Migne Patrologia Latina Tomus 10
HilPic.LiCoCo 10 Hilarius Pictaviensis315-367 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
1. Exhortatio ad certandum pro fide. --Tempus est loquendi: quia jam praeteriit tempus tacendi. Christus exspectetur: quia obtinuit antichristus. Clament pastores: quia mercenarii fugerunt. Ponamus animas pro ovibus: quia fures introierunt, et leo saeviens circuit. Ad martyrium per has voces exeamus, quia angelus satanae transfiguravit se in Angelum lucis. Intremus per januam: quia nemo vadit ad Patrem nisi per Filium (Joan. XIV, 6). Manifestentur in pace sua pseudoprophetae: quia in haeresi et schismate manifestabuntur probati. Sustineatur tribulatio, qualis non fuit a constitutione mundi: sed intelligantur breviandi dies propter electos Dei (Matth. XXIV, 22). Impleta est prophetia, dicens: Erit tempus, quando sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros scalpentes aures: et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 3); sed exspectetur promissio protestantis, Beati estis, cum vos maledicent, et persequentur, et dicent omne malum adversum vos propter justitiam. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelo. Sic enim persecuti sunt et prophetas qui erant ante vos (Matth. V, 11, 12). Stemus ante judices et potestates pro Christi nomine: quia beatus est qui usque in finem perseveraverit (Matth. X, 22). Non timeamus cum qui potest corpus occidere, animam autem non potest: sed timeamus eum, qui potest corpus et animam occidere in gehennam (Ibid., 28). Nec solliciti de nobis simus: quia capilli capitis nostri numerati sunt (Ibid., 30). Et per Spiritum sanctum sequamur veritatem: ne per spiritum erroris credamus mendacio. Et commoriamur Christo, ut Christo conregnemus. Ulterius enim tacere, diffidentiae signum est, non modestiae ratio, quia non minus periculi est semper tacuisse, quam numquam.
2. Ut Hilarius in tuenda fide semper paci studuerit. Ut modestiam cum adversariis servarit. --Ego, Fratres, ut mihi omnes, qui me vel audiunt vel familiaritate cognitum habent, testes sunt, gravissimum fidei periculum longe antea praevidens, post sanctorum virorum exsilia Paulini, Eusebii, Luciferi, Dionysii, quinto abhinc anno, a Saturnini et Ursacii et Valentis communione me cum Gallicanis episcopis separavi, indulta caeteris consortibus eorum resipiscendi facultate: ut nec pacis abesset voluntas, et principalium morborum foetida, et in corruptionem totius corporis membra proficientia desecarentur; si tamen hoc ipsum beatissimis confessoribus Christi editum decretum tum a nobis manere placuisset. 563 Qui postea per factionem eorum pseudoapostolorum ad Biterrensem synodum compulsus, cognitionem demonstrandae hujus haereseos obtuli. Sed hi timentes publicae conscientiae, audire ingesta a me noluerunt: putantes se innocentiam suam Christo posse mentiri, si volentes nescirent, quod gesturi postmodum essent scientes. Atque exinde toto hoc tempore in exsilio detentus, neque decedendum mihi esse de Christi confessione decrevi, neque honestam aliquam ac probabilem ineundae unitatis rationem statui respuendam. Denique exinde nihil in tempora maledictum, nihil in eam, quae tum se Christi ecclesiam mentiebatur, nunc autem antichristi est synagoga, famosum ac dignum ipsorum impietate scripsi, aut locutus sum: neque interim criminis loco duxi, quemquam aut cum his colloqui, aut suspensa licet communionis societate, orationis domum adire, aut paci optanda sperare; dum erroris indulgentiam, ab antichristo ad Christum recursum, per poenitentiam praepararemus (Vid. l. de Synod. n. 4 et 8).
3. Quod jam dicturus est, non est impatientiae, sed libertatis christianae. --Si quis igitur prudens rationem silentii mei percipit, profecto me usque nunc recentis injuriae acerbitatem moderatum, nunc demum fideli in Christo libertate testante, non aliquo vitio humanae perturbationis, ad haec scribenda arguet incitatum. Neque enim immature loquar, qui diu tacui, nec sine modestia tacui, qui aliquando jam loquor: neque injuriam queror, qui dissimulavi recentem, et qui, ne quid ex causa mea loqui existimarer, tantum adhibui ad silentium temporis. Nunc mihi non alia ad dicendum causa, quam Christi est: cui 564 et hoc debui, quod usque nunc tacui; et ( supple, cui) ex reliquo me intelligo debere, ne taceam.
4. Persecutorum optat tempora. --Atque utinam illud potius, omnipotens Deus et universorum creator, sed et unius Domini nostri Jesu Christi pater, aetati meae et tempori praestitisses, ut hoc confessionis meae in te atque in unigenitum tuum ministerium Neronianis, Decianisve temporibus explessem! Nec ego, per misericordiam Domini et Dei filii tui Jesu Christi calens Spiritu sancto, equuleum metuissem, qui desectum Esaiam scissem, nec ignes timuissem, inter quos Hebraeos pueros cantasse meminissem: nec crucem et fragmenta crurum meorum vitassem, postquam in paradisum translatum latronem recordarer: nec profundum maris et Pontici aestus absorbentem rheumam trepidassem, cum per Jonam et Paulum docuisses fidelibus esse in mari vitam. Adversus enim absolutos hostes tuos felix mihi illud certamen fuisset; quia nec dubium relinqueretur, quin persecutores essent, qui ad negandum te poenis, ferro, igni compellerent: neque ad testificandum plus tibi nos, quam mortes nostras liceret impendere. Pugnaremus enim palam et cum fiducia contra negantes, contra torquentes, contra jugulantes: et nos populi tui, tamquam duces suos, ad confessionis religionem intelligentia persecutionis publicae comitarentur.
