Liber imperfectus de Genesi ad litteram (ed. Migne)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber imperfectus de Genesi ad litteram
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 34


Liber imperfectus de Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Liber imperfectus de Genesi ad litteram

Tractatur initium Geneseos usque ad huncce versiculum 26: Faciamus hominem ad imaginem, etc.

CAPUT PRIMUM.

1. De obscuris naturalium (0219)rerum, quae omnipotente Deo artifice facta sentimus, (0220)non affirmando, sed quaerendo tractandum est; in Libris maxime quos nobis divina commendat auctoritas, (0221)in quibus temeritas asserendae incertae dubiaeque opinionis, difficile sacrilegii crimen evitat: ea tamen quaerendi dubitatio catholicae fidei metas non debet excedere. Et quoniam multi haeretici ad suam sententiam, quae praeter fidem est catholicae disciplinae, expositionem Scripturarum divinarum trahere consueverunt; ante tractationem hujus libri catholica fides breviter explicanda est. 2. Est autem haec: Deum Patrem omnipotentem universam creaturam fecisse atque constituisse per Filium suum unigenitum, id est Sapientiam et Virtutem suam consubstantialem sibi et coaeternam, in unitate Spiritus sancti, et ipsius consubstantialis et coaeterni. Hanc ergo Trinitatem dici unum Deum, eumque fecisse et creasse omnia quae sunt, in quantum sunt, catholica disciplina credi jubet; ita ut creatura omnis sive intellectualis sive corporalis, vel quod brevius dici potest secundum verba divinarum Scripturarum, sive invisibilis sive visibilis, non de Dei natura, sed a Deo sit facta de nihilo: nihilque in ea esse quod ad Trinitatem pertineat, nisi quod Trinitas condidit, ista condita est. Quapropter creaturam universam neque consubstantialem Deo, neque coaeternam fas est dicere aut credere. 3. Ecce autem omnia quae fecit Deus, bona valde: mala vero non esse naturalia; sed omne quod dicitur malum, aut peccatum esse, aut poenam peccati. Nec esse peccatum nisi pravum liberae voluntatis assensum, cum inclinamur ad ea quae justitia vetat, et unde liberum est abstinere; id est, non in rebus istis, sed in usu earum non legitimo. Usus autem rerum est legitimus, ut anima in lege Dei maneat, et uni Deo plenissima dilectione subjecta sit, et caetera sibi subjecta sine cupiditate aut libidine ministret, id est secundum praeceptum Dei. Ita enim sine difficultate et miseria, et cum summa facilitate et beatitudine administrabit. Poena vero peccati est, cum ipsis creaturis non sibi servientibus cruciatur anima, cum Deo ipsa non servit: quae creatura illi obtemperabat, cum ipsa obtemperabat Deo. Itaque non esse ignem malum, quia creatura Dei est; sed tamen uri eo imbecillitatem nostram ex merito peccati. Dici autem peccata naturalia, quae necesse est committi ante misericordiam Dei, postquam in hanc vitam per peccatum liberi arbitrii lapsi sumus. 4. Renovari autem hominem per Jesum Christum Dominum nostrum, cum ipsa ineffabilis ac incommutabilis Dei Sapientia plenum totumque hominem suscipere dignata est, et nasci de Spiritu sancto et virgine Maria; cruciligi, sepeliri, et resurgere, et ascendere in coelum, quod jam factum est; et venire ad judicandos vivos et mortuos in fine saeculi, et resurrectionem mortuorum in carne, quod adhuc futurum praedicatur. Datum esse Spiritum sanctum credentibus in eum. Constitutam ab illo matrem Ecclesiam, quae Catholica dicitur, ex eo quia universaliter perfecta est, et in nullo claudicat, et per totum orbem diffusa est. Remissa esse poenitentibus priora peccata, et vitam (0222)aeternam coelorumque regnum promissum.

CAPUT II.

5. Secundum hanc fidem quae possunt in hoc libro quaeri et disputari, considerandum est. In principio fecit Deus coelum et terram. Quatuor modi a quibusdam Scripturarum tractatoribus traduntur Legis exponendae, quorum vocabula enuntiari graece possunt, latine autem definiri et explicari: secundum historiam, secundum allegoriam, secundum analogiam, secundum aetiologiam. Historia est, cum sive divinitus, sive humanitus res gesta commemoratur. Allegoria, cum figurate dicta intelliguntur. Analogia, cum Veteris et Novi Testamentorum congruentia demonstratur. Aetiologia, cum dictorum factorumque causae redduntur.

CAPUT III.

