Jump to content

Liber de electionibus episcoporum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber de electionibus episcoporum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 119



Liber de electionibus episcoporum

Liber de electionibus episcoporum (Florus Lugdunensis), J. P. Migne 119.0014A

Liber de electionibus episcoporum

I.

Liber de electionibus episcoporum

Liber de electionibus episcoporum (Florus Lugdunensis), J. P. Migne 119.0014A

I.

119.0011C| Manifestum est omnibus qui in Ecclesia Dei sacerdotale officium administrant, quae sunt illa quae in ordinatione episcopali, et sacrorum canonum auctoritas, et consuetudo ecclesiastica, juxta dispositionem divinae legis et traditionem apostolicam jubeat observari. Videlicet ut pastore defuncto, et sede vacante, unus de clero Ecclesiae, quem communis et concors ejusdem cleri et totius plebis consensus elegerit, et publico decreto celebriter ac solemniter designaverit, legitimo episcoporum numero consecratus, locum decedentis antistitis rite valeat obtinere; nec dubitetur divino judicio et dispositione firmatum, quod ab Ecclesia Dei tam sancto ordine et legitima observatione fuerit celebratum.

II.

Haec sunt quae et in Conciliis Patrum, et in 119.0011D| decretis apostolicae sedis pontificum statuta reperiuntur, et ab Ecclesia Christi et initio comprobata reperiuntur, et comprobantur. Unde et beatus martyr Cyprianus de sancto Cornelio urbis Romae pontifice, cum episcopatum ejus adversus quosdam superbos et invidos calumniatores defenderet, haec 119.0012C| ipsa in testimonium sanctae et legitimae ordinationis ejus prosecutus est dicens (epist. 111): « Factus est Cornelius episcopus de Dei et Christi ejus judicio, de clericorum omnium testimonio, de plebeio suffragio, de sacerdotum antiquorum et bonorum virorum consensu; cum nemo episcopus inibi factus esset, cum gradus cathedrae sacerdotalis vacaret. Quo occupato, et omnium nostrorum consensione firmato, quisquam jam episcopus fieri voluerit, omnimodis necesse est ut ecclesiasticam non habeat ordinationem, qui Ecclesiae non tenet per consensum unitatem. Post primum secundus esse non potest. Quisquis enim post unum, qui per electionem consecratus est, esse voluerit, jam non secundus ille, sed nullus est. » 119.0012D|

III.

Juxta haec verba beati Cypriani, ordinatos fuisse constat, et legitime praefuisse universo populo deinceps omnes Ecclesiarum Dei antistites, absque ullo consultu mundanae potestatis, a temporibus apostolorum, et postea per annos fere quadragintos. Ex quo autem Christianis principes esse coeperunt, 119.0013A| eamdem episcoporum ordinationibus ecclesiasticam libertatem ex parte maxima permansisse, manifesta ratio declarat. Neque enim fieri potuit, cum unus imperator orbis terrae monarchiam obtineret, ut ex omnibus latissimis mundi partibus, Asiae videlicet, Europae et Africae, omnes qui ordinandi erant episcopi ad ejus cognitionem deducerentur. Sed fuit semper integra et rata ordinatio, quam sancta Ecclesia juxta traditionem apostolicam et religiosae observationis formam celebravit.

IV.

Quod vero in quibusdam regnis postea consuetudo obtinuit, ut consultu principis ordinatio fieret episcopalis, valet utique ad cumulum fraternitatis, propter pacem et concordiam mundanae potestatis; non tamen ad complendam veritatem vel 119.0013B| auctoritatem sacrae ordinationis, quae nequaquam regio potentatu, sed solo Dei nutu, et Ecclesiae fidelium consensu, cuique conferri potest. Quoniam episcopatus non est munus humanum, sed sancti Spiritus donum, sicut ostendit apostolus, ubi ad episcopos loquitur, dicens (Act. XX, 28): Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Unde et in Epistola ad Hebraeos (cap. V, 4-6) ait: Nec quisquam sibi sumit honorem, sed qui vocatur a Deo, sicut Aaron. Sic et Christus non semetipsum glorificavit ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et iterum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. In quibus Apostoli verbis 119.0013C| evidentissime demonstratur, ad hoc munus adipiscendum atque sumendum sufficere unicuique gratiam Dei, cooperante fide et devotione gratiae ejus, absque his autem humano arbitrio nemini posse concedi. Unde graviter quilibet princeps delinquit, si hoc suo beneficio largiri posse existimat, quod sola divina gratia dispensat; cum ministerium suae potestatis in hujusmodi negotium peragendo adjungere debeat, non praeferre.

V.

Denique ut istius rei nonnulla proferantur exempla, puto quod de ordinatione beati Martini, quando ex monasterio sub alia occasione eductus, et a populo comprehensus, atque ad Ecclesiam perductus est, et continuo ab episcopis, qui ad hoc 119.0014A| invitati fuerant, consecratus, nemo principum hujus saeculi fuerit interrogatus. In Ecclesia quoque Lugdunensi sic religiosa olim et venerabilis consuetudo fuit, sicut antiqua narrat historia: scilicet ut, defuncto pontifice, omnis in unum conveniret Ecclesia, et triduano jejunio communi voto ac supplicatione celebrato, quemcunque eis Dominus per revelationem sive ex eorum clero seu aliunde ostenderet, ipsum sine dubio antistitem constituerent. Quod de beato Eucherio praefatae urbis episcopo, et doctore egregio, sanctissimae Vitae ejus liber manifeste testatur impletum. Qui cum esset ex nobilissimo senatorum genere oriundus, et huic saeculo abrenuntians, omnique facultate sua in pauperes ob amorem Christi distributa, partibus Provinciae in quodam specu retrusus, 119.0014B| atque ibi soli Deo jejunus, et orationibus vacans latitaret, tali revelatione ostensus, atque inventus in pontificali regimine locatus est. Ex quo certissime constat quod omni illo tempore quo tantam bonitatem sive gratiam omnipotens Deus in illa voluit Ecclesia demonstrare, valebat ac sufficiebat ad consecrationem rectorum sola ejus gratia et fides Ecclesiae devota.

VI.

Sed et in Romana Ecclesia usque in praesentem diem cernimus absque interrogatione principis, solo dispositionis judicio, et fidelium suffragio, legitime pontifices consecrari: qui etiam omnium regionum et civitatum quae illi subjectae sunt, juxta antiquum morem, eadem libertate ordinant atque constituunt sacerdotes; nec adeo quisquam absurdus 119.0014C| est, ut putet minorem illic sanctificationis divinae esse gratiam, eo quod nulla mundanae potestatis comitetur auctoritas.

VII.

Quae omnia non ideo dicimus quasi potestatem principum in aliquo minuendam putemus, vel contra religiosum morem regni aliquid sentiendum persuadeamus; sed ut clarissime demonstretur, in re hujusmodi divinam gratiam sufficere, humanam vero potentiam, nisi illi consonet, nihil valere. Quapropter in sacris canonibus Patrum, ubi plurimae causae commemorantur sine quibus episcopalis ordinatio irrita habenda est, de hac re nihil invenitur insertum. (no apparatus)119.0011C| Manifestum est omnibus qui in Ecclesia Dei sacerdotale officium administrant, quae sunt illa quae in ordinatione episcopali, et sacrorum canonum auctoritas, et consuetudo ecclesiastica, juxta dispositionem divinae legis et traditionem apostolicam jubeat observari. Videlicet ut pastore defuncto, et sede vacante, unus de clero Ecclesiae, quem communis et concors ejusdem cleri et totius plebis consensus elegerit, et publico decreto celebriter ac solemniter designaverit, legitimo episcoporum numero consecratus, locum decedentis antistitis rite valeat obtinere; nec dubitetur divino judicio et dispositione firmatum, quod ab Ecclesia Dei tam sancto ordine et legitima observatione fuerit celebratum.