Migne Patrologia Latina Tomus 84
Liber canonum (Auctor incertus (Isidorus Hispalensis?)), J. P. Migne
VERSIFICATIO INTERROGATIOQUE LECTORIS AD CODICEM
(0023A)I.
Celsa terribili Codex qui sede locaris
Quis tu es?
R.
Vitalis ordo.
I.
Quod inest tibi nomen?
R.
Coelestis dicor sanctorum regula voce.
I.
Qui sunt hi quibus hoc titulo censere juberis?
R.
Totius orbis jus imperiale tenentes.
I.
Tu, quem tot valida procerum sententia format,
Quid statuere vales? tibi quae potentia substat?
R.
O tenuem tenero nutantem corde clientem!
Me celebrem fama totum correxit in orbem.
I.
Et te cur latebra fovet hic miseranda vetustas?
R.
Ad me, si vis me nosse, ad me convertere totus,
Arcanisque tuis promptus me illabere totum.
Ausculta jam quid possunt mea promere signa:
Et si posse subest tibi sic agnoscere recta,
(0023B)Coelis quae veritas teneatur nuntio terris:
Terrigenas coelis mitto, dans linquere terras.
Stans in sublimi erectorum deprimo colla,
Ardua dum culpis jubeo disponere jura.
Excelsa sistens elevatus perferor arce
Dum subjecta premo validus tota ordine sacro.
Me decet eximie narrantem concio verax,
Dum bene cuncta simul mox me reboante tacescunt:
Cuncta tremunt, pono dum cunctis jura tremoris.
Me valida metuunt, mihi magna parere jubentur,
Schisma perit, error resilit, fallacia non est,
Obscenus fugit, impurus ruit, impius extra est,
Gula cadit, ebrius nec erit, et pompa recedit.
Non curvare caput saxis, non ponere thura
(0023C)Daemonibus jubeo; rerum auctor non erit alter,
Nec creatura dabit operi Creatoris honorem.
Ordine compono cuncta, rego ordine cuncta,
Ordinibus pollens facio tota ordine pulchra.
(0024A)Dico fidem sacram, tribuo mysteria sacra:
Altare, templum, vestis, vas, sedis honorque,
Chrisma, caro, sanguisque sacer, baptisma sacratum,
Janitor, acolytus, lector, psalmista canorus,
Exorcista potens actu minorque levitis,
Voce levita valens, praesul et presbyter, alma
Virgo, jugum nuptae, caelebs viduaque reclinis
Quaeque fidem nomenque Dei censentur habere,
Ordinibus discreta meis celeberrima constant
Et distincta meo formam de limite servant:
Cumque suis plena possent subsistere causis,
Sunt tamen ordinata meis haec omnia jussis.
I.
Me, rogo, me sine ipse modo narrare quod opto,
Si fas adtribuis mihi dentur jura loquendi.
(0024B)R.
Dicito quaeque voles, et firma pectore vota.
I.
Postquam te nosse volui et cognoscere quivi,
Ac sublime tuum posse mihi nosse dedisti,
Appeto plane satis tua mecum volvere jussa,
Et si scire Deus dederit scrutare profunda,
Sicque per orbem verborum te semine sparsum
Sinibus adgregare meis, ut acumine mentis
Te adgressus stringam distentum corpore multo,
Dispersaque trahens nectam commenta sub uno,
Quo dum judicium quaeret sententia discors,
Quidquid velle libet totum concordia praestet:
Sicque novum corpus primaevis artubus implens
Ingeniis brevia formem compendia tardis.
R.
Ignara [ T. 1, magna], libet, perge celer, otia nulla retardent:
(0024C)Si feceris plane facies quod prosit ubique:
Esto Deus tecum, per me haec dispersa reducens,
Ut facias in me digna compendia multis.
EXCERPTA CANONUM DECEM LIBRIS COMPREHENSA LIBER PRIMUS. DE INSTITUTIONIBUS CLERICORUM.
TITULUS I. De quibus non sunt clerici ordinandi. (0025A)
De eunuchis qui seipsos abscidunt. Conc. Nic., tit. 1, cap. 1.
Item de his qui seipsos abscidunt, aut ab aliis fiunt. In excerptis Martini, tit. 21, c. 64.
Item de his qui seipsos abscidunt. Conc. Arelat. II, tit. 7, c. 22.
Item de iis qui seipsos abscidunt. Decretum Gelasii generale 82, tit. 5.
Si quis volens partem sibi corporis amputaverit, clericus esse non potest. Epist. Innocentii ad Felicem, 9, tit. 5.
De nescientibus litteras, et parte corporis imminutis. Decret. Gelas. gener. 82, tit. 18.
Uxoris adulterae vir laicus clericus non erit. Si autem adulterae uxoris vir sit clericus aut repudiet, aut a clero cesset. Conc. Neocaes. tit. 8, c. 3.
De his quorum uxores moechantur, ne clerici sint. (0025B)In excerptis Martini, tit. 28, c. 64.
Episcopus viduae vel repudiatae maritum in clerum promovens deponatur. Conc. Carthag. IV, tit. 69, cap. 15.
Laici, qui post uxorem quamcunque mulierem cognoverint, in clero non admittantur. Conc. Gerund. tit. 8, c. 60.
De his qui viduas aut dimissas ducunt, vel in malis consiliis misti sunt. In excerptis Martini. tit. 26, cap. 64.
Ut virginitatem profitentes si moechaverint, inter digamos habeantur. Conc. Ancyrit. tit. 18, c. 2.
Ut si laicus viduam duxerit clericus non sit. Epist. Innoc. ad Victor. 7, tit. 5.
Qui secundam duxerit uxorem clericus non sit. Epist. ejusdem ad eumdem, tit. 6.
Quod digami ad clerum admitti non possint. Epist. Innoc. ad Felic. 9, tit. 2.
Ut bigamus, aut viduae vel corruptae maritus, clericus (0025C)non sit. Decret. Hilarii synod., 74, tit. 2.
De bigamis ac pene omnibus personis, de quibus clerici non sint. Decret. Gelas. gener., 82, tit. 5.
De digamis ne consecrentur in clerum. Conc. Valent., tit. 3, c. 45.
Ut si sacerdos, vel quilibet ex clero viduam uxorem duxerit vel abjectam, nec ad clerum admittantur, et a clero removeantur. Epist. Innoc. ad Rufum, 26, tit. 1.
De clericis qui viduam aut secundam conjugem duxerint, ut omni dignitate priventur. Epist. Syric. ad Eumer. 3, tit. 11.
Ut quicunque ad sacerdotium, viduarum mariti, vel habentes numerosa conjugia, promoti fuerint, ab ecclesiasticis officiis arceantur. Epist. Leon. ad universos episcopos per Campaniam et diversas provincias, 64, tit. 2.
De his qui priusquam ordinarentur incontinentes inventi sunt. Conc. Arausic. tit. 24, c. 27.
(0025D)Ut monachus si clericus factus fuerit propositum servet, et quod nullus monachus vel clericus corruptus (0026A)baptizatus uxorem et honorem habere potest. Epist. Innoc. ad Victor. 7, tit. 10.
Is qui ante baptismum uxorem habuit et post baptismum aliam duxit, clericus non fiat. Epist. Innoc. ad universos in Tolosa, 27, tit. 6.
Inexploratae vitae homines aut corruptam uxorem accipientes clerici non sint. Epist. Syric. ad Eumer. 3, tit. 8.
Catechumenus post lavacrum alteram uxorem ducens non erit clericus, et quod in baptismo sola peccata dimittantur, non uxorum numerus deleatur. Epist. Innoc. ad Victor. 7, tit. 6.
De discretione poenitentium: qui possint ad honores ecclesiasticos provehi, vel qui non possint. Conc. Tolet. IV, tit. 54, c. 49.
De discretione libertorum: qui ad ecclesiasticos honores pervenire possunt, vel qui provehi prohibentur. Conc. Tolet. IV, tit. 73, c. 49.
De libertis familiarum Ecclesiae qui vel qualiter ad sacerdotium promoveantur, et de rebus eorum (0026B)quid fiat. Conc. Tolet. IV, tit. 74, c. 49.
Ex poenitentibus ordinatus clericus deponatur. Conc. Carthag. IV, tit. 68, c. 15.
Ut digami vel poenitentes vel repudiatarum mariti ad clerum non promoveantur. Conc. Arelat. III, tit. 3, c. 23.
De poenitentibus clericus non sit. Diaconus quoque non ministret, nec presbyter altare consecret. Conc. Agath. tit. 43, c. 30.
De poenitentibus seu digamis aut viduae maritis: non admittantur ad clerum. Epist. Syricii ad Eumer. 3, tit. 15.
Ut poenitentes inscii litterarum vel defectu membrorum aut decissione aut quid minus habentes clerici non sint. Decret. Hilar. synod. 74, tit. 3.
Quod post poenitentiam nullus ad clerum possit admitti. Epist. Innoc. ad Agap. et reliquos ex integro, 11.
Ut implicati negotiis alienis ante redditam rationem (0026C)clerici non fiant. Conc. Carthag. I, tit. 8, c. 12.
Ut nullus obligatum cuiquam absque consensu domini vel patroni clericum faciat. Conc. Tolet. I, tit. 10, c. 46.
De conditionalibus absque consensu domini vel patroni non ordinandis. In excerptis Martini, tit. 46, cap. 64.
Qui patroni in saeculo fuerint ad clerum non provehantur. Epist. Innoc. ad Victor. 7, tit. 11.
Originarius absque domini consensu ordinetur. Decret. Gelas. gener. 82, tit. 16.
Ex curialibus vel qui functiones injunctas habent clerici non sint propter diaboli voluptates. Epist. Innoc. ad Victor. 7, tit. 11.
De laicis fidelibus qui causas portaverint, sive administraverint. Epist. Innoc. ad Exuperium, 8, tit. 3.
Causidici et curiales vel saeculari militiae dediti ad clerum non admittantur. Epist. Innoc. ad universos (0026D)in Tolosa, 27, tit. 2.
Post baptisma statim baptizati ad clerum non adplicentur: (0027A)et qui praecedenti tempore mortale peccatum admiserunt clerici non sint. Conc. Nic. tit. 2, c. 1.
Rebaptizati ad nullum clericatus gradum promovendi. Conc. Carthag. V, tit. 11, c. 16.
De his qui ab haereticis baptizati aut rebaptizati sunt, ut ad ecclesiasticam militiam non pertingant. Epist. Felicis ad episcopos per Siciliam, 79, tit. 5.
Neophyti, id est nuper baptizati, mox clerici non sint. In excerptis Martini tit. 22, c. 64.
Qui post baptismum cingulum militiae saecularis acceperunt clerici non erunt. Epist. Innoc. ad Victoric. 7, tit. 2.
De magistratibus et duumviris ne ad clerum promoveantur. Conc. Eliber. tit. 56, c. 38.
Seditionarii et usurarii clerici non sint, nec omni modo fiant. Conc. Carthag. IV, tit. 67, c. 15.
De haereticis, ne ad clerum promoveantur. Conc. Eliber. tit. 51, c. 38.
(0027B)De criminosis, ne ad clerum promoveantur. Decret. Gelasii gener. c. 82, tit. 20.
Energumeni, id est, qui palam arrepti sunt, sed et inventi, abjiciantur. Conc. Araus. tit. 16, c. 27.
In peregre baptizati clerici non sint. Conc. Eliber. tit. 24, c. 38.
Quod daemoniacis, aliisque passionibus irretitis ministeria sacra tractare non liceat. Decret. Gelasii gener. 82, tit. 21.
De personis pene omnibus de quibus clerici non sint. Epist. Innoc. ad universos in Tolosa, 27, tit. 4.
De Hispanorum reprehensione qui inordinate constituunt clericos. Epist. Innoc. ad universos in Tolosa, 27, tit. 1.
TITULUS II. De professione et conjugiis clericorum.
Ut clerici, cum ad pubertatem venerint, aut conjugium aut castitatem profiteantur. Conc. Carthag. III, tit. 19, c. 14.
(0027C)Ut non liceat clerico uxorem sectae alterius accipere, nisi forte spoponderit se ad veram fidem venire. Conc. Chalced. tit. 14, c. 11.
De his quos parentes ab infantia in clericatus officio manciparint, si postea voluntatem habeant nubendi. Conc. Tolet. II, tit. 1, c. 47.
De personis mulierum quas convenit clericis copulari, et si nesciente episcopo clericus ducat uxorem. Conc. Tolet. IV. tit. 44, c. 49.
De conjugibus clericorum. Epist. Siricii ad Eumerium, 3, tit. 9.
Ut clerici virginibus socientur, nec viduam accipiant, nec rejectam. Epist. Innoc. ad Victoricum, 7, tit. 4.
TITULUS III. De uxoribus clericorum.
De adulteris uxoribus clericorum. Conc. Eliberit. tit. 65, c. 38.
(0027D)Ut clericus, cujus uxor peccaverit, praeter necem potestatem habeat distringendi eam, et cum ea cibum non sumat. Conc. Tolet. I, tit. 7, c. 46.
TITULUS IV. De filiis totius ordinis clericorum.
Filii clericorum ad spectacula non accedant. Conc. Carthag. III, tit. 12, c. 14.
Filii cujuscunque ordinis clericorum gentilibus, haereticis, vel schismaticis matrimonio nullatenus conjungendi. Conc. Carthag. III, tit. 12, c. 14.
Cujuscunque ordinis clerici suos filios a potestate sua exire non sinant nisi aetate et moribus comprobatis. Conc. Carthag. III, tit. 14, c. 14.
Filii clericorum inter haereticos non baptizabuntur nec commorabuntur. Conc. Chalced. tit. 14, c. 11.
Si sacerdotis vel diaconi filia religiosa peccaverit, (0028A)in fine tantum communicet. Conc. Tolet. I, tit. 19, c. 45
De filia episcopi, presbyteri, vel diaconi quae fuerit devota et peccaverit. Conc. Bracar. II, tit. 30. c. 64.
De damnatione filiorum qui ex sacerdotibus et ministris geniti comprobantur. Conc. Tolet. IX, tit. 10, c. 54.
TITULUS V. De haereditatibus clericorum. Clerici totius ordinis de rebus suis nihil infidelibus, vel etsi propinqui sint, scripto conferant. Conc. Carthag. III, tit. 13, c. 14.
De episcopis extraneis a consanguinitate haeredibus sive haereticis vel paganis consanguineis facultatem suam dimittentibus, ut si ecclesiae nihil contulerint nomina eorum ad altare non recitentur, et post mortem anathema eis dicatur. Inexcusabiles enim erunt a percipienda damnatione etiam si discesserint (0028B)intestati: quia tempore consecrationis suae rei propriae ordinationem suae professioni congruam non fecerunt. Conc. Carthag. V, tit. 14, c. 16.
TITULUS VI. De relictis clericorum. Si relicta presbyteri vel diaconi se cuicunque conjunxerit, aut castigati separentur, aut excommunicatione plectantur. Conc. Aurel. I, tit, 9, c. 31.
Si vidua episcopi, presbyteri, vel diaconi nupserit, cum nullo christiano convivens, tantum in fine communicet. In excerpt. Martini. tit. 29, c. 64.
Si sacerdotis vidua vel levitae maritum acceperit, in fine tantum communicet. Conc. Tolet. I, tit. 18, c. 46.
TITULUS VII. De servitio ecclesiae vel clericorum. Ut servi ecclesiae vel clericorum non debeant a judicibus vel actoribus in aliqua angaria fatigari. (0028C)Conc. Tolet. III, tit. 21, c. 48.
TITULUS VIII. De absolutione et libertate ingenuorum et servilium clericorum. De absolutione a laboribus vel indistinctionibus clericorum ingenuorum. Conc. Tolet. IV, tit. 47, c. 49.
Quod de clero ex familiis fisci nullus unquam a rege postulet: et qui acceperit, irrita talis donatio maneat. Conc. Tolet. III, tit. 8, c. 48.
Quod servilibus clericis dare debeant episcopi libertatem. Conc. Tolet. IX, tit. 11, c. 54.
TITULUS IX. De stipendiis clericorum.
Clerici quamlibet eruditi artificio victum quaerant. Conc. Carthag. IV, tit. 51, c. 15.
Qualiter clerici sibi victum ac vestitum quaerant. (0028D)Conc. Carthag. IV, tit. 52, c. 15.
Ut stipendia clericorum juxta meritum distribuantur. Conc. Agath. tit. 36, c. 30.
TITULUS X. De non ordinandis absolute clericis. Non oportere absolute quoslibet clericos ordinare nisi in proprio. Conc. Chalced. tit. 6, c. 11.
Ut ubi quis ordinatur ibi permaneat. Conc. Arelat. I, tit. 2, c. 21.
TITULUS XI. Sine testimonio non faciendas ordinationes clericorum. Non ordinandos clericos nisi episcopi et populi testimonio probabiles. Conc. Carthag. III, tit. 22, c. 14.
Non ordinandos clericos sine testimonio et conniventia (0029A)clericorum et civium. Conc. Carthag. IV, tit. 22, c. 15.
TITULUS XII. De electione, temporibus, et gradibus clericorum. De his quos parentes ab infantia in clericatus officio manciparunt, quo tempore incipiant honoribus sublimari, vel si professam continentiam violent ut sacrilegi habeantur. Conc. Tolet. II, tit. 1, c. 47.
De his qui publice poenitentiam non accipiunt, sed tantum viaticum, ut in clero promoveantur. Conc. Gerund. tit, 9, c. 40.
De discretione libertorum, qui ad ecclesiasticos honores pervenire possunt, vel qui provehi prohibentur. Conc. Tolet. IV, tit. 73, c. 49.
Ut si de laicis eligantur ad clerum quantum temporis observetur. Decret. Gelas. gen. 82, tit. 4.
Quales debeant clerici fieri; ac de conjugiis et gradibus eorum. Epist. Siricii ad Eumer. 3 tit. 8.
(0029B)De his qui aetate grandaevi ad sacram militiam festinant, et de temporibus eorum. In quo supra, tit. 10.
De monachis promovendis ad clerum et qualiter per gradus et tempora promoveantur. Epist. Siricii ad Eumer. 3, tit. 13.
De laicis qui possunt clerici fieri, si post baptismum clericis vel monachis juncti sint, vel concubinam ac pellicem nusquam noverint. Epist. Innoc. ad Felic. 8, tit. 4.
De temporibus in cleri ordinibus immorandis. In quo supra. tit. 5.
Quales eligendi sunt in ordine clericorum. Epist. Innoc. ad universos in Tolosa, 27, tit. 5.
Ut nullus nisi per gradus ecclesiasticos debeat ad sacerdotium pervenire. Epist. Decret. Zosimi ad Hesychium Salonitanum, 28, tit. 1.
Quae in singulis clericorum gradibus tempora sint praefixa, et si ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederunt. Epist. eadem, 28, tit. 3.
(0029C)Ut cum defuerint clerici, de monachis eligantur; aut quales sint, vel in qualia officia per quanta, et qualia tempora transeant. Decret. Gel. gener. 82, tit. 3.
TITULUS XIII. De regulis clericorum. Ut monachus, si clericus factus fuerit, monachi propositum servet. Epist. Innoc. ad Victoric. 7, tit. 10.
De conversatione clericorum ut in uno conclavi sint. Tolet. IV, tit. 24, c. 49.
De qualitate tonsurae a cunctis clericis vel lectoribus communiter habenda. Conc. Tolet. IV, tit. 41, c. 49.
De attondenda coma clericorum et habitu ordinato. In excerptis Martini, tit. 66, c. 64.
Clerici nec comam nutriant nec barbam radant. Conc. Carthag. IV, tit. 44, c. 15.
(0029D)De clericis qui comam nutriunt. Conc. Agath. tit. 20, c. 30.
Clerici nec vestimentis nec calceamentis decorem quaerant. Conc. Carthag. IV, tit. 45, c. 15.
De clericis qui operari non possunt: artificiola et litteras discant. Conc. Carthag. IV, tit. 53, c. 15.
Ut dioecesani clerici septimanas teneant, et die sabbato omnes in unum conveniant. Conc. Tarracon. tit. 7, c. 39.
De eo quod non liceat clericos die dominico ab ecclesia absentari, sed missarum solemnibus interesse jejunos. In excerptis Martini, tit. 64, c. 64.
De clericis qui ab ecclesiae officio diebus solemnibus desunt. Conc. Agath. tit. 64, c. 30.
Clerici ab officio declinantes vel negligentius agentes ab officio removendi. Conc. Carthag. IV, tit. 50, c. 15.
Clerici qui vigiliis desunt stipendiis privandi. Conc. eodem, tit. 24, c. 15.
(0030A)Ut cujuslibet ordinis clericus si tardius ad ecclesiam venerit deponatur. Conc. Tolet. I, tit. 5, c. 46.
Contumaces clerici et ad officium tardius venientes excommunicentur. Conc. Agath. tit. 2, c. 30.
Clerici ad officium venire contemnentes arbitrio episcopi coerceantur. Conc. Aurelian. I, tit. 24, c. 31.
De clericis qui ad vespertinum vel matutinum quocumque loco non conveniunt. In excerptis Martini tit. 63, c. 64.
Clerici sani jejunia polluentes minores habendi. Conc. Carthag. IV, tit. 62, c. 15.
Clericus junior seniori non praeponatur. Conc. Agath. tit. 23, c. 30.
Clerici, qui propter licentiam monachi esse volunt, excommunicentur. Conc. Caesaraugust. I, tit. 6, c. 11.
Clerici, qui monachorum propositum appetunt, idipsum licitum habeant. Conc. Tolet. IV, tit. 50, c. 49.
(0030B)Clerici maledici degradentur. Conc. Carthag. IV, tit. 57, c. 15.
Discordantes clericos aut ratio vel suasio episcopi concordet, aut synodus damnet. Conc. Carthag. IV, tit. 59, c. 15.
Clerici haereticorum convivia vel consortia fugiant. Conc. Carthag. IV, tit. 70, c. 15.
Non licere laico vel clerico ante horam tertiam prandere nec ad mensam accedere vel edere sine hymno. Conc. Bracar. II, tit. 65, c. 64.
Non debere clericos et ministros sive laicos ad agapem vocatos partem tollere. Conc. Laod. tit. 27, c. 7.
Clerici inter epulas cantantes severissime coercendi. Conc. Carthag. IV, tit. 63, c. 15.
Ut clerici nuptialia vitent. Conc. Agath. tit. 39, c. 30.
Non licere ministros altaris vel caeteros quoslibet spectaculis quae aut in nuptiis aut coenis exhibentur interesse. Conc. Laod. tit. 54, c. 7.
(0030C)Non licere sacerdotibus vel clericis spectaculis interesse. Conc. Bracar. II, tit. 60, c. 64.
Clerici scurriles et verbis turpibus joculares ab officio detrahendi. Conc. Carthag. IV, tit. 60, c. 15.
De scurrilibus et jocularibus. Conc. Agath. tit. 10, c. 30.
Clerici per creaturas jurantes acerrime objurgandi. Conc. Carthag. IV, tit. 61, c. 15.
Clerici invidi non promoveantur. Conc. eodem, tit. 54, c. 15.
Clerici adulatores et proditores degradentur. Conc. Carthag. IV, tit. 56, c. 15.
Ut proditores fratrum vel vasorum sacrorum seu scripturarum cum verberibus deponantur. Conc. Arelat. I, tit. 13, c. 21.
Si clericus furtum fecerit ecclesiae. Conc. Agath. tit. 5, c. 30.
Ut si voluntarie clericus ecclesiae damnum fecerit et satisfaciat, excommunicetur. Cono. eodem, tit. (0030D)26, c. 30.
De clericis qui crimen capitale commiserint. Conc. eodem, tit. 50, c. 30.
Non licere clericos magos vel incantatores esse aut phylacteria facere. Conc. Laod. tit. 36, c. 7.
De sortilegis aut auguria observantibus ut ab Ecclesia separentur. Conc. Agath. tit. 42, c. 30.
De eo quod non liceat sacerdotibus vel clericis incantaturas vel contrarias ligaturas facere. Conc. Bracar. II, tit. 59, c. 64.
De levitis vel clericis ne magi aut incantatores sint. Conc. Agath. tit. 64, c. 30.
De sacerdotibus, levitis vel clericis magos aut aruspices consulentibus. Conc. Tolet. IV, tit. 29, c. 49.
Clerici per plateas et andronas non ambulent. Conc. Carthag. IV, tit. 47, c. 15.
Clerici, qui absque necessitate in nundinis aut in (0031A)foro ambulant, degradentur. Conc. eodem, tit. 48, c. 15.
Ut clericis vetetur ebrietas. Conc. Agath. tit. 41, c. 30.
Clerici tabernas non ingrediantur absque peregrinationis necessitate. Conc. Carthag. III, tit. 27, c. 14.
Non oportere ex omni gradu usque ad minimum clericum tabernas intrare. Conc. Laod. tit. 24, c. 7.
Non licere clericis usuram vel sexcupla accipere. Conc. Laod. tit. 5, c. 7.
Clerici in omni gradu non erunt conductores, procuratores, aut negotiatores, vel turpia lucra sectantes. Conc. Carthag. III, tit. 15, c. 14.
De usuris et negotiorum lucris ne a clericis agantur. Conc. Bracar. II, tit. 62, c. 64.
Clerici non erunt usurarii dando minus et accipiendo plus, nec alia nisi quae dederint accipiant. Conc. Carthag. III, tit. 16, c. 14.
Clerici si solidum praestiterint sine usura recipiant. Conc. Tarrac. tit. 3, c. 39.
(0031B)Non liceat clericis foenerari. Conc. Carthag. I, tit. 13, c. 12.
Clerici foeneratores excommunicentur. Conc. Arelat. I, tit. 12, c. 21.
Clerici usuram non accipiant. Conc. Arelat. II, tit. 14, c. 22.
Clerici emendi vilius, vel vendendi charius non permittantur. Conc. Tarrac. tit. 2, c. 39.
De clericis negotia et nundinas sectantibus. Conc. Eliber. tit. 19, c. 38.
De clericis usuram aut ampliationem accipientibus vel turpia lucra sectantibus. Conc. Nicaen. tit. 18, c. 1.
De clericis et laicis usurariis. Conc. Eliber. tit. 20, c. 38.
Ut nullus clericorum negotiationes inhonestas vel turpia lucra sectetur. Decretum Gelasii generale. 82, tit. 17.
Ut clericus nec alieno nec suo nomine foenus (0031C)exerceat. Epistola Leonis ad episcopos per Campaniam. 64, tit. 4.
Quod non oporteat episcopos, clericos aut monachos praedia saecularia suscipere. Conc. Chalced. tit. 3, c. 11.
Clerici actus saecularium vel procurationes non suscipiant. Conc. Carthag., I, tit. 6, c. 12.
Laici clericos actores vel ratiocinatores sibi non constituant. Conc. eod. tit. 9, c. 12.
De clericis qui ad saeculares confugiunt propter districtionem episcopi. Conc. Agath. tit. 8, c. 30.
De clericis qui in mutuam caedem prorumpunt. Conc. Ilerdens. tit. 11, c. 44.
De clericis qui arma sumpserint vel sumpserunt. Conc. Tolet. IV, tit. 45, c. 49.
De clericis sepulcra demolientibus. Conc. eodem, tit. 46, c. 49.
De his qui altari serviunt ut a sanguine abstineant. Conc. Ilerd. tit. 1, c. 44.
(0031D)De clericis et monachis non manentibus in suo proposito. Conc. Chalced. tit. 7, c. 11.
De ministris ne in secretarium ingrediantur. Conc. Agath. tit. 66, c. 30.
TITULUS XIV. De honore clericorum et laicorum fidelium. De clerico inter tentationes fideli gradibus sublevando. Conc. Carthag. IV, tit. 42, c. 15.
De his qui pro fide persecutiones ab infidelibus patiuntur. Conc. eodem, tit. 43, c. 15.
De senibus et pauperibus ecclesiae honorandis. Conc. eodem, tit. 83, c. 15.
TITULUS XV. Quod non aboleantur crimina ordinationum collatione. Quod in ordinationibus crimina vel vitia non bene (0032A)credantur auferri. Epistola Innocentii ad Rufum. 26, tit. 4.
TITULUS XVI. Ne clerici per impositionem manus poenitentiam accipiant. De clericis ut poenitentiam per impositionem manus sacerdotis non accipiant, nec laicus post poenitentiam clericus fiat. Epistola Siricii ad Eumerium. 3, tit. 14.
Quod presbyter aut diaconus, si in aliquo crimine lapsi fuerint, non possunt per manus impositionem poenitentiae remedium consequi. Epistola Leonis ad Rusticum. 66, tit. 2.
Ut lapsis sacerdotibus manus sicut laicis non imponantur. Conc. Carthag. V, tit. 11, c. 16.
TITULUS XVII. De religiosis utriusque sexus comprobandis, sive de religiosis vagis. (0032B)De his qui in parva aetate coram parentibus religionis habitum tenuerint. Conc. Tolet. X, tit. 6, c. 55.
De religiosis vagis qui nec inter clericos nec inter monachos habentur. Conc. Tolet. IV, tit 53, c. 49.