6. Hoc ergo quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram, quaeri potest utrum tantummodo secundum historiam accipiendum sit, an etiam figurate aliquid significet, et quomodo congruat Evangelio, et qua causa liber iste sic inchoatus sit. Secundum historiam autem quaeritur quid sit In principio, id est, utrum in principio temporis, an in principio in ipsa Sapientia Dei, quia et ipse Dei Filius principium se dixit, quando ei dictum est, Tu quis es; et dixit, Principium quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Est enim Principium sine principio, et est Principium cum alio principio. Principium sine principio solus Pater est, ideo ex uno principio esse omnia credimus: Filius autem ita Principium est, ut de Patre sit. Ipsa etiam prima creatura intellectualis potest dici principium iis quibus caput est, quae fecit Deus. Cum enim recte appelletur principium caput, in illa gradatione Apostolus mulierem tamen non dixit caput alicujus. Nam et virum dixit caput mulieris, et caput viri Christum, et caput Christi Deum (I Cor. XI, 3): ita Creatori creatura subnectitur. 7. An ideo In principio dictum est, quoniam primum factum est? An non potuit inter creaturas primum fieri coelum et terra, si Angeli et omnes intellectuales Potestates primum factae sunt? Quia et Angelos creaturam Dei, et ab eo factos credamus necesse est. Nam et Angelos enumeravit propheta in centesimo quadragesimo octavo psalmo cum dixit: Ipse jussit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5). Sed si primum facti sunt Angeli, quaeri potest utrum in tempore facti sunt, an ante omne tempus, an in exordio temporis. Si in tempore, jam erat tempus antequam Angeli fierent; et quoniam etiam tempus ipsum creatura est, incipit necesse esse ut aliquid priusquam Angelos factum accipiamus. Si autem in exordio temporis factos dicimus, ut cum ipsis coeperit tempus, dicendum est falsum esse quod quidam volunt, cum coelo et terra tempus esse coepisse. 8. Si autem prius quam tempus, Angeli facti sunt, quaerendum est quomodo dictum sit in consequentibus: Et dixit Deus, Fiant luminaria in firmamento (0223)coeli, ut luceant super terram, et dividant inter noctem et diem; et sint in signa, et tempora, et dies, et annos. Hic enim potest videri tunc coepta esse tempora, cum coelum et luminaria coeli ordinatis itineribus currere coepissent: quod si verum est, quomodo potuerunt dies esse antequam tempus esset, si a cursu luminarium tempus exorsum est, quae quarto die dicuntur esse facta? An ista dierum digestio secundum consuetudinem humanae fragilitatis ordinata est lege narrandi et humilibus humiliter insinuandi sublimia, qua et ipse sermo narrantis non potest nisi aliqua habere et prima et media et ultima? An in temporibus istis dictum est ut essent luminaria, quae tempora homines intervallis morarum in corporis motione metiuntur? Haec enim tempora, si nullus motus corporum esset, nulla essent, et ipsa sunt hominibus manifestiora. Quod si admittimus, quaerendum est utrum praeter motum corporum possit esse tempus in motu incorporeae creaturae, veluti est anima vel ipsa mens; quae utique in cogitationibus movetur, et ipso motu aliud habet prius, aliud posterius, quod sine intervallo temporis intelligi non potest. Quod si accipimus, etiam ante coelum et terram potest intelligi tempus fuisse, si ante coelum et terram facti sunt Angeli. Erat enim jam creatura quae motibus incorporeis tempus ageret: et recte intelligitur cum illa etiam tempus esse, ut in anima quae per corporeos sensus corporeis motibus assuefacta est. Sed fortasse non est in principibus et creaturis supereminentibus. Sed quoquo modo hoc se habeat (res enim secretissima est, et humanis conjecturis impenetrabilis), illud certe accipiendum est in fide, etiamsi modum nostrae cogitationis excedit, omnem creaturam habere initium; tempusque ipsum creaturam esse, ac per hoc ipsum habere initium, nec coaeternum esse Creatori. 9. Potest etiam coelum et terra pro universa creatura positum videri, ut et hoc visibile aethereum firmamentum, coelum appellatum sit, et illa creatura invisibilis supereminentium Potestatum; rursusque terra, omnis inferior pars mundi, cum animalibus quibus inhabitatur. An coelum omnis creatura sublimis atque invisibilis dicta est, terra vero omne visibile, ut etiam sic possit hoc quod dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, universa creatura intelligi? Fortasse quippe non incongrue in comparatione invisibilis creaturae, omne visibile terra dicitur, ut illa coeli nomine nuncupetur. Quoniam et anima quae invisibilis est, cum rerum visibilium amore tumesceret, et earum adeptione extolleretur, terra dicta est, sicut scriptum est. Quid superbit terra et cinis (Eccli. X, 9)? 10. Sed quaeri potest utrum jam distincta et composita omnia dixerit coelum et terram, an ipsam primo informem universitatis materiem, quae in has formatas et speciosas naturas Deo ineffabiliter jubente digesta est, coeli et terrae nomine nuncupaverit. Quanquam enim scriptum legerimus, Qui fecisti mundum de informi materia (Sap. XI, 18); tamen etiam ipsam materiam cujusmodicumque sit, non possumus dicere (0224)non ab eo factam, ex quo omnia confitemur et credimus: ut etiam ipsa digestio et ordinatio singularum quarumque rerum formatarum et distinctarum mundus vocetur; ipsa vero materies coelum et terra, veluti semen coeli et terrae appellata sit; et coelum et terra quasi confusum atque permixtum ab artifice Deo accipiendis formis idoneum. Hactenus de hoc quaesitum sit quod dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram: nihil enim horum temere affirmare oportuit.

CAPUT IV.

11. Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum; et Spiritus Dei ferebatur super aquam. Ab haereticis qui Veteri Testamento adversantur, moveri calumnia huic loco solet, cum dicunt, Quomodo in principio fecit Deus coelum et terram, si jam terra erat? non intelligentes hoc esse subjunctum, ut exponeretur qualis terra fuerit, de qua jam dictum est, fecit Deus coelum et terram. Sic ergo accipiendum est: In principio fecit Deus coelum et terram; haec autem terra quam Deus fecit, invisibilis erat et incomposita, donec ab eodem ipso discerneretur, et ex confusione in rerum certo ordine constitueretur. An sic melius intelligitur, ut in hac exsecutione rursus eadem rerum materies commendaretur, quae superius coeli et terrae nomine nuncupata est, ut iste sit sensus: In principio fecit Deus coelum et terram; hoc autem quod coelum et terra dictum est, terra erat invisibilis et incomposita, et tenebrae super abyssum; id est, quod coelum et terra appellatum est, materies erat confusa quaedam, de qua mundus, qui duabus maximis partibus, coelo scilicet et terra constat, digestis elementis et accepta forma fabricaretur? Quae confusio materiae sic potuit insinuari populari intelligentiae, si diceretur terra invisibilis et incomposita, vel inordinata, vel imparata, et tenebrae super abyssum, id est super profunditatem vastissimam: quae rursus profunditas ex eo fortasse nominata est, quia nullius intelligentia propter ipsam informitatem penetrari potest. 12. Et tenebrae erant super abyssum. Utrum subter abyssus erat et supra tenebrae, quasi jam loca distincta essent? An quoniam materiae adhuc confusio exponitur, quod etiam χαός graece dicitur, ideo dictum est, tenebrae erant super abyssum, quia lux non erat: quae si esset, utique supra esset, quia esset eminentior, et ea quae sibi subjecta erant, illuminaret? Et revera qui diligenter considerat quid sint tenebrae, nihil aliud invenit quam lucis absentiam. Ita igitur dictum est, Tenebrae erant super abyssum, ac si dictum esset, Non erat lux super abyssum. Quapropter haec materies quae consequenti operatione Dei, in rerum formas ordinata distinguitur, appellata est terra invisibilis et incomposita, et profunditas carens luce; quae appellata est superius nomine coeli et terrae, veluti semen, ut jam dictum est, coeli et terrae. Si tamen non coelum et terram dicendo, universitatem prius proponere voluit, ut postea, insinuata materia, mundi partes exsequeretur.(0225) 13.Et Spiritus Dei superferebatur super aquam. Nusquam dixerat, Deus aquam fecit; nec tamen ullo modo credendum est aquam Deum non fecisse, et eam jam fuisse antequam ille aliquid constituisset. Etenim ille est ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, sicut Apostolus dicit (Rom. XI, 36). Ergo et aquam Deus fecit, et aliter credere magnus error est. Cur igitur non dictum est quod aquam Deus fecerit? An rursus eamdem materiam, quam vel coeli et terrae, vel terrae invisibilis et incompositae atque abyssi nomine nuncupaverat, etiam aquam voluit appellare? Cur enim non et aqua appellaretur, si terra potuit, cum adhuc neque aqua distincta atque formata neque terra esset, neque aliquid aliud? Sed primo fortasse coelum et terra appellata est, secundo terra incomposita et abyssus carens luce, tertio aqua non incongrue: ut primo ipsius universitatis, propter quam facta est de omnino nihilo, materies, coeli et terrae nomine vocaretur; secundo terrae incompositae atque abyssi nomine insinuaretur informitas, quia inter omnia elementa terra est informior, et minus relucens quam caetera; tertio aquae nomine significaretur materia subjecta operi artificis, aqua enim mobilior est quam terra; et ideo propter operandi facilitatem et motum faciliorem, subjecta materies artifici, aqua magis vocanda erat quam terra. 14. Et aer quidem mobilior est quam aqua; aether autem mobilior ipso aere non absurde creditur, aut sentitur: sed aeris vel aetheris nomine minus convenienter appellaretur materies. Magis enim haec elementa vim creduntur habere faciendi, terra vero et aqua patiendi. Quod si occultum est, illud certe apertissimum puto, quod aquam ventus movet, et nonnulla terrena; ventus autem est aer motus et quasi fluctuans. Ergo cum aer aquam moveat manifeste, unde autem ipse moveatur ut sit ventus, occultum sit; quis dubitet congruentius aquae nomine materiam vocari quia movetur, quam aeris qui movet? Moveri autem pati est, movere facere. Huc accedit quod ea quae terra gignit, aqua irrigantur, ut nasci et perfici possint, ita ut prope videatur in haec ipsa nascentia eadem aqua converti. Quocirca congruentius aquae nomine appellaretur materies, cum subdita operi artificis insinuaretur propter mobilitatem et conversionem in quaeque nascentia corpora, quam nomine aeris in quo sola mobilitas posset animadverti, caetera vero quibus materia expressius significaretur, defuissent; ut totus iste sit sensus: In principio fecit Deus coelum et terram, id est materiam quae coeli et terrae formam capere posset; quae materia terra invisibilis et incomposita erat, id est informis et luce carens profunditas: quae tamen quoniam moventi et operanti artifici subdita esset, propter hoc ipsum quod cedit operanti, aqua etiam nominata est. 15. In hac igitur materiae significatione prius insinuatus est finis ejus, id est propter quid facta sit; secundo ipsa informitas, tertio servitus sub artifice atque subjectio. Itaque primo coelum et terra, propter hoc enim facta materies; secundo terra invisibilis et (0226)incomposita, et tenebrae super abyssum, id est ipsa informitas sine lumine, unde etiam terra invisibilis dicta est; tertio aqua subjecta spiritui ad habitum formasque capiendas: ideo super aquam ferebatur Spiritus Dei, ut Spiritum operantem, aquam vero unde operaretur intelligamus, id est materiam fabricabilem. Cum enim ista tria dicimus unius rei nomina, materia mundi, materia informis, materia fabricabilis, horum primo nomini bene adjungitur coelum et terra; secundo obscuritas, confusio, profunditas, tenebrae; tertio cedendi facilitas, cui jam ad operandum Spiritus superfertur artificis. 16. Et Spiritus Dei superferebatur super aquam. Non ita superferebatur sicut oleum aquae, vel aqua terrae, id est, quasi contineretur; sed, si ad hoc de visibilibus exempla capienda sunt, sicut superfertur lux ista solis aut lunae his corporibus, quae illuminat in terra: non enim continetur illis; sed cum coelo contineatur, istis superfertur. Item cavendum est ne quasi locorum spatiis Dei Spiritum superferri materiae putemus, sed vi quadam effectoria et fabricatoria, ut illud cui superfertur efficiatur, et fabricetur; sicut superfertur voluntas artificis ligno, vel cuique rei subjectae ad operandum, vel etiam ipsis membris corporis sui, quae ad operandum movet. Et haec similitudo cum jam sit omni corpore excellentior, parva est tamen, et prope nihil ad intelligendam superlationem Spiritus Dei, subjecta sibi ad operandum mundi materia: sed non invenimus evidentiorem similitudinem et propinquiorem rei de qua loquimur, in iis rebus quae ab hominibus quomodocumque capi possunt. Quapropter in hujusmodi cogitatione optime illud praeceptum tenebitur, quod scriptum est: Benedicentes Deum, exaltate illum quantumcumque potueritis, superabit et adhuc (Eccli. XLIII, 33). Hoc autem dictum sit, si hoc loco Spiritus Dei Spiritus sanctus, quem in ipsa ineffabili et incommutabili Trinitate veneramur, accipitur. 17. Potest autem et aliter intelligi, ut spiritum Dei, vitalem creaturam, qua universus iste visibilis mundus atque omnia corporea continentur et moventur, intelligamus; cui Deus omnipotens tribuit vim quamdam sibi serviendi ad operandum in iis quae gignuntur. Qui spiritus cum sit omni corpore aethereo melior, quia omnem visibilem creaturam omnis invisibilis creatura antecedit, non absurde spiritus Dei dicitur. Quid enim non est Dei ex iis quae condidit, cum etiam de ipsa terra dictum sit, Domini est terra et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1); et illud universali complexione quod scriptum est, Quoniam tua sunt omnia, Domine, qui animas amas (Sap. XI, 27)? Sed tunc potest iste spiritus sic intelligi, si quod dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, tantum de visibili creatura dictum sentiamus; ut super materiam rerum visibilium in exordio fabricationis earum superferretur invisibilis spiritus, qui tamen etiam ipse creatura esset, id est non Deus, sed a Deo facta atque (0227)instituta natura. Si autem universae creaturae, id est et intellectualis et animalis et corporalis, materia creditur illo aquae vocabulo enuntiata, nullo modo hoc loco Spiritus Dei potest nisi ille incommutabilis et sanctus intelligi, qui ferebatur super materiam omnium rerum, quas fecit et condidit Deus. 18. Tertia opinio de hoc spiritu oriri potest, ut credatur spiritus nomine, aeris elementum enuntiatum; ut ita quatuor elementa insinuata sint, quibus mundus iste visibilis surgit; coelum scilicet, et terra, et aqua, et aer: non quia jam erant distincta et