Jump to content

Liber de sacris ordinibus (Rabanus Maurus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber de sacris ordinibus
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 112

Documenta Catholica Omnia pdf


Liber de sacris ordinibus

Liber de sacris ordinibus (Rabanus Maurus), J. P. Migne 112.1190C

PRAEFATIO. 112.1165B|

RABANUS, servus Christi Jesu, THIOTMARO fratri salutem. Sicut me rogasti, amande frater, ut aliquas quaestiones de sacramentis divinis ac sacris ordinibus, nec non et de vestimentis sacerdotalibus, tibi exponendo absolverem, feci quantum potui, et quid in se mysterii habeant partim interpretando partimque sensu eas dilucidando explanavi. Et quia mei cooperatorem in sacro ministerio te elegi, hortor ut quod pro infirmitate corporis coram multis exponere non possum, tu qui junior aetate et validior es corpore, illis qui ad sacerdotium ordinati sunt, et ministerium sacerdotale agere debent, notum facias, et eis persuadeas, imo jubeas, ut diligenter discant quod in hoc opusculo conscriptum est, et ad eorum 112.1165C| officium pertinet: quatenus ipsi hoc noverint quod eos scire convenit, et plebi sibi commissae intiment quid illis in Christiana religione credendum, agendum atque tenendum sit, sic utrique, et praelati atque subditi salvi fieri possunt, scilicet si legem Domini intente meditantur, et mandata divina servare in omnibus contendunt. Ita enim Apostolus scribens ad discipulum suum in Epistola sua docuit dicens (I Tim. IV, 14): « Attende lectioni et exhortationi doctrinae. Noli negligere gratiam quae in te est, quae data est tibi, per prophetiam cum impositione manus presbyterii, haec meditare, in his esto, 112.1166B| ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae, insta in illis: hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos qui te audiunt. Quod divina gratia te in mente pura habere et sermone sano, atque bono opere consummare faciat, quatenus hic in ejus servitio satis utilis fias, et post hujus vitae terminum aeterni gaudii in coelesti regno cum electis. Dei particeps existas.

CAP. I.-- De una Dei Ecclesia catholica.

(De Instit. cler. l. I, c. 1.) Ecclesia ergo Dei catholica, quae per totum orbem dilatata diffunditur, Christi nomine nobilitata glorificatur. Omnis enim homo qui rectae fidei existit particeps, et sacro baptismate regeneratur, a Christo Christianus vocatur, 112.1166C| et Dei Patris atque Ecclesiae matris noscitur esse filius. Ecclesia Graecum vocabulum est, quod in Latinum vertitur convocatio sive conventus, eo quod omnes convocat ad se. Catholica autem dicitur, id est, universalis, quia in toto mundo una est Ecclesia Christi quae et sponsa et corpus ejus est.

CAP. II.-- De tribus ordinibus Ecclesiae.

(Ib. c. 2.) Sunt tamen tres ordines in Ecclesia conversantium, id est, laicorum, monachorum et clericorum, quorum primus, id est, laicus, ordo popularis interpretatur. Laos enim Graece, populus Latine dicitur. Secundus est monachicus, id est 112.1167A| singulariter conversans, hoc est, a saeculari conversatione remotus. Monas enim Graece singularitas dicitur, et monachus singularis vel solitarius. Tertius est ordo clericalis. Cleros quippe Graece sors, vel haereditas dicitur. Cleros autem vel clericos hinc appellatos Doctores nostri dicunt, quia Matthias sorte electus est, quem primum ab apostolis legimus ordinatum. Sic et eos quos illis temporibus Ecclesiarum principes ordinabant, sorte legebant. Nam et haereditas Graece cleronomia appellatur, et haeres cleronomus. Propterea ergo dicti sunt clerici, quia de sorte sunt Domini, vel quia Dominum partem habent, sicut de eis scriptum est, loquente Domino: Ego haereditas eorum (Psal. XXXVI, 18). Unde oportet ut qui Deum haereditate possident absque ullo impedimento 112.1167B| saeculi Deo servire studeant, ut congrue illud Psalmistae dicere possint: Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV, 5). Iste autem ordo jure praeponitur in Ecclesia, quia in sanctis deseruit, et sacramenta populis dispensat. Sicut enim in Veteri Testamento, tribus Levi prae caeteris tribubus peculiariter a Domino electa est, ad serviendum illi per diversa officia in tabernaculo: ita et clericus ordo specialiter modo electus est ad ministrandum Deo in vero Dei tabernaculo quod est Ecclesia praesens, ut serviant ei die ac nocte in templo sancto ejus, ut sint populo in his quae ad Deum pertinent, ut offerant Deo dona et sacrificia pro sua et pro populi ignorantia, ut judicent inter justum et injustum, et discernant inter sanctum et profanum, inter pollutum et 112.1167C| mundum, doceantque populum Dei omnia legitima ejus, et praecepta quae mandaverat ad eos.

CAP. III.-- De tonsura clericorum.

(Ib. c. 3.) Tonsurae ecclesiasticae usus a Nazaraeis (nisi fallor) exortus est, qui prius crine servato, denuo post vitae magnae continentiam devotione completa caput radebant et capillos in igne sacrificii ponere jubebantur, scilicet ut perfectionem devotionis suae Domino consecrarent. Horum exemplis, usus ab apostolis introductus est, ut hi qui in divinis cultibus mancipati Domino consecrantur, quasi Nazaraei, id est, sancti Dei, crine praeciso innoventur. Hoc quippe Ezechieli prophetae jubetur, dicente Domino: « Tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum et 112.1167D| duces per caput tuum et Larbam (Ezech. V, 1), » videlicet quia et ipse et sacerdotali genere Deo in ministerio sanctificationis deserviebat. Hoc et Nazaraeos illos Priscillam et Aquilam in Actibus apostolorum primos fecisse legimus, Paulum quoque apostolum et quosdam discipulorum Christi, qui in hujuscemodi cultu imitandi exstiterunt. Est autem in clericis tonsura signum quoddam quod in [ Forte suppl. corpore] figuratur, sed in animo agitur. Scilicet ut hoc signo in religione vitia resecentur, et criminibus carnis nostrae quasi crinibus exuamur, atque inde innovatis sensibus ut comis rudibus enitescamus, « exspoliantes nos, » juxta Apostolum, « veterem hominem cum actibus ejus, et induentes novum qui 112.1168A| renovatur in agnitionem Dei (Col. III, 9), » quam renovationem in mente oportet fieri, sed in capite demonstrari, ubi ipsa mens noscitur habitare. Quod vero detonso superius capite inferius circuli corona relinquitur, sacerdotium regnumque Ecclesiae in eis existimo figurari. Thiara enim apud veteres constituebatur in capite sacerdotum, haec ex bysso confecta rotunda erat quasi sphaera media, et hoc significatur in parte capitis tonsa. Corona autem aurea latitudo est circuli, quae regum capita cingit, utrumque itaque signum exprimitur in capite clericorum, ut impleatur etiam corporis quadam similitudine, quod scriptum est, Petro apostolo dicente: « Vos estis genus electum, regale sacerdotium (I Pet. II, 9). Quaeritur autem cur sicut apud antiquos Nazaraeos 112.1168B| non ante coma nutritur et sic tonditur: sed qui haec exquirunt, advertant quid sit inter illud propheticum velamentum et hanc Evangelii revelationem, de qua dicit Apostolus: « Cum transieris ad Christum, aufertur velamen (II Cor. III, 16). » Quod autem significabat velamen interpositum inter faciem Moysi et aspectum filiorum Israel, hoc significabat illis temporibus coma sanctorum. Nam et Apostolus comam pro velamento esse dicit. Proinde jam non oportet ut velentur crinibus capita eorum qui Domino consecrantur, sed tantum ut revelentur: quia quod erat occultum in sacramento prophetiae, jam in Evangelio declaratum est. Sunt quoque quidam doctorum qui asserunt diversas ob causas Petrum apostolum hunc ritum primum sumpsisse, primitus, 112.1168C| ut formam et similitudinem Christi in capite gestaret dum pro redemptione nostra crucis patibulum subiturus a nefanda Judaeorum gente acutis spinarum aculeis crudeliter coronaretur. Deinde, ut sacerdotes Veteris et Novi Testamenti in tonsura et habitu discernerentur. Postremo ut idem apostolus suique successores et sequipedes ridiculosum gannaturae ludibrium in populo Romano portarent, quia et eorum barones et hostes exercitus superatos sub corona vendere solebant. Sed de his quid suscipiat lectoris judicio derelinquimus.

CAP. IV.-- De sacramentis Ecclesiae.

(Ibid. c. 24.) De sacramentis autem quae in Ecclesia sunt, oportet primum ut hujus operis sermo exponat 112.1168D| atque declaret ritum sacerdotalem: quia per sacerdotes Christi ministerium ecclesiasticum debet ordinari, atque Deo adjuvante perfici. Sunt autem sacramenta, baptismus et chrisma, corpus et sanguis, quae ob id sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorumdem sacramentorum operatur. Nam a secretis virtutibus vel sacris sacramenta dicuntur, quae ideo fructuose penes Ecclesiam fiunt, quia sanctus in ea manens spiritus, eumdem sacramentorum latenter operatur effectum. Unde seu per bonos seu per maios ministros intra Ecclesiam Dei dispensentur, nec bonorum meritis dispensatorum amplificantur haec dona, nec malorum attenuantur: Quia « neque 112.1169A| qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). » Unde et Graece mysterium dicitur quod secretam et reconditam habeat repositionem.

