Jump to content

Liber de corpore et sanguine Domini (Paschasius Radbertus)

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber de corpore et sanguine Domini
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 120


Liber de corpore et sanguine Domini

Liber de corpore et sanguine Domini (Paschasius Radbertus), J. P. Migne 120.1350B

OBSERVATIO PRAEVIA.

120.1255C| Quae sequuntur Paschasii Radberti abbatis Corbeiensis opuscula duo, ambo ad petitionem Warini Corbeiae Novae abbatis, sui olim discipuli, scripta fuere, ambo ad juniorum fratrum, quos necdum unda liberalium attigerat litterarum condita, ambo jam lucem viderunt, et tamen ambo nihilominus nova prodeunt et apparent. Liber de Corpore et Sanguine Domini, primus Paschasii fetus, longe antequam ad abbatialem esset dignitatem evectus, eo praesertim tempore fuit compositus, quo abbas Arsenius, quem sua tempora alterum Jeremiam ferebant, exsul agebat. Hinc qui nomine Arsenii sanctum Adalardum ab anno 814 ad 821 in Herio insula exsulem intellexerunt, hi anno circiter 818 scriptum fuisse communi consensu tradiderunt: quae quidem opinio apud eruditos omnes fere hactenus invaluit. Verum cum Warinus, cui suum Paschasius opus inscripsit, nonnisi defuncto Adalardo suffectus, Corbeiae Novae administrationem anno 826 assumpsit, stare non potest eorum argumentandi ratio. Praeterea cum sanctus 120.1255D| Adalardus, aliquando Antonius, interdum Augustinus, dictus, nusquam Arsenius aut Jeremias sit cognominatus, concidit prorsus illorum sententia. Satius est ergo, cum Mabillonio et Cointio, asserere Paschasii librum de Corpore et Sanguine Domini conscriptum fuisse tempore exsilii Walae abbatis sui, cum discordiarum 120.1256C| anfractibus pene laberetur orbis, effusa super magnates contentione imperii, quod ab anno 830 ad 832 contigisse docet nos Paschasii ipsius Dialogus de gestis Walae, sive, ut fert libri inscriptio, Epitaphium Arsenii. In eo quippe Wala perpetuo Arsenius et Jeremias appellatur.

Posteaquam vero anno 844 Veteris Corbeiae creatus est abbas Paschasius, cum intelligeret non sine fructu ab universis pene legi librum suum, eum denuo recognitum et variis accessionibus auctum Carolo Calvo regi obtulit. Hinc conjicies quanti tunc aestimatus aestimandusque sit aureus ille liber, quem vir tantus regum maximo dignum duxit offerri. Et certe traditam ab apostolis sanctisque Patribus de sacramento altaris doctrinam, praesertim de reali, ut aiunt, Christi praesentia in Eucharistia, de panis et vini in ejus corpus et sanguinem conversione, quam vulgo transsubstantiationem vocant, aliaque mysteria ita clare et perspicue explicuit, ut viam caeteris, qui eo de argumento multi postea scripserunt, aperuerit; 120.1256D| quia, ut ait Possevinus, « tanquam propheticus scriptor est habitus, quod ducentis ferme annis Berengarii haeresim antequam nasceretur, exstinxit. » Unde nec immerito Mabillonius asseruit in negotio controversiae Eucharisticae tantam esse necessitudinem inter Radbertum et catholicam fidem, ut fere 120.1257A| perinde sit hanc an illum impugnare aut defendere, » cum et « Romana Ecclesia Radbertum velut apostolicae traditionis hac in causa eximium interpretem ac defensorem agnoscat. » Quin et S. Odo, Cluniacensis abbas, in lib. II Collationum, relatis aliquot locis ex libro Paschasii, cap. 30 et 31, haec subdit: « Haec et alia multo plura ex dictis Patrum ad reverentiam ipsius mysterii commendandam atque majestatem ejus demonstrandam conscripsit, quae si quis, licet sciolus, legerit, tanta credo discet, ut de hoc mysterio parum se hactenus cognovisse putet. »

Quanti ergo sit momenti textum ejus purum et ab omni mendo expurgatum, ab eodem auctore praesertim recognitum et auctum, viris eruditis ac piis exhibere, nemo non videt. Et hanc quidem in se provinciam jam pridem susceperat noster Petrus Sabbatier, qui cum sanctos Patres de Eucharistia ex professo tractantes, ad manuscriptos codices recognitos publicam in lucem edere meditaretur, ipsum Radberti librum cum manuscriptis viginti jam contulerat; 120.1257B| sed cum ad restituendam sacrorum Bibliorum antiquam versionem Italicam omnia studia sua convertisset, integrum laborem mihi ultro concessit.

Codices autem ab eo collati hi sunt:

Aniciensis ecclesiae codex antiquissimus, atque ipsius Radberti aetate conscriptus.

Puteanus, annorum circiter 900, qui modo exstat in bibliotheca regis Christianissimi, n. 4356.

Bibliothecae ejusdem alii tres codices 4070, annorum circiter 500, qui factas temporis decursu a Paschasio accessiones continet, 4074 et 4357, annorum circiter 600.

Colbertini duo 939 et 3682, annorum circiter 800.

Reginae Sueciae duo, 1547 et 1544, quorum variantes lectiones Romae existens excipi curaverat noster Mabillonius. Ex his unus supradictas continet accessiones.

Vaticanus, n. 3472, qui olim Brixiensis sanctae 120.1257C| Euphemiae monasterii fuit.

Laudunensis ecclesiae B. Mariae codex.

Turonensis Majoris-Monasterii, annorum minimum 700. Turonensis alter S. Martini, annorum 600.

Rhemensis S. Remigii.

Rothomagensis S. Audoeni, annorum 500.

S. Germani a Pratis tres, scilicet n. 462, annorum 600; et n. 647, annorum 200, cum altero non multo antiquiore.

Corbeiensis monasterii duo, n. 297, annorum 500, optimae notae, et n. 361, annorum 600.

His adjeci Florentinum codicem fratrum Minorum monasterii sanctae Crucis, ex quorum bibliotheca piae memoriae cardinalis Bona Gezonis abbatis Dertonensis tractatum de Corpore et Sanguine Domini describi curavit, atque ad nostrum Acherium transmisit. Quo in opere, paucis exceptis, integer Paschasii libellus continetur. Atque ut nihil diligentiae nostrae desideraretur, antiquas etiam editiones consuluimus, 120.1257D| de quibus aliquid dicere operae pretium est.

Paschasii Radberti librum de Corpore et Sanguine Domini primus Hagenoae apud Joannem Secenum edidit, aut potius depravavit, anno 1528, Hiobus Gastius, homo Lutheranus, cujus editionem novatorum cacodoxorum propudium et dedecus post cardinalem Perronium merito appellat Philippus Labbeus in lib. de Scriptoribus ecclesiasticis tom. II, p. 157. De ea pauca haec Mabillonius in praefatione ad saeculum VI Benedictinum, tom. II, disserit: « Ex Lutheranis Hiobus Gastus Hagenoensis Paschasii librum vulgavit anno 1528, eumque penitus pervertere demum ausus est, pudendo plane ac detestando facinore. Cum enim Paschasium non minus transsubstantiationis et sacrificii, quam realis praesentiae patronum ubique animadverteret, eo processit hominis impudentissimi temeritas, ut non solum integra hujusce libri capita expunxerit, verum etiam alia subinde 120.1258A| verba atque sententias subornarit intruseritque, quo Paschasium errori suo patrocinari persuaderet. »

Duodecim post annis, nimirum 1540, Guillelmus Ratus, doctor theologus, ecclesiae Rothomagensis canonicus et poenitentiarius, cum a Francisco Quadrato, Beccensi monacho, Lanfranci, archiepiscopi Cantuariensis Beccensisque olim monachi, Dialogum in Berengarium haeresiarcham accepisset, illum publicam in lucem emittere statuit, atque ut justum efficere posset volumen, ei Paschasii Radberti librum de Corpore et Sanguine Domini adjunxit, praefixo ipsi hoc titulo: Ex vetustissimis orthodoxorum Patrum Cypriani, Hilarii, Ambrosii, Augustini, Hieronymi, Isichii, et Paschasii, de genuino Eucharistiae negotii intellectu et usu libellus, ex divinis Scripturis ab iisdem dexterrime conflatus, contra omnes vesano sacramentario spiritu vert ginosos, qui cum ipsi Patrum opinionibus pertinacissime innitantur, plane Achilleum telum nuper ex vetusto exemplari, bonis 120.1258B| avibus, in fanaticorum omnium interniciem depromptus. Cuju seditionem cum manuscriptis collatam cum discussissem, eamdem esse reperi cum editione Gasti, quam ille absque ullo alio examine, bona fide recudit.

Idem sentiendum esse opinor de illa editione, quae Lovanii, anno 1541, facta fuisse dicitur, nam illam non vidi.

Primus haeretici fraudem et virus detexit Nicolaus Mameranus Luxemburgensis, qui, depravatoris librum cum manuscriptis conferens, mirari satis haud potuit perversissimi hominis impudentiam. « Scire, inquit, non possum, quidnam illi homini in mentem venerit, aut quem tum potius in mente vexatorem spiritum habuerit, cum ita hunc auctorem nequiter dilaniaverit, ut in toto fere libro nihil salvi, nihil integri et incorrupti reliquerit: adeo ut etiam ipsum verborum contextum passim inverterit, multa verba omiserit, quaedam mutaverit, plurima noviter intexuerit, totas clausulas sustulerit ac variaverit, 120.1258C| et alicubi medias, alicubi integras paginas, integra capita abjecerit, et de suo aliquid in abjectorum locum suffarcinaverit. Sic misere et inique tractatus nullus, credo, unquam alius a quopiam auctor est. » Et paulo post: « Sic ille ritus Ecclesiae Romanae exosos habuit, ut ubicunque in Paschasio vel sacerdotis vel altaris, vel immolationis, vel consecrationis, vel poenitentiae nomen invenit, id aut omiserit, aut expuncto eo, aliud subrogaverit. Nimirum loco sacerdotis, ubique ministrum Ecclesiae, aut ministrum verbi Christi posuerit, quod non est Paschasianum; loco altaris, mensam Domini; loco immolationis, intercessionem; loco consecrationis, benedictionem; loco poenitentiae, agnitionem peccati et commissae inobedientiae. Item pro celebrari, alicubi posuit, nullo rationis sensu, manducari, et hujusmodi alia plurima. Ubi si in toto non plus peccasset, non satis alieno in libro designatum audaciae et flagitii videri posset. Verum haec nihil sunt 120.1258D| ad alia quae corrupit plurima » , etc.

Igitur cum falsarii nequitiam deprehendisset vir catholicus et sincerus, praetermisit omnino nihil, ut Paschasius integer et incorruptus in lucem prodiret, et, ut ipse ait, nec laboribus maximis, nec impensis ullis parcere voluit, quo publicum promoveret commodum, quin et quamprimum postpositis omnibus quamlibet seriis negotiis, optimum auctorem suae integritati restitueret et in lucem daret, ne iterum alicubi Hagenoica adulteratione monstrosus prodiret per orbem, cum magno suae existimationis et Ecclesiae detrimento distrahendus. Quapropter cum vetustissimos duos Paschasii codices offendisset Coloniae, unum in celeberrimo ordinis S. Benedicti S. Pantaleonis coenobio, alterum in Fratrum Praedicatorum ejusdem urbis conventu, ad eorum fidem Paschasium sincerum et ab omni haeretici faece expurgatum dare non distulit, vulgavitque Coloniae anno 1550.

Consimile per id temporis studium aggressus fuerat 120.1259A| Joannes Ulimmerus, Lovanii apud S. Martinum canonicorum regularium prior, qui acceptis ex Anglia aliquot Paschasii Radberti codicibus manuscriptis, novam libri de Corpore et Sanguine Domini paraverat editionem; sed a Mamerano praeoccupatus, totum exspectavit decennium, quo exspirante ejus privilegio, atque tota et integra editione distributa, Paschasium denuo Lovanii prelo commisit anno 1561.

Demum anno 1618 recolendae memoriae Jacobus Sirmondus, societatis Jesu presbyter eruditissimus, omnia Paschasii opera, ac proinde librum de Corpore 120.1260A| et Sanguine Domini ex ms. bibliothecae Corbeiensis, Nivellianis typis subjecit, unde in varias Patrum Bibliothecas tandem transiit.

His in omnibus fere editionibus atque mss. Paschasii opus in viginti duo capita distributum cernere licet. Sed Mameranus in quadraginta novem divisit, recens sancti Germani a Pratis codex sectiones sexaginta duas habet, Laubiense nonaginta novem. Eam retinuimus divisionem, quae omnium fere est manuscriptorum, titulos capitulorum, quos Laubiensis exhibet codex, propter suam antiquitatem, in inferiori margine adnotare contenti. 120.1259A|

VERSUS Quos scripsit ad Carolum regem PASCHASIUS RADBERTUS abbas, quando ad eum misit librum suum de corpore et sanguine Domini.

120.1259|

120.1259B| Audenter nunc nunc gelida de rupe Camenae
Ut veniant petimus: verum te, Sophia virgo,
Fulgentis niveum quae servas culmen olympi,
Aurea lux mundum irradians, cui vertice surgit,
Et Phoebae radios facies gratissima mittit,
Componitque humeros ignitis purpura gemmis;
Deprecor ut precibus digneris cedere nostris,
Regis et ad solium pro majestate verendum
Incessu properes gravido vultuque modesto,
Ut coram steteris nitido sic ore loquaris:
Rex virtute potens, sophiae quem splendor adornat,
120.1260B| Karole, cui nomen serie descendit avita,
En offert famulus devoto pectore munus
Abbas Radbertus, placide quod diva potestas
Accipias, necnon oculis et pectore cernas
Quid habeat, seu quid calamo signante peroret.
Non terrenum aliquid, sed coeli mystica promit.
Nam corpus Christi, roseam seu sanguinis undam
In lucem retegit, quae sint mysteria monstrans,
Legerit ut quisquis devota mente fidelis,
Visibili specie coelorum arcana pavescat. 120.1259C|

EPISTOLA Ejusdem PASCHASII ad Carolum regem. 120.1259| 120.1259C| Domino praecellentissimo regi humilis et exiguus PASCHASIUS RADBERTUS vester, etsi indignus abbas ac levita Christi, monachorum omnium peripsema, plurimam salutem, rex inclyte, vobis.

Hinc inde, ut condignum est, ad superventura diei Dominici festa missuri sunt auri argentique 120.1259D| et vasorum diversi generis munera, necnon et variae supellectilis vestium ornamenta, falerata equorum, caeterorumque animalium quaeque praecipua: inter quas nimirum, etsi ultimus, fide devotus quia monuistis, 120.1260C| et mea, ut opto, vos delectant; decrevi non ignavi ponderis metalli vestrae majestati munus offerre: scilicet libellum, quamvis exiguum corpore, magnum tamen de Sacramentis sacrae communionis, quem dudum Placidio meo Warino abbati devoto et fideli vestro consecrans, ideo sic communius 120.1260D| volui stylo temperare subulco, ut ea quae de Sacramento corporis et sanguinis Christi sunt necessaria rescire; quos necdum unda liberalium attigerat litterarum, vitae pabulum et salutis haustum 120.1261A| planius caperent ad medelam. Nunc autem dirigere non timui vobis, quatenus nobis operis praestantior per vos exuberaret fructus mercedis pro sudore, cum per vos ad plurimos pervenerit commendatus, et gratia nobis responderit oblati muneris: quia pecunia verbi (sicut plenius, Domine mi rex, nostis,) quantos repleverit suis sumptibus auditores, tantis copiosius in se amplificatur meritorum opibus. Qua de causa velim non levi animo ista perlegat vestrae solertiae magnitudo; verborum ad alia pretiosorum amore ductus: sed sic super hanc intendat prudentia vestra mensulam paupertatis, ac si ad ferculum Salomonis, quod ambiunt ex fortissimis supernorum civium electorum sexaginta fortes (Cant. III, 7, 9). Ubi profecto si quis superciliosus aut invidus, 120.1261B| vel indignus accesserit usquam, eorum tutus loquor praesidio, de quibus est sermo, non ista absque periculo contemni, quoniam uniuscujusque ensis hinc inde vibratur (Ibid., v. 8), tam ut talium retundat audaciam, quam ut regis excubias custodiat contra hostes (IV Reg. XI, 7). Qui etsi minus est in eloquio, multo praestantius in materia, qua digne credentibus vita praestatur incorruptibilis et aeterna! Idcirco ne me putes, Augustorum charissime, fabulam vobis contexere de Maronis salsura. Imo cavendum ne ullus in his offendat; quia nihil felicius, si digne ad ea gustu intelligibili quisque pertingat. Ubi, si recte sapio, quotieslibet quicunque recumbit inter ea de quibus agitur, inter angelorum frequentiam et sanctorum omnium epulas versatur: quia 120.1261C| convivium aeterni Regis est ad quod ingreditur, ubi 120.1262A| sponsus et sponsa dulcibus deliciarum fruuntur muneribus, et Rex totius creaturae quotidie ingreditur, ut videat discumbentes, si vestem in qua renati sunt habeant nuptialem (Matth. XXII, 11, 12). Quapropter non pervipendere debemus tantam gratiam: sed cogitare qualiter possimus cum fiducia aeternae vitae pascua contingere. Hinc ergo, praestantissime rex, de hoc exiguae lectionis eloquio placeat diligenter intendere, quanta sit virtus in eisdem mysticis sacramentis, vitam aeternam impraesentiarum accipere, et angelicis escis Christi in corpore quotidie saginari. Quoniam etsi a Deo plena sunt omnia, nosque coram oculis divinae majestatis semper versamur, et perfidis ubique nullus tutus est locus, tamen plurimum coram sanctis altaribus frequentiam 120.1262B| angelorum vultum Dei contemplantem, [ac] divina obsequia observare oportet et vereri, taliaque mente et anima instantius perscrutari. Et ut haec diligentius vestra perlegat sagax intelligentia, licet humilia videantur, prostratis imploro precibus, quatenus vestro examine comprobatus codex, etsi jamdudum ad plurimos pervenit, deinceps securius haberi possit: quia non de nostro ista edidimus, sed catholicorum Patrum doctrinam, veritatis calamo conscriptam, nostro stylo commendavimus. Quod si dignitas vestra ea quae devotus offero, dignanter acceperit, meaque taliacunque grata fuerint, illud Maronis in fine cantabo: Aurea mala decem misi, cras altera mittam. 120.1262C| (Virg. Bucol., eclog. III.)

VERSUS PASCHASII RADBERTI De Corpore et Sanguine Domini.

Regis adire sacrae qui vis solemnia mensae.
Almificum Christi corpus contingere votis,
Delicias vesci, roseum potare cruorem,
Bacchica nostra velim, puero quae misimus olim,
Et niveos casto condas in pectore flores:
120.1261D| Rustica forte animo sordent, sed mella manabunt
Tantum quae calamus Christi de fonte ministrat,
Unde sitim pueri possint restinguere (al., restringesi) saltem
Si libeat digne sectari jussa Tonantis.
120.1262C| Libertas etenim fidei nunquam abnegat ulli
Eximios vitae fructus de cespite carnis:
Vita, salus, pax, lux, sapientia denique cunctis
Inde manat per eum coeli sub cardine quadro,
Tu quoque muneribus si dignus vixeris istis
120.1262D| Accipies palmam regni virtute beatus.
Disponit causam nostris Deus usibus aptam,
Ut panis corpus, vinum sanguisque sit ejus,
120.1263A| Sed queat ut submisit odor, color, ac sapor isdem,
Fit fidei merces, cujus est maxima virtus.
Lex ea naturae est verti in quod jusserit auctor.
Imperium sequitur de se, mox transit in illud
Quod jubet Omnipotens, res in miracula vertens.
Protinus ergo vicem mutat natura suetam.
Mox caro fit panis, vinum mox denique sanguis,
Datque sacerdotes, sibi quos incorporat omnes,
Haec ut agant per eum mysteria, et ipse per illos.
An homo naturam per se mutaverit ullam,
An homo triticeam praestaverit esse Dealem?
Vox sed id explet opus, quae condidit omma prorsus.
Nam semel ut terram jussit, quod germinet herbam,
Quod facit illa, dehinc per cuncta volumina saecli
Jussit et hoc fieri, sic se substantia vertit,
120.1263B| Hoc opus et coenae per eum patratur ubique.
Plurima visibili semper virtute peregit,
Nam mare cum scindit, coluber fit virga vicissim,
Petraque fudit aquas, nimbus quoque praebuit escas,
Fertque columna ignem, pellitve subinde vaporem.
Ista patent coram, virtus manifesta videtur;
Illa palam fecit, hoc clam gerit attamen ipse.
Hoc opus absconsum quod signa patentia produnt,
Nam manifesta Deus fecit, credatur ut istud.
Dum videt illa oculus, cernat fidei id quoque visus,
Quae neque veracem dubitat, nec omnipotentem.
Frumentum et vinum generantia virginitatem
Haec generant turmas de virginitate decoras.
Virginis has species legit quam maxima proles,
Hinc ut castificet numero quos prolis adoptat.
120.1263C| Horrea frumentum replet hoc, cellaria vinum,
Cor hominis facit hoc, illud quoque firmum,
Haec duo virgineas generant sic ergo choreas.
120.1264A| Participes calicis mundos perstare necesse est.
Abluit inde pedes, coenae cum tempus adesset,
Discipulis mundam suadens hos ducere vitam,
Participes divini, quo mundentur, sacramenti,
Ne ut Judae similes capiant mage damna salutis,
Immundi mundam quoniam audent sumere libam.
Nam docet in calicis quosdam natale futuros,
Qui sibi judicium sacra per mysteria sumunt.
Hinc sinit inter eos qui convivantur amicos,
Ut Judas epulum gustet canis ille polosum.
Officit infirmo, prodest quod denique sano.
Qui pluit injustis, solemque ministrat iniquis,
Esseque vult salvos, et verum agnoscere cunctos.
Hoc commune bonum cunctis largitur ad usum;
Quisque tamen videat, qualis, vel qualia sumat,
120.1264B| Praemia cui vitae, cui sint augmenta gehennae.
Caetera sanciret cum lex, quae haec causa reposcit,
Hoc posuit primum, jussitque vorantibus agnum,
Ut quicunque suos studeat praecingere lumbos,
Quod magis expediat, hoc primo locans manifestat.
Convivas epuli castos docet esse superni,
Qui litat in veteri, libat velitamina ritu,
Lotus et a licito se conjugis abstinet usu,
Hinc licito ad tempus, quia fert tribus una ministros.
Umbra tamen veteris sunt illa, typusque holocausti.
Quam magis esse decet nitidum, qui talibus haeret?
Mors necat hunc, umbrae cultum qui spreverit; inde
Collige quid maneat, rem ipsam qui forte profanat;
Cum gravet omnes scelus multum pollutio pejus.
120.1264C| Virgineae proli nihil est adversius illa,
Majestasque rei, si non discernitur, obstat;
Judicium sumit, qui non dijudicat, inquit. 120.1263C|

INCIPIT PROLOGUS PASCHASII RADBERTI Ad PLACIDIUM discipulum suum de opere subsequenti. 120.1263|

120.1263D| PASCHASIUS RADBERTUS Levita, monachorum omnium peripsema, dilectissimo filio, et vice Christi praesidenti, magistro monasticae disciplinae, alternis successibus veritatis condiscipulo.

120.1264D| Novi igitur, nec ambigo tua experimento disciplinarum solertia, quod Arsenius noster, quem nostra nunc nobis saecula Jeremiam alterum tulerunt ab illo, in fidei te mihi commiserit ratione: propter 120.1265A| quod a primaevo indefessus curavi te rapere de inter undas; sed fateor tibi magis melotam patris supra verticem profuisse: qua denique subvectum te congratulor evasisse, me quoque jucundor non in vacuum cucurrisse. (Praefatus autem pater, uti justitiae faventibus moris est, exsilium fert pro fide, illo ut utar Comici, quia plenus rimarum veritatem sciens silere noluit. Unde adhuc suspecti sumus quid Dei dispensatio ex eo ulterius velit, quem jam inspicimus promissionibus meritorum hinc inde divinitus agitari. Tu tamen non es secutus juvenilia, ut assolent, desideria, qui diutinis premuntur inviti disciplinarum compedibus, sed radicatus fide Christi ultroneus moribus et vita quotidie ad meliora, Domino juvante, proficis. Neque, ut frequenter 120.1265B| tibi objeceram, supra glaciem scribens ad solem posui, sed in soliditate fidei et charitate Christi interius spiritu solidante semina vitae sevi.

Unde, votorum filii, censura fidei, et dilectionis gratia etiam inter mundi turbines, praesertim dum nostrarum suis discordiarum anfractibus pene labitur orbis, effusa super magnates contentione imperii, divino arbitrio, quorum lite multum diuque concussus, tandem patent occulta, quae a principio per partes hinc inde concreverant, delictorum habenis ubique concupiscentiarum refusis, jam sua summos feriunt fulgura montes; ita ut nihil nostras nisi confusio undique per singula horarum spatia repercutiat aures: tamen non supersedi, ne unicum ac specialem te divinis duntaxat, quamvis clausus 120.1265C| in custodia, curarem eluere votis, et ad immortalia aeternorum, licet sermone inelimato, pulsum a lacte annuis angoribus ut gliscas felicius invitarem. Quod ideo placuit communi stylo temperari subulco, et ea quae de sacramento Dominici sanguinis et corporis tibi exigis necessaria, tui praetextatus 120.1266A| amore ita tenus perstringere, ut caeteri, quos necdum unda liberalium attigerat litterarum, vitae pabulum et salutis haustum planius tecum caperent ad medelam, et nobis operis praestantior exuberaret fructus, atque merces pro sudore: quia pecunia verbi, sicut plenius nosti, quantos repleverit suis sumptibus auditores, tantis copiosius in sese amplificatur meritorum opibus. Ideo velim non puerili animo ista perlegas, verborum ad alia pretiosorum amore ductus, sed sic sedeas ad hanc mensulam paupertatis, ac si ad ferculum Salomonis. Ambiunt ergo eum electorum sexaginta fortes ex fortissimis supernorum. Ubi si quis superciliosus aut invidus vel indignus accesserit usquam, eorum tutus loquor praesidio, ista non absque periculo contemnit. Quoniam 120.1266B| uniuscujusque ensis super femur vibratur, tam ut talium retundat audaciam, quam ut regis excubias custodiat contra hostes; quia etsi minus est in eloquio, nihil praestantius in materia qua digne credentibus vita praestatur incorruptibilis et aeterna.

Hinc ergo ne putes me tibi, fili, fabulam de Maronis salsura contexere, imo crede, post lac infantiae nihil magis cavendum, ne in his offendas; nihilque felicius, si digne ad ea gustu intelligibili pertingas; ubi, si recte sapio, quotienslibet recumbis, inter angelorum frequentiam et sanctorum omnium epulas, quia convivium est regis aeterni, admisceris. Ubi sponsus et sponsa dulcibus deliciarum fruuntur muneribus, et Rex totius creaturae quotidie ingreditur, 120.1266C| ut videat discumbentes, si vestem in qua renati sunt habeant nuptialem. Unde quia, charissime, talia periculosius est praesumere, opesque deliciarum Christi foedare vitae criminibus, et quae sancta sunt impudenter attingere, velim caveas ad haec una cum iniqua gerentibus introire. Imo lava inter innocentes 120.1267A| manus, quia jam sacris es officiis mancipatus, ut sine periculo possis accedere ad commissa, et cum fiducia contingere vitae pascua, quibus sane refectus et usque ad finem vitae digne nutritus, valeas pervenire ad locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, ubi sonus est epulantis. Noli ergo parvipendere tantam gratiam, sed de hoc exiguo lectionis intellige, quanta sit virtus vitam aeternam impraesentiarum accipere, et angelicis escis quotidie saginari. Quoniam etsi a Deo plena sunt omnia, nos quoque coram oculis divinae majestatis semper versamur, et perfidis ubique nullus tutus est locus, tamen plurimum coram sanctis altaribus frequentiam angelorum vultumque Dei contemplante, divina obsequia 120.1267B| observare oportet et vereri. Haec autem ut securius 120.1268A| tua perlegat infantia, placuit, charissime, catholicos Ecclesiae doctores in principio adnotare, ex quibus pauca de pluribus quasi lac teneritudinis eliquaverimus, Cyprianum scilicet, Ambrosium, Hilarium, Augustinum, Joannem, Hieronymum, Gregorium, Isidorum, Isicium et Bedam, quorum doctrina et fide imbutus, melius possis ad altiora proficere. Nostro quidem stylo nunc sensum eorum commendans, nunc vero propriis eorum verbis utens, quae apta erant meo studio temperavi. Interdum autem quae manifesta non dubium videbantur, vera ratione firmavi, et contra quaeque in ejusdem libri margine litteras doctorum quos praemisi, ex initio nominis e regione figere curavi, propter quod lege securus et perfice quae monui devotus.