De reclusis honestis sive vagis. Conc. Tolet. VII, tit. 5, c. 52.
TITULUS XVIII. De psalmistis. Qualiter psalmista ordinetur. Conc. Carthag. IV, tit. 10, c. 15.
De psalmista: non debere orario uti. Conc. Laod. tit. 22, c. 7.
TITULUS XIX. De ostiariis. Qualiter ostiarii ordinentur. Conc. Carthag. IV, tit. 9, c. 15.
(0032C)Non oportere ministros id est ostiarios secretarium ingredi aut vasa dominica tangere. Conc. Laod. tit. 21, c. 7.
Ostiarii tabernas non intrent. Conc. eodem. tit. 24, c. 7.
Ministros id est ostiarios ab ostiis et ab oratione non debere deesse. Conc. eodem. tit. 43, c. 7.
Poenitens, si necessitas cogat, ostiarius aut lector fiat, vel de quibus poenitentibus dicit. Conc. Tolet. I, tit. 2, c. 46.
Poenitens, si usus exegerit, inter ostiarios deputetur, vel de quibus poenitentibus dicit. In excerptis Martini tit. 23, c. 64.
TITULUS XX. De lectoribus. Qualiter lectores ordinentur. Conc. Carthag. IV, tit. 8, c. 15.
Quod clericorum nomen etiam lectores, psalmistae (0032D)et ostiarii retineant. Conc. Carthag. IV, tit. 8, 9, et 10, c. 15.
Lectores orario non utantur. Conc. Laod. tit. 22, c. 7.
Quod lectores neque in habitu secularium psallere neque granos dimittere permittantur. Conc. Brac. I, tit. 11, c. 63.
Quod lectores contingere altaris vasa prohibeantur. Conc. Brac. I, tit. 10, c. 63.
Lectores tabernas non ingrediantur. Conc. Laod. tit. 24, c. 7.
Lectores populos non salutent. Conc. Carthag. III, tit. 4, c. 14.
Poenitens si necessitas cogat lector fiat. Conc. Tolet. I, tit. 2, c. 46.
Poenitens, si usus exegerit, inter lectores deputetur, In excerptis Martini tit. 23, c. 64.
(0033A)Non ascendat in pulpitum nisi lector. In eisdem, tit. 45, c. 64.
Si lector bigamus sit aut viduam ducat, non amplius quam subdiaconus fiat. In iisdem, tit. 43, c. 64.
TITULUS XXI. De exorcistis. Qualiter exorcistae ordinentur. Conc. Carthag. IV, tit. 7, c. 15.
Ut exorcistae tabernas non ingrediantur. Conc. Laod. tit. 24, c. 7.
Non oportere exorcisare, id est panes dare, qui non sunt ab episcopis ordinati. Conc. eodem, tit. 25, c. 7.
TITULUS XXII. De acolytis. Qualiter acolyti ordinentur. Conc. Carthag. IV, tit. 6, c. 15.
Acolythus tabernas non ingrediatur. Conc. Laod. tit. 24, c. 7.
TITULUS XXIII. De subdiaconibus. (0033B) Qualiter subdiacones fiant. Conc. Carthag. IV, tit. 5, c. 15.
Si probati viri conjugia duplicaverint non plus quam subdiacones fiant. Conc. Arausic. tit. 25, c. 22.
Qui post lavacrum moechati sunt subdiacones non erunt. Conc. Eliber. tit. 30, c. 38.
Subdiaconus, si defuncta uxore aliam duxerit, abjiciatur, vel si tertiam ducat, quod nec dici poterit nec audiri. Conc. Tolet. I, tit. 4, c. 46.
Subdiaconus bigamus inter lectores vel ostiarios habeatur. In excerptis Martini, tit. 44, c. 64.
Subdiaconus poenitens ad altiores gradus non veniat. Conc. Tolet. I, tit. 2, c. 46.
Id ipsum de eodem. Conc. Bracar. II, tit. 23, c. 64.
Non liceat ministeria tangere nisi subdiaconum aut acolytum. In excerptis Martini tit. 41, c. 64.
TITULUS XXIV. De quibus ordinandi diacones non sint. (0033C) Neophytus diaconus aut presbyter non erit. Conc. Arelat. II, tit. 1, c. 22.
Neophyti sive laici diacones vel sacerdotes non erunt quod etiam cum obtestatione nominis divini decernitur. Epistola Siricii ad diversos, 5, tit. 3.
Bigami ac poenitentes et repudiatarum mariti diacones non erunt. Conc. Arelat. III, tit. 3, c. 23.
Clerici conjugati nisi continentiam profiteantur diacones non erunt. Conc. Arausic. tit. 22, c. 27.
Digami diacones vel presbyteri non ministrent. Conc. Agath. tit. 1, c. 30.
Ut bigamus aut viduae maritus nullo honore sit dignus. Decretum Hilarii, 74, tit. 2.
Qui viduas acceperint diacones non efficiantur. Conc. Tolet. I, tit. 3, c. 46.
De eo qui post baptismum milita verit ut ad diaconium (0033D)non promoveatur. Conc. Tolet. I, tit. 8, c. 46.
TITULUS XXV. De electione et conjugiis diaconorum. Non licere populis ministros altaris eligere. Conc. Laod. tit. 13, c. 7.
De his qui ad diaconium eliguntur inter conjugia. In excerptis Martini, tit. 39, c. 64.
Dum ordinantur diaconi de conjugio interrogentur. Conc. Ancyr. tit. 10, c. 2.
TITULUS XXVI. De aetate et temporibus diaconorum. Ut levitae ante viginti quinque annos non consecrentur. Conc. Carthag. III, tit. 4, c. 14.
Id ipsum de eodem: de consensu etiam et professione conjugati. Conc. Agath. tit. 16, c. 30.
De numero annorum quo sacerdotes et levitae ordinentur. Conc. Tolet. IV, tit. 30, c. 49.
(0034A)Ut laicus ante annum conversionis diaconus non fiat. Conc. Arelat. III, tit. 2, c. 23.
De ordinatione diaconi vel totius ordinis, ut in die dominico celebretur, et ut ordinans et ordinandus sabbato jejunent. Epistola Leonis ad Dioscorum, 72, tit. 1.
De ordinatione totius ordinis, quibus mensibus et temporibus fiat: nec quemlibet cujuscunque utilitatis causa his praeferre qui ante ipsos ordinati sunt. Decretum Gelasii generale, 82, tit. 13.
TITULUS XXVII. De regulis et numero diaconorum. Non licere diaconibus semotim populos colligere. Conc. Antioch. tit. 5, c. 6.
De honore diaconi erga presbyteros, et clericorum erga diaconos. Conc. Laod. tit. 20, c. 7.
De obedientia diaconorum erga presbyteros. Conc. Carthag. IV, tit. 37, c. 15.
Ut diaconus nihil sine presbytero suo agat. Conc. (0034B)Arelat. I, tit. 18, c. 21.
Diaconus tabernas non ingrediatur. Conc. Laod. tit. 24, c. 7.
Ut episcopus, presbyter vel diaconus canibus ad venandum et accipitribus non utantur. Conc. Agath. tit. 55, c. 30.
Quod diaconibus nec offerre nec presbyteris corpus Christi tradere nec ante eos communicare vel sedere sit licitum. Conc. Nic. tit. 14, c. 1.
Ut levitae non offerant. Conc. Arelat. I, tit. 15, c. 21.
Non licere ministris panem dare aut calicem benedicere. Conc. Laod. tit. 25, c. 7.
Ne diaconus coram presbytero sedeat aut eucharistiam tradat. Conc. Arelat. II, tit. 15, c. 22.
Diaconus eucharistiam praesente vel jubente presbytero pro necessitate populis det. Conc. Carth. IV, tit. 38, c. 15.
Diaconus presbytero jubente sedeat. Conc. eodem, (0034C)tit. 39, c. 15.
Diaconus coram presbytero interrogatus loquatur. Conc. eodem, tit. 40, c. 15.
De levitis ne sine jussu presbyteri sedeant. Conc. Agath. tit. 65, c. 30.
Quod non liceat diaconum non jussum sedere. Conc. Bracar. II, tit. 40, c. 64.
Diaconus tempore tantum oblationis et lectionis alba utatur. Conc. Carthag. IV, tit. 41, c. 15.
De uno orario diaconibus utendo, nec ornato, sed puro. Conc. Tolet. IV, tit. 40, c. 49.
De orario diaconibus non absconse sed superposito scapulae utendo. Conc. Bracar. I, tit. 9, c. 63.
Si diaconus vel presbyter crimen capitale commiserint. Conc. Aurelian. I, tit. 6, c. 31.
Ut diacones mensuram propriam juxta patrum decreta custodiant, nec baptizent nisi necessitate cogente. Decretum Gelasii generale, 82, tit. 9.
Diacones tantum septem erunt quamvis in magna (0034D)civitate. Conc. Neocaesar. tit. 14, c. 3.
Quod diaconi nec in presbyterio sedere possint, nec sacri corporis propagationem jus habeant exercendi. Decretum Gelasii generale, 82, tit. 10.
TITULUS XXVIII. De ordinatione diaconorum. Qualiter diacones ordinentur. Conc. Carth. IV, tit. 4, c. 15.
Non licere coram catechumenis clericos fieri. Conc. Laod. tit. 4, c. 7.
Nec diacones sed nec sacerdotes ordinandi, nisi omnes qui cum eis sunt fideles existant. Conc. Carth. III, tit. 18, c. 14.
TITULUS XXIX. De quibus presbyteri ordinandi non sunt. De neophytis presbyter non ordinetur. Conc. Arelat. II, tit. 1, c. 22.
(0035A)Neophyti sive laici presbyteri non erunt. Epistola Siricii per diversos, 5, tit. 3.
Digami poenitentes vel repudiatarum mariti presbyteri non sint. Conc. Arelat. III, tit. 3, c. 33.
De bigamis ad presbyterium vel diaconatum non promovendis. Conc. Hispal. II, tit. 4, c. 67.
Digamus aut viduae maritus presbyter non erit. Decretum Hilarii, 74, tit. 2.
Hi qui in aegritudine baptizati sunt presbyteri non erunt, nisi fide et charitate cogente. Conc. Neocaesar. tit. 12, c. 3.
TITULUS XXX. De doctrina et regulis presbyterorum. Quod non debeant sacerdotes aut clerici amicti palleis vel impraecincti lumbis in ecclesia ministrare. Epistola Coelestini ad episcopos Galliae, 34, tit. 1.
Quod parochitani presbyteri cum ordinantur officiale libellum debeant dare, et iidem presbyteri in litaniis sint de officio requirendi. Conc. Tolet. IV, (0035B)tit. 26, c. 49.
De his quae prohibentur presbyteri in ecclesiasticis sacramentis agere. Conc. Hispal. II, tit. 7, c. 67.
De professione presbyterorum vel diaconorum episcopo facienda, cum in parochiis ordinantur. Conc. Tolet. IV, tit. 27, c. 49.
Non licere presbyteris contempto episcopo semote populos colligere et altare erigere. Conc. Antioch. tit. 5, c. 6.
Presbyter ministrum non ordinet nec altare consecret. Conc. Agath. tit. 43, c. 30.
Ut presbyter, qui praesumpserit chrisma conficere aut ecclesiam vel altare consecrare, ab officio deponatur. Conc. Bracar. I, tit. 19, c. 63.
Presbyter benedictionem aut poenitentiam dare non praesumat. Conc. Agath. tit. 44, c. 30.
Chrisma et benedictio puellarum et reconciliatio poenitentium a presbyteris non fiat. Conc. Carthag. II, tit. 3, c. 13.
(0035C)Presbyter poenitentem jussus ab episcopo suo reconciliet. Conc. Carthag. II, tit. 4, c. 13.
Quomodo presbyter absente episcopo ob necessitatem reconciliet poenitentem. Conc. Carthag. III, tit. 32, c. 14.
Ut presbyter et benedicat et confirmet neophytum. Conc. Regien. tit. 4, c. 26.
Ut presbyter inconsulto episcopo virginem non consecret, et chrisma nunquam conficiat. Conc. Carthag. III, tit. 36, c. 14.
Ut presbyter diaconum aut presbyterum non ordinet. Conc. Hispal. II, tit. 5, c. 67.
Si presbyter inconsulto et praesente episcopo agendam celebraverit, honore privetur. Conc. Carth. II, tit. 9, c. 13.
Ut praeter episcopum nullus chrisma conficiat. Conc. Tolet. I, tit. 20, c. 46.
Non licere presbyterum praesente episcopo chrismare. In excerptis Martini, tit. 52, c. 64.
(0035D)Non oportet presbyterum ante ingressum episcopi ingredi et sedere in tribunali. Conc. Laod. tit. 56, c. 7.
Non licet presbytero ante episcopum in baptisterium introire. Conc. Bracar. II, tit. 53, c. 64.
De baptizatis ut nihil accipiat clerus. Conc. Eliber. tit. 48, c. 38.
Ut de baptizatis nullus accipiat praemium. Conc. Bracar. II, tit. 53, c. 64.
De presbyteris ut in secundas nuptias non vadant. In excerptis Martini, tit. 38, c. 64.
Ne presbyteri forastici praesente episcopo vel presbytero civitatis audeant ministrare. In excerptis Martini, tit. 56, c. 64.
Ne presbyteris alterius regionis praesente episcopo vel presbytero civitatis liceat ministrare, et quo ordine panem sive calicem dent. Conc. Neocaesar. tit. 13, c. 3.
Ut nullus minister sine chrismate proficiscatur. Conc. Araus. tit. 2, c. 27.
(0036A)Si diaconus vel presbyter capitale crimen admiserit. Conc. Aurelianen. tit. 6, c. 31.
Si presbyter aut diaconus de ministerio ecclesiae aliquid vendiderint. Conc. Bracar. II, tit. 17, c 64.
Si presbyteri parochitani aut per se aut per sacristas suos accipiat chrisma. Conc. Carthag. IV, tit. 36, c. 15.
Ut ab alterius episcopo chrisma nullus accipiat. Conc. Vasense I, tit. 3, c. 28.
De presbyteris ut nihil super episcopos praesumant; quod si praesumpserint, et dignitate et communione privabuntur. Sed nec episcopus a culpa vacabit si talia facientem dissimulaverit judicare. Decretum Gelasii generale, 82, tit. 8.
TITULUS XXXI. De electione, aetate, temporibus et gradibus presbyterorum. Qualiter presbyteri ordinentur. Conc. Carthag. IV, tit. 3, c. 15.
(0036B)Presbyter non ordinetur nisi omnes fideles sint qui cum eo sunt. Conc. Carthag. III, tit. 18, c. 14.
Qualiter conjugati ad sacerdotium promoveantur. Conc. Arelat. II, tit. 2, c. 22.
Laicus ante annum conversionis presbyter non fiat. Conc. Arelat. III, tit. 2, c. 23.
Laicus presbyter non ordinetur nisi per gradus ecclesiasticos transierit. Conc. Bracar. I, tit. 20, c. 63.
Presbyter minus triginta annorum non ordinetur quamvis probatae vitae. Conc. Neocaesar. tit. 11, c. 3.
Ut diaconus ante viginti quinque annos non ordinetur. Conc. Agath. tit. 16, c. 30.
Episcopus et presbyter ante perfectam aetatem, id est ante triginta annos non ordinentur. Conc. Agath. tit. 17, c. 30.
Ante triginta annos presbyter non ordinetur. In excerptis Martini, tit. 20, c. 64.
Ut ordinatio presbyteri sabbato vespere celebretur. (0036C)Epistola Leonis ad Dioscorum, tit. 1, c. 72.
De ordinatione totius ordinis quibus mensibus et temporibus fiat. Decretum Gelasii generale, 82, tit. 4.
TITULUS XXXII. De honore sacerdotum et non contemnendis oblationibus eorum. De episcopis atque presbyteris ut ad cujusquam ecclesiam in ordine suo recipiamur et tam ad verbum faciendum quam ad missam dicendam invitentur. Conc. Carthag. IV, tit. 33, c. 15.
De non contemnenda oblatione presbyteri conjugati. Conc. Gangren. tit. 4, c. 4.
Ut peregrino episcopo locus sacrificandi detur. Conc. Arelat. I, tit. 19, c. 21.
TITULUS XXXIII. De haereticis et schismaticis episcopis si catholici fiant. (0036D)De haereticis et schismaticis episcopis si ad catholicam fidem venerint quid observent. Conc. Regiense, tit. 3, c. 26.
TITULUS XXXIV. De quibus episcopi ordinandi non sunt. De his qui post baptisma statim episcopi fiunt vel si praecedenti tempore mortale peccatum habent. Conc. Nic. tit. 2, c. 1.
Ex laico episcopus non ordinetur. Conc. Sardic. tit. 13, c. 5.
De neophytis sacerdos non fiat. Conc. Laod. tit. 3, c. 7.
De neophytis ministri et sacerdotes non sint. Conc. Arelat. II, tit. 1, c. 22.
Neophyti vel laici episcopi non sint. Epistola Siricii per diversos, 5, tit. 3.
De Aggaro et Tiberiano qui ex laicis fuerunt ordinati. Epistola Leonis ad Africanos, 69, tit. 3.
(0037A)Ex poenitentibus quamvis bonis episcopus non sit. Conc. Carthag. IV, tit. 1, c. 15.
Digami, poenitentes et repudiatarum mariti episcopi non sint. Conc. Arelat. III, tit. 3, c. 33.
Viduarum mariti vel habentes numerosa conjugia episcopi non sint. Quaerenda etiam dignitas natalium et morum. Epistola Leonis ad universos, 64, tit. 2.
Digami vel corruptae sive viduae mariti episcopi non sint. Decretum Hilarii, 74, tit. 2.
A metropolitanis non laici, non viduarum mariti, non digami sed irreprehensibiles ordinentur. Epistola Leonis ad Anastasium, 67, tit. 2.
Indignus nullus efficiatur episcopus: de robore etiam Nicaeni concilii. Epistola Siricii per diversos, 5, tit. 1.
Illicitae personae ad episcopatum vel ad ullum honorem promovendae non erunt. Epistola Leonis ad Africanos, 69, tit. 1.
Poenitentes et inscii litterarum sive defectu membrorum (0037B)vel decisione aliquid minus habentes, episcopi non sint. Decretum Hilarii, 74, tit. 3.
Non habeantur episcopi quos nec clericus elegit nec populus exquisivit. Epistola Leonis ad Rusticum, 66, tit. 1.
Nullus invitis ordinetur episcopus. Epistola Leonis ad Anastasium, 67, tit. 4.
Quod nolentibus clericis vel populis nemo debeat episcopus ordinari. Epistola Coelestini ad episcopos Galliae, 34, tit. 5.
Ignotis ministerium aut sacerdotium non dabitur. Epistola Siricii per diversos, 5, tit. 2.
De perniciosa consuetudine vel de omnibus pene personis de quibus episcopi non sint, ac de removendis his; et ne in una ecclesia duo episcopi habeantur. Epistola Hilarii ad Ascanium, 75, tit. 4.
De ordinatione episcopi ac de omnibus personis de quibus episcopi ordinandi non erunt, vel qualiter vel ubi ordinetur episcopus. Conc. Tolet. IV, tit. 19, c. 49.
(0037C)Quod ab illicitis sit ordinationibus abstinendum et nullus de prohibitis personis episcopus ordinetur. Epistola Coelestini ad episcopos Galliae, 34, tit. 6.
Ut unaquaeque provincia suo metropolitano contenta sit, et quod extranei et ignoti ac peregrini clerici non sint in aliorum ecclesiam ordinandi. Epistola Bonifacii ad Hilarium, 32.
Ut nullus contra ordinem efficiatur episcopus. Epistola Innocentii ad Aurelium ex integro, 17.
Quod non oporteat contemptis clericis ecclesiarum de laicis episcopos ordinari. Epistola Coelestini per Apuliam, 35, tit. 2.
TITULUS XXXV. De chorepiscopis. Quod chorepiscopi ad exemplum septuaginta seniorum sint instituti. Conc. Neocaes. tit. 13, c. 3.
De chorepiscopis vel quid possint. Conc. Ancyr. tit. 13, c. 2.
(0037D)Epistolas formatas soli chorepiscopi faciant. Conc. Antiochen. tit. 8, c. 6.
De chorepiscopis et potestate eorum. In quo supra, tit. 10.
TITULUS XXXVI. De electione, temporibus et gradibus episcoporum. Non licere populis ministros altaris eligere. Conc. Laod. tit. 13, c. 7.
Id ipsum de eodem subsequenter. Epistola Hilarii ad Ascanium, 75, tit. 4.
Id ipsum de electione episcopi. In excerptis Martini, tit. 1, c. 64.
Dum eligitur episcopus, si contradictores habeat, quinque vel sex episcopi conveniant. Conc. Carthag. III, tit. 40, c. 14.
Si in electione episcopi contentio sit, obtineat sententia plurimorum: et de primatibus metropolitanorum. Conc. Nic. tit. 6, c. 1.
(0038A)Ut episcopus ante triginta annos non ordinetur. Conc. Arelat. III, tit. 1, c. 23.
Qua aetate episcopus vel presbyter ordinetur. Conc. Agath. tit. 17 c. 30.
Ut laicus ante annum conversionis episcopus non ordinetur. Conc. Arelat. III, tit. 2, c. 23.
Ex laico nisi statuta tempora et officia transierit non fiat episcopus. Conc. Bracar. I, tit. 20, c. 63.
Ex laico minister et episcopus non fiat, nisi tempora praefixa custodierit. Epistola Innocentii ad Felicem 9, tit. 5.
Monachi vel laici, nisi per gradus ecclesiasticos transierint, episcopi non sint. Epistola Zosimi ad Hesychium 28, tit. I.
De temporibus, gradibus et officiis quae nisi quisque transierit sacerdos non erit. Inibi, tit. 3.
Episcopus non ordinetur nisi omnes qui cum eo sunt fidele sexistant. Conc. Carthag. III, tit. 18, c. 14.
Quod per gradus ecclesiasticos ad episcopatus debeat officium perveniri, et quod nullus indignus ordinetur (0038B)episcopus. Epistola Coelestini ad episcopos Galliae, 34, tit. 3.
TITULUS XXXVII. Ne per praemium ordinentur episcopi. De monachis vel laicis per praemium ordinatis ut cum ordinatoribus Simonis crimen incurrant. Decretum Gelasii generale, 82, tit. 26.
Non oportere omnino per pecunias ordinare vel ullum clericum vel ullum officium in ecclesiae domo ex omni ordine et persona. Conc. Chalced. tit. 2, c. 11.
Non accipiendum praemium pro episcopatus honore et de communione peccati. Epistola Hormisdae ad episcopos per Hispaniam, 91, tit. 2.
Nullus honorem ecclesiasticum quolibet praemio accipiat. Epistola Symmachi ad Caesarium, 85, tit. 2.
De damnatione clericorum per pecuniam ecclesiasticos gradus adsequentium. Conc. Tolet. VI, tit. 4, c. 51
TITULUS XXXVIII. Ne per ambitum ordinentur episcopi, et in una ecclesia duobus episcopis non habendis neque duas cathedras ab uno episcopo obtinendas. (0038C) Nullus per ambitum ad episcopatum accedat. Epistola Symmachi ad Caesarium, 85, tit. 5.
Per ambitum nullus ordinetur episcopus. Epistola Bonifacii ad Honorium Augustum ex integro, 30.
Si denuo Romae episcopi duo ordinati fuerint, ambo repellantur. Rescriptum Honorii Augusti ad Bonifacium ex integro, pag. 39.
Ut in una ecclesia duo episcopi non habeantur, vel de his qui illicite ordinati sunt removendis. Epistola Hilarii ad Ascanium, 75, tit. 4.
Ubi gratulatur de fide imperatoris quae in Chalcedonensi concilio gesta est, et de Anatolio qui Alexandrinam et Antiochenam ecclesias contra instituta Nicaena per ambitum sibimet voluit subjugari. Epistola (0038D)Leonis ad Marcianum Augustum ex integro, 55.
Ubi Anatolium Constantinopolitanum episcopum de fide in Chalcedonensi concilio laudat, quem deinde arguit quod contra Nicaenam synodum, Alexandrinam atque Antiochenam ecclesias sibimet subdere voluisset. Epistola Leonis ad Anatolium ex integro, 55.
TITULUS XXXIX. Ne sine metropolitano ordinentur episcopi. Sine metropolitano episcopo non ordinetur episcopus. Conc. Nic. tit. 6, c. 1.
Non licere sine concilio metropolitani episcopi vel omnium episcoporum ex omni provincia ordinare episcopum. Conc. Antioch. VI, tit. 19, c. 6.
Sine consilio metropolitani et finitimorum omnium episcoporum et probatione vitae et scientiae dignitate non ordinetur episcopus. Conc. Laod. tit. 12, c. 7.
Sine consilio metropolitani nullus ordinetur episcopus. Conc. Carthag. II, tit. 12, c. 13.
(0039A)Absque metropolitano nullus ordinetur episcopus, et de morientis exequiarum diebus. Conc. Reg. tit. 6, c. 26.
Ne extra conscientiam metropolitani nec ab uno episcopo ordinandum episcopum. Epistola Innocentii ad Victoricum, 7, tit. I.
Nemo comtempto metropolitano episcopus ordinetur, et de robore Nicaeni concilii. Epistola Bonifacii ad Hilarium Narbonensem ex integro, 32.
Non esse episcopum sine metropolitano ordinandum, Conc. Arelat. II, tit. 6, c. 22.
Sine metropolitani et trium episcoporum praesentia vel consensu omnium absentium non ordinandum episcopum. Conc. Arelat. II, tit. 5, c. 22.
Non esse episcopum sine metropolitano et confinitimis ordinandum. In excerptis Martini, tit. 3, c. 64.
Ut nullus sine consensu metropolitani episcopus ordinetur. Epistola Hilarii ad Ascanium et episcopos Tarraconenses, 75, tit. 1.
(0039B)Qui in metropolitana civitate non ordinatur episcopus post duos menses praesentatus occurrat. Conc. Tarracon. tit. 5, c. 39.
TITULUS XL. Ne a duobus episcopis ordinetur episcopus. Ut non praesumant duo episcopi ordinare episcopum. Conc. Carthag. III, tit. 39, c. 14.
Ut non habeatur episcopus a duobus episcopis ordinatus. Conc. Regiens. tit. I, c. 26.
Qui violentus a duobus episcopis fuerit ordinatus, episcopus ipse stabit, ordinatores periclitabuntur: si autem voluntarius, et ipse cessabit. Conc. Araus. tit. 21, c. 27.
A duobus episcopis ordinatus aliquando episcopus esse potest. Conc. Regien. tit. 2, c. 26.
Indebite ordinati episcopi propter necessitatem vel indulgentiam aliquando stare possunt. Epistola Hilarii ad Ascanium, 75. tit. 4.
(0039C)Ut sine tribus episcopis non ordinetur episcopus. Conc. Arelat. I, tit. 20, c. 21.
TITULUS XLI. De episcopis, petentibus populis, ordinandis. De episcopis petentibus populis ordinandis et ne in vili vel parvo loco ordinentur. Conc. Sardic. tit. 6, c. 5.
Episcopos in villis et in vicis non ordinandos, nec presbyteros sine episcopo aliquid acturos. Conc. Laod. tit. 57, c. 7.
TITULUS XLII. De episcopis nolentibus suscipere ministerium vel tenere sedem. De episcopis qui suscepta manus impositione non acquiescunt suscipere ministerium. Conc. Antioch. tit. 17, c. 6.
De contemptore episcopo, si nolit agere sacerdotium. In excerptis Martini, tit. II, c. 64.
De seditioso episcopo si parochiam in qua ordinatus (0039D)est non accipiat sed aliam quaerat. In excerptis Martini, tit. 12, c. 64.
Dc episcopo per necessitatem vacante. In excerptis Martini, tit. 10, c. 64.
TITULUS XLIII. De episcopis ordinatis et a populo non susceptis. De episcopis qui ordinati non suscipiantur. Conc. Ancyr. tit. 18, c. 2.
De episcopis qui non pro vitio sed contradictione plebium non suscipiuntur. Conc. Antioch. tit. 18, c. 6.
TITULUS XLIV. De exsequiis morientis episcopi, et rebus gestis. Qualiter humetur episcopus, Conc. Vallet, tit. 4, c. 45.
De exsequiis morientis episcopi. Conc. Tolet. VII, tit. 3, c. 52.
(0040A)Ut episcopus qui sepelierit episcopum curam habeat ecclesiae ipsius. Conc. Regien. tit. 5, c. 26.
Ne extra constitutum ordinem morientis sacerdotis haeredes rem ejus adire praesumant. Conc. Tolet. IX, tit. 7, c. 54.
Quantum commodum sibi episcopus tollat de ecclesia, cujus tumulaverit sacerdotem. Conc. eodem, tit. 9.
TITULUS XLV. De non constituendis successoribus episcoporum. Episcopum non debere sibi successorem constituere. Conc. Antioch. tit. 23, c. 6.
De non constituendis successoribus. In excerptis Martini, tit. 8, c. 64.
Ut episcopus successorem sibi non eligat. Decretum Hilarii, 74.