CAP. V.-- De baptismatis sacramento.

(Ibid. c. 23.) Primum autem sacramentorum est baptismus, quia antequam sancto chrismate ungatur aliquis, ut corporis et sanguinis Christi particeps existat, sacra regeneratione purgari debet, ac deinde ad caetera rite accedere. Baptismus Graece, Latine tinctio interpretatur, quae non tantum ob hoc quod homo in aquam mergitur tinctio dicitur, sed quia spiritu gratiae ibi in melius immutatur, et longe aliud quam erat efficitur. Primum homines foedi eramus deformitate 112.1169B| peccatorum, in ipsa tinctione pulchri dealbatione virtutum. Unde et in Ganticis canticorum scribitur: « Quae est ista quae ascendit quasi dealbata (Cant. III, 6). » Cujus mysterium non aliter nisi sub Trinitatis designatione, id est, Patris et Filii et Spiritus sancti cognitione completur, dicente Domino ad apostolos: « Ite, docete omnes gentes baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). » Sicut enim in tribus testibus stat omne verbum, ita sacramentum confirmat ternarius numerus nominum divinorum. Quod autem per aquam baptismus datur, haec ratio est: voluit enim Dominus ut res illa invisibilis per congruentiam et profectum incontrectabile et invisibile impenderetur elementum, super quod etiam in principio ferebatur Spiritus sanctus. 112.1169C| Nam sicut oleum naturali pondere superfertur omni liquori: ita in principio superferebatur Spiritus sanctus aquis. Sicut aqua purgat exterius corpus, ita latenter ejus mysterio per Spiritum sanctum purificatur et animus, cujus sanctificatio ita est. Invocato enim Deo descendit Spiritus sanctus de coelis, et medicatis aquis sanctificat eas de semetipso, et accipiunt vim purgationis, ut in eis caro et anima delictis inquinata mundetur, utrumque enim baptizando necesse est adhiberi, et baptismi lavacrum, et Spiritus sancti purgatio, quia ait Salvator: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non potest introire in regnum Dei. » Sed ante baptismum catechizandi debet in hominem praevenire officium, ut fidei primum cathecumenus accipiat rudimentum. 112.1169D| Nam in Evangelio secundum Matthaeum legitur, quod post resurrectionem Dominus apostolis praeceperit, ut in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti docerent et baptizarent omnes gentes, id est prius fidem Dei illius insinuarent, et sic credentes in remissionem peccatorum baptizarent. Hinc est quod secundum Marcum idem Dominus legitur praeposuisse fidem baptismati cum ita dixit: « Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit: qui vero non crediderit condemnabitur (Mar. XVI, 6.): » et Joanne 112.1170A| teste, prius ipse Jesus caeci nati oculos luto ex sputo facto superlinivit, et sic ad aquas Siloe misit, quia prius debet baptizandus fide incarnationis Christi instrui, et sic ad baptismum jam credulus admitti, ut sciat cujus gratiae in eo est particeps, et cui jam debitor fiat deinceps

CAP. VI.-- De catechumenis.

(Ib. c. 26.) Catechumenus autem dicitur pro eo quod adhuc doctrinam fidei audit, nec tamen baptismum recepit Nam catechumenus Graece, Latine auditor interpretatur, etc., usque ad finem capitis.

CAP. VII.-- De catechizandi ordine.

(Ib. c. 27.) Catechizandi enim ordo hic est, primum 112.1170B| interrogatur paganus si abrenuntiat diabolo, et omnibus damnosis ejus operibus, atque fallacibus, etc., usque ad finem capitis.

CAP. VIII.-- Quae sit interpretatio symboli secundum Latinos.

Igitur symbolum Latine indicium vel signum vel collatio interpretatur, indicium quia per id indicatur fidei integritas, signum quod eo bene retento et intellecto, fideles ab infidelibus discernuntur, collatio, quia in eo apostoli omnem fidei integritatem contulerunt. Quod omnes pari fidei sinceritate corde retinebant, ore confessi sunt, et singuli proprias sententias conferentes, symbolum, id est, totius fidei collationem ediderunt. Discessuri enim ab invicem 112.1170C| normam futurae praedicationis in commune statuerunt, ne localiter ab invicem discedentes diversum aliquid vel dissonum praedicarent. Decentissimum namque et utile erat ut quibus erat anima una et cor unum in Domino, et quos sancti Spiritus afflatus vegetabat, unius etiam fidei confessio exornaret, nec enim dirimi in aliquo vel poterant vel debebant, qui unius fidei vinculo nectebantur. Plerique praeterea verbum abbreviatum per Isaiam prophetatum, in Symbolo et oratione Dominica intelligi volunt. In altero enim fidei: in altero precum continetur integritas, ut et in duodecim verbis, duodecim apostolorum doctrina, et in septem petitionibus, omne contineatur quidquid ad praesentis et futurae vitae pertinet dispensationem, quamvis etiam totius doctrinae verbum 112.1170D| dici possit abbreviatum, quia quod prius lex et prophetae continebant in latitudine praeceptorum. veniens Dominus pronuntiavit et dixit: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis, et proximum tuum tanquam teipsum. In his mandatis duobus tota lex pendet et prophetae (Marc. XII, 30). » In quo evidenter prophetas et legem duobus his sermonibus breviavit. Haec de symbolo et nomine ejus dicta sint.

CAP. IX.-- De credulitate: quomodo credendum sit in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus natum et passum, et in Spiritum sanctum, Ecclesiam catholicam, et caetera quae sequuntur in eodem symbolo. 112.1171A|

Caeterum fides quae in hoc symbolo continetur, ita ab his qui baptizandi sunt intelligi debet, ut credant in Deum Patrem omnipotentem creatorem omnium visibilium et invisibilium, qui solus, quia non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus, et in Jesum Christum Filium ejus, per quem omnia facta sunt, verum Deum unigenitum, verumque Dei Filium non factum aut adoptivum sed genitum et unius cum Patre substantiae, atque ita per omnia aequalem Deo Patri, ut nec tempore nec gradu nec potestate esse possit inferior, tantumque esse illum 112.1171B| qui est genitus, quantus ille qui genuit. Credunt etiam eum natum de Spiritu sancto ex Maria semper virgine, id est, ut Spiritu sancto cooperante, verum sibi corpus ex virgine, id est, Dei Filius assumpserit, ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse factus sit in humanitate hominis matris Filius. Credant etiam eum descendisse ultimo tempore pro redemptione mundi a patre, qui nunquam desiit esse cum Patre, et hominem verum factum, ut humanum genus homo liberaret, et ipse quia absque initio aeternitatem cum Patre et Spiritu sancto possidet in fine saeculorum perfectum naturae hominem susceperit, et Verbum caro factum sit assumendo humanitatem, non permutando divinitatem. Credant etiam eum pertulisse passionem et mortem, 112.1171C| non in virtute divinitatis, sed infirmitate humanitatis, mortuum vera carnis morte, resurrexisse vera carnis resurrectione, et resurrectione sua spem nobis resurrectionis contulisse, ita duntaxat ut sicut ille tertia die resurrexit vivus a mortuis: ita et nos in fine saeculorum resurgamus in eadem qua nunc vivimus carne. Credant etiam eum in eodem corpore quod de Virgine assumpsit, passionem sustinuit, et resurrexit, ascendisse in coelum et in eodem nunc esse, et ad judicium venturum esse, et resuscitatis omnibus, dare aliis pro peccatis supplicii aeterni sententiam: aliis pro justitiae meritis aeternae beatitudinis praemium. Credant et in Spiritum sanctum Deum verum ex Patre Filioque procedentem, aequalem per omnia Patri et Filio, voluntate, potestate, 112.1171D| aeternitate, substantia. Nec esse in hac sancta Trinitate ullos gradus quibus aliquis inferior superiorve dici possit. Credant etiam sanctam Ecclesiam catholicam, id est, universalem: non in sanctam Ecclesiam ut credentes in Trinitatem. Credant ejusdem sanctae Trinitatis domum esse sanctam Ecclesiam, a cujus communione discedentes schismatici et haeretici vocantur, et aeterna damnatione puniuntur: in ejus vero communione permanentes et membra Christi esse et remissionem peccatorum percipere, et ad vitam aeternam pertinere. Quia ergo parvuli necdum ratione utentes haec minime capere possunt, oportet ut cum ad intelligibilem aetatem pervenerint doceantur, et fidei sacramentis et confessionis suae mysteriis, 112.1172A| ut ea et veraciter credant, et diligenti cura custodiant. Confessionem suam plane diximus, quia quamvis illi necdum loqui possint: pro illis et confitentur et loquuntur qui eos de lavacro fontis suscipiunt. Nec immerito dignum est ut qui aliorum peccatis obnoxii sunt, aliorum etiam confessione per mysterium baptismatis remissionem originalium percipiant peccatorum.

CAP. X.-- De scrutinio.