5. Constantii persecutio qualis. --At nunc pugnamus contra persecutorem fallentem, contra hostem blandientem, contra Constantium antichristum: qui non dorsa caedit, sed ventrem palpat; non proscribit ad vitam, sed ditat in mortem; 565 non trudit carcere ad libertatem, sed intra palatium honorat ad servitutem; non latera vexat, sed cor occupat; non caput gladio desecat, sed animam auro occidit; non ignes publice minatur, sed gehennam privatim accendit. Non contendit, ne vincatur; sed adulatur, ut dominetur. Christum confitetur, ut neget; unitatem procurat, ne pax sit; haereses comprimit, ne christiani sint; sacerdotes honorat, ne episcopi sint; ecclesiae tecta struit, ut fidem destruat. Te in verbis, te in ore circumfert; et omnia omnino agit, ne tu Deus ita, ut pater, esse credaris.
6. Hilarius a maledicti suspicione se purgat. --Cesset itaque maledictorum opinio, et mendacii suspicio. Veritatis enim ministros decet vera proferre. Si falsa dicimus, infamis sit sermo maledicus: si vero universa haec manifesta esse ostendimus, non sumus extra apostolicam libertatem et modestiam post longum haec silentium arguentes. Sed temerarium me forte quisquam putabit, quia dicam Constantium antichristum esse. Quisquis petulantiam istud magis quam constantiam judicabit, relegat primum Joannem dixisse ad Herodem, Non tibi licet facere istud (Marc. VI, 18): sciat a Martyre esse dictum regi Antiocho, Tu quidem iniquus de praesenti vita nos perdis, sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitam in resurrectione suscitabit (II Mach. VII, 9): et rursum beata fidelique voce alium increpasse, Potestatem, inquit, inter homines habens, cum sis corruptibilis facis quod vis: noli autem putare genus nostrum 566 a Deo esse derelictum. Patienter sustine, et vide magna potestas ipsius qualiter te et semen tuum torquebit (Ibid., 16, 17). Et quidem ita pueri. At vero foemina nihil minus perfectis et beatis viris locuta est, dicens: Tu vero, qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos, non effugies manum Dei. Si enim nobis vivis propter increpationem et correptionem Dominus modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis (Ibid., 31 et seqq.). Non est istud temeritas, sed fides; neque inconsideratio, sed ratio; neque furor, sed fiducia.
7. Constantius Neroni, Decio, etc., confertur. --Proclamo tibi, Constanti, quod Neroni locuturus fuissem, quod ex me Decius et Maximianus audirent: Contra Deum pugnas, contra Ecclesiam saevis, sanctos persequeris, praedicatores Christi odis, religionem tollis, tyrannusnon jam humanorum, sed divinorum es. Haec tibi a me atque illis socia atque communia sunt: at vero nunc propria tua accipe. Christianum te mentiris, Christi novus hostis es: antichristum praevenis, et arcanorum mysteria ejus operaris. Condis fides, contra fidem vivens. Doctor profanorum es, indoctus piorum episcopatus tuis donas, bonos malis demutas. Sacerdotes custodiae mandas, exercitus tuos ad terrorem Ecclesiae disponis, synodos contrahis, et Occidentalium fidem ad impietatem compellis, conclusos urbe (Ariminensi) una minis terres, fame debilitas, hieme conficis, dissimulatione depravas. Orientales autem dissensiones artifex nutris, blandos elicis, fautores instigas: veterum 567 turbator es, profanus novorum es. Omnia saevissima sine invidia gloriosarum mortium peragis. Novo inauditoque ingenii triumpho de diabolo vincis, et sine martyrio persequeris.
8. Martyrum Reliquiae venerandae: earum virtus. --Plus crudelitati vestrae, Nero, Deci, Maximiane, debemus. Diabolum enim per vos vicimus. Sanctus ubique beatorum Martyrum sanguis exceptus est, et veneranda ossa quotidie testimonio sunt: dum in his daemones mugiunt, dum aegritudines depelluntur, elevari sine laqueis corpora, et suspensis pede feminis vestes non defluere in faciem, uri sine ignibus spiritus, confiteri sine interrogatione vexatos, agere omnia non minus cum profectu examinantis, quam incremento fidei. At tu, omnium crudelium crudelissime, damno majore in nos, et venia minore desaevis. Subrepis nomine, blandimento occidis, specie religionis impietatem peragis, Christi fidem Christi mendax praedicator exstinguis. Non relinquis saltem miseris excusationes, ut aeterno judici suo poenas et aliquas laniatorum corporum perferant cicatrices, ut infirmitas defendat necessitatem. Scelestissime mortalium, omnia persecutionis mala ita temperas, ut excludas et in peccato veniam, et in confessione martyrium. Sed haec ille pater tuus artifex humanarum mortium docuit, 568 vincere sine contumacia, jugulare sine gladio, persequi sine infamia, ordire sine suspicione, mentiri sine intelligentia, profiteri sine fide, blandiri sine bonitate, agere quod velis, nec manifestare quae velis.