TITULUS XLVI. De non differenda ordinatione episcoporum. Post obitum episcopi non diu differri ordinationem (0040B)alterius ultra tres menses. Conc. Chalc. tit. 25, c. 11.
Ut intercessor nulla seditione retineat mortui cathedram. Conc. Carthag. V, tit. 8, c. 16.
TITULUS XLVII. De ordinandis episcopis. Qualiter consecrentur episcopi. Conc. Carthag. IV, tit. 2, c. 15.
Qualiter episcopi debeant ordinari. Conc. Nic. tit. 4, c. 1.
Quales vel quam docti debeant ordinari episcopi. Conc. Carthag. IV, tit. 1, c. 15.
De ordinatione episcopi. In excerptis Martini, tit. 2, c. 64.
De ordinatione ministrorum sacerdotum quando fiat. Epistola Leonis ad Dioscorum, 72, tit. 1.
Quibus mensibus et temporibus fiat ordinatio. Decretum Gelasii, 82, tit. 13.
De omnibus secundum statuta canonum ordinandis. (0040C)Epistola Hormisdae ad episcopos per Hispaniam, 91, tit. 1.
TITULUS XLVIII. De doctrina et regulis episcoporum. Ut episcopus antequam ordinetur canones agnoscat. Conc. Carthag. III, tit. 3, c. 14.
Ut sacerdotes scripturarum sacrarum et canonum cognitionem habeant. Conc. Tolet. IV, tit. 25, c. 49.
Ut episcopus pro necessitate tantum libros haereticorum aut gentilium legat. Conc. Carthag. IV, tit. 16, c. 15.
Ut episcopus a sua ecclesia die dominico deesse non debeat. Conc. Aurel. I, tit. 27, c. 31.
Ut episcopus non longe ab ecclesia hospitium habeat. Conc. Carthag. IV, tit. 14, c. 15.
Ut episcopus supellectilem et mensam vilem habeat. Conc. eodem, tit. 15, c. 15.
Quod lectio in omnibus sacerdotum mensis legi (0040D)debeat. Conc. Tolet. III, tit. 7, c. 48.
Ut episcopus nullam curam rei familiaris ad se revocet; tantum actioni et doctrinae vacet. Conc. Carthag. IV, tit. 20, c. 15.
De cura populorum et pauperum quam episcopi sibi impositam noverint. Conc. Tolet. IV, tit. 32, c. 49.
Ut episcopus pauperes et infirmos tueatur. Conc. Aurel. I, tit. 12, c. 31.
Ut episcopus gubernationem viduarum, pupillorum aut pauperum non per se sed per subditos agat. Conc. Carthag. IV, tit. 17, c. 15.
Ut episcopus tuitionem testamentorum non suscipiat. Conc. Carthag. IV, tit. 18, c. 15.
Ut episcopus nec provocatus pro rebus transitoriis litiget. Conc. eodem, tit. 19, c. 15.
Episcopus alienum clericum peccantem redarguat. Conc. Vasens. I, tit. 8, c. 28.
De sacerdotibus ad gentem extraneam nuntios mittentibus. Conc. Tolet. IV, tit. 30, c. 49.
(0041A)Quod omni tempore liceat episcopo chrisma conficere. In excerptis Martini, tit. 51, c. 64.
Pro chrismate episcopus nihil accipiat. Conc. Bracar. II, tit. 4, c. 64.
Pro consecratione basilicae episcopus nihil exigat. Conc. Bracar. II, tit. 5, c. 64.
Ut episcopus quolibet loco sedens stare non patiatur presbyterum. Conc. Carthag. IV, tit. 34, c. 15.
De praeferendo ab episcopis invicem sibi sedendi loco, servato metropolitani primatu. Conc. Bracar. I, tit. 6, c. 63.
De consensu presbyteri cum episcopo in ecclesia. Conc. Carthag. IV, tit. 35, c. 15.
Ut ea quae illicite decessor episcopus amisit vel ab aliis illicite commissa sunt, ab eo qui successor est emendentur. Decretum Hilarii, 64, tit. 4.
Ut episcopus in ordinatione clericorum commodum nullum accipiat. Conc. Bracar. II, tit. 3, c. 64.
TITULUS XLIX. De metropolitano. (0041B) Ut metropolitanus de episcopo electo ad episcopum primatum tenentem referat, et de metropolitano electo similiter provinciales episcopi referant, et qualiter metropolitanus episcopus ordinetur. Epistola Leonis ad Anastasium, 67, tit. 5.
De potestate metropolitani sine quo reliquos episcopos et quem sine reliquis episcopis nihil convenit agere, et ad judicium ejus caeterorum episcoporum negotiis deferendis. Conc. Antioch., tit. 9, c. 6.
De primatu metropolitani sine quo reliquos episcopos et quem sine reliquis episcopis nihil convenit agere. In excerptis Martini, tit. 4, c. 64.
Ut metropolitanis sua jura serventur. Epistola Leonis ad Anastasium, 67, tit. 1.
TITULUS L. De archiepiscoporum primatu. De primatu episcoporum Alexandriae, Romae, et (0041C)Antiochiae, et sine metropolitano episcopum ordinatum omnino cessare. Conc. Nic. tit. 6, c. 1.
De honore episcopi Hierosolymitani. Conc. Nic. VII, c. 1.
De honore episcopi Antiocheni. Epistola Innocentii ad Bonifacium. 19.
De primatu episcoporum Alexandriae, Orientis, Antiochiae atque Asiae. Conc. Constantinop. I, tit. 2, c. 8.
Ut primae sedis episcopus Princeps sacerdotum non appelletur. Conc. Carthag. III, tit. 26, c. 14.
Quod prima sedes apud Antiochiam B. Petri esse memoretur, et quod absque episcoporum primatum tenente episcopus non ordinetur. Epistola Innocentii ad Alexandrum. 23, tit. 1.
TITULUS LI. De commissa vice apostolicae sedis, aliisque praeceptis. Quod Thessalonicenses episcopi vicem apostolicae (0041D)sedis impleverint, et quod sit correctioni adhibenda dilectio nec pro minimis causis facile exercenda damnatio. Epistola Leonis ad Anastasium. 67, tit. 15, et seqq.
De commissa vice apostolicae sedis. Epistola Simplicii ad Zenonem Hispalensem ex integro. 77.
De directis institutis et vice commissa. Epistola Hormisdae ad Joannem Illicitanae ecclesiae episcopum ex integro. 89.
Ut contra haereticos libentius, et majori intendat auctoritate; ac personam suam jubet induere. Epistola Hormisdae ad Epiphanium ex integro. 93.
De commissa vice per Baeticam et Lusitaniam. Epistola Hormisdae ad Sallustium ex integro. 94.
TITULUS LII. De clericis contra interdictum ordinatis vel filios generantibus. Contra interdictum ordinati vel inhonore filios generantes (0042A)clerici honore et ordine privabuntur. Conc. Taurit. tit. 7, c. 25.
Contra canones ordinati clerici deponantur. Conc. Ilerd. tit. 12, c. 44.
Ut quicunque contra vetita ordinati fuerint cum ordinatoribus suis deponantur. De commemoratione Nicaeni concilii. Epistola Innocentii ad universos in Tolosa. 27, tit. 3.
Ut hi qui contra interdictum ordinaverint excommunicentur. Conc. Arelat. III, tit. 3, c. 23.
TITULUS LIII. De sacerdotibus et levitis sine examinatione promotis et sponte confessis. De presbyteris qui postquam promoti sunt postea examinati sua peccata confessi sunt. Conc. Nic. tit. 9, c. 1.
Si presbyter confessus aut convictus fuerit ante ordinationem peccasse. Conc. Neocaes. tit. 9, c. 3.
Id ipsum de diaconibus. In quo supra tit. 10, c. 3.
(0042B)Si presbyter aut diaconus post ordinationem peccasse convincitur quod ante peccaverit, similiter et de caeteris clericis. In excerptis Martini, tit. 25, c. 64.
De diaconibus si ante honorem peccasse probantur. Conc. Eliber. tit. 76, c. 88.
Si sacerdos vel levita de se crimen confiteantur. Conc. Valent. tit. 4, c. 24.
Si presbyter aut diaconus crimen capitale commiserit, simul et ab officio et communione pellatur. Conc. Aurel. I, tit. 6, c. 31.
Si presbyter aut diaconus pro reatu aliquo ab eucharistia se suspenderit. Conc. Aurel. I, tit. 8, c. 31.
TITULUS LIV. De castimonia totius ordinis clericorum ac de sponte professis. De castimonia ministrorum et sacerdotum. Conc. (0042C)Tolet. IV, tit. 21, c. 49.
Ut episcopus in conclavi suo idoneum testimonium habeat. Conc. Tolet. IV, tit. 22, c. 49.
Ut presbyteri vel diaconi similiter vitae suae habeant testes. Conc. eodem. tit. 23, c. 49.
Ut castitas a sacerdotibus et levitis custodiatur. Conc. Carthag. II, tit. 2, c. 13.
De adulteris. Conc. Ancyr. tit. 20, c. 2.
Si presbyter uxorem duxerit, vel moechatus fuerit. Conc. Neocaes. tit. 1, c. 3.
De sacerdotibus et ministris si moechaverint. Conc. Eliber. tit. 18, c. 38.
De his qui altari serviunt si subito flenda carnis fragilitate corruerint. Conc. Herd. tit. 5, c. 44.
De sacerdotibus et ministris fornicantibus. In excerptis Martini, tit. 27, c. 64.
Ne clerici viduarum familiaritati socientur. Conc. Carthag. IV, tit. 102, c. 15.
Ut etiam ad proprias sanguinis sui clerici cum (0042D)testimonio vadant. Conc. Tarracon. tit. 1, c. 39.
De clericis et ostiariis qui adulteris mulieribus admiscentur, ut projiciantur. Conc. eodem tit. 9, c. 39.
De clericis cum quibus mulieres habitant. Conc. Hispal. I, tit. 3, c. 66.
TITULUS LV. De abstinendis clericis a propriis conjugiis. De sacerdotibus et levitis ut ab uxoribus se contineant. Conc. Carthag. V, tit. 3, c. 16.
De his qui post acceptum diaconium incontinentes inveniuntur. Conc. Araus. tit. 23, c. 27.
De presbyteris et diaconibus qui ad conjugalem torum revertuntur. Conc. Agath. tit. 9, c. 30.
De sacerdotibus et ministris ut ab uxoribus se abstineant. Conc. Eliber. tit. 33, c. 38.
De presbyteris et diaconibus si post ordinationem filios genuerint. Conc. Tolet. I, tit. 1, c. 46.
(0043A)Ut episcopis, presbyteris et diaconibus ex haeresi venientibus uxoribus misceri non liceat, vel quod hi qui semper catholici fuerint in cellulis cum mulieribus extraneis non morentur; inventae autem mulieres ab episcopis venundentur. Conc. Tolet. III, tit. 5, c. 48.
De clericis incontinentibus et indictione castimoniae. Epistola Siricii ad Eumerium. 3, tit. 7.
Ut sacerdotes et levitae cum uxoribus coire non debeant, sed omnino sint casti. Epistola Innocentii ad Victoricum. 7, tit. 9.
De incontinentia sacerdotum et levitarum. Epistola Innocentii ad Exuperium. 8, tit. 1.
De his qui in sacerdotio filios genuerunt ut ab officio removeantur. Epistola Innocentii ad Maximum. 10.
De sacerdotibus et ministris quod cessare debeant ab opere conjugali, non tamen repudiare conjugia. Epistola Leonis ad Rusticum. 66, tit. 3.
(0043B)Quod subdiaconibus et deinceps majoris ordinis clericis carnale conjugium denegetur. Epistola Leonis ad Anastasium. 67, tit. 3.
Ut si qui ex conjugibus ordinati sunt sine testimonio. Conc. Gerund. tit. 6, c. 40.
TITULUS LVI. Ne mulieres commorentur in unum cum clericis. De subintroductis mulieribus. Conc. Nic. tit. 3, c. 1.
Nullus clericus cujuscunque ordinis in solatio suo extraneam habeat mulierem, exceptis personis infra conscriptis. Conc. Arelat. II, tit. 3, c. 22.
Id ipsum de eisdem, et ne clericus ad domum extraneae mulieris accedat. Conc. Agath. tit. 10, c. 30.
De feminis quae cum clericis habitare possunt. Epistola Siricii ad Eumerium. 3. tit. 12.
De subintroductis et adoptivis mulieribus et ut (0043C)religiosae feminae nullius laici vel alieni familiaritatem habeant. In excerptis Martini, tit. 32, c. 64.
Clericus vel sanctimoniales feminae cum extraneis viris vel feminis non habitent. Conc. Carthag. I, tit. 3, c. 12.
Cum clericis extraneae feminae non cohabitent. Conc. Carthag. III, tit. 17, c. 14.
De remotione mulierum a consortio clericorum. Conc. Tolet. IV, tit. 42, c. 49.
Clericus cum extraneis mulieribus non habitet. Conc. Carthag. IV, tit. 46, c. 15.
Nullus clericus cujuscunque ordinis in cellario aut secreto intromittat puellam. Conc. Arelat. II, tit. 4, c. 22.
Nullus clericus in cellario vel in secreto quamcunque feminam intromittat. Conc. Agath. tit. 11, c. 30.
De familiaritate extranearum mulierum. Conc. (0043D)Aurel. I, tit. 25, c. 31.
Clerici extraneas feminas in domo non habeant. Conc. Eliber. tit. 27, c. 38.
Clerici qui sine uxoribus ordinantur extraneas mulieres non habeant in domo. Conc. Gerund. tit. 7, c. 40.
Nullus clericus a subdiaconatu et supra cum extranea habitet muliere. De dispositione etiam operis ancillarum. Conc. Tolet. II, tit. 3, c. 47.
Ut clerici cum extraneis mulieribus non habitent. Conc. Ilerd. tit. 15, c. 44.
De venditione mulierum, quae clericis conjunctae noscuntur. Conc. Tolet. IV, tit. 43, c. 49.
TITULUS LVII. De non consummato concupiscentiae malo. De concupiscentia non consummata. Conc. Neocaesar. tit. 4, c. 3.
TITULUS LVIII. De sacerdotibus, cunctisque clericis desertoribus et non transferendis in alienum locum. (0044A) Ut ubi quis primum legerit, ibi permaneat clericus. Conc. Carthag. VI, tit. 15, c. 17.
Ne quis qualibet necessitate suam relinquat ecclesiam. Conc. Arelat. II, tit. 13, c. 22.
Ut nullus clericus de episcopo suo recedat, et ad alium se transferat, neque ei communicet, excepto si de haeresi ad ecclesiam se transferat. Conc. Tolet. I, tit. 12, c. 46.
Non debere clericum ad aliam ecclesiam migrantem ibi perseverare. Conc. Antioch. tit. 3, c. 6.
Quod non liceat clerico in duabus ecclesiis ministrare, sed aut primae restitui aut secundae firmari. Conc. Chalced. tit. 10, c. 11.
Ut clericus cujuscunque ordinis alibi transiens excommunicetur. Conc. Arelat. I, tit. 21, c. 21.
(0044B)De clericis desertoribus. In excerptis Martini, tit. 34, c. 64.
Item de clericis desertoribus ut episcopis suis restituantur. Conc. Hispal. II, tit. 3, c. 67.
Si episcopus, presbyter aut diaconus ab ecclesia vel a civitate in qua ordinati sunt abscesserint. Conc. Nic. tit. 15, c. 1.
De vagis et inobedientibus clericis, ministris et sacerdotibus. Conc. Vallet. tit. 5, c. 45.
De presbyteris, diaconibus, et clericis qui ad alias civitates transeunt, ut non suscipiantur alibi, sed omnino reverti cogantur. Conc. Nic. tit. 16, c. 1.
Episcopum de provincia ad provinciam non transire nisi fuerit invitatus. Conc. Sardic. tit. 2, c. 5.
De sacerdotibus qui ecclesias suas derelinquunt et ad alias ecclesias migrant. Epistola Damasi ad Paulinum. 2, tit. 3.
De Anatolio episcopo qui Antiochenam et Alexandrinam ecclesiam usurpare tentavit. Epistola Leonis (0044C)ad Marcianum. 55.
De quo supra. Epistola ejusdem ad eumdem Anatolium. 56.
Non invitati episcopi ultra dioeceses suas non accedant. Conc. Constantinopolit. I, tit. 3, c. 8.
De eo qui per ambitionem de inferiori civitate ad majorem transiens vult agere clericatum. In excerptis Martini, tit. 5, c. 64.
Non liceat episcopo vel cuilibet ex clero ad aliam transire civitatem. Conc. Chalced. tit. 5, c. 11.
Episcopum de dioecese ad dioecesem non debere transire nec violentia impulsum nec suasione provocatum. Conc. Antioch. tit. 21, c. 6.
Episcopum non debere in alienam civitatem irruere. Conc. Antioch. tit. 22, c. 6.
Episcopus de loco ignobili ad nobilem non transeat. Conc. Carthag. IV, tit. 27, c. 15.
Episcopum non debere ad aliam civitatem transferri. Conc. Sardic. tit. 1, c. 5.
Ut nullus episcoporum relicta propria ecclesia ad (0044D)aliam transeat, ubi et natale suum Romae episcopi faciunt. Epistola Hilarii ad Ascanium. 75, tit. 2.
Ut Ireneus remotus a Barcinonensi ad propriam revertatur. Epistola Hilarii ad Ascanium. 75, tit. 3.
De damnatione Irenei si ad suam ecclesiam non revertatur. Epistola Hilarii ad Ascanium. 75, tit. 5.
De remotione Irenei; et quod indebite ordinati episcopi propter necessitatem vel indulgentiam stare possint; et ne in una ecclesia duo episcopi permittantur. Epistola Hilarii ad Ascanium. 76.
Ut episcopi suas dioeceses gubernent nec ad alias accedant. Conc. Constantinop. I, tit. 2, c. 8.
De non mutanda parochia. In excerptis Martini, tit. 6, c. 64.
Ut si quis episcopus suam deserens civitatem majorem sedem ambitus causa petierit, nec illam obtinere poterit et sua carere debebit. Epistola Leonis ad Anastasium. 57, tit. 7.
(0045A)De episcopis in aliena provincia possessiones habentibus. Conc. Sardic. tit. 15, c. 5.
De episcopis qui non in possessione sua, sed in aliena dioecesi basilicam construunt. Conc. Arausic. tit. 10, c. 27.
Non licere fieri translationes episcoporum. Conc. Carthag. III, tit. 38, c. 14.
Ut episcopus in aliena provincia non immoretur, licet sit eruditior. Conc. Sardic. tit. 14, c. 5.
Clerici vim passi si ad aliam civitatem accesserint, non vetentur ibi morari quandiu potuerint. Conc. eod. tit. 21, c. 5.
Ut clerici sine necessitate in aliena civitate non immorentur. Conc. Carthag. III, tit. 37, c. 14.
Ut extranei clerici apud Thessalonicam non tardent. Conc. Sardic. tit. 20, c. 5.
Non licere episcopis ad aliam transire provinciam et ibi clericos ordinare. Conc. Antioch. tit. 13, c. 6.
De episcopis qui in aliena provincia ordinationes (0045B)facere praesumunt. In excerptis Martini, tit. 7, c. 64.
Si quis susceperit ecclesiae propriae desertorem, et ad aliquam provexerit dignitatem, subjaceat sententiae quam canones praefixerunt. Decretum Gelasii generale. 82, tit. 25.
TITULUS LIX. De sacerdotibus et clericis legitime transferendis. De episcopis et clericis in alienum legitime transferendis. Conc. Carthag. IV, tit. 27, c. 15.
Ut episcopus qui plures habet clericos ei qui eget postulatus ad ordinandum tribuat. Conc. Carthag. III, tit. 45, c. 14.
TITULUS LX. Quod nulli liceat alienum clericum sive monachum laicum vel civem libertum aut servum in sua ecclesia ordinare vel retinere. Ut clericum alienum sine consensu episcopi sui (0045C)in alienam ecclesiam non liceat ordinare. Conc. Nic. tit. 17, c. 1.
Non licere episcopo alterius clericum in sua ecclesia ordinare. Conc. Sardic. tit. 18, c. 5.
Item de quo supra. Conc. eodem, tit. 19.
Non licere episcopis in aliena provincia clericos ordinare. Conc. Antioch. tit. 13, c. 6.
Item de quo supra. Conc. eod. tit. 22.
Item de quo supra. Conc. Constantinop. I, tit. 3, c. 8,
Ut clericum alienum nullus sibi usurpet. Conc. Carthag. III, tit. 44, c. 14.
Ut episcopus alienum clericum non retineat, vel ordinet. Conc. Carthag. III, tit. 21, c. 14.
Ut clericum alienum nullus ordinet, nec sit clericus qui non spoponderit locum ubi sit ordinatus. (0046A)Conc. Vallet. tit. 6, c. 45.
De clerico qui ad alienam ecclesiam transit, et qui eum susceperit. Conc. Tolet. II, tit. 2, c. 47.
Ut nullus episcopus clericum alterius ordinare praesumat. Conc. Bracar. I, tit. 8, c. 63.
De clericis desertoribus. Conc. Hispal. II, tit. 3, c. 67.
Quod minime clericos in alienam civitatem liceat transmigrare, nisi eos qui proprias amiserint civitates. Conc. Chalced. tit. 20, c. 11.
Ut nullus episcopus alterius clericum ordinare usurpet. Epistola Innocentii ad Victoricum. 7,. tit. 7.
Ut alterius clericum non promoveat alter nec abjectum suscipiat. Conc. Taurit. tit. 6, c. 25.
Nullus alienum clericum sollicitare vel retinere praesumat, nec aliquid etiam pulchrum auferre de fratribus ecclesiae. Epistola Leonis ad Anastasium 67, tit. 8.
Ut qui clericum alienum defendere nititur a communione privetur. Conc. Arelat. III, tit. 4, c. 23.
(0046B)De his qui praesumpserint clericum alienum ordinare. Conc. Araus. tit. 8, c. 27.
Non ambiant sibimet episcopi vindicare clericos potestatis alienae. Decretum Gelasii generale 82. tit. 16.
De non recipiendis clericis vagis et de informanda ordinatione ejus qui sine consensu episcopi ab alio episcopo ordinatus est. In excerptis Martini, tit. 33, c. 64.
Ut clericus sive laicus in alterius ecclesia non ordinetur. Conc. Carthag. I, tit. 5, c. 12.
De clericis vel monachis ab alio episcopo ordinatis, Conc. Carthag. V, tit. 13, c. 16.
De his qui cives alienos ordinarunt. Conc. Araus. tit. 9, c. 27.
Si episcopus servum alterius clericum fecerit, et diaconum vel presbyterum ordinaverit. Conc. Aurelian. I, tit. 5, c. 31.
Ut nullus episcopus servum alterius ad officium (0046C)clericatus promoveat. Epistola Leonis ad universos episcopos per Campaniam. 64, tit. 1.
Ut nullus servum alienum absque consensu domini sui in monasterio suscipiat. Conc. Chalced. tit. 4, c. 11.
Non debere servum occasione religionis contemnere dominum suum. Conc. Gangren. tit. 3, c. 4.
De non docendis servis alienis contemnere dominum suum. In excerptis Martini, tit. 42, c. 64.
Servi sub obtentu religionis non suscipiantur aut vindicentur in monasteriis aut in clero. Decretum Gelasii generale. 82, tit. 16.
Si episcopus servum alienum diaconum aut presbyterum fecerit, dupla satisfactione restituat servum. Conc. Aurelian. I, tit. 5, c. 31.
LIBER SECUNDUS. DE INSTITUTIONIBUS MONASTERIORUM ET MONACHORUM, ATQUE ORDINIBUS POENITENTIUM.
VERSIFICATIO UBI LOQUITUR CODICI RESPONDENTI LECTOR. (0045D)I.
Postquam sanctifico missos de cespite flores Magnopere sacros distinximus ordine campos, Quo nunc ire jubes, aut quo me tramite mittis? R. Est bene quod praefixa tenent loca sacra ministri: Ast nunc virgineam solers dispone cohortem, (0046D)Astringe viduam, poenitens det corde dolorem, Nec lasciva suis rideat in motibus illa Quae adhuc deliciis pollens est mortua vivens.
I. Nisu toto, si dominus vult, ibimus illic Quo nos magna jubet oris sententia vestri.
TITULUS I. De monasteriis virorum et ordinibus eorum. (0045D)
De monasteriis non convellendis. Conc. Hispal. II, tit. 10. c. 67.
(0046D)Cellulae vel congregationes novae absque episcopi notitia non construantur. Conc. Agath. tit. 58, c. 30.
Monasterium inconsulto episcopo nullus aedificet. Monachi si evagantur reducantur, et si necesse sit (0047A)cum voluntate abbatis de monacho clericus fiat. Conc. Agath. tit. 27, c. 30.
Ut episcopo liceat unam de parochitanis ecclesiis monasterium facere, et conferre quod voluerit de rebus ecclesiae. Conc. Tolet. III, tit. 4, c. 48.
Si episcopus monasterium faciat vel parochitanam ecclesiam ditet, quantam partem de rebus ecclesiae conferat. Conc. Tolet. IX, tit. 4, c. 54.
Monachus sine permissione episcopi vel abbatis cellulam sibi non construat. Conc. Aurel. I, tit. 18, c. 31.
De potestate episcopi in monasteriis habenda: et ulterius non fieri secularia habitacula quae fuerint monasteria consecrata. Conc. Chalced. tit. 24, c. 11.
De discretione potestatis episcoporum quam in monasteriis habere possunt. Conc. Tolet. IV, tit. 51, c. 49.
Abbates in potestate episcopi sint: de monachis etiam vagis, et non suscipiendo alieno monacho. (0047B)Conc. Aurel. I, tit. 15, c. 31.
De clericis, monachis, vel laicis qui sunt in ptochiis, monasteriis, atque martyriis, ut in potestate sint uniuscujusque episcopi civitatis. Conc. Chalced. tit. 8, c. 11.
Unus abbas duobus coenobiis non praeferatur. Conc. Agath. tit. 57, c. 30.
De honore monachi competente et ut nullus eorum attentet ecclesiastica aut saecularia inquirere negotia, neque monasteria vel oratoria sibi constituere licere. Conc. Chalcedon. tit. 4, c. 11.
De monachis vagis et a monasterio egressis. Conc. Tolet. IV, tit. 52, c. 49.
Clerici et monachi sine epistola episcopi non profecturi. De abbatis quoque et monachorum cellulis, ac de monachis aegris et senibus. Conc. Agath. tit. 38, c. 30.
De clericis et monachis non manentibus in suo proposito. Conc. Chalced. tit. 7, c. 11.
(0047C)De monachis vel puellis Deo dicatis quod non liceat eis nuptiis jungi. Conc. eod. tit. 16.
Monachi orarium vel zancas in usu non habeant. Conc. Aurelian. I, tit. 16, c. 31.
Si monachus uxorem duxerit. Conc. eod. tit. 17.
De monachis ut clerici ordinentur cum voluntate abbatis, et quae monasterio offeruntur non auferantur, et de basilicis quas laici fecerint. Conc. Ilerd. tit. 3, c. 44.
De monachorum promotione ad clerum. Epistola Siricii ad Eumerium. 3, tit. 13.
Ut monachus missus alicubi ministerium clericatus agere non praesumat, nec negotiator, nec executor existat. Conc. Tarracon. tit. 11, c. 39.
De professione monachorum et professione parentum eorum. Conc. Tolet. IV, tit. 49, c. 49.
TITULUS II. De monasteriis feminarum.
(0047D)Monasterium puellarum procul a monachis constituendum. Conc. Agath. tit. 28, c. 30.
Ut monasteria virginum a monachis tueantur. Conc. Hispal. II, tit. 11, c. 67.
TITULUS III. De custodia sacrarum virginum.
Qualiter sacrae virgines episcopi vel presbyteri custodia tueantur. Conc. Carthag. III, tit. 33, c. 14.
Vir religiosis feminis praeponendus ab episcopo probetur. Conc. Carthag. IV, tit. 97, c. 15.
Quod ad reatum sacerdotis pertineat si viduae vel sanctimoniales clericorum, qui his praesunt, familiaritatibus socientur. Conc. eodem, tit. 102. c. 15.
TITULUS IV. De ordinatione sacrarum virginum.
Qualiter virgo sanctimonialis ordinetur. Conc. Carthag. IV, tit. 11, c. 15.
(0048A)Virgines ante viginti quinque annos non ordinandas. Conc. Carthag. III, tit. 4, c. 14.
Virgines sanctimoniales ante aetatis annum quadragesimum non velentur. Conc. Agath. tit. 19, c. 30.
Ante annos quadraginta aetatis sanctimoniales virgines non velentur. Conc. Caesaraug. I, tit. 8, c. 41.
De diaconissis non ordinandis. Conc. Araus. tit. 26, c. 27.
De diaconissis lapsis, et ne ante annum quadragesimum ordinentur. Conc. Chalced. tit. 15, c. 11.
TITULUS V. De tempore velandarum virginum.