Qui vero illius sunt jam aetatis, ut rationem credulitatis suae reddere possint, diligenti examine scrutandi sunt, utrum veraciter credant, an alicujus falsitatis in eis macula celetur. Ne dum aut timore aut favore terrenarum potestatum aut acquisitione quarumdam rerum ac baptismatis sacramentum 112.1172B| ignorantibus ministris Ecclesiae perveniunt, tradatur sanctum canibus, et margaritae mittantur inter porcos, et lupi ovina pelle vestiantur. Hunc enim morem Ecclesia servare consuevit, ut per aliquot dierum spatium, hi qui in solemnitate Paschali baptizandi sunt scrutentur, ut instructis et doctis et simplici corde ad fidem veram venientibus vitae sacramenta impartiantur, quibus ut aptiores inveniantur baptismatis sacramento, et eorum fides probabilior sit, quaedam fiunt corporaliter quae spiritali gustu degustata, mysticum quid et spiritale sapiant

CAP. XI.-- Quid sit abrenuntiatio.

De abrenuntiatione autem et quid sit abrenuntiatio, jam dicendum est. Abrenuntiare etenim poni 112.1172C| solet, pro eo quod est spernere, rejicere, contradicere, sive aliud quid, quod hoc verbo in hoc sensu exprimi potest. Quamvis enim illius verbi quod est nuntio, sensus in promptu sit cum sine praepositione profertur, et accepta praepositione interdum a sua significatione non longe recedat, ut est illud: narrabo et renuntiabo, interdum vero in alium sensum vertatur, ut est illud: « Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33); » abrenuntiare tamen semper in eo sensu poni consuevit, quem superius diximus. Abrenuntiare etenim se fatetur Satanae et omnibus operibus ejus et omnibus pompis ejus, quam abrenuntiationem recte confessio sanctae Trinitatis sequitur. Et [ Fort., ut] ubi 112.1172D| abundavit peccatum, superabundet gratia, et ubi computruit jugum diaboli a facie unctionis Spiritus sancti, adveniat illius jugum qui dixit: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 29). » Satanae enim, qui et diabolus nuncupatur, a fidelibus abrenuntiatur, ut Domino Salvatori liberius serviatur, quia juxta ejusdem Domini vocem: « Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). »

CAP. XII.-- De abrenuntiatione Satanae et omnibus operibus ejus, atque pompis, vel quae opera diaboli sint et pompae.

Abrenuntiatur etiam operibus ejus, quia opera illius contraria sunt operibus Salvatoris. Et quia 112.1173A| ille armis suis, id est vitiis, genus humanum sibi subjecit, Dominus armis suis, id est virtutibus, illum debellavit. In illius enim militia, id est in peccatis nostris, servitus permanens accepit mortem: in istius militia, id est virtutibus, accipimus vitam aeternam. Septem itaque principalia vitia, quibus diabolus genus humanum infestat, non incongrue opera Satanae dicere possumus; quibus opponuntur septem principales virtutes, quae opera sunt procul dubio salutaria, nec minus interea pompis ejus abrenuntiatur, quae utique opera sunt Satanae, sed eo quasi discerni videntur a caeteris operibus ejus, quia in eis superbia, cujus ille auctor est, et quae eum dejecit, quodammodo designatur. Pompae igitur ejus sunt ambitio, arrogantia, vana gloria, et caetera 112.1173B| hujuscemodi, quae de fonte superbiae procedere dignoscuntur. Pompam enim, ambitionem sive jactantiam, et his similia, intelligi debere propheticus sermo demonstrat, cum dicit: « Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae: optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israel (Amos VI, 1). » Sed et Clemens Prudentius disertissimus atque Christianissimus poeta, in hac significatione pompam posuit, in libro Psychomachiae, ubi ait: Pompa ostentatrix vani splendoris inani Exuitur nudata peplo.

Quamvis ergo omne peccatum superbia dici possit, quia quando quis peccat, Deo, qui peccare prohibuit, contraire videtur, aliud tamen est desidiose, 112.1173C| aliud malitiose, aliud scienter, aliud ignoranter, aliud negligenter, aliud arroganter peccare, quolibet autem modo quis peccet, si poenitere contemnit, in magnum se superbiae barathrum immergit, de quo non nisi per confessionem peccatorum suorum et emendationem morum et salutaris poenitentiae adminiculum egredi potest. Duobus enim modis homo Deo superbit: cum aut praeceptis ejus inobediens existens, ea quae prohibita sunt committit, aut commissa poenitere negligit; unde sive hi qui baptizandi sunt, sive nos qui baptismi sacramentum jam percepimus, ante oculos ponere debemus pactum, quod cum Deo in baptismate fit, ubi abrenuntiatur Satanae et operibus et pompis ejus, quod pactum tunc irritum fit, si aut in fide quis permanendo 112.1173D| vitiis, aut a fide exorbitando idolorum cultibus, aut haeresum erroribus subdatur.

CAP XIII.-- De ordine sacri baptismatis.

Quia igitur constat, pactiones credentium esse duas, unam in qua renuntiatur diabolo et pompis ejus, et omnibus operibus ejus, alteram qua se credere confitentur in Patrem, et Filium, et in Spiritum sanctum, oportet has inconvulsae mentis intentione teneri, et ut intemeratae custodiri possint, illius semper adjutorium quaerere, qui baptismi sacramentum ad salutem generis humani contulit, cujus mysterium et in Veteri Testamento per Moysen praefiguratum est, cum populus in nube et in mari baptizatus est, et in Novo nobis per mediatorem Dei 112.1174A| et hominum apertissime demonstratum. Ipse enim ait: « quoniam nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non poterit introire in regnum Dei (Joan. III, 5). » Et Joannes de eo ait: « Ecce baptizo in aqua: medius autem vestrum stat, quem vos nescitis. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Joan. I, 26). » Per hoc qui nascimur mundo, renascimur Deo, et qui per peccatum eramus filii irae, per gratiam efficimur filii Dei. Hac enim tinctione et hoc lavacro Ecclesia vegetatur, quoniam sicut ex osse dormientis protoplasti mulier aedificata est, ita ex latere Christi in cruce dormientis Ecclesia formata est: « profluxerunt enim ex ejus latere sanguis et aqua: » duo sanctae Ecclesiae praecipua sacramenta, ut in altero consecratio, in altero mundatio, 112.1174B| eidem tribueretur Ecclesiae, regeneramur namque ex lavacro, et consecramur ex sanguine. Unde et populus mare Rubrum transiit; quia baptismus Christi sanguine consecratur. Quia ergo elementum aquae in hoc mundo omnibus elementis purgandi, vivificandi, recreandi gratiae aptum est, non immerito ei baptismi dignitas confertur, qui [ Forte quae ut referatur ad aquam ] et regenerandorum hominum efficaciam cum Spiritus Dei in mundi primordio super id ferretur concipiebat, et purgandorum cum ex latere Christi proflueret, dignitatem capiebat. Per hoc etenim visibile elementum res illa invisibilis signatur, ut sicut aqua purgatur exterius corpus, ita latenter ejus mysterio per Spiritum sanctum purificetur et animus. Invocato namque Deo 112.1174C| descendit Spiritus sanctus de coelis, et sanctificatis aquis, tribuit eis vim purgationis Inde homo ad imaginem reparatus sanctae Trinitatis, ad quam conditus fuerat, expurgatur, et qui vetus in eas per peccatum primi hominis intraverat, novus ex eis per Christi gratiam egreditur, et Spiritu gratiae in melius immutatus, longe aliud quam fuerat efficitur, foedus enim erat deformitate peccatorum, ibi redditur pulcher dealbatione virtutum. Nullatenus itaque baptismi mysterium perfici potest, nisi sub invocatione sanctae Trinitatis, quia et Dominus ad apostolos dixit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et idem Dominus hoc sacramentum firmavit, cum in suo baptismate Pater declaratus est in voce, Filius in 112.1174D| corpore, Spiritus sanctus in columbae ostensione. O praeclarum et admirabile sacramentum, quod de filiis irae, facit filios Dei: de veteribus novos, de foedis pulchros, in quo et regeneramur et purgamur, et exemplum mortis Christi imitamur. Quomodo ergo hoc exemplum imitemur, dicat Apostolus: « An ignoratis, inquit, quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus illi per baptismum in morte, ut quemadmodum resurrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 3). » Morimur ergo peccato, quando abrenuntiamus diabolo, et omnibus quae ejus sunt. Consepelimur Christo, cum sub invocatione sanctae 112.1175A| Trinitatis sub trina mersione, in fontem lavacri quasi in quoddam sepulcrum descendimus. Consurgimus Christo, cum exuti omnibus peccatis de fonte quasi de sepulcro egredimur. Sed neque mysterium trium dierum ac noctium quibus in sepulcro Dominus fuisse legitur praeteritur, cum invocata sancta Trinitate, quae utique vera lux est, in fontem descendimus. Lux est enim hic Pater, et in lumine ejus qui est Filius, lumen videmus Spiritum sanctum. Facimus autem non tres noctes: cum tenebrarum et ignorantiae patri, una cum mendacio, quod ex eo natum est, et mendax est sicut et pater ejus, et cum loquitur mendacium de suis propriis loquitur, contradicimus. Sed et tertio loco Spiritum erroris destruimus, qui inspirat pseudoprophetas ut dicant: 112.1175B| « Haec dicit Dominus, » quos Dominus non misit, destruimus enim haec et conculcamus si consepulti sumus etiam Christo, secundum illud quod ipse dicit: « Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X, 19). » Quae singula ita sunt contraria sanctae Trinitati, ut nox diei, ut tenebrae luci, ut mendacium veritati. Fons quoque baptismi similitudinem gerit sepulcri Christi, quod novum fuisse legitur: quia quicunque in eo consepelitur Christo, et ei consurgit secundum eumdem Apostolum, in novitate vitae ambulare debet. Cujus fontis septem gradus: tres in descensu, tres noctes, et tres in ascensu, tres dies significare videntur, de quibus superius dictum est. Septimus vero, qui et quartus, 112.1175C| ille est de quo quidam ait: « Et aspectus quarti similis Filio Dei qui fornacem ignis exstinguit, qui est stabilimentum pedum, fundamentumque. In quo, » juxta Apostolum, « inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Col. II, 9). » Idcirco autem baptismus non iteratur, quia et Christus non amplius quam semel moritur. Peccata enim quae post baptismum committuntur, poenitentiae lacrymis, eleemosynis, et caeteris bonorum operum exhibitionibus, non baptismatis iteratione delentur. Dominico interea corpori sepeliendo mun lissima linteamina et aromata adhibentur, quia et is qui Christo consepeliri desiderat, si jam aetas permittit, quamvis mortuus sit per originale peccatum quod adhuc 112.1175D| portat, debet tamen bonorum operum exhibitione flagrare, et mundis indui vestibus. De quibus Propheta sacerdotes indui orat, cum dicit: « Sacerdotes tui induantur justitiam (Psal. CXXXI, 9). » Si ergo antequam renascatur et originali peccato purgetur et Christo consepeliatur, et aromatibus debet flagrare, et mundissimis vestibus indui; quanto magis renatus, purgatus, Christo convivificatus, in novitate vitae ambulans, nova creatura effectus, et odoris flagrantia exuberare, et candidorum vestimentorum clarescere debet nitore. Catechizandi ergo ordine et scrutinio sic ordinabiliter peracto, de baptismatis tinctione et unctione chrismatis jam sermo habeadus est.

