baltheum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum. Et iterum: Qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos ut frustra incedant per invium. Quod et ipsi beato Job contingeret, si suasionem uxoris suae libenter audisset. Ideo ergo terribilis Dominus, non tantum populis terrae, sed et ipsis principibus populi: (0320A)de quo quidam rex superbus et humiliatus confitetur coactus dicens: Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi, et glorificavi: quia potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem. Et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt: juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae, et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei: Quare fecisti? Et post pauca: Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem coeli: quia omnia opera ejus vera, et viae ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare.

XIII. Neque ullo modo haec idcirco dicimus, ut domnum quondam nostrum imperatorem impiis et (0320B)infidelibus regibus comparemus. Sed quia permisit se a muliere iniqua decipi, contigit illi quod scriptum est: Qui conturbat domum suam, possidebit ventos. Per quam conturbationem, et ventorum possessionem, perpetrata sunt innumerabilia perjuria, et depraedationes immensae, cum homicidiis, adulteriis et incestis: pro quibus omnibus poenitentiis necessarium est religiosissimo quondam imperatori, ut redeat ad cor suum, agatque poenitentiam, humiliatus sub potenti manu Dei, cui non est impossibile tribuere illi exaltationem aeternae vitae: quia exaltatio temporalis vitae jam non congruit illi, qui conturbata domo et mente, divina dispensatione et judicio cessit alteri, et locum dedit non cuilibet inimico aut extraneo, sed charissimo filio. Propter quod in omni (0320C)jucunditate et exsultatione cordis sui summas gratiarum actiones summo omnipotenti Deo indesinenter persolvere debet; quia, sicut semper optavit, non successit illi in regnum inimicus expugnator, sed filius amator. Nunc ergo audiant omnes in commune tumultuosi et quieti Prophetam dicentem: Sileat omnis terra a facie Domini. Et Psalmistam: Timeat Dominum omnis terra, ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt, et caetera.