120.1268B| Explicit Prologus. 120.1267|

INCIPIT LIBER S. PASCHASII RADBERTI DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI. CAPUT PRIMUM. Christi communionem verum corpus ejus et sanguinem esse non dubitandum. 1. Quisque catholicorum recte Deum cuncta creasse 120.1267| ex nihilo corde credit ad justitiam, et ore confitetur ad salutem, nunquam dubitare poterit ex aliquo aliquid rursus fieri posse, quasi contra naturam aliud, imo jure naturae, quod necdum erat. (August.) Nam natura omnium creaturarum non ex se est, neque ex sese creat rursum omnia, quae vel sunt naturalia rerum nascentia, sed voluntate Dei omnium rerum natura condita est. Propterea quisque recte sapit, non naturam causam dicit esse rerum, sed omnium naturarum et ex natura sui generis nascentium voluntatem Dei esse confitetur. Porro voluntas Dei tam 120.1267D| efficax est et omnipotens, ut ejus velle solum fieri sit, ac per hoc voluisse illum, fecisse est. Unde nimirum omnium rerum et naturarum causa sola voluntas 120.1268C| Dei jure creditur. Ideoque quotieslibet in saeculo videtur quasi contra naturam aliquid evenire, quodammodo non contra naturam est, quia potissimum rerum natura creatarum hoc habet eximium ut a quo est, semper ejus obtemperet jussis, ut sicut velle Dei ejus profecto est esse, ita quoque quidquid eam rursus Dei virtus esse decreverit, jure aut crescendo augeatur, aut nascendo, licet pro nostris offensis diminuatur, aut mutando in aliud omnino quod non erat, praetermisso naturae ordine, convertatur, rectissime confitetur. Hinc ergo pulchre a quodam poetarum nostrorum (Sedulio scilicet) dictum est:

. . . . . . . Subditur omnis
Imperiis natura tuis, rituque soluto,
Transit in adversas jussu dominante figuras.

120.1268D| Quoniam extra potentiam Dei nihil est, idcirco omnia potest. Neque enim sic condidit omnium 120.1269A| artifex Deus rerum naturas, ut suum velle ab his auferret, quia omnium creaturarum subsistentia in eadem Dei voluntate subsistit et virtute, a qua causam habet, non solum ut subsistat quidquid est, sed etiam ut sic sit sicut ipsa Dei voluntas decreverit, quae causa est omnium creaturarum. Alioquin nec subsisteret ulla creaturarum existentia, nisi in ejus voluntate, a quo totius ejus esse manat: et ideo natura creaturae quoties mutatur, aut augetur, vel subtrahitur, non ab illo esse divertitur in quo est, quia sic est, et sic fit, ut ille decernit in quo est.

2.

Patet igitur quod nihil extra vel contra Dei velle potest, sed cedunt illi omnia omnino. Et ideo nullus moveatur de hoc corpore Christi et sanguine, quod in mysterio vera sit caro et verus sit sanguis, 120.1269B| dum sic voluit ille qui creavit: Omnia enim quaecunque voluit fecit in coelo et in terra (Psal. CXIII, 2), et quia voluit, licet in figura panis et vini maneat, haec sic esse omnino, nihilque aliud quam caro Christi et sanguis post consecrationem credenda sunt: unde ipsa Veritas ad discipulos: Haec, inquit, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI, 52): et, ut mirabilius loquar, non alia plane quam quae nata est de Maria et passa in cruce et resurrexit de sepulcro. (Ambros.) Haec, inquam, ipsa est, et ideo Christi est caro, quae pro mundi vita adhuc hodie offertur, et cum digne percipitur, vita utique aeterna in nobis reparatur. Quod si minus alicui quam dicimus credibile videtur, attendat universa Veteris ac Novi Testamenti miracula, quae contra naturae ordinem 120.1269C| ob fidei firmitatem a Deo gesta sunt, et videbit luce clarius quod Deo nihil impossibile sit, dum omnium esse Dei voluntas est, et quidquid voluerit Deus, hoc singula sunt.

3.

At vero si quis ista non credit, si vidisset Christum in cruce in specie servi, quomodo Deum illum intelligeret, nisi per fidem prius credidisset. Ita et in hoc corpore, ubi species alia monstratur, quomodo carnem Christi videat, nisi per fidem prius veraciter credat. Cogitet ergo si mare Rubrum 120.1270A| olim habuit in natura dividendi se, ut populus pe medium sicco vestigio transiret, aut si habuit omnis illa Aegyptiorum aqua ex se, licet per Moysen, vim se convertendi in sanguinem, et caetera. An in voluntate Dei fuit ut impios permulceret ad fidem, er monstraret in specie coloris ejus, quod omnis eorum doctrina et morum aspersio versa esset in sanguinem? (Aug.) Deinde in Evangelio aqua perhausta de fonte, unde habuit potentiam se in vini demutandi saporem? Et ut de innumeris pauca commemorem, unde habuit ignis ille Babylonius, ubi tres pueri missi sunt, per naturam ne caleret [al. arderet]? An in voluntate fuit ut fieret tanquam spiritus roris flantis [f. flans], ut refrigerium magis quam incendium praestaret sanctis? Cogitet ergo quisque 120.1270B| panes illi in eremo quinque aut septem, si habuerunt substantialiter ex se, ut tot homines satiarent, et deinde tot sportas replerent, an in gratia fuit quod factum est Creatoris: minuendo enim multiplicabantur, necnon etiam et Maria virgo habuit ut Virgo pareret sine coitu Deum, an in virtute Dei? Et ut apertius dicam, caro nostra vel animalium, nunquid non terra, imo terra, quia dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III). Quamvis ergo terra vera sit caro, licet corruptibilis, si servaverit jura legis et mandatorum Dei praecepta, vestietur adhuc immortalitate. Per ista quae exponimus quamvis caro, tamen incorruptibilis erat.

4.

Quae velim diligenter attendas, o homo, et per omnia quaecunque naturaliter videntur esse, vel quae 120.1270C| contra naturam facta leguntur ab initio creaturae, enucleatius obsecro considera, utrum ex sese in sua natura fiant singula, vel quae demutantur in aliud quod non erant, utrum per ordinem sui juris, ut sint mirabilia, aut certe, quod magis fateberis, et illa quae sunt quasi naturalia, et justa; quae quasi contrat naturam veniunt, prorsus omnia in voluntate Dei esse et in sapientia singula pro utilitate rationabilium procreari, et ideo causam omnium existentium voluntatem Dei recte fatemur, nec immerito, quoniam voluisse 120.1271A| ejus fecisse fuit. Unde quotiescunque aliquid fit ex aliquo, virtute voluntatis fit, et in sapientia ejus qualiter fiat, praeparatur. (Hilar.) Neque igitur voluntas sine virtute, neque virtus sine sapientia quippiam efficit; quia voluntas Dei virtus et sapientia est; ideo quidquid vult, ita fit ut vult, et in nullo fallitur: quia in sapientia sua omnia vult, imo ipsa sapientia ejus voluntas est: et propterea nihil mali, nihil quod non possit vult. Unde quia sic voluit, ut caro ejus esset et sanguis hoc mysterium, in nullo dubites, si Deum credis: sed vera fide habeas in animo quod haec est caro illa quae oblata est pro mundi vita, quam qui digne comederit, mortem non videbit in aeternum. (Ambr.) Nihil enim Christus Ecclesiae suae majus aliquid in 120.1271B| mysterio reliquit, quam hoc baptismique sacramentum, necnon et Scripturas sanctas, in quibus omnibus Spiritus sanctus, qui pignus totius Ecclesiae est, interius mystica salutis nostrae ad immortalitatem operatur. Sed in his denique nihil incredulis mirabile, credentibus vero nihil melius, nihil mirabilius, nihilque locupletius in hoc saeculo praebetur, non ut mirabile visui pareant oculorum, sed ut in fide et intellectu divinis redoleant mysteriis, et in eisdem aeternitas mortalibus et participatio Christi in unitate corporis concedatur.

5.

Hac igitur de causa longe ab omnibus quae facta sunt a saeculo miraculis distat hoc mysterium, quia omnia illa ideo facta sunt, ut hoc unum credatur quod Christus est veritas; veritas autem 120.1271C| Deus est, et si Deus veritas est, quidquid Christus promisit in hoc mysterio, utique verum est; et ideo vera Christi caro et sanguis, quam qui manducat et bibit digne, habet vitam aeternam in se manentem; sed visu corporeo et gustu propterea non demutantur, quatenus fides exerceatur ad justitiam, et ob meritum fidei merces in eo justitiae consequatur. Alia namque Christi miracula hoc unum passionis confirmant sacramentum, et ideo non ob miraculum ista mutantur exterius in speciem, sed interius, ut fides comprobetur in spiritu, verissime confitemur: ut quia justus ex fide vivit, habeat justitiam fidei in mysterio, et per fidem vitam in se suscipiat manentem, qua securior adhuc mortalis immortalitate pastus, quantocius ad immortalia festinet, 120.1272A| ubi non pedibus, sed fide cum bonis operibus pervenitur.

6.

Constat igitur modis omnibus, quod sicut in paradiso lignum fuit, ex quo jugis subsisteret status hominis, si mandata servasset, et immortalitas: ita provisum est in Ecclesia hoc mysterium salutis, non quod eidem ligno hoc esset in natura, sed re visibili virtus invisibilis intrinsecus operabatur. Ita siquidem et in isto communionis sacramento visibili, divina virtus ad immortalitatem sua invisibili potentia, quasi ex fructu ligni paradisi, nos et gustu sapientiae sustentat et virtute, quatenus per hoc immortales in anima, quandiu ex hoc digne sumimus, demum in melius transpositi ad immortalia feramur. (Hilar.) Ad hoc ergo, Verbum caro factum est et habitavit 120.1272B| in nobis (Joan. I, 14), ut per Deum Verbum carnem factum caro proficeret in Deum Verbum, quae nimirum caro Verbi fit esca in hoc mysterio, cibusque fidelium, dum vere creditur esse caro pro mundi vita, neque aliud aliquid, quam caro corporis Christi, ex qua Christus manet in nobis, ut et nos per eam transformemur in illum; qui nihil aliud factus est, quam Deus caro dignatione sua, ut habitaret in nobis. Si ergo habitat in nobis, ut nos membra corporis ejus maneamus in illo, justum est quia in illo sumus, ut ex eo vivamus, et ideo carne Verbi vescimur et potamur sanguine. Haec est, inquam, firmitas fidei nostrae, haec unitas et vitae communicatio, ubi si naturae ordo requiritur, succumbit ratio, et tamen manet extra humanam rationem 120.1272C| facti veritas, ita ut in ratione fidei vis Deitatis et potestas efficax modis omnibus credatur, quia dubietas mentis, licet bonae vitae sit qui accipit, excludit, ne ad hujus sacramenti intelligentiam pertingat.

CAPUT II. Quod hoc mysterium Christi nullus fidelium debeat ignorare.

1.

Sacramentum Dominici corporis et sanguinis, quod quotidie in Ecclesia celebratur, nemo fidelium ignorare debet, nemo nescire quid ad fidem, quidve ad scientiam in eo pertineat: quia nec fides in mysterio sine scientia recte defenditur, nec scientia sine fide, quae nondum capit, quandoque ut percipiat, 120.1273A| enutritur. Ac per hoc tanti sacramenti virtus investiganda est, et disciplina Christi fides erudienda; ne forte censeamur ex eo indigni, saltem si non satis discernimus illud, nec intelligimus, mysticum Christi corpus et sanguis quanta polleat dignitate quantaque praeemineat virtute, et discernatur a corporeo gustu, ut praestantius sit omni sacrificio Veteris Testamenti.

2.

Hoc sane si quis ignorat non discernit; et ideo timendum, ne per ignorantiam, quod nobis provisum est ad medelam fiat accipientibus in ruinam; unde Dominus in Levitico (Levit. XXII, 14): Qui comederit de sanctificatis, inquit, per ignorantiam, addat quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuario: nec contaminabitis sanctificata 120.1273B| filiorum Israel quae offerunt Domino, ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Et addidit: Ego Dominus, qui sanctifico eos. Ac deinde: Sancta sanctorum sunt (Isid.). Ubi profecto mysterium corporis Christi et sanguinis designatur; ex quo non habet potestatem edendi, non solum omnis alienigena, inquilinus et mercenarius, verum nec qui per ignorantiam tanti mysterii obcaecatur. Per ignorantiam autem illud percipit, qui virtutem ejus et dignitatem atque circumstantiam ipsius sacramenti penitus ignorat: qui nescit vere quod corpus et sanguis sit Domini secundum veritatem, licet in sacramento accipiatur per fidem; quidem mysterium accipit, sed nescit mysterii virtutem, unde Salomon, imo per eum Spiritus 120.1273C| divinus jubet: Cum sederis ad mensam potentis, ut comedas cum principe, diligenter attende quae apponuntur coram te; quoniam talia te oportet praeparare, id est mortificationem Christi in corpore circumferendo quotidie praedicare. Diligenter ergo intelligere et spiritalia sacramenta palato mentis et gustu fidei digne percipere, quasi legaliter quintam partem ad ea quae prius per ignorantiam comederat, super addere est, dum divina intelligibiliter interior homo noster per Christi gratiam excipit, et per ea virtute fidei Christo incorporatur. Alioquin quomodo lex juberet ad ea quae comederat aliquis per ignorantiam, quintam superaddere partem, cum jam illa non superessent, quibus ulterius addi quippiam possit; non enim superadditur illi rei quae 120.1274A| jam non est, sed ei utique quae hactenus est. Unde bene Septuaginta super ipsam addi quintam partem jubent. Quinta igitur pars illius tunc recte a nobis superadditur ei, quod prius per ignorantiam accipiebatur, si quinque sensus corporis intus ad intelligibilia spiritaliter convertantur; quia si recte sapimus, vel recte percipimus, divinus Spiritus qui in nobis est, etiam et per eamdem gratiam ampliatur, eosdemque sensus nostros ad ea percipienda instruit et componit; ita sane ut non solum gustum interius ad mystica perducat, verum et visum atque auditum, necnon odoratum et tactum ita tenus illustrat quodammodo, ut nihil in eis nisi divina sentiantur, nihilque nisi coelestia, et quod terribile satis est quod communicatur; unde 120.1274B| quam bene dicitur: Addat quintam ejus partem super eum; vel sicut alii codices habent, cum eo, et dabit sacerdoti: quia omnem sanctificationem mystici sacrificii et efficaciam quomodo sensibilis res intelligibiliter virtute Dei per Verbum Christi in carnem ipsius ac sanguinem divinitus transferatur, vel qualiter per haec communicantes ad spiritalia nutriantur, siquidem Christo, qui verus et summus sacerdos est, catholice totum tribuere oportet, totumque ejus virtuti atque ipsius potentiae designare: nempe quia ipse liberat ab omni ignorantia et removet nos a carnalibus hujus vitae illecebris; neque utique sinit terrenum aliquid aut vile ibidem suspicari, sed mystica et spiritalia in his sapere, ita ut nostri corporis sensus ad ea interius sanctificandi 120.1274C| avidius transferantur, si quo modo dicere possit praeeminentior pars hominis: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum (Psal. LXXXIII, 3).

3.

Recte igitur in Deum vivum totus homo exsultat, quia licet ab omnibus Christi caro et sanguis quotidie comedatur, ipse tamen Agnus vivus et integer permanet; non enim jam moritur, mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9); sed tamen in mysterio quotidie veraciter immolatus, in ablutionem delictorum comeditur (Isid.). Unde illico in eadem legis sententia infertur. Ego Dominus qui sanctifico eos (Levit. XX, 16); sanctificat autem eos, qui per haec competenter ad Deum sanctificantem tendunt, et cum devotione modo quo oportet ea percipiunt: quia sanctificationis causa, et non contaminationis, 120.1275A| renatis in Christo ista proposuit: Alioquin portabit iniquitatem delicti sui (Ibid.), ut lex ait, qui sanctificata contaminaverit, comedens per ignorantiam, vel indigne appetens ea ex contemptu. Hinc ergo erudiri oportet eos qui percipiunt vitae sacramenta, ne forte si quis desidiose salutaria ignorat fidei rudimenta, et ipse a Domino penitus ignoretur.

CAPUT III. Quid sint sacramenta, vel quare dicantur.

1.

Sacramentum igitur est quidquid in aliqua celebratione divina nobis quasi pignus salutis traditur, cum res gesta visibilis longe aliud invisibile intus operatur, quod sancte accipiendum sit: unde et 120.1275B| sacramenta dicuntur aut a secreto, eo quod in re visibili divinitas intus aliquid ultra secretius efficit per speciem corporalem; aut a consecratione sanctificationis, quia Spiritus sanctus manens in corpore Christi, latenter haec omnia sacramentorum mystica sub tegumento visibilium pro salute fidelium operatur. Magis igitur vis divina ex hoc mentes credentium ad invisbilia instruit, quam si visibiliter ea monstraret quae interius praestat ad effectum salutis: Per fidem enim ambulamus et non per speciem (II Cor. V, 7).

2.

Sunt autem sacramenta Christi in Ecclesia baptismus et chrisma, corpus quoque Domini et sanguis, quae ob hoc sacramenta vocantur, quia sub eorum specie visibili, quae videtur, secretius virtute 120.1275C| divina caro consecratur; ut hoc sint interius in veritate, quod exterius creduntur virtute fidei. (Isich.) Est et sacramentum juris, in quo post electionem partium jurat unusquisque quod suo pacto decreverit: unde et sacramentum dicitur quod secretius fides invisibilis per consecrationem invocationis Dei, vel alicujus sacri teneatur, ex eo quod foris visu vel auditu vox jurantis sentitur. Fit ergo et Christi nativitas, atque omnis illa humanitatis dispensatio magnum quoddam sacramentum, quia in homine visibili divina majestas intus ob consecrationem nostram ea quae fiebant secretius potestate sua invisibiliter operabatur. Unde mysterium vel sacramentum, quod Deus homo factus est, jure dicitur; sed mysterium Graecum est, eo 120.1275D| quod secretam et reconditam habeat in se dispositionem. Est autem et sacramentum in Scripturis 120.1276A| divinis ubicumque sacer Spiritus in eisdem interius aliquid efficaciter loquendo operatur; sed sacramento Scripturarum eruditi, divinitus introrsus pascimur, et pasti ad operationem disciplinam Christi erudimur. Sacramento vero nativitatis et humanitatis ejus, et nos redimimur ad veniam, et Scripturae aperiuntur ad intelligentiam, et via nobis per eum monstratur, et potestas largitur, ut in adoptionem filiorum ex servitute transeamus. Porro baptismi sacramento intrandi ad eamdem adoptionem ostium credentibus panditur, ut deinceps in membris Christi per eamdem renascentiam liberati a malo unum corpus efficiamur: in quo nimirum baptismo et deinceps Spiritus sanctus in animam renascentis diffunditur, ut universa Christi 120.1276B| Ecclesia uno spiritu percepto vivificetur, et corpus unum efficiatur; quia sicut omnia membra corporis nostri una vivificantur et reguntur anima, ut ex compage membrorum unum corpus fiat; ita totius Ecclesiae membra uno sancto reguntur et vivificantur Spiritu, ut unum corpus Christi efficiant. Quia si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9).

3.

Nemo igitur dubitat quod unusquisque nostrum utero matris adhuc clausus accipiat, licet occulte, animam, ut sit homo in animam viventem, ita interdum ut mater nesciat, quando per eam in illo priusquam exeat vita ingrediatur. Sic plane nemo dubitare debet, quod in alveo baptismi priusquam infans a fonte surgat, Spiritus sanctus in 120.1276C| eum qui renascitur adveniat, etsi non videatur, quia non minus est divina virtus provida et praestabilis ad regenerationem sacrae adoptionis, quam fuit prius in nativitate carnis, ut vivificaret sata hominis membra, licet concepta sint in delicto. Qua de re fit non dubium nobis argumentum, quod Deus scrutator omnium et praestabilis, semper proficua dispenset gratia, ne quod disposuit immutetur. Si inter paterna interdum stupra et materni criminis flagitia ex libidine sata, vivificat hominis membra, quando magis ubique praesens Spiritus sanctus, quia replet orbem terrarum, offert ut omnibus per fidem renascentibus se promptus ingerat, quatenus per eum membra Christi unum sentiant, et ex omnibus unum fiat corpus. 120.1276D|

4.

Caeterum sacramento corporis et sanguinis tantumdem pascimur in via et potamur, ut ex eo 120.1277A| nutriti in Christo unum efficiamur, quo nimirum vegetati gustu ad immortalia et aeterna praeparamur, quatenus spiritaliter jam angelica gratia saginati in eo vivificemur. Operatur autem nobis in his omnibus sacramentis Spiritus divinus: Si quidem in Scripturis sanctis corda nostra illustrat, quia neque qui plantat, neque qui rigat est aliquid, sed qui incrementum dat, Deus (I Cor. III, 7). Hinc sane Ezechiel ait: Quia spiritus vitae erat in rotis (Ezech. I, 21). Et Joannes: Qui habet, inquit, aures audiendi audiat, quid Spiritus dicat ecclesiis (Apoc. II, 7). Caeterum in Christo idem cooperatur Spiritus, quia conceptus creditur de ipso et Maria semper Virgine. Simili quoque modo et in baptismo per aquam ex illo omnes regeneramur, deinde virtute ipsius Christi corpore 120.1277B| quotidie pascimur et potamur sanguine. Unde nec mirum Spiritus qui hominem Christum in utero virginis sine semine creavit, etiamsi ipse panis ac vini substantia carnem Christi et sanguinem invisibili potentia quotidie per sacramenti sui sanctificationem operatur, quamvis nec visu exterius nec gustu saporis comprehendatur. Sed quia spiritualia sunt, fide et intellectu pro certo, sicut Veritas praedixit, plenissime sumuntur.

CAPUT IV. Utrum sub figura an in veritate hoc mysticum calicis fiat sacramentum.

1.

Quod in veritate corpus et sanguis fiat consecratione mysterii, nemo qui verbis divinis credit 120.1277C| dubitat; unde Veritas ait: Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI, 56). Et ut discipulis non recte intelligentibus claresceret de qua dicebat carne, vel de quo sanguine, manifestans insinuat: Qui manducat meam carnem, inquit, et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo (Ibid., 57). Ergo si vere est cibus, et vera caro; et si vere est potus, utique et verus sanguis; alioquin quomodo verum erit quod dicit: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Ibid., 52); nisi vera sit caro? utique et panis qui de coelo descendit (Ibid., 51), verus panis? sed quia Christum vorari fas dentibus non est voluit in mysterio hunc panem et vinum vere carnem suam et sanguinem consecratione Spiritus sancti potentialiter 120.1277D| creari, creando vero quotidie pro mundi vita mystice immolari, ut sicut de Virgine per Spiritum vera caro sine coitu creatur, ita per eumdem ex 120.1278A| substantia panis ac vini mystice idem Christi corpus et sanguis consecretur; de qua videlicet carne ac sanguine: Amen, amen, inquit, dico vobis, nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam aeternam in vobis (Ibid., 54). Ubi profecto non aliam, quam veram carnem dicit et verum sanguinem, licet mystice; unde quia mysticum est sacramentum, nec figuram illud negare possumus; sed si figura est, quaerendum quomodo veritas esse possit. Omnis enim figura alicujus rei figura est, et semper ad eam refertur, ut sit res vera, cujus figura est. Nam figuras Veteris Testamenti umbras fuisse, nemo qui sacras litteras legit, ambigit: hoc vero mysterium aut veritas est, aut figura, et per hoc umbra est. Aut 120.1278B| certe quaerendum hoc totum utrum veritas dici queat sine falsitatis umbra, quamvis mysterium hujuscemodi res appellari debeat, sed figuram videtur esse dum frangitur, dum in specie visibili aliud intelligitur, quam quod visu carnis et gustu sentitur, dumque sanguis in calice simul cum aqua miscetur. Porro illud fidei sacramentum jure veritas appellatur; veritas ergo dum corpus Christi et sanguis virtute spiritus in verbo ipsius ex panis vinique substantia efficitur; figura vero, dum sacerdote, quasi aliud exterius gerente, ob recordationem sacrae passionis ad aram quod semel gestum est quotidie agnus immolatur.

2.

Sed si veraciter inspicimus, jure simul veritas et figura dicitur: ut sit figura vel character veritatis, quod exterius sentitur; veritas vero, quidquid 120.1278C| de hoc mysterio interius recte intelligitur aut creditur. Non enim omnis figura umbra vel falsitas; unde Paulus de unico Dei Filio ad Hebraeos loquens, ait: Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens. Quibus profecto verbis duas in Christo substantias declarat, et utrasque veras. Nam cum dicit, qui cum sit splendor gloriae divinitatis, consubstantialem praedicat. Cum vero figura vel character substantiae ejus, humanitatis designat naturam, ubi corporaliter plenitudo inhabitat Divinitatis, et tamen in utroque unus et verus Christus Deus catholice commendatur. Unde unam rem sumit ad demonstrationem duarum substantiarum, quam figuram substantiae vel characterem 120.1278D| nominavit: quia sicut per characteres vel figuras litterarum infantia nostra prius pertingit gradatim ad lectionem, deinde ad spiritales Scripturarum 120.1279A| sensus et intelligentiam; sic ex humanitate Christi ad Divinitatem Patris pervenitur; et ideo jure figura vel character substantiae illius vocatur. Quid enim aliud sunt figurae litterarum quam characteres earumdem, ut per eas vis et potestas, ac spiritus prolatio oculis demonstretur? Sic itaque formatur Verbum caro, ut per carnem nostra infantia ad divinitatis intelligentiam nutriatur. Verumtamen neque characteres litterarum, falsitas, neque aliud quam litterae: neque Christus homo falsitas dici potest, neque aliud quam Deus, licet figura, id est, character substantiae Divinitatis jure dicatur; quia nostram infantiam per se ad spiritalia interius intelligenda provehit et sensibus nostris, ut ea quae in illo sunt capiamus, visibilem se ostendit. Sed quia illum 120.1279B| secundum carnem coelos oportuit penetrare, ut per fidem illuc in illo renati, confidentius appeterent, reliquit nobis hoc sacramentum visibile in figuram et characterem carnis et sanguinis, ut per haec mens nostra et caro nostra ad invisibilia et spiritalia capescenda per fidem uberius nutriatur. Est autem figura vel character hoc quod exterius sentitur, sed totum veritas et nulla adumbratio, quod intrinsecus percipitur, ac per hoc nihil aliud hinc inde quam veritas et sacramentum ipsius carnis aperitur.

3.

Vera utique Christi caro, quae crucifixa est et sepulta, vere illius carnis sacramentum, quod per sacerdotem super altare in verbo Christi per Spiritum sanctum divinitus consecratur: unde ipse Dominus clamat: Hoc est corpus meum (Luc. XXII, 120.1279C| 19). Et ne mireris, o homo, neque requiras naturae ordinem; sed si carnem illam vere credis de Maria virgine in utero sine semine potestate Spiritus sancti creatam, ut Verbum caro fieret, vere crede et hoc quod conficitur in verbo Christi per Spiritum sanctum corpus ipsius esse ex Virgine. Ubi si rationem quaeris, quis explicare poterit aut verbis comprehendere? imo scias, quaeso, quia ratio in virtute Christi est, scientia in fide, causa in potestate, effectus vero in voluntate; quia potentia Divinitatis contra naturam ultra nostrae rationis capacitatem efficaciter operatur. Idcirco habeatur scientia in doctrina salutis, teneatur fides in mysterio veritatis, quoniam in his omnibus per fidem ambulamus et non per speciem.

CAPUT V. Quid sit inter immolationes veterum figurasque legalium, et inter sacramentum Dominici corporis et sanguinis.

1.

Immolationem illam agni figuram fuisse passionis Christi et nostrae communionis recte nullus fidelium ignorat. Sed quantum sit inter illud et hoc sacramentum, seu inter cibum qui de coelo descendit, necnon et aquam quae de petra fluxit, atque inter istud spiritale divinumque commercium, quaerendum arbitror, praesertim cum beatus apostolus clamet: Quod omnes patres nostri eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (I Cor. X, 3). Ubi si eamdem perceperant escam, et eumdem potum, quid necesse fuit 120.1280B| immutari quod ipsum erat, aut dari quasi aliud, si nihil amplius est? Ex quo fatendum, sic eamdem fuisse quam nunc percipimus, escam, eumdemque potum, sicut eamdem fuisse petram de qua manarunt aquae, ubi Christus Apostolo teste praedicatur. Eadem quippe fuit esca, quia manna spiritaliter percipientibus typus fuit escae corporis Christi, et aqua illa quae de petra fluxerat, potus et figura sanguinis. Si quidem in praefiguratione idem et umbra corporis atque exemplaria erant, sed non idem in adimpletione veritatis: quia quod tunc adumbrabatur in designatione futurorum imago veritatis; nunc autem mysterium impletae veritatis, et facta est Eucharistia ex resurrectione caro Christi, quae prius per agnum vel per eamdem ecclesiam figurabatur 120.1280C| credentibus adfutura. De hoc vero pane David cecinerat in parabolis: Panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25). Alioquin esca illa, licet de coelo venerit, et potus, quia corporeus erat, angelis non congruebat, sed utique ille panis et potus qui per haec praesagabatur. Christus ergo cibus est angelorum, et sacramentum hoc vera caro ipsius et sanguis, quae spiritaliter manducat et bibit homo. Ac per hoc unde vivunt angeli, vivit et homo, quia totum spiritale est et divinum in eo quod percipit homo.

2.

Patet igitur quod et agnus ille legalis et manna, et omnia hujusmodi quae figuram gesserunt carnis ac sanguinis Christi, quod passus semel in pascha 120.1281A| et quotidie super altare mane ac vespere immolatur, non nisi figuram istius habuere mysterii, et si qua in his virtus sacranda latuit, totum ex ista gratia fidei qua fruimur praefulsit: quam profecto illi per haec quasi promissam suspirantes participabantur tantumdem per fidem, et de figuris sacramentum veritatis intelligebant. Nos vero longe ante patribus hanc gratiam repromissam jam suscepimus, et susceptam veneramur, venerantes autem ex ipsa pascimur et potamur: non figuris quidem legalium aenigmatum adumbratam, sed his detectis et evacuatis, sola veritate fruimur, et veram carnem Christi et sanguinem in mysterio sumimus; unde Salvator: Caro, inquit, mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus; hanc qui manducat carnem, 120.1281B| et hunc qui bibit sanguinem, habet vitam aeternam (Joan. VI, 49). Caeterum Dominus ad Judaeos: Patres vestri, inquit, manducaverunt manna in deserto et mortui sunt. Nunquid et nos qui ista comedimus, temporaliter non moriemur sicut et illi? Moriemur autem, sed non sicut illi in anima, quia illi carnaliter manducantes, mortui sunt in aeternum; nos autem dum nihil carnale in eo sapimus, imo spiritale totum spiritaliter intelligentes in Christo manemus. Idcirco de his qui recte percipiunt clamat ipse: Qui manducat hunc panem vivet in aeternum. Non enim a nobis propter hanc vitam, ne moriamur temporaliter, sed propter aeternam caro Christi et sanguis sumitur spiritaliter; ad quam nimirum vitam nec illi sunt ingressi, qui prius digne in figura ista 120.1281C| percipiebant, donec veniret gratia nobis et illis pariter repromissa.

3.

Unde patet quia multum interest, quamvis eadem esca idemque potus ab Apostolo praedicetur, quia idem necdum in re, sed in specie ac figura, ubi promissio veritatis inerat: de qua spiritalis intelligentia, atque fidei sacramenta illis licet futura impertiebantur, ita ut nec illis deesset in spiritu, quid jam spe potarent, nec nobis quid de ipsis recolendo ad fidei firmitatem et vitam percipiendam copiosius proficiat. Nos autem [al., tamen] et illos spiritales perceptio vivificat, quia bibebant illi de spiritali consequenti eos petra, significans quod Christus post eos venturus esset. Bibimus quoque et nos spiritaliter ac comedimus spiritalem Christi 120.1281D| carnem, in qua vita aeterna esse creditur; alioquin sapere secundum carnem mors est, et tamen veram Christi carnem spiritaliter percipere vita aeterna est.

CAPUT VI. Quid sit autem digne ad vitam percipere corpus et sanguinem Christi.

1.

Hoc sane Christus exponit: Qui manducat, inquit, meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo (Joan. VI, 57). (Aug., trac. 26, in Joan. sub fin.) Hoc est ergo manducare illius carnem et sanguinem bibere, si in Christo maneat, et Christus in illo, qui percipit digne, manere possit. Ille igitur in Christo manet, qui renatus ex aqua et spiritu, nullo mortali crimine reus tenetur; et Christus in eo utique qui aperuit illi januam fidei in Spiritu sancto consecrante, ut membrum esset in ejus corpore, et templum est Spiritus sancti: quia si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Qui autem 120.1282B| ejus non est, vere nec in illo, nec in corpore ejus esse potest; et qui in illo non manet, neque vita spiritus vivit in corpore, in illo utique nec Christus est, neque ille in Christo potest esse; quia omnino Christus vita est: hic autem mortali crimine reus a vita longe alienatur. Hinc quoque est quod ait: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo (Joan. VI, 57); alioquin nisi prius in me maneat et ego in illo, carnem meam manducare non potest, neque sanguinem bibere.

2.

Et quid est quod manducant homines? Ecce omnes indifferenter quam saepe sacramenta altaris percipiunt. Percipiunt plane, sed alius carmen Christi 120.1282C| spiritaliter manducat et sanguinem bibit, alius vero non, quamvis buccellam de manu sacerdodotis videatur percipere. Et quid accipit, cum una sit consecratio, si corpus et sanguinem Christi non accipit? vere, quia reus indigne accipit, sicut Paulus apostolus ait: Judicium sibi manducat et bibit, non probans se prius, nec dijudicans corpus Domini (I Cor. XI, 29). Ecce quid manducat peccator, et quid bibit, non utique sibi carnem utiliter et sanguinem, sed judicium: licet videatur cum caeteris sacramentum altaris percipere? Et quare? Quia non se probat, nec dijudicat Domini corpus. Cogitat enim infidelis quod digna et sancta indignus possit accipere, non aliud quidem attendens, nisi quod videt, neque intelligens nisi quod ore sentitur. 120.1282D| Nequaquam igitur credit aut intelligit, quale vel quantum judicium sumit; nempe quia simul omnes ex uno edere visibiliter cernit, nec si aliqua sit ultra virtus in eo satis ex fide sapit. Propter quod illi virtus sacramenti subtrahitur, et in eodem ob praesumptionem 120.1283A| judicium reatus duplicatur, unde Apostolus: Probet se homo prius, et sic de pane illo edat, et de calice bibat (Ibid., 27). Quibus duobus servatis, videat utrum digne accipere possit, videlicet ut dijudicet corpus Domini, quid est quantumve sacramentum, qualisque virtus sacramenti, quia divinum ac spiritale est. Deinde semetipsum probet utrum ipse sit in corpore Christi, vel si Christus in eo maneat, alioquin nisi et illud spiritaliter judicet, et semetipsum ad percipiendum idoneum probet, judicium sibi manducat, quia bono male utitur: unde non illud ad vitam, sed in eo judicium ad poenam sumit .

3.

Et ut ea quae diximus certioribus exemplis approbemus, referemus de quodam infideli, qui non 120.1283B| dijudicans corpus Domini, nec seipsum secundum Apostolum probans, haec mysteria indigne praesumpsit accipere, quid sibi inde contigerit. Beato namque Syro Ticinensium primo episcopo missarum solemnia celebrante in Ecclesia beatorum martyrum Gervasii et Protasii, quam ipse dedicaverat, dum copia filiorum ejus, quos verbi semine juxta Apostolum Deo genuerat, devote sanctis mysteriis interesset, quidam Judaeus audenter ingressus, maligno instigante spiritu, corpus Dominicum sumere, eumque in sterquilinium projicere molitus est. Qui inter turbas fidelium sacram Eucharistiam de manu pontificis percipientium, ad manus viri Dei perveniens, ausu nefario, immundo ore corpus suscepit Dominicum, quod ut rejiciendi [causa] os operuit; digna ultione perculsus, 120.1283C| sine effectu verborum, cunctis audientibus et videntibus clamare coepit. Volebat labia jungere, nec valebat; cupiebat verba edere, sed lingua rigida loquendi officium non praebebat, et quasi ignitum jaculum in ore portans, immensis torquebatur doloribus; resonabat omnis illa ecclesia ineptae vocis clamoribus, et de tam egregii virtute miraculi Christi fidelium laetabatur conventus, impleturque illud: Derisores ipse deridet (Psal. LVIII); et quod Apostolus ad Galatas scribens ait: Nolite errare, Deus non irridetur: quae enim seminaverit homo, haec et metet (Psal. VI, 7); illud quoque quod in Evangelio ipsa Veritas promittit dicens: Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Marc. IV, 24). Judaeus ergo hic incredulus nec audierat nec legerat ista praeconia 120.1283D| Scripturarum, qui putavit Christo sanctoque Spiritui stropham inducere. Quem vir Dei suo conspectui praesentari praecepit, eique advenienti dixit: Incredula et perfidiae mens plena, quare tam iniqui hostis implesti consilium, ut aestimares corpus Christi vilissimum? Ecce quis clandestinus persuasor te miserum illexit ut faceres, cunctis fidelibus suis divina virtus ostendit. Judaeus autem, nimio dolore 120.1284A| superatus, voces emittere absque sermonibus non cessabat, habens in gutture malitiae suae cruciatum, quia secundum sanctissimi vaticinium Simeonis, sicut incredulis est pernicies ac ruina, ita fidelibus suis vita et exaltatio est verbum Dei. Nam subtiliter aspicientibus miserabili libratione corpus Dominicum in ore videbatur Judaei dependere, ita ut nec linguae subter compagi insideret, nec desuper immundo adhaereret palato. Postulantibus autem cunctis fidelibus pro ejus miseria, vir Domini Syrus manum propriam tetendit, et sanctae Eucharistiae mysterium a sacrilego abstraxit ore, dicens: Ecce nunc, incredule, liberatus es, de caetero cave hujusmodi simile ne facias, et ne ulterius repetere, ne deterius tibi aliquid simile contingat. Judaeus ergo pedibus ejus 120.1284B| advolutus, se Christo Domino crediturum, si sacri eum baptismatis unda perfunderet, ac pio ejus conventui eum copularet, confitebaturque qua intentione Dominicum corpus percipere temere praesumpsisset. Prioris etiam culpam incredulitatis, ac deinceps verae fidei firmitatem se habiturum. Tibi, inquit beatus pontifex Syrus, Deus omnipotens Pater, refero gratias, qui Judaicam etiam perfidiam non dedignaris corrigere, sed ad tui Unigeniti fidem ampla pietate illam convertis. Baptizato autem illo, multi etiam ex Judaeis in Christum credentes cum eo sacro sunt renati baptismate, ac Christi fidelibus spiritalique coetui sunt uniti. Hanc autem ultionem cunctis divinitus ostensam huic nostro opusculo ideo inseruimus, ne quis infidelis antequam corpus Domini dijudicet quid sit 120.1284C| aut mortali crimine reus, priusquam Christo, per poenitentiam se ipsum probans, in pace reconcilietur, de hoc pane edere et de calice bibere temere ac negligenter praesumat. Haec pro assertione sacrae communionis dicta sufficiant, nunc ad propositum redeamus.

CAPUT VII. Quibus modis dicitur corpus Christi.

1.

Tribus sane modis in Scripturis sacris corpus Christi appellatur; profecto quia generalis Christi Ecclesia corpus ejus est, ubi Christus caput, et omnes electi membra dicuntur, ex quibus unum colligitur quotidie corpus in virum perfectum in mensuram plenitudinis Christi. Corpus autem Christi, 120.1284D| sponsa videlicet Dei Ecclesia jure dicitur: juxta illud quod Apostolus ait (I Cor. VI, 16): Et erunt duo in carne una. Hoc, inquit, sacramentum magnum est in Christo et in Ecclesia. Quod si Christus et Ecclesia in carne una sunt, utique unum corpus, ubi sponsus caput, singuli autem electi alter alterius membra. Ex quo videlicet quisquis tollit membrum Christi et facit membrum meretricis, aut certe per quodlibet grave 120.1285A| delictum membrum diaboli hic profecto jam non est in corpore Christi, quia factus est alterius membrum. Idcirco ei jure non licet edere de hoc mystico corpore Christi; quod sane corpus, ut vera caro sit Christi, pro mundi vita quotidie per Spiritum sanctum consecratur; ex qua non habent potestatem edere qui ex adverso sunt. Vescuntur autem eo condigne qui sunt in corpore illius, ut solum corpus Christi, dum est in via, ipsius carne reficiatur, et discat nihil aliud esurire quam Christum, nihil sit ire nisi Christum, nihil aliud sapere quam Christum, non aliunde vivere non aliud esse, quam corpus Christi .

2.

Caeterum illud corpus quod natum est de Maria virgine, in quod istud transfertur, quod pependit in 120.1285B| cruce, sepultum est in sepulcro, resurrexit a mortuis, penetravit coelos, et nunc pontifex factus in aeternum, quotidie interpellat pro nobis; ad quem si recte communicamus, mentem dirigimus, ut ex ipso, et ab ipso nos corpus ejus, carnem ipsius, illo manente integro, sumamus: quae nimirum caro ipse est et fructus ipsius carnis, ut idem semper maneat, et universos qui sunt in corpore pascat. Si enim hydria farinae vel lecytus olei, seu panes secundo crescunt, et non minuuntur dum satiant, quid putas facit caro Christi? Arbor quidem ligni vitae Christus nunc in Ecclesia est, cujus imago in paradiso arbor illa fuit. Idcirco scire convenit, quod veritas hinc completur, quam prius figura praemisit. Nam si homini ex illa semper, Dei servatis mandatis, 120.1285C| edere licuisset, nunquam mortalis esset: sic itaque ex hoc ligno corporis quicunque spiritaliter comedunt; si mandata observaverint, nunquam in spiritu mortales erunt: alioquin praecidendi sunt, ut melius reinserantur, unde et lignum vitae jure dicitur, quia sicut illud immortalitatem corporis sumptum praestitisset, ita istud imo solidius vitam praestat cum observatione mandatorum Dei aeternam. De quo in laude sapientiae: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam. Et in Apocalypsi Joannes: Qui vicerit, dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei: quia profecto non aliis largitur etiam in mysterio quam vincentibus.

3.

Sed quoniam de tribus vocabulis corporis Christi diximus, restat etiam intelligere Scripturas 120.1285D| sanctas, doctrinamque Christi, quam saepe typice corpus Christi interpretari debere, ut unum corpus 120.1286A| ex omnibus perficiatur, quia haec sunt dotalia, haec mystica, ut Christus et Ecclesia unum corpus solidius confirmetur; alioquin quomodo auderet apostolus Christi Ecclesiam de carne et de ossibus ejus constare? utique hoc sacramentum velint nolint inimici, magnum est in Christo et in Ecclesia, quod erunt duo in carne una, et si una caro Christus et Ecclesia, jam unitas naturae amborum plenius commendatur. Quapropter illo integro, Agni carnes, nostra ut tollat peccata, mundi accipiamus; quatenus hoc Christus in nobis maneat, et nos in ipso renati unum efficiamur.

CAPUT VIII. Quod in hac communione aut judicium percipitur, aut praemium.

1.

Nihil impraesentiarum periculosius quam lethaliter peccare, et a Christi corpore coram interni judicis oculis decidere. Deinde nihil damnabilius, antequam quis corrigatur, propter perfidiam humanam, cum Juda a mysterio sanctae communionis pedem non retrahere. Unde a primordio hujus celebritatis judicium male accipientibus minatur dum continuo post buccellam de manu Domini perceptam, Judam diabolus pervasit. Ubi mox ostenditur futurum in Ecclesia judicium, quia Sancta sanctorum sunt; si quis ea, lapsus de corpore Christi factus membrorum meretricis vel diaboli, praesumpserit; nec dubium quin ob id judicium excipiat, et cum 120.1286C| Juda, culpae societur obnoxius; tam quia corruit, quam quia in conscientia damnatus ausus est sine poenitentia et correctionis venia, sancta mysteria temerare, nec praesentiam divinae majestatis veritus, dum cogitat nihil amplius, quam quae videntur; nec intelligit miser, quod nunquam caro Christi, nisi de manu ejus et sublimi ara ubi Christus pontifex futurorum bonorum pro omnibus assistit, jure accipitur. Unde sacerdos cum haec incipit immolare, inter caetera: Jube, inquit, haec perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinae majestatis tuae. Et cogitas, o homo, aliunde illud accipere quam de altari, ubi sublimius transpositum consecratur?

2.

Sed fortassis ad haec caeca cogitatio dicit: Et 120.1286D| quomodo in coelum ante conspectum divinae majestatis tam subito effertur, cum hic aut panis aut 120.1287A| caro licet dicatur, in manu sacerdotis visibiliter semper teneatur. Hoc quippe est, o infelix homo, quod sacramentum vel mysterium vocatur. Si enim totum visibile fieret, nullum in eo mysterium vel secretum esset, nulla fides, nulla vis spiritalis, nulla alia res, quam quae oculis et gustui subjaceret. Nunc autem longe aliter virtus divina interius operatur, quia per fidem ambulamus, et non per speciem: habet enim fides praemium meritorum, ut quidquid per fidem tibi sapuerit, hoc interius totum praebeat; unde scriptum legimus: Dedisti eis, Domine, panem de coelo, habentem omne delectamentum, et omnem saporem (Sap. XVI, 20). Alioquin nisi per fidem et intelligentiam quid praeter panem et vinum in eis gustantibus sapit? Et ideo populus ille 120.1287B| carnalis manna fastidivit, quia inibi non nisi carnalia quaesivit. Caeterum quibus omnem saporem et omne delectamentum praebuit, eamdem de coelo escam, quam nunc percipimus, spiritalis et typica illa perceptio in ore sapuit, hinc apostolus patres nostros eadem comedisse escam spiritalem testatur, sed non in pluribus eorum bene placitum fuisse Deo (Aug.): profecto quia fastidientes spiritalia carnaliter sapiebant, non quidem patres nostri spiritalia praegustantes, sed infideles plane patres Pharisaeorum, de quibus Dominus dicebat: Quod mortui sint in deserto. Illi utique mortui sunt in quibus beneplacitum non fuit Deo, isti vero mori non potuerunt spiritaliter comedentes, quia eis esca illa coelestis saporem et delectamentum immortalitatis praebuit. Simili itaque 120.1287C| modo nunc in Ecclesia cibus iste quibusdam vita est, quibusdam vero poena et supplicium peccati. Porro illis vita est, quibus Christus est vita; illis vero mors, qui per carnem et ignorantiam membra sunt diaboli. Unde, homo, disce aliud gustare, quam quod ore carnis sentitur; aliud videre, quam quod oculis istis carneis monstratur. Disce quia Deus spiritus illocaliter ubique est. Intellige quia spiritalia haec sicut nec localiter, sic utique nec carnaliter ante conspectum divinae majestatis in sublime feruntur. Cogita igitur si quippiam corporeum potest esse sublimius, cum substantia panis et vini in Christi carnem et sanguinem efficaciter interius commutatur; ita ut deinceps post consecrationem jam vera Christi caro et sanguis veraciter credatur, et non 120.1287D| aliud quam Christus panis de coelo a credentibus aestimetur. Putasne aliud esse altare ubi Christus 120.1288A| pontifex assistit quam corpus suum, per quod et in quo Deo Patri vota fidelium et fidem credentium offert; quod si veraciter corpus Christi altare illud coeleste creditur, jam non aliunde carnem et sanguinem quam de ipso Christi corpore sumere te putabis.

3.

Caeterum de angelorum praesentia dubitare omnino non debes, quia ad hoc secundum apostolum Paulum administratorii spiritus positi sunt in ministerio pro his qui haereditatem accipiunt salutis. Idcirco inter angelorum frequentiam, quam terribile sit indigne ad communionem accedere debet quisque cogitare; imo quam terribile sit ipsum corporis ac sanguinis sacramentum, ubi plenissime virtus Christi accipitur, et neque ab alio quam ab 120.1288B| ipso Christo pontifice porrigitur, licet visibilis sacerdos assistere et singulis tribuere videatur; quia quod iste per ignorantiam omnibus indifferenter tribuit, Christus virtute majestatis suae interius, cui ad remedium, cuique ad judicium tribuatur, divinitus discernit. Quis enim carnem ipsius et sanguinem, nisi ab ipso jure percipit, cujus est caro? Et ideo alius accipit mysterium ad judicium damnationis, alius vero virtutem mysterii ad salutem. Nam is qui cum Juda pro contemptu suo et vitio criminis reus tenetur, cum Juda utique condemnatur, et qui cum Petro ac cum caeteris fideliter ac devote participatur, cum Petro quoque et cum caeteris apostolis in corpore consecratur. (Isid.) Hoc ergo judicium in natali calicis mox excipitur, ut doceatur 120.1288C| quid contemptoribus immineat, si damnari a conscientia pedem de mensa Domini non retraxerint. Unde Dominus in Levitico ad Moysen: Loquere, inquit, ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi. Ego Dominus: Dic ad eos, inquit, et ad posteros eorum: Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt, quae obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum, inquit, Dominus (Levit. XXII, 2). Ubi non solum sacerdotes tangit et ministros altaris, verum etiam omnem de stirpe verae fidei licet ultimus in Ecclesia habeatur, ut hanc legis sanctionem in commune custodiant. Alius quippe Israel carnalis nomine tenus appellatur, 120.1288D| alius vero vere videns Deum, de cujus nimirum stirpe nemo immundus debet accedere ad ea 120.1289A| quae consecrata sunt filiorum Israel; quia nemo nisi mundus a mortali crimine digne potest ea sumere. Si quis autem indigne, id est in cujus anima est immunditia peccati, peribit coram Domino. Hunc igitur ut Septuaginta interpretes ediderunt: Deus aversatur et ab omni repellit communione spiritus. Unde postea si Domini resuscitante misericordia in Christi corpore talis quilibet forte reinsertus fuerit, et per poenitentiam vivificatus, debet non minus de contemptu, quam de prioris culpae reatu, quia salutaria vitae mysteria sumpsit ad judicium, medullitus corde ingemiscere, et ad uberiorem amoris gratiam, eo quod evaserit, inardescere.

4.

Haec igitur quae consecrata sunt Domino, non aliorum est cibus, nisi qui sunt in Domino, quia hi 120.1289B| soli visuri sunt Dominum. Unde illorum jure consecrata, id est filiorum Israel dicuntur. Nec putes legislatorem Deum de his tantum quae in lege consecrabantur ista sanxisse, praesertim cum illa nihil aliud fuere quam umbra futurorum. Unde terribilius est ad ea immundum accedere, ubi sacerdos est ille, qui potestatem habet corpus et animam perdere in gehennam. Ex quo in fine concluditur: Ego Dominus; ac si patenter dicat: Ego sum scrutans corda et renes Deus (Psal. VII, 10). Ego sanctificans digne accipientes, ego qui solus potestatem habeo animam perdere male accipientium. Et quisquis accedis, hunc attende, et time pontificem: non enim quem fallere te putas, sed illum cui cuncta patent; et timeas percipere non virtutem Spiritus 120.1289C| sancti, sed judicium sacramenti.

5.

Judicium autem sacramenti est, ut habeat reus prioris culpae delictum, deinde contemptus sui, peccatum superbiae vel sacrilegii contra Deum, quia ausus est sancta contingere, quod non licet nisi mundis. Hinc igitur patet quod gravioris est tali cuilibet, quod excipit, facinoris, quam quod prius admiserat. Nam Judas, donec buccellam acciperet (Joan. XIII), quamvis mente saucius, interdum tamen a Domini bonitate leniter, crebroque nunc cum aliis, nunc solus monetur: sed postquam indignus mystica 120.1290A| praesumpsit, invasit eum diabolus, et qui prius nutabat, ut accepit, continuo foras exivit. Hinc quoque in libro Samuelis, cum de peccato sacrificii filios suos Heli moneret, dictum legimus: Non est enim bona fama, filii, quam audio de vobis. Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus. Si autem peccaverit in Deum, quis orabit pro eo? (I Reg. II, 24) id est quem apud Deum pro se intervenientem inveniet, qui Dominum totius creaturae contemnens, in ejus injuriam, ad sanctificata, imo nunc ad corpus et sanguinem ipsius indignus accedit: talis profecto nec Dei veretur praesentiam, nec frequentiam formidat angelorum, sed sic se ingerit, quasi nullus sit, qui ejus conscientiam videat: (Hier.) propter quod Dominus cum peccata Jerusalem 120.1290B| et abominationes quae fiebant in templo, per visionem ostenderet, inter caetera dicuntur sex viri de via portae superioris advenisse: Et ecce unusquisque eorum in manu sua ferebat vas interfectionis (Ezech. IX, 2). Ubi Septuaginta securim attulisse dixere, de qua Dominus: Ecce securis ad radices arborum (Luc. III, 9), videlicet ad cogitationes singulorum posita est. In quorum medio vir unus vestitus lineis et atramentarium habebat scriptoris ad renes suos, qui profecto ingressi steterunt juxta altare aeneum quod erat in atrio templi; per quod nimirum praesens altare, quo cibum vitae et stipendium militiae nostrae sumimus, manifestissime designatur, quia illud aliud interius infra Sancta sanctorum aureum fuisse legimus. 120.1290C|

6.

Ex quo illud intelligibile demonstratur altare, ubi orationes omnium et vota offeruntur singulorum a summo pontifice Christo Domino; et ideo ad illud mundo corde pertingere, ad istud vero mente simul et corpore absque ulla immunditia debemus, quia sacramentorum vota in illo pro nobis offeruntur altari, quo nimirum Christus concordiam videt omnium, fidemque convenit singulorum, illucque Deo Patri haec precamur per manus angeli gloriosius deferri, et ex illo coram nobis in isto visibili (Hier.), quia necdum ad illud corporeo 120.1291A| ingressu possumus introire, verissima caro Christi et sanguis quotidie ministratur. Idcirco signanter juxta illud aeneum, quod erat in atrio, stetisse dicuntur, quia ad illud interius qui semel intraverit, nunquam ulterius mortem patietur; ad istud vero quod in atrio est, id est in praesenti saeculo, si quis indigne accesserit, judicium damnationis excipit. Ad hoc ergo unusquisque illorum in manu sua vas interfectionis tulisse scribitur. (Hier.) Unde et gloria Domini, quae assumpta fuerat de Cherub, stetit ad limen domus, ut ingredientes plenius dignosceret: Et clamavit ad virum, qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis: quem profecto virum Christum intelligimus vestitum in habitu pontificis, de quo scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 120.1291B| (Psal. CIX, 4); et habet atramentarium scriptoris ad renes suos, ut omnium peccata describat, et sanctorum a peccatoribus numerum segreget, maxime dum ad altare veniunt, et ideo bene juxta illud stare perhibetur, ut milites ad stipendia vitae percipienda accedentes divinitus discernat. Cui cum in medio candelabrorum aureorum assisteret, dictum est: Transi per mediam Jerusalem, et signa thau super frontes gementium et dolentium super cunctas abominationes quae fiunt in medio ejus (Ezech. IX, 4). Hinc quoque alibi de ipso: Et ambulabo, inquit, inter eos, et ero illorum Dominus (Levit. XXII, 12, II Cor. VI, 16). Quorumvis? illorum utique super quos signatum est signum crucis, 120.1291C| mortificationem scilicet Jesu in corpore suo circumferentes, qui non solum sua, sed aliorum quotidie delicta lugent, et possunt dicere cum Propheta: Signum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Caeterum ad eos in quorum manibus vasa interfectionis erant, fit illico vox, propheta audiente: Transite post eum per civitatem et percutite. Non parcat oculus vester, neque misereamini senem, pdolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem. Omnem, inquit, super quem videritis thau non occidatis; et a sanctuario meo incipite (Ezech. IX, 5), sive ut Septuaginta, a sanctis meis, id est a sacerdotibus et ministris altaris: non quod sancti sint, sed quia pro ministerio sancti vocantur in populo, ut qui sunt causa 120.1291D| peccati in plebe, primi excipiant supplicium: quia tempus est ut judicium a domo Dei incipiat. Sed ne 120.1292A| putares sine causa juxta altare stetisse, fit ad eos vox divina, quae utinam in nobis non compleatur: Contaminate domum, et implete atria interfectis, quia nulla est regio, [f. religio] ubi offensio peccati offerentes contaminat: et ideo jure unde peccatum, inde judicium incipit, quia peccato mortuus contaminat prius atria templi, et profanat sancta, dum immundus ea contingit; neque fit error judicii, ubi judex est et descriptor suorum militum Verbum Dei Patris Christus penetrabilior omni gladio ancipiti, discretor quoque cogitationum et medullarum, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus (Hebr. IV, 12). Unde Apostolus de his qui indigne sumunt, non dijudicantes corpus Domini; propterea, inquit, imbecilles fiunt et dormiunt multi (I Cor. XI). Dormiunt 120.1292B| ergo inde multi, non somno pacis, sed somno mortis; quia ministerio eorum qui ad hoc positi sunt angelorum perimuntur. Imbecilles vero fiebant quia variis languoribus ideo cruciabantur quidam, ut corrigerentur, quidam vero ut jam inciperent torqueri, et metu eorum caeteri sanarentur. Alioquin plagae et infirmitates nunquam in populo Christi tantum crebrescerent, praesertim cum in his qui ex Aegypto in figura sanctae Dei Ecclesiae egrediebantur, lectum sit, nullum fuisse infirmum (Psal. CIV, 37).

7.

Nam et ideo lignum vitae dicitur, quod hanc virtutem divinitus acceperit, ut si quis ex eo manducaret, sanitate corporis ad immortalitatem firmaretur. Quanto magis ex hoc praestatur, non ne moriatur in carne, sed ne laedatur quisque a diabolo, 120.1292C| dum eum virtus sanguinis defenderit? Sed ne forte ad haec quaeratur. Si propterea infirmantur et dormiunt multi, cur non aperte? praesertim cum magis illi puniantur, qui Dei correptione judicantur indigni: nimirum quia fides renatorum exercenda et probanda, necnon et doctrina praeceptorum homo erudiendus. Tamen nec dubium quin fidelis vitam, contemptor vero mortem accipiat. Alias si semper in peccantibus aperta ultio fieret, terror homines compesceret, non fides vel religio ad probitatem morum imbueret. Unde secundum Apostolum (Jac. XV), cum aliquis infirmatur, prius adhibenda est confessio peccati, deinde oratio plurimorum, post sanctificatio unctionis: quia impossibile est per medicinam sanari ullius artis, quem divina ultio premit; 120.1292D| et si medicina est sectanda, tamen hoc prius agendum Christiano; quoniam si in angelis pravitas est 120.1293A| inventa, et astra non sunt munda coram eo, quanto magis homo immundus probatur, si non confessione et bonis operibus quotidie purgetur!

8.

Verumtamen quia saepe gravius peccantibus divina patientia, licet praesumant indigne, parcit ad tempus, et exspectat ad poenitentiam, non ideo securitas subripiat, quia thesaurizat sibi contemnendo iram in die irae, et peccata magis in Deum accumulat. Certus sit enim, quia ultores angeli nec semel indigne communicanti parcerent, nisi bonitas Christi, in cujus judicio pendent omnia, et cui commissum est, ut signum ponat suorum in frontibus, gladium suspenderet, et removeret interdum momentaneam mortem. Unde postea resipiscentibus duplex in poenitentia debet esse luctus, vel quia male 120.1293B| quis gessit, vel quia demum ad judicium male praesumpsit: quod sane delictum nullo alio, nisi Christo interveniente, donabitur. Unde in lege pro hoc quia in sanctificatis deliquit, aries per quem intelligitur Christus offerri jubetur, ut apud Deum Patrem Deus homo pontifex in aeternum interpellare per fidem credatur, atque ipsum pro se moribus et vita quotidie reindutum per fidem offerat; alioquin qui in Deum peccavit, quis orabit pro eo, nisi Deus, qui nostras infirmitates ideo assumpsit, ut compatiatur nobis, et per eum donet veniam ex delictis etiam in Deum admissis? Nec hoc dicimus, ut idoneus aliquis pro nobis in istis non debeat intervenire, sed Christo totum debemus ascribere, qui suas etiam injurias libenter remittit, et pro delinquentibus 120.1293C| in se, sicut prius in cruce fecerat, etiam se Patri offerendo idoneus exorator intervenit.

CAPUT IX. Quid necesse fuerit quod semel gestum est in re, Christum quotidie immolari. Vel quid boni tribuant haec mysteria digne accipientibus.

1.

Iteratur autem quotidie haecoblatio, licet Christus semel passus in carne, per unam eamdemque mortis passionem semel salvaverit mundum, ex qua morte idem resurgens ad vitam, mors ei ultra non dominabitur: quia profecto sapientia Dei Patris necessarium pro multis causis hoc providit; primo siquidem quia quotidie peccamus, saltem peccatis sine quibus mortalis infirmitas vivere non potest, quia licet omnia peccata donata sint in baptismo, 120.1293D| infirmitas tamen peccati adhuc in carne manet. Unde Psalmista: Benedic, anima mea, Domino, qui 120.1294A| propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas (Psal. CI, 1 et 3). Et ideo quia quotidie labimur, quotidie pro nobis Christus mystice immolatur, et passio Christi in mysterio traditur, ut qui semel moriendo mortem vicerat, quotidie recidiva delictorum per haec sacramenta sui corporis et sanguinis peccata relaxet.

2.

(Quod totum in nobis Christum facturum prospiciens, ille magnus lucerna ardens et lucens, Joannes videlicet Baptista, quo inter natos mulierum major nemo surrexit, mox ut eum ad se venientem conspexit, digito eum demonstrans, divino tactus Spiritu exclamat: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata [al., peccatum] mundi (Joan. I, 29). Et nos ergo in eum corde credentes, et ore ipsum esse qui 120.1294B| peccata mundi tollit confitentes, cum eodem plus quam propheta Christi praecursore alacres in ejus laudibus proclamemus: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ecce innocens et ab omni peccato immunis, utpote qui os quidem de ossibus Adam, et carnem de carne Adam, sed nullam de carne peccatrice traxit maculam culpae. Ecce qui justus inter peccatores, mitis inter impios, hoc est quasi agnus inter lupos apparens, etiam peccatores et impios justificandi habet potestatem. Quomodo autem peccata mundi tollat, quo ordine justificet impios, apostolus Petrus ostendit, qui ait: Non corruptibili argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati 120.1294C| Jesu Christi (I Petr. I, 18). Et in Apocalypsi Joannes apostolus: Qui dilexit nos, inquit, a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. I, 5), non solum autem lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, quando sanguinem suum in cruce pro nobis dedit, vel quando unusquisque nostrum in mysterio sacrosanctae passionis illius baptismoque ablutus est aquae, verum etiam quotidie tollit peccata mundi, lavatque nos a peccatis nostris quotidie in sanguine suo, cum ejusdem beatae passionis ad altare memoria replicatur, cum panis et vini creatura sacramentum carnis et sanguinis ejus ineffabili Spiritus sanctificatione transfertur. Sic quoque corpus et sanguis illius non infidelium manibus ad perniciem ipsorum funditur et occiditur, si fidelium ore suam sumitur 120.1294D| in salutem, cujus recte figuram agnus in lege paschalis ostendit, qui semel populum de Aegyptiaca 120.1295A| servitute liberans, in memoriam ejusdem liberationis per omnes annos immolatione sua populum eumdem sanctificare valebat, donec veniret ipse, cui talis hostia testimonium dabat, oblatusque Patri pro nobis in hostiam odoremque suavitatis, mysterium suae passionis, oblato Agno in creaturam panis vinique transferetur [al. transferret] sacerdos factus in aeternum secundum ordinem Melchisedech, accedens per semetipsum ad Deum ad interpellandum pro nobis. Quia ergo redemptor noster hoc totum quod tempore passionis suae semel gessit, adhuc usque hodie quotidiana ejusdem beatae passionis commemoratione peragit, hanc in primis praecipuam esse causam puto, quare nos sacrosanctae mortis ejus recordationem sacratissimum corpus et sanguinem 120.1295B| ipsius quotidie super altaris aram immolantes assidue replicamus.) Unde oramus: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 1); quia si dixerimus quod peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.

3.

Secundo agitur, ut sicut fuit arbor vitae in paradiso, ita sancta Dei Ecclesia, quae paradisus deliciarum in canticis appellatur, habeat in se mysterium vitae, quod in eodem ligno figurabatur; ex quo qui edunt servantes mandata vitae nequaquam possunt mori in aeternum. Quod si veluti Adam inobedientes, a diabolo rursus peccato mortis perempti fuerint, sicut ille de paradiso removentur a sanctis altaribus et a ligno vitae, scilicet a corpore et sanguine Christi, qui est verum paradisi lignum; cujus folium non 120.1295C| defluet et omnia quaecunque faciet prosperabuntur (Psal. I, 3): removentur autem ne sumant de ligno vitae, et male vivant ut moriantur, imo ut resipiscant a malis suis, et per poenitentiam reconciliari, Christi per hunc cibum rursus reinserantur visceribus, et feliciter deinceps vivant in aeternum. Hoc quippe agunt sacerdotes Christi in Ecclesia, et monstrant quod futurum est in illo ultimo examine, quando separabuntur justi ab injustis. Sed hic sicuti Adam expulso spes mansit redeundi ad vitam per poenitentiam, ita praecisis a ligno vitae patet facultas, si velint redire ad veniam. Ubi cum poenitentia intercesserit, certa spes percipitur, quia jam vitae admistus, mori non poterit, si reconciliatus maneat in Christo. 120.1295D|

4.

Tertio, ut quicunque digne hanc vitam sumunt, renati unum efficiantur, ut sicut jam per baptismum Christo induuntur, ita Christus in eis per 120.1296A| hoc sacramentum corporaliter maneat, ut sint credentes unum in Christo, et Christus in eis maneat, quatenus illud impleatur quod ipse ad Patrem orat: Non pro his autem rogo, inquit, tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi sint in nobis (Joan. XVII, 20). Haec itaque unitas non sicut haeretici volunt sola voluntate inter Patrem et Filium praedicatur, et sicut laborant ex eo quod ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Tentant igitur ad unanimitatis illud conferre consensum, ut unitas voluntatis in his sit, non naturae, sicut multitudinis credentium in Jerusalem dicitur cor unum et anima una fuisse (Act. IV, 32); sed nos Patrum vestigia sequentes, credere oportet quod 120.1296B| Deus ex Deo substantialiter genitus, naturaliter hoc est quod Pater (HILAR. lib. VIII. de Trinit.), ac per hoc unitate naturae Pater et Filius unum esse probantur, necnon et Christus hodie in nobis non solum per concordiam voluntatis, sed etiam per naturam in nobis, sicut et nos in illo, recte manere dicitur. Nam si Verbum caro factum est, et nos vere. Verbum factum carnem in cibo Dominico sumimus, quomodo in nobis Christus manere naturaliter jure non aestimatur, qui et naturam carnis nostrae inseparabilem sibi homo natus Deus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento hoc nobis communicandae carnis admiscuit? Et ideo per hoc omnes in Deo Patre et Filio ac Spiritu sancto unum sumus, quia Pater in 120.1296C| Christo et Christus in nobis esse probatur. Hinc igitur est quod et nos in Christo naturaliter unum corpus efficimur, et si quis Patrem in Christo naturaliter confitetur, confiteatur se naturaliter (quia Verbum caro est) unum esse in illo, ut naturalis unitas, per sacramentum appareat veritatis. Hinc ergo dicit: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 57). Vere igitur sicut per naturam deitatis Deus Pater in Filio est, ita et Filius Deus homo per humanitatem [al. unitatem] carnis in nobis esse jure dicitur, ac per hoc mediator Dei et hominum praedicatur; quia per eum communionem unitatis habemus ad Deum, dum ipse in Patre manens, et in nobis quoque manere dicitur. Qua de causa unum 120.1296D| nos esse in ipsis superius Pater a Filio secundum humanitatem exoratur.

5.

Ecce duo ista sacramenta quid efficiunt: per 120.1297A| baptismum ergo renascimur in Christo, et per sacramentum corporis ac sanguinis Christus in nobis, non solum fide, sed etiam unitate carnis et sanguinis manere probatur; et ideo jam membra Christi ejus carne vescimur, ut nihil aliud quam corpus ejus, unde vivimus, et sanguis inveniamur. Hinc igitur est, quod nemo ascendit ad coelum, nisi qui de coelo descendit (Joan. III, 13), quia cum illo per haec mysteria unum sumus. Iteratur autem hoc mysterium, et ob commemorationem passionis Christi, sicut ipse ait: Haec quotiescunque agitis, in meam commemorationem facite (Luc. XXII, 19). Quotiescunque ergo hunc panem sumitis, et bibitis hunc calicem, mortem Domini annuntiabitis donec veniat (I Cor. XI, 26). Non itaque sic accipiendum, donec 120.1297B| mors Christi veniat, qui jam ultra non moritur, sed donec ipse Dominus ad judicium veniat. Interdum autem semper mors est Christi pro saeculi vita posteris nuntianda, ut discant qua charitate suos dilexit, qui pro eis mori dignatus est: cui omnes vicem debemus rependere charitatis, quia ad hoc nos prior dilexit, cum essemus gehennae filii, ut diligeremus eum a morte jam liberati.

6.

Dicunt etiam quidam, quod et ideo quotidie celebratur, ut qui de Judaeis credidissent, haberent per hanc gratiam, assueti diebus singulis Domino hostias immolari quo possent sua religionis vota celebriter offerre et omnium veterum sacrificiorum atque holocaustomatum figuris postpositis, hujus mysterii praeferre veritatem. Sed licet 120.1297C| ita videatur, tamen plenior et perfectior sententia est, quam praemisimus. Quia non minus pro nobis quam pro illis in Ecclesia hoc mysterium celebratur. Haec quippe figura praecessit in Melchisedech, sicut fides in Abraham, sed quia lex quasi medius paries se injecit, potius in omnibus legum sacrificiis, veritas hujus mysterii adumbrabatur, quibus profecto remotis quod praedictum erat, secundum ordinem Melchisedech Christus verus pontifex successit, sacerdotium habens aeternum. Hoc itaque Abraham in Melchisedech fide conspexerat, et ideo decimas ei obtulisse legitur, atque benedictionem ab ipso percepisse. Unde rex ille Melchisedech, rex justitiae vel Salem, et sacerdos dicitur, ut per eum Christus, cujus typum ille gessit, evidenter rex et sacerdos 120.1297D| monstretur; alioquin mortalium quis rex justitiae jure queat vocari, cum nullus, nisi justitia 120.1298A| fidei, saltim justus invenitur? Idcirco teneamus nos ad istum pontificem et sacerdotem Christum, et in illo maneamus, quia per hoc quod ille in nobis est, et nos in illo, etiam et ipsi omnes sacerdotes dicimur et sumus. Fecit enim nos regnum et sacerdotes Deo, et ideo gens sancta, sacerdotium regale, populus acquisitionis ab Apostolo praedicamur. Hoc igitur notum, quia nos in ipso et ille in nobis per hanc gratiam concorporatur, transfigurans nos in corpore claritatis suae, ut cum ipso et in ipso sit nobis regnum pacis. Hoc quippe Salem interpretatur et sacerdotium aeternum. Hinc quoque Propheta canit: Lauda, Jerusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion. Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te (Psal. CXLVII, 1, 3). (Hilar.) De quo nimirum 120.1298B| frumento coelestis illa Jerusalem saginatur: et notandum quod hoc frumentum, corpus videlicet Christi, adipem habeat, et non solum adipem, sed et omnes delicias, ita et potus sanguinis. Unde quod de petra typice manavit, nunc mel, nunc oleum, nunc aqua, nunc quoque potus dicitur, quia quidquid praegustare spiritaliter potueris, hoc totum ibidem invenies. Et hinc est quod tradunt Judaei, quod manna quando comedebant carnaliter, secundum voluntatem uniuscujusque sic sapiebat unicuique in ore, verbi causa, si pirum, si mala, si uvam, si panem, si carnes desiderasset, seu alia quaecunque, omnia manna praestabat in ore desiderantis. Haec illi carnalia semper quaerentes, nos vero fatemur fide, quod spiritalia et aeterna potius, 120.1298C| non solum ista, sed et illa in cordibus fidelium praestabant: unde per haec confidenter oportet credere, si quis digne perceperit, quod vitam percipiat immortalitatis, et deliciis fruatur cum omni delectamento, in spe positus aeternorum.

7.

Sed quia, juvante Christo, quid boni haec mysteria digne ea percipientibus tribuant, ostendere curavimus, perutile multis in posterum arbitror, si ea quae verbis diximus, exemplis quibusdam certa reddamus. Haec igitur subsequentia libenter, quaeso, perlege, quorum quaedam ex dictis beati ac praecellentissimi viri Gregorii Romanae sedis antistitis excerpsimus, atque uti isdem egregius doctor in suis scriptis reliquit, huic nostro opusculo inservimus, ut tanto auctore in medium adducto, firmius 120.1298D| verba nostra roborentur.

8.

Judaei cujusdam vitrarii filius, cum apud Christianos 120.1299A| pueros ad studia litterarum exerceretur, quadam die dum missarum festa in basilica beatae Dei genitricis semper virginis Mariae celebrarentur, et populus ex more ad eucharistiam de manu sacerdotis accipiendam accederet, ad participationem gloriosi corporis et sanguinis Domini cum aliis infantibus, coaevis suis, praedictus infans Judaeus accessit: quo dum propinquaret, divina, ut aestimo, providentia sibi revelante, videt super altare mulierem quamdam honestae admodum formae in cathedra sedentem, parvulumque puerum super genibus suis tenentem, qui propria manu sacram communionem sacerdoti porrigebat, ut et ipsi plebi fideliter accedenti distribueret. Qua et idem Judaeus puer percepta, gaudens ad domum revertitur, ac patri operi 120.1299B| suo intento, inter amplexus et oscula quae acceperat cum gaudio refert. At ille Christo Domino et suis legibus inimicus, felle amaritudinis commotus, ait ei: Si cum infantibus Christianorum religioni communicasti, ad ulciscendam Mosaicae legis injuriam, oblitus paterna pietate, parricida in te durus existam. Et apprehensum puerum in os fornacis ardentis projecit, adjectisque lignis quo vehementius ureretur institit. Sed non defuit illa misericordia, quae tres quondam Hebraeos pueros in Chaldaico camino projectos nube rorulenta resperserat. Ipsa enim et hunc inter medios ignes et prunarum moles jacentem penitus consumi non passa est: quod cum audisset mater, quod scilicet filium communem crudelis pater deliberasset exurere, cucurrit ad liberandum 120.1299C| eum; sed cum vidisset incendia ab ore fornacis patulo, huc illucque, flamma dominante, dispergi, ornatum capitis ad terram projecit, discissaque cesarie, se miseram clamitans, civitatem vocibus implevit. Quod cum Christiani cives quid actum fuerit didicissent, concurrerunt omnes pariter ad tam iniquum spectaculum, retractisque ignibus ab ore fornacis, inveniunt puerum quasi per plumas mollissimas recumbentem: quo extracto, admirantur omnes illaesum, clamoribusque locus ille repletur, et sic magnalia Domini ab omni populo benedicuntur. Conclamant etiam ut auctorem sceleris hujus in ipsas projicere flammas debeant. Projectum autem ita totum ignis absorbuit, ut vix de ossibus ejus parvum quid relinqueretur indicium. 120.1299D| Interrogantes autem infantulum Christiani, quale ei umbraculum fuisset, ait: Mulier illa quae in basilica, ubi panem de mensa accepi, in cathedra sedebat, parvumque infantem in sinu gestabat; haec me pallio suo, ne ignis voraret, operuit. Esca etiam illa quam de manu sacerdotis acceperam, in tantum me juvit, ut ne spiraculum quidem ignis sentire me putarem; unde indubitatum est beatam ei Mariam apparuisse. Agnita ergo infans fide catholica, credidit in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ac salu taribus aquis ablutus, una cum genitrice sua denuo est renatus. Multi quoque Judaeorum hoc exemplo in urbe illa ad fidem conversi sunt.

9.

Si ergo haec mysteria illi, qui absque fide et 120.1300A| nondum sacro baptismate renatus, inter membra Christi deputatus est, ad tantum munimem salutis suae profuerunt, quanto magis indubitanter credendum est fidelibus et jam membra corporis Christi, quod est Ecclesia, cujus ipse caput est, per regenerationem effectis, cum digne ea percipiunt, saluti corporis et animae suae haec sacramenta proficere?

10.

Beati etiam Gregorii summi antistitis, sicut promisimus, exempla ad medium deducamus, qui refert (Hom. 37, in Evang. et l. IV Dialog., cap. 57) , quod quidam dum ab hostibus caperetur, longe transductus est: cumque diu teneretur in vinculis, eumque uxor sua ex eadem captivitate non reciperet, exstinctum putavit, pro quo jam velut mortuo 120.1300B| sacras hostias hebdomadibus singulis omnipotenti Deo, ut animae ejus vincula solverentur, curabat offerre: cujus toties vincula solvebantur in captivitate, quoties ab ejus conjuge oblatae fuissent hostiae pro animae ejus absolutione. Nam longa post tempora reversus, admirans valde, suae indicavit uxori quod diebus certis hebdomadisque singulis ejus vincula solvebantur, quos videlicet dies ejus uxor atque horas discutiens, tunc eum recognovit absolutum, cum pro eo sacrificium meminerat oblatum. Hinc ergo, mi dulcissime, certa consideratione collige, oblata a nobis sacra hostia quantum valeat solvere in nobis ligaturam cordis, si oblata ab altero potuit in altero solvere vincula corporis. Sed quia te sacris altaribus mancipatum ad haec sacrificia offerenda scio, 120.1300C| devotior et praeparatior [al., promptior], hanc hostiam immolare assidue studeas. Audi, obsecro, ejusdem venerabilis viri Gregorii exemplum, quod ideo praesenti pagina subscribo, quatenus in ara cordis temetipsum mactare sacrificium ardentius accendaris.

11.

Narrat enim praedictus doctor quemdam Cassium nomine, tunc episcopum, cui mos erat quotidianas Deo hostias offerre, ita ut pene nullus dies vitae ejus transiret, quo non omnipotenti Deo hostias immolaret: cujus cum sacrificio valde concordabat vita. Nam cuncta quae habebat in eleemosynis tribuens, cum ad horam offerendi sacrificii venisset, velut totus in lacrymis defluens, semetipsum cum magna cordis contritione primitus sacrificium mactabat: 120.1300D| quadam autem nocte ejus presbytero per visum Dominus assistit, dicens: Vade et dic episcopo: Age quod agis, operare quod operaris, non cesset per tuus, non cesset manus tua, natali apostolorum venies ad me, et retribuam tibi mercedem tuam. Surrexit presbyter; sed quia e vicino jam apostolorum natalitius dies imminebat, tam propinqui exitus sibi diem episcopo suo nuntiare pertimuit. Aliaque nocte Dominus rediit, ejus inobedientiam vehementer increpavit, atque eadem jussionis verba retexuit. Tunc presbyter surrexit ut pergeret, sed rursus infirmitas cordis facta est impedimento indicandae revelationis, admonitioneque iteratae jussionis obduruit pergere, et quae viderat manifestare neglexit: sed quia magnam mansuetudinem 120.1301A| contemptae gratiae major sequi solet irae vindicta, tertia visione Dominus apparens, jam verbis verbera addidit, et tam districta caede mactatus est, ut in eo duritiam cordis emollissent vulnera corporis. Surrexit ergo eruditus ex verbere, perrexit ad episcopum, eumque jam ex more paratum, juxta beati Juvenalis martyris sepulcrum ad offerendum sacrificium consistere reperit, secretum a circumstantibus petiit, seque ejus pedibus stravit, cumque eum ubertim flentem episcopus ad se levare vix potuisset, lacrymarum causas cognoscere studuit. Ille vero relaturus ordinem visionis, prius vestimento ex humeris devoluto, detexit plagas corporis, et, ut ita dicam, testes veritatis et culpae monstravit quanta animadversionis districtione membra 120.1301B| illius accepto verbere, livore inflicto, sudaverant: quae mox ut episcopus vidit, exhorruit, et qui sibi talia facere praesumpsisset, cum magnae obstupefactionis vocibus inquisivit. At ille respondit, haec se pro ipso fuisse perpessum. Excrevit cum tremore admiratio, sed nullas jam presbyter inquisitionis ejus moras ducens, secretum revelationis aperuit, eique visionis Dominicae per ea quae audierat verba narravit, dicens: Age quod agis, operare quod operaris, non cesset manus tua, non cesset pes tuus, natali apostolorum venies ad me, et retribuo tibi mercedem tuam. Quibus auditis episcopus in oratione cum magna cordis contritione se prostravit, et qui oblaturus sacrificium ad horam tertiam venerat, hoc pro extensae orationis magnitudine ad horam nonam usque 120.1301C| protelavit, atque ex illo jam die magis magisque ei aucta sunt lucra pietatis, factusque est tam fortis in opere, quam certus ex munere: quippe qui eum, qui ipse debitor fuerat, ex promissione jam coeperat habere debitorem. Huic autem consuetudo fuerat annis singulis natalitio apostolorum die Romam pergere. Itaque ex hac revelatione suspensus, venire juxta morem noluit. Eodem ergo tempore sollicitus fuit, secundo quoque anno vel tertio in mortis suae exspectatione suspensus, quarto, quinto et sexto similiter: qui desperare jam de veritate revelationis poterat, si fidem verbis verbera non fecissent: cum ecce anno septimo usque ad exspectati natalis sacras vigilias incolumis pervenit: sed lenis hunc in vigiliis calor attigit, atque ipso die natalitio filiis 120.1301D| suis se exspectantibus missarum solemnia implere se posse recusavit. Illi vero qui de ejus erant pariter egressione suspecti simul ad eum omnes venerunt, sese unanimiter astringentes, ut die eodem nequaquam acquiescerent missarum solemnia celebrare, nisi pro iis apud Deum idem antistes intercessor accederet. Tunc ille, compulsus in episcopi oratorio, missam fecit et manu sua corpus Dominicum pacemque omnibus tribuit; qui cuncto ministerio oblati sacrificii peracto, ad lectum rediit, ubi jacens, dum sacerdotes suos ac ministros circumstantes se cerneret, quos, ultimum vale dicens, de servando eos vinculo charitatis admonebat, et quanta debuissent concordia inter se unire praedicabat, 120.1302A| cum subito inter ipsa sanctae exhortationis verba, voce terribili clamavit dicens: Hora est! Mox assistentibus ipse suis manibus linteum dedit, quod ex more morientium sibi contra faciem tenderetur: quo tenso, spiritum emisit. Sicque sancta illa anima, ad gaudia aeterna perveniens, a carnis corruptione soluta est. Quem itaque, charissime, quem vir iste in morte sua invitatus est, nisi eum quem in vita sua fuerat contemplatus? Dicens enim hora est, de corpore exiit, quia et Jesus, peractis omnibus, cum dixisset consummatum est, inclinato capite tradidit spiritum. Quod igitur Dominus ex potestate hoc egit famulus ex vocatione. Ecce quotidie hostia illa cum eleemosynis et lacrymis oblata, quantam cum Redemptore nostro concordiam habuit. Hanc 120.1302B| itaque et tu, vir Dei, in quantum praevales cum charitatis fervore et cordis contritione offerre stude: vult enim omnipotens Deus nostris placari precibus, qui scit quia portari a nobis non possit iratus, singulariter autem ad absolutionem nostram oblata cum lacrymis, et benignitatem mentis sacri altaris hostia suffragatur, quia is qui in se resurgens a mortuis jam non moritur, adhuc per hanc in suo mysterio pro nobis iterum patitur. Nam quoties ei hostiam suae passionis offerimus, toties nobis ad absolutionem nostram passionem illius reparamus. Hac enim hostia animae purgantur, peccata solvuntur, vitia pelluntur, daemones fugantur, virtutes acquiruntur, salus animarum et corporum possidetur, totus mundus salvatur. Sed quia quantum vivis corporibus 120.1302C| profuerit, aliquantulum prolixe ex dicti beati Gregorii ostendimus, necesse est ut quantum defunctorum animabus prosit demonstremus.

12.

Refert enim jam saepe dictus doctor Gregorius quemdam fuisse presbyterum, qui, ob necessitatem corporis sui, a medicis admonitus est, ut in Angulanis thermis, quo aquae vapores nimios faciunt, lavare consuesceret: quas thermas cum die quandam ex more fuisset ingressus, invenit quemdam incognitum virum ad suum obsequium praeparatum, qui sibi de pedibus calceamenta abstraheret, vestimenta susciperet, ut exeunti e caloribus sabana praeberet, atque omne ministerium cum magno famulatu perageret. Cumque hoc saepius faceret, presbyter die quadam ad balnea iturus, intra semetipsum 120.1302D| cogitans dixit: Viro illi qui mihi solet tam devotissime ad lavandum obsequi, ingratus apparere non debeo; sed aliquid me necesse est ei pro munere portare. Tunc duas secum oblationum coronas detulit: qui mox ut pervenit ad locum, hominem invenit, atque ex more ejus obsequio in omnibus usus est. Lavit itaque, et cum jam vestitus voluisset egredi, hoc quod secum detulerat, obsequenti sibi viro pro benedictione obtulit, petens ut benigne susciperet quod charitatis gratia ei offerret. Cui ille moerens afflictusque respondit: Mihi ista quare das, Pater? Iste panis sanctus est: ego hunc manducare non possum; me etenim quem vides, aliquando loci hujus dominus fui, sed pro culpis meis hic 120.1303A| post mortem deputatus sum. Si autem mihi praestare aliquid vis, omnipotenti Deo pro me offer hunc panem, ut pro peccatis meis intervenias, et tunc exauditum te esse cognosce, cum huc ad lavandum veneris, et me minime inveneris: in quibus verbis disparuit, et is qui esse homo videbatur, evanescendo innotuit quia spiritus fuit. Idem vero presbyter hebdomada continua sese pro eo in lacrymis afflixit, salutarem hostiam quotidie obtulit, et post reversus ad balneum, eum jam minime invenit. Qua ex re quantum prosit animabus fidelium immolatio sacrae oblationis etiam post mortem facile ostenditur, quando hanc et ipsi mortuorum spiritus a viventibus petunt, et signa indicant, quibus postea absoluti videantur. Denique si insolubiles culpae non fuerint, 120.1303B| ad absolutionem prodesse innumeris etiam mortuis victima sacrae oblationis potest. Sed sciendum nobis est quia illis sacra victima mortuis prodest, qui vivendo obtinuerunt, ut etiam post mortem ipsa bona adjuvent, quae hic pro ipsis ab aliis fiunt. Inter haec autem pensandum est quod tutior via sit, ut bonum quod quisque post mortem suam sperat agi per alios, agat dum vivit ipse. Beatius quippe est liberum exire, quam post vincula libertatem quaerere. Debemus itaque nosmetipsos Deo, dum vivimus, in cordis compunctione mactare: quia qui passionis Dominicae mysteria celebramus, debemus imitari quod agimus. Tunc ergo vera pro nobis Deo hostia erit, quam offerimus, cum nos ipsos hostiam fecerimus. Igitur dum per indulgentiam temporis spatium 120.1303C| habemus, dum judex nos sustinet, dum conversionem nostram is qui culpas examinat exspectat, conflemus in lacrymis duritiam mentis nostrae, formemus in proximis gratiam benignitatis, et fidenter dico, quia salutari hostia post mortem non indigebimus, si dum in hac convalle lacrymarum vivimus, Deo hostia ipsi fuerimus. Haec pro assertione sacrae oblationis dicta sufficiant, nunc ad propositum redeamus.

CAPUT X. Cur in pane et vino hoc mysterium celebratur.

1.

Igitur in pane ideo celebratur, quia Christus panis est qui de coelo descendit; sed sicut panis longe aliud ab isto pane intelligitur, ita longe in aliud caro a mortali jam nostra carne secernitur. 120.1303D| Caro itaque per passionem et vera caro redemptionem suae conditionis explet: panis vero victum ad aeternitatem renatis immortalitatis praebet. Atque ideo nec mirum, si caro Christi panis dicitur, cum 120.1304A| et caro sub specie panis visibili nihil aliud quam caro porrigitur; sed caro, quia in eadem carne passus in veritate creditur; panis vero, quia granum frumenti cadens in terram, et nos ex ipso nihil aliud quam frumentum per fidem genuit. Unde per hoc seipsum suis membris ex se natis vitam praebuit, et praestando nihil nobis aliud quam panis aeternus fuit. Nihil enim ad figuram manifestius, nihil ad mysterium evidentius: granum quippe frumenti Christus in terram cecidit, sed multa grana de se genuit, quae nimirum grana nihil aliud quam frumentum, quod in horreum coacervatur. Unde mira in ipso nostrae naturae unitas praedicatur. Nam omnes novimus, quod panis unus ex multis naturaliter granis efficitur. Ex quo nostra in Christo commendatur 120.1304B| unitas, et figura veritatis in mysterio approbatur. Ad hoc quippe illud unum mortuum est in terra, ut ex ejus adipe et pinguedine nos fecundaremur, qui ut ipse ait: Nisi mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII, 24). Nunc vero quia mortuus resurrexit, multum jam fructum affert in credentibus. De quo nimirum fructu unus panis efficitur, quia Christus et Ecclesia unum corpus esse probatur. Unde dictum est: Et erunt duo in carne una (I Cor. VI, 16). Recte ergo hoc mysterium in pane celebratur, quatenus per hoc altius designetur quid in eo geratur. Simili modo et in vino quod ex multis liquatur urvis, et de multis in unum confluit granis, quae nimirum grana virtutum ex illa creverunt vite quae dixerat: Ego sum vitis vera, vos autem 120.1304C| palmites (Joan. XV, 5). Non potest ergo palmes a seipso, nisi in vite manserit, facere fructum. Idcirco vinum quod bibimus sanguis est ejusdem vitis qui de latere ejus fluxit. Nam vitis et palmes unum sunt corpus, et ideo unum fructum ferre videntur, quia uva quam palmes affert, de radice profluxit vitis. Hinc quoque et Christus uva dicitur, quam veri exploratores, apostolorum scilicet et prophetarum chorus, suis ad nos humeris fortiter gestantes detulerunt. Unde Paulus egregius praedicator: Pretio, inquit, empti estis, portate Dominum Christum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). De qua denique uva dum praelo premitur passionis, sanguis effluxit salutis. Hinc Moyses canit in cantico, quod constituerit populum suum Dominus super excelsam 120.1304D| terram, ut comederet fructus agrorum, et sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo, et sanguinem uvae biberet meracissimum (Deut. XXXII, 13). De quo nimirum sanguine omnis inebriatur Christi Ecclesia; et ideo speciem vini jure tenet in sensu, 120.1305A| dum spiritaliter sanguis potatur in mysterio, quia hinc laetificamur spiritali laetitia ad gaudium; hinc vero redimimur de morte ad vitam, et pretio salutis nostrae interius saginamur. De quibus duobus David cecinerat in mysterio, quod panis confirmat cor hominis, et vinum laetificat, utique laetitia spiritali. Propter quod in eadem substantia jure celebratur hoc mysterium salutis, quia Christus panis est qui de coelo descendit, et vinum quo laetificantur corda credentium. De quo nimirum Joseph meridie, qua hora Christus passus est, inebriatus legitur mystice cum fratribus suis. Unde et nos, si adhuc aquam tantum non sapimus, intus inebriamur, et gaudemus de bonis Domini super frumento, vino et oleo, quo perfusi sumus laetitia aeterna, et gaudio 120.1305B| exsultationis in Domino. Nos enim non solum vinea Domini, sed et vindemia ejus sumus. De qua nimirum vinea Christus in Canticis: Vindemiavi, inquit, myrrham cum unguentis meis; manducavi panem meum cum melle meo, et bibi vinum cum lacte meo (Cant. V, 1); sed non prius panis comeditur quam myrrha in nobis mortificationis turgescat, et unguentum boni odoris naribus respergatur. Tunc itaque panem cum melle, quod de petra, quae Christus est, fluxit, comedimus ( cum in ipso credimus duas naturas, divinam et humanam); tunc utique vinum suavitatis cum lacte bibimus (cum per sacram doctrinam intelligimus vinum sanguinem ejus esse). Propter quod, quia in istis duobus haec mystica tegebantur, rectum fuit ut in his divinum fieret sacramentum, 120.1305C| quatenus totum spiritaliter intelligere mens satageret, ubi nihil carnale sentire licet; unde idem panis Christus, qui de coelo descendit, in hoc mysterio accipitur, sicut et caro quae in cruce pependit, cum integer deinceps Christus perseveret, licet ab omnibus quotidie edatur, et fit panis quidem ad vitam et firmitatem animi, caro vero ad unitatem naturae nostrae et redemptionis pretium. Unde ipse ait: Caro mea est pro mundi vita, et sanguis vere qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum (Joan. VI, 62). Hinc sane est quod sapientia Dei Patris maluit hoc mysterium in speciem panis ac vini permanere, quam in colorem ac saporem carnis et sanguinis demutari, quia nec hoc est jam quod videtur, nec 120.1305D| fieret illud amplius ut esset caro et sanguis, quam ut percipitur. Nos enim in eo illum panem qui de coelo descendit comedimus, et ideo dicitur: comedi panem [al., favum] cum melle meo (Cant. V, 1), quod in illo divinitatis dulcedo et humanitas praedicatur; idcirco sicut in isto saporem panis aut colorem non 120.1306A| attendimus; ita quoque si mutaretur in carnem, nihil amplius caro Christi esset quam est, quia totum spiritale est quod comedimus, imo durius esset contra consuetudinem humanam, licet carnem salutis, tamen carnem hominis Christi in speciem et colorem ipsius mutatam, et vinum in cruorem conversum accipere. Unde et illi adhuc rudes discipuli carnaliter sapientes, dicebant: Durus est hic sermo (Joan. VI, 61), cum diceret: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis manentem (Ibid., 54); et non poterant sustinere utique quia carnaliter ea intelligebant. Sic itaque et ille carnaliter sapit, qui ideo non credit carnalem Christi esse et sanguinem, quia speciem et colorem exterius non mutavit. Unde 120.1306B| orandum ut ipse per se Christus veniat, et comedat panem cum melle suo in nobis, et vinum cum lacte bibat, quia nisi Christus Deus et homo vere intelligatur, et vinum sanguis ejus cum lacte doctrinae admisceatur, non potest infirma mens capere lucem veritatis et mysterium, vel quod divinum est agnoscere. Ubi mira unitas in hoc, sicuti et in aliis quibuslibet locis, Christi et Ecclesiae declaratur, dum quod nos in illo gerimus et ille in nobis agere mon stratur. Nam dum nos recte panem cum melle comedimus, et vinum calicis cum lacte potamus, tunc et ipse ea se in nobis sumere testatur, quia per hoc nos in suum corpus trajicit, et unum in illo efficimur.

2.

Pro talibus igitur et hujuscemodi negotiis, fili charissime, provide sane in pane et vino, sine ulla 120.1306C| decoloratione substantiae, hoc mysterium interius vi et potestate divina peragitur, ut et virtus fidei eniteat in intellectu, et doctrina fluat hinc inde in operatione sacramenti, et veritas resplendeat in praefiguratione mysterii. Nam Melchisedech prius in figura ista obtulerat panem et vinum. Ideo necesse fuit ut verus rex pacis et pontifex noster secundum ordinem illius eadem offerret, quatenus per hoc figurarum veritas claresceret, et qui esuriunt justitiam et sitiunt, duobus istis in via interdum satiarentur. Siquidem pane, qui pro omni cibo quam saepe in Scripturis ponitur, et cum omnibus escis congruere videtur, esuries temperaretur, potu vero sanguinis sitis quasi coelesti rore madesceret, et 120.1306D| per hoc amplius homo ad justitiam refectus, in fortitudine cibi coelestis constantius desudaret. Hoc quippe potu ac cibo Elias de manu angeli pastus, quadraginta diebus, per quos praesens saeculum designatur, in fortitudine usque ad montem Dei dicitur pervenisse. Ex quo patenter innuitur quod cibus 120.1307A| iste manibus angelicis defertur, ac refertur, per quem nostra infirmitas divinitus relevatur, qui non nisi solis amicis et fratribus porrigitur. Unde sponsus adhortatur in Canticis: Comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi (Cant. V, 2). Quia profecto talis esca et potus nunquam digne sine ebrietate Spiritus sancti degustatur. Hinc quoque David ebrius gratanter in persona nostra canit: Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum, et calix meus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 5). Praeclarus utique, quia omni veritate fulgore clarius resplendet, et luce sancti Spiritus illustratur, ac per hoc fidelium inebriat mentes. Quo nimirum haustu illi ebrii erant hora diei tertia, super quos se idem Spiritus 120.1307B| plenius diffuderat. Idcirco et nostra accipientium praeparanda sunt corda, ut tali epulo refecti, ad altiora in fortitudine transeamus. Nemo itaque digne accipit, nisi qui transit, unde et Pascha transitus appellatur. Pascha autem nostrum immolatus est Christus, ad quod qui vult venire, et videre hanc visionem, transeat et ipse cum Moyse, sicut et Christus transivit de hoc saeculo, ut totus jam spiritalis spiritalia ista quam digne percipiat.

CAPUT XI. Cur in calice aqua misceatur .

1.

Plane aqua in sanguine quare misceatur, dum in natali calicis factum fuisse non legimus, illa permaxima causa est, quia de latere Christi, ubi passio completur, sanguis pariter et aqua manavit; 120.1307C| quod recte mysterium apostoli plene intelligentes, fiendum in hoc calice consuerunt, ut nihil deesset nobis in hoc sacramento ad commemorationem passionis, quod tunc exstitit in cruce in consummationem nostrae redemptionis. Nam postquam emisit spiritum, veniens unus militum accepit lanceam, et aperuit latus ejus, unde quasi de vivo fonte manavit sanguis et aqua; et hic est verus calix, quia veraciter passus pro salute nostra, non minus sanguinem pretii, quam undam baptismi fudit, et quod tunc de carne fluxit hoc nunc credentes in calice bibunt. Caro quidem datur in cibum, sanguis et 120.1308A| aqua vere in potum, ut quod simul de latere manavit, hoc totum noster homo his duobus renovatus bibat, ut si quam peccati maculam post fontem traxit, habeat in hoc undam veniae, qua diluatur omnibus iniquitatibus suis, sanatis omnibus infirmitatibus suis, et pretium suae redemptionis, quo unusquisque redemptus de die in diem rursus renovetur.

2.

Sed et plures dixerunt aquam ideo admisceri debere, ut simul in Christi sanguine baptismus et pretium salutis fluat: non jam quasi duae res, sed una, sanguis videlicet fiat. Nam et sanguis in corpore ut crescat his duobus pascitur. Ex quo patet quod satis provide ob dispensationem salutis nostrae, divina sapientia hoc simul de suo latere produxit, ut unde mulier quae deceperat priorem Adam, creata 120.1308B| est, inde rursus Ecclesia formetur, cujus Christus in cruce peccata tulit. Quo constat quia omnes in se levavit, dum causas omnium pertulit in cruce. Idcirco Ecclesia quae in illo simul fuit, jure de latere dicitur manasse; quae bene per aquam, sicut Cyprianus sanctissimus ait, designatur. Unde in Apocalypsi angelus aquas esse populus interpretatur; et ideo recte provisum est, quia simul cum sanguine fluxit, ut in hoc mysterio veri sanguinis admisceatur, quatenus et nos in illo simus, ut per hoc salutis sacramentum divinis obtutibus illi couniti mystice offeramur. Nam si vinum sine aqua offeratur, sanguis Christi incipit esse sine nobis; si autem aqua sola, jam plebs videtur esse sine Christo. Quando autem utrumque miscetur et conjungitur, tunc recte mysterium Ecclesiae 120.1308C| spiritaliter perficitur. Nulli igitur liquores sic se couniunt, quomodo vinum et aqua: profecto quia illud ex aqua per vitem, sicut Christus ex carne per Mariam nascitur; sed longe excellentius vinum quam aqua. Quas denique aquas Dominum idcirco commutasse legimus, ut in sapientia nostra evacuata, vinum jucunditatis in nobis exuberaret. Hinc sponsa in Canticis: Introduxit me rex in cellam vinariam, et ordinavit in me charitatem (Cant. II, 4). Ac deinde: Exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum (Cant. I, 3). Exsultant ergo fideles dum se intelligunt ad tantam unitatem Christi sociatos per 120.1309A| gratiam, et ad tantam flagrantiam charitatis provectos; et ideo quam bene in hoc mysterio nostra figura per aquam admittitur, ut unusquisque in illo Christi sanguine se susceptum intelligat, et in melius transmutatum. Unde licet prius mystice vinum et aqua commisceantur, post consecrationem tamen nonnisi sanguis bibitur; quia in illo prius ex aqua baptismatis suscepti, rursus eum esuriendo et sitiendo quotidie potamus. Nec dubium quin sub hoc mysterio illam bibimus aquam, de qua Dominus: Qui biberit, inquit, aquam quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 14). Propterea non inconvenienter etiam ob hoc ibidem aqua consecratur, non quod aqua permaneat, sed vertitur in sanguinem, ut significet quid fides percipiat. 120.1309B| Nam tria sunt quae testimonium dant quod Christus est veritas: spiritus, sanguis et aqua, nimirum quia postquam emisit Spiritum de fonte pectoris sui contra naturam manavit felix unda baptismi, et sanguis redemptionis, quibus non nisi unum salutis opus mystice consecratur, ut corpus et anima ac spiritus integer ad vitam in Christo servetur. Ubi nemo dubitat quod et caro nostra et hoc reparetur ad vitam; quia totus homo redimitur. Caro quidem carne pascitur spiritaliter, quia Verbum caro factum est; anima vero Christi sanguine reparatur. Omnis itaque anima, teste Scriptura, in sanguine est, ut ubi habet in corpore sedem, et per quem ipsa, ut aiunt, vivificat corpus, inde a Christo et ipsa habeat vitam aeternam in se manentem. 120.1309C| Sed quia spiritus noster atque anima una substantia est, licet spiritus aut mens dicatur ea pars quae praeeminet in homine, ex qua spiritalis interdum appellatur, dum praeoccupaverit suis legibus totum hominem, et vivificatur a Deo; anima vero inferior ejus portio, qua corpus animatur, et homo animalis dicitur, animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Hac de causa in hoc sacramento forsitan aqua admittitur, ut tria haec tribus istis sacrentur mystice rebus.

3.

Constat igitur quia etsi tria prius ponuntur, non nisi caro et sanguis postea recte creditur, dans indicium quod animalis homo totus debeat transire in spiritum et spiritalis fieri. Omnis namque anima in sanguine est. Quod typice dictum accipimus, quia 120.1309D| omnis vita ejus ut beate vivat, in Christi sanguine 120.1310A| reparatur. Quam bene ergo in sanguine, quia per quem habet cognationem ad carnem, justum erat, ut per eum haberet regressum ad vitam, et ideo in via duobus istis duntaxat pascimur et potamur, ut totus homo noster, qui duabus constat substantiis, integre reparetur. Hinc quoque David: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea (Psal. XIV, 3). Sitivit ergo totus homo, ut de carne et anima transiret ad spiritum, quatenus spiritalis totus in Deo esset; propter quod licet dixerim sanguinem ad animam pertinere, quodammodo simul et caro et anima recte sitiunt et potantur sanguine, sicut et pascuntur simul carne Christi, quia non carnaliter ista percipiuntur, sed spiritaliter. Sitit igitur anima talibus refrigerari, sitit et corpus. Comedit anima, comedit 120.1310B| autem et corpus, quia talis esca non minus pertinet ad animam quam et ad corpus, quibus usque ad finem vegetata anima immortalis ad vitam transit, caro vero propter sententiam primi hominis ad terram redit; sed quia Christo corporata per lavacrum et immortalitatis alimoniam enutrita, semina vitae percipit, nunquam post finem saeculi in mortem detineri poterit, imo quod in capite praecessit membris praestabitur.

CAPUT XII. Utrum plus habeat hoc mysterium, quoties a bono; an minus, si a malo conficiatur ministro.

1.

Vere credere et indubitanter scire debemus infra catholicam Ecclesiam, ubi catholica fide hoc mysterium celebratur, nihil a bono majus, nihilque 120.1310C| a malo minus percipi sacerdote, nihilque aliud quam caro Christi et sanguis, dum catholice consecratur, quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris et virtute Spiritus sancti, ut caro Christi et sanguis, non alia quam quae de Spiritu sancto creata est, vera fide credatur, et spiritali intelligentia degustetur. Si enim in merito esset sacerdotis, non ad Christum pertineret; nunc autem sicut ipse est qui baptizat, ita ipse est qui per Spiritum sanctum hanc suam efficit carnem, et transfundit vinum in sanguinem. Quis enim alius in utero creare potuerit, ut Verbum caro fieret? Sic itaque in hoc mysterio credendum est, quod eadem virtute Spiritus sancti per Verbum Christi caro ipsius et sanguis efficiatur invisibili operatione. Unde et sacerdos: 120.1310D| Jube haec perferri per manus angeli tui in 120.1311A| sublime altare tuum in conspectu divinae majestatis tuae; ut quid perferri illuc ea desposcit, nisi ut intelligatur quod in ejus sacerdotio ista fiant. Ipse enim factus est pontifex in aeternum secundum ordinem Melchisedech, teste Apostolo, ad interpellandum pro nobis, offerens semetipsum Deo Patri. Ad hoc quippe semel introivit in sancta, non in sanguine alieno, sed proprio sanguine; unde non ab alio recte percipitur, quod proprium ejus est, sed ab ipso summo pontifice; neque ab alio caro ejus creatur et sanguis, nisi a quo creata est in utero Virginis, ut Verbum caro fieret. Verbo enim Patris dictum est: Crescite et multiplicamini (Gen. I, 21); et ecce adhuc hodie ex eo cuncta creantur animantia, non nova, sed ex eodem semine. Ita et caro Christi eodem verbo 120.1311B| fit caro, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Unde si ex illa benedictione tanta manat multitudo, quid putas ex carne Christi? nunquid inefficax est ex se, qui tanta fecit ex nihilo? et sicut panes auxit quantitate substantiae quam natura non dederat, nunquid impotens est facere ex aliquo quod sine semine in utero creaverat. Pullulat ergo illa ubertas carnis Christi, et manet integer Christus, quia natura manente integra, etiam in creaturis, adjustum ejus cuncta exuberant.

2.

Propterea licet semel dixerit: Germinet terra herbam virentem (Gen. I, 11), adhuc hodie ex eo, quae per singulos nascuntur annos omnia creantur; sic itaque et in eo quod semel voluit, et deinceps 120.1311C| carnem et sanguinem in hac commemoratione jussit esse, fit quod jubetur; quae si quis non credit, impio deterior est; quia ille quod non didicit, approbare non potest; iste quod in multis cognovit contra naturam fieri, etiam in carne Christi non credit. Propter quod, homo, si attendis sacerdotem, attende Christum Verbum Patris quod caro est, et quod semel factum est, quotidie fieri in mysterio non dubites, dum per hoc caro et sanguis cibus noster efficitur aeternus: ad hoc quippe, ut et nos simus 120.1312A| ejus corpus: unde sacerdos non ex se dicit quod ipse creator corporis et sanguinis esse possit, quia si hoc posset, quod absurdum est, creator creatoris fieret, sed obsecrat per Filium Patrem, per quem ad eum accessum habemus. Rogamus autem hanc oblationem benedictam, per quam nos benedicamur; ascriptam per quam nos omnes in coelo conscribamur; ratam, per quam in visceribus Christi censeamur; rationabilem, per quam a bestiali sensu exuamur, acceptabilemque facere dignetur: quatenus et nos per hoc quia nobis displicuimus, acceptabiles in ejus unico Filio simus; ut nobis, inquit, fiat corpus et sanguis dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi.

3.

Ecce quid fides instituit, ecce quid Christus 120.1312B| indulsit, ut nobis sit corpus et sanguis, quatenus per hoc nos in corpus Christi quotidie transferamur. Prius autem quam Christi corpus consecratione fiat, oblatio sacerdotis est, sicut ipse confitetur, vel cuncta familiae offerentium eam, sed in verbo et virtute Spiritus sancti nova fit creatura in corpore Creatoris ad nostrae reparationis salutem. Unde juxta sublimis aram altaris semper assistere, Scriptura teste, probatur, ut ex ejus immolatione corpus et sanguinem percipiamus. Caeterum sacerdos quia vices Christi visibili specie inter Deum et populum agere videtur, infert per manus angeli vota populi ad Deum et refert. Vota quidem offert et munera, refert autem impetrata per corpus et sanguinem, et distribuit singulis non quantum visus exterior praebet, 120.1312C| sed quantum fides capit. Ubi licet sacerdos in conscientia malus esse convincatur, non suum est quod offert, sed omnium preces et vota per omnem canonis textum commendat. Nam et finis orationis cunctorum vocibus confirmatur, ubi omnes Amen voce consona dicunt. Idcirco non unius est quod pro multis offertur, et multorum precibus confirmatur. Nam et Dominus ait: Quod pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28). Si enim pro se tantum esset, ejus merita Deus forsitan 120.1313A| attenderet: nunc autem licet leprosus sit qui offert, munda sunt quae hauriuntur, quia caro et sanguis. Salvatoris nullius immunditia sordidatur; ex officio ergo sacerdotis ista et non ex merito praestantur. Idcirco licet reus sit, officium ministerii sacrum est, et gradus sacerdotii a summo pontifice Christo compensatur, ut nihil minus carnis et sanguinis habeat hoc mysterium a quovis indigno, tamen apostolicae propaginis consecratio exhibeatur. Sacramentum enim consecrandi est, quod habet is qui ordinatur, quia non ex eo, sed ex officio et a summo pontifice gratia quam ipsa Veritas repromisit impletur, ut in nullo sacerdotium ejus et pontificatus officium, alicujus merito minoretur. Virtus enim consecrandi est in eo, quod habet is qui ordinatur. 120.1313B| Et ideo revertentes, qui baptizati sunt prius, sicut non rebaptizantur, ita utique qui prius ordinati sunt, rursus non reordinantur, ad unitatem catholicam, si recesserint, redeuntes. Sed aut ministrant, si hoc Ecclesiae utilitas postulat, aut si non, sacramentum tamen ordinationis suae gerunt, et ideo eis manus inter laicos non imponitur. Manet igitur in eis sacramenti virtus sibi inutiliter, etiam rei dum consecrant, satis tamen utilis potestas et ordinatio consecrandi, illis, qui gratiam perceptae benedictionis et administrationis fide, spe et charitate communicant. Neque perverso ad salutem proficiunt haec vitae sacramenta de coelesti fonte manantia; quoniam nulla participatio justitiae cum iniquitate, sicut nec lucis cum tenebris. Tamen tales 120.1313C| licet oderint, adulteri sint et homicidae, et ex parte diaboli plura admiserint, dum falce evangelica necdum praecisi sacrificant, non cogitandum qui et quales sint, sed quid dent, vel quid accipiat is qui cum fide communicatur, neque quis habeat virtutem consecrandi, sed quid habeat. Nam sicut nomine Christi, ipso teste, etiam a membris diaboli daemonia 120.1314A| pelluntur, et virtutes ab eis plurimae operantur; ita ejusdem virtute in sacramento a malis corpus et sanguis conficitur, licet dictum sit, quod Deus peccatores non audiat, quia et super aquam baptismi, et super oleum, et super Eucharistiam, et super capita eorum quibus manus imponitur in sacramento, haec omnia in sacramento per angelos celebrantur et fiunt. Idcirco valent etiam et per homicidas, eo quod etsi non habeant Spiritum sanctum, Deus est qui dat per ministerium eorum eumdem Spiritum sanctum, et consecrat ex officio munus suae largitatis; alioquin angustior est gratia Christi quam fraus et calliditas diaboli. Si enim hortus ille deliciarum clausus potuit habere spinas adversarii, multo magis extra et in eos qui membra non sunt Christi, profecto 120.1314B| emanat fons ipsius gratiae.

4.

Non igitur evacuatur quod ubique pollet, neque alterius esse potest, quod proprium Dei est, quia etsi sunt qui dicant haec sui meriti esse, et fornicantur a Deo, nequaquam illa exhonoranda sunt divini juris sacramenta, ut eorum illa esse putentur, cum Dominus sub specie meretricis synagogae: Protulisti, inquit, de auro meo et argento meo, et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis (Ezech. XVI, 17). Deinde ait: Accepisti vestimenta mea versicoloria, et operuisti idola tua. Oleum quoque meum et incensum meum posuisti ante faciem idolorum. Nam et panes meos quos dedi tibi, et similaginem, post quae melle et oleo cibavi te. Profecto quia etsi carnalis anima convertit ad imaginem 120.1314C| phantasmatum suorum omnia sacramenta et verba sacri eloquii, tamen non sua haec sunt, neque amatorum suorum, sed Dei, licet habeat fornicationem suam seducta vel seducens. Unde et Dominus sua haec esse protestatur, et ideo non debemus ipsis tribuere quae Dei sunt, neque quasi noxia reprobare, imo quamvis apud fornicariam mulierem 120.1315A| dona viri legitimi recognoscere, et verbo veritatis illam fornicationem corrigere si valemus, quae propria est impudicae mulieris, non illa dona culpare quae propria sunt Domini miserantis, quia etsi sacramentum gratiae dat Deus etiam per malos, ipsam vero gratiam non nisi per seipsum, in qua est remissio peccatorum, quam tribuit interdum etiam et per sanctos suos. Unde nihil majus aut minus est a quolibet ministro, etsi adhuc in tenebris sit, dum et sacramentum praestatur ex officio et gratia, ex participatione et unitate columbae, in qua fluit fons vitae, et manat remissio peccatorum, cujus sacerdos Christus et pontifex in aeternum expiat, et offert seipsum pro nobis quotidie ante conspectum divinae majestatis.

CAPUT XIII. Ut quid haec colorem aut saporem in sacramento minime permutant.

1.

Quod vero colorem aut saporem carnis minime praebet, virtus tamen fidei et intelligentiae, quae nihil de Christo dubitat, totum illud spiritaliter sapit et degustat; quia, ut dixi, qui verbo cuncta creavit, haec verbo una cum Spiritu sancto cooperatur, et ideo nihil dubitandum, ubi Deus Trinitas jure opifex creditur. Nihil enim in eo deest, ubi efficax virtus ejusdem rei sentitur, ubi et plena similitudo exterius et vera virtus Agni atque caro ejus immaculata interius voratur. Nihil enim rationabilius, ut quia nos jam similitudinem mortis ejus in baptismo accepimus, 120.1315C| similitudinem quoque carnis ejus sumamus, et similitudinem pretiosi sanguinis potemus, ita ut veritas non desit in sacramento, et ridiculum nullum fiat paganis, quod cruorem occisi hominis bibamus. Avidius enim requiritur quod latet, et pretiosius est quod cum fide quaeritur. Ideo quoque sic debuit hoc mysterium temperari, ut et arcana secretorum celarentur infidis, et meritum cresceret de virtute fidei, et nihil deesset interius vere credentibus promissae veritatis.

2.

Insuper et quod majus est, per haec secretius 120.1316A| praestita, ad illam tenderent speciem satietatis, ubi jam non pro peccatis nostris quotidie Christus immolabitur, sed satietate manifestationis ejus sine ulla corruptione omnes sine fine fruemur; alioquin quomodo ferrent haec adhuc increduli, si jam discipuli olim ista sono vocis audientes ferre nequiverunt? Nam cum Salvator diceret: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet (Joan. VI, 57), etc., tum inquiunt, durus est hic sermo, et quis poterit sustinere eum (Ibid., 61)? quanto magis inscii et perfidi ista durius ferrent, et culparent Christianos fore immundissimos, quod carnem hominis comederent et potarent sanguinem; ac per hoc fieret exsecrabile, quod per fidem debemus credere esse desiderabile, etiam per intelligentiam 120.1316B| non carnaliter, sed spiritaliter degustare. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Quod si carnis species in his visibilis appareret, jam non fides esset aut mysterium, sed fieret miraculum; quo aut fides nobis daretur, aut a perfidis exsecratio communicantibus importunior grassaretur. Haec igitur credentibus etiam fidelibus data sunt, signa vero et miracula, ut fidem percipiant, non credentibus. Unde oportuit ista non permutari, et credentibus, de his nihil saltem ad modicum dubitare.

CAPUT XIV. Quod haec saepe visibili specie apparuerint .

1.

Nemo qui sanctorum vitas et exempla legerit, 120.1316C| potest ignorare, quod saepe haec mystica corporis et sanguinis sacramenta, aut propter dubios, aut certe propter ardentius amantes Christum, visibili specie in agni formam, aut in carnis et sanguinis colorem monstrata sint, quatenus de se Christus clementer adhuc non credentibus fidem faceret, ita ut dum oblata frangeretur vel offerretur hostia, videretur agnus in manibus et cruor in calice, quasi ex immolatione profluere, ut quod latebat in mysterio, patesceret adhuc dubitantibus in miraculo. Fecit enim hoc pietas divina quibusdam jam credentibus, et 120.1317A| tamen adhuc dubitantibus, ut et ipsi fiduciam de veritate perciperent, et alii de miraculo ad fidem solidarentur; nosque Christi gratia per eamdem fidem uberius participaremus. Nam quae Veritas repromisit sine aspectu credenda sunt. Sed quia duricordes sumus, voluit divina mansuetudo in quibusdam omnibus satisfacere, ut ulterius de his jam nemo dubitet. Porro quod si nec ostensa creduntur, nec ea quae Veritas testatur, ex fide communicantur; quaerat quilibet ob satisfactionem sui, quid exspectet, quoniam nihil extra veritatem est, et quidquid veritas habet, hoc ostensio per speciem, quando placuerit, repraesentat. Unde credere oportet quod et haec opportunissime ostensa sint, et nihil dubitare de his quae Veritas repromittit, 120.1317B| quia quisquis extra veritatem aliquid quaerit, nonnisi falsitatem inveniet, et semetipsum, si quae a Christo dicta sunt non receperit, extra veritatem secludit. Quod autem dixi saepe quibusdam visibile specie apparuisse, pauca de pluribus pandam.

2.

Beato igitur Basilio divina mysteria publice agente, Hebraeus quidam se sicut Christianus populo commiscuit, officii ministerium et muneris explorare volens; vidit infantem partiri in manibus Basilii, et communicantibus omnibus, venit et ipse, dataque est ei vere caro facta. Inde accessit ad calicem sanguine repletum, ut vere est, et ipsius factus est particeps, atque de utrisque servans reliquias, abiensque in domum suam, ostendit uxori suae ad confirmationem dictorum, et narravit quae propriis 120.1317C| oculis viderat. Credens ergo ait: Vere quia horribile et admirabile est Christianorum mysterium. In crastino venit ad Basilium, postulans se sine dilatione accipere quod in Christo est signaculum. Basilius autem sanctus non differens, sed consuetam Eucharistiam volenti omnes salvare offerens, baptizavit eum cum omni domo sua credentem Domino.

3.

Sed et illud ex vita B. Gregorii addendum. Cum matrona quaedam nobilis singulis diebus Dominicis oblationes facere consuevisset more ecclesiastico atque offerre, quadam die cum ad communionem sanctam inter alias venisset, ut corpus Christi acciperet; illi autem beatus pontifex offam Dominici corporis porrexit, dicens: Corpus Domini nostri Jesu Christi prosit tibi in remissionem omnium 120.1318A| peccatorum; continuo subrisit; quod vir Dei videns, ab ea communionem sacram retraxit, et super altare posuit, donec, explicito ministerio sacro, interrogavit eam cur riserit. At illa: Recognovi, inquit, portiunculam oblationis meae fuisse quam corpus Domini te appellasse audivi, et ideo risi. Tunc sanctus vir Gregorius loquens ad populum, exhortatus est eos Deum exorare precibus ad corroborandam fidem mulieris, ut visibili se specie Dominus demonstraret, quod oculis mentis illa credere non valebat. Quod cum oratum fuisset, surgens una cum populo, mox cernentibus cunctis palam revolvit altaris, contuente etiam illa, invenit partem quam posuerat in modum digiti auricularis sanguine superfusam. Tunc mulieri sacerdos inquit: Disce verum esse 120.1318B| quod Veritas ait, quia panis quem nos offerrimus, vere est corpus Christi, juxta ipsius vocem, et sanguis vere est potus. Crede jam tandem quod aliud esse non potest, nisi quod divina majestas voluit. Deinde sacerdos Christi continuo precibus egit, ut eadem caro et sanguis pristinam reciperet formam; sicque factum est, ut omnes glorificarent Deum, et infidelitas pelleretur feminae, sacroque sancta communicata mysterio sanaretur.

4.

Abbas autem Arsenius tantae sanctitatis et compunctionis gratia dicitur repletus fuisse, ut pro nimia lacrymarum exuberatione, pannum ad tergendum faciem semper in sinu deferret. Hic etiam saepissime narrabat de quodam sene Scythi habitante, qui erat magnus in activa vita, simplex autem in 120.1318C| fide, et errabat pro eo quod erat idiota, et dicebat non esse naturale [al., naturaliter] corpus Christi panem istum quem sumimus, sed figuram ejus esse. Hunc autem duo senes audientes quod diceret hunc sermonem, scientes quia magna esset vita ejus et conversatio, cogitaverunt quia innocenter et simpliciter diceret hoc. Et venerunt ad eum, et dicunt ei: Abba, sermonem audivimus cujusdam infidelis, qui dicit quia panem quem sumimus non naturale corpus Christi, sed figura est ejus. Senex ait: Ego sum qui hoc dixi. Illi autem rogabant eum dicentes: Non sic teneas, abba, sed sicut Ecclesia catholica tradidit. Nos autem credimus quia panis ipse corpus Christi est, et calix ipse est sanguis Christi secundum veritatem, et non secundum figuram. Sed sicut 120.1319A| in principio pulverem de terra accepit, et plasmavit hominem ad imaginem suam, et nemo potest dicere quia non est imago Dei incomprehensibilis; ita et panis quem dicit quia corpus meum est, credimus quia secundum veritatem corpus est Christi. Senex autem ait eis: Nisi rem ipsam cognovero, non mihi satisfaciet petitio vestra. Illi autem dixerunt ad eum: Deprecemur Dominum hebdomada hac de mysterio hoc, et credimus, quia Dominus revelat nobis. Senex vero suscepit cum gaudio istum sermonem, et deprecabatur Deum dicens: Domine, tu cognoscis quia non per malitiam incredulus sum in re hac, sed ne per ignorantiam errem; revela ergo mihi, Domine Jesu Christe, quod verum est; sed et illi senes abeuntes in cellas suas, rogabant et 120.1319B| ipsi Deum in cellis suis dicentes: Domine Jesu Christe, revela seni mysterium hoc, ut credat, et non perdat laborem suum. Exaudivit illos Dominus et hebdomada completa venerunt Dominico die in ecclesiam, et sederunt ipsi tres soli super sedile de sirpo, quod in modum fascis erat ligatum; medius horum sedebat senex ille. Aperti sunt autem intellectuales oculi eorum, et quando positi sunt panes in altare, videbatur illis tantummodo tribus tanquam puerulus jacens super altare, et cum extendisset presbyter manum, ut frangeret panem, descendit angelus Domini de coelo habens cultrum in manu, et sacrificavit puerulum illum, sanguinem vero ejus excipiebat in calice. Cum autem presbyter frangeret in parvis partibus panem, etiam et angelus incidebat 120.1319C| pueri membra per modicas partes. Cum ergo accessisset senex, ut acciperet sanctam communionem, data est ipsi soli caro sanguine cruentata. Quod cum vidisset, pertimuit, et exclamavit dicens: Credo, Domine, quia panis qui in altari ponitur, corpus tuum est, et calix tuus est sanguis, et statim facta est caro illa in manu ejus panis secundum mysterium, et sumpsit illud in ore gratias agens Deo. Dixerunt autem ei senes: Deus scit humana natura quia non potest vesci carnibus crudis, et propterea transformavit corpus suum in panem, et sanguinem suum in vinum his qui illud fide suscipiunt, et egerunt gratias Deo de sene illo, quia non permisit Deus perire laborem ejus, et reversi sunt omnes cum gaudio in cellas suas. 120.1319D|

5.

Nonnunquam vero ad votum desiderantibus Christum haec praemonstrata leguntur; sicut illud in gestis Anglorum, quod quidam presbyter fuerit religiosus valde, Plecgils nomine, frequenter missarum solemnia celebrans ad corpus S. Niniae episcopi et confessoris, qui cum digno moderamine sanctam, Christo propitio, duceret vitam, 120.1320A| coepit omnipotentem Deum piis pulsare precibus, ut sibi monstraret naturam corporis Christi atque sanguinis. Itaque non ex infidelitate, ut assolet, sed ex pietate mentis ista petivit; fuerat enim a puero divinis legibus imbutus, et propter amorem superni Regis olim patriae fines et dulcia liquerat arva, ut Christi mysteria exsul sedule disceret. Idcirco ejus amore magis succensus, quotidie pretiosa munera offerens, poscebat sibi praemonstrari quae foret species latitans sub forma panis et vini; non quia de Christi corpore dubius esset, sed quia vel sic Christum cernere vellet, quem nemo mortalium jam super astra levatum, in terris passim conspicere potest. Venerat ergo die ut idem celebrans pie solemnia missarum more solito procubuit 120.1320B| genibus: Te deprecor, inquit, Omnipotens, pande mihi exiguo in hoc mysterio naturam corporis Christi, ut mihi liceat eum prospicere praesentem corporeo visu, et formam pueri, quem olim sinus matris tulit vagientem, nunc manibus contrectare; qui dum talia precaretur, angelus de coelo veniens affatur: Surge, inquit, propere, si Christum videre placet; adest praesens corporeo vestitus amictu, quem sacra puerpera gessit. Tunc venerabilis presbyter pavidus ab imo vultum erigens, vidit super aram Patris Filium puerum, quem Simeon infantem portare suis ulnis promeruerat. Cui angelus inquit: Quia Christum videre placuit, quem prius sub specie panis verbis mysticis sacrare solebas, nunc oculis inspice, attrecta manibus. Tum sacerdos 120.1320C| coelesti munere fretus, quod mirum dictu est, ulnis trementibus puerum accepit, et pectus proprium Christi pectori junxit; deinde profusus in amplexum, dat oscula Deo, et suis labiis pressit pia labia Christi. Quibus ita exactis, praeclara Dei Filii membra restituit in vertice altaris, et replevit coelesti pabulo Christi mensam. Tum rursus humo prostratus deprecatus est Deum, ut dignaretur ipse iterum verti in pristinam speciem; qua expleta oratione, surgens a terra, invenit corpus Christi in formam remeasse priorem, uti deprecatus fuerat; et mira omnipotentis Dei dispensatio, qui ob unius desiderium ita se praebere dignatus est visibilem, et non in figuram agni, ut aliis quibusque sub hoc mysterio, sed in formam pueri, quatenus et veritas patesceret 120.1320D| in ostenso, et sacerdotis desiderium impleretur ex miraculo, nostraque fides firmaretur exrelatu. Verumtamen non prius idem communicasse pueri corpus et sanguinem legitur, quam rediret in prioris formae speciem, ne absurdum videretur quod praesumpserat, et fides uberius requiratur interius in eodem quod exterius visu conspexerat. Haec interim 120.1321A| dixisse sufficiat de ostensione carnis Christi pro assertione veritatis. 6. Caeterum, si quis ex eo non credit illud quod in Evangelio praedicatur, prioribus, inquam, illis deterior videtur, qui, sub unius speciei gustu, omnem saporem et omne delectamentum fide perceperant. Nec tamen illud tunc aliud monstratum, licet quidquid saporis et delectamenti est interius, sub uno eodemque colore totum manna praestiterit. Potior quippe virtus rerum est, quam species et fucatus color, idcirco virtus magna consideranda est, quam color seu sapor exterius; quia qui universis virtutem naturae dedit, hic huic sacramento divinitus indulsit, ut sit caro et sanguis ipsius, ut quod caro et sanguis Christi Ecclesiae contulit, hoc 120.1321B| totum sacramentum hujus mysterii compleat, et ad immortalitatem suos immaculatos clementer perducat; carnales quoque et corruptibiles ad spiritalia et incorruptibilia proficere faciat. Propterea ergo debuit spiritaliter celebrari, quatenus per hoc de visibilibus ad invisibilia feramur, et quod adhuc latet, fide instantius requiramus. Nihilque dubitandum de specie, dum virtus Christi interius totum praestat ex mysterio, quidquid Evangelium repromittit ex Divinitatis oraculo.

CAPUT XV. Quibus verbis hoc mysterium conficitur.

1.

Nulli dubium quod sicut quando in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti tertio mergimur in 120.1321C| fonte, tunc utique baptizamur, non in virtute illius et potestate qui haec dicit, sed in virtute Christi, qui hoc praecepit, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Marc. XVI). Sic utique et hoc sacramentum non meritis, non verbis humanis, sed procul dubio divinis efficitur et consecratur mandatis. Creatur enim ibidem ex aliquo, non qualiscunque, sed nova salutis creatura, caro et sanguis Christi, veluti in baptismo homines nova efficiuntur creatura, et corpus Christi. (Ambr.) Idcirco non aestimandum est quod alterius verbis, quod ullius alterius meritis, quod potestate alicujus ista fiant, sed verbo Creatoris, 120.1322A| quo cuncta creata sunt visibilia et invisibilia: cujus ergo potentia creata sunt prius, ejus utique verbo ad melius recreantur, quia nemo creator alicujus rei, aut recreator, nisi unus Deus catholice praedicatur. Propterea veniendum est ad verba Christi, et credendum quod in ejusdem verbis ista conficiuntur. Reliqua vero omnia quae sacerdos dicit, aut clerus canit, nihil aliud quam laudes et gratiarum actiones sunt, aut certe obsecrationes fidelium, postulationes, petitiones. Verba autem Christi sicut divina sunt, ita efficacia, ut nihil aliud proveniat quam quod jubent, quia aeterna sunt. Coelum, inquit, et terra transient, verba autem mea non transibunt (Matth. XXIV, 35), sed facient omnia ad quae praemissa sunt, quia Patris nonnisi unum et substantivum 120.1322B| et consubstantiale ac sempiternum est Verbum. Unde sacerdos prius inter caetera etiam verba evangelistarum assumens, ait: Qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevatis oculis in coelum ad te Patrem suum omnipotentem, gratias tibi agens benedixit, fregit et dedit discipulis suis. Ecce usque ad istum locum verba sunt evangelistarum; porro deinceps verba sunt Dei, potestate et omni efficientia plena: Accipite et manducate ex hoc omnes, hoc est enim corpus meum. Sed ne forte putares quod de illo uno tantum pane et in illa una hora hoc eum esse jusserit secutus adjungens ait: Hoc facite in meam commemorationem (Luc. XXII, 20 et seqq.). Unde fatendum, quod quidquid tunc illud fuit quod Apostoli ab eo 120.1322C| perceperunt, hoc totum est, quia idipsum est; et si velis audire quid est, Hoc est, inquit, corpus meum, quod pro vobis tradetur. Crede, o fili, quia ita est, quoniam ipse dixit, et factum dubitare non potes; ipse mandavit et creatum est. Praeceptum ergo posuit, In meam commemorationem hoc facite; et ideo quotiescunque fit catholice, vere hoc fit quod dictum est: Hoc est corpus meum.

2.

Simili modo posteaquam coenatum est: refert sacerdos verba evangelistae: Accipiens hunc praeclarum calicem. Et notandum quod hunc quem offerimus, et non alium, in sanctas ac venerabiles manus suas [ab eo quod continet id quod continetur 120.1323A| ostendens, dicit eum accepisse], item tibi gratias agens benedixit, et dedit discipulis suis, dicens. Audisne ubique, quod ipse gratias egerit, quod benedixerit? et ideo licet nos gratias agamus Deo, ille est qui pro nobis gratias agit per se, et nos tamen per illum; et quia per illum, ejus gratiarum actio jure dicitur. Sic itaque, licet sacerdos benedicat, ipse est qui benedicit et frangit; alioquin nisi ejus esset benedictio, nulla sanctitas in eo esset: unde in Levitico ad Aaron et ad filios ejus: Invocabitis ergo nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eos (Num. VI, 27). Sacerdos ergo invocat, sed ipse benedicit et frangit; quia nisi ille frangeret hunc panem, parvuli omnes jejuni remanerent. Hinc quoque propheta suspirans, quia necdum Christus 120.1323B| venerat, aiebat in Lamentationibus suis: Parvuli petierunt panem, nec erat qui frangeret eis (Thren. IV, 4). Et ideo hic solus est qui frangit hunc panem, et per manus ministrorum distribuit credentibus, dicens: Accipite et bibite ex hoc omnes, tam ministri quam et reliqui credentes: Hic est calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti. In hoc quippe verbo sanguis efficitur, quod ante vinum et aqua fuerat. Efficitur ergo sanguis, sed ille utique quem discipulis tradidit; sanguis plane Novi et aeterni Testamenti, quod testamentum nunquam immutabitur, quia aeternum est; nunquam veterascet, nunquam irritum erit: et hoc est testamentum haereditatis nostrae, per quod nobis divina et coelestia traduntur.

3.

Hoc igitur est mysterium fidei. De hujus namque 120.1323C| sanguinis figura populus sanctificatus est Veteris Testamenti. Sed in illo sanguine umbra erat, hic autem veritas: Qui pro vobis, inquit, effundetur, et pro multis in remissionem peccatorum. Nam ubi Lucas dixit, pro vobis, ibi Matthaeus pro multis posuit (Matth. XVI, 28); unde credendum quod Christus utrumque dixerit, quia hic sanguis et pro apostolis et pro multis qui credituri erant per verbum eorum effusus est. Hic utique et non alius, neque alicujus alterius, sed sanguis Jesu Christi in hoc verbo efficitur. Viget autem hoc verbum et manet, Hic est enim calix sanguinis mei, qui pro vobis fundetur et pro multis. Quapropter, o homo, quotiescunque bibis hunc calicem, aut manducas hunc panem, non alium sanguinem te putes bibere, quam eum qui pro te et 120.1323D| pro omnibus effusus est in remissionem peccatorum; neque aliam carnem, quam quae pro te et pro omnibus tradita est et pependit in cruce, quia sic Veritas testatur: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Et de calice: Hic enim sanguis meus est, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum. Unde 120.1324A| sicut tunc in remissionem fusus est peccatorum et traditus, ita adhuc hodie in remissionem comeditur et potatur delictorum: ut quia in terris sinc quotidianis levibusque delictis vivere non possumus, ut praemisi, tali esca et potu refecti, sine macula et ruga inveniamur, et non solum hoc, sed etiam omni benedictione coelesti, quae in illis est, repleamur, ac per hoc unum corpus cum illo et in illo maneamus, ubi Christus caput et nos omnes membra censeamur.

CAPUT XVI. Utrum hoc corpus post consecrationem panis jure queat vocari.

1.

Quod panis etiam quamvis vera caro sit, hoc mysterium possit nominari probat Apostolus, ubi 120.1324B| dicit: Probet se homo et sic de pane illo edat, et de calice bibat (I Cor. XI, 28): quia Christi caro et vera caro, et tamen panis vivus qui de coelo descendit jure catholice praedicatur: caro quidem secundum gratiam, panis vero secundum efficientiam, quia sicut hic panis terrenus vitam subministrat temporalem, ita ille coelestis vitam praestat aeternam et coelestem, quia vita est sempiterna. Denique et sanguis hic secundum efficientiam, simili modo vinum typico potest vocari, quia sicut vinum laetificat cor hominum sobrie potatum, ita longe locupletius hoc vinum sanguinis laetificat cor hominis interioris, et inebriat mentem amore spiritali: unde dictum est: Calix meus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 5): Et: vinum laetificat cor hominis (Psal. CIII, 15). De 120.1324C| quo nimirum vino sponsa in Canticis exsultat, quod Christus in ea suam ordinaverit charitatem. Caeterum secundum praemissam doctrinae veritatem, nihil aliud quam caro Christi et sanguis jure creditur, quae non sapore carnis, sed spiritali dulcedine degustantur, et fidei ratione intelliguntur.

CAPUT XVII. Utrum pius ex eo habeat, qui majus aut qui minus acceperit.

1.

Si enim figura istius sacramenti in manna illo coelesti praecessit, vere et hujus rei ratio exinde aperte monstratur, quod dicitur: Qui plus collegerat, non habuit amplius, neque qui minus paraverat invenit minus (Exod. XVI, 18; II Cor. VIII, 15). Non 120.1324D| est omnino quantitas visibilis in hoc aestimanda mysterio, sed virtus sacramenti spiritalis; sicut nec, quantitas hominis Christi metienda in corpore, sed virtus in eo et divinitas consideranda: nam plus retulit mulier illa in Evangelio, quae fimbriam vestimenti ejus tetigit, quam turba quae totum corpus 120.1325A| pressit, quia plus eum mente concepit, cum fide credidit. Idcirco cogitandum est a nobis, non quantum dente premitur, sed quantum fide et dilectione capitur. Non enim recte caro Christi sine divinitate sumitur, nec divinitas sine carne praestatur. Unde in Evangelio: Regnum coelorum simile dicitur thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo, vadit, et vendit omnia, et emit agrum illum (Matth. XIII, 44): Quia nec ager, corpus videlicet Christi, sine thesauro, nec thesaurus divinitatis sine agro carnis jure comparatur. Et, o quam bene in agro thesaurus absconsus dicitur! quia in carne Christi divinitas corporaliter inhabitans etiam in hoc mysterio ab aspectu oculorum ne videatur subtrahitur, ut fide avidius quaeratur, quaesita verius inveniatur, inventa 120.1325B| vero charius habeatur, et habita desiderabilius fruamur; quia in Christo omnis plenitudo corporaliter inhabitat, sine dubio, divinitatis. Idcirco necesse est, qui corpus ejus comederit, de plenitudine divinitatis illud [f. illius] fide percipiat. Unde sanctus evangelista: Et omnes, inquit, de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16). Alioquin nisi de plenitudine prius accipias, nec ad modicum carnis pervenire poteris, quia non thesaurus emitur propter agrum, sed ager propter thesaurum. Nam thesaurus de plenitudine divinitatis cum eo et in eo credentibus venundatur; et ideo, fili, hoc mysterium dum communicas, dilata sinum mentis tuae, emunda conscientiam, et percipe non quantum mica exhibet, sed quantum fides capit; quia in Christo 120.1325C| plenitudo divinitatis manet, in te autem de plenitudine, non quanta est, sed quantum idoneus fueris, praestatur.

CAPUT XVIII. Cur hoc mysterium ante passionem discipulis traditur. Ante passionem autem Domini hoc sacramentum ideo celebratum est, ut de legali pascha continuo, quia umbra removenda erat, ut veritatis lux claresceret. Nunquam umbra potest desistere, nisi radiante luce. Aliud vero Christus noverat, quod et boni digne, et mali indigne hoc mysterium, licet praesumptive, 120.1326A| accepturi essent, voluit formam cunctis dare communicantibus, quid boni, quidve mali percipiant: et ideo Judas in figuram omnium malorum ad percipiendum admittitur. Nam si post resurrectionem fieret, jam Judas cum sanctis apostolis communicare non posset, quia judicio aeterno jam damnatus erat. Nam per hoc mysterium passio Domini et mors praedicanda erat: ideo magis congruit in ipso passionis articulo hoc tradere, quam post resurrectionem: quia ad hoc immolatus est Agnus, ut nos ejus carnem comedamus; unde Paulus: Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur (I Cor. V, 7). Caeterum, quia ipse transibat jam de hoc saeculo ad Patrem, id est de hac mortalitate ad immortalitatem, fecit adhuc mortalis quod 120.1326B| nos post eum et in illo facturi eramus simili modo mortales, quatenus tali nos refecti pabulo, et inebriati poculo, faciamus pro illo securi de immortalitate quod ille pro nobis prior fecit mortalis; ad hoc quippe immortalitatis praestitit alimoniam, ut mortem non timeamus. At vero quod ultimum est, si post resurrectionem hoc dedisset, dicturi essent haeretici, quod incorruptibili jam Christo et in coelo posito, non posset in terris ejus caro a fidelibus vorari. Nunc vero quod integer et incorruptus manet, dicimus contra eos, quod in morte ejus ista percipimus ut usque ad finem saeculi omnes inde pascamur, et tamen quod seminatum est resurgens incorruptum permaneat. Ad hoc ergo granum frumenti in terram cecidit, ut multum fructum afferret: 120.1326C| si enim hoc ille concessit seminibus, multo magis id sibi praestitit, ut idipsum maneat incorruptum, et deinceps multam alimoniam immortalitatis praebeat ex sua fructificatione credentibus. Unde qualis ille resurrexit, talia sunt et haec semina immortalitatis, quae immortales faciant digne percipientes: et ideo quoties ista comedimus, mortem Domini annuntiamus, quia de morte ista immortalia meruimus, donec veniat ipse vivus et immortalis, ut cum ea etiam et nos tali longe diuque refecti immortali cibo ipsi per cum immortales regnemus.

CAPUT XIX. Ut quid in sanguine Christi fragmen corporis admisceatur.

1.

Patet sensus quod jam caro frangitur, quia sanguis est in calice qui de latere manavit, et ideo quam recte caro sanguini sociatur, quia nec caro sine sanguine utique, nec sanguis sine carne jure communicatur. Totus enim homo, qui ex duabus constat substantiis, redimitur, et ideo carne simul Christi et sanguine saginatur. Denique non, sicut quidam volunt, anima sola hoc mysterio pascitur; quia non sola redimitur morte Christi, et salvatur; verum etiam et caro nostra per hoc ad immortalitatem et incorruptionem reparatur. Carni quidem nostrae caro Christi spiritaliter conviscerata transformatur; 120.1327B| [teste Hilario, ut unum simus in eo per hoc mysterium naturaliter, ut et Christi substantia in nostra carne inveniatur,] sicut et ipsum nostram in suam constat assumpsisse deitatem, unde orantes ad Deum cum Propheta dicimus: Memorare quae mea substantia: nunquid enim vane constituisti omnes filios hominum? (Psal. LXXXVIII, 48.) Quae igitur major securitas hominis, quam ad suam substantiam orare, et eam in Deum venerari, atque per unitatem personae fidenter dicere: O Deus, mea substantia, qui me constituisti et creasti, nunquid vane me creasti? non utique, licet vanitati subjaceat homo vivens, quia Deus creator, et Verbum Patris factus homo. Unde constat per hoc quod et nos in illo, et ille utique in nobis, dum carne 120.1327C| spiritaliter se refundit, ut nos per hoc in incorruptionem transformemur.

2.

Porro sanguis ejus, ut dixi, potatur, quatenus anima, quae in sanguine peccati est, renovetur; quia et Christi anima non in sanguine peccati, sed in sanguine carnis, etiam uti natura est hominis, carnem humanam, quam Christus susceperat, vivificavit. Idcirco non recte caro sine sanguine communicatur; sed ut caro habeat relationem ad animam, quae in sanguine Christi est, et anima vivificatrix carnis per sanguinem relationem habeat ad Deum, atque ita totus homo sanetur. Hinc quoque Dominus cum dixisset: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, continuo subjecit: Et ego resuscitabo eum in novissimo die 120.1327D| (Joan. VI, 55). Habet namque ideo dixit, quia mox anima carne soluta intrat in vitae promptuaria, ubi sanctorum animae requiescunt. Deinde, quod ad 120.1328A| corpus pertinet, addidit: Et ego resuscitabo eum in novissimo die, ut sicut integre creatus est homo, ita quoque redemptus integre praedicetur; ac deinde in novissimo ad integrum reparandus credatur. 3. Porro in calice, quantum datur intelligi a sanctis Patribus, ideo simul corpus et sanguis per hanc partem junguntur, quia calix passionis Christi praefigurat mysterium, sicut canitur in psalmis: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 13). Per calicem namque salutis passio designatur. In qua nimirum passione simul caro Christi cum suo sanguine fuit; idcirco jam immolato Christo per sacramentum divinae traditionis, corpus frangitur ad escam populis, et partitur fidelibus; sanguis vero in calice ac si in passione 120.1328B| fusus, spiritaliter consecratus pro nobis ostenditur ad potandum, Deo Patri a summo pontifice oblatus, quatenus eo pretio quo redempti sumus de morte ad vitam, et in corpore Christi aggregati, exuamur a culpis quotidianis levibusque peccatis. Deinde eo ipso cibo potuque pascamur et potemur ad vitam, ut ex ipso per ipsum refecti convisceremur in Christo, quatenus et ipsi cum eo unum inveniamur, alioquin vitam in nobis habere non possumus; unde ipse Salvator: Nisi manducaveritis, inquit, carnem filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). 4. Quapropter etiam nonnulli quaerunt, si qui baptizantur, et praeventi morte fuerint velocius, nec sinuntur carnem Domini manducare, neque ejus 120.1328C| sanguinem bibere, utrum vel quantum noceat; aut si nihil noceat, praesertim cum mox renati in Christo, unum cum eo corpus effecti, in adoptionem filiorum Dei venisse vere creduntur. Unde constat quia renati ad vitam, mox translati per mortem carnis ad ipsam eamdemque vitam, quae Christus est, sine ullius labe peccati, in ipso concorporati inveniuntur; et ideo non obesse credimus eos viaticum non accepisse hujus sacramenti ad vitam in via; quia in nullo post perceptam vitam declinaverunt a via, sed manserunt in vita, quae Christus est, et ideo non defecerunt in via, donec perventum est ad veritatem, in qua sempiterna et vera est vita. Caeterum quantisper hic remanentibus valde pernecessarius est ad vitam ille cibus coelestis et potus, 120.1328D| quatenus sicut aluntur cibis terrenis ad tempus ut vivant, sic alantur spiritaliter renati per haec ad perpetuam vitam, ne deficiant in via, donec transeant 120.1329A| per mortem carnis ad perpetuam, ubi nullus defectus est, et sempiternam vitam. 5. (Aug. in Joan., c. 6.) Interim tamen justum et pernecessarium ut redemptus alatur ad incorruptionem et potetur ad vitam. Propterea mox Salvator intulit: Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI, 56): ac si diceret, quia generaliter homines cibum et potum ob id permaxime appetunt, ut non esuriant neque sitiant, et ne moriantur, hoc utique communis iste non praestat cibus et potus, sed caro mea et sanguis, quia immortales et incorruptibiles facit, et ideo vere cibus et potus nominatur. Constat igitur et liquet omnibus, quod in hac mortali vita sine cibo et potu non vivitur: sic itaque ad illam aeternam non pervenitur, 120.1329B| nisi duobus istis ad immortalitatem spiritaliter nutriatur; et ideo bene simul in calice redduntur, quia de uno calice passionis Christi haec duo nobis ad vitam manarunt. Sed infelix est animus, qui hoc non satis credit, et tamen non dubitat quod cibo et potu vita humana sustentetur. Si enim in hoc mortali cibo tanta vis inest, ut quotidie vitam labentem reparet et vires restituat, quid sentiendum de hoc immortali cibo et potu, in quo vita aeterna praestatur et immortalitas regnat? Veritas enim est Deus, et Christus veritas est, quia utique Deus: propterea, o homo, si veritas est, crede, caro Christi et sanguis quia vita est; et ideo Veritas protestatur: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam in se 120.1329C| manentem (Joan. VI, 55); manentem utique et non labentem, quia in hac vita nemo vivit, nisi vivendo labatur in mortem. In illa vero semper in eodem statu manendo sine defectu vivitur. Igitur si quis sequitur viam, tenet veritatem; et qui tenuerit veritatem, jam vitam habet in se manentem, quia Christus est via, vita, et veritas; unde et hoc mysterium nonnunquam viaticum appellatur, quia si quis illo fruitur in via, pervenit ad vitam, quam jam in se habet, et falsitate nulla fallitur, quia veritate Dominici corporis et sanguinis ad vitam illustratus vegetatur. CAPUT XX. Quare nunc a jejunis mysterium sacrae communionis celebratur, cum Dominus post coenam apostolis hoc tradiderit. 1. Sacramentum ergo fuit, quod Dominus post coenam apostolis hoc tradidit. Sic enim illud impleri oportebat circa finem diei ad vesperam, ut hora ipsa sacrificii ostenderet jam finem saeculi advenisse, unde Joannes: Filioli mei, novissima hora est (I Joan. II, 8). Porro apostoli ideo jejuni jam non erant, quia necesse fuit ut pascha illud typicum prius compleretur, deinde ad verum paschae sacramentum transirent. Hoc enim in mysterio tunc factum est, ut et umbra finem acciperet, veritate ostensa, et ipsi deinde ad veram mox transirent novitatem. Ex 120.1330B| quo factum quod jejuni corpus et sanguinem primitus minime percepere. Caeterum universaliter in Ecclesia omnes cum summa religione jejuni communicare consueverunt. Sic enim placuit Spiritui sancto per apostolos ut in honorem tanti mysterii primitus corpus Christi et sanguis sobrie acciperetur, quam caeteri cibi, et ideo per omnem Ecclesiam Christi mos iste satis decenter ac provide inolevit. Neque observandum, sicut apocryphorum munimenta decernunt, donec ea digerantur in corpore, ne communis cibus accipiatur, sed satis invigilandum, ut antea se quisque praeparet, et post acceptam gratiam nullus indignum se reddat. Spiritaliter enim haec accipienda sunt et non carnaliter. 2. Licet igitur caro in carnem, et vinum convertatur 120.1330C| in sanguinem, veluti a natura probatur, tamen altius haec consideranda sunt, ubi non modo caro aut sanguis Christi in nostram convertuntur carnem aut sanguinem, verum nos a carnalibus elevant et spiritales efficiunt. Hoc sane nutriunt in nobis quod ex Deo natum est, et non quod ex carne et sanguine. Dedit itaque nobis Christus potestatem filios Dei fieri, verumtamen non ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nascimur (Joan. I). Illa ergo nativitas nostra, quae ex Deo est, utique spiritalis est, quia Deus spiritus est, et ideo haec mysteria non carnalia, licet caro et sanguis sint, sed spiritalia jure intelliguntur. Unde longe inferius vita nostra ista temporalis corporeo 120.1331A| isto communi alitur cibo et potu, longe vero excelsius ac praeeminentius vita illa quae absconsa est cum Deo, qua conformes illi et configurati sumus, illo saginatur cibo et potu, quem in Scripturis et de altari accipimus, et transvehit nos ad spiritalia, ut ibi vivamus exinde, ubi vita nostra servatur aeterna. Ac per hoc qui sic accipit, digne accipit, et qui digne illud acceperit, habet jam vitam aeternam in se manentem. 3. Frivolum est ergo, sicut in eodem apocrypho libro legitur, in hoc mysterio cogitare de stercore, ne commisceatur in digestione alterius cibi. Denique ubi spiritalis esca et potus sumitur, et Spiritus sanctus per eum in homine operatur, ut si quid in nobis carnale adhuc est, transferatur in spiritum, 120.1331B| et fiat homo spiritalis, quid commistionis habere poterit? Quantum igitur distat vita illa aeterna ab ista mortali vita, tantum et iste cibus omnino praeeminet ab illo communi, quo simul nobiscum etiam animalia vivunt, et ideo communis appellatur, quia omnium est, bonorum scilicet et malorum, necnon et animalium; at vero iste nonnisi filiorum Dei est cibus, ut inde alantur unde vivunt: Christo enim vivimus, cujus et membra sumus. Dispensative satis provisum est, ut ex illo interdum pascamur, quatenus per hoc cum illo et in illo unum corpus inveniamur. Verumtamen quod jejuni communicamus, satis provide fit, ut dum sobrietas flagrat in corpore, dum omnis fervor carnis quiescit, et omnes animi sensus ad intelligentiam et discernendi 120.1331C| rationem fortius vigent, illo prius cibo interior noster homo inebrietur, quatenus deinceps quod praeeminet in nobis vegetatum coelesti dulcedine, illud regat et gubernet, quod inferius est, nec ad noxia et superflua se relaxet. Dignum igitur fuit, ut quod sublimius est, majori honore potiretur, deinde quod inferius, et tamen necessarium, indulgentiam istius vitae perciperet, prius tamen ad coelestia et aeterna utroque felicius invitato. Haec est namque vera et nova conspersio sinceritatis et veritatis, ut simus azymi sine fermento malitiae et 120.1332A| nequitiae. Nam in calice nihil aliud bibimus quam Christi sanguinem, ubi et nos per aquam admisti couniti sumus: in pane vero nihil praeter corpus, ubi nos per Christi conspersionem jam membra sumus; quae nimirum conspersio per aquam sancti Spiritus fit, de qua Christus in Evangelio (Joan. VII, 38): Qui credit, inquit, in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Et continuo evangelista: Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Haec igitur conspersio de multis granis fecit unum corpus, corpus, inquam, sinceritatis et veritatis, si tamen sumus azymi, id est, absque fermento malitiae et nequitiae, ut digne hunc panem de hac aqua conspersum accipere possimus. O mira Dei omnipotentis dispensatio, qua tantis instruimur 120.1332B| disciplinis et firmamur exemplis, si non sit mens ingrata de tantis beneficiis, et dubia de tam immensis promissis. Idcirco, o homo, serva conspersionem gratiae, quia licet triticum sis, nisi doctrina et virtute Spiritus sancti ad hanc unitatem et conspersionem fueris bene in farinam attenuatus, deinde conspersus gratia et igne charitatis decoctus, non poteris ad soliditatem fidei firmari. Propterea sit tibi semper mola superior spes promissionis, et mola inferior timor perfectae charitatis, quibus duobus bene attenuatus possis Spiritus sancti gratia in Christi corpore uniri. Patet igitur quod haec mystica sunt, et ideo, fili, sic ista debes cogitare, quasi coelestia; sic contingere, quasi divina; sic accipere ut salutaria, in quibus vita aeterna repromittitur; sic credere, 120.1332C| ut dicuntur; deinde sic vivere, ut in Christo semper veritate et sinceritate conspersus membrum ejus inveniaris. CAPUT XXI. Quid sit quod Dominus ait: Non bibam amodo de hoc genimine vitis, donec illud bibam novum in regno Patris mei. 1. (Hier.) Ex hoc ergo loco quidam mille annorum fabulam astruunt, quod Christus corporaliter sit regnaturus, quando et haec nova corporaliter debeat comedere vel potare, quae usque ad consummationem saeculi non se facturum, ut aiunt, denuntiavit 120.1333A| Nos autem catholice sensum ipsius Domini requirentes, non haereticorum naenias sequamur, sed ejus qui ait: Accipite et comedite ex hoc omnes. Hoc est enim corpus meum: et calicem illum esse dicamus, de quo idem: Hic est calix meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. De quo nimirum calice propheta ait: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 13). Per quem utique calicem passio Domini designatur. Unde idem ad Patrem: Pater, inquit, transfer a me calicem istum (Luc. XXII, 42), scilicet mortis passionem, ne per manus Judaeorum fiat; ac deinde, Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua (Matth. XXVI, 42). Propter quod et mos bene inolevit, ut sanguis Christi 120.1333B| nunquam in catino, nunquam in cratere, neque in alio vase, quam in calice consecretur; sed neque alio nomine, ut fieri solet in aliis quibusque vasis, nisi semper juxta proprietatem linguarum calix vocatur, ut exinde omnibus calix passionis Christi ad memoriam reducatur. Ex quo nimirum calice, id est, ex eadem morte sanguis, et per sanguinem vita hauritur aeterna, quem cum bibimus, quid aliud quam mortem Domini annuntiamus? Idcirco necesse est, ut unusquisque prius moriatur huic saeculo, quia sicut nemo nisi consepultus mortem recte annuntiat, ita nemo exinde vitam sumit, nisi resurgens in novitate vitae ambulet, et jam in Christo maneat. Unde si volumus eam cum Christo percipere, sursum in coenaculum vitae ascendamus, utique 120.1333C| in coenaculum magnum et stratum, quia nisi magnum sit, non omnes capit. Ascendamus autem sursum, quia qui deorsum jacent, non ista cum Christo, sed fel draconum infeliciter cum Juda, ut sint in felle amaritudinis, bibunt. Hinc quoque Paulus ait: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 2). Non enim alibi hic calix Novi Testamenti quam sursum accipitur; et quia Novi Testamenti est, nonnisi ab innovatis qui sunt sine vetustate peccati communicatur. Novi autem Testamenti ob distinctionem Veteris dicit: De quo Moyses cum aspergeret populum de sanguine holocaustorum, medium ejus in crateras, et medium effudit super altare, et ait: Hic est sanguis testamenti quod mandavit Dominus (Exod. XXIV, 8). Sanguis tantum 120.1333D| testamenti, quia figura erat et umbra hujus mysterii, per quod testatus est Dominus daturum se nobis, cujus nimirum sanguine populus aspersus est 120.1334A| Christianus, et medium ejus passim per crateras refunditur, quia mysticum est et morale ex Scripturis quod in eo percipimus. Deinde medium ejus super altare pro multorum exhauriendis peccatis; unde nunc salutis potum sumimus, quoniam et sapientiam doctrinae ex illo habemus, et redemptionis pretium inde pro nobis offerimus. 2. Ergo quod tunc ille pro nobis semel fecisse legitur, hoc nos, ipso jubente, quotidie facimus. Necnon et Salomone legimus, quod sapientia misouerit in crateras vinum suum; quod sane vinum illa moralis intelligentia est, de qua inebriantur animae fideles; et illud quod refunditur ad altare, quando dicitur: Jube haec perferri per manus angeli tui in sublime altare tuum, in conspectum 120.1334B| divinae majestatis tuae; ideo fit, ut sanguis Christi inde pro nostris exhauriendis quotidie delictis rursus in pretium sumatur redemptionis, et interior homo noster per hoc plenius innovetur, et couniatur Christo non modo moribus et vita, verum etiam et in unitate naturae per corpus hinc inde, ut in illius forma inveniamur. Neque enim hic sanguis integre percipitur, nisi et moraliter mentem inebriet, et spiritaliter de altari corporis Christi ob renovationem nos refundat: ubi profecto. Christus convivium et conviva noster simul esse voluit. Per hoc ergo quod nos corpus ejus sumus de carne et de ossibus ejus, ille nobiscum illud bibit novum in regno Patris, quia sanguis est Novi Testamenti. Nos vero quia corpus ejus sumus, et ille in nobis ut caput 120.1334C| regnat, regnum Patris jure vocamur, in quo nimirum Christus jam illud bibit novum, quoties fideles infra Ecclesiam istud digne percipiunt. (Hier.) Sicut enim patitur in suis, et esurit, et sitit, et vestitur, ac suscipitur; sic quoque bibit illud novum in regno Patris, id est, in Ecclesia, quoties eum digne sui aut comedimus aut potamus. Nam de vinea illa, quae fecit labruscas, fel amaritudinis potatur, quod est calix passionis. Caeterum in regno adoptionis de genimine vitis novae bibit, et de vinea Sorech, quae interpretatur electa; rubentia enim musta in eo praelo crucis eliquantur, et dum quotidie Christi sanguinem de altari sumimus: idcirco quoties novum ex hoc vinum bibimus, in regno Patris Christus illud se bibere fatetur, cujus nos membra 120.1334D| sumus, etiam qui bibimus. Hinc ergo convivium nostrum dicitur, quia Pascha nostrum immolatus est Christus; conviva vero eo quod eum illo epulamur, 120.1335A| transformati in novitatem, quia corpus ejus sumus, ex quo se in regno Patris illud novum bibere testatur: alioquin eum in illo regno futuro hunc potum corporeo gustu et escam hanc nec recte bibiturum nec percepturum credimus; sed sicut ipse sacerdos et auctor salutis instituit, ex quo renovati sancti apostoli per adventum sancti Spiritus de coelis, et inebriati sunt musto charitatis: ex eo sane credimus hunc calicem in Ecclesia consecratum, quod ille Spiritus veritatis, in quo renovati sunt ex vetustate, induxerat eos in omnem veritatem, et confirmaverat in plenitudinem doctrinae. Profecto ubi jam sicuti a Christo, ita sane ab eis et deinceps in novitate spiritus consecratur. Aliter autem meus cibus est, inquit (Joan. IV, 34), ut faciam 120.1335B| voluntatem ejus qui misit me, et impleam opus ejus. (Hier.) Ergo dum facimus voluntatem Patris, et impletur opus charitatis, Christus utique nobiscum bibit in regno Ecclesiae suae sanguinem suum, quia ille caput, et nos membra sumus. Hunc utique cibum Jacob patriarcha esuriebat, dicens: Si fuerit Dominus mecum, et dederit mihi panem ad edendum, et vestimentum ad induendum (Gen. XXVIII, 20). 3. Quotquot ergo in Christo baptizantur, Christum induunt, et panem comedunt angelorum; in quo nimirum mysterio benedixit Isaac eumdem Jacob filium suum, quasi nulla alia esset benedictio quam frumenti et vini, scilicet in pane carnis Christi, et in potu sanguinis, quae de agro corporis nobis quotidie per officium sacerdotis maturescunt, bibimus, 120.1335C| et comedimus. Hinc quoque idem ait: Det tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini (Gen. XXVII, 28). In rore quidem coeli, quia haec mysteria divinitatis ope conficiuntur. De pinguedine vero terrae, quia caro Christi de Virgine orta creditur: ubi procul dubio plebi Christianorum plenissima praestatur, abundantia panis et vini, in quibus sine dubio vita fruitur angelorum. 4. Nec igitur, charissime fili, istam parvipendas vitam, ubi tanta redolent sacramenta. Habes quam a longe tantus patriarcha sensit in filio fragrantiam hujus mysterii; ait enim: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 120.1336A| 27). Quia profecto in isto agro corporis Christi thesaurus absconditus vernat floribus immarcessibilibus, et redolet suavitatem odoris, quem qui invenit homo, vadit et vendit omnia quae habet, et emit agrum istum (Matth. XIII, 44): ubi thesauri omnes sapientiae atque scientiae contemplantur. De quo sane agro panis vitae carnis, et potus sanguinis, credentibus quotidie exuberat, et a fidelibus messuitur. In quo utique verus Jacob benedicitur, et dominus fratrum suorum constituitur; quia nimirum sine isto nulla rerum alia proficit benedictio unde beatus. Idem, Esau ferus venator ad benedicendum cum tardior occurrisset, benedictione hac jam fratri indulta, ait: Venit germanus tuus fraudulenter: ac 120.1336B| deinde: Frumento et vino stabilivi eum (Gen. XXVII, 35, 37): quod est aperte dicere, Firmavi eum pane corporis Christi et vino sanguinis, in quibus aeterna illa maneat abundantia. Tibi autem, fili, ultra quid faciam (Ibid.). Quid igitur? tantus et talis Dei cultor si nihil invenit filio ultra quid praebat, nisi eadem illi votis imploret? Putasne, quod absit, si fueris indignus tanta gratia, ullis quod polleas bonis, ultra quam nihil amplius in hac vita praestatur, aut forte ideo parvipendes, quia in ore non tibi sapit, quod in spiritu ille longe praesenserat in eo, et frui desiderabat? Sed et hoc licet in spe refectus olim Abraham fuerat, ideo benedictus Deo excelso dictus est. Quia denique benedictione post eum Deus Isaac perfuderat, propterea et ipse filium suum 120.1336C| Jacob eisdem ditabat bonis, et prophetali eloquio implorabat quod omnibus erat repromissum. 5. Magnum igitur bonum et summae benedictionis arcanum in hoc mystice Christi Ecclesiae praeparatur, ubi Christus est conviva deliciarum et convivium. De hoc quippe bono Zacharias olim repromisso admirans ait: Et quid bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? (Zach. IX, 17.) Ubi notandum quod non nisi electorum est cibus, ex quo bonum salutis Ecclesiae, et pulchritudo decoris praestatur. Quia etsi quotidie sordescit, exinde reparatur, ut sponsa Christi sine macula et ruga talibus inveniatur respersa muneribus; alioquin dum quotidie peccamus, licet in 120.1337A| minimis, quomodo sine macula esse possumus? Non est ergo immaculata quam naevi obscoenitas dedecorat. Sed quia per haec purgatur jugiter, pulchrum ejus est hoc corpus, ex quo jam speciosa per lavacrum amplius pulchrescit, ut candore lilii et rubore sanguinis in hoc mysterio decoretur. Bonum quippe, ut ad vitam aeternam proficiamus, pulchrum vero, dum immortalitatis gloria vestimur, ut et interius fruamur vitae dulcedine, et exterius fulgeamus nitidius de tanti beneficii gratia. Et vinum, inquit, germinans virgines. Felix fructus ubertatis, ex quo virginitas germinatur. Nam in hoc nostri germinis vino castitas corrumpitur, ab isto vero virgines procreantur; et ideo jure omnis Ecclesia Christi virgo nominatur, quia, isto repleta vino, nullum praeter 120.1337B| Christum amare novit, nullum esurire alium, nullumque sitire, quoniam summum ejus bonum est, et summa pulchritudo vestis illa contexta desuper ex vellere Agni, quae nuptialis alibi appellatur. Sed et charitatis vino ebria jure omnis anima, quae Christi potatur sanguine virgo dicitur. 6. Habes, charissime, sanctorum vitae bonum, quod nullum est aliud; habes pulchrum venustatis, quo tuas infantiae abluas foeditates. Exerce te in castitate, quoniam hic sanguis nihil magis diligit, quam in Christo virgines; virgines, inquam, sed prudentes et pudicas, quia sunt et fatuae intus in animo, non habentes oleum secum Spiritus sancti. Quod profecto si quis non habuerit, hic non est Christi. Nam neque frumentum carnis sine vino 120.1337C| sufficit sanguinis, neque caro aut sanguis sine oleo Spiritus sancti prodest nobis, imo magis officit. Ideo quisquis recte vult communicare, sic vivat necesse est, ut templum Spiritus semper esse queat; quia si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III, 17). Hinc quoque Paulus: Nolite contristare Spiritum sanctum in quo signati estis (Eph. IV, 30); profecto quia sine illo nulla Christi gratia habetur. Propterea et Joel cum poenitentibus veniam repromitteret, respondit Dominus, inquit, et dixit populo suo: Ecce ego mitto vobis frumentum, vinum, et oleum, et replebimini in eo (Joel. II, 19). 120.1338A| In eo utique replebimini, licet tria promiserit, quia caro et sanguis per eumdem Spiritum sanctum consecratur, alioquin mihi nec caro est, nec sanguis, sed judicium quod percipio, quia sine donante nullum male praesumentibus donum ex Deo praestabatur. Nam idem et Spiritus donum dicitur, si septem ipsius dona dicantur, quibus Christus et Ecclesia repletur. Sed ille ad plenum haec omnia donorum possidet; Ecclesia vero per partes individue, sicut eidem placuerit qui se dividit in singulis et impertitur omnibus. In eo tamen divinitus adimplemur, quia sine illo anima cujusque vacua invenitur. Ideo hunc semper oremus, hunc desideremus jugiter, ut ejus repleatur bonis desiderium nostrum, et semper ab illo renovetur, ac si aquilae, juventus nostra 120.1338B| (Psal. CII). 7. Liquet ergo quod sine illo nihil est quod habetur, nihil quod percipitur: eo quod omnia dona virtutum hoc uno claudantur. Idcirco si volumus coelestibus ditari donis, donum Patris ac Filii, id est Spiritum sanctum qui ab eis consubstantialis procedit et coaeternus, ardenti animo petamus, ut per eum charitas in cordibus refundatur nostris, atque in ipso renascentes, quotidie ad vitam sanctificemur; quia quoscunque ille sanctificaverit sui roris aspersione, eos profecto Patrem et Filium inhabitare credimus. Hinc idem Filius ait: Ego et Pater ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23); non quasi praetermisso Spiritu sancto, sed signanter insinuans quod ad eos tantum 120.1338C| Pater et ipse veniant, quos idem suae praeventu aspirationis sanctificaverit Spiritus, licet in omnibus sibi semper cooperatrix sit tota Trinitas. Qua de causa sicut nihil in hac vita felicius bono Christiano, ita nihil illo periculosius, si desertus a tanta gratia fiat membrum meretricis. Et ideo, charissime, castum te custodi, quia hoc munus quo virgines generantur, nimirum non modo carnis luxuriam, verum etiam mentis exsecrat desidiam, et omne quod est, unde noster interior homo possit maculari. Quo velim, quia ordinante Deo jam sacris assistis altaribus, lava inter innocentes, non cum Pilato 120.1339A| manus, quia nulla excusatio prodest, ubi testis est conscientiae judex, et si probaveris te primum, tum de pane illo ede, et calice securus bibe. Sin autem, da honorem Deo, et corrige quantocius poenitudine cordis maculam erroris, si quo modo valeas demum Christi altaria circumdare piis amplexibus, et ad sancta sanctorum mente pura devotior introire; alioquin gravius est in sordibus adhuc sordescere, et ad illicita Dei mysteria, contempto Deo, impudenter accedere. 8. Haec igitur ob cautelam tui dixerim, dilectissime fili, quia novi plerosque veluti sues immundas, qui sub obtentu poenitentiae redeunt ad volutabra tanto proclivius vitiorum, quanto facilius ad haec sine praejudicio reatus sui accedunt, ista 120.1339B| pedibus calcare; quin et quia semel eos Dei patientia sustinuit, dum indigni vitae mysteria praesumerent, ulterius ea quae dicimus vera malunt credere. Verentur enim coram humanis obtutibus suam verecundiam portare, quam coram majestate divina et omnium supernorum civium praesentia temeritatis incurrere offensam. Quibus profecto cordis induratio, cum nec se corrigunt, nec Dei visitantur pietatis verbere, jam poena peccati est et contemptus superbiae; sed Dominus quia eos continuo non punit, ut praetulimus, nunquid non curat, aut suas injurias itatenus inultas obliviscitur? Nequaquam hoc dixerim, praesertim cum idem videat, et ad iracundiam exinde amplius concitetur, eo quod provocent eum filii sui ac filiae in 120.1339C| iram, quos angelorum gratis sociaverat mensae. Hinc quoque est quod sequitur: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum (Deut. XXXI, 17). 9. De quorum manifesta damnatione etiam Apostolus terribilem infert sententiam, dicens: Irritam quis faciens legem Moysi, si sine ulla miseratione sub duobus vel tribus testibus moritur, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcavit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, et in quo sanctificatus est, Spiritui gratiae contumeliam fecerit (Hebr. X, 28). Filium itaque Dei conculcare non immerito dicitur, qui radicem omnium virtutum charitatem, per quam etiam ipse unigenitus Dei homo fieri dignatus est, negligenter 120.1339D| pessumdat; ac sic fraterno repletus odio, antequam illi in pace reconcilietur, haec sacrosancta sacrificia offerre praesumit. Sed ejus munus ab omnipotenti Deo non accipitur, nisi ante proximi discordia ab animo pellatur, dicente Veritate: Si offers munus tuum ad altare et recordatus fueris, quia frater tuus 120.1340A| habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeras munus tuum (Matth. V, 23). Qua in re pensandum est, cum omnis culpa hujus hostiae munere solvatur, quam gravis est culpa discordiae, per quam nec munus accipitur. Debemus itaque, antequam hoc offeramus, ad proximum, quamvis longe positum, longeque distinctum, mente ire, eique animum subdere, humilitate illum ac benevolentia placare; et ita scilicet conditor noster, dum tale placitum nostrae mentis aspexerit, a peccato nos solvit. Veritatis autem voce attestante discimus (Matth. XVIII, 24), quia servus qui decem millia talenta debebat, cum poenitentiam ageret, absolutionem debiti a Domino accepit. Sed quia conservo 120.1340B| suo centum denarios sibi debenti debitum non dimisit, et hoc est jussus exigi quod ei fuerat jam dimissum, et in carcerem trusus est. Ex quibus videlicet dictis constat, quia si hoc quod in nos delinquitur ex corde non dimittimus, et illud rursus exigimur, quod nobis jam per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus. Ille igitur sui delicti bene veniam postulat, qui prius hoc quod in ipso delinquitur relaxat; quod quicunque facere spernit, si divinam hostiam tractare temere praesumpserit, Dominicum corpus conculcare dicitur, non quod ab ullo mortalium conculcari possit; sed quia male tractanti potius in conculcationem convertitur, sanguinemque testamenti, novi videlicet et aeterni, polluere non inconvenienter dicitur, quicunque sociam angelorum 120.1340C| castitatem spernens immundae luxuriae sordibus inquinatur; et sic antequam per humilem confessionem, ac dignis fructibus poenitentiae, seu largis lacrymarum fluminibus abluatur, ad hujus mensae participationem indignus praesumit accedere. Spiritui etiam sancto gratiae quam maximam videtur contumeliam facere, quicunque terrenam panis ac vini substantiam, dum ejusdem Spiritus virtute et consecratione sanctificatur, in ipsam eamdem carnem et sanguinem, quam beata Virgo ejusdem Spiritus virtute et operatione concepit et peperit, dubitat posse converti. Unde autem veniam peccaminum consecuturus est, qui Spiritus sancti, qui remissio omnium peccatorum est, iram contra se accendit, dum dubitat eum aliquid non posse operari? 120.1340D| Quam gravi itaque poena isti tales Dominicum, corpus et sanguinem male tractantes plectendi sunt, luce clarius patet, dum ab Apostolo graviora mortis supplicia promereri judicantur. Propter quod et saepe hi tales interdum proponunt se ad horam in melius converti cum summa 120.1341A| deliberatione mentis, sed iterum tentationis impetu pejus ruunt. Idcirco, tu si vis salvari et his ad vitam frui, velim sic te agas, ut Deum praesentem semper ubique intelligas, et sic coram ipso verseris, ut in nullo majestatis ejus oculos offendas, quia si quis se putat ab eo uspiam delitescere, noverit eum omnino quod offensum non effugiet, qui ubique virtute pollet, sed apud eum omnia recondita quae gessit; et signata in thesauris ejus inveniet.

CAPUT XXII. Si ulla differentia sit in hoc mysterio justo et poenitenti reconciliato. 1. Patet igitur ex lege divina, licet Christus immoletur agnus in Ecclesia, quod pro differentia 120.1341B| meritorum, haec et praemia tribuantur; unde Dominus in Exodo cum de Pascha loqueretur: Decima die mensis hujus, tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Erit autem, inquit, agnus absque macula, masculus, anniculus, juxta quem ritum tolletis et haedum (Exod. XII, 3). Ubi Septuaginta: Erit vobis agnus immaculatus. De agnis, inquiunt, et haedis sumetis eum. Ex quo profecto liquet, quia ob differentiam meritorum ista praecipiuntur; si forte quis agnum non potuerit paupertate vitae assequi, id est vitam immaculatam offerre, saltem haedum habeat, qui semper in sacrificiis pro poenitentibus mactatur. De quo divinae legis interpres beatus Hieronymus ait, quod Christus in domo Ecclesiae dupliciter immolatur: Si justi 120.1341C| sumus, inquit, de agni carnibus vescimur; si peccatores et poenitentiam agimus, nobis haedus occiditur: non quod Christus haedus sit, quem a sinistris stare docuit, sed pro diversitate meritorum unicuique aut agnus aut haedus sit; alioquin ex lege cur haedum simul cum agno juberet tolli, ob meritorum distinctionem: ubi mox: Et servabitis eum, inquit, usque ad quartam decimam diem mensis hujus, immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam. Nec tamen aperte insinuat, si de solo agno accipiendum est, quod similiter de haedo jubeat; sed ex hoc, uti moris est in 120.1342A| Scripturis divinis, latenter ostendit, quod aliud est quod perfectum perfectioribus mandat, aliud vero quod lapsis et torpentibus ad indulgentiam providet. Idcirco de solo agno quid agendum aperte instituit, de haedo vero quasi nolens edicere pressius reticuit; quoniam aliud est quod ipse ubique vult perfectius, aliud autem dum interdum quid indulget. Unde et alio loco de Pascha sic praecipitur: ut qui primo mense Pascha facere non potuerit, secundo faciat, id est, si cum perfectis in primo mense, quasi in prima gratia, sine mortis reatu agnum edere non potuerit, saltem secundo mense, id est in poenitentia reatus sui, haedum indulgentiarum percipiat. Ait enim ita: Homo qui fuerit immundus super animam sive in via procul in gente vestra, faciat phase Domino 120.1342B| mense secundo (Num. IX, 10). Aliter autem si aut immundus in anima non fuerit, aut procul torpore ignaviae a templo sancti Spiritus non recesserit, et phase Domino non fecerit, exterminabitur anima illa de populis suis omnino (Ibid., 13); quia nisi manducaverit carnem filii hominis, vitam nequibit aeternam habere, quoniam sacrificium Domino non obtulit tempore suo. Et ne putares quod de his forte diceret qui sunt extra Christum, addidit in gente vestra, quia omnes Christiani quasi sub una generatione reputantur. Humilius est sane cum poenitentibus haedum, quam cum perfectioribus et sanctis Christum agnum comedere. Quod bene intelligens senior ille filius, de agro reversus, sed male contra dulcissimum patrem invidia permotus, objurgat 120.1342C| dicens: Tot annis servio tibi, nunquam mandatum tuum praeteriens, et non dedisti mihi haedum saltem, ut cum amicis meis epularer (Luc. XV, 29). Et quam juste! quia pro peccato caecatus, mente noluit intrare intus, nec corde repoenitere. Ideo prorsus ex omnibus bonis paternis, nec haedum indulgentiarum meruit acquirere, dum vitulis repoenitenti filio juniori tenerrimus immolatur; et, quod gravius est, contumaci animo in patrem refert injurias, quas ille ex sua carnalitate ex impoenitenti sibi corde contraxerat. 2. Quapropter post naufragium, quia secunda 120.1343A| tabula est, ferventi animo poenitentiam agamus, nimirum quia melius est, saltem haedum mystice infra convivium Christi, ubi agnus immolatur Christus, cum fratribus epulari duntaxat; quia sumus rei et noxii, quam cum jurgio contra pium Patrem insolescere, et ob invidiam dedignari, ne ad ineffabile Patris gaudium saltem rogati veniamus. Nec dubium quin divinitus reconciliati quantocius per hanc humilitatis viam usque ad pios paternos amplexus reascendentes, in hoc coelesti convivio, pro nobis non solum haedus indulgentiarum Christus immolabitur, verum sua benignitate agnus seu vitulus, Verbi divinitate saginatus, pro gaudio nostrae salutis mystice mactabitur; alioquin quomodo inter agnos, quos a dextris locabit, peccator, venia recepta, ovis 120.1343B| centesima restituetur, nisi gratia unitus Christi jam in eo unum corpus inveniatur? Verumtamen nec mirum si in hoc mysterio Christus pro peccatoribus quasi haedus accipitur, qui in lege quam saepe sub figura hircus immolatur; unde, quia duabus constat substantiis, duo ex lege hirci simul uno in loco offerri jubentur. Quorum unus pro peccatis sorte Domino mactatur, alter vero vivens assumitur, quem emissarium lex vocat, et super ejus caput omnes iniquitates filiorum Israel coufitendo universa delicta atque peccata eorum imprecabantur, et sic ad eremum mittebatur, portans omnia peccata filiorum Israel in terram solitudinis. Ex quo profecto liquet quod Christus in similitudine carnis peccati occubuit pro nobis, et omnia maledicta legis et peccata 120.1343C| nostra super se tulit, et ad eremum ubi nonaginta et novem oves in deserto reliquerat, festinus revolavit. Non quod illinc hircus aut hic haedus jure credatur, sed quia pro nobis figuram carnis peccati assumpsit, et de peccato damnavit in carne peccatum, ut qui erant haedi a sinistris jure locandi, sint oves in dextris clementer restituti: sic quoque et post lavacrum idem qui agnus est justis, fit et peccatoribus haedus, quatenus per hoc et ipsi justi constituantur, ut nemo a carne Christi et sanguine extraneus deputetur, nisi qui seipsum culpis exigentibus absciderit. 3. Ecce qualis est ordo: nam qui non manducat carnem Christi, neque bibit ejus sanguinem, procul 120.1344A| dubio nec vitam habet in se manentem; et quicunque indigne comederit, non virtutem carnis, sed judicium Dei sumit. Porro si quis peccator est, et jam peccare desiit, licet haedus, ei tamen caro Christi sacramentum efficitur, ut per hoc et ipse ad veram innocentiam redeat, et inter agnos a dextris connumeretur. Illi vero qui semper deinceps post lavacrum, protegente Deo, in corpore manserunt, nullis obvoluti criminibus, digne accipiunt agni carnes et potantur sanguine. Verumtamen si ita loquimur, non aestimandum quod hic aut ille aliud accipiat, quam Christi carnem et sanguinem; quia sicut nec haedus dicitur nisi dispensative, ob mysticam significationem, ita nec agnus nisi ut ille intelligatur verus advenisse agnus, qui ex lege multoties 120.1344B| praefigurabatur, et vera mentis innocentia per eum cunctis patesceret. Caeterum quamvis haedus dicatur mihi pro qualitate meriti et obfuscatione delicti, tanti est omnino pretii pro mundi vita, quanti est et caro Christi; nimirum quia nihil aliud est mihi quam caro Christi. Sed ideo rursus haedus fit poenitenti pro mysterio, ut maledicta facinorum et peccata expiet, sicut et agnus leviora quaeque. Hinc et prius canitur Agnus Dei quam comedatur, quatenus per hoc fides incalescat, quia ipsius est caro immolata pro nobis, ut tollat rursus peccata mundi. Implet autem hoc sacramentum ad expiationem pro peccatis nostris, quae demum contraximus, si nos cessemus ab his, et ita comedimus ut jubemur, in una scilicet domo, quae est sancta Dei vivi Ecclesia, extra 120.1344C| quam nulli fas est edere agni carnes; neque crudum quid ex his aut coctum aqua, sed assas tantum igni passionis Christi cum lactucis agrestibus absque fermento, id est, ut in azymis sinceritatis et veritatis eas comedamus absque fermento corruptionis. Deinde probet se unusquisque, et ut praecipitur, sic se agat. Renes vestros, inquit, accingetis (Exod. XII, 11), quia haec sunt vitae semina quibus virgines generantur. Unde constat quod nulli periculosius ea contingunt quam luxuriosi et incesti. Propterea primum hoc loco et lex castitatis in renibus, quorum scrutator est Deus, per seipsum affigitur. Nam si qui uxoribus debitum reddunt in lege, non possunt ad Deum, neque ad panes propositionum, 120.1345A| neque ad ulla legis consecrata, nisi prius saltem triduo vel eo amplius sanctificentur, accedere; quanto magis si volumus panem illum, qui de coelo descendit, et Agni Dei carnes digne comedere, necesse est ab omnibus peccati operibus vacare, purificationemque mentis ad Deum dirigere. Et calceamenta, inquit, habebitis in pedibus; ne dum sumus in via istius saeculi, a serpente mordeamur; et baculum in manibus; de quo legitur in Psalmo: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Psal. XXII, 4). Quibus ita praemissis, sic ait: Comedetis illum estinanter. Est enim phase, id est transitus Domini. Alioquin desidia torpentes, et hic in saeculi actibus remorantes non digne comedunt Pascha, videlicet carnes Agni; et ideo satis timendum talibus, ne cum 120.1345B| Aegyptiis nocte perimuntur, sopore peccati premantur. Vastantur enim ab angelo, quorum mentes Agni sanguine non sunt respersae tam exterius in carne, quam intus in conscientia. Salvantur vero lumbis succincti, et calceati pedibus, baculo Christi sustentati, ad patriam hinc quantocius summo mentis ardore vel desiderio festinantes. Est enim phase, id est transitus Domini. 4. Putas ergo, charissime, quod lateat Deum ullius conscientia, non dico si criminibus est obvoluta, verum ignavia si torpeat. Patet igitur, quod nisi desiderio coelestis patriae ad superna ubi Christus est, in dexteram Patris, fide plenissima et spe certa, necnon charitate non ficta, festinus transeat, de Agni carnibus jure non comedit, quia legem in hoc 120.1345C| jubentis violat. Propterea quoties ea percipimus, attollamus mentes in desiderium, et per ardorem fidei festinemus ad tantam satietatem visionis, quia nimirum hic gustus est, illic autem satietas. Satiabimur, inquit Propheta, dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Transit ergo Christus in nobis de hoc saeculo ad Patrem, transeamus et nos in illo, quia cum illo simul omnes, si ejus membra connumeramur, una persona et unum corpus sumus. Qui autem adhuc resident per desidiam super ollas carnium et negligentiam, non cum illo hinc transeunt neque festinant ad patriam. Idcirco Pascha nunquam rite celebrant, quia Pascha a transitu nominatur. Unde, votorum fili, transeamus hinc festinantes succinctis mentibus et calceatis in praeparatione 120.1345D| Evangelii pacis pedibus, ut ad illa resurrectionis gaudia quantocius venire valeamus. 120.1346A| 5. Dic, rogo, hoc mysterio Dominici corporis et sanguinis quid amabilius cum legitur, quid jucundius cum intelligitur, quid dulcius cum digne percipitur, quid pulchrius, cum in decore suo sicuti est quandoque videbitur? Haec tibi, fili dilectissime, pro ostendenda dignitate tanti mysterii pauca in praesenti opusculo hactenus dicta sufficiant. Hoc tantum te pro certo credere oportet, quia non digne nec tanta ut sunt, a nobis explanari potuerunt. Nec mirum, cum ipsae etiam angelicae virtutes in suae naturae subtilitate, haec contemplantes admirentur et contremiscant, ac vix haec penetrare praevaleant. Cum ergo beatorum spirituum natura, carnis pondere carens ad haec indaganda vix sufficiat, quando sufficienter aut digne loqui poterit homo Deo, mortalis 120.1346B| de immortali, visibilis de invisibili, mutabilis de immutabili, opus de opifice, creatura de creatore, factura de factore, parvus de immenso, temporalis de aeterno, humilis de altissimo, plasmatus de limo de illo qui omnia creavit ex nihilo, cujus est inenarrabilis omnipotentia, qua nos omnipotentissima miseratione salvavit, qui et opus creatricis omnipotentiae gratis fecit, et opus gratiae salvatricis omnipotenter implevit. Illic habens potestatem condendi et regendi creaturam suam, hic habens potestatem ponendi et sumendi animam suam pro nobis unigenitus Dei Jesus Christus Dominus noster, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit, et gloriatur, et regnat in Trinitate et unitate perfecta, Deus homo per omnia saecula saeculorum. Amen. In codice Laubiensi post finem capitis quod in Editis est XXII, haec sequuntur. 120.1346C|

Quid tibi sit lex, o charissime, ad haec [quae] legisti et perlegisti? quid, quaeso, deliberaveris jam pande. Obsurdueris an obmutueris monstra; utrumque video. Stupere te tantum dum considero, et quod in propheta talibus legitur, nonnihil vereor. Moneo tamen si nihil aliud invenis quod facias, Dei te, perdita omnimodis aliunde fiducia, totum dedas clementiae, et non prius ignavae prorsus desidiae, sed elaborationem continua, ab renuntiatis animo his saltem, quae, Apostolo auctore, mortalia non ambigis crimina fore. Et quia non sufficit, declina, dicit a malo, et fac bonum. Si non vales, scio enim 120.1346D| quod non vales secundum modum culparum agere poenitentiam; desunt enim tempus, aetas, sanitas corporis, 120.1347A| alacritas mentis, facultas expletionis, fac quantulamcunque et hanc continuam. Licita sese ingerunt aliquoties, memento illicita te saepius usurpasse, mendica aliunde copiam, aut vim extorque lactucarum agrestium, coque azymam, fermentum malitiae abjice, renes accinge, baculum regiminis manui adhibe rationis, festina per desiderium quo nequis aspirare per meritum. Reconciliare quibusdam satisfactione, universis affectu, immolans dehinc tanto formidolosius, quanto petulantius extorquere animo, ut fuerat consultius; quia non vales, cessationem praemitte, si datur, cum lacrymis; si non, cum singultu interno; detur de tuo aliquid pro necessitate interjaciens orationis piissimi Redemptoris legationem auditui. Quis enim scit si convertatur, 120.1347B| et ignoscat, et avertatur ab ira furoris, et non pereas aeternaliter? Periisti quidem criminaliter.

His subjiciuntur in eodem codice sequentes orationes.

Ecce ego, Domine, ecce ego, qui dignus non fueram, miser et infelix, ingredi atria Ecclesiae tuae, nec per limina sancta intrare domum tuam, accedo ad ministrandum sanctis altaribus tuis, et asto reus et peccator ante conspectum divinae majestatis tuae, sine ullo ornatu boni operis, et sine ullo fructu digno poenitentiae, et sine ulla vel sola cogitatione munda. Indignus enim et sceleratissimus sum nimis; sed de tua ineffabili pietate et misericordia, et de meritis sanctorum tuorum confisus, licet tremens et pavidus praesumo accedere ad offerenda 120.1347C| sancto nomini tuo sacrificia. Et ideo, Domine creator piissime, redemptor clementissime, qui omnem animam confitentem et poenitentem magis vis emendare quam perdere, et qui non pro justis, sed pro peccatoribus incarnari voluisti, et latroni in cruce pendenti ac tuam majestatem confitenti non solum pepercisti, sed etiam paradisum tecum intrare promisisti, me miserum et peccatorum confitentem, et desidiose licet poenitentem peccata mea, a tua ne repellas pietate et misericordia, nec frustra accipias fidem, spem atque fiduciam, quam in tua inaestimabili clementia habeo; sed sicut omnibus criminosis et peccatoribus in te credentibus, de tua misericordia confidentibus pepercisti, ita mihi misero ad te fugienti, et post peccata ac scelera 120.1347D| mea multa diabolo renuntianti, atque ad te revertenti parcere et indulgere, atque ad celebrandum injunctum officium paterna pietate dignum me facere et suscipere digneris et licet importunius quam competeret me ingeram: siquidem interdictum mihi tam veteris quam novae legis censura ignorare non valeo; cum et exterminatores impiorum atque custodes sacrorum altarium tuorum angelos vasa interfectionis in manibus gestantes, sacris oraculis tuis non incredulus, sciam omnino praesentes; capta tamen jam olim praesumptionis quadam de tua vera misericordia fiducia, quia scilicet usque etiam quod istud quo inveteratus dierum malorum perveni, te semper irritans, senium, me ultores illi tuarum, 120.1348A| Domine, injuriarum, non, ut dignum fuerat, interfecerunt; scientes forsitan quia benignitas tua ad poenitentiam me thesaurizantem, licet iram merear in die irae et revelationis justi judicii tui, patientissime exspectares, habentibus etiam adversum me multis mala fratribus; quia, Domine, asto, verum suspectus et tremens, ne subito utique te in corpore et sanguine tuo, cum nusquam per divinitatem desis, praesente, ut justum est, feriar. Parce tamen adhuc, praesumens deprecor, piissime, parce, differ ictum, suspende vindictam, et non aspiciens ad iniquitates, scelera et delicta juventutis meae, et, ut pejus fateor, etiam senectutis; sed ad misericordias et miserationes tuas multas, quibus generi humano semper misereri consuevisti; et suscipe preces et 120.1348B| hostias quas pro peccatis meis et pro peccatis fidelium tuorum, tam vivorum quam mortuorum, majestati tuae offerre praesumo. Recordare quod caro sumus et fragili materia conditi; etiam coeli non sunt mundi in conspectu tuo, et angeli tui reprobi inventi sunt coram te, quanto magis homines terreni, indigni et immundi? Non enim possumus esse mundi, nisi a tua pietate et misericordia quotidie corde et corpore mereamur mundari. Quapropter tu, Domine, tu qui intentionem et devotionem torpentem, miseram ac pollutam ad sacrosanctum altaris tui mysterium excitare [voluisti], meque indignum et peccatorem ad tibi ministrandum permisisti, impudenter licet, accedere, contine adhuc, misericors, quam mereor, iram, exhibe gratuitam 120.1348C| clementiam, et concede propitius, ut celebratio hujus sacri mysterii ad quod tepidus et pavidus accedo, non ad judicium et ad condemnationem, sed ad remissionem peccatorum et ad salutem mihi proveniat sempiternam.

Item. Ita, Domine, immensi criminis rei, conscientia teste, confundimur, ut ad officium tuum nec securi possimus venire, nec liberi. Quis enim pensans peccatum suum, non se a facie tua vellet abscondere, si liceret tantae majestatis oculos declinare, si aut evasurus lateret, aut occultatus evaderet; aut quis non magis videre te cuperet, si non, quod eum peccantem prospicis, plus timeret? Ergo, quia tu ubique nos invenis, ad te confugimus, quem fugere nunquam valemus. Restat miseris non latebras 120.1348D| intervenire, sed lacrymas. Foveat indulgentia quos terret offensa. Minatur potentia, sed misericordia consoletur. Ex te est qui libet, per te est qui excuset. Parce, omnipotens Pater, et quos aspicis humiles per reatum, erectos numerare digneris in praemium, et quos intelligis per confessionem miseros, non facias in examinatione confusos.

Item alia. Dimitte, Deus, quidquid per intemperantiam mordacis linguae incauti oris nostri increpatio momordit in subditos, quidquid minus de boni perfectione diximus. Parce quidquid incongruum vel minus temperate protulimus, tu ignosce. Non incautum presumptio puniat; sed agnoscentem me 120.1349A| iniquitates meas pietas tuae miserationis absolvat. Et quia non mihi alibi est fiducia, nisi in misericordia tua, tu et os meum praeconio veritatis per arma et opus pleniori ubertate sanctifica, ut et dignum me salves, et commissum mihi gregem pro tua pietate justifices. Quidquid in illis vitiatum respicis sana, quidquid in me vitiosum inspicis cura; si quam vitio tepiditatis meae vel incuria contraxerunt vel contrahunt labem omitte; si quo etiam, me ignorante vel cognito deciderint in crimine, atque si exempli mei offendiculo provenerint in culpam, ignosce; et pro culpis talibus misero mihi ultionis non restituas vicem. His tamen quibus increpationis visus sum adhibere judicium, et increpatio ipsa eis proficiat ad salutem, et oratio haec interpellans commisso eos revocet ab errore, ut non perferant 120.1349B| tartareos cruciatus, quibus utpote mortales poenitentiae indiximus leges, quo utrorumque incommodis parcens, et illorum iniquitatibus tribuas veniam, et meam abluas contractandae regendi incommoditatis offensam. Praebe, Deus, aurem sacrificiis nostris, me mihique commissos tuis ascribe in paginis quo cum grege mihi credito, et a cuncto eluar crimine, et ad te merear pervenire in pace. Pacatum redde, Deus, nostrorum cordium habitaculum, expulsione carnalium vitiorum, et qui in subditis conor jam summam exercere virtutum, pacatis mentium corporumque incommodis, pacificus merear, te judicante, coronari cum angelis. Fac ergo quod nos, Deus, aspicientes, in conspectu tuo flammescentes, tuae gratiae dono zelus tuae domus nos comedat, 120.1349C| atque ita per vigorem sancti Spiritus regentes subditos temperemus, ut et disciplinis nostri regiminis obtineant lucrum, et illorum duritia frangatur, ac vita fructificetur. Suscipe, Domine, votorum nostrorum libamina, ut per haec quidquid in subditos correctionis verbo vel merito impertimur, non ad discordiam nostri, sed ad perpetuum dulcedinis gaudium nobis et illis profecisse laetemur. Absolve nos, Deus, et alieno et nostro delicto, ut in utroque spiritualis gratiae efficientiam cupientes, fiducialius tuo nomini supplicemur. Per Dominum.

Item. Impellit ministrandi officium hostia salutaris populi pro delicto. Terret conscientia indebiti 120.1349D| sacerdotii pro reatu, si a me omnium sacerdotum peripsema sacrificium offeratur, pollutae conscientiae crimen augetur; si tantae majestati, universae carnis judici non offertur, negligentiae reatus ascribitur. 120.1350A| Inter haec tuae, Omnipotens, libramen pietatis imploro, cujus ultionis diem, accusante conscientia, pertimesco, ut non indignum, quaeso, misericordia tua judices, quem a tempore poenitentiae non excludis. Suspende securim, donec cultor vineae admoveat coffinum stercoris infructuosae arboris ad radicem. Parce mihi, Domine clementissime, poenitenti, qui David post lapsum clementer ad veniam revocasti; qui Petri misericors amare flentis lacrymas respexisti; qui latronem in crucis patibulo tanti facinoris reum divina gratia illustrasti, cui mox obtinuit confessio perspicue Dei Filium cernere, fides praemium, poena veniam, lamenta gaudia sempiterna, dum confessor in cruce, possessor exstitit paradisi post crucem; sed quia verba venia tuae 120.1350B| pietatis indigent, quae indigni sacerdotii opera non commendant, saltem astantium vota suscipe, ut et mihi suis apud te precibus veniam, et eorum meritis sacrificia nostrorum vulnerum salubriter nobis conferant medicinam, ut quia Omnipotens pro omnibus factus est hostia pro peccatis, adsis nobis sacrificatio in sacrificio pro delictis, Christe Salvator mundi, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

In veteri codice Majoris Monasterii, ad calcem libri Paschasii de corpore et sanguine Domini haec subjicitur oratio, quae in aliquibus editis ei praemittitur.

Domine, Jesu Christe, qui ex voluntate Patris, cooperante Spiritu sancto, formam servi accepisti, et 120.1350C| per crucem et passionem tuam secundum carnem moriendo, centesimam, quae perierat, ovem, devicta morte, resurgens ad vitae pascua reportasti; munda me tua misericordia, quem hujus tanti mysterii, non electione meriti, sed dono gratiae tuae ministrum effecisti, ab omni sorde vitiorum; quatenus ad salutem animae mundus percipiam sacrosanctum corpus et sanguinem tuum, quo vivificatus in die judicii partem, beatae resurrectionis obtineam, et tibi cum sanctis gloriam in aeterna laetitia sine fine decantem. Amen. Benedictus Deus.

In codice vero Corbeiensi legitur haec oratio Paschasii Radberti ante perceptionem Eucharistiae.

Sit nobis hoc sacramentum tuum, Domine Jesu 120.1350D| Christe, sit ad remissionem peccatorum. Fiat nobis haec Eucharistia ad vitam, et viscera misericordiae et gratiam salutis, sanitatemque animarum nostrarum. Amen.

(no apparatus)