CAP. XIV.-- De tinctione baptismi et unctione chrismatis. 112.1176A|

(De Instit. cler. l. I, c. 18.). Post haec igitur con secratur fons, et ad ipsum baptismum catechumenus accedit, et sic in nomine sanctae Trinitatis trina submersione baptizatur. Et recte homo qui ad imaginem sanctae Trinitatis conditus est, per invocationem sanctae Trinitatis ad eamdem renovatur imaginem, et qui tertio gradu peccati, id est, consensu cecidit in mortem, tertio clevatus de fonte, per gratiam resurgat ad vitam. Potest et haec. Trina mersio, triduanam Domini sepulturam significare, sicut supra jam diximus, maxime cum dicat Apostolus: « Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus 112.1176B| cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI, 3), et caetera. Oportet ergo cum invocatione sanctae Trinitatis sub trina mersione baptismus confici, ut secundum personarum differentiam, mysterium baptismi celebretur, et secundum unitatem substantiae unum baptisma fiat, unde dicit Apostolus: unus Dominus, una fides, unum baptisma (Eph. IV, 5), et caetera. Postquam enim ascenderit baptizatus de fonte, statim signatur in cerebro a presbytero cum sacro chrismate, sequente simul et oratione, ut regni Christi particeps fiat, et a Christo Christianus possit vocari. Scriptum est et 112.1176C| in Evangelio ita: « Baptizatus autem Jesus confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se (Matth. III, 16). » Bene quidem baptismo continuatur chrismatis unctio, quia Spiritus sanctus qui per illud chrisma suae virtutis admixtione sanctificat credentes; baptizato Jesu statim super illum in columbae specie descendit; cujus videlicet typum praeferebat columba illa quae in diluvio ad arcam reportavit ramum olivae virentibus foliis: significans utique quod Spiritus sanctus per chrismatis unctionem in baptismate virorem confert fidelibus coelestis gratiae. Sed de hoc plenius in sequentibus dicemus. Legimus et in gestis Patrum 112.1176D| quod Sylvester Papa in Ecclesia Romana constituerit ut sicut potestas et privilegium apud solum episcopum constat, quod sacrum chrisma ipse conficiat, et baptizatum per manus impositionem cum ipso chrismate consignet, propter haereticam suasionem: ita presbyter eodem chrismate liniet baptizatum levatum ex aqua propter occasionem transitus mortis, quia scriptum est in Apostolo: « Vos autem, fratres, in carne non estis, sed in spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 11), » et caetera. Ac deinde profecto patet quia quicunque non est Christi, regni sui particeps fieri nequit, ideoque necessarium est ut statim succurratur 112.1177A| baptizato cum chrismatis unctione, ut Spiritus sancti participationem accipiens, alienus a Christo non existat.

CAP. XV.-- De indumento baptizati et eucharistia.

(Ib. c. 29.) Post baptismum autem traditur Christiano vestis candida designans innocentiam et puritatem Christianam, quam post ablutas, et caetera usque ad finem capitis.

CAP. XVI.-- De impositione manus episcopalis et chrismatis sacramento.

(Ibid. c. 30.) Novissime autem a summo sacerdote per impositionem manus paracletus traditur illi Spiritus sanctus, ut roboretur per Spiritum, etc., usque ad finem capitis.

CAP XVII.-- De sacramento corporis et sanguinis Domini. 112.1177B|

(Ibid. c. 31.) Sed quia de duobus sacramentis, id est, baptismo et chrismate jam quantum nobis Dominus dedit, supra disseruimus, etc., usque ad finem capitis.

CAP. XVIII.-- De officio missae.

(Ibid. c. 32.) De sacramentis, ut reor, satis superius diximus; nunc de officio missae quo ipsa sacramenta corporis et sanguinis Christi conficiuntur, etc., usque ad finem capitis.

CAP. XIX.-- De ordine missae.

(Ibid. c. 33.) Primum autem in celebratione missae, ad introitum sacerdotis ad altare, antiphona 112.1177C| cantatur a clero, ut audiatur sonitus quando ingreditur sanctuarium in conspectu Domini, sicut in veteri testamento per tintinnabulorum sonitum ingressus pontificis innotuit. Bene ergo in ingressu sacerdotis concrepantibus choris auditur modulatio divinae laudis, ut dominicae celebrationis mysteria ministrorum pie praecedat consonantia, et corporis et sanguinis Christi venerabile sacramentum antecedat dignae laudis sacrificium. Namque chorus est multitudo in sacris collecta, et dictus chorus, quod in initio in modum coronae circum aras starent et ita psallerent, unde et Ecclesiasticus liber scribit stantem sacerdotem ante aram, et in circuitu ejus coronam fratrum. Alii chorum dixerunt a concordia, quae in charitate et vera pace consistit. Sive de 112.1177D| concinentia soni: cum enim unus canit, Graece monadia, latine sicinium dicitur, et cum duo canunt bicinium dicitur. Cum autem multi, chorus vocatur. Antiphona Graece vox reciproca ex duobus scilicet choris alternatim psallentibus dicitur. Introitus namque ab introeundo est dictus. Eo enim cantu ad sanctae modulationis officia intratur: vel tunc Christianae religionis congregatio Ecclesiam Dei intrans, ad caeteras officiorum laudes praeparat se intenturam. Sicut enim invitatorium dicitur ab invitando cum inchoatur officium nocturnum, et dicitur venite: introitum ab introeundo quando initiatur diurnum. Antiphonam autem ad introitum Coelestinus natione Campanus pontifex Romae constituit, ut 112.1178A| ante sacrificium celebraretur, quod ante non fiebat nisi tantum epistola Pauli recitabatur et sanctum Evangelium. Inde Kyrie eleison dicitur, quod ex Graeco in Latinum, Domine, miserere nobis, interpretatur. Sic et Christe eleison, hoc est, Christe, miserere nobis. Hymnum vero angelicum, id est Gloria in excelsis Deo, tunc angeli cecinerunt quando natus est Dominus, quem etiam Thelesphorus pontifex natione Graecus statuit ut ante sacrificium psalleretur, qui et constituit ut in natali Domini per noctem missae celebrarentur. Tunc lector legit lectionem canonicam, ut animus auditorum per hanc instructus ad caetera intentior assurgat. Saepius tamen in missae officio legitur lectio ex Epistolis D. Pauli. Paulum namque omnibus notum est doctorem gentium 112.1178B| esse, et quia a Domino vas electionis fore meruit, idcirco idem dum in corpore maneret ex dogmate quo quasdam epistolas scribendo gentes ad tempus docuit, inde nunc quotidie dum recitatur, omnium mentes fidelium robore firmae fidei solidat. Post lectionem vero cantor dicit responsorium ut ad compunctionem audientes provocet et lenes animos auditor faciat. Responsorium ergo inde dicitur, quod alio desinente id alter respondeat. Inter responsoria quoque et antiphonas hoc differt, quod in responsoriis unus dicat versum, in antiphonis autem alternant versibus chori. Antiphonas Graeci, responsoria vero Itali traduntur primum invenisse. Responsorium enim istud, quidam gradale vocant, eo quod juxta gradus pulpiti cantatur. Post responsorium 112.1178C| cantatur Alleluia, scilicet ut ad coelestia mentem populus sublevet, et ad divinam contemplationem erigat. Alleluia enim duorum verborum interpretatio est: hoc est laus Dei, et est Hebraeum. Ia enim de decem nominibus quibus apud Hebraeos Deus vocatur, unum est. Similiter et Amen Hebraeum est, quod ad omnem sacerdotis orationem seu benedictionem respondet populus fidelium. Interpretari quoque potest Amen in Latinum vere, sive fideliter, seu, fiat, quia Hieronymo teste, in Psalterio ubi habet, fiat, fiat, in Hebraico legitur Amen amen, haec duo tamen verba, id est, Amen et Alleluia, nec Graecis, nec Latinis, nec barbaris licet in suam linguam omnino transferre, vel alia lingua annuntiare. Nam quamvis interpretari possint, propter sanctiorem 112.1178D| tamen auctoritatem, servata est ab apostolis, in suis propriae linguae antiquitas. Tantum enim sacra sunt nomina, ut etiam Joannes in Apocalypsi referat Spiritu revelante se vidisse et audisse vocem coelestis exercitus, tanquam vocem aquarum multarum et tonitruorum validorum dicentium Amen et Alleluia, ac per hoc sic oportet in terris utraque dici, sicut in coelo resonant, deinde a diacono cum summa auctoritate in auribus populi recitatur evangelium, ut ipsius ibidem audiatur doctrina ad quem fervet intentio tota, ipsiusque virtus intelligatur per evangelium, cujus tunc corporis et sanguinis sacrosanctum celebratur mysterium. Post haec oblationes offeruntur a populo, et offertorium cantatur a clero, quod 112.1179A| ex ipsa causa vocabulum sumpsit, quasi offerentium canticum. Offertoriarum quippe quae in sacrificiorum honore canuntur, Ecclesiasticus liber indicium est, dum dicit veteres cantare solitos quando victimae immolabantur, ubi ita legitur: « Porrexit, inquit, manum suam sacerdos in libationem, et libavit de sanguine uvae, et fudit in velamento altaris odorem divino et excelso Principi. Tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis ductilibus, et sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Domino (Eccli. L, 16). » Non aliter et nunc in sonitu tubae, id est in vocis praedicatione digne cantum proferimus, nisi ut simul corde et opere laudes Domino declamantes, jubilemus illi in alto, scilicet verum sacrificium celebrantes cujus sanguine 112.1179B| salvatus est mundus. Immittiturque super altare corporale, hoc est pallium, quod significat illud linteum quo corpus Salvatoris involvebatur, quod ex lino puro textum esse debet eo non ex serico vel purpura, neque ex panno tincto, sicut a Silvestro papa constitutum invenimus. Quia in Evangelio (Matth. XXVII, 59) sindone munda involutum esse a Joseph corpus Salvatoris legitur, et sudarium capitis ejus post resurrectionem Domini non cum linteaminibus positum, sed seorsum involutum inveniri. Ponuntur quoque tunc vasa sancta, quod est calix et patena, super altare, quae quodammodo dominici sepulcri typum habent, quia sicut tunc corpus Christi aromatibus unctum in sepulcro novo per piorum officium condebatur: ita modo in Ecclesia 112.1179C| mysticum corpus illius cum unguentis sacrae orationis conditum in vasis sacris ad percipiendum fidelibus per sacerdotum officium administratur. Postea missa cantatur a sacerdote. Primum ergo oratione quae Super oblata nominatur secrete ab ipso sacerdote expleta, salutat populum et orat dicens: Dominus vobiscum, scilicet ut Deus omnipotens sit cum populo suo, cui ipse populus respondet dicens: et cum Spiritu tuo. Responsio haec populi atque oratio convenienter profertur, hoc est, ut sicut sacerdos oravit quod Dominus esset cum populo, ita et populus orat quod Dominus sit cum spiritu sacerdotis. Cum autem dicit sacerdos oremus, rogat omnes orare, ut oratio ejus a Domino exaudiatur. Et quando juxta finem orationis dicit: Per Dominum 112.1179D| nostrum Jesum Christum Filium tuum, ad Deum Patrem orat sacerdos, ut per suum Filium qui Dominus noster est aequaliter sicut Pater ipsa oratio perficiatur. Cum dicit: Qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, vult populum credere et intelligere quod Filius cum Patre sine initio ac sine fine vivit et regnat Deus, et sicut Pater est Deus, et Filius est Deus, ita et una majestas et una potestas est Spiritus sancti cum Patre et Filio atque una substantia, et in omnibus his tribus unitas Deitatis manet, per omnia saecula saeculorum, id est, ut Filius cum Patre in unitate Spiritus sancti ante omnia saecula vixit et fuit, ita et in praesenti saeculo atque in futuro, ubi justi cum angelis sanctis permanebunt, 112.1180A| et injusti cum diabolis cruciabuntur. Credatur aequaliter vivere cum Patre et Spiritu sancto et nullo fine concludi. Sequitur Amen, quod respondens populus concludit antedictam orationem. Amen ergo, ut supra diximus, confirmatio orationis est, a populo prolata, et in Latina lingua interpretatur fiat. Ipsum hic ita sonat, quasi omnes dicant ut ita fiat sicut sacerdos oravit. Dehinc dicit sacerdos: Sursum corda. Admonet utique populum ut sursum, id est, supra semetipsum ad Dominum omnipotentem omnes corda levent et fideliter orent quod de sursum eis veniat auxilium a Deo coelesti, a quo creati sunt. Cui respondet populus: habemus ad Dominum, id est, ut sicut sacerdos jussit eos sursum corda tenere, sic se habere profitentur. Tunc sacerdos hortatur 112.1180B| plebem ut gratias agat conditori suo dicens: Gratias agamus Domino Deo nostro. Cui respondens populus dicit: Dignum et justum est. Quia justa et digna ratio est Deo gratias omnes referre, quia ab ipso omnia bona suscepimus, imo suscepturi sumus si in fide recta et bonis operibus usque in finem perseveraverimus. Post haec ergo sic incipit sacerdos praefationem dicens: Vere dignum et justum est aequum et salutare. Confirmat enim professionem populi et dicit quod vere dignum est et justum Deo gratias pro omnibus referre, et quod aequum est, hoc est, rectum et salutare, id est, salute plenum, ut ei gratias referamus, qui nobis salutem dedit aeternam. Nos tibi, inquit, semper et ubique gratias agere. Conversus enim sacerdos ad Dominum post 112.1180C| professionem populi quasi ad praesentem loquitur, quia in praesentia Domini semper nos sumus et ipse videt cogitationes nostras, hoc est, omni tempore et in omni loco. Moxque ipsam orationem ad Deum Patrem sermonem convertendo, sic explet dicens. Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Dominum eum vocat qui dominator est omnium, et sub ejus dominatione universa consistunt. Sanctus: quia sanctus est et per quem omnia sanctificantur, quia ipse omnia sancta et bona creavit, pater Graece dicitur, et Latine genitor: quia ipse genuit Filium sine ulla coinquinatione seu corruptione. Pater, latine a patrando dicitur: hoc est, a perpetrando, quod est, a perficiendo vel adjuvando, quia ipse perfecit omnia, quae 112.1180D| facta sunt, et adjuvit omnia quae adjuvata sunt, et voluit nos fieri filios suos adoptivos per sanctificationem qua ille sanctificavit nos. Omnipotens: quia omnia potest, ideo omnipotens dicitur, quia non est impossibile apud Deum omne verbum. Aeterne Deus; hoc interest inter aeternum et perpetuum et temporale: aeternum est, quod initium non habuit, nec finem habebit, sed semper fuit et est et erit. Perpetuum est quod esse coepit et finem non habebit, temporale est, quod initium habuit et finem habebit; et ideo hic dicitur aeterne Deus, quia solus Deus aeternus est, nec coepit esse nec desinit esse, sed est semper. Deus a diligendo dicitur, quia omnia diligit, et gubernat quae creavit, et aliter, Deus 112.1181A| a divinitate dictus est, quia divinus est, et omnia scit, et omnia disponit, prout vult. Per Christum Dominum nostrum. Christus Graece, unctus dicitur latine, hic est Christus qui ante omnia initia a Patre inenarrabiliter est genitus, et postea in tempore quo placuit ei, Spiritus sanctus venit in Mariam virginem, unxitque unctione divina uterum ejus, unde conceptus est de Spiritu sancto, et natus est de Maria virgine. Nam et in veteri testamento sacerdotes et reges ungebantur; et ideo christi dicebantur, quia uncti erant unctione temporali. Iste Christus per quem Patri gratias agimus, aeternaliter Christus est, et cum Patre aeternus Deus est, et per ipsum redempti sumus, et ipse Dominus noster est, quia dominatur nobis. Per quem majestatem tuam 112.1181B| laudant angeli: per ipsum Christum per quem nos gratias agimus Patri, Majestatem Patris laudant angeli, quia ipse aequalis est Patri in divinitate. Majestas dicitur quasi major potestas; quia major est potestas Dei quam hominum, Dei majestatem per Christum laudant angeli, quia Christus simul cum Patre creavit angelos. Angelus enim Graece, Latine nuntius interpretatur. Angelus, nomen est officii, non naturae qui nuntiant ( sic ). Sed naturaliter spiritus sunt. Adorant dominationes: majestatem Dei Patris, per Filium laudant et adorant dominationes. Dominationes unus ordo dicitur de novem ordinibus angelorum, nam decem fuerunt ordines angelorum, sed decimus ordo cecidit, et versus est, per superbiam in diabolum. Novem autem permanserunt 112.1181C| in sanctitate sua. Haec sunt nomina eorum: angeli, archangeli, virtutes, principatus, potestates, throni, dominationes, cherubin, seraphin. Istorum duorum ordinum nomina non sunt latina. Cherubin enim plenitudo scientiae interpretatur, seraphin incendium dicitur; caetera nomina supradictorum ordinum Latina sunt, nisi angelorum et archangelorum. Nam angeli nuntii, archangeli vero excelsi nuntii dicuntur. Gregorius papa Romanus in homilia sua quam super lectionem evangelicam fecit, ubi ita legitur: « Erant appropinquantes ad Jesum publicani et peccatores ut audirent illum (Luc. XV, 1), plenissime de praedictis ordinibus exposuit. Nos vero ad propositum redeamus. Tremunt potestates. De supradictis ordinibus dicit. Non ideo dicit, quod 112.1181D| supradicti ordines corporales sint, sed nostro more dicit, quia nos tremere ac timere ante dominos nostros solemus, sed ideo dicit tremere ac timere, ut nos intelligamus omnia coelestia, terrestria et infernalia ante conspectum divinae majestatis tremere ac timere. Coeli coelorumque virtutes. Ipsi coeli jussioni divinae obediunt, quia se ostendere serenos vel nebulosos non habent potestatem. Coelorum virtutes sunt supradicti ordines angelorum. Sicut Gregorius in homilia sua super lectionem evangelicam, ubi ita scriptum est: « Erunt signa in sole et luna et stellis (Luc. XXI, 25), » testatur. Ac beata Seraphin. De Seraphin namque supra dictum est. Socia exsultatione concelebrant. Omnes praedicti ordines 112.1182A| majestatem Dei Patris per Christum juncta exsultatione aequaliter concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur. Cum quibus: haec est supplicatio nostra, ut ipse coelestis Pater per Christum Filium suum, per quem nos ei gratias de omnibus agimus, dignetur admittere voces nostras, et jungere vocibus praedictorum ordinum angelorum. Supplici confessione dicentes: hoc est, humili confessione. Quid humilius confiteri, quam nosmetipsos aeterno Patri per Filium aeternum commendare, et de nostra conscientia vel bonitate nihil praesumere, et juxta voces angelicas eum semper sanctum essentialiter credere et praedicare dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus. Joannes evangelista in Apocalypsis libro scripsit se vidisse « ante thronum 112.1182B| Dei et agni viginti quatuor seniores, et quatuor animalia astantia et incessanter dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, » etc. (Apoc. IV, 4.) Ideo enim tribus vicibus sanctus dicitur, ut significaretur Pater sanctus, Filius sanctus, Spiritus Patris et Filii sanctus. Sed quamvis tripliciter dicatur sanctus, non tamen dicitur plurali numero sancti: sed singulari numero sanctus, ut una sanctitas in his tribus personis et una aeternitas intelligatur. Dominus Deus Sabaoth. Sabaoth a multis interpretari solet omnipotens, a multis vero exercituum. Ut ipse sit Dominus Deus, et ipse omnes exercitus angelorum atque hominum disponat. Pleni sunt coeli et terra gloria tua: hoc est, ut ejus gloria coeli ac terra gubernentur, 112.1182C| et qui in coelo sunt et in terra glorificent nomen sanctum ejus. Hosanna in excelsis. Quod modo dicitur nunc corrupte Osanna, ante dicebatur Osianna: Osi interjectio est laudantis, sine causa, magnificantis, anna, salvifica: sed corrupte dicitur Osanna, et intelligi potest salvifica, vel salvum fac. In excelsis, id est, in altis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Quando Christus venit ad Hierusalem et descendit de monte Oliveti, tunc filii Israel clamaverunt dicentes: « Benedictus qui venit in nomine Domini (Joan. II, 13). » Sed quid significavit ille Christi adventus in Hierusalem, nisi futuram resurrectionem, quando venturus erit judicare vivos et mortuos, et apparuerit nobis in eadem carne, qua pro nobis passus est. Et tunc « in 112.1182D| nomine Domini Jesu omne genuflectetur coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II, 10), » et caetera, quae apostolis dixit. Post hymnum angelicum quem concordi voce totus clerus simul cantat, sequitur oratio per quam sacramentum corporis et sanguinis Domini conficitur, quae sic inchoat. Te igitur, clementissime Pater, per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata. Loquitur ergo ad Deum Patrem omnipotentem, clementissimum eum appellans, quia misericordissimus et piissimus est. Clemens quippe dicitur, quasi clara mens, sive abundans, et ideo cum appellat 112.1183A| clementissimum, hoc est, clarissima mente, quia ipse clarissimus est mente et misericordissimus corde, et hoc quod dicimus eum misericordem, non debemus corporaliter intelligere, quod membris corporeis vel corde aut mente sit compositus sicut homo, sed ideo clementem eum et misericordem clamamus, quia ille naturaliter pius et misericors, paratus est semper ad nos salvandos, si ad eum toto corde, recta fide et bonis operibus convertimur. Per Jesum Christum Filium tuum. Jesus Graece, Latine salvator sive salutaris dicitur. Salvator, eo quod salvat populum suum a peccatis eorum. Ideo salvat a peccatis, quia potestatem habet dimittendi peccata, sicut ipse dixit: « Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi 112.1183B| peccata (Matth. IX, 6). » Salutaris ideo dicitur, quia salutem nobis dedit, ut si praecepta ejus servamus, vitam aeternam capere valeamus. Filium tuum Dominum nostrum, Filium suum unigenitum dicit, quia ipse est unigenitus ex substantia Patris. Nos autem filii adoptivi sumus per ipsum, qui unigenitus est a Patre procedens Patri coaeternus, et ideo per eum Patrem postulare debemus, humiliter dicentes: Supplices rogamus et petimus, supplices, id est, humiles, « uti accepta habeas et benedicas, » uti, id est, ut accipias et benedicas, « haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata. » Dona sunt, quae voluntarie dantur; munera sunt quae pro aliquo munere vel mercede offeruntur, sicut nos offerimus Deo ut peccata nostra dimittantur. 112.1183C| Sacrificia sunt quae etiam cum orationibus consecrantur. Illibata, id est immaculata, et ab omni livore malitiae aliena. Tunc sancta sunt dona et sacrificia illibata, quando absque scandalorum maculis sunt offerta [oblata], et justo labore sunt acquisita. Non ut multi errant, qui dicunt illibata esse non dedicata: lege septem collationes Patrum, et in secunda collatione Theonae, in nono capite, invenies quae sunt illibata. « In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica, quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum, una cum famulo tuo papa nostro et antistite nostro. » In primis, inquit, quae tibi offerimus, quia soli Deo haec oblatio offerenda est, et pro quibus offerenda sit indicat, hoc est imprimis offerri 112.1183D| debent pro Ecclesia sancta catholica. Ecclesia Graece, Latine congregatio dicitur, catholica, universalis dicitur: quia universi qui in Domino credunt, in una debent esse congregatione. « Quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum. » Pro hac offerimus imprimis, ut supradictam congregationem tuam per totum orbem terrarum pacificatam et adunatam custodire digneris, « una cum famulo tuo illo: » hoc est, simul cum illo qui sedem apostoli Petri tenet, quia Ecclesia in qua Petrus princeps apostolorum sedet, caput est omnium Ecclesiarum catholicarum, ideo quia Petro dixit Christus: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, » et caetera. (Matth. XVI, 112.1184A| 18.) Et propter hanc sententiam debemus omnes pro eo orare qui eidem praeest Ecclesiae. « Et antistite nostro: » hoc est, pro episcopo nostro, in cujus parochia sumus; pro ipso orare debemus, quia ipse est pastor Ecclesiae et praedicator noster. Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum et omnium circumastantium. Sacerdos ante oravit pro apostolico et episcopo suo; si episcopus missam celebrat, pro antistite nostro dicere non debet, quia ipse antistes est. Si presbyter missam celebrat, ille debet dicere pro antistite nostro. Jam oratum est pro senioribus, postea orandum est pro populo quando sacerdos dicit: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum; deprecatur Deum Patrem ut memorare dignetur omnium ad officium 112.1184B| missae sive masculorum sive feminarum advenientium. Et quod dicit circumastantium, ipsi sunt masculi et feminae qui circumastant. Jam sacerdos oravit pro omnibus qui ad audiendam missam venerunt. Tunc demum orat pro his qui oblationes suas afferunt. Qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis. Sacrificium dicit laudis, quod pro laude Dei imprimis offerunt, et postea addit: Pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae tibi reddunt vota sua, aeterno Deo vivo et vero. Ideo offerunt, quia vivo et vero Deo omnium fides circumastantium et et non offerentium cognita est et nota devotio; omnes reddunt vota sua, vota dicuntur quae volenter promittuntur, quia volenter et libenter Deo vovere 112.1184C| et reddere debemus. Communicantes et memoriam venerantes, imprimis gloriosae semper virginis Mariae genitricis Dei, et Domini nostri Jesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum. Communicare se dicit, hoc est communionem cum illis habere, memoriamque ipsorum venerari, hoc est, in memoria eos honorabiliter venerari, scilicet quod sancta Maria virgo per adventum Spiritus sancti genitrix facta est Filii Dei Domini nostri Jesu Christi, qui Deus et homo est, per quem Patrem supplicamus et fide sana communicando firmiter credimus, quod Spiritu sancto veniente, Filius Dei natus est ex ea, nec tamen virginitas ejus est violata. « Sed et beatorum apostolorum, ac martyrum tuorum. » Apostolus namque dicitur 112.1184D| in nostra lingua missus, martyr interpretatur testis, apostoli ideo dicuntur, quia a Christo missi sunt. Martyres vero, quia testes sunt, quod Christus passus est pro ipsis et omnibus in se rite credentibus, ipsique pro Christo; hoc est, in confessione nominis ejus. Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae quaesumus, Domine, ut placatus accipias. Sacerdos oblationem suam atque cunctorum qui Domino famulantur, id est, serviunt commendat ut Domino placeant, et ipse illis propitius fiat. « Diesque nostros in sua pace disponat, atque ab aeterna damnatione nos eripiat, et in electorum suorum grege jubeat nos numerari, per Christum Dominum nostrum. » Pro eo 112.1185A| ergo quod sacerdos offert, populus debet orare, ut sacerdos exaudiatur. Atque omnium nostrorum dies in pace disponantur, sicque ab aeterna damnatione eripiamur. De qua Dominus noster in fine mundi dicturus erit impiis: « Ite, maledicti, in ignem aeternum, etc. (Matth. XXV, 41). » Et ad illum gregem electorum suorum per angelos sanctos numerari mereamur, cui dicturus erit: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Ibid., v. 34). » Sequitur: « Quam oblationem, tu Deus, in omnibus quaesumus benedictam, ascriptam, ratam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris, ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi, » et caetera. Supplicat sacerdos ut illam 112.1185B| oblationem quam ipse pro se offert et pro populo, omnipotens Pater dignetur accipere benedictam; et habere ascriptam, hoc est assignatam, ut sibi placeat. Ratam, hoc est, judicatam, ut dignam illam judicet in conspectu suo offerri. Rationabilem, id est, justa ratione plenam facere dignetur, quia tunc illi est acceptabilis, si recte credentes pro justa ratione offerimus. Justum est postulare ut illam oblationem, quam nos rationabiliter offerimus, Pater omnipotens sanctificando sibi acceptabilem faciat, Ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi. Quia Patri dilectus est Filius, sicut ipse Pater testatus est de coelo dicens: « Hic est Filius meus dilectus, » et caetera. « Nos utique eum diligere debemus, quia ipse prior 112.1185C| dilexit nos, et passus est pro nobis. » -- « Qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevatis oculis in coelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens benedixit, fregit, dedit discipulis suis dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes, hoc est enim corpus meum. Simili modo posteaquam coenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens benedixit, dedit discipulis suis dicens, accipite et bibite ex hoc omnes: Hic est enim calix sanguinis mei novi et aeterni Testamenti mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem omnium peccatorum. Haec quotiescunque feceritis in mei memoriam facietis. » Quod intermisimus: « qui 112.1185D| pridie quam pateretur, » hoc est, pridie quam ipse passus est pro nobis, voluit tradere discipulis suis corporis sui mysterium, ut illi traderent nobis. Quis unquam crederet, quod panis in carnem potuisset converti; vel vinum in sanguinem, nisi ipse Salvator diceret, qui panem et vinum creavit, et omnia ex nihilo fecit? facilius est aliquid ex aliquo facere, quam omnia ex nihilo creare. Ipse Salvator voluit corpus humanum suscipere, et hominem Deo conjungere, ut unus fieret mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Ipseque voluit per nos panem et vinum offerri sibi et ab ipso divinitus consecrari, et fidelem populum credere verum esse mysterium quod ipse tradidit discipulis suis dicens: « Accipite 112.1186A| et manducate ex eo omnes. » Similiter et de calice dixit: Accipite et bibite ex hoc omnes. Et quando oculos ad coelum levavit et Patri gratias egit, nos in hoc docuit, quod nos Patrem semper supplicare debemus, ut ille tam magnum sacramentum per manus nostras perficere dignetur. Et cum diceret, haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis, jussit nos illius passionis quam pro nobis sustinuit sedulo memores esse, et maxime eo tempore, quando hoc sacramentum celebramus, ejusque misericordiae atque bonitati nos commendamus. Unde et memores sumus, Domine, nos tui servi, sed et plebs tua sancta, Christi Filii tui Domini Dei nostri. Hoc se sacerdos fecisse profitetur quod sibi a Domino imperatum est. Ideo enim 112.1186B| ipsi sacerdotes filii Dei Domini videlicet Jesu Christi fideliter memores esse debent, quia ipsi missam celebrant, et sacrificium offerunt Christi exemplo instructi; et scire debent quid celebrant, quia stulta postulatio est si postulat quis quod nescit. Plebs sancta ideo simul meminisse debet, quia Christus non solum pro sacerdotibus passus est, sed et pro plebe; sancta ideo dicitur, quia fide ac baptismo Christi percepto sanctificata est. Modo indicat quid meminisse debent, id est, tam beatae passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in coelos gloriosae ascensionis, Christi quidem Filii Dei. Passionis videlicet ejus memores esse debemus, quia pati dignatus est pro nobis. Resurrectionis ejus ab inferis, quia animae justae ab inferis per resurrectionem 112.1186C| ejus liberatae sunt. Gloriosaeque similiter ascensionis ejus memores esse debemus; quia corpus humanum quod assumpserat junctum divinitati, sine ullius adjutorio propria majestate portavit in coelum. Ideo diximus sine ullius adjutorio, ut intelligatur non hominum nec angelorum, nec ullius creaturae vehiculo ascendisse in coelum, sed a Patris majestate elevatus est, de quo ipse dixit in Evangelio: « Ego et Pater unum sumus. » -- « Offerimus praeclarae majestati tuae de tuis donis ac datis, hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, panem sanctum vitae aeternae, et calicem salutis perpetuae. O Domine, omnium memores supra dictarum bonitatum tuarum offerimus tuae majestati hostiam puram, » hoc est corde puro, quia purum 112.1186D| est corpus tuum, quod de hoc pane fieri credimus. Hostiam sanctam, quia tu sanctificasti corpus tuum quando hominem in Deum assumpsisti, et nunc sanctifica hunc panem ut corpus tuum fiat. Hostiam immaculatam, quia tu sine macula peccati passus es pro nobis. Panem sanctum vitae aeternae, quia panis vivus es, qui de coelo descendisti, et corpus tuum in hoc pane a te sanctificato nos accipere voluisti, et per calicem passionis tuae nos sanguinem tuum sumere voluisti. Tu sanctifica hanc hostiam, ut nobis corpus tuum et sanguis tuus fiat. « Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris. » Hoc deprecamur ut, Pater sancte, super dona a nobis offerta [ Forte oblata] pio et blando 112.1187A| vultu et claro digneris respicere, « et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam. » Accepta habuit Dominus munera Abel, quia quidquid optimum invenit, Domino obtulit. Et nos justa munera et munda Deo, mundo corde offerre debemus. Abraham filio suo non pepercit, sed obediens jussioni Domini offerre eum voluit, Melchisedech primus sacerdos Domino panem et vinum obtulit, et ideo scriptum est in Psalmo: « Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4): » quia sicut Melchisedech panem et vinum, ita et Christus in passione sua corpus et sanguinem 112.1187B| obtulit Deo Patri pro nobis. Et in pane et vino passionis suae mysterium nos imitari voluit, quando discipulis suis dans panem ac calicem dixit: « Hoc est corpus meum: et hic est calix sanguinis mei. » (Matth. XXVI, 26.) Et nos supplicare debemus ut sicut supradictorum patrum accepta Deo fuerunt munera, ita fiant et nostra. « Supplices te rogamus, omnipotens Deus, jube haec perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum in conspectu divinae majestatis tuae. » Humiliter ergo postulamus ut munera nostra super hoc altare quod videri potest oblata, Pater jubeat coelestis per manus sancti angeli sui perferri in illud altum altare quod est ante divinam majestatem suam, quod oculis nostris videre non possumus, quia corporale non est sed 112.1187C| spiritale. Et sicut nos divinam majestatem Patris investigare non possumus, ita nec ea quae in conspectu ejus sunt debemus investigare, sed potius credere, « ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione coelesti et gratia repleamur per Christum Dominum nostrum. » Orare quidem debemus Patrem coelestem, ut omnes qui ex ipsius altaris participatione supra quod nos offerimus Deo Patri in commemoratione Filii sui Domini Dei nostri Jesu Christi, corpus et sanguinem praedicti Filii Dei sumpserimus, omnem benedictionem coelestem accipere mereamur per ipsum Christum Dominum nostrum. « Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus 112.1187D| partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus vel omnibus sanctis. » Te quoque, clementissime, poscimus ut peccata nostra non aspicias, sed secundum largitatem bonitatis tuae gaudia aeterna nobis tribuere digneris et participationem gaudii in aeterna laetitia cum omnibus sanctis tuis perpetualiter conferre. « Intra quorum nos consortium, non aestimator meriti, sed veniae quaesumus largitor admitte. » Hoc rogamus, ut ipse qui dixit: In quacunque die peccator conversus fuerit et poenitentiam egerit, omnia peccata ejus in oblivione erunt coram me, non retributionem peccatorum aestimet, sed ipse sit veniae largitor, et intra sanctorum societatem nos 112.1188A| mittat. « Per Christum Dominum nostrum. Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis et praestas nobis. » Hoc videlicet precamur ut per ipsum Christum Filium tuum unigenitum, per quem omnia bona creata sunt sanctificata et vivificata, haec sacramenta benedicas, et nobis ad remedium sempiternum accipiendum praebeas. « Per quem et cum quo et in quo est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus sancti, omnis honor et gloria, per omnia saecula saeculorum, amen. » Post haec ergo ad orationem Dominicam proferendam, sacerdos incitat populum ita dicens: Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati, audemus dicere. Christi enim praecepta salute sunt plena, quia ipse est salus aeterna, cujus 112.1188B| admonitione et jussione atque institutione divina formati ausi sumus preces Deo omnipotenti offerre, juxta exemplar quod ipse Salvator discipulos suos docuit in oratione Deo placita habere, et Patrem omnipotentem pro nobis suppliciter interpellare. Pater noster qui es in coelis, Sanctificetur nomen tuum, Adveniat regnum tuum, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. In his ergo septem petitionibus poscimus Deum patrem, ut nobis ea quae salubria sunt conferat, et ea quae noxia sunt procul a nobis repellat. Cujus petitionis expositionem juxta sanctorum doctorum sensum 112.1188C| breviter hic adnotare curamus. Pater, inquit, noster qui es in coelis, Christus dixit ad discipulos suos post resurrectionem suam: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum. Aliter enim dixit Patrem suum, aliter Patrem nostrum: Patrem quippe suum, quia ipse proprius est Filius Patris ex substantia Patris ante omnia tempora genitus, ipsi Patri coaeternus. Pater noster quoque est ideo quia nos creavit in tempore, ut nos filii ejus essemus adoptivi et haereditatem coelestem Patris nostri coelestis possidere sine fine possemus, operibus ante implendo quod in perceptione fidei nos facturos prius spopondimus. Coelum a caelando dicitur, eo quod coelat divina secreta. Aliter coelum a celsitudine dicitur, eo quod altius est rebus terrenis. Nos autem ideo 112.1188D| dicimus: Pater noster qui es in coelis, ut nos credere ostendamus in patrem coelestem, et sicut filii devoti patris sui praecepta cupiunt implere, ita et nos ipsius mandata perficere, et ad coelum semper tendere desideremus. Sanctificetur nomen tuum. Hoc est, ut nos digni simus nomen sanctum ejus tenere in cordibus nostris: ut sicut angeli sancti qui in coelo sunt sciunt et intelligunt sanctitatem nominis sui, ita et nos qui in terra sumus, ipso adjuvante sanctitatem nominis ejus mereamur cognoscere, quatenus sicut in coelo, ita et in terra sit nomen ejus sanctificatum. Adveniat regnum tuum: hoc est, ut nos regnum ejus et potentiam ejus mereamur cognoscere, et ut jam 112.1189A| propter peccata nostra diabolus non regnet super nos; sed ipsius regnum adveniat, sicut in Evangelio scriptum est: Regnum Dei intra vos est.--Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra: hoc est, ut ejus voluntatem sicut illi, qui in coelo sunt, faciunt, ita et nos, qui in terra sumus, faciamus. Terra a terendo dicitur, eo quod pedibus teritur. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Panis apud Graecos in nostra lingua omnis interpretatur, et nos oramus ut omnipotens Pater omnem victum spiritalem ac carnalem nobis largire dignetur omni tempore. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Nihil enim injuste facit, qui sibi debenti debitum requirit: sed si omnipotens Deus a nobis omnia debita requirit, nullus 112.1189B| sine debito invenietur, et ideo debemus debitoribus nostris debita dimittere, ut nobis omnipotens nostra dimittat, quia ipse dixit: « Si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris; nec Pater vester coelestis remittet vobis peccata vestra (Matth. XVIII, 35). » Et alibi: « Auferuntur, inquit, de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII, 41). » Et iterum: Sacrificium non recipitur si cum scandalo offertur, sed ante altare dimitti jubetur usque dum reconcilietur fratri suo, et tunc offerri mundo corde. Et ne nos inducas in tentationem; hoc est, ne intremus in illam tentationem in qua diabolus nos tentat, et ei non consentiamus, sed Dominus ipse nos defendat, ne inducamur in tentationem diabolicam; quod si nos Deus dimittit, 112.1189C| statim introducimur in laqueum diaboli; et ideo postulamus ut ipse nos liberet a malo, hoc est ab omni impugnatione diaboli. Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis praeteritis, praesentibus et futuris: hoc in hac prece postulat, ut ipse nos ab omnibus malis liberet, qui nos bonos et mundos creavit, in quo nullum est malum. Praeterita sunt, quae jam ante peccantes commisimus, et ideo flagella sustinemus. Praesentia sunt quae quotidie committimus, futura sunt quae adhuc diabolo suadente advenire possunt. Et ideo oramus ut ab omnibus liberemur, quia ante conspectum Dei nulla sunt praeterita nec futura? sed omnia sunt praesentia. « Intercedente pro nobis beata et gloriosa semper virgine Dei genitrice Maria et beatis apostolis tuis 112.1189D| Petro et Paulo atque Andrea. » Invocamus nobis in adjutorium Dei genitricem, quae virgo fuit ante partum, virgo in partu, virgo post partum, et beati apostoli, qui nobis haec mysteria celebranda tradiderunt, ut intercedant pro nobis, quia nos ipsi digni non sumus de praeteritis ac praesentibus veniam promereri, necnon de futuris cautelam, nisi nobis eorum oratione donetur. Jam oravimus ut liberemur a malis, nunc oramus, ut praedictis sanctis intervenientibus ipse donet pacem. « Da propitius pacem in diebus nostris, » qui potens es a malo nos liberare, pacem nobis da a malis hominibus, ne patiamur flagella eorum. « Ut ope misericordiae tuae adjuti; » hoc est, ut Dei adjutorio adjuti: « a peccato 112.1190A| simus semper liberi, et ab omni perturbatione securi, » hoc est, ut peccatis nostris dimissis, in praesenti saeculo non perturbemur iterum peccantes, nec in die judicii aeternam patiamur perturbationem. « Per Dominum nostrum. » Per ipsum ergo filium Dei patris omnipotentis, si ad vitam aeternam pervenire desideraverimus, regni coelestis nobis aditus adipiscendus est, quia sine ipso hic prospere, et in futura vita feliciter cum sanctis angelis ejus regnare nequaquam poterimus; quia ipse est initium et perfectio totius boni, « qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. » Tunc sacerdos pacem populo postulans dicit: Pax Domini sit semper vobiscum. Christus enim est pax aeterna, qui nos reconciliavit Patri per 112.1190B| passionem suam, ne propter peccatum primi hominis in inferno teneremur; hic orat sacerdos ut illa pax cum populo permaneat, et omnes concordes faciat, ut pacifice cum Christo mereamur in coelo regnare. Et ideo tunc faciamus pacem antequam corpus et sanguinem Domini sumamus, ut cum concordia corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi in corpora nostra suscipiamus, quia sine concordia digni non sumus sanctam communionem accipere, quia munera nostra si discordiam habemus cum proximis nostris, antequam reconciliemur, a Deo non recipiuntur. Tunc orat clerus cantando: Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Agnus dicitur propter innocentiam, quia nulli hominum nec bestiarum nocet, sed occisorem suum 112.1190C| post occisionem suam reficit; ita et Christus nullum laesit, sicut apostolus dixit: « Quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22). » Sed post passionem suam, conversos persecutores suos multos per sanctam communionem corporis et sanguinis sui refecit et credentes fecit. Ipse tulit peccata mundi, quando remissionem peccatorum nobis dedit, quia ante passionem ejus justi et peccatores in infernum descenderunt. Et in Veteri Testamento remissionem peccatorum nusquam legimus, Christus vero per poenitentiam, non solum veniam peccatorum, sed etiam gaudium nobis promisit angelicum, dicens: « Gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 7). Ipsum Christum, qui est Agnus Dei 112.1190D| innocens qui passus est pro salute mundi, petimus ut misereatur nostri dicentes: Miserere nobis. Nam agnus in Veteri Testamento pro peccatis populi offerebatur, et in Novo Testamento Christus semetipsum obtulit Deo Patri, ut genus humanum per passionem suam liberaret a peccato. Et ideo Agnus Dei tunc canitur, quando corpus et sanguis Domini percipitur, ut omnes credamus quia ipsius Agni corpus et sanguis tunc sumitur, qui peccata mundi tulit moriendo. Et vitam aeternam nobis donavit resurgendo. Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre in unitate Spiritus sancti vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum, amen. Et post missam finitam, dicit diaconus ad populum: 112.1191A| Ite, missa est. Diaconus Graece, minister Latine dicitur. Ille nuntiat populo quod finitae sunt preces; quia nullus ante exire debet ecclesiam, quam expletum 112.1192A| ministerium nuntiatum fuerit a ministro, et omnes respondeant: Deo gratias.

(no apparatus)