De virginibus sacris quibus temporibus velentur; ob necessitatem tamen omni tempore: sicut et de baptismate dictum est, ne sine hoc munere transeant quod plorasse dicuntur. Decretum Gelasii. 82, tit. 14.
TITULUS VI. De sacris virginibus velatis ac postea corruptis et de corruptoribus earum. (0048B)
De virginibus sacris velatis si publice vel occulte lapsae fuerint. Epistola Innocentii ad Victoricum. 7, tit. 12.
De puellis, quae jam consecratae sunt si postea nupserint, et propositi et consecrationis duplex crimen admittunt. Epistola Leonis ad Rusticum. 66, tit. 14.
De virginibus sacris non velatis si lapsae fuerint. Epistola Innocentii ad Victoricum. 7, tit. 13.
Quod puellae, quae non coactae sed voluntate propria virginitatis propositum susceperint, delinquunt cum nupserint, etsi nondum fuerant consecratae. Epistola Leonis ad Rusticum Narbonensem. 66, tit. 13.
Si devota maturaverit vel moechaverit, poenitentiae deputetur. Conc. Valent. tit. 2, c. 24.
De virginibus Deo sacratis si adulteraverint. Conc. Elibert. tit. 13, c. 38.
(0048C)Devota si adulteraverit decem annis poeniteat; si maritum duxerit non permittenda ad poenitentiam nisi maritus decesserit. Conc. Tolet. I, tit. 16, c. 46.
Si devota peccaverit vel maritaverit. In excerptis Martini, tit. 31, c. 64.
De virginibus sacris quae vim barbaricam pertulerunt, quod non habeant corruptam mentem propter corruptelam corporis violentam, quodque laudabiliores sunt si se incontaminatis non comparent. Epistola Leonis ad episcopos Africanos. 69, tit. 4.
Ut raptores viduarum aut virginum, vel qui sacris virginibus vi vel sponte nupserint communione priventur. Epistola Symmachi ad Caesarium. 85, tit. 3.
Quod hi qui sacris virginibus se sociant et foedera incesta commiscent, communicare non possint, nisi publicam poenitentiam gesserint; his autem de saeculo transeuntibus viaticum non negari. Decretum Gelasii generale. 82, tit. 22.
TITULUS VII. De discretione viduarum ac virginum. (0048D)
De discretione saecularium et sanctimonialium viduarum ac virginum. Conc. Tolet. IV, tit. 56, c. 49.
De professione et veste religiosarum viduarum. Conc. Tolet. X, tit. 4, c. 55.
TITULUS VIII. De comprobatione sanctimonialium viduarum ac virginum.
Viduae quae in proposito religioso diuturna observatione permanserint, et virgines quae plurimis annis in monasteriis fuerint, omnino nubere prohibentur. Epistola Symmachi ad Caesarium. 85, tit. 4.
De feminis quae viduitatem professae sunt coram episcopo. Conc. Araus. tit. 27, c. 27.
De remotis excusationibus viduarum transgressionem sequentium. Conc. Tolet. X, tit. 5, c. 55.
TITULUS IX. De prohibitione ministerii feminarum. (0049A)
De feminis ut sacris altaribus non ministrent, vel aliquid ex his, quae virorum sunt officiis deputata, praesumant. Decretum Gelasii generale. 82, tit. 28.
Ut nulla professa vel vidua absente sacerdote in domo sua sacerdotale officium vel lucernam impleat. Conc. Tolet. I, tit. 9, c. 46.
Non debere mulieres ad altare ingredi. Conc. Laod. tit. 45, c. 7.
Ut mulieres in sacrarium non intrent. In excerptis Martini. tit. 42, c. 64.
Qualiter viduae vel sanctimoniales ad baptismi ministerium ordinentur. Conc. Carthag. IV, tit. 12, c. 15.
Ut mulieres publice docere non praesumant. Conc. Carthag. IV, tit. 99, c. 15.
Ut mulier baptizare non audeat. Conc. eod. tit. 100.
TITULUS X. De non velandis viduis. (0049B)
Viduae non velentur, quia id nec auctoritas divina nec canonum instituit forma. Decretum Gelasii generale. 82, tit. 15.
Quod viduae ut supra dictum est non velentur, et si professam continentiam proposito mutato calcaverint ipsae pro se Deo rationem reddant. Decretum Gelasii generale. 82, tit. 23.
TITULUS XI. De castimonia et regulis viduarum.
Cum viduis vel viduabus extraneae personae non commorentur. Conc. Carthag. I, tit. 4, c. 12.
De viduis adolescentulis et infirmis victu Ecclesiae sustentandis. Conc. Carthag. IV, tit. 101, c. 15.
Ut viduae, quae stipendiis Ecclesiae sustentantur, Ecclesiam meritis et orationibus juvent. In quo supra, (0049C)tit. 103.
De viduis senioribus quae tanquam ordinatae non suscipiantur. Conc. Laod. tit. 11, c. 7.
TITULUS XII. De castimonia monachorum ac virginum.
De monachis vel puellis Deo dicatis, quod non liceat eis nuptiis jungi. Conc. Chalced. tit. 16, c. 11.
Clerici vel sanctimoniales feminae cum extraneis viris vel feminis non habitent. Conc. Carthag. I, tit. 3, c. 12.
Clerici, vel continentes, ad virgines et viduas soli nusquam accedant. Conc. Carthag. III, tit. 25, c. 14.
Ut religiosa puella virorum familiaritatem non habeat. Conc. Tolet. I, tit. 6, c. 46.
De monachis et virginibus castitatis propositum non servantibus. Epistola Siricii ad Eumerium. 3, tit. 6.
Quod si qui propositum monachi deseruerint, publica sint poenitentiae satisfactione purgandi. Epistola (0049D)Leonis ad Rusticum. 66, tit. 12.
De viris ac feminis sacris propositum transgredientibus sacrum. Conc. Tolet. VI, tit. 6, c. 51.
TITULUS XIII. De viduis moechis.
De viduis moechis si eumdem postea maritum habeant. Conc. Eliber. tit. 72, c. 38.
TITULUS XIV. De appetendo poenitentiae bono.
Quod non oporteat christianum de die in diem differre converti, ne angustias temporis incurrat extremi. Epistola Leonis ad Theodorum Forojuliensem. 70.
TITULUS XV. Quid possit poenitentia.
Quod omni tempore necessitatis et periculi poenitentia (0050A)et reconciliatio sine mora sit conferenda. Epistola Leonis ad Theodorum Forojuliensem. 70.
Quod Christiano non conveniat in spatio vitae spem indulgentiarum habere. In quo supra.
TITULUS XVI. De dilatione poenitentiae et communionis. De his qui poenitentiam agere differunt propter metum gravius delinquendi. Epistola Leonis ad Rusticum. 66, tit. 7.
De his qui quocunque obstaculo impediti accipere poenitentiam non occurrunt, quod eis hoc remedium poenitentiae post mortem dari non poterit, quodque eorum merita Dei sunt judicio requirenda. Epistola Leonis ad Theodorum Forojuliensem. 70. Epistola Innocentii ad Exuperium. 8, tit. 2.
De his qui usque ad finem vitae in peccatis perdurant et in exitu communionem petunt. In excerptis Martini, tit. 82, c. 64.
TITULUS XVII. De danda poenitentia et temporibus poenitendi. (0050B)
n infirmitate conversi manus impositionem accipiant. Conc. Arelat. I, tit. 6, c. 21.
De his qui apud haereticos poenitentiam acceperunt, qualiter ab Ecclesia recipiantur. Conc. Milevitan. tit. 23, c. 19.
Juxta peccati differentiam poenitentiae tempora decernantur. Conc. Carthag. III, tit. 31, c. 14.
Ut sacerdos poenitenti absque personae acceptione poenitentiae leges injungat. Conc. Carthag. IV, tit. 74, c. 15.
De poscentibus poenitentiam si postea obmutescant vel in phrenesem vertantur. Conc. Carthag. IV, tit. 76, c. 15.
Poenitentiam desiderantibus clericis non negandam. Conc. Araus. tit. 4, c. 27.
De his qui subito obmutescunt ut et baptismum et poenitentiam accipiant. Conc. Araus. tit. 12, c. (0050C)27.
De his qui mente desipiunt, ut eis quae pietatis sunt conferantur. Conc. eodem, tit. 13.
Quod qui poenitentiam petit, si obmutuerit, aut indiciis aut testimoniis certis comprobatus quod quaesivit accipiat. Epistola Leonis ad Theodorum Forojuliensem. 70.
Qualiter majores poenitentiam accipiant, quae minoribus non facile committenda est, et quod viaticum in morte posito nulli sit denegandum. Conc. Agath. tit. 15, c. 30.
Ut poenitentia conjugatis ex consensu detur. Conc. Arelat. II, tit. 22, c. 22.
Qualiter poenitentia detur cum detonsione capitis et mutatione vestis. Conc. Tolet. III, tit. 12, c. 48.
De his qui diversorum peccatorum lapsus incurrunt, ut si digne poenituerint communio tribuatur. Conc. Laod. tit. 2, c. 7.
Quod nulli sit ultima poenitentia deneganda. Epist. (0050D)Coelestini ad episcopos Galliae. 34, tit. 2.
De poenitentia fidelium ut cum ad eam perveniunt confessio eorum non publicetur. Epistola Leonis ad episcopos per Campaniam, Samnium et Picenum. 73, tit. 2.
Quod aegritudine aggravatis vel obmutescentibus poenitentia per testimonium audientium detur. Epistola Leonis ad Theodorum Forojuliensem. 70.
Quod in generalibus causis nihil sine metropolitano oporteat inquiri, et ut his qui in exitu sunt, poenitentia et communio non negetur. Nam non nisi per supplicationes sacerdotum valet Dei indulgentia obtineri. Epistola Leonis ad Theodorum Forojuliensem. 70.
TITULUS XVIII. De poenitentium legibus.
Ut negligentes poenitentes tardius recipiantur, Conc. Carthag. IV, tit. 75, c. 15.
(0051A)Ut poenitentes infirmi viaticum accipiant. Conc. Carthag. IV, tit. 77, c. 15.
Ut poenitentes viatico accepto si supervixerint, sine manus impositione non se credant absolutos. Conc. Carthag. IV, tit. 78, c. 15.
Ut poenitentium defunctorum et oblatio et memoria commendetur. Conc. Carthag. IV, tit. 79, c. 15.
Omni tempore jejunii a sacerdote manus poenitentibus imponenda. In quo supra, tit. 80.
Mortuos ecclesiae poenitentes efferant et sepeliant. In quo supra, tit. 82.
Quod poenitentes secundum modum canonum antiquorum agere poenitentiam debeant. Conc. Tolet. 3, tit. 11, c. 48.
Quod oporteat eum qui pro illicitis veniam petit etiam a multis licitis abstinere, et quod poenitentes si causas suae perfectionis amore non relinquunt ecclesiastico eas judici agant. Epistola Leonis ad Rusticum. 66, tit. 8.
(0051B)Quod poenitenti nulla lucra negotiationis exercere conveniat. In quo supra, tit. 9.
Quod ad militiam saecularem post poenitentiam omnino redire non liceat. In quo supra, tit. 10.
TITULUS XIX. De temporibus remissionis poenitentium.
De poenitentium remissionis tempore. Epistola Innocentii ad Decentium. 6, tit. 7.
TITULUS XX. De non recipiendis poenitentibus.
De poenitentibus ut ab aliis episcopis vel presbyteris non recipiantur, nec alibi communicent nisi in sua ecclesia: quod si qui eos susceperint, culpam tangant. Epistola Felicis ad episcopos per Siciliam. 79, tit. 6.
Poenitens ubi acceperit poenitentiam ibi communicet. Conc. Arelat. I, tit. 16, c. 21.
TITULUS XXI. De his qui in poenitentia positi moriuntur.
(0051C) De his qui in poenitentia positi vitam excesserint, ut et communicent et oblatio eorum recipiatur. Conc. Arelat. II, tit. 12, c. 22.
De poenitentibus subito mortuis ut oblationes eorum recipiantur. Conc. Vasens. I, tit. 2, c. 28.
(0052A)De non reconciliatis poenitentibus qui de corpore exeunt ut viaticum accipiant et si supervixerint inter poenitentes sint. Conc. Araus. tit. 3, c. 27.
TITULUS XXII. De damnatione transgressorum poenitentium et profitentium castitatem.
De apostatis qui tardius revertuntur nisi per dignam poenitentiam non recipiantur. Conc. Arelat. I, tit. 22, c. 21.
De his qui post sanctam religionis professionem apostatarunt et ad saeculum redeunt, et qui post poenitentiam habitum saeculare praesumunt. Conc. Arelat. II, tit. 25, c. 22.
Si post acceptam poenitentiam quis nupserit, vel qualibet familiaritate cum extraneo vixerit. Conc. eodem, tit. 21.
De his qui poenitentiam violaverint. Conc. Aurelian. I, tit. 7, c. 31.
(0052B)De poenitentibus moechis si postquam poenituerint rursum fornicati fuerint. Conc. Eliber. tit. 7, c. 38.
De viduis quae professam continentiam praevarica verint. Conc. Carthag. IV, tit. 104, c. 15.
De feminis quae viduitatem professae sunt coram episcopo, ut si praevaricaverint cum raptore damnentur. Conc. Araus. tit. 27, c. 27.
De his quae professae sunt castitatem si praevaricaverint. Conc. eodem, tit. 28.
De poenitentibus viris ac feminis, sive viduis virginibusque sacris, qui divertentes laici fiunt aut vestem mutant, vel conjugiis copulantur. Conc. Tolet. IV, tit. 55, c. 49.
De his qui viduae aut poenitenti vel religiosae virgini stuprum intulerint. Conc. Ilerd. tit. 6, c. 44.
De his qui acceptam poenitentiam minime servaverunt quid damnationis vel quid subventionis habebunt. Epistola Siricii ad Eumerium. 3, tit. 5.
Quod adolescens si urgente aut metu mortis aut (0052C)captivitatis periculo poenitentiam gessit, et non se continet, uxoris potest remedio sustineri. Epistola Leonis ad Rusticum. 66, tit. 11.
De poenitentibus transgressoribus. Conc. Tolet. VI, tit. 7, c. 51.
Quod quibusdam poenitentibus pristina reddantur conjugia. Conc. Tolet. VI, tit. 8, c. 51.
De his qui poenitentiam non sentientes accipiunt. Conc. Tolet. XII, tit. 2, c. 57.
LIBER TERTIUS. DE INSTITUTIONIBUS JUDICIORUM ET GUBERNACULIS RERUM.
VERSIFICATIO.
(0051D)I.
Jussis postquam nostra tuis se lingua subegit
Ac dicto citius famulatum mente paravit,
In qua cursivagum mittemus parte viantem
Aut nunc quo motum librabimus orbe regressum
Enixo series usque nunc proruit orsu?
R.
Ex hoc incipe juridicos disponere motus,
Os, guttur, linguam, labium accusantis obunca:
Falsum non tolles indemnem vivere testem;
Judicium judex addiscat promere justum
Nec minimum juris vertat in parte favoris:
Quisquis enim torquet leges torquetur ad ignes,
(0052D)Et parva magnus pensavit facta reatus.
Complevi praecepta sacris impressa loquelis
Adsportans quidquid praecipis ipse tibi.
Putas ne recto labuntur crura viatu
Aut non alterno fallimur inde pede?
Directe jugulus mentem collisit iniquam,
Justitiae telo callida cuncta secans.
Pulchre est infausto punitus crimine mendax
Ne falsum staret quod veritate perit.
Veridico cuncta congressa est orbita gressu.
Perge vigens; error nullus in antra latet.
TITULUS I. De retinendo suscepto regimine, et sollicite peragendo. (0051D)
Quod non sint quacunque ex causa relinquenda (0052D)regiminis jura suscepta. Praefatio epistolae Leonis ad Rusticum Narbonensem. 66.
Quod jura regiminis sollicite sint agenda. Praefatio epistolae Leonis ad episcopos per Siciliam. 63.
TITULUS II. De formatis. (0053A) Quomodo fiat formata. Epistola Attici Constantinopolitani episcopi, quae est in fine Graecorum conciliorum ex integro. c. 11.
Qualiter fiat formata, et ut sine formata nullus clericus quocunque proficiscatur. Conc. Milevit. tit. 20, c. 19.
TITULUS III. De modo profectionis ministrorum. Non oportet ministrum altaris vel etiam laicum sine formatis litteris aliquo proficisci. Conc. Laod. tit. 41, c. 7.
Non oportet altaris ministrum vel quemlibet clericum praeter jussionem episcopi sui ad peregrina proficisci. Conc. eodem, tit. 42, c. 7.
Nullum peregrinum absque epistolio id est formata suscipi. Conc. Antioch. tit. 7, c. 6.
(0053B)Quod oporteat egenis epistolia tribui; honestiores autem commendatitiis litteris approbari. Conc. Chalced. tit. 11, c. 11.
Ut qui confessorum litteras portant alias communicatorias recipiant. Conc. Arelat. I, tit. 9, c. 21.
De epistolis communicatoriis confessorum. Conc. Eliber. tit. 25, c. 38.
De his qui communicatorias litteras portant ut de fide interrogentur. Conc. eodem, tit. 58.
De clericis qui sine epistolis sui pontificis proficiscuntur. Conc. Agath. tit. 38 et 52, c. 30.
Ut clerici vel laici in aliena ecclesia non communicent sine litteris episcopi sui. Conc. Carthag. I, tit. 7, c. 12.
De praesidibus vel caeteris rempublicam agere volentibus ne sine litteris episcopi sui communicent, et cum contra disciplinam egerint excommunicentur. Conc. Arelat. I, tit. 7, c. 21.
Quod non oporteat extraneos clericos sine commendatitiis (0053C)litteris ministrare. Conc. Chalced. tit. 13, c. 11.
TITULUS IV. De modo profectionis sacerdotum. Ut episcopus sine formata metropolitani longius non proficiscatur. Conc. Carthag. III, tit. 28, c. 14.
Quod episcopus absque vocatione principis et absque justis causis ad comitatum vadens communione et dignitate privetur. Conc. Sardic. tit. 11, c. 5.
De commotione episcoporum ne passim ad comitatum ire praesumant. Conc. Sardic. tit. 12, c. 5.
De episcopis vel omnibus omnino qui sunt sub ecclesiastica regula constituti, ut nullus absque consilio et litteris metropolitani omniumque qui in eadem provincia sunt episcopi ad principem eant. Conc. Antioch. tit. 11, c. 6.
Ut episcopi passim ad comitatum non pergant nisi a principe evocati, et quomodo pro oppressis aut viduabus vel pupillis atque damnatis apud potestates (0053D)episcopi remedium impetrent. Conc. Sard. tit. 8, c. 5.
Quomodo episcopi aut per se aut per ministros suos causas sibi juste competentes agere possint cum velint. Conc. eodem, tit. 9, c. 5.
Quod nisi pro justis causis aut pupillorum vel viduarum sive laborantium remediis episcopus ad comitatum non eat. Conc. eodem, tit. 10, c. 5.
De convicinis episcopis in urbe regia commorandis. Conc. Tolet. VII, tit. 6, c. 52.
TITULUS V. De conspirationis crimine. De conjurationibus et conspirationibus quod crimen Graeci fratrias dicunt. Conc. Chalced. 18, c. 11.
TITULUS VI. De delatoribus. De delatoribus. Conc. Eliberit. tit. 73, c. 38.
TITULUS VII. De accusatorum quaerenda conversatione. (0054A) Quaerendam in judicio conversationem accusatoris et accusati. Conc. Carthag. IV, tit. 96, c. 15.
TITULUS VIII. De accusatorum reprobatione. Qui non bonae conversationis sunt clericos non accusent; et ut quis clericus si criminibus implicatus est clericos non accuset. Conc. Carthag. II, tit. 6. c. 12.
De personis quae clericos accusare non possunt. Conc. Carthag. VII, tit. 2, c. 18.
De excommunicatis ut dum in eadem sententia sunt non accusent. Conc. eodem, tit. 1, c. 18.
Ut accusatores qui primum crimen objectum non probaverint ad caetera accusanda non admittantur. Conc. Carthag. VII, tit. 3, c. 18.
De his qui sacerdotes accusaverint nec probant. (0054B)Conc. Elibert. tit. 75, c. 38.
Ut qui clericum accusaverit, et id non probaverit, excommunicetur. Conc. Bracar. II, tit. 8, c. 64.
Clerici accusatores fratrum ad communionem non recipiantur nec ad clerum. Conc. Carthag. IV, tit. 55, c. 15.
Ut falsi accusatores fratrum usque ad exitum excommunicentur. Conc. Arelat. I, tit. 14, c. 21.
De accusatoribus fratrum. Conc. Arelat. II, tit. 24, c. 22.
Ut accusatores de levibus causis non audiantur, de criminalibus vero discutiantur in quo episcopus accusatoris vice se discutiendum sciat. Conc. Vasens. tit. 7, c. 28.
Ut episcopus si cuicunque crimen impegerit deducatur ad probationem in synodo. Conc. Carthag. IV, tit. 29, c. 15.
Soli episcopo accusanti non esse credendum quod si quem solus accusaverit, negantem excommunicaverit, (0054C)nec ipse communicet. Conc. Carthag. VII, tit. 5, c. 18.
TITULUS IX. De accusatorum acceptione. De episcoporum et clericorum accusatoribus quales debeant in accusationibus suscipi. Conc. Chalced. tit. 21, c. 11.
Non sine accusatione legitima quispiam condemnetur. Conc. Tolet. VI, tit. 11, c. 51.
TITULUS X. De examinatione testium. Ejus qui frequenter litigat et ad accusandum facilis est, testimonium nemo absque gravi examinatione recipiat. Conc. Carthag. IV, tit. 58, c. 15.
TITULUS XI. De non compellendis ad testimonium. De clericis: ut nullius ecclesiastici ad testimonium (0054D)dicendum persona pulsetur. Conc. Carthag. V, tit. 1, c. 16.
TITULUS XII. De reprobatione testium. De personis quae adversus clericos testificare non possunt. Conc. Carthag. VII, tit. 4, c. 18.
De falsis testibus. Conc. Eliber. tit. 24, c. 38.
De Judaeis conversis et post praevaricantibus, ut ad testimonium non admittantur. Conc. Tolet. IV, tit. 64, c. 49.
De eo quem solo suo testimonio praesumpserit episcopus excommunicare. Conc. Carthag. VII, tit. V, c. 18.
TITULUS XIII. De contemptu judicii De accusatis judicio adesse nolentibus. Epist. Bonifacii ad episcopos Galliae. Ex integro. 31.
TITULUS XIV. De exordiis judicii. (0055A) Ut nullus episcopus pro judiciis munera accipiat. Conc. Tarrac. tit. 10, c. 39.
Ut episcopus causas clericis praesentibus audiat. Conc. Carthag. IV, tit. 23, c. 15.
Nullus episcopus vel infrapositus die dominico causas audire praesumat. Conc. Tarracon. tit. 4, c. 39.
TITULUS XV. De implorandis judiciis. De clericis, si a principe saeculare aut episcopale judicium postulent. Conc. Milev. tit. 19, c. 19.
Si clericus injustam districtionem episcopi circa se putat, recurrat ad synodum. Conc. Carthag. IV, tit. 66, c. 15.
Licere clericis, si injuste fuerint excommunicati, vicinos adire episcopos. Conc. Sardic. tit. 17, c. 5.
(0055B)De clericis qui de judiciis episcoporum suorum conqueruntur. Conc. Milev. tit. 22, c. 19.
Qui sententia episcopi sui non acquiescit, recurrat ad synodum Conc. Vasens. tit. 5, c. 28.
TITULUS XVI. De non relinquendis ecclesiasticis judiciis. Ne catholici apud infideles causas proponant. Conc. Carthag. IV, tit. 87, c. 15.
Quod non oporteat clericos praetermisso episcopo ad saecularia judicia commeare: et si clericus adversus episcopum alienum causam habeat, apud audientiam synodi ejus provinciae conqueratur; nam si contra ipsius provinciae episcopum aut contra metropolitanum habuerit episcopus vel clericus, ad dioecesis episcopos pergat. Conc. Chalced. tit. 9. c. 11.
Ut clerici omnino publica judicia non appellent; quod si fecerint, aut causam perdant, aut dignitate (0055C)priventur. Conc. Carthag. III, tit. 9, c. 14.
Ut clericus inconsulto episcopo ad judicem saecularem non pergat. Conc. Agath. tit. 32, c. 30.
Quod non liceat duos clericos in forum causare publicum. Conc. Tolet. III, tit. 13, c. 48.
TITULUS XVII. De electione judicum. Ut si ex consensu partium judices electi fuerint a numero qui constitutus est non liceat esse judices pauciores. Conc. Carthag. III, tit. 10, c. 14.
TITULUS XVIII. De numero judicum. De clericis contumacibus et numero judicum quanti possint judicare episcopum, presbyterum, vel diaconum. Conc. Carthag. I, tit. 11, c. 12.
Quanti debeant judicare episcopum, presbyterum, vel diaconum. Conc. Carthag. II, tit. 10, cap. 13.
(0055D)De episcopis accusatis, et accusatoribus eorum, ubi vel infra quod tempus examinentur, et de spatio purgationis et communionis eorum. Conc. Carthag. III, tit. 7, c. 14.
De presbyteris vel diaconis quanti episcopi eas discutiant: et ut idem ordo cum accusatoribus in eorum causis et discussionibus conservari jubetur. Aliorum clericorum causas solus loci episcopus agnoscat et finiat. Conc. Carthag. III, tit. 8, c. 14.
Ut Gallicani episcopi in Galliis non discutiantur. Conc. Vasens. tit. I, c. 28.
De presbyteris, vel diaconis ab uno episcopo non deponendis. Conc. Hispal. II, tit. 6, c. 67.
TITULUS XIX. De dubiis judiciis. De episcopis vel clericis a synodo, vel a proprio episcopo damnatis: quod si quaesiti fuerint, ad majorem episcoporum synodum se convertant, et principis (0056A)auribus nullam molestiam ingerant. Conc. Antioch. tit. 12, c. 6.
De episcopis accusatis ut si una pars eum innocentem et altera judicaverit reum, alter metropolitanus cum aliquantis episcopis veniat, ut contentionem dissolvat. Conc. Antioch. tit. 14, c. 6.
TITULUS XX. De diversis judiciis. Ut si quis ab aliis judicibus ecclesiasticis ad alios transeat non obsit prioribus si diversam sententiam proferant: quaerendum tamen si nulla sint causa injustitiae depravati. Conc. Carthag. III, tit. 10, c. 14.
TITULUS XXI. De injustis judiciis. Irritam esse sententiam episcopi nisi clericorum suorum sententia confirmetur. Conc. Carthag. IV, tit. 23, c. 15.
(0056B)Irritam esse injustam episcoporum damnationem, et idcirco synodo retractandam. Conc. eod. tit. 28, c. 15.
Irritam esse absente eo cujus causa agitur sententiam probatam, nam qui fecerint in synodo causam dabunt. Conc. eodem, tit. 30, c. 15.
TITULUS XXII. De incertis judiciis. De episcopis qui exceperint sententiam a totius provinciae episcopis ut eorum judicium revolvi non possit. Conc. Antioch. tit. 15, c. 6.
Non licere episcopo vel cuicunque clerico, si exauctoratus fuerit, ministrare, ne reparari possit. Conc. Antioch. tit. 4, c. 6.
De clericis pro crimine suo damnatis ut a quolibet non defensentur. Conc. Carthag. 5, tit. 2, c. 16.
De clericis excommunicatis quandiu eis asserere liceat. Conc. eodem, tit. 12, c. 16.
TITULUS XXIII. De convellendis et confirmandis judiciis. (0056C) De episcopo adjudicato ut si voluerit episcopus Romanus aut renovet aut confirmet judicium. Conc. Sardic. tit. 4, c. 5.
Ut si episcopus a synodo fuerit depositus, in cathedra ejus nullus per omnia ordinetur, nisi ejus causam episcopus Romanus determinaverit. Conc. eodem, tit. 5, c. 5.
De causis clericorum tam superioris ordinis quam inferioris, quae in provincia minime finiuntur ut ab apostolica sede determinentur. Epistola Innocentii ad Victoricum. 7, tit. 3.
Quod subreptum fuerit apostolicae sedi et suam in melius sententiam commutaverit, quando damnationem Photini rescidit. Epist. Innocentii ad Rufum. 26, tit. 7.
De ordine quo depositi iterum ordinentur. Conc. (0056D)Tolet. IV, tit. 28, c. 49.
De episcopis accusatis, ita ut a Romano episcopo vel ab his quos miserit actio finiatur. Conc. Sardic. tit. 7, c. 5.
Si episcopus, presbyter, aut diaconus injuste se excommunicatum in concilio conqueratur. In excerptis Martini, tit. 37, c. 64.
TITULUS XXIV. De collationibus pauperum. De his quae in usus pauperum conferuntur, ne extra ecclesiam dentur. Conc. Gangr. tit. 8, c. 4.
TITULUS XXV. De opprimentibus pauperes, et fraudantibus ecclesiarum oblationes. Ut opprimentium pauperes oblationes non suscipiantur. Conc. Carthag. IV, tit. 94, c. 15.
Ut qui oblationes defunctorum aut negant, aut (0057A)difficulter reddunt, excommunicentur. Conc. eodem, tit. 95.
Ut qui oblationes defunctorum retinent excommunicentur. Conc. Vasens. tit. 4, c. 28.
De his qui suas vel propinquorum oblationes ecclesiis fraudant. Conc. Agath. tit. 4, c. 30.
Si quis poenitentium quemlibet exspoliaverit, et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur. Conc. Tolet. I, tit. 11, c. 46.
TITULUS XXVI. De conciliis celebrandis. Ut bis in anno episcoporum concilium fiat. Conc. Nic. tit. 5, c. 1.
Quod oportet bis in anno concilium fieri per singulas provincias. Conc. Chalced. tit. 19, c. 11.
Ut gesta conciliorum episcoporum subscriptionibus roborentur. Conc. Carthag. III, tit. 50, c. 14.
(0057B)Ut ad metropolitani arbitrium synodus congregetur. Conc. Arelat. II, tit. 18, c. 22.
Ut epistolas ad concilium revocandum metropolitanus subscribat et dirigat. Conc. Milev. tit. 10, c. 19.
Quod in communibus causis Ecclesiae generale concilium congregare oporteat, in privatis vero causis speciale uniuscujusque provinciae. Conc. Milev. tit. 9, c. 19.
De qualitate conciliorum vel quare aut quando fiant. Conc. Tolet. IV, tit. 3, c. 49.
Ut episcopus ad diem concilii occurrat. Conc. Carthag. V, tit. 10, c. 16.
De formula secundum quam concilium fiat. Conc. Tolet. IV, tit. 6, c. 44.
Ut episcopus aegrotans pro se legatum ad synodum mittat. Conc. Carthag. IV, tit. 21, c. 15.
De tempore paschae et die concilii in quo celebrari oporteat. Conc. Carthag. V, tit. 7, c. 16.
De synodo annis singulis congreganda. Conc. Agath. tit. 71, c. 30.
(0057C)Ut per singulos annos concilium fiat. Conc. Carthag. III, tit. 2, c. 14.
Ut bis in anno concilium fiat. Conc. Regien. tit. 8, c. 26.
Ut bis in anno synodus celebretur. Conc. Antioch. tit. 20, c. 6.
De bis in anno synodo facienda et non licere alteri episcopo proprium apud se concilium facere nisi soli metropolitano. In excerptis Martini, tit. 18, c. 64.
Ut nulli episcopo a synodo liceat deesse, vel ante peractam synodum discedere. Conc. Arelat. II, tit. 19, c. 22.
Ut nullus episcopus de concilio sine consensu discedat, aut ad concilium ire excuset. Conc. Araus. tit. 29, c. 27.
Quod semel in anno ad concilium sacerdotes et judices atque actores patrimonii fiscales debeant convenire. Conc. Tolet. III, tit. 18, c. 48.
Ut episcopus dioecesanos presbyteros et quosdam (0057D)ex laicis convenire litteris ad synodum moneat. Conc. Tarracon. tit. 13, c. 39.
Ut de Sicilia ternis annis singulis episcopi die tertia Calendarum Octobrium Romam pro synodo occurrant. Epistola Leonis ad episcopos per Siciliam. 63, tit. 7.
Ut bina per annos singulos episcoporum concilia celebrentur. Epistola Leonis ad Anastasium. 67, tit. 6.
Ut bini de provinciis episcopi quos metropolitani probaverint ad Thessalonicam dirigantur. 67, tit. 9.
Ut non amplius quam dies quindecim in concilio remorentur episcopi. Epistola ejusdem ad eumdem. 67, tit. 10.
De concilio per annos singulos celebrando. Epistola Hormisdae ad episcopos per Hispaniam. 91, tit. 3.
De episcopis qui post acta in Carthaginensi synodo retenti sunt ad reliqua peragenda. Conc. Milevit. tit. 27, c. 19.
TITULUS XXVII. De episcopis ad synodum ire contemnentibus. (0058A) Episcopos ad synodum vocatos non debere contemnere. Conc. Laod. tit. 40, c. 7.
Ut qui plebe sua contempta ad concilium venire detrectant plebem et honorem amittant. Conc. Carthag. III, tit. 43, c. 14.
Ut nullus episcopus de concilio sine consensu discedat, aut ad concilium ire excuset. Conc. Araus. tit. 29, c. 27.
Si episcopus a metropolitano admonitus pro synodo vel ordinatione episcopali venire distulerit. Conc. Agath. tit. 53, c. 30.
Ut episcopus qui a metropolitano commonitus ad synodum non venerit excommunicetur. Conc. Tarrac. tit. 6, c. 39.
De episcopo qui noluerit venire ad synodum. In excerptis Martini, tit. 19, c. 64.
TITULUS XXVIII. De custodiendis episcoporum pactis a principe confirmandis. (0058B) Ut gesta concilii episcoporum subscriptionibus confirmentur. Conc. Carthag. III, tit. 50, c. 14.
Ut pacta inter episcopos inita custodiantur. Conc. Carthag. I, tit. 12, c. 12.
Ut episcopus qui contra professionem suam in concilio habitam venerit, deponatur. Conc. Carthag. II, tit. 13, c. 13.
Ut de haereticis vel infidelibus quidquid in concilio constituitur a principe impetretur. Conc. Milevit. tit. 11, c. 19.
TITULUS XXIX. De excommunicatis. De excommunicatis clericis sive laicis. Conc. Nic. (0058C)tit. 5, c. 1.
De clericis excommunicatis ne alii episcopi eis communicent. Conc. Sardic. tit. 16, c. 5.
De excommunicatis quid observetur. Conc. Antiochen. tit. 6, c. 6.
De excommunicatis qui praeter voluntatem episcopi ad urbem regiam veniunt. Conc. Chalced. tit. 23, c. 11.
Ut qui excommunicatum alterius susceperit excommunicetur, et pari crimine obnoxius teneatur. Conc. Carthag. II, tit. 7, c. 13.
Excommunicatus presbyter si sacrificare praesumpserit anathematizetur. Conc. eodem, tit. 8.
De clericis et monachis excommunicatis qui praeter voluntatem episcopi sui ad urbem regiam veniunt. Conc. Chalcedon. tit. 23, c. 11.
Ut cum excommunicato communicans vel orans excommunicetur. Conc. Carthag. IV, tit. 73, c. 15.
De his qui excommunicatos alterius accipiunt. Conc. Arelat. II, tit. 8, c. 22.
(0058D)De clericis qui per culpam suam ab episcopo suo excommunicantur ut ab aliis episcopis indubitanter communionem accipiant. Conc. Agath. tit. 3, c. 30.
Ut excommunicatus humiliet semetipsum ut festinius reconcilietur. Conc. Vasen. tit. C, c. 28.
De eo qui ab episcopo suo aliquid repetit: pro ipsa conventione ab Ecclesia non privetur. Conc. Aurel. I, tit. 4, c. 31.
De excommunicatis presbyteris ut in necessitate communionem dent. Conc Eliber. tit. 32, c. 38.
De episcopis qui excommunicatum alienum communicant. Conc. eod. tit. 53.
Ut qui a suis episcopis privantur ab aliis non recipiantur. Conc. Caesaraug. I, tit. 5, c. 41.
De his qui excommunicantur a sacerdotibus, ut nullus ad eos accedat. Conc. Tolet. I, tit. 15, c. 46.
De non communicando excommunicatis. Conc. Bracar. I, tit. 15, c. 63.
(0059A)De clericis excommunicatis. In excerptis Martini, tit. 37, c. 64.
Non licere communicare excommunicatis. In excerptis Martini, tit. 84, c. 64.
De his qui in sua provincia non communicantes alibi communicant. Conc. Milevit. tit. 18, c. 19.
Si quis libens clericus aut laicus pro haerese fuerit excommunicatus, libellum fidei suae det, ut opinionem haeresis purget. In excerptis Martini, tit. 36, c. 64.
De damnatione Acacii quod haereticis ausus sit communicare. Epistola Felicis ad eumdem Acacium Constantinopolitanum ex integro. 80.
De episcopis qui excommunicatum alterius suscipiunt. Conc. Araus. tit. 11, c. 27.
TITULUS XXX. De excommunicatis. De excommunicatis a saeculo exeuntibus. Conc. (0059B)Nic. tit. 12, c. 1.
De communione privatis et ita defunctis. Epistola Leonis ad Rusticum. 66, tit. 6.
TITULUS XXXI. De conservanda integritate locorum. Non accipiat alium episcopum plebs quae in dioecesim semper subjacuit. Conc. Carthag. III, tit. 42, c. 14.
Ut dioecesis quae episcopum nunquam habuit, non habeat. Conc. Carthag. II, tit. 5, c. 13.
Ut qui approbaverit suam civitatem metropolim fuisse, teneat primatum. Conc. Taurit. tit. 1, c. 25.
Ne in una provincia duo metropolitani sint, et de quibus ita factum est. Conc. Chalced. tit. 12, c. 11.
Quod non oporteat secundum statuta Imperatorum duos esse metropolitanos episcopos. Epistola Innocentii ad Alexandrum. 23, tit. 2.
Quod unaquaeque provincia suo metropolitano debet esse contenta. Epistola Coelestini ad episcopos (0059C)Galliae. 34, tit. 4.
De terminis non transferendis. Epistola Innocentii ad Florentinum ex integro. 13.
Ut nullus episcopus relicta cathedra in dioecesi resideat. Conc. Carthag. V, tit. 5, c. 16.
Episcopus in dioecesim factus solam eam teneat plebem in qua est ordinatus. Conc. Carthag. III, tit. 46, c. 14.
Si episcopi negligentes sint adversus haereticos, amittant eadem loca, in quibus inveniuntur existere negligentes. De judicibus etiam quibus et causa dirimi potest. Conc. Milevit. tit. 24, c. 19.
Ut si episcopus in majoribus cathedris conventus a vicinis episcopis infra sex menses ad Ecclesiae unitatem non converterit, excommunicetur; quod si fuerit de communione mentitus episcopus privetur. Conc. eod. tit. 25.
TITULUS XXXII. De invasis sedibus et locis. (0059D) De episcopis vacantibus ecclesias vacantes occupantibus, et hanc esse plenam synodum ubi metropolitanus fuerit. Conc. Antioch. tit. 16, c. 6.
Ne episcopus alterius episcopi plebes aut fines usurpet. Conc. Carthag. I, tit. 10, c. 12.
Ut nullus praesumat parochiam alienam. Conc. Carthag. II, tit. 11, c. 13.
Ut plebes alienas alius episcopus non usurpet. Conc. Carthag. III, tit. 20, c. 14.
De episcopis qui quod repetere poterant praetermissa synodo invaserint. Conc. Milevit. tit. 21, cap. 19.
TITULUS XXXIII. De regendis ecclesiis ex tricennali possessione. De ecclesiis in barbarico positis. Conc. Constantinopol. I, tit. 4, c. 8.
De ecclesiis in parochiis per triginta annos ab (0060A)episcopo habitis, vel renovatis urbibus. Conc. Chalced. tit. 17, c. 11.
De tricennii tempore et propter provincias causarum discretione. Conc. Tolet. IV, tit. 34, c. 49.
De tricennali discretione, ut post triginta annos nulli liceat pro eo appellare quod legum tempus exclusit. Epistola Gelasii ad Sicilienses episcopos. 83, tit. 2.
Ut basilicae, in cujus territorio sunt, in ejus episcopi maneant potestate. Conc. Aurel. I, tit. 13, c. 31.
De ecclesiis ab haerese translatis, ut ad eos episcopos, in quorum sunt parochiis, pertineant. Conc. Tolet. III, tit. 9, c. 48.
Quod ecclesiarum omnium dotes ad episcopi ordinationem debeant pertinere. Conc. Tolet. III, tit. 19, c. 48.
De conventu territorii et basilicis noviter constructis ad quem episcopum pertineant. Conc. Tolet. IV, (0060B)tit. 35, c. 49.
TITULUS XXXIV. De visitandis et moderandis parochiis. Ut annis singulis episcopi dioecesim visitent, et ut non plus quam tertiam de parochiis suis accipiant. Conc. Tarracon. tit. 8, c. 39.
De requisitione episcoporum per singulos annos in parochiis peragenda. Conc. Tolet. IV, tit. 36, c. 49.
Quod sacerdotes moderanter agere debeant per parochias. Conc. Tolet. III, tit. 20, c. 48.
Ne de facultatibus ecclesiarum, excepta tertia oblationum ac frugum, episcopus aliquid auferat. Conc. Tolet. IV, tit. 33, c. 49.
Ut episcopus ambulet per dioecesem suam. Conc. Bracar. II, tit. 1, c. 64.
Ut episcopus per dioecesem ambulans duos solidos tantum accipiat, neque tertiam partem de oblationibus quaerat; et ut clerici non cogantur more (0060C)servili. Conc. eodem. tit. 2, c. 64.
Ut episcopus ambulet per dioecesem suam discutiens clericos si bene ministrent; et ante viginti dies paschae catechumeni doceantur symbolum. Conc. Bracar. II, tit. I, c. 64.
De excusatione ecclesiarum Galliae provinciae. Conc. Tolet. VII, tit. 4, c. 52.
TITULUS XXXV. Si contentio inter parochias oriatur qua examinatione determinetur. De Teodulphi Malacitanae ecclesiae episcopi querimoniis adversus reliquos episcopos pro quibusdam parochiis. Conc. Hispal. II, tit. 1, c. 67.
De querimoniis Fulgentii et Honorii episcoporum pro quibusdam parochiis. Conc. eodem, tit. 2.
De duobus episcopis unius provinciae inter se contentionem habentibus. Conc. Sardic. tit. 3, c. 5.
TITULUS XXXVI. De oeconomo et defensoribus Ecclesiae. (0060D) De oeconomis id est dispensatoribus singularum ecclesiarum habendis. Conc. Chalced. tit. 26, c. 11.
De institutione oeconomorum, id est, qui res ecclesiasticas tractant. Conc. Tolet. IV, tit. 48, c. 49.
De oeconomis ne ex laicis constituantur. Conc. Hispal. II, tit. 9, c. 67.
Defensores ecclesiarum a principe postulentur. Conc. Carthag. V, tit. 9, c. 16.
Ut pro causis Ecclesiae executores vel advocati a principe postulentur. Conc. Milevit. tit. 16, c. 19.
Ut fundatores ecclesiarum quousque advixerint earum habeant curam ipsique illic ministros eligant servituros. Conc. Tolet. IX, tit. 2, c. 54.
TITULUS XXXVII. De dispensatione ecclesiasticarum rerum. Ut oblatio fidelium quae in nummis offertur apud (0061A)unumquemlibet clericum servetur, competenti tempore inter clericos dividenda. Conc. Bracar. I, tit. 21, c. 63.
De his quae altari offeruntur sive praediis. Conc. Aurel. I, tit. 10, c. 31.
De his quae a fidelibus in parochitanis basilicis offeruntur. Conc. eod. tit. 11.
De rebus ecclesiasticis quot portiones fiant. Conc. Bracar. I, tit. 7, c. 63.
De rebus ecclesiae dispensandis; quae dispensatio ita fiat ut nulla necessitas maneat. In excerptis Martini, tit. 16, c. 64.
Ut de redditibus ecclesiae et oblatione fidelium quatuor portiones fieri debeant. Decretum Gelasii generale. 82, tit. 29.
De bene gerendis ecclesiae rebus ab episcopis. Epistola Gelasii ad Sicilienses episcopos. 83, tit. 1.
De conquisitis rebus: intra Ecclesiam et sacerdotis haeredes intestati quae divisio fiat. Conc. Tolet. (0061B)IX, tit. 4, c. 54.
Ut episcopus tertiam ecclesiasticarum rerum sibi debitam cui elegerit conferat. Conc. Tolet. IX, tit. 6, c. 54.
TITULUS XXXVIII. De custodiendis et alienandis ecclesiarum rebus. De collatis rebus ecclesiis ut in earum jure perdurent. Conc. Tolet. VI, tit. 15, c. 51.
Non debere sacerdotes ecclesiastica vendere, verum autem vendita revocare. Conc. Ancyr. tit. 15, c. 2.
Irritam esse quamcunque distractionem episcopi actam sine conniventia clericorum. Conc. Carthag. IV, tit. 32, c. 15.
Res ecclesiae inconsulto metropolitano ab episcopo non alienandae. Conc. Carthag. V, tit. 4, c. 16.
Ut episcopis non liceat rem alienare ecclesiae, clericis autem, monachis et peregrinis liceat dare. Conc. Tolet. III, tit. 3, c. 48.
(0061C)Non licere presbytero vel clerico rem ecclesiae vendere vel donare. Conc. Agath. tit. 22, c. 30.
Non licere cunctis ministris et sacerdotibus res ecclesiae commutare, vendere, vel donare, nec libertis a parochitanis editis ecclesiam relinquere. Conc. Agath. tit. 49, c. 30.
Non licere presbyteris parochitanis de rebus ecclesiae aliquid vendere. Conc. eodem, tit. 53.
Presbyteri parochitani quodcunque emerint ad nomen ecclesiae faciant scripturam. Conc. eodem, tit. 54.
Episcopus in rebus ecclesiae potestatem habeat, nec domesticis suis vel propinquis in eis potestatem attribuat. Conc. Antioch. tit. 25, c. 6.
Episcopus rebus ecclesiae tanquam commendatis non quasi propriis utatur. Conc. Carthag. IV, tit. 31, c. 15.
Quomodo ab episcopis res ecclesiae habeantur, et de libertis manumittendis. Conc. Agath. tit. 7, c. 30.
(0061D)Licere episcopo sine conniventia clericorum aliquid exiguum vendere. Conc. eodem, tit. 45.
Licere episcopo fugitivos servos ecclesiae venundare. Conc. eodem, tit. 46.
De mancipiis ecclesiae ab episcopo manumissis. Conc. Hispal. I, tit. 1, c. 66.
De superbis ecclesiae libertis ut ad servitium revocentur. Conc. Hispal. II, tit. 8, c. 67.
De mancipiis ecclesiae ab episcopis proximis suis collatis. Conc. Hispal. I, tit. 2, c. 66.
Si episcopus de rebus ecclesiae per testamentum aliquid contulerit. Conc. Agath. tit. 51, c. 30.
De praesumptuoso episcopo si absque necessitate et inscio clero vel de loco illo ubi presbyter non est de rebus ecclesiae vendere quodcunque praesumpserit. In excerptis Martini, tit. 14, c. 64.
Non licere clericis post mortem sui episcopi res ad eum pertinentes diripere. Conc. Chalced. tit. 22, c. 11.
(0062A)Ut si episcopus intestatus obierit, inventarium de rebus ejus clerici faciant et nullus exinde aliquid auferat. Conc. Tarracon. tit. 12, c. 39.
Si sacerdos moritur quid de rebus ecclesiae observetur. Conc. Herd. tit. 16, c. 44.
Ut defuncto episcopo de rebus ipsius vel ecclesiae nullus quidquam praesumat. Conc. Vallet. tit. 2, c. 45.
De rebus ecclesiasticis et episcopalibus qualiter segregate serventur. Conc. Antioch. tit. 24, c. 6.
De rebus ecclesiae gubernandis ac rebus spiritualibus segregandis. In excerptis Martini, tit. 15, c. 64.
Ut propinqui morientis episcopi de rebus ejus nihil usurpent sine metropolitani et comprovincialium conscientia. Conc. Vallet. tit. 3, c. 45.
De rebus episcopi propriis vel acquisitis quid debeat observari. Conc. Agath. tit. 48, c. 30.
Si episcopo quidpiam a quolibet fuerit derelictum, ab ecclesia vindicetur, exceptis his quae per fideicommissum (0062B)data reperiuntur. Conc. eod. tit. 6.
Ut episcopus qui relinquens vel non relinquens filios ecclesiam, cui praefuit, haeredem non fecerit, de bonis quae reliquit damnis ecclesiae consulatur. Conc. eod. tit. 33.
De venditionibus quas abbates facere praesumunt et nullatenus faciendis libertis de monasteriis servis. Conc. eodem, tit. 56.
De promisso suffragio praestiti ex rebus ecclesiae sacerdotibus persolvendo, ut ita concilio roborentur. Conc. Tolet. IV, tit. 37, c. 49.
Si de rebus ecclesiae pro praestatione aliquid dari dicatur, causa praestiti cognoscatur. Conc. Tolet. IX, tit. 3, c. 54.
De suffragiis, fundatoribus ecclesiarum, vel filiis eorum, ex rebus ab ipsis collatis impertiendis. Conc. Tolet. IV, tit. 38, c. 49.
Res ecclesiasticae usu collatae nulla praescriptione temporum defendantur. Conc. Agath. tit. 59, c. 30.
(0062C)Si episcopus cuiquam terrulas praestiterit excolendas, sine praejudicio juris ecclesiae tenebuntur. Conc. Aurel. I, tit. 19, c. 31.
Ut quidquid de jure ecclesiae clerici tenuerint post obitum eorum ad ecclesiam revertatur. Conc. Tolet. II, tit. 4, c. 47.
Ut res ecclesiae non alienentur et clericis et monachis aut peregrinis in usum dentur. Epistola Symmachi ad Caesarium. 35, tit. 1.
De stipendiis clericorum ne a jure alienentur ecclesiae. Conc. Tolet. VI, tit. 5, c. 51.
Ut de rebus ecclesiae nihil episcopi auferant et qualiter proximi fundatores ecclesiarum sollicitudinem gerant. Conc. Tolet. IX, tit. 1, c. 54.
Ut scripturae, quas sacerdotes et ministri injuste fecerint, post mortem eorum habeant annorum numerum computatum. Conc. eodem, tit. 8.
TITULUS XXXIX. De libertis et familiis ecclesiarum. (0062D) De libertis ex familia ecclesiae factis si nihil ex proprio conferant sacerdotes qui eos faciunt. Conc. Tolet. IV, tit. 67, c. 49.
De discretione manumissorum ex familia ecclesiae qualiter manumittantur, et ne adversa testificent vel accusent. Conc. eodem, tit. 68.
Quod liberti ex familia ecclesiae pro compensatione acquisitae rei ab episcopis possunt fieri. Conc. eodem, tit. 69.
De professione libertorum ecclesiae et posteritatis eorum sacerdotibus facienda ne longinquitas temporis hos faciat obnitescere libertate. Conc. eodem, tit. 70.
De libertis ecclesiae ejusdem patrocinium derelinquentibus. Conc. eodem, tit. 74.
De professionibus et obedientia libertorum ecclesiae. Conc. Tolet. VI, tit. 9, c. 51.
De progenie libertorum ecclesiae ne iis vel pro (0063A)nutritione ab ecclesia liceat evagare. Conc. Tolet. VI, tit. 10, c. 51.
Quod post mortem sacerdotis in libertate servis collata annorum tempus debeat computari. Conc. Tolet. IX, tit. 12, c. 54.
Ut ex libertis ecclesiae et ex personis ingenuis geniti ab obsequiis, ecclesiae non recedant. Conc. eodem, tit. 13.
Quod si liberti ecclesiae ad eam reverti non velint, omnis eorum rescula juri applicetur ecclesiae. Conc. eodem, tit. 14.
De obsequio et disciplina libertorum ecclesiae. Conc. eodem, tit. 15.
Quod libertis ecclesiae nihil de rebus suis in alienum liceat transferre dominium. Conc. eodem, tit. 16.
TITULUS XL. De non ignorandis canonibus. (0063B)Quod nulli sacerdoti liceat canones ignorare. Epistola Coelestini per Apuliam. 35, tit. 1.
Quod ignorantia sacrarum Scripturarum Eutichetem haereticum fecerit. Epistola Leonis ad Flavianum. 38, tit. 1.
Ut sciant servare quod noverunt et curent nosse quod ignorant. Decretum Gelasii generale. 82, tit. 18.
TITULUS XLI. De conservatione canonum, et damnatione vetita praesumentium. De statutis canonum conservandis. Epistola Leonis ad episcopos Africanos. 69, tit. 5.
Ut canones Nicaeni et apostolicae sedis decreta custodiantur. Decretum Hilarii. 74, tit. 1.
De institutis ecclesiasticis moderanter pro temporis qualitate dispositis. Decretum Gelasii. 82, tit. 1.
Ut ubi nulla perurget necessitas constituta patrum inviolata serventur. In quo supra tit. 2.
(0063C)Quod apostolica sedes paternos canones pio studio devotoque custodiat et eos custodiri simili intentione praecipiat. Decretum Gelasii generale. 82, tit. 2.
Ut episcopus, presbyter et diaconus qui contra haec statuta fecerint periclitentur. Decretum Gelasii generale. 82, tit. 30.
Quod praevaricatores interdictorum communionis se noverint subire jacturam. Epistola Symmachi ad Caesarium. 85, tit. 5.
Quod in praeteritis regulis et quae custodienda sunt et quae vetita sunt ordinata sint, quae in omnibus diligenter debeant observari. Epistola Hormisdae ad Sallustium Hispal. 94.
Ut nullus privilegia antiqua convellat, sed in honore suo a patribus decreta serventur. Rescriptio Hormisdae ad episcopos Baeticae ex integro. 95.
De damnatione eorum qui ea quae interdicta sunt usurpare praesumunt. Epistola Zosimi ad Hesychium Salonitanum episcopum. 38, tit. 2.
(0063D)Quod docendus sit populus. Epistola Coelestini per Apuliam. 35, tit. 3.
Ut si quis sacerdotum contra interdicta fecerit a (0064A)suo sit officio removendus. Epistola Leonis ad universos episcopos per Campaniam et diversas provincias. 64, tit. 5.
Qui instituta violaverit sententiam in se inveniet. Decretum Hilarii synodale. 74, tit. 4.
Ut episcopi qui contra statuta faciunt honore priventur. Conc. Taurit. tit. 12, c. 25.
De Aggaro et Tiberiano qui ex laicis fuerunt ordinati. Epistola Leonis ad Africanos episcopos. 69, tit. 3.
De damnatione eorum qui praetereuntes statuta nova introducunt praecepta. Sententia in fine concilii Gangren. c. 4.
De canonibus uniuscujusque concilii conservandis. Conc. Chalced. tit. 1, c. 11.
De observatione priorum canonum. Conc. Tolet. III, tit. 1, c. 48.
De stabilitate canonum et damnatione violantium. Conc. Bracar. I, tit. 22, c. 63.
(0064B)Ut laici contemptores canonum excommunicentur, clerici honore priventur. Conc. Carthag. I tit. 14, c. 12.
De Proterio Alexandrino episcopo ut priorum suorum decreta conservet. Epistola Leonis ad Martianum Augustum. 58, tit. 1.
Ubi postulat eumdem imperatorem ut epistolam quam ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum miserat, in Graecum translatam Alexandrinae ecclesiae destinet. In quo supra, tit. 2.
Ubi per legatos suos hortatur Dei sacerdotes ut secundum sacras Scripturas cuncta disponant. Epistola Leonis ad synodum Chalcedonensem ex integro. 54.
TITULUS XLII. De non contemnendis quaestionibus et cavendis contentionibus. Profundiores quaestiones non contemnendae sunt nec penitus asserendae. Epistola Coelestini ad episcopos (0064C)Galliae. 33, tit. 73.
Quod magnopere contentio sit cavenda. Epistola ad Anastasium. 84, tit. 4.
TITULUS XLIII. De retribuenda conditione servorum. Ut servi sub obtentu religionis non suscipiantur aut vindicentur in monasteriis vel in clero. Decretum Gelasii generale. 82, tit. 16.
TITULUS XLIV. De quorumcunque libertis Ecclesiae commendatis. De libertis qui ecclesiae commendati sunt ne opprimantur. Conc. Araus. tit. 7, c. 27.
De libertis ut in necessitate ab ecclesia tueantur. Conc. Agath. tit. 29, c. 30.
Quod liberti ab episcopis vel ab aliis facti et ecclesiae commendati permanere debeant liberi. Conc. (0064D)Tolet. III, tit. 6, c. 48.
De libertis patrocinio ecclesiae commendatis. Conc. Tolet. IV, tit. 72, c. 49.
LIBER QUARTUS. DE INSTITUTIONIBUS OFFICIORUM ET ORDINE BAPTIZANDI. VERSIFICATIO. (0063D)I. Ecce jugi motu placendi munera portans Totum quod statuis implevi mente reclini: Amodo quae nostris sternetur semita plantis, Aut quo mittemus alacres per plana recursus? Hactenus ex certo verborum lingua cucurrit (0064D)Ordine; nunc compone choros revocantibus hymnis, Doce delicti sordes baptismate tolli, Distingue templis altaria, carmina, thura. R. Complere tua concurram cito jussa citatus (0065A)Imperiaque animis sacra portabo superbis: Altaris aram, ritus et cantica templi Gaudia festorum, concionisque melos, Usus, mensuras, leges, sedesque sacrorum Distincte motus rite dedit calamus. Putasne nostris studiis his laetus haberi? Aut tibi quae placeant emolumenta damus?
(0066A)I. Me refovent quaecunque paras, me talia mulcent, His delector ovans quas mihi ponis opes.
R. Det Dominus opus hoc nostrum tibi posse placere, Quod te delectet, nos refovere queat.
TITULUS I. Quod sibi tantum noceant cum a malis bona ministrantur. (0065A) Quod mali bona ministrando sibi tantummodo noceant nec ecclesiae sacramenta commaculent. Epistola Anastasii ad Anastasium Augustum. 84, tit. 8.
Quod eos quod post damnationem suam baptizavit vel ordinavit Acacius nulla portio laesionis attingat. (0065B)In quo supra, tit. 7.
TITULUS II. De non usurpanda doctrina et nomine doctoris. Ut doctoris sibi nomen non imponat, cui concessum non est. Conc. Caesaraugustan. I, tit. 7, c. 41.
Ut laicus praesentibus clericis non doceat. Conc. Carthag. IV, tit. 98, c. 15.
Ut mulieres publice docere non praesumant. Conc. Carthag. IV, tit. 99, c. 15.
TITULUS III. De recipiendis libris canonicis et renuendis libris et psalmis apocryphis. Non licere psalmos ab idiotis compositos in ecclesia dici neque libros qui sunt extra canonem legere, et qui sint libri canonici. Conc. Laod. tit. 59, c. 7.
Ut praeter sacras Scripturas nihil in ecclesia legatur sub nomine divinarum Scripturarum et qui sint libri canonici. Conc. Carthag. tit. 47, c. 14.
(0065C)Praeter canonicos Scripturas nihil in ecclesia legatur catholica, nihil in auctoritate recipiendum. Conc. Tolet. I, ex regula fidei, tit. 12, c. 46.
Quod extra auctoritatem Veteris et Novi Testamenti nihil poeticum sit in ecclesia decantandum. Conc. Bracar. I, tit. 12, c. 63.
De eo quod non liceat psalmos poeticos in ecclesia dicere nec libros apocryphos legere. In excerptis Martini, tit. 67, c. 64.
De Apocalypsis libro in omnibus recipiendo. Conc. Tolet. IV, tit. 17, c. 49.
De canonicis libris qui recipi debeant. Epistola Innocentii ad Exuperium. 8, tit. 7.
De canonicis libris qui recipi debent et de apocryphis renuendis. Decretale ab Hormisda papa editum 103.
TITULUS IV. De symbolis patrum. (0065D)Symbolum Nicaeni concilii. c. I, et fides sancti Gregorii majoris in fine capitulationum.
Symbolum Constantinopolitani concilii. In fine c. 8.
Regula fidei habita in concilio Tolet. I, c. 46, in fine capitulationum.
Tractatus et confessio fidei Reccaredi regis quando gens Gothorum est ab haeresi ariana conversa. Exordium concilii Toletani III, c. 48.
De evidenti catholicae fidei veritate. Conc. Tolet. IV, tit. 1, c. 49.
De plenitudine fidei catholicae. Conc. Tolet. VI, tit. I, c. 51.
De unius sacrae fidei veritate. Conc. Tolet. VIII, tit. I, c. 53.
TITULUS V. De custodiendis symbolis. Custodiendam fidem patrum trecentorum decem et octo. Conc. Constantinop. I, tit. 1, c. 8.
TITULUS VI. De praedicando symbolo. (0066A) De praedicando symbolo populis in ecclesia. Conc. Tolet. III, tit. 2, c. 48.
Ut symbolum ante octo dies paschae competentibus praedicetur. Conc. Agath. tit. 13, c. 30.
TITULUS VII. De construendis ecclesiis et altaribus. (0066B)Ne sine praeceptione episcopi novae basilicae dedicentur. Decretum Gelasii generale. 82, tit. 6.
Ut nulla basilica sub quorumlibet defunctorum nomine constructa dedicetur. Decretum Gelasii generale. 82, tit. 27.
De basilicis quae sine martyrum reliquiis dedicatae sunt ut destruantur. Conc. Carthag. V, tit. 15, c. 16.
Ne picturae in ecclesia fiant. Conc. Eliber. tit. 36, c. 38.
Quod manere debeat firmum si servi fisci ecclesias fecerint easque peculio suo ditaverint. Conc. Tolet. III, tit. 15, c. 48.
Ut altare et ungatur et benedicatur. Conc. Agath. tit. 14, c. 30.
De ecclesiarum restauratione in fabricis vel aedificatione quid sit observandum. Epistola Vigilii ad Profuturum episcopum. 96, tit. 4.
TITULUS VIII. De honore ecclesiarum. (0066C) Donum Dei et congregationes quae in ea fiunt non debere contemni. Conc. Gangren. tit. 5, c. 4.
Non licere extra ecclesiam congregationes fieri, et contempto episcopo cum presbytero agere. Conc. eodem, tit. 6.
Non licere communionem ecclesiae contemnere aut excommunicatis communicare. Conc. Antioch. tit. 2, c. 6.
De fructibus in ecclesia et non alibi dandis. Conc. Gangr., tit. 7, c. 4.
Non licere in dominicis ecclesiis accubitus sternere vel agapem facere. Conc. Laod. tit. 28, c. 7.
Ut nullus in ecclesia convivetur. Conc. Carthag. III, tit. 30, c. 14.
TITULUS IX. De honore martyrum. (0066D)De communicando in basilicis martyrum. Conc. Gangren. tit. 20, c. 4.
De martyrum sepulcris et honorificentia. Conc. Carthag. I, tit. 2, c. 12.
Ne cerei in coemeteriis incendantur. Conc. Eliberit. tit. 34, c. 38.
TITULUS X. De consecratione sacrarum oblationum. Ut in sacrificio panis tantum et calix offeratur Conc. Carthag. III, tit. 24, c. 14.
Quod in altari non potest aliquid offerri praeter panem, vinum, et aquam. In excerptis Martini, tit. 55, c. 64.
Ut in unum propositio sacramenti consecretur. Conc. Araus. tit. 17, c. 27.
TITULUS XI. De honore sacrarum oblationum. Ut sacrificium a jejunis fiat. Verba Honorati et (0067A)Urbani episcoporum in Conc. Carthag. III, tit. 39, c. 14.
Ut missa a jejunis celebretur. Conc. eodem, tit. 29.
Ut presbyter post cibum non teneat missam pro mortuis. Conc. Bracar. II, tit. 10, c. 64.
Non oportet in domibus ab episcopis vel presbyteris oblationes fieri. Conc. Laod. tit. 59, c. 7.
De eo quod non liceat super monumenta vel in campo missas tenere, vel sacramenta distribuere. In excerptis Martini, tit. 68, c. 64.
Sacras oblationes pro eulogiis in festivitate paschali ad alias parochias non debere transmitti. Conc. Laod. tit. 14, c. 7.
Ut mortuis baptismus vel eucharistia non detur. Conc. Carthag. III, tit. 6, c. 14.
De renuendis oblationibus eorum qui non communicant. Conc. Eliber. tit. 28, c. 38.
De his qui in ecclesiam intrant et non communicant (0067B)ut excommunicentur. Conc. Tolet. I, tit. 13, c. 46.
Ut qui eucharistiam in ecclesia accipit et ibi eam non sumit anathematizetur. Conc. Caesaraugust. I, tit. 1, c. 41.
Ut qui acceperit eucharistiam et non sumpserit ut sacrilegus repellatur. Conc. Tolet. I, tit. 14, c. 46.
De eo quod non liceat convivia facere de confertis. In excerptis Martini, tit. 61, c. 64.
De fermento, quod civitatis tantum presbyteris die dominico dirigatur. Epistola Innocentii ad Decentium. 6, tit. 5.
De festivitatibus ut si una agenda populo non suffecerit non sit haesitatio sacrificium iterare. Epistola Leonis ad Dioscorum. 72, tit. 2.
De languoris eventu ministrantium clericorum. Conc. Tolet. VII, tit. 2, c. 52.
TITULUS XII. De situ et accessu in choro. (0067C) De discretione presbyterorum atque diaconorum ut in utroque choro consistant. Conc. Tolet. IV, tit. 39, c. 49.
De eo quod intra altare neque laici neque mulieres communicare jubentur. Conc. Bracar. I, tit. 13, c. 63.
TITULUS XIII. De concordia officiorum. Ut unaquaeque provincia in officio unum ordinem teneat. Conc. Gerund. tit. 1, 40.
De uno ordine in ministeriis et officiis in cunctis ecclesiis celebrando. Conc. Tolet. IV, tit. 2, c. 49.
De uno ordine in vespertinis vel matutinis officiis in cunctis ecclesiis celebrando. Conc. Bracar. I, tit. 1, c. 63.
TITULUS XIV. De ordine officiorum. (0067D) Psalmos sparsim non licere confundi. Conc. Laod. tit. 17, c. 7.
Quod non sit aliter dicendum nisi gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto. Epistola Vigilii ad Profuturum 96, tit. 2.
Quod in fine psalmorum gloria et honor Deo sit dicendum. Conc. Tolet. IV, tit. 15, c. 49.
De discretione gloriae in fine responsoriorum. Conc. eodem, tit. 16.
Ut post antiphonas orationes dicantur et hymni matutini et vespertini cum capitellis psalmorum cantentur. Conc. Agath. tit. 30, c. 30.
De non renuendo pronuntiare hymnos. Conc. Tolet. IV, tit. 13, c. 49.
De celebrando officio in sexta feria paschae. Conc. Tolet. IV, tit. 7, c. 49.
De benedicendo cereo et lucerna in pervigiliis paschae. Conc. eodem, tit. 8.
TITULUS XV. De orationibus et celebritate missarum. (0068A) De orationibus quotidianis. Conc. Laod. tit. 18, c. 7.
Ut preces vel orationes nisi probatae fuerint in concilio non dicantur. Conc. Milevit. tit. 12, c. 19.
Ut omnibus diebus in matutinis et vespertinis horis oratio dominica dicatur. Conc. Gerund. tit. 11, c. 40.
De dominica oratione quotidie patenter pronuntianda. Conc. Tolet. IV, tit. 10, c. 49.
Quod non aliter presbyteri sed sicut episcopi populum salutare debebunt dicentes: Dominus sit vobiscum. Conc. Bracar. I, tit. 3, c. 63.
De non legendis diversis lectionibus per solemnium dierum vigilias vel missas. Conc. Bracar. I, tit. 2, c. 63.
De hymno trium puerorum in cunctis missarum solemnitatibus decantando. Conc. Tolet. IV, tit. 14, (0068B)c. 49.
Ut sanctum Evangelium etiam sabbatis legatur. Conc. Laod. tit. 16, c. 7.
Ut Evangelium post epistolam legatur. Conc. Vallet. tit. 1, c. 45.
Quod laudes non mox post Apostolum sed post Evangelium sint dicendae. Conc. Tolet. IV, tit. 12, c. 49.
De non decantando in quadragesima Alleluia. Conc. Tolet. tit. 11, c. 49.
Quod juxta auctoritatem apostolicae sedis a Profuturo metropolitano episcopo susceptam missarum ordo debeat celebrari. Conc. Bracar. I, tit. 4, c. 63.
De ordine orationum catechumenorum atque fidelium tempore missae et de communione eorum. Conc. Laod. tit. 19, c. 7.
De precibus et orationibus missarum, et quis erit in eis ordo servandus et ut absque collatione fratrum minime proferatur. Conc. Carthag. III, tit. (0068C)23, c. 14.
De pacis osculo dando post confecta mysteria. Epistola Innocentii ad Decentium 6, tit. 1.
De nominibus offerentium ante precem sacerdotis non recitandis. Epistola Innocentii ad Decentium 6, tit. 2.
De paschae annuntiatione et precum ordine et missarum solemnitate. Epistola Vigilii ad Profuturum 96, tit. 5.
Quod post benedictionem populo datam sic communicare debeant sacerdotes. Conc. Tolet. IV, tit. 18, c. 49.
Quod propter statuta sedis apostolicae omnes orationes ecclesiae Christi gratiam resonent, qua genus reparatur humanum. Epistola Coelestini ad episcopos Galliae 33, tit. 11.
Quod pro Christo fungatur legatione dum pro pace precatur ecclesiae. Epistola Anastasii ad Anastasium imperatorem 84, tit. 1.
TITULUS XVI. De honore missarum. (0068D) Ut vallematiae et turpia cantica prohibeantur a sacrarum solemnitatibus. Conc. Tolet. III, tit. 23, c. 48.
Ut quando sacerdos verbum facit, ab auditorio exiens, excommunicetur. Conc. Carthag. IV, tit. 24, c. 15.
Ut ante missam expletam et benedictionem perceptam nec quisque fidelium nec populus egrediatur, aut abire praesumat. Conc. Agath. tit. 47, c. 30.
Ut episcopus ante completam missam et benedictionem acceptam egredi non praesumat. Conc. Aurel. I, tit. 22, c. 31.
Non debere die dominico jejunari. Conc. Gangren. tit. 18, c. 4.
Ut diebus dominicis nullus jejunet. Conc. Caesaraug. I, tit. 2, c. 41.
(0069A)De diebus dominicis et pentecoste ut in eis stantes oremus. Conc. Nic. tit. 20, c. 1.
De non jejunando in diebus dominicis neque genua flectendo: similiter et in quinquagesima. In excerptis Martini, tit. 57, c. 64.
TITULUS XVII. De litaniis. Ut litaniae post pentecosten a quinta feria usque in sabbatum celebrentur. Conc. Gerund. tit. 2, c. 40.
Ut litaniae post ascensionem Domini celebrentur. Conc. Aurel. I, tit. 23, c. 31.
De secundis litaniis faciendis Kalendarum Novembrium. Conc. Gerund. tit. 3, c. 40.
De institutione novarum litaniarum. Conc. Tolet. V, tit. 1, c. 50.
De observantia litaniarum. Conc. Tolet. VI, tit. 2, c. 51.
TITULUS XVIII. De observantia jejuniorum. (0069B) Non licere jejunia communia solvere. Conc. Gangr. tit. 19, c. 4.
De his qui studiose die dominico jejunant ut non credantur catholici. Conc. Carthag. IV, tit. 64, c. 15.
De temporibus jejuniorum ut omnibus mensibus jejunium fiat, exceptis Julio et Augusto. Conc. Eliber. tit. 23, c. 38.
Ut omni sabbato jejunetur. Conc. eodem, tit. 26.
Quod rite omni sabbato jejunetur. Epistola Innocentii ad Decentium 6, tit. 4.
TITULUS XIX. De observantia quadragesimae. Non debere in quadragesima natalitia martyrum celebrari nisi tantum sabbato et dominica memoriam eorum fieri. Conc. Laod. tit. 51, c. 7.
(0069C)Ut omnibus diebus quadragesimae sabbato jejunetur etiam cum districtionis auctoritate. Conc. Agath. tit. 12, c. 30.
Non licere quintam feriam septimanae ultimae solvi. Conc. Laod. tit. 50, c. 7.
De non solvendo jejunio in quinta feria paschae. In excerptis Martini, tit. 50, c. 64.
De non solvendo jejunio in sexta feria paschae. Conc. Tolet. IV, c. 49.
Ut ante pascha non quinquagesima sed quadragesima teneatur. Conc. Aurel. I, tit. 20, c. 31.
Ut diebus quadragesimae nemo ab ecclesia se absentet. Conc. Caesaraugust. I, tit. 2. c. 41.
De non celebrandis natalitiis martyrum, neque natalitiis hominum, vel nuptiis in quadragesimae diebus. In excerptis Martini, tit. 48, c. 64.
In quadragesima sabbato tantum et dominica offerendum. Conc. Laod. tit. 49, c. 7.
TITULUS XX. De cognitione et celebritate paschae. (0069D) Ut comprovinciales episcopi de pascha suum primatem inquirant. Conc. Carthag. III, tit. 1, c. 14.
Ut per singulos annos convenientes episcopi ad concilium de paschali solemnitate a primate suo informentur. Conc. eodem, tit. 41.
De tempore paschae seu concilii per formatas provinciis nuntiando. Conc. Carthag. V, tit. 7, c. 16.
De annuntiatione paschae ante epiphaniam inter episcopos exquirenda. Conc. Tolet. IV, tit. 5, c. 49.
Ut per singulos annos a metropolitano episcopo pascha pronuntietur. Conc. Bracar. II, tit. 6, c. 64.
De paschate uno die et tempore celebrando. Conc. Carthag. IV, tit. 65, c. 15.
Ut uno die et tempore pascha celebretur. Conc. Arelat. I, tit. 1, c. 21.
Non debere pascha diverso tempore fieri neque cum Judaeis celebrari. Conc. Antioch. tit. 1, c. 7.
(0070A)De insinuatione et indictis temporibus paschae. Epistola Innocentii ad Aurelium ex integro 15.
De celebratione pentecostes. Conc. Eliberit. tit. 43, c. 38.
De celebritate festivitatis dominicae matris Mariae. Conc. Tolet. X, t. 1, c. 55.
TITULUS XXI. De catechumenis. Ut evangelia catechumeni audiant. Conc. Araus. tit. 18, c. 27.
De catechumenis qui ecclesiam non frequentant. Conc. Eliber. tit. 45, c. 38.
De catechumenis peccantibus ut aut emendati audiant verbum aut abjiciantur omnino. Conc. Neocaesar. tit. 15, c. 3.
Ut ad baptisterium catechumeni nunquam accedant. Conc. Arausic. tit. 19, c. 27.
Ut catechumeni cum fidelibus benedictionem non accipiant. Conc. eodem, tit. 20.
(0070B)Ut sacramentum catechumenis non praebeatur. Conc. Carthag. III, tit. 5, c. 14.
De catechumenis sine baptismo defunctis ut eorum commemoratio in oblatione non fiat. Conc. Bracar. I, tit. 17, c. 63.
TITULUS XXII. De his qui baptismum dare possunt. Ut in necessitate fideles baptizent. Conc. Eliber. tit. 38, c. 38.
TITULUS XXIII. Quod in nomine Trinitatis debeat baptismus dari. Quod in nomine Trinitatis debeat baptizari. Epistola Vigilii ad Profuturum 96, tit. 6.
TITULUS XXIV. Quid valeat virtus baptismi. Quod in baptismo mors praeveniat interfectione (0070C)peccati, et sepulturam Christi imitetur trina immersio, et ab aquis elevatio sit veluti resurrectio de sepulcro. Epistola Leonis ad episcopos per Siciliam 63, tit. 3.
Quod gratiam Dei etiam baptizandorum testetur instituta purgatio, cum exorcismis et insufflationibus spiritus ab eis expelluntur immundi. Epistola Coelestini ad episcopos Galliae 33, tit. 12.
TITULUS XXV. De mersione baptismi. De trina et simpla in baptismo mersione. Conc. Tolet. IV, tit. 6, c. 49.
De trina mersione. Epistola Vigilii ad Profuturum 96, tit. 2.
De trina et simpla emersione. Epistola Gregorii ad Leandrum ex integro 97.
TITULUS XXVI. De tempore baptismi. (0070D) De his qui ad fidem veniunt quando baptizentur. Conc. Eliber. tit. 42, c. 38.
Ut pascha tantum et natali Domini baptismus detur, exceptis his qui in languore consistunt. Conc. Gerund. tit. 4, c. 40.
Non debere post duas septimanas quadragesimae aliquem ad baptismum suscipi. Conc. Laod. tit. 44, c. 7.
Non suscipi debere infantes ad baptismum nisi ante tres septimanas paschae et ut baptizandi symbolum dicant quod quinta feria paschae sacerdotibus reddant. In excerptis Martini, tit. 49, c. 64.
Ut praeter pascha et pentecosten baptismus non celebretur: ob necessitatem tamen in omni tempore. Epistola Syricii ad Eumerium 3, tit. 2.
Quod in die epiphaniorum baptismum celebrari prohibeatur. Epistola Leonis ad episcopos per Siciliam, 63, tit. 1.
(0071A)Quod omnia nobis rerum ordine per incarnationem Domini nostri Jesu Christi salutis sacramenta digesta sunt. In quo supra, tit. 2.
Quod pascha et pentecoste sit baptizandum. In quo supra, tit. 3.
Quod beatus Petrus in die pentecostes virorum tria millia baptizavit. In quo supra, tit. 4.
Quod pascha et pentecoste sit baptizandum. In quo supra, tit. 5.
Quod omni tempore hi, qui necessitate mortis aut aegritudinis vel obsidionis sive persecutionis aut naufragii urgentur, debent baptizari. De reddita etiam Christi baptismi ratione. In quo supra, tit. 6.
Ut non omni tempore baptismi regeneratio detur nisi pascha aut pentecoste: ob necessitatem tamen omni tempore. Epistola Leonis ad episcopos per Campaniam, Samnium et Picenum 73, tit. 1.
Ut praeter paschale tempus et pentecosten nemo baptizare praesumat. Decretum Gelasii generale, 82, tit. 12.
TITULUS XXVII. De baptizandis aegrotis, et non baptizandis mortuis. (0071B) De his qui in aegritudine baptizantur ut sani facti symbolum doceantur. Conc. Laod. tit. 47, c. 7.
De baptizandis aegrotis qui jam loqui non possunt. Conc. Carthag. III, tit. 34, c. 14.
De catechumena si graviter aegrotaverit quando baptizetur. Conc. Elibert. tit. 11, c. 38.
Ut unius diei infans, si in discrimine est, baptizetur. Conc. Gerunden. tit. 5, c. 40.
Ut mortuis baptismus vel eucharistia non detur. Conc. Carthag. III, tit. 6, c. 14.
TITULUS XXVIII. De praegnantibus baptizandis. De baptizandis praegnantibus propter quod uniuscujusque pro se confessio tenetur. In excerptis Martini, tit. 54, c. 64.
(0071C)De praegnantibus baptizandis quod nihil communicet baptismi sacramentum cum filio generando. Conc. Neocaesar. tit. 6, c. 3.
TITULUS XXIX. De baptizandis gentilibus. De meretricibus paganis baptizandis, si convertantur. Conc. Eliberit. tit. 44, c. 38.
TITULUS XXX. De dubio baptismo. De his qui nullo testimonio se baptizatos noverint ut baptizentur. Conc. Carthag. V, tit. 6, c. 16.
De his quibus dubium est utrum baptismum perceperint, necesse est renascantur. Epistola Leonis ad Rusticum 66, tit. 15.
De parvulis qui in captivitatem devenerunt et baptismi gratiae non reminiscuntur ut baptizentur. Epistola Leonis ad Leonem Ravennensem 71, tit. 1.
TITULUS XXXI. De regulis baptizandorum. (0071D) Ut qui baptizandi sunt nomen dent, et a vino et a carnibus abstineant. Conc. Carthag. IV, tit. 85, c. 15.
Ut nuper baptizati caste et continenter vivant. Conc. Carthag. IV, tit. 86, c. 15.
Baptizandos debere fidei symbolum doceri, et quinta feria paschae reddere. Conc. Laod. tit. 46, c. 7.
TITULUS XXXII. De ordine baptizandi. De ordine secundum quem baptizare oportet. Conc. Bracar. I, tit. 5, c. 63.
TITULUS XXXIII. De baptizatis et non confirmatis et ita mortuis. De baptizatis qui nondum confirmati moriuntur. Conc. Eliber. tit. 77, c. 38.
TITULUS XXXIV. De filiis catholicorum si baptismati haeresis dentur. (0072A) De catholicis qui filios suos baptismati haereticorum dederint ut non recipiatur eorum oblatio. Conc. Ilerd. tit. 13; c. 44.
TITULUS XXXV. De non iterando baptismo. Baptismus in Trinitate susceptus non iteretur. Conc. Carthag. I, tit. 1, c. 12.
Ex haeresi conversi, si in Trinitate baptizati sunt, manus impositionem accipiant tantum. Conc. Arelat. 1, tit. 8, c. 21.
De his qui rebaptizati sunt quantum poeniteant. Conc. Ilerd. tit. 9, c. 44.
De episcopis, presbyteris et diaconibus qui in lapsu haereticorum se baptismati dederunt, ut tantumdem laicam communionem habeant. Epistola Felicis ad episcopos per Siciliam 79, tit. 2.
(0072B)De clericis et monachis ac puellis Dei vel saecularibus qui se rebaptizandos impie dederunt. In quo supra, tit. 3.
De his qui per ignorantiam aetatis rebaptizati sunt et temporibus constitutis super eos qui in hanc impietatem labuntur. In quo supra, tit. 4.
De Arianis a catholicis non rebaptizandis. Epistola Syricii ad Eumerium 3, tit. 1.
Ut non rebaptizentur qui a Novatianis vel Montensibus veniunt. Epistola Innocentii ad Victoricum 7, tit. 8.
Quod eos qui se baptizatos agnoscunt sed in qua fide nesciunt, per manus impositionem suscipi conveniat. Epistola Leonis ad Rusticum 66, tit. 16.
Ut hi qui ab haereticis baptizati sunt sola sancti Spiritus invocatione firmentur. Epistola Leonis ad Nicetam Aquileiensem 68, tit. 7.
Ut qui ab haereticis baptizantur per manus impositionem accipiant Spiritum sanctum. Epistola Leonis (0072C)ad Leonem Ravennensem 71, tit. 2.
De his qui rebaptizati doluerunt et postea poenitere voluerunt. Epistola Felicis ad episcopos per Siciliam 79, tit. 1.
De his qui ab Arianis iterum rebaptizantur; et quod alia sit impositio manus per quam Spiritus sanctus accipiatur, alia per quam poenitentiae fructus acquiritur et sancta communione restaurantur. Epistola Vigilii ad Profuturum 96, tit. 3.
Quod hi qui ad iterationem baptismi vel vi, vel timore coacti animos inclinaverunt, poenitentiae sint remedio sublevandi, et ut senilis aetatis, periculorum quoque, aegritudinum, caeterarumque necessitatum habeatur sollicita consideratione respectus. Epistola Leonis ad Nicetam Aquileiensem 68, tit. 6.
Rebaptizandi sacrilegium opus bonum non esse credendum sive agendum. Conc. Tolet. III, ex capitulis contra Arianos, tit. 15, c. 48.
TITULUS XXXVI. De baptizatis a solis episcopis consignandis. (0072D) Quod non debeant baptizati nisi ab episcopis consignari nec presbyteris licere frontem ex chrismate ungere quod solis debetur episcopis cum sanctum Spiritum tradunt. Epistola Innocentii ad Decentium 6, tit. 3.
De energumenis baptizatis ut permittente episcopo a presbyteris consignentur, et caeteri clerici eis manus imponant. In quo supra, tit. 6.
De infirmis chrismate perungendis: et orandum pro eis ex commemoratione epistolae sancti Jacobi. Epistola Innocentii ad Decentium 6, tit. 8.
TITULUS XXXVII. De Baptizatis chrismate perungendis. Post baptismum chrisma dandum est. Conc. Laod. tit. 48, c. 8.
Ut haeretici qui in Trinitate baptizati sunt cum (0073A)chrismate et manus impositione recipiantur. Conc. Arelat. II, tit. 17, c. 22.
Ut nulla praedia vel illationes de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur. Decretum Gelasii generale 82, tit. 7.
TITULUS XXXVIII. De funeribus Christianorum. Quod religiosorum corpora cum psalmis et canticis tantumdem deferenda sint ad sepulcra. Conc. Tolet. III, tit. 22, c. 48.
De corporibus hominum intra basilicas sanctorum nullatenus sepeliendis. Conc. Bracar. I, tit. 18, c. 63.
TITULUS XXXIX. De non judicando de mortuis. (0073B)Quod non sit temere judicandum de his qui jam ad (0074A)Dominum migraverunt. Epistola Anastasii ad Anastasium Augustum 84, tit. 2.
TITULUS XL. De energumenis. Energumenis omni die ab exorcistis manus imponendae. Conc. Carthag. IV, tit. 90, c. 15.
Pavimenta domus Dei energumeni verrant. Conc. eodem, tit. 91.
Energumenis victus in domo Dei per exorcistas administretur. Conc. eodem, tit. 92.
De energumenis baptizatis ut clericorum monitis obtemperent. Conc. Arausic. tit. 14, c. 27.
Energumenis et catechumenis de baptismo consulendum. Conc. Arausic. tit. 15. c. 27.
De energumenis ut nec eorum nomen recitetur nec ipsi ministrent. Conc. Eliber. tit. 29, c. 38.
De energumenis quando baptizentur vel communicent. (0074B)Conc. eodem, tit. 37.
LIBER QUINTUS. DE DIVERSITATIBUS NUPTIARUM ET SCELERE FLAGITIORUM. VERSIFICATIO. (0073)(0073B) I.
Quidquid promulgasse tuis fuit inclyte jussis Certatim tibi tota manus operosa remisit; Ecclesiam, baptisma, choros, cantusque libravi; Post haec pande viam qua noverit isse viator. R. Ex hinc dispone generosi seminis ortum; (0074B)Nupta virum teneat, vir nuptam linquere cesset, Nascatur proles communi velle peracto, Stent nuptus opera communi velle negato, Nobilis hoc utraque regat sic vita parentes, Et teneat ambos post mortem vita perennis.