ordinata; sed quia in illius materiae quamvis informi confusione, tamen exortura praesignabantur: quae informis confusio tenebrarum et abyssi nomine commendata est. Sed quaelibet sententiarum istarum vera sit, omnium rerum quae ortae sunt, quae videntur, et quae non videntur, non quantum ad vitia quae contra naturam sunt, sed quantum ad ipsas naturas attinet, Deum esse auctorem et conditorem credendum est; nullamque omnino esse creaturam, quae non ab ipso initium perfectionemque habeat generis et substantiae suae. 19. Et dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux. Deum dixisse, Fiat lux, non voce de pulmonibus edita, nec lingua et dentibus, accipere debemus. Carnalium sunt istae cogitationes: secundum autem carnem sapere, mors est (Rom. VIII, 6). Sed ineffabiliter dictum est, Fiat lux. Utrum autem hoc quod dictum est, Filio unigenito dictum est, an idipsum quod dictum est, Filius unigenitus est, quod dictum Dei verbum dicitur, per quod facta sunt omnia (Joan. I, 1, 3), quaeri potest: dum tamen illa absit impietas, ut Verbum Dei unigenitum Filium quasi vocem prolatam sicut a nobis fit, esse credamus. Verbum autem Dei, per quod facta sunt omnia, nec coepit esse, nec desinet; sed sine inchoatione natum, Patri coaeternum est. Quare hoc quod dictum est, Fiat lux, si et coepit et destitit dici, magis Filio dictum est hoc verbum, quam ipsum est Filius. Et tamen etiam hoc ineffabiliter; nec carnalis imago subrepat in animum, et intellectum pium spiritualem conturbet. Quia et incipere aliquid et desinere in natura Dei, si proprie accipiatur, temeraria et praeceps opinio est: carnalibus tamen et parvulis, non tanquam in ea mansuris, sed tanquam inde surrecturis humanissime concedenda est. Quidquid enim incipere et desinere Deus dicitur, nullo modo in ipsius natura, sed in ejus creatura, quae illi miris modis obtemperat, intelligendum est. 20. Et dixit Deus, Fiat lux. Utrum ea lux quae his carnalibus oculis patet, an aliqua occulta, quam nobis per hoc corpus videre non datum est? Et si occulta, utrum corporea, quae per locorum spatia tenditur fortasse in sublimibus partibus mundi; an incorporea, qualis in anima est, ad quam vitandi et appetendi refertur examen a sensibus corporis, qua non carent etiam animae bestiarum, an ea quae superior ratiocirando apparet, ex qua incipit omne quod creatum (0228)est? Quamlibet enim lucem significet, factam tamen et creatam debemus accipere: non illam qua fulget ipsa Dei Sapientia, quae non creata est, sed nata; ne sine luce Deus fuisse putetur priusquam istam, de qua nunc agitur, condidisset. De hac enim, sicut ipsa verba satis docent, hoc commendatur quod facta sit, Et dixit, inquit, Fiat lux; et facta est lux. Alia est lux de Deo nata, et alia lux quam fecit Deus: nata de Deo lux, est ipsa Dei Sapientia; facta vero lux, est quaelibet mutabilis sive corporea sive incorporea. 21. Movere autem solet quomodo lux corporea esse potuerit antequam coelum esset et coeli luminaria, quae post istam exponuntur: quasi vero facile hoc ab homine percipi potest, aut omnino ullo modo potest, utrum sit aliqua lux praeter coelum, quae tamen spatiis locorum distincta atque diffusa sit, mundumque amplectatur. Sed cum liceat hic et incorpoream lucem intelligere, si non visibilem tantum creaturam in hoc libro, sed omnem creaturam expositam dicimus, quid opus est in hac controversia remorari? Et fortasse quod quaerunt homines, quando Angeli facti sunt, ipsi significantur hac luce, brevissime quidem, sed tamen convenientissime et decentissime. 22. Et vidit Deus lucem, quia bona est. Ista sententia non quasi insoliti boni laetitiam, sed approbationem operis significari, oportet intelligi. Quid enim convenientius de Deo dicitur, quantum inter homines dici potest, quam cum ita ponitur, Dixit, factum est, placuit: ita ut in eo quod dixit, imperium ejus intelligatur; in eo quod factum est, potentia; in eo quod placuit, benignitas: sicut ista ineffabilia per hominem hominibus, ita ut omnibus prodesse possent, dici debuerunt. 23. Et divisit Deus inter lucem et tenebras. Hinc intelligi licet quanta divini operis facilitate ista dicantur effecta. Non enim quisquam est qui sic existimet lucem factam, ut esset confusa cum tenebris, et ob hoc postea separationis indigeret; sed eo ipso quo lux facta est, consecuta est etiam divisio inter lucem et tenebras. Quae enim societas lucis cum tenebris (II Cor. VI, 14)? Deus ergo divisit inter lucem et tenebras, quia lucem fecit, cujus absentia tenebrae vocantur. Interest autem inter lucem et tenebras, sicut interest inter vestimentum et nuditatem, aut plenum et inane, et similia. 24. Jam quot modis possit intelligi lux, supra dictum est, quibus contrariae privationes possunt tenebrae nominari. Alia est enim lux quae videtur his oculis corporeis, etiam ipsa corporea; ut solis, et lunae, et stellarum, et si quid hujusmodi est, cui contrariae sunt tenebrae, cum aliquis locus ea luce caret. Alia item lux est vita sentiens, et valens discernere quae per corpus ad animae judicium referuntur, id est alba et nigra, canora et rauca, suaveolentia et graveolentia, dulcia et amara, calida et frigida, et caetera hujusmodi. Alia est enim lux quae sentitur oculis, alia qua per oculos agitur ut sentiatur. Illa enim in corpore, haec autem quamvis per corpus ea quae sentit (0229)percipiat, in anima est tamen. Huic contrariae sunt tenebrae, insensibilitas quaedam, vel si melius insensualitas dicitur, id est non sentire, quamvis inferantur quae sentiri possent, si esset in illa vita lux ista unde sentitur. Neque hoc cum ministeria desunt corporis, sicut in caecis aut surdis: nam in istorum animis est ista lux, de qua nunc agimus; sed instrumenta corporis desunt. Neque illo modo, quo modo in silentio vox non auditur, cum et ista lux est in anima, et adsunt corporis instrumenta, sed nihil quod sentiatur infertur. Non ergo qui iis causis non sentit, caret ista luce; sed cum talis potentia non est in anima, quae jam nec anima dici solet, sed tantum vita, qualis perhibetur esse vitis et arboris, et quarumcumque stirpium: si tamen eas vel talem habere persuaderi ullo modo potest, quas nonnulli nimis errantes haeretici, non solum sentire per corpus, id est videre, audire, et calorem ignemque discernere; sed etiam intelligere rationem, et cogitationes nostras nosse arbitrantur: sed de his alia quaestio est. Insensibilitas ergo tenebrae hujus lucis, qua quidquid sentitur, cum ipsam vim sentiendi non habet vita quaelibet. Convenienter autem lucem hanc dici concedit, quisquis concedit recte dici lucem, qua res quaeque manifesta est. Cum autem dicimus, Manifestum est hoc canorum esse, manifestum est hoc dulce esse, manifestum est hoc frigidum esse, et quod forte hujus generis per corporales sensus attingimus; haec lux qua ista manifesta sunt, utique intus in anima est, quamvis per corpus inferantur quae ita sentiuntur. Tertium lucis genus in creaturis intelligi potest, quo ratiocinamur. Huic contrariae tenebrae sunt irrationabilitas, sicut sunt animae bestiarum. 25. Sive ergo lucem aetheream, sive sensualem cujus animalia participant, sive rationalem quam Angeli et homines habent, a Deo factam primitus in rerum natura haec sententia vult intelligi; divisisse Deum inter lucem et tenebras, eo ipso quo lux facta est, oportet accipi, quod aliud est lux, aliud illae privationes lucis, quas in contrariis tenebris ordinavit Deus. Non enim Deum fecisse tenebras dictum est: quoniam species ipsas Deus fecit, non privationes quae ad nihilum pertinent, unde ab artifice Deo facta sunt omnia; quas tamen ab eo ordinatas intelligimus, cum dicitur, Et divisit Deus inter lucem et tenebras, ne vel ipsae privationes non haberent ordinem suum, Deo cuncta regente atque administrante. Sicut in cantando interpositiones silentiorum certis moderatisque intervallis, quamvis vocum privationes sint, bene tamen ordinantur ab iis qui cantare sciunt, et suavitati universae cantilenae aliquid conferunt. Et umbrae in picturis eminentiora quaeque distinguunt, ac non specie, sed ordine placent. Nam et vitiorum nostrorum non est auctor Deus; sed tamen ordinator est, cum eo loco peccatores constituit, et ea perpeti cogit quae merentur. Ad hoc valet quod oves ponuntur ad dexteram, haedi autem ad sinistram (Matth. XXV, 33). Quaedam ergo et facit Deus, et ordinat; quaedam vero tantum (0230)ordinat. Justos et facit, et ordinat; peccatores autem in quantum peccatores sunt, non facit, sed ordinat tantum. Quippe cum illos ad dexteram, illos ad sinistram constituit, et quod in ignem aeternum jubet ire, ad meritorum ordinem valet. Ita species naturasque ipsas et facit, et ordinat; privationes autem specierum defectusque naturarum non facit, sed ordinat tantum. Dixit itaque, Fiat lux; et facta est lux. Non dixit, Fiant tenebrae; et factae sunt tenebrae. Horum ergo unum fecit, alterum non fecit, utrumque tamen ordinavit, cum divisit Deus inter lucem et tenebras. Ita et ipso faciente pulchra sunt singula, et ipso ordinante pulchra sunt omnia.