9. Domini nomen in verbis Constantii, non in gestis. Deum inducit fallacem. --Sed me ipse unigenitus Deus, quem in me persequeris, admonuit ne tibi crederem, neque me hoc fallax in te ementitumque nomen illuderet, dicens: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, hic intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Agnoscis ne nunc divinae in te prophetiae veritatem et dominicae sententiae fidem, qua non professio nominis in coeleste regnum, sed obedientia paternae voluntatis admittitur? At vide tu, si praeferens nomen Domini in verbis, voluntatem efficias Dei patris in rebus. Clamat ille: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III. 17): et tu decernis non esse filium, neque esse patrem; sed adoptionis nomina, externas nuncupationes, et simulantem de se omnia Deum novus hodie religionis divinae persecutor inducis. Antehac patres tui (Nero, Decius, etc.) in solum Christum hostes fuerunt: tu autem ad Patrem Deum certas, ut mendax sit, ut fefellerit, ut hoc de se professus sit quod non esset, quasi neque esse possit, Clamat Filius: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et, Operibus meis credite, quia Pater in me, et ego in Patre (Ibid., 38); et, Omnia, quae Patris 569 sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15): tu Christum objurgas veritatis, tu Patrem arguis professionis. Emendas Deum homo, vitam moderaris corruptio, et nox lucem illuminas, et promulgas fidem infidelis, et pietatem impius mentiris, et orbem terrae profana simultate committis: negans hoc de Deo, quod ipse de se professus est.
10. Constantio vestis ovina. --Sed praeter hanc emendationem falsitatis, aliud me Dominus, ad intelligendum te, dictum docuit, dicens: Attendite a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, ab intus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15, 16). Est enim aliquid in corde, quod dissimulatur in vultu, et velatum est mente: et ovem putantes, lupum senserunt. Si quae ovium sunt agunt, credantur et oves esse: si autem rapacium luporum opus peragunt, lupi esse per opus suum intelliguntur; et gestorum fructu, vestimentorum species arguitur. Vestem ovis tuae, lupe rapax, cernimus. Auro reipublicae sanctum Dei oneras, et vel dectracta templis, vel publicata edictis, vel exacta poenis Deo ingeris. Osculo sacerdotes excipis, quo et Christus est proditus: caput benedictioni submittis, ut fidem calces: convivio dignaris, ex quo Judas ad proditionem egressus est: censum capitum remittis, quem Christus, ne scandalo esset, exsolvit (Matth. XVII, 26): vectigalia Caesar donas, ut ad negationem Christianos invites: quae tua sunt relaxas, 570 ut quae Dei sunt amittantur. Haec tua, falsa ovis, indumenta sunt. 11. Gesta lupi. Quid perpessa Alexandria, quid Treviri, quid Mediolanum, quid Roma, quid Tolosana. -- At nunc fructus operum tuorum, lupe rapax, audi. Neque ego alia potius quam quae gesta sunt in Ecclesia refero, aut tyrannidem aliam praeter quam Dei proferam. Non queror, quia causam ignoro, sed tamen querela famosa est, jussos a te episcopos non esse, quos condemnare nullus audebat, etiam nunc in ecclesiasticis frontibus scriptos metallicae damnationis titulo recenseri. Adest mecum Alexandria tot concussa bellis, tantum commotarum expeditionum pavens tumultum. Brevius enim adversum Persam, quam adversum eam armis certatum est. Mutati praefecti, electi duces, corrupti populi, commotae legiones, ne ab Athanasio Christus praedicaretur. Taceo de minoribus populis et civitatibus, quibus per totum Orientem aut terror, aut bellum est. Postquam omnia contulisti arma adversum fidem Occidentis, et exercitus tuos convertisti in oves Christi: fugere mihi sub Nerone licuit. Aut tu Paulinum beatae passionis virum blandimento sollicitatum relegasti ( an. 353), et ecclesiam sanctam Trevirorum tali sacerdote spoliasti. Edictis fidem terruisti. Ipsum usque ad mortem demutasti exsiliis et fatigasti, extra Christianum quoque nomen relegasti: ne panem aut de horreo tuo sumeret, aut de Montanae Maximillaeque antro profanatum exspectaret. 571 Mediolanensem piissimam plebem quam tu furore terroris tui turbasti! Tribuni tui adierunt sancta sanctorum, et viam sibi omni per populum crudelitate pandentes, protraxerunt de altario sacerdotes. Levius te putas, sceleste, Judaeorum impietate peccasse? Effuderunt quidem illi Zachariae sanguinem; sed, quantum in te est, concorporatos Christo a Christo discidisti. Vertisti deinde usque ad Romam bellum tuum, eripuisti illinc ( Liberium ) episcopum: et o te miserum, qui nescio utrum majore impietate relegaveris, quam remiseris! Quos tu deinde in ecclesiam Tolosanam exercuisti furores! Clerici fustibus caesi, diacones plumbo elisi, et in ipsum, ut sancti mecum intelligunt, in ipsum Christum manus missae. Haec, Constanti, si ego mentior, ovis es: si vero tu peragis, antichristus es.
12. De Seleuciae synodo. --Nunc quia haec, quae conscientia publica 572 tenentur, non magis a me maledicta sunt dicta quam vera; si cui in Christo reliqua spes est, si quis judicii diem metuit, si quis diabolo renuntiavit, si quis se regeneratum in vitam recordatur, accipiat quae dico, et de his judicio, quo in se judicandum est, judicet. Quae enim dicturus sum, non aliunde cognovi: sed ipse audivi, et praesens adfui cum gerebantur. In Christo itaque non mentior, quia discipulus veritatis, testis quoque nunc veritatis. Assisto ( die 27 Sept. an. 359) Orientalium in Seleucia synodo, ubi reperi tantum blasphemorum, quantum Constantio placebat. Nam prima secessione in ea deprehendi, ut centum et quinque episcopi homoeusion, id est, similis essentiae praedicarent, et decem et novem anomoeusion, id est dissimilis essentiae, profiterentur, et soli Aegyptii praeter Alexandrinum haereticum ( Georgium ) homousion constantissime obtinerent. 573 Cogente ( Concilii 3o die ) itaque Leona Comite, in unum omnes congregati sunt. Ex his, qui homoeusion praedicabant, aliqui nonnulla pie verbis praeferebant: quod et ex Deo esset, id est, de substantia Dei filius, et semper fuisset. Qui vero anomoeusion defendebant, nihil nisi profanissimum asserebant: negantes quidquam substantiae Dei simile esse posse, neque de Deo posse exsistere generationem, sed esse Christum creaturam; ita quod creatus est, id ei nativitas deputaretur: ex nihilo autem esse; et idcirco non esse filium, nec Deo similem.
13. Blasphemiae publice recitatae. --Loquor autem vobis, quod ego ipse recitari in conventu publice audivi, quod praedicante episcopo Antiochiae exceptum habebatur. Haec ergo ita dicta esse ab eo commemorabantur: « Erat Deus, quod est. Pater non erat, quia neque ei Filius: nam si filius, necesse est ut et femina sit, et colloquium, et sermocinatio, et conjunctio conjugalis verbi, et blandimentum, et postremum ad generandum naturalis machinula. » O miseras aures meas, quae tam funestae vocis sonum audierunt, haec de Deo ab homine dici, et de Christo in ecclesia praedicari! Post multas autem istiusmodi impietates, cum Patrem et Filium ex nominibus potius quam ex natura comparasset, ait: « Quantum enim Filius se extendit cognoscere Patrem, tantum Pater superextendit se ne cognitus Filio sit. » Quibus recitatis, tumultus exortus est. 574
14. Dissimilitudinem quo sensu damnent negantes similitudinem. --Cum autem intellexissent et hi, qui dissimilem Deum dicunt, humanas aures tantae impietatis verba non suscepturas esse; rursum hi ipsi, fallaces potius quam Ecclesiae episcopi, fidem scribunt, homousion et homoeusion et dissimilitudinem damnant. Quod cum contrarium ipsis sensu audientium esset: ipse ego quemdam eorum, qui forte ad me pertentandum accesserat, quasi ignorans rerum gestarum percontatus sum, quid sibi vellet istud, ut qui unam substantiam Filii esse cum Patre damnassent, vel esse similis substantiae denegassent, dissimilitudinem damnarent. Tunc mihi ait: « Christum Deo similem non esse, sed similem Patri esse. » Rursus hoc obscurius mihi adhuc videbatur. De quo cum iterum interrogarem, tunc haec ita locutus est: « Dico eum dissimilem Deo esse, similem Patri posse intelligi; quia Pater voluisset creaturam istiusmodi creare, quae similia sui vellet: et idcirco similem Patri esse, quia voluntatis esset potius filius, quam divinitatis; dissimilem autem Deo esse, quia neque Deus esset, neque ex Deo, id est, de substantia Dei natus esset. » Haec audiens hebui, neque credidi, donec cum publice ex consensu omnium eorum profanissimae hujus similitudinis ratio praedicaretur.
15. Damnati rursus dominantur. --Hi autem, qui homoeusion praedicabant, omnes eos, qui maxime sine aliquo impietatis pudore impudentissime haec loquebantur, condemnaverunt. Condemnati 575 ad regem suum advolaverunt: exceptique honorifice impietates suas quanta potuerunt ambitione confirmaverunt, similem Deo esse, vel ex Deo natum, vel naturalem esse filium denegantes. Pauci plurium dominati sunt. Constantius res blasphemiae suae, metu extorsit exsilii. Vicisse se jam Orientales gloriatus, quia decem legatos voluntati suae subdidisset, comminatusque et populo per praefectum, et episcopis intra palatium, per maximas Orientis civitates haereticos episcopos subrogatos communione haeretica munivit. Nihil prorsus aliud egit, quam ut orbem terrarum, pro quo Christus passus est, diabolo condonaret.
16. Verba non scripta male vetat Constantius. Ipse admittit non scripta. --Utitur autem etiam nunc, ut in caeteris ante, artis suae consuetudine, ut per recti speciem prava confirmet, et per rationis nomen insana constituat. « Nolo, » inquit, « verba quae non scripta sunt dici. » Hoc tandem rogo quis episcopis jubeat? et quis apostolicae praedicationis vetet formam? Dic prius, si recte dici putas: Nolo adversum nova venena novas medicamentorum comparationes, nolo adversum novos hostes, nova bella, nolo adversum novas insidias consilia recentia. Si enim Ariani haeretici idcirco homoeusion hodie evitant, quia prius negaverunt; nonne tu hodie idcirco refugis, ut hi nunc quoque denegent? Novitates vocum, sed profanas devitare jubet Apostolus (I Tim. VI, 20): tu cur pias excludis? cum praesertim ab eo dictum sit: Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est (II Tim. III, 16). Innascibilem scriptum nusquam legis: numquid ex hoc negandum erit, quia novum est? Decernis similem Patri Filium. Evangelia non praedicant: quid est quod non refugis hanc vocem? In uno novitas eligitur, in alio submovetur. 576 Ubi impietatis occasio patet, novitas admittitur: ubi autem religionis maxima et sola cautela est, excluditur.
17. Scripturae tradunt aequalem Patri Filium. --Sed diabolici ingenii tui fallentem subtilitatem non tacebo. Similem, quod scriptum non est, Patri Filium decernis praedicari: ut aequalem Christum Deum, quod scriptum est, taceas. Domini enim mortis haec causa est: Propter hoc magis Judaei quaerebant eum occidere, quia non solum solvebat sabbatum, sed quod patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18). Hoc Joannes loquens magna voce proclamabat: ut professus Filius sibi patrem Deum, professus se aequalem esse Deo intelligatur. Quod si forte dicis, aequalitatem sibi et Deo negasse Christum, quia dixerit: Non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Ibid., 19): memento Christum et respondisse de sabbato, quod violasse arguebatur, ut in hoc ipso Patris in se operantis praeferret auctoritatem, et aequalitatem sibi virtutis honorisque sumpsisse: Omnia quaecumque Pater facit, eadem et Filius facit similiter (Ibidem); et iterum, Ut honorificent Filium, sicut honorificant Patrem (Ibid., 23): et, Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Ibidem). Si virtus eadem est, si honor idem est; quaero in quo desit aequalitas? 18. Natura unum. --Sed similitudo tibi placet; ne audias, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30)? Numquid et hoc quod unum sumus, in quo neque unio, neque diversitas relinquebatur, calumniantibus rursum Judaeis quod se per hoc dictum Deum faceret, Dominus denegavit, dicens: Si non facio opera Patris mei, nolite mihi credere: sin autem facio, et non vultis mihi credere, vel operibus meis credite, quia Pater in me est, et ego in Patre (Ibid., 37, 38)? Quid rogo aequalitati Dei deest? An opus? an natura? an 577 professio? Nam Pater in me est, et ego in Patre (Ib., 38). aequalitas est: quae vicissitudinem aequalitatis expressit, dum inesse atque esse commune est. Opera vero patris sui facere, non aliud est, quam virtutem in se paternae divinitatis operari. Unum vero quod sunt, hoc est non aequalitatem abnuere, sed incremento intelligentiae fidem aequalitatis instruere. 19. In eadem forma et gloria. --Vetas igitur non scripta dici: et ipse tamen non scriptis uteris, neque quae sunt scripta loqueris. Similem vis Patri Filium praedicari: ne ab Apostolo audias: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed exinanivit se formam servi accipiens (Philip. II, 6, 7). Non rapit quod erat Christus, id est, in forma Dei esse. Non est aequalitas Dei in forma Dei esse, si non aequalitas hominis est esse in forma servi. Quod si in forma servi homo Christus est; quid aliud in forma Dei, quam Christus Deus est? Similem itaque ob id praedicari vis, ne in fide tua sit: Et omnis lingua confiteatur, quoniam Dominus Jesus in gloria est Dei patris (Ibid., 11). 20. Dolosa est professio, similis secundum Scripturas.-- O Fallax blandimentum tuum! Paleis enim aquas tegis, et foveas cespitibus occultas, et escis laqueos supponis. Satisfacere te ignorantibus putas, quia dicis similem Patri secundum Scripturas. Audi etiam nunc impietatis tuae artem. Numquid non pie dicimus hominem similem Deo secundum Scripturas; quia dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26)? Homo ergo ad imaginem et similitudinem Dei patris et Dei filii est. Et cujusmodi imago est, catholici si requirantur, docebunt. Nunc autem homo ad similitudinem et imaginem Dei conditur: non etiam similitudo 578 intra Patrem et Filium praedicatur. Id enim, quod ait nostram, aequalitatis est demonstratio; dum non differat, cujus in sacramento et imago sit et similitudo. 21. De Filio nusquam praedicatur mera similitudo. --De Filio autem nusquam similitudinem reperies. Imaginem autem eum Dei esse Apostolus dicit, sed cum additamento fidei: ne imaginem conformationem sentires. Ait enim: Qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 15): ut imago invisibilis Dei, etiam per id quod ipse invisibilis est, invisibilis Dei imago esset. Similitudinem vero cum imagine ad Deum homini deputavit: ne veritatis esse proprietas existimaretur, cui ad imaginem similitudo esset adjuncta. Denique ubi ad significationem virtutis aequatur, et similitudo in Filio demonstratur operandi: cum profectus vero intelligentiae praedicatur: tum ita dicitur: Omnia quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter (Joan. V, 19). Facere similiter parum visum est, nisi eadem fierent quae similia fiebant. Atque ita similitudo faciendi pie demonstrata est in eorumdem proprietate factorum. Est autem et similitudo in Domino carnis peccati (Rom. VIII, 2): sed illi non similitudo carnis est, sed similitudo carnis peccati est: ut quod in forma Dei est, homo sit; quod autem in similitudine carnis peccati est, hominis sit similitudo, dum in hominis statura est, et extra hominis peccatum est. Quae ergo callida religionis tuae professio est, similem secundum Scripturas Patri Filium dicere; cum ad imaginem et similitudinem Dei homo tantum factus sit? Quid itaque verbis fallis? Quid arte eludis? Cur non aequalem Deo (hoc enim secundum Scripturas) pie dicis?
22. Filii praelata aequalitate similitudo potest praedicari. --Sed vereris, ne aequalem dicens, innascibilem 579 significes? Sed verum intellige, quod hinc aequalis Deo esse intellectus est, quia sibi proprium Deum professus est esse; et protestari patrem sibi proprium Deum esse, nativitatis demonstratio est. Mihi quidem similitudo, ne unioni detur occasio, sancta est: sed tibi a me non concedenda est: quia aequalem eumdem, et similem postea pie fatebor. Similem autem Patri, similem quoque et Deo, religiose praedicabo; similem vero ita, ut similitudini hoc dictum semper anteferam: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): tu autem his omnibus contradicis, quia similitudinem excusatione defendis. Negas Filium per nativitatem, negas Deum per naturam, negas similem per aequalitatem, negas verum per unitatem. Et jam quaero, quid ei relinquas similitudinis, cui nihil ad quod filius est, proprietatis impertias.
23. Constantii in fide inconstantia. --Hoc nunc a te, Constanti, requiro, in qua tandem fide credas. Pergo enim nunc per demutationis tuae tempora, quibus usque in imum blasphemiae tuae barathrum descendens, per gradus praecipites cucurristi. Namque post primam vere fidem synodi Nicaenae, congregato rursum (an. 341) Antiochiae concilio, fidem tibi renovas. Sed accidit tibi, quod imperitis aedificatoribus, quibus sua semper displicent, accidere solet: ut semper destruas, quod semper aedifices. Ac ne me iniquum voluntatis tuae judicem arguas, quid tibi in eadem Encaeniorum fide displiceat renuntiabo. Ni me fallit, illud quod tuum est: « Qui generatus est ex 580 Patre, Deum de Deo, totum de toto, unum de uno, perfectum a perfecto, regem de rege, inconvertibilem, divinitatis essentiaeque, virtutis et gloriae incommutabilem imaginem. » His quidem ego, intra Nicaeam scripta a patribus fide fundatus manensque, non egeo: sed tamen haec tu emandando rescindis, ac sine fidei meae damno tibi requiris perfidiae occasionem. Post synodum deinde Sardicensem (an. 347), omnem rursum adversum Photinum (an. 351) Sirmium catholicae doctrinae tuae commoves curam. Sed tibi statim hoc, quod utraque fide continebatur, exhorret: « Eos autem, qui dicunt de non exstantibus esse Filium Dei, vel ex alia substantia, et non ex Deo, et quod erat aliquando tempus aut saeculum quando non erat, alienos novit sancta et catholica Ecclesia. » Tuis ipsis dissides, et adversus tuos hostis rebellas. Novis vetera subvertis, nova ipsa rursum innovata emendatione rescindis, emendata autem iterum emendando condemnas. Suscipis etiam adversum deliramenta Osii et incrementa Ursacii ac Valentis, emendationum tuarum damnationes: sed mox emendanda tua omnia esse, vel potius damnanda constituis. Offenderis enim his paucis inimicissimis tibi verbis: « Et si quis seniorem tempore Patrem dicat Filio esse unigenito, juniorem autem Filium Patre, anathema sit. »
24. Fides nulla, ubi non una. --Non calumniamur de rescissis, de quibus magis post Nicaenam synodum institutis conquerimur. Nam etiamsi in his omnibus nihil vitiorum subjacere affirmetur, 581 non tamen causa religiosae voluntatis inesset: quia mali meditatio est, bonorum demutatio; et non necessaria emendatio, perversitatis occasio est. Taceo cur nostra apud Nicaeam a patribus gesta rescindis; non enim cum his tibi convenit: hoc tantum quaero, cur tua damnas? Fidem enim unam et unum baptisma Apostolus praedicat (Ephes. IV, 5): jam quidquid apud te praeter fidem unam est, perfidia, non fides est. Nam qui fidem emendando condemnas, damnationem fidei esse constituis; dum apud te aboletur per alteram, quae per alteram rursus abolenda est.
25. Nullus juxta Arianos jam non reus. --Cujus enim tu exinde episcopi manum innocentem reliquisti? Quam linguam non an falsiloquium coegisti? Quod cor non ad damnationem anterioris sententiae demutasti? Damnare homousion decernis, antiquitatis fidem, et pietatis securitatem. Anathematizari homoeusion ab his ipsis, a quibus usurpatum est, constituisti: quod tametsi nobis ad fidem otiosum est, tamen rescindentibus fidei suae damnatio est. Damnas quoque et substantiae nomen, quo te et Sardicensi synodo et Sirmiensi pium esse Occidentalibus mentiebaris: quod tamen prophetica auctoritate susceptum, fidei intelligentiam continebat. Omne itaque, quod probatum antea est, damnare jubes; quod improbatum semper est, sanctificare compellis. O tu sceleste, qui ludibrium de Ecclesia facis! Soli canes ad vomitum suum redeunt: tu sacerdotes Christi resorbere 582 ea quae exspuerant coegisti. Probare eos id in se confessionibus suis praecipis, quod ante damnaverant: in negando reos suos absolvunt, et se ipsos reos reddunt. Omnia in impietatem et in reatum detrusisti: dum omnes reos se esse atque impios, aut ex praesentibus statuunt, aut ex praeteritis confitentur. Non recipit mendacium veritas, nec patitur religio impietatem.
26. Constantii in Orientales et Afros violentia. -- Christianum te loqueris: sed quam non sis, ipse testaris: nec professioni tuae gesta conveniunt. Substravisti enim voluntati tuae Orientales episcopos; neque solum voluntati tuae, sed et violentiae. Mandas tibi subscriptiones Afrorum, quibus blasphemiam Ursacii et Valentis condemnaverant, reddi. Renitentibus comminaris, et postremum ad diripiendos mittis. Quid? existimas Christum non nisi per litteram judicare, et ad arguendam voluntatem egere chartula Deum? aut quod semel scriptum est, et per te violenter abreptum, id de conscientia posse divinae potestatis aboleri? Sequentur te quidem in cineres chartulae, sed criminosorum apud Deum vivent damnationes. Unum tantum proficis, ut posteritas quid decernere in eos debeat, instructa sit timendo.
27. Ariani mortuis bellum indicunt. Et o quantis ad impietatem proficis incrementis! Et caeteri quidem mortales semper cum vivis bella gesserunt, dum homini ad hominem ultra mortem nihil causae est: tibi vero inimicitiarum nullus est finis. Receptos enim jam in aeternam quietem patres 583 nostros lacessis, et in decreta eorum perversus irrumpis. Apostolus communicare nos sanctorum memoriis docuit (Rom. XII, 13): tu eas damnare coegisti. Estne aliquis hodie aut vivus, aut mortuus, cujus tu dicta non rescideris? Episcopatus ipsos, qui nunc videntur, sustulisti penitus: quia nemo non jam per se damnatus est, et eum, a quo sacerdotium sumpsit, non jam et ipse damnavit. Cui nunc sanctorum memoriae communicabitur? Anathema tibi trecenti decem et octo convenientes apud Nicaeam episcopi sunt: anathema deinde omnes, qui variis exinde expositionibus adfuerunt. Ipse quoque pridem jam mortuus anathema tibi pater tuus est, cui Nicaena synodus fuit curae, quam tu falsis opinionibus infamatam perturbas, et contra humanum divinumque judicium cum paucis satellitibus tuis profanis impugnas. Sed non licet tibi nunc regno potenti etiam in posterum praejudicare. Exstant enim litterae, quibus id, quod tu criminosum putas, pie tunc esse susceptum docetur. Audi verborum sanctam intelligentiam, audi Ecclesiae imperturbatam constitutionem, audi patris tui professam fidem, audi humanae spei confidentem securitatem, audi haereticae damnationis publicum sensum, et intellige te divinae religionis hostem, et inimicum memoriis sanctorum, et paternae pietatis haeredem rebellem. Additamentum ex libris de Trinitate.
28. Ex lib. II de Trin., num. 6. Pater est, ex quo omne quod est consistit. Ipse in Christo et per Christum origo omnium. Caeterum esse ejus in sese est: non aliunde quod est sumens, sed id quod est, ex se atque in se obtinens; infinitus, quia non ipse in aliquo, sed intra eum omnia; semper extra locum, quia non continetur in loco; semper ante aevum, quia tempus ab eo est. Curre sensu si quid ei putas ultimum esse, eum semper invenies: quia cum semper intendas, semper est quod intendas. Semper autem locum ejus intendere 584 ita tibi est, ut ei esse sine fine est. Sermo in eo deficiet, non natura claudetur. Iterum revolve tempora, esse semper invenies: et cum calculi numerus in sermone defecerit, Deo tamen semper esse non deficit. Intelligentiam commove, et totum mente complectere; nihil tenes. Totum hoc habet reliquum, reliquum autem hoc semper in toto est. Ergo neque totum est, cui reliquum est; neque reliquum est, cui est omne quod totum est. Reliquum enim, portio est; omne vero, quod totum est. Deus autem et ubique est, et totus ubique est. Ita regionem intelligentiae excedit, extra quem nihil est, et cujus est semper ut semper sit. Haec veritas est sacramenti Dei, hoc imperspicabilis naturae nomen in Patre. Deus invisibilis, ineffabilis, infinitus: ad quem et eloquendum sermo sileat, et investigandum sensus hebeat, et complectendum intelligentia coarctetur.
29. Ex lib. III de Trin., num. 18. Volens itaque Filius hujus nativitatis suae fidem facere, factorum suorum nobis posuit exempla, ut per inenarrabilium gestorum suorum efficientiam de virtute nativitatis inenarrabilis doceremur: cum aqua fit vinum, cum quinque panes, saturatis quinque millibus virorum, excepto sexu et aetate reliqua, replent fragmentis cophinos duodecim. Res cernitur, et nescitur; fit, et non intelligitur; ratio non apprehenditur, effectus ingeritur. Stultum est autem, calumniam in eo inquisitionis intendere, in quo comprehendi id unde quaeritur per naturam suam non potest. Ut enim inenarrabilis est Pater in eo quod ingenitus est; ita enarrari Filius in eo quod unigenitus est non potest; quia ingeniti est imago qui genitus est. Cum enim sensu atque verbis imaginem apprehendimus, necesse est etiam eum cujus imago est consequamur. Sed invisibilia persequimur, et incomprehensibilia tentamus, quibus intelligentia ad conspicabiles res et corporeas coarctatur; non erubescimus stultitiae, non nosmetipsos irreligiositatis arguimus, Dei arcanis, Dei virtutibus calumniantes. Quomodo Filius, et unde Filius, et quo damno Patris, vel ex qua sit portione natus inquirimus. Habueras in exemplo operationum, ut crederes Deum efficere posse, quorum intelligere efficientiam non possis.
30. Ex num. 19 ejusdem libri. Quaeris quomodo secundum Spiritum natus sit Filius: ego te de corporeis rebus interrogo. Non quaero quomodo natus ex virgine sit: an detrimentum sui caro perfectam ex se carnem 585 generans perpessa sit. Et certe non suscepit quod edidit: sed caro carnem sine elementorum nostrorum pudore provexit, et perfectum ipsa de suis non imminuta generavit. Et quidem fas esset, non impossibile in Deo opinari, quod per virtutem ejus possibile fuisse in homine cognoscimus. 31. Ex num. 20. Sed te, quisquis es, investigabilia sectantem, et divinorum secretorum atque virtutum gravem arbitrum consulo, ut mihi imperito, et tantum de omnibus Deo ut sunt ab eo dicta credenti, rationem saltem facti istius afferas. Dominum audio, et quia his credo quae scripta sunt, scio jam post resurrectionem frequenter videndum se in corpore praebuisse multis non credentibus; certe Thomae non nisi contrectatis ejus vulneribus credituro, sicut ait: Nisi videro in manibus ejus figuram clavorum, et misero digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan. XX, 25). Dominus se ad omnem intelligentiae nostrae imbecillitatem accomodat, et dubitationi infidelium satisfacturus, arcanum virtutis invisibilis operatur: facti rationem, quisquis eris coelestium rerum scrutator, expone. Erant discipuli inclusi, et secreto post passionem Domini conjuncti consederant. Dominus Thomae fidem propositis conditionibus confirmaturus assistit, palpandi corporis, et contrectandi vulneris obtulit facultatem: et utique qui compunctus recognoscendus sit, necesse est ut corpus in quo est compunctus attulerit. Quaero ergo per quas clausae domus partes sese corporeus intulerit. Diligenter enim Evangelista expressit, dicens: Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio discipulorum suorum (Ibid., 26). An constructa parietum penetrans, solidam lignorum naturam impenetrabilem transcurrit? Stetit namque corporeus, non simulatus aut fallax. Sequantur ergo oculi mentis tuae penetrantis ingressum, et cum eo clausam domum intelligentiae tuae visus introeat. Integra sunt omnia et obserata: sed ecce assistit medius, cui per virtutem suam universa sunt pervia. Invisibilibus calumniaris: ego a te visibilium exposco rationem. Nihil cedit ex solido, neque per naturam suam aliquid tamquam lapsu insensibili ligna et lapides admittunt. Corpus Domini a sese non deficit, ut sese resumat ex nihilo: et unde qui assistit in medio est? Cedit ad haec et sensus et sermo, 586 et extra rationem humanam est veritas facti. Idcirco ergo ut de nativitate fallimus, ita et de ingressu Domini mentiamur. Dicamus factum non fuisse, quia intelligentiam facti non apprehendimus: et cessante sensu nostro, facti ipsius cesset effectus. Sed mendacium nostrum facti fides vincit. Adstitit Dominus clausa domo in medio discipulorum: et Filius est natus ex Patre. Noli negare quod steterit, quia per intelligentiae infirmitatem consistentis non consequaris introitum: noli nescire quod ab ingenito et perfecto Deo patre unigenitus et perfectus filius Deus natus sit, quia sensum et sermonem humanae naturae virtus generationis excedat.
32. Ex num. 21. Et omnia quidem insuper mundi opera adesse nobis in testimonium possent, ne ambigere de Dei rebus atque virtutibus fas crederemus. Sed in ipsam veritatem infidelitas nostra procurrit, et violenti in excidium Dei potestatis irrumpimus. Si liceret, et corpora et manus ad coelum levaremus, solem astraque caetera annui cursus suis limitibus proturbaremus, permisceremus decessus Oceani et accessus, fluenta etiam fontium inhiberemus, et naturas fluminum referremus, concuteremus fundamenta terrae, et toto in haec opera Dei parricidio desaeviremus. Sed bene est, quod nos intra hanc modestiae necessitatem natura corporum detinet. Certe non fallimus, quid, si liceret, essemus acturi: namque quia possumus, profana voluntatis audacia naturam veritatis convellimus, et bellum dictis Dei comparamus.
33. Ex lib. II de Trin. n. 9. Cesset dolor querelarum. Nam te, quisquis es qui haec requires, non revoco in excelsum, non in amplitudinem tendo, non deduco in profundum. Nonne aequanimiter ignorabis Creatoris nativitatem, ignorans originem creaturae? Hoc saltem requiro, sentisne te genitum, et quae ex te generentur intelligis? Non quaero, sensum unde hauseris, vitam unde sortitus sis, intelligentiam unde adeptus sis, quale sit quod in te est, odor, sensus, visus, auditus; certe nemo quod facit nescit: quaero unde ista his quos generas indulgeas, qualiter sensum inseras, oculos accendas, cor affigas. Haec, si potes, enarra. Habes ergo quod nescis, et tribuis quae non intelligis: aequanimiter imperitus in tuis, insolenter in Dei rebus ignarus.