TITULUS I. De non exsecrandis nuptiis et de dispositionibus nuptiarum. (0073C) Qualiter sponsus et sponsa benedicantur et de castimonia eorum tempore nuptiarum. Conc. Carthag. IV, tit. 13, c. 15.
De his qui nuptias damnant. Conc. Gangren. tit. 1, c. 4.
Si quis dixerit vel crediderit conjugia hominum, quae secundum legem divinam licita habentur, exsecrabilia esse, anathema sit. Conc. Tolet. I, ex regulis fidei catholicae contra Priscillianos, tit. 16, c. 46.
Virginitati studentes non debere nuptias exsecrari. Conc. Gangr. tit. 9, c. 4.
De his qui pro virginitate superbiunt. In quo supra, tit. 10.
Non debere condemnantem nuptias a viro discedere. In quo supra, tit. 14.
(0073D)Non licere in Quadragesima nuptias fieri. Conc. Laod. tit. 52, c. 7.
Non licere Christianos ad nuptias euntes vallare vel saltare. In quo supra, tit. 53.
De eo qui sororem sponsae suae vitiaverit. Conc. Ancyr. tit. 25, c. 2.
De parentibus qui fidem sponsalium frangunt. Conc. Eliberit. tit. 54, c. 38.
Quod non liceat alterius sponsam matrimonii alterius jura sortiri. Epistola Syricii ad Eumerium 3, tit. 4.
Si cujus uxor absens fuerit et adulterium maritus acceperit, revertente prima secunda mulier debeat excludi. Epistola Innocentii ad Probum ex integro 14.
Quod debeant feminae quae captis viris aliis nupserint de captivitate reversis prioribus copulari. Epistola Leonis ad Nicetam 68, tit. 1.
Quod non probetur esse culpabilis qui uxorem (0074B)captivi in matrimonio videtur esse sortitus. In quo supra, tit. 2.
(0074C)Si viri de captivitate reversi in dilectione suarum conjugum perseverant, recipient eas. In quo supra, tit. 3.
Ut si mulieres ad priores maritos redire noluerint, velut impiae ecclesiastica communione privandae sunt. In quo supra, tit. 4.
Quod aliud sit uxor, aliud concubina, nec erret quisquis filiam suam in matrimonio concubinam habenti dederit. Epistola Leonis ad Rusticum 66, tit. 4.
Quod non sit conjugii duplicatio quando ancilla rejicitur et uxor assumitur. In quo supra, tit. 5.
TITULUS II. De potestate nubendi et impedientibus castitatem. De viduis et virginibus; quod quae voluerint continentiam teneant, et quae nubere elegerint quibus voluerint nubant, et de excommunicandis qui propositum castitatis impedierint. Conc. Tolet. III, (0074D)tit. 10, c. 48.
TITULUS III. De raptoribus. De desponsatis puellis et ab aliis corruptis, ut etiam cum damno pudoris restituantur sponsis. Conc. Ancyr. tit. 11, c. 2.
De his qui sibi rapiunt uxores vel eis auxilium praestiterint. Conc. Chalced. tit. 27, c. 11.
De raptoribus si ad ecclesiam confugiunt. Conc. Aurel. I, tit. 2, c. 31.
De raptoribus viduarum ac virginum. Epistola Symmachi ad Caesarium 85, tit. 3.
TITULUS IV. De interruptis conjugiis. De saecularibus ut sine judicio episcopi culpabiles conjuges non relinquant. Conc. Agath. tit. 25, c. 30.
(0075A)Ut neque dimissus neque dimissa alteri conjungatur. Conc. Milevit. tit. 17, c. 19.
Ut cujus uxor adulteraverit aliam non recipiat. Conc. Arelat. I, tit. 10, c. 21.
De feminis quae relictis viris suis aliis nubunt. Conc. Eliber. tit. 8, c. 38.
De feminis quae adulteros maritos relinquunt et aliis nubunt. In quo supra, tit. 9.
Quod qui intercedente repudio divortium pertulerunt, si se aliis nuptiis vinxerint, adulteri esse monstrentur. Epist. Innocentii ad Exuperium Tolosanum 8, tit. 6.
TITULUS V. De duplicatis et frequentatis conjugiis. Ut secunda conjugia saecularibus non negentur quibus tamen ad clerum minime conceditur. Decretum Gelasii generale 82, tit. 24.
Presbyterum ad secundas nuptias orare non licere. (0075B)Conc. Neocaesar. tit. 7, c. 3.
De presbyteris ut ad secundas nuptias non vadant. In excerptis Martini, tit. 38, c. 64.
De his qui multis nuptiis irruunt. In excerptis Martini, tit. 80, c. 64.
Ut secundo licet legitime nubentes nisi poenituerint non communicent. Conc. Laod. tit. 1, c. 7.
TITULUS VI. De virginibus saecularibus moechis et ne cum alienis viris habitent. De virginibus saecularibus si moechaverint. Conc. Eliber. tit. 14, c. 38.
De virginibus puellis quae cum nonnullis viris habitare volunt. Conc. Ancyr. tit. 19, c. 2.
TITULUS VII. De his qui saepe moechantur. De eo qui uxorem habens saepius moechatur. Conc. Eliber. tit. 47, c. 38.
(0075C)De viris conjugatis postea in adulterium lapsis. Conc. eodem, tit. 69.
De eo qui uxorem habet, si concubinam habuerit, non communicet. Conc. Tolet. I, tit. 17, c. 46.
Quod cum viri cum adulteris uxoribus non conveniant, in utroque sexu adulterium religio Christiana condemnet. Epist. Innocentii ad Exuperium 8, tit. 4.
De his qui post baptismum omni tempore incontinentiae voluptatibus dediti ultimo vitae poenitentiam poscunt. Epist. Innocentii ad Exuperium 8, tit. 2.
TITULUS VIII. De adulteriis, discidio, et lenocinio conjugatorum. Laicus, cujus uxor adulteraverit, aliam non accipiat. Conc. Arelat. I, tit. 20, c. 21.
De saecularibus qui suas conjuges derelinquunt. Conc. Agath. tit. 25, c. 30.
De relicta catechumeni si alterum duxerit; quod si fidelis mulier sit quae ducitur, et noverit virum (0075D)inculpatam uxorem relinquere, in fine communicet. Conc. Eliberit. tit. 10, c. 38.
De mulieribus quae lenocinium fecerint. Conc. eodem. tit. 12.
De feminis quae usque ad mortem cum alienis viris adulterantur. Conc. Eliber. tit. 64, c. 38.
Ne fidelis catechumena comatos aut cinerarios viros habeat. Conc. eodem, tit. 67.
De feminis quae consciis maritis adulterantur. Conc. eodem, tit. 70.
De fidelibus conjugatis, si cum Judaeis sive Gentilibus moechaverint. Conc. eodem, tit. 78.
Si cujus uxor adulteraverit, septem annis poeniteat. In excerptis Martini, tit. 76, c. 64.
TITULUS IX. De alterno inter parentes et filios affectu. Non debere quemquam continentiae causa filios suos negligere. Conc. Gangr. tit. 15, c. 4.
(0076A)Non debere filios occasione religionis parentes suos despicere. Conc. eodem, tit. 16.
TITULUS X. De parentibus qui filios suos necant. De mulieribus quae fornicatae partus suos necant. Conc. Ancyr. tit. 21, c. 2.
De catechumena adultera quae filium necat. Conc. Eliber. tit. 68, c. 38.
Quod si qui filios suos necaverint, a sacerdotibus vel judicibus distringantur. Conc. Tolet. III, tit. 17, c. 48.
De mulieribus fornicariis et ad abortum vel contra conceptum facientibus. In excerptis Martini, tit. 77, c. 64.
De uxoribus quae filios suos ex adulterio necant. Conc. Eliber. tit. 63, c. 38.
De his qui aborsum faciunt vel natos suos exstinguunt. Conc. Ilerd. tit. 2, c. 44.
TITULUS XI. De expositis infantibus. (0076B) Ut qui expositum invenerit ecclesiam contestetur. Conc. Vasen. I, tit. 9, c. 28.
Ut qui praeter constitutum expositum reposcit ut homicida habeatur. Conc. eodem, tit. 10.
De expositis inventis ut id quod constitutum est observetur. Conc. Agath. tit. 24, c. 30.
TITULUS XII. De incestis conjugiis. De incestis conjugiis. Conc. Agath. tit. 61, c. 30.
De incestis ut excommunicentur. Conc. Aurel. I, tit. 14, c. 31.
De his qui duabus sororibus copulantur. Conc. Eliber. tit. 61, c. 38.
De incestis ut quandiu in scelere sunt inter catechumenos habeantur. Conc. Ilerd. tit. 4, c. 44.
(0076C)De his qui proximis se copulant ut a communione Christi separentur. Conc. Tolet. II, tit. 5, c. 47.
De muliere quae duos fratres in conjugio, vel viro qui duas sorores habuerit. In excerptis Martini, tit. 79, c. 64.
De his qui privignas suas ducunt. Conc. Eliber. tit. 66, c. 38.
Mulierem duobus fratribus et virum duabus sororibus nubere non licere. Conc. Neocaesar. tit. 3, c. 3.
TITULUS XIII. De stupratoribus puerorum. De stupratoribus puerorum. Conc. Eliber. tit. 71, c. 38.
TITULUS XIV. De his qui cum animalibus commisti sunt. De his qui se animalibus commiscuerunt. In excerptis Martini, tit. 81, c. 64.
(0076D)De his qui irrationabiliter vixerunt. Conc. Ancyr. tit. 16, c. 2.
De his qui sicut muta animalia vixerunt, ut inter energumenos orent. Conc. eodem, tit. 17.
TITULUS XV. De observatione vanitatum. De his qui auguria, auspicia, sive somnia, caeteraque hujusmodi secundum morem Gentilium observant. Conc. Ancyr. tit. 24, c. 2.
De his qui auguriis vel incantationibus vel Judaicis superstitionibus serviunt. Conc. Carthag. IV, tit. 89, c. 15.
De sortilegis vel auguria observantibus ut ab Ecclesia separentur. Conc. Agath. tit. 42, c. 30.
De divinis et sortilegis. In excerptis Martini, tit. 71, c. 64.
Quod non liceat Christianis observationes diversas attendere. Conc. eodem, tit. 72, c. 64.
(0077A)De eo quod non liceat Kalendas observare. Conc. eodem, tit. 73.
De eo quod non liceat medicinales herbas cum aliqua observatione colligere. Conc. eodem, tit. 74.
De eo quod non liceat mulieres Christianas in lanificiis aliquid observate. Conc. eodem, tit. 75.
De religiosis et saecularibus qui divinationes attendunt. Conc. Aurel. I, tit. 26, c. 31.
TITULUS XVI. De homicidiis non voluntariis. De his qui nolentes homicidium fecerint. Conc. Ancyr. tit. 23, c. 2.
Si domina per zelum voluntate aut casu ancillam occiderit. Conc. Eliber. tit. 5, c. 38, et in excerptis Martini, tit. 78, c. 64.
TITULUS XVII. De homicidis voluntariis et falsis testibus, adulteris et furibus, vel si ad ecclesiam confugiant. (0077B)De his qui volentes homicidium fecerint. Conc. Ancyr. tit. 22, c. 2.
De homicidis et falsis testibus ne communicent. Conc. Agath. tit. 37, c. 30.
De his qui servos suos extra judicem necant. Conc. eodem, tit. 62.
De homicidis et adulteris et furibus si ad ecclesiam (0078A)confugerint. Conc. Aurel. I, tit, 1, c. 31.
Si quicunque per maleficium hominem interfecerit. Conc. Eliber. tit. 6, c. 38.
De his qui sibi quacunque negligentia mortem infecerunt, ut eorum commemoratio in oblatione non fiat: similiter et de his qui pro suis sceleribus puniuntur. Conc. Bracar. I, tit. 16, c. 63.
De homicidio voluntario et non voluntario. In excerptis Martini, tit. 78, c. 64.
TITULUS XVIII. De his qui ad ecclesiam confugerint et pro eis non pignorandis clericorum servis. De servis qui ad ecclesiam confugerint ut post juramentum exire nolentes liceat occupare. Conc. Aurelian. I, tit. 3, c. 31.
De his qui ad ecclesiam confugiunt ne tradantur. Conc. Araus. tit. 15, c. 27.
Ut nullus pro suis mancipiis, qui ad ecclesiam confugiunt, occupet mancipia clericorum. Conc. (0078B)eodem. tit. 6.
Si clericus servum aut discipulum de ecclesia traxerit ut poenitentiam agat. Conc. Ilerd. tit. 8, c. 44.
De his qui jubente episcopo omissa culpa ab ecclesia exire contemnunt. Conc. eodem, tit. 10.
De his qui ad ecclesiam confugium faciunt. Conc. Tolet. XII, tit. 10, c. 57.
LIBER SEXTUS. DE GENERALIBUS REGULIS CLERICORUM CAETERORUMQUE CHRISTIANORUM ET REGIMINE PRINCIPALI. TITULUS I. De populis docendis. (0077B) (0077C)Docendus est populus, non sequendus. Epist. Coelestini ad episcopos per Apuliam 35, tit. 3.
Ne putetur valere petitio populorum et voluntas domini desideratur. Epist. Hilarii ad Ascanium et universos Tarraconenses 75, tit. 4.
Ut laicus praesentibus clericis non doceat. Conc. Carthag. IV, tit. 98, c. 15.
TITULUS II. De conveniendo ad ecclesiam. De his qui ecclesia praetermissa ad spectacula pergunt. Conc. Carthag. IV, tit. 88, c. 15.
De his qui tardius ad ecclesiam accedunt. Conc. Eliber. tit. 21, c. 38.
Quod solemnitates majores a laicis in civitatibus omnino sunt celebrandae. Conc. Agath. tit. 21, c. 30.
De laicis qui in solemnitatibus majoribus ad civitatem non veniunt. Conc. eodem, tit. 63.
Ut nullus civium festivitates majores in villa celebret. (0077D)Conc. Aurelian. I, tit. 21, c. 31.
Ut tribus hebdomadibus quae sunt ante Epiphaniam ab ecclesia nemo recedat. Conc. Caesaraug. I, tit. 4, c. 41.
De laicis quibus temporibus communicare debeant. Conc. Agath. tit. 18, c. 30.
De his qui intrantes ecclesiam per nimiam luxuriam suam a sacramento se abstinent. In excerptis Martini, tit. 83, c. 64.
TITULUS III. De quibusdam regulis. De non permittendo laicis imperare religiosis. Conc. Tolet. X, tit. 3, c. 55.
Quod ob necessitatem peccatum populi in ecclesia inultum soleat praeterire. Epist. Innocentii ad Rufum. 26, tit. 6.
De his qui in ecclesia libellos famosos ponunt. Conc. Eliber. tit. 52, c. 38.
(0078B)Nulli Christiano licere cum mulieribus lavacra exercere. Conc. Laod. tit. 30, c. 7.
De viris ac mulieribus qui vestimenta sua ad ornandam (0078C)pompam saeculi dederint. Conc. Eliber. tit. 57, c. 38.
De his qui tabulas ludunt. Conc. eodem, tit. 79.
De eo quod liceat Christianis prandia ad monumenta portare. In excerptis Martini, tit. 69, c. 64.
De continentibus et usu palliorum. Conc. Gangr. tit. 12, c. 4.
Quod usuram non solum clerici exigere non debent, sed nec laici Christiani. Epist. Leonis ad universos 64, tit. 3.
Ut qui in pace arma projiciunt excommunicentur. Conc. Arelat. I, tit. 3, c. 21.
Ut aurigae dum agitant excommunicentur. Conc. eodem, tit. 4.
Ut qui in theatris conveniunt excommunicentur. Conc. eodem, tit. 5.
De aurigis et theatricis fidelibus excommunicandis. Conc. Arelat. II, tit. 20, c. 22.
De aurigis et pantomimis si convertantur. Conc. (0078D)Eliber. tit. 62, c. 38.
TITULUS IV. De discordia et oblationibus clericorum atque laicorum. Discordantes episcopos, si non timor Dei, synodus reconciliet. Conc. Carthag. IV, tit. 25, c. 15.
Episcopi dissidentes clericos sive laicos concordare compellant. Conc. eodem, tit. 26.
De his qui per odium ad pacem non revertuntur. Conc. Agath. tit. 31, c. 30.
De his qui sacramento se obligant ne ad pacem redeant. Conc. Ilerd. tit. 7, c. 44.
Ut oblationes fratrum discordantium non recipiantur. Conc. Carthag. IV, tit. 93, c. 15.
TITULUS V. De discretione abstinentiae carnis. Clerici non exsecratis, sed praegustatis carnibus abstineant si voluerint. In excerptis Martini, tit. 58, c. 64.
(0079A)De totius ordinis clericis se abstinentibus a carne. Conc. Ancyr. tit. 14, c. 2.
De his qui praeter idolo immolatum et suffocatum et sanguinem carnes comedentem damnant. Conc. Gangr. tit. 2, c. 4.
De clericis ab esca carnium abstinentibus. Conc. Bracar. I, tit. 14, c. 63.
De damnatione Priscillianorum, qui se a carnibus abstinent. Epist. Vigilii ad Profuturum 96, tit. 1.
Carnibus avium et pecorum non pro exsecratione sed pro castigatione corporis abstinendum. Conc. Tolet. I, ex regulis fidei catholicae, tit. 17, c. 46.
De regulis feminarum. (0080A) De feminarum epistolis. Conc. Eliber. tit. 81, c. 38.
Ut feminae fideles a virorum alienorum coetibus separentur. Conc. Caesaraug. I, tit. 1, c. 41.
Non debere mulierem continentiae causa virilem habitum usurpare. Conc. Gangren. tit. 13, c. 4.
Caput tondere mulieri non licere. Conc. eodem, tit. 17.
Ne feminae in coemeteriis pervigilent. Conc. Eliber. tit. 35, c. 38.
LIBER SEPTIMUS. DE HONESTATE ET NEGOTIIS PRINCIPUM. TITULUS I. De reverentia principum Dei sacerdotibus exhibenda. (0079B) De allocutione Martiani Augusti ad sanctam synodum Chalcedonensem. Initium hujus concilii, c. 11.
Allocutio Reccaredi principis ad sanctam synodum Toletanam. Principium concilii Toletani III, c. 48.
Commemoratio de allocutione Sisenandi principis ad synodum Toletanam. Principium concilii Toletani IV, c. 49.
Commemoratio de allocutione Chintillani principis ad synodum Toletanam. Principium concilii Toletani V, c. 50.
Allocutio Receswinthi principis ad synodum Toletanam cum expositione fidei sanctae et prolato remedio pietatis contra institutionem gravedinis parentalis. Principium concilii Toletani VIII, c. 53.
TITULUS II. Qualiter eligantur principes. (0079C)De electione principum. Conc. Tolet. IV, tit. 75, c. 49.
TITULUS III. De laude operum regum. De laude Reccaredi principis quod per eum ad catholicam fidem gens Gothorum conversa est. Epist. Gregorii ad Reccaredum regem, c. 100, tit. 1.
De constitutione ejusdem quod non sit auro corrupta. Epist. ejusdem ad quem supra, tit. 3.
De favore principum concilii acclamatione concesso. Conc. Tolet. V, tit. 9, c. 50.
De gratiarum actione in confirmatione concilii Deo et principi datis. Conc. Tolet. VI, tit. 19, c. 51.
TITULUS IV. De institutione operum regalium. Ut principes humilitatem cordis habeant. Epist. Gregorii ad Reccaredum regem, c. 100, tit. 4.
(0079D)Ut principes castitati corporis studeant. Epist. ejusdem ad quem supra, tit. 5.
Ut principes moderati et mites erga subjectos existant. Ejusdem ad quem supra, tit. 6.
Ubi admonetur imperator ut constitutis apostolicae sedis obtemperet cum argutione patenti. Epistola Anastasii ad Anastasium Augustum 84, tit. 6.
Ut Alexandrinos imperator admoneat ad fidem sinceram et pacem redire catholicam. Epist. Anastasii ad Anastasium 84, tit. 5.
De indulgentia principum noxiis reservata. Conc. Tolet. V, tit. 8, c. 50.
TITULUS V. De tutamine principum. De custodia salutis regum et defensione prolis eorum. Conc. Tolet. V, tit. 2, c. 50.
De custodia vitae principum et defensione praecedentium (0080B)regum a sequentibus adhibenda. Conc. Tolet. VI, tit. 18, c. 51.
De his qui principes maledicere praesumunt. Conc. Tolet. V, tit. 5, c. 50.
Quod in celebritate cunctorum conciliorum synodus Toletana tempore Sisenandi principis habita debeat reserari. Conc. eodem; tit. 7.
De incolumitate et adhibenda dilectione regiae prolis. Conc. Tolet. VI, tit. 16, c. 51.
TITULUS VI. De judiciis et scidiis principum. De commonitione principum qualiter judicent. Conc. Tolet. IV, tit. 75, c. 49.
De ultione principum nequiter judicantium. Inibi.
De exsecratione Suintilianis et conjugis et prolis ejus et de Geilane ac rebus eorum. Ibidem
TITULUS VII. Ne plebs in principem delinquat. (0080C)De commonitione plebis ne in principes delinquat. Conc. Tolet. IV, tit. 75, c. 49.
TITULUS VIII. De non violanda fide principibus promissa. De transgressione fidei quae promittitur principibus. Conc. Tolet. IV, tit. 75, c. 49.
De non violandis juramentis in salutem regiam datis. Conc. Tolet. X, tit. 2, c. 55.
TITULUS IX. De non usurpando regno. De his qui sibi regnum blandiuntur spe, rege superstite. Conc. Tolet. V, tit. 4, c. 50.
De reprobatione personarum quae prohibentur adipisci regnum. Conc. eodem, tit. 3.
De his qui rege superstite aut sibi aut aliis ad futurum provident regnum, et de personis quae prohibentur accedere ad regnum. Conc. Tolet. VI, tit. 17, (0080D)c. 51.
TITULUS X. De fidelibus regum. Ut regum fideles a successoribus regni a rerum jure non fraudentur pro servitutis mercede. Conc. Tolet. V, tit. 6, c. 50.
De honore primatuum palatii. Conc. Tolet. VI, tit. 13, c. 51.
De remuneratione collata fidelibus regum. Conc. Tolet. VI, tit. 14, c. 51.
TITULUS XI. De his qui ad hostes confugiunt. De confugientibus ad hostes. Conc. Tolet. VI, tit. 12, c. 51.
De refugis atque perfidis clericis sive laicis. Conc. Tolet. VII, tit. 1, c. 52.
LIBER OCTAVUS. DE DEO ET DE HIS QUAE SUNT CREDENDA DE ILLO. TITULUS I. Quod unus sit Deus qui omnia fecerit et qui legem atque Evangelia dederit. (0081A) Quod Deus solus et mundum et omnia instrumenta ejus fecerit. Conc. Tolet. I. De regula fidei, tit. 1, c. 46.
Quod ille solus Deus fecerit mundum, de quo scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram. In quo supra, tit. 9.
Quod nihil sit quod se extra divinitatem possit extendere. In quo supra, tit. 14.
Quod idem Deus sit et priscae legis et Evangeliorum. In quo supra, tit. 8.
TITULUS II. Quod unus sit in Trinitate Deus. Ut Trinitas et credatur et praedicetur. Conc. Carthag. II, tit. 1, c. 13.
Regula fidei de Trinitate contra Priscillianos. Conc. (0081B)Tolet. I, c. 46.
Quod non sit idem Pater qui Filius vel Paraclitus. In quo supra, tit. 2.
Quod non sit Filius qui Pater vel Paraclitus. In quo supra, tit. 3.
Quod non sit Paraclitus qui Pater vel Filius. In quo supra, tit. 4.
De Trinitatis unitate. Epist. Damasi ad Paulinum 1, tit. 2.
Contra Priscillianistas qui sanctam Trinitatem non personis, sed tantum nominibus distinguunt. Epist. Leonis ad Thuribium Asturicensem 61, tit. 1.
De mysterio Trinitatis, quid personae, quid designetur substantiae. Epist. Hormisdae ad Justinum imperatorem 86, tit. 2.
TITULUS III. De mysterio incarnationis Christi. De duabus Christi naturis et mysterio Trinitatis. (0081C)Epist. Hormisdae ad Epiphanium 93, § 2.
De divinitate et humanitate Domini nostri Jesu Christi. Epist. Hormisdae ad Justinum imperatorem, 86, tit. 3.
Adversus id quod dicitur ideo unigenitum Christum quia solus sit de Virgine natus. Epist. Leonis ad Thuribium Asturicensem, 61, tit. 3.
Quod et carnem et animam Filius Dei susceperit. Conc. Tolet. I, ex regula fidei, tit 5, c. 46.
Quod Christus natus est. In quo supra, tit. 6.
Quod deitas Christi convertibilis et passibilis est. In quo supra, tit. 7.
Quod deitatis et carnis Christi una natura non sit. In quo supra, tit. 13.
De duabus in Christo naturis et una persona multa testimonia Patrum. Conc. Hispal. II, tit. 13, c. 67.
Confitendum Deum esse veraciter Emmanuel et Dei genitricem Mariam virginem quae peperit secundum quod scriptum est Verbum carnem factum. Directum (0081D)Nestorio a Cyrillo et convenienti synodo, tit. 1, c. 10.
Confitendum Verbum Dei Patris unigenitum propriae carni ita ut unus sit Christus, Deus scilicet simul et homo. In quo supra, tit. 2, c. 10.
Confitendum duas substantias in Christo post unitatem non sola potestate, sed conventu naturali, qui per unitatem factus est, esse conjunctas. In quo supra, tit. 3, c. 10.
Quae apostolicis et evangelicis vocibus de Christo dicuntur non ita dividenda sunt ut soli naturae Dei deputentur quae digna Deo sunt, et soli naturae hominis quae digna hominis sunt. In quo supra, tit. 4, c. 10.
(0082A)Confitendum Christum non ita esse hominem, quasi Theophoron, id est Deum ferentem, sed veraciter filium per naturam secundum quod Verbum caro factum est, similiter ut nos, communicasse carni et sanguini. In quo supra, tit. 5, c. 10.
Confitendum Christum non solum in hoc esse Deum quod Verbum est Patris, sed et in eo quod Verbum caro factum est, Deum et hominem esse unum Christum Deum. In quo supra, tit. 6, c. 10.
Non ita confitendum Christum velut hominem Dei operatione Verbo conjunctum ut quasi alteri praeter ipsum existenti Unigeniti gloria tribuatur. In quo supra, tit. 7, c. 10.
Non confitendum in Christo adorandum hominem cum Deo quasi alter cum altero adoretur, sed una supplicatione atque glorificatione Verbum caro factum idem adorandus et glorificandus est unus Christus. In quo supra, tit. 8, c. 10.
Non confitendum Jesum ita per Spiritum sanctum operatum fuisse miracula quasi aliena virtute usus (0082B)fuisset, sed vere per suum spiritum complevit signa quae voluit. In quo supra, tit. 8, c. 10.
Confitendum Jesum hunc ipsum factum esse pontificem et apostolum confessionis nostrae qui Verbum caro factum est, non alterum praeter ipsum specialiter ex muliere hominem natum. Confitendum etiam pro nobis tantum obtulisse sacrificium et non pro se. In quo supra, tit. 10, c. 10.
Confitendum Verbum Dei et passum carne et crucifixum carne et mortem carne gustasse, factumque primogenitum ex mortuis secundum quod vita est et vivificans Deus. In quo supra, tit. 12, c. 10.
TITULUS IV. Contra Eutichetis dogma de incarnatione Christi. Adversus id quod Deum Dominum pro patre credunt fuisse cum patre. Epist. Leonis ad Thuribium Asturicensem, 65.
(0082C)Quod integrum hominem susceperit Christus sine peccato et quod unus sit Christus ante saecula ex Patre, in tempore ex Virgine natus. Epist. Damasi ad Paulinum I, tit. 1 et 2.
Contra eos qui in duos filios dispensationis dominicae mysterium scindere moliuntur. Epistola Leonis ad Flavianum episcopum, 38, tit. 2.
Contra eos qui passibilem divinitatem unigeniti Filii Dei audent asserere. In quo supra, tit. 3.
Contra eos qui in duabus naturis Christi temperamentum vel confusionem argumentantur. In quo supra, tit. 4.
Contra eos qui coelestem aut alterius cujusquam substantiae existere formam servi, quam Dominus ex nobis assumpsit, insaniendo asserunt. In quo supra, tit. 5.
Contra eos qui duas quidem ante adunationem naturas Domini delirant, unam vero post adunationem fingunt. In quo supra, tit. 6, et epistola Petri episcopi (0082D)Ravennensis ad Eutichetem ubi contra ejus errores illi apto exemplo respondet, 39.
Quod in una Domini nostri Jesu Christi persona gemina sit deitatis et humanitatis asserenda natura. Epist. Leonis ad Leonem Augustum, 60, § 2.
De capitulis fidei ex sanctorum Patrum libris collectis de eo ipso. In quo supra, § 3.
Epistola Leonis papae ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum ubi quaerit quod Eutiches contra fidem catholicam sentiens a communione Ecclesiae ab eo fuerit separatus. Ex integro. 37.
De subdoli hostis insidiis. Rescriptum Flaviani ad Leonem papam, tit. 1, pag. 51.
(0083A)De fraudulenta subtilitate haereticorum. In eodem, tit. 2.
De blasphemiis Eutichetis. In eodem, tit. 3.
De excommunicatione ejus justissima. In quo supra, tit. 4.
Ubi subscripsit de exsilio Eutichetis ut ad secretiora loca eum transferret quia ubi positus erat adhuc prava docebat. Epist. Leonis ad Marcianum Augustum, 59.
De blasphemiis et anathemate Nestorii et Eutichetis. Epist. Leonis ad Leonem Augustum, 69 § 1 et 2.
Libellus fidei in quo anathematizat Nestorium atque Eutichetem reliquorumque haereticorum blasphemias. Epist. sive libellus fidei sancti Joannis de Graeco in Latinum translatus et Hormisdae directus, 88.
Adversus Nestorii et Eutichetis blasphemias. Epistola Hormisdae ad Justinianum imperatorem, 86, tit. 1.
Ubi Leo episcopus provocat congregatos episcopos Eutichetis blasphemias condemnare. Epist. Leonis (0083B)ad Ephesinam synodum, 40.
De secunda synodo Ephesina in qua Eutichetis haeresis quorumdam episcoporum pravo intellectu adjuta est, unde hortatur Leo episcopus Theodosium Augustum ut priscae fidei constitutio ab eis non violetur donec sacerdotes totius orbis coadunentur. Epist. Leonis et universae synodi ad Theodosium Augustum, 41.
Contra eamdem secundam Ephesinam synodum ut ejus errores in alia synodo retractentur, Epist. Leonis ad Polcheriam Augustam, 42.
Propter id ipsum. Epist. Leonis ad Pulcheriam Augustam, 43.
De damnatione Ephesini concilii secundi. Epist. Leonis ad Martinum et Faustinum presbyteros, 44.
Ubi scribit Leo ut de eo quod de incarnatione Filii Dei ab Anatolio Constantinopolitano episcopo praedicatur agnoscat et universale concilium in Italia fiat. Epist. Leonis ad Theodosium Augustum, 45.
Ubi petit a Pulcheria Augusta ea quae superius a (0083C)Theodosio Augusto postulavit. Epist. Leonis ad Pulcheriam Augustam, 46.
De commendatione eorum qui ad principem cum Patrum auctoritate directi sunt. Epist. Leonis ad Faustum et Martinum, caeterosque presbyteros, 47.
TITULUS V. Contra Arianos de fide sanctae Trinitatis. Fidem et communionem ab Ario venientem non esse retinendam. Conc. Tolet. III, ex capitulis contra Arianos, tit. 1, c. 48.
Quod Dominus noster Jesus Christus a paterna substantia sine initio genitus aequalis et consubstantialis illisit. Conc. Tolet III, ex capitulis contra Arianos, tit. 2, c. 48.
Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere et coaeternum et coessentialem esse credendum. Conc. Tolet. III, ex capitulis contra Arianos, tit. 3, c. 48.
In Patre et Filio et Spiritu sancto personas distinguendas (0083D)et unius divinitatis substantiam agnoscendam. In quo supra, tit. 4.
Dominum nostrum Jesum Christum et Spiritum sanctum Patre minores esse et gradibus separari, creaturamque dici penitus non debere. In quo supra, tit. 5.
Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius substantiae, omnipotentiae, aeternitatis esse credendum. In quo supra. tit. 6.
Nescire Filium Dei Deum quae Pater sciat non esse dicendum. In quo supra, tit. 7.
Initium Filio Dei et Spiritui sancto non esse deputandum. In quo supra, tit. 8.
Filium Dei secundum divinitatem suam visibilem aut passibilem non esse profitendum. In quo supra, tit. 9.
Spiritum sanctum, sicut Patrem et Filium, verum Deum et omnipotentem esse credendum. In quo supra, tit. 10.
(0084A)Fidem et communionem catholicam praeter universalem Ecclesiam, quam Nicaena, Constantinopolitana, prima Ephesina et Chalcedonensis constitutio tenet, non esse credendam. In quo supra, tit. 11.
Patrem et Filium et Spiritum sanctum honore et gloria divinitatis non esse separandum aut distinguendum. In quo supra, tit. 12.
Filium Dei at Spiritum sanctum cum Patre esse glorificandos et honorandos. In quo supra, tit. 13.
Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui sancto esse dicendum. In quo supra, tit. 14.
TITULUS VI. Contra Priscillianos. Corpora humana non neganda resurgere posse post mortem. Conc. Tolet. I, ex regulis fidei, c. 46.
Animam humanam Dei portionem vel substantiam esse non credendum. In quo supra, tit. 11.
Astrologiae et mathesi non esse credendum. In quo supra, tit. 15.
(0084B)Non sequendam Priscilliani sectam nec in salutari baptismo contra sedem Petri apostoli faciendum. In quo supra, tit. 18.
De natali Domini quod in eo Priscillianistae jejunia celebrant. Epist. Leonis papae ad Thuribium Asturicensem episcopum, 61, tit. 4.
Adversus id quod aiunt animam hominis ex divina esse substantia. Epist. eadem, tit. 5.
Contra illud quod aiunt diabolum ex se vel ex chao esse et propriam habere naturam. Epist. ead. tit. 6.
Propter illud quod nuptias et procreationem filiorum astruunt esse peccatum. Epist. ead. tit. 7.
Contra id quod corpora humana diaboli dicunt esse figmenta et a daemonibus in utero formari. Epist. ead. tit. 8.
Contra illud quod filios repromissionis ex sancto Spiritu dicunt esse conceptos. Epist. ead. tit. 9.
Contra id quod animas in coelestibus peccare credunt et secundum qualitatem peccati in hoc mundo (0084C)accipere sortem vel bonam vel malam. Epist. ead. tit. 10.
Contra id quod fatalibus stellis dicant animas hominum obligatas. Epist. ead. tit. 11.
Contra id quod sub aliis potestatibus partes animae, sub aliis corporis membra describunt. Epist. ead. tit. 12.
Contra id quod patriarcharum nomina per singula corporis membra disponunt. Epist. ead. tit. 13.
Contra id quod duodecim signa quae mathematici observant per corpus omne distinguunt. Epist. ead. tit. 14.
De apocryphis scripturis eorumdem Priscillianorum. Epist. ead. tit. 15.
De his qui tractatus Priscillianorum legunt. Epist. ead., tit. 16.
TITULUS VII. Contra Pelagianos de libero arbitrio. (0084D)Contra Pelagianos qui dicunt etiam sine peccato mori potuisse Adam. Conc. Milevit. tit. 1, c. 19.
Quod juxta Apostoli testimonium etiam parvuli qui nihil peccati adhuc commiserunt omnes in peccatorum remissionem baptizentur. Conc. eod. tit. 2.
Quod gratia Dei non solum peccata dimittat, sed etiam adjuvet ne committantur. Conc. eod. tit. 3.
Quod per gratiam Dei sciamus quid facere debeamus et diligere ut faciamus. Conc. eod. tit. 4.
Quod gratia Dei praestet ut lex impleatur, non, sicut ait Pelagius, facile quasi sine gratia Dei difficilia possint impleri. Conc. eod. tit. 5.
Quod juxta sententiam Joannis evangelistae nemo sit qui esse possit sine peccato. Conc. eod. tit. 6.
Quod unicuique etiam justo non solum pro alienis, sed et pro semetipso dicere oporteat: Dimitte nobis debita nostra. Conc. eod. tit. 7.
Quod a sanctis veraciter dicatur: Dimitte nobis debita nostra. Conc. eod. tit. 8.
(0085A)De Prospero et Hilario qui quosdam Galliae presbyteros accusant Pelagii sectatores. Epistola Coelestini ad episcopos Galliae 33, tit. 1.
De sancto Augustino mira laudis assertio. Epist. ead. tit. 2.
Praeteritorum sedis apostolicae episcoporum auctoritates de gratia Dei. Epist. ead. tit. 3.
Quod Adam omnes homines laeserit, nec quemquam nisi Christi gratia posse salvari. Epist. ead. tit. 4.
Quod nemo sit bonus suis viribus nisi participatione ejus qui solus est bonus. Epist. ead. tit. 5.
Quod nisi gratia Dei continuo adjuvemur insidias diaboli devitare non possumus. Epist. ead. tit. 6.
Quod per Christum libero bene utamur arbitrio. Epist. ead. tit. 7.
Quod omnia sanctorum merita dona sint Dei. Epist. ead. tit. 8.
Quod omnis cogitatio sancta et motus piae voluntatis ex Deo est. Epist. ead. tit, 9.
(0085B)Quod gratia Dei non solum peccata dimittat, sed etiam adjuvet ne committantur, et praestet ut lex impleatur, non, sicut ait Pelagius, facile quasi sine Dei gratia difficilius possit impleri. Epist. ead. tit. 10.
TITULUS VIII. De damnatione haeresum et haereticorum. De damnatione quorumdam haereticorum. Epistola Damasi ad Paulinum II, tit. 1.
De eo quod plurimi Manichaeorum vigilantia papae Leonis in urbe Roma detecti sunt. Epist. papae Leonis ad episcopos per Italiam 62.
Adversus Jovinianum haereticum ejusque socios ab Ecclesiae unitate removendos, ubi etiam episcopus et presbyter compresbyteri dicuntur. Epist. Syricii per diversos episcopos missa 4.
De Bubalio et Tauriano damnatis a provincialibus episcopis quorum sententiam sedes apostolica retractare (0086A)curavit. Epist. Innocentii ad Rufum et caeteros per Macedoniam 12.
De Bonosiacis qui Judaeis sunt comparandi. Epist. Innocentii ad Laurentium Siniensem 25.
De damnatione Sabellianae et Priscillianae haeresis. Ex capitulis contra nequissimas sectas. Synodo Bracar. I, tit. 1, c. 63.
Damnatio haeresum et confessionis confirmatio. Edictum Reccaredi regis in Conc. Tolet. III, c. 48.
Fidei confessio sacerdotum et totius Gothicae gentis cum capitulis haereses condemnantibus habita. Conc. Tolet III, c. 48.
Libellum detestabilem Leovigildi temporibus editum, in quo continetur a Gothis Romanorum ad haeresem Arianam transductio, pro vero penitus non habendum. Conc. Tolet III, contra Arianos tit. 16, c. 48.
Ariminense concilium ex toto corde respuendum atque damnandum. In quo supra, tit. 17.
TITULUS IX. De damnatione concilia Patrum non recipientium. (0086B) Cui sancta fides Ecclesiae catholicae non placet anathema sit. Conc. Tolet. III, ex capitulis contra Arianos, tit. 18, c. 48.
Qui fidem spernit Nicaeni concilii anathema sit. In quo supra, tit. 19, c. 48.
Qui fidem concilii Constantinopolitani veram non esse dixerit anathema sit. In quo supra, tit. 20.
Qui fidem Ephesinae synodi primae et Chalcedonensis non tenet et delectatur anathema sit. In quo supra, tit. 21.
Qui concilia orthodoxorum omnium episcoporum consona conciliorum Nicaeni, Constantinopolitani, primae Ephesinae et Chalcedonensis non recipit anathema sit. In quo supra, tit. 22.
Attestatio in confirmatione catholicae fidei et in condemnatione totius pravitatis haereticae. In quo supra, tit. 23.
LIBER NONUS. DE ABDICATIONE HAERETICORUM ET USIBUS EORUM. TITULUS I. De vitandis haereticis eorumque usibus. (0085C) Non debere catholicos in ea, quae martyria sua haeretici dicunt, intrare. Conc. Laod. tit. 9, c. 7.
Non debere Christianos judaizare vel sabbatizare. Conc. eod. tit. 29.
Non oportere ab haereticis benedictiones accipere quia maledictiones sunt. Conc. eod. tit. 32.
Non debere cum haereticis schismaticis orari. Conc. Laod. tit. 33, c. 7.
Non eundum ad falsos martyres. Conc. eod. tit. 34.
Non licere Christianis derelicta Ecclesia ad angelos idololatriae congregationes colligere. Conc. eod. tit. 35.
Non licere ab haereticis vel Judaeis feriatica quae mittuntur accipere, vel cum eis festos dies agere. Conc. eod. tit. 37.
Non licere a Judaeis azyma accipere. Conc. eod. (0085D)tit. 38.
Non licere cum Paganis festa celebrare. Conc. eod. tit. 39.
Ut haereticorum coetus non ecclesia sed conciliabulum sit. Conc. Carthag. IV, tit. 71, c. 15.
Ut cum haereticis nec orandum sit nec psaliendum. Conc. eod. tit. 75.
Ut infideles pro audienda lectione in ecclesia usque ad missam stent. Conc. eod. tit. 84.
De frugibus fidelium ne a Judaeis benedicantur. Conc. Eliber. tit. 49, c. 38.
TITULUS II. De vitandis conviviis haereticorum. (0086C) Ut Christiani Judaeorum vitent convivia. Conc. Agath. tit. 40, c. 30.
De Christianis qui cum Judaeis vescuntur. Conc. Eliber. tit. 50, c. 38.
Cum rebaptizatis fideles religiosi nec in cibo participent. Conc. Herd. tit. 14, c. 44.
De eo quod non liceat clericis vel laicis catholicis ab haereticis eulogias accipere aut cum ipsis vel cum schismaticis orare. In excerptis Martini, tit. 70, c. 44.
TITULUS III. De conjugiis fidelium et haereticorum. Non debere catholicos haereticorum matrimonio sociari. Conc. Laod. tit. 10, c. 7.
De non miscendis conjugiis cum haereticis nec dandis Christianorum filiis, illorum autem accipiendis. (0086D)Conc. eod. tit. 31.
De cavendis haereticorum conjugiis. Conc. eod. tit. 31.
Feminae fideles, quae Gentilibus se conjunxerint, excommunicentur, Conc. Arelat. I, tit. 11, c. 21.
De catholicis ne haereticorum connubiis copulentur. Conc. Agath. tit. 67, c. 30.
Quod puellae Christianae in matrimonium dari Gentilibus possunt propter adulterii causam. Conc. Eliber. tit. 15, c. 38.
(0087A)De puellis fidelibus ne infidelibus jungantur. Conc. eod. tit. 16.
De his qui filias suas sacerdotibus Gentilium conjungunt. Conc. eod. tit. 17.
TITULUS IV. De Judaeorum fide, illisque consentientibus contra fidem. De discretione Judaeorum qui non vel qui credere vi cogantur. Conc. Tolet. IV, tit. 57, c. 49.
De custodia fidei Judaeorum. Conc. Tolet. VI, tit. 3, c. 51.
De Judaeis dudum Christianis et postea in priorem ritum reversis ac servis vel filiis eorum circumcisis. Conc. Tolet. IV, tit. 59, c. 49.
De his qui contra fidem Christi Judaeis munus vel favorem praestant. Conc. eod. tit. 58.
TITULUS V. De uxoribus et filiis Judaeorum ac ne subditos emptos habeant Christianos neque publica officia agant. (0087B)De Christianorum et Judaeorum conjugiis et filiis eorum. Conc. Tolet. IV, tit. 63, c. 49.
Ut Judaeis uxores vel concubinas Christianas habere, sive comparare mancipia Christiana, et judaizare, vel publica officia peragere non liceat. Conc. Tolet. III, tit. 4, c. 48.
De filiis Judaeorum ut a parentibus separati Christianis debeant deputari. Conc. Tolet. IV, tit. 60, c. 49.
De filiis Judaeorum, ne praevaricatis parentibus et damnatis a rebus parentum exsules fiant. Conc. eod. tit. 61.
Ne Judaei vel si qui ex Judaeis sunt officia publica agant. Conc. eod. tit. 65.
Ne Judaei quodcunque mancipium Christianum quocunque titulo habeant. Conc. eod. tit. 66.
De Judaeis baptizatis qui se sociant infidelibus Judaeis, ut Christianis illi donentur, isti caedibus deputentur. (0087C)Conc. Tolet. IV, tit. 62, c. 49.
Ut baptizati Judaei cum episcopis celebrent dies festos. Conc. Tolet. IX, tit. 17, c. 54.
TITULUS VI. De haereticis ab Ecclesia suscipiendis. De Novatianis qualiter in Ecclesia catholica recipiantur et de sacerdotibus atque ministris ex his venientibus quo honore vel loco suscipiantur. Conc. Nic. tit. 8, c. 1.
De Paulianistis et Cataphrygis rebaptizandis et qualiter suscipiantur in clero qui ex ipsis clerici fuerint. De diaconissis quoque quae apud eos inveniuntur ut inter laicas habeantur. Conc. Nic. tit. 19, c. 1.
Non debere haereticos in haerese permanentes in ecclesiam ingredi. Conc. Laod. tit. 6, c. 7.
De Novatianis et Quartodecimanis qualiter recipi debeant. Conc. eod. tit. 7.
De Cataphrygis ad Ecclesiam venientibus baptizandis. Conc. eod. tit. 8.
(0087D)De baptizatis a Donatistis qualiter suscipiantur. Conc. Carthag. III, tit. 48, c. 14.
Ut Novatiani in communionem non suscipiantur, (0088A)nisi suscepta poenitentiae credulitate erroreque damnato. Conc. Arelat. II, tit. 9, c. 22.
Ut Photiniani et Paulianistae baptizentur. Conc. eod. tit. 10.
De eo qui se ab haereticis separare voluerit ut ab Ecclesia catholica suscipiatur. Conc. Taurit. tit. 5, c. 25.
De haereticis si in mortis discrimine convertantur. Conc. Araus. tit. 1, c. 27.
De Judaeis qui converti cupiunt, qualiter suscipiantur. Conc. Agath. tit. 34, c. 30.
De Gentilibus si in discrimine baptizari expetunt. Conc. Eliber. tit. 39, c. 38.
De quodam Acephalorum episcopo. Conc. Hispal. II, tit. 12, c. 67.
TITULUS VII. De haereticis ab Ecclesia non suscipiendis in suis officiis. Quod Arianorum clerici non sint suscipiendi in (0088B)suis officiis, quamvis eorum baptismum, quod catholicum constat, confirmet Ecclesia. Epist. Innocentii ad Alexandrum 23, tit. 3.
TITULUS VIII. De gratulatione defensionis catholicae fidei. Ubi gratiae Pulcheriae Augustae aguntur quod Nestorianam et Eutychianam haeresem fidei defensione destruxerit. Epist. Leonis ad Pulcheriam Augustam, 48.
Ubi Martiano Augusto pro conservatione catholicae fidei gratulatur. Epist. Leonis ad Martianum Augustum 50.
Ubi inter caetera defensorem fidei catholicae imperatorem gratulatur. Epist. Leonis ad Martianum Augustum 51.
Ubi gratias imperatori agit quod per Chalcedonense concilium pax sit Ecclesiae catholicae restituta. Epist. Leonis ad Martianum Augustum 55.
TITULUS IX. De decretis defensionis sanctae fidei et non retractanda catholica fide. (0088C) Synodus Ephesina prima adversus Nestorium ex integro. Epist. Ephesini concilii ad Nestorium post titulos c. 10.
Edictum Valentiniani et Martiani imperatorum in confirmationem concilii Chalcedonensis ex integro post titulos c. 11, pag. 106.
Sacra Valentiniani et Martiani ad Palladium praefectum contra Eutichetem. In eod. pag. 107.
Item sacra Martiani ad Palladium contra eos qui sequuntur haereticos, c. 11, pag. 110.
De directa vicis suae legatione per quam postulat imperatorem ut in concilio fidem sanctam quasi dubiam retractare non patiatur. Epist. Leonis ad Martianum Augustum 53.
Confirmatio concilii Toletani III, Reccaredi regis in Conc. Toletano III. c. 48, pag. 355.
(0088D)Homilia Toletani concilii III a Leandro edita in laudem Ecclesiae ob conversionem Gothicae gentis, c. 48, pag. 355.
LIBER DECIMUS. DE IDOLOLATRIA ET CULTORIBUS EJUS AC DE SCRIPTIS PACIS ET MUNERIBUS MISSIS. TITULUS I. De eversione idololatriae. (0087D) De idololatriis destruendis. Conc. Carthag. V, tit. 16, c. 16.
De sacerdotibus qui idololatriam non everterint, vel illicite colita non prohibuerint ut sacrilegi teneantur. Conc. Arelat. II, tit. 23, c. 22.
(0088D)De his qui destruentes idola occiduntur ne martyres vocentur. Conc. Eliber. tit. 60, c. 38.
Quod idololatriae cultura a sacerdotibus vel judicibus exquirenda est atque exterminanda. Conc. Tolet. III, tit. 16, c. 48.
Ut prohibeant domini idola colere servis. Conc. Eliber. tit. 41, c. 38.
(0089A)Ne id quod idolothytum est fideles gratum accipiant. Conc. eod. tit. 40.
TITULUS II. De his qui idolis ante baptismum sacrificaverint. De his qui ante baptismum sacrificaverunt idolis. Conc. Ancyr. tit. 12, c. 2.
TITULUS III. De apostatis. De catholicis in haeresem transeuntibus si revertantur, seu parvi, seu majores sint. Conc. Eliber. tit. 22, c. 38.
De fidelibus si apostataverint quandiu poeniteant. Conc. eod. tit. 46.
Ut apostatis et scenicis, histrionibus, vel hujusmodi personis reconciliatio non negetur. Conc. Carthag. III, tit. 35, c. 14.
De apostatis ab Ecclesia separandis et his conversis recipiendis. Epist. Syricii ad Eumerium 3, (0089B)tit. 3.
TITULUS IV. De clericis et laicis Christianis lapsis a fide vel infidelium operibus mistis. De lapsis clericis ordinatis. Conc. Nic. tit. 10, c. 1.
De his qui sponte lapsi sunt qualiter debeant poenitere, et de discretione temporum poenitentiae ipsorum. Conc. eod. tit. 11.
De catechumenis lapsis. Conc. eod. tit. 13.
De presbyteris lapsis in persecutione et iterum reversis. Conc. Ancyr. tit. 1, c. 2.
De diaconibus qui immolaverunt idolis et iterum reversis. Conc. eod. tit. 2.
De clericis sive laicis quorum manus alii cum injuria super idolum sacrificia posuerunt. Conc. Ancyr. tit. 3, c. 2.
De his qui in templis idolorum coenaverunt. In (0089C)quo supra, tit. 4.
De his qui timore ritus Gentilium peregerunt. Conc. eod. tit. 5.
De his qui frequenter idolis immolaverunt. Conc. eod. tit. 7.
De his qui vi coacti idolis immolaverunt. Conc. eod. tit. 8.
De his qui voluntarie in persecutione praevaricati sunt, qua poenitentia correcti suscipiantur. Conc. Arelat. II, tit. 10, c. 27.
De his qui poenis victi sacrificare compulsi sunt. Conc. eod. tit. 11.
Circa eorum personas qui se post unum et sanctum lavacrum vel profanis sacrificiis daemonum, vel incesta lavatione polluerunt. Conc. Valent. tit. 3, c. 24.
De lapsis qui de catholica fide in haeresem transeunt. Conc. Agath. tit. 60, c. 30.
De his qui post baptismum idolis immolaverunt. (0089D)Conc. Eliber. tit. 1, c. 38.
De sacerdotibus gentilium qui post baptismum immolaverunt. Conc. eod. tit. 2.
De eisdem si idolis tantum manus dederunt aut id ipsum post poenitentiam iteraverunt. Conc. eod. tit. 3.
De eisdem si catechumeni adhuc immolant quando baptizentur. Conc. eod. tit. 4.
De sacerdotibus Gentilium qui jam non sacrificant, quando communicent. Conc. eod. tit. 55.
De fidelibus ne ad Capitolium causa sacrificandi accedant. Conc. eod. tit. 59.
De his qui post baptismum administraverint, aut tormenta exercuerunt vel capitalem sententiam protulerunt. Epist. Innocentii ad Exuperium Tolosanum 8, tit. 2.
Quod qui preces vel criminales dictant habeantur immunes. Epist. Innocentii ad Exuperium 8, tit. 5.
De baptizatis qui postea conviviis Gentilium et (0090A)escis immolatitiis usi sunt aut idola adoraverunt, vel homicidiis aut fornicationibus contaminati sunt. Epist. Leonis ad Rusticum 66, tit. 17.
Captivis aut terrore aut fame cum veneratione cibos immolatitios edere compulsis poenitentia concedenda. Epist. Leonis ad Nicetam 68, tit. 5.
Quod Arianorum clerici non sint recipiendi in suis officiis quamvis eorum baptismum, quem catholicum constat, confirmet Ecclesia. Epist. Innocentii ad Alexandrum 23, tit. 3.
De his qui metu in haeresem lapsi sunt ut si conversi fuerint recipiantur. Epist. Leonis ad Anatolium 49, tit. 2.
De his qui haereticorum erroribus metu vel voluntate implicantur ut per satisfactionem ab Ecclesia suscipiantur. Epist. Leonis ad eumdem Anatolium 52.
De suscipiendis clericis quos Bonosus antequam damnaretur ordinasse cognoscitur. Epist. Innocentii (0090B)ad Laurentium 25, § 2.
Quod non admittantur ad clerum clerici qui sunt ab haereticis ordinati. Epist. Innocentii ad Rufum 25, tit. 3.
Quod hi qui a Bonoso haeretico ordinati sunt clerici propterea sunt recepti, ne scandalum seminetur Ecclesiae. Epist. ead. tit. 5.
De Donato Novatianorum episcopo et de Maximo ex Donatistis episcopo, ut datis fidei suae libellis in episcopatus honore permaneant. Epist. Leonis ad Africanos episcopos 69, tit. 2.
Quod omnis cujuslibet ordinis clericus qui catholicam deserens haereticae se communioni miscuerit in eo gradu in quo erat sine promotione permaneat. Epist. Leonis ad Januarium Aquileiensem 64.
De his qui haereticorum erroribus metu vel voluntate implicantur ut per satisfactionem ab Ecclesia suscipiantur, et ut haereticorum nomina ad altare non recitentur. Epist. Leonis ad Anatolium Constantinopolitanum 52.
(0090C)De memoria episcopi Joannis in laudem fidei, et mentione praevaricatoris Acacii. Sacra Justini ad Hormisdam papam 88.
TITULUS V. De nominibus haereticorum ad altare non recitandis. Quod haereticorum nomina ad altare non recitentur. Epist Leonis ad Anatolium 49, tit. 3.
Ut specialiter in ecclesia nomen taceatur Acacii. Epist. Anastasii ad Anastasium Augustum 84, tit. 3.
TITULUS VI. De scriptis gratiae et pacis. De scriptis gratiae et pacis. Epist. Innocentii ad Aurelium et Augustum 15.
Hortatoria epistola Innocentii ad Julianam nobilem 19.
(0090D)De pace ubi episcopus et presbyter compresbyteri dicuntur. Epist. Innocentii ad Alexandrum Antiochenum 20.
De pace et quibusdam fratribus receptis. Epist. Innocentii ad Alexandrum 22.
De sancto Joanne Constantinopolitano episcopo ex receptione fratrum. Epist. ad Acacium Beroeae episcopum 24.
De commendatione Juliani episcopi vel eorum clericorum qui Flaviano episcopo in Fide adhaeserunt. Epist. Leonis ad Anatolium 49, tit. 4.
De Antiochena ecclesia et memoria sancti Joannis et quibusdam fratribus receptis. Epist. Innocentii ad Bonifacium presbyterum 19.
De gratulatione fidei missis scriptis probata. Epist. Leonis ad Anatolium 49, tit. 1.
De pace ecclesiarum. Epist. Acacii Constantinopolitani ad Simplicium urbis Romae episcopum 78.
De amplexione charitatis et commendatione Terentiani (0091A)et matris ejus. Epist. Felicis ad Zenonem episcopum 81.
Ubi episcopus Joannis Constantinopolitani professionem dirigit propter orientales clericos qui eorum communionem poposcerint. Epist. Hormisdae ad Hispaniae episcopos 92.
Ubi de communione Constantinopolitanae Ecclesiae scribens ei gratulatur quod Justinus Augustus de fide sancti Joannis acceptum destinaverit. Epist. Hormisdae ad Joannem episcopum Illicitanae ecclesiae 89.
Ubi Hierosolymitani dato libello fidei suae in communione debeant recipi. Epist. Hormisdae ad Epiphanium 93.
De gratulationis bono quo pax Ecclesiae conservetur. Scriptum Hormisdae ad episcopos Baeticae 95.
(0092A)De Attico Constantinopolitano episcopo et reddita communione. Epist. Innocentii ad Maximianum 21.
TITULUS VII. De muneribus missis. De directis libris regulae pastoralis. Epist. Gregorii ad Leandrum 98.
De pallio a beati Petri apostoli sede transmisso. Epist. Gregorii ad Leandrum 99.
De muneribus beato Petro apostolo a Reccaredo principe missis. Epistola Gregorii ad Reccaredum 100, tit. 2.
De clave corporis beati Petri, et de cruce Domini missa, et de pallio ad Leandrum episcopum directo. Epist. Gregorii ad Reccaredum regem 100, tit. 7.