CAPUT VI.

26. Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem. Cum et lux nomen sit alicujus rei, et dies rursum, et tenebrae et nox utrumque sit nomen, utrumque ita dici oportuit, nomina rebus imposita esse, ut illa res cui nomen impositum est, utique alio quoque nomine, non enim aliter poterat enuntiare. Et ita dictum est, Vocavit Deus lucem diem, ut indifferenter etiam dici converse posset, Vocavit Deus diem lucem, et vocavit noctem tenebras. Quid ei respondebimus, si quis a nobis ita quaerit: Luci nomen impositum est dies, an diei nomen impositum est lux? quia haec duo utique, in quantum ad res significandas articulata voce enuntiantur, nomina sunt. Hoc modo etiam de aliis duobus quaeri potest: Tenebris nomen impositum est nox, an nocti impositum est nomen tenebrae? Et quidem, ut Scriptura describit, manifestum est lucis nomen dictum esse diem, et tenebrarum nomen dictum esse noctem. Quia cum diceret, Deus fecit lucem, et divisit inter lucem et tenebras, nondum de vocabulis agebatur: postea adhibita sunt vocabula, dies et nox; cum et illa sine dubio vocabula sint, lux et tenebrae, res aliquas significantia, sicut dies et nox. Ergo hoc ita accipiendum est, quia enuntiari aliter non posset res quae nomen accepit, nisi aliquo nomine; an potius ista vocatio accipienda est ipsa distinctio? Non enim omnis lux dies, aut omnes tenebrae nox; sed lux et tenebrae certis inter se vicibus ordinatae atque distinctae, diei et noctis nominibus appellantur. Omne quippe vocabulum ad distinctionem valet. Unde etiam nomen quod rem notet, appellatum est, quasi notamen. Notet autem, id est distinguat et doctitanter ad discernendum adjuvet. Fortasse ergo ipsum divisisse inter lucem et tenebras, hoc est vocasse lucem diem, et tenebras noctem, ut hoc sit ordinasse ista quod vocasse. An ista vocabula significare nobis volunt quam lucem dixerit, et quas tenebras; tanquam si diceret, Fecit Deus lucem, et divisit inter lucem et tenebras; lucem autem dico diem, et tenebras dico noctem: ne aliquam aliam lucem intelligas, quae non sit dies; et ne aliquas alias tenebras intelligas, quae non sint nox? Nam si omnis (0231)lux dies possit intelligi, et omnes tenebrae noctis nomine censerentur, fortasse non opus esset dicere, Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem. 27. Item quaeri potest quem diem dicat, et quam noctem. Si istum diem vult accipi quem solis ortus inchoat, et claudit occasus, et istam noctem quae a solis occasu usque in ortum tenditur; non invenio quomodo esse potuerint, antequam coeli luminaria facta essent. An ipsa spatia horarum et temporum, etiam sine discrimine fulgoris atque umbrae, jam ita vocari potuerunt? Et quomodo in illam lucem rationalem, si haec significata est, aut sensualem cadit haec vicissitudo, quae nomine diei et noctis significatur? An non secundum quod evenit, sed secundum quod potest evenire, ista insinuata sunt; quia et rationi potest error succedere, et sensui quaedam stoliditas?

CAPUT VII.

28. Et facta est vespera, et factum est mane dies unus. Non eodem modo nunc appellatur dies, quo cum diceretur, Et vocavit Deus lucem diem; sed eo modo quo dicimus, verbi gratia, triginta dies habere mensem: hoc enim nomine diei noctes quoque includimus; superius autem ita dictus est dies, ut a nocte sejungeretur. Itaque cum illa operatio diei per lucem gesta insinuaretur, consequenter factam dicitur esse vesperam, et factum esse mane diem unum; ut scilicet sit unus dies a coepto die usque ad coeptum diem, id est a mane usque ad mane, quales dies annumeratis, ut dixi, noctibus appellamus. Sed quomodo facta est vespera, et factum est mane? An tanta mora temporis fecit lucem Deus, et divisit inter lucem et tenebras, quanta mora tenditur dies lucens, id est non annumerata nocte? Et ubi est quod scriptum est, Subest enim tibi, cum voles posse (Sap. XII, 18), si opus est Deo productione temporis, ut aliquid perficiat? An omnia quidem tanquam in arte atque ratione perfecta sunt Deo, non in productione temporis, sed in ipsa vi qua illas etiam res, quas non stare, sed transire cernimus, stabiliter efficit? Non enim et in sermone nostro cum verba alia transeant, et alia succedant, credibile est ita fieri in ipsa arte, qua operante stabiliter artificiosa occurrit oratio. Quanquam ergo sine productione temporis faciat Deus, cui subest posse cum volet; ipsae tamen naturae temporales motus suos temporaliter peragunt. Ita ergo fortasse dictum est, Et facta est vespera, et factum est mane dies unus, sicut ratione prospicitur ita fieri debere aut posse, non ita ut fit temporalibus tractatibus. Nam in ipsa ratione operationem contemplatus est in Spiritu sancto, qui dixit, Qui manet in aeternum creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1): sed commodissime in illo libro, quasi morarum per intervalla factarum a Deo rerum digesta narratio est, ut ipsa dispositio, quae ab infirmioribus animis contemplatione stabili videri non poterat, per hujusmodi ordinem sermonis exposita quasi istis oculis cerneretur.

CAPUT VIII.

29. Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquae, et sit dividens inter aquam et aquam. (0232)Et sic factum est. Et fecit Deus firmamentum, et divisit inter aquam quae erat sub firmamento, et inter aquam quae erat supra firmamentum. Utrum aquae tales sint supra firmamentum, quales sub firmamento istae visibiles? an quia illam aquam videtur significare, supra quam Spiritus ferebatur, et eam intelligebamus esse ipsam mundi materiam, haec etiam hoc loco firmamento interposito discreta credenda est, ut inferior sit materia corporalis, superior animalis? Hoc enim firmamentum dicit, quod coelum postea vocat. Coelesti autem corpore nihil est in corporibus alia melius. Alia quippe corpora coelestia, et terrestria; et utique coelestia meliora: quorum naturam quidquid transit, nescio quemadmodum corpus possit vocari; sed est fortasse vis quaedam subjecta rationi, qua ratione Deus veritasque cognoscitur: quae natura, quia formabilis est virtute atque prudentia, cujus vigore cohibetur ejus fluctuatio atque constringitur, et ob hoc quasi materialis apparet, recte aqua divinitus appellata est; non locorum spatio, sed merito naturae incorporeae coeli corporei ambitum excedens. Et quoniam coelum firmamentum vocavit, non absurde intelligitur quidquid infra aethereum coelum est, in quo pacata atque firmata sunt omnia, mutabilius esse et dissolubilius. Quod genus corporalis materiae ante acceptam speciem distinctionemque formatum, a qua firmamentum nominatum est, fuerunt qui crederent has visibiles aquas et frigidas superficiem coeli superamplecti. Et documentum adhibere conati sunt de tarditate stellae unius de septem vagantibus, quae superior est caeteris, et a Graecis Φαίνων dicitur, et triginta annis peragit signiferum circulum, ut ob hoc tarda sit, quia est frigidis aquis vicinior, quae supra coelum sunt. Quae opinio nescio quemadmodum possit apud eos defendi, qui subtilissime ista quaesierunt. Nihil autem horum temere affirmandum, sed caute omnia modesteque sunt tractanda. 30. Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquae et sit dividens inter aquam et aquam. Et sic factum est. Postquam dixit, sic factum est, quid opus erat rursum addere, Et fecit Deus firmamentum, et divisit inter aquam quae erat sub firmamento, et aquam quae erat supra firmamentum? Nam cum dixisset superius, Et dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux; non addidit rursum, Et fecit Deus lucem: hic autem posteaquam dixit, Et dixit Deus, Fiat: et sic factum est, additum est, et fecit Deus. An hinc apparet non oportere lucem illam intelligi corporalem, ne eam aliqua creatura interposita fecisse Deus videatur (Deum autem Trinitatem dico): hoc vero firmamentum coeli, quia corporeum est, per incorpoream creaturam accepisse speciem formamque creditur, ut prius incorporeae naturae rationabiliter a veritate impressum sit quod corporaliter imprimeretur, ut coeli fieret firmamentum: et ideo positum est, Et dixit Deus, Fiat; et sic factum (0233)est; in ipsa rationali natura prius factum est fortasse unde imprimeretur corpori species.

CAPUT IX.

Cum autem additum est, Et fecit Deus firmamentum, et divisit inter aquam quae erat sub firmamento, et aquam quae erat supra firmamentum; et ipsa cooperatio in illa materia, ut corpus coeli fieret, significatur? An forte varietatis causa, ut textus sermonis in fastidium non veniret, supra non est positum quod infra positum est, et non oportet scrupulose omnia rimari? Eligat quis quod potest: tantum ne aliquid temere atque incognitum pro cognito asserat; memineritque se hominem de divinis operibus quantum permittitur quaerere.

31. Et vocavit Deus firmamentum coelum. Quod de vocatione superius tractatum est, hic quoque considerari potest: non enim omne firmamentum coelum est. Et vidit Deus quod bonum est. Et de hoc superius quod tractatum est, retractaretur, nisi quod non eumdem ordinem video. Nam superius, Et vidit Deus lucem quia bona est; et post deinde subjicitur, Divisit Deus inter lucem et tenebras; et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem: hic autem postquam factum enarratum est, quod factum dicebatur, et postea quam vocatum est firmamentum coelum, tum dicitur, Et vidit Deus quia bonum est. Quod si non fastidii evitandi gratia ita variatum est, illud certe intelligere cogimur quod dictum est. Et fecit Deus omnia simul. Quare enim primo ibi vidit quia bonum est, et postea nomen imposuit; hic autem primo nomen imposuit, et postea vidit quia bonum est; nisi quia illa differentia significat morarum intervalla non esse in operatione Dei, quamvis in ipsis inveniantur operibus? Secundum autem morarum intervallum prius aliquid et postea efficitur, sine quibus narratio factorum esse non potest quamvis sine his Deus ista efficere potuerit. Et facta est vespera, et factum est mane dies secundus. Jam hinc superius tractatum est, et easdem rationes hic quoque valere arbitror.

CAPUT X.

32. Et dixit Deus, Congregentur aquae quae sub coelo sunt, in congregationem unam, et appareat arida. Et sic factum est. Hinc probabilius credi potest aquam dictam esse superius, sicut arbitrabamur, ipsam mundi materiam. Nam si universum aqua oppletum erat, unde vel quo potuit congregari? Si enim quamdam confusionem materialem aquae nomine appellaverat, haec congregatio accipienda est ipsa formatio, ut talis esset aquae species, qualem nunc esse cernimus. Et ipsum, appareat arida, quod positum est, terrae formatio intelligi potest, ut hanc haberet speciem terra, quam cernimus. Invisibilis enim et incomposita dicta erat, cum adhuc materiae species deesset. Dixit ergo Deus, Congregetur aqua quae sub coelo est; id est in formam redigatur materies corporalis, ut aqua ista sit, quam sentimus. In congregationem unam: vis ipsa formae commendatur nomine unitatis. Hoc est enim vere formari, in unum aliquid (0234)redigi; quoniam summe unum est omnis formae principium. Et appareat arida: id est, speciem visibilem accipiat, atque a confusione distinctam. Et bene aqua congregatur, ut appareat arida; id est, cohibetur quod fluitat mare, ut quod obscurum est illustretur. Et sic factum est: etiam hoc fortasse in rationibus intellectualis naturae prius factum est, ut postea quod dicitur, Et congregata est aqua in congregationem unam, et apparuit arida, non superfluo additum videatur, cum jam dictum esset, Et sic factum est; sed ut post rationalem et incorpoream operationem intelligeremus etiam corporalem secutam. 33. Et vocavit Deus aridam terram, et congregationem aquae mare vocavit. Adhuc nobiscum facit illa causa vocabulorum: non enim omnis aqua, mare; aut omne aridum, terra. Ergo quae aqua esset, et quae arida, vocabulis segregandum fuit. Ipsam autem distinctionem atque formationem fuisse vocationem Dei, non absurde adhuc intelligi potest. Et vidit Deus quia bonum est. Et hic ipse ordo servatus est: quare huic etiam illa quae jam tractata sunt, conferantur.

CAPUT XI.

34. Et dixit Deus, Germinet terra herbam pabuli, ferentem semen secundum genus suum et similitudinem, et lignum fructiferum faciens fructum, cujus semen sit in se secundum suam similitudinem. Postquam facta sunt terra et mare, et vocata et approbata, quod saepe diximus non morarum intervallis accipiendum esse, ne ineffabilem operantis Dei facultatem tarditas aliqua consequatur; non statim, sicut duobus diebus praecedentibus, subjicitur, Facta est vespera, et factum est mane dies tertius: sed adjungitur alia operatio, Ut germinet terra herbam pabuli ferentem semen secundum genus suum et similitudinem, et Agnum fructiferum faciens fructum, cujus semen sit in se secundum suam similitudinem. Quod de luce illa, et firmamento, et aquis, et arida dictum non est; non enim habet lux successionis propaginem, aut coelum de alio coelo nascitur, aut terra aut mare alia maria et alias terras gignunt, quae succedant. Hic ergo dicendum fuit, ferentem semen secundum genus suum et similitudinem, et cujus semen sit in se secundum suam similitudinem, ubi similitudo nascentium praetereuntis similitudinem servat. 35. Haec autem omnia ita supra terram sunt, ut ipsi terrae radicitus cohaereant, et ei continuentur, et rursum quodammodo separentur: propterea hujus naturae significationem in ista narratione servatam arbitror; quia et eodem die facta sunt, quo terra apparuit: et tamen iterum dixit Deus, ut terra germinaret; et iterum dictum est, Et sic factum est; deinde secundum superiorem regulam, postquam dictum est; Et sic factum est, subjungitur ipsa exsecutio, Et dedit terra herbam pabuli, ferentem semen secundum genus suum; et lignum fructiferum faciens fructum, cujus semen in se secundum suam similitudinem. Et iterum dicit, Vidit Deus quia bonum est. Itaque et uno die ista junguntur, et iteratis Dei verbis distinguuntur ab invicem. Quod de terra et mari propterea puto non esse factum, quia magis harum rerum est discernenda natura, quae (0235)cum oriantur et occidant, seminis successione propagantur. An quia terra et mare simul fieri potuerint, non solum in rationibus creaturae spiritualis, ubi simul omnia facta sunt, sed etiam in ipsa corporali motione; arbores vero et quaeque stirpes nasci non possent, nisi terra in qua germinarent, praecessisset: propterea et repetendum erat jussum Dei, ut facta significarentur distantia, tamen non alio die facienda, propter quod radicibus terrae affiguntur et continuantur? Sed quaeri potest cur istis Deus non imposuerit nomina: an praetermissum est, quia multitudo eorum non sinebat? Verum haec quaestio melius postea considerabitur, cum animadvertemus alia quae non vocavit Deus, sicut vocavit lucem, et coelum, et terram, et mare. Et factum est vespera, et factum est mane dies tertius.

CAPUT XII.

36. Et dixit Deus, Fiant luminaria in firmamento coeli, ut luceant super terram, et dividant inter diem et noctem; et sint in signis et temporibus, et in diebus, et annis; et sint in splendorem in firmamento coeli, ut luceant super terram. Quarto die luminaria facta sunt, de quibus dicitur, et sint in diebus: quid ergo volunt tres dies transacti sine luminaribus? aut cur ista erunt in diebus, si etiam sine istis dies esse potuerunt? An quia evidentius productio illa temporis et morarum intervallum motu istorum luminarium distingui ab hominibus potest? An ista dierum et noctium enumeratio ad distinctionem valet inter illam naturam quae facta non est, et eas quae factae sunt: ut mane nominaretur propter earum speciem factarum; vespera vero propter privationem? Quia quantum attinet ad illum a quo facta sunt, speciosa atque formosa sunt: quantum autem in ipsis est, possunt deficere, quia de nihilo facta sunt; et in quantum non deficiunt, non est eorum materiae, quae ex nihilo est, sed ejus qui summe est, et illa facit esse in genere et ordine suo. 37. Et dixit Deus, Fiant in firmamento coeli luminatia ut luceant: utrum de fixis tantum dictum est sideribus, an etiam de vagis? Sed duo luminaria majus et minus inter vaga sidera numerantur: quomodo ergo in firmamento facta sunt omnia, cum singulos suos vel globos vel circulos vaga singula quaeque possideant? An quoniam in Scripturis et coelos multos legimus et coelum, sicuti in hoc loco cum dicitur firmamentum coelum, intelligendum est omnem istam aetheream machinam dici quae omnia sidera continet; sub qua puri et tranquilli aeris serenitas viget, sub qua item iste aer turbulentus et procellosus agitatur? Ut luceant super terram, et dividant inter diem et noctem. Nonne jam Deus diviserat inter lucem et tenebras, et vocaverat lucem diem, et tenebras vocaverat noctem? ex quo apparet eum inter diem et noctem divisisse: quid sibi nunc vult quod dicitur de luminaribus, et dividant inter diem et noctem? An ita nunc fit ista divisio per luminaria, ut hominibus nota sit etiam solis carnalibus oculis ad rerum istarum contemplationem (0236)utentibus; ita vero Deus eam fecit ante circuitum luminarium, ut videri nisi a paucis sano spiritu et serena ratione non possit? An inter alium diem et aliam noctem divisit Deus, id est inter speciem quam imprimebat illi informitati, et informitatem quae adhuc formanda restabat; alius vero est iste dies et alia nox, quorum volvente coelo vicissitudo animadvertitur, quae fieri non posset nisi solis ortu et occasu?

CAPUT XIII.

38. Et sint in signis et temporibus, et in diebus, et in annis. Videtur mihi hoc quod dixit, in signis, planum fecisse illud quod dixit, et in temporibus; ne aliud acciperentur signa, et aliud tempora. Haec enim nunc dixit tempora, quae intervallorum distinctione aeternitatem incommutabilem supra se manere significant, ut signum, id est quasi vestigium aeternitatis tempus appareat. Item cum adjungit, et in diebus, et in annis, ostendit quae dixerit tempora, ut dies fiant conversione fixorum siderum; anni vero manifesti, cum sol signiferum circulum peragit; obscuriores autem cum id unumquodque vagorum siderum in suis orbibus facit. Non enim dixit, Et mensibus, quia fortasse mensis annus est lunae; sicut duodecim lunae anni, annus est ejus sideris quod Φαέθοντα Graeci vocant, et triginta solis anni annus est ejus sideris quod Φαίνων dicitur. Et fortasse ita cum omnia sidera ad idem redierint, annus magnus peragitur, de quo multi multa dixerunt. An in signis dixit, quibus certum iter significatur navigandi: in temporibus autem, velut est vernum tempus, et aestas, et autumnus, et hiems; quia et ista circumactu siderum variantur, suasque vices atque ordinem servant: in diebus autem et in annis, sicut expositum jam est, accipiendum? 39. Et sint in splendorem in firmamento coeli ut luceant super terram. Supra jam dictum erat, Fiant luminaria in firmamento coeli, ut luceant super terram; cur putamus esse repetitum? An quemadmodum dictum est de stirpibus, ut ferant semen, et sit in eis semen, secundum genus suum et similitudinem; ita hic e contrario dictum est de luminaribus, Fiant et sint, id est fiant et non gignant, sed ipsa sint. Et sic factum est. Ordo ille servatur. 40. Et fecit Deus duo luminaria; luminare majus initium diei, et luminare minus initium noctis, et stellas. Quid dicat initium diei, et initium noctis, mox apparebit. Et stellas vero quod addidit, utrum pertineant ad initium noctis annon, ambiguum est. Quidam autem volunt hic significari lunam plenam esse primitus factam, quod plena luna initio noctis assurgit, id est mox post solis occasum. Sed illud absurdum est, ut non a prima, sed a sexta decima vel quinta decima numerandi sumamus exordium. Nec illud moveat, quod perfectum fieri debuerit luminare quod factum est. Omni enim die perfecta est; sed ejus perfectio ab hominibus non videtur, nisi cum ex contraria parte soli opposita fuerit. Nam etiam cum illo constituta, quoniam sub illo est, videtur finiri: sed etiam tunc plena est; quia ex alia parte illustratur, nec videri potest ab iis qui subter sunt, id est terram incolunt. Quod non paucis verbis, (0237)sed subtilibus dissertationibus et quarumdam figurarum visibilium demonstratione doceri potest. 41. Et posuit illa Deus in firmamento coeli, ut luceant super terram. Quomodo dixit, Fiant in firmamento; et quomodo nunc dicit, Fecit Deus luminaria, et posuit in firmamento; quasi extra sint facta, et post ibi posita, cum jam dictum sit ut ibi fierent? An hinc etiam atque etiam significatur, non ita Deum fecisse ut homines solent, sed ita narratum ut hominibus potuit: scilicet ut apud homines aliud sit, fecit; aliud, posuit: apud Deum autem utrumque idem sit, qui faciendo ponit, et ponendo facit? 42. Et praesint diei ac nocti, et dividant inter diem et noctem. Dictum erat initium diei, et initium noctis, quod hie exponit dicendo, praesint diei et nocti. Ergo initium illud, principatum intelligere debemus, quia et in die nihil est inter illa quae videntur sole excellentius, et in nocte nihil luna vel stellis. Unde etiam illa ambiguitas jam non moveat, et credamus stellas sic positas, ut ad initium noctis, id est principatum pertineant. Et vidit Deus quia bonum est. Idem ordo servatur. Meminerimus sane quod etiam ista Deus non vocaverit, cum dici potuerit. Et vocavit Deus luminaria sidera; quia non omne luminare sidus est. 43. Et facta est vespera, et factum est mane dies quartus. Si dies istos consideres, quos ortus solis occasusque distinguit, non iste quartus, sed fortasse primus est dies; ut eo tempore putemus ortum esse solem, quo factus est, et donec caetera sidera fierent, occidisse. Sed qui intelligit et solem alibi esse, cum apud nos nox est, et noctem alibi esse, cum sol apud nos est, dierum istorum enumerationem sublimius indagabit.

CAPUT XIV.

44. Et dixit Deus, Ejiciant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram sub firmamento coeli. Et sic factum est. Ea quae natantia sunt animalia, reptilia sunt appellata; quia pedibus non ambulant. An quia sunt alia quae sub aqua in terra repunt? An sunt pennata in aquis, sicut pisces qui squamas habent, vel alii qui non habent, sed tamen pennis nituntur? Qui utrum inter volatilia hoc loco numerandi sint, dubitari potest. Nam et ipsa volatilia cur aquis tribuerit, non aeri, nonnulla quaestio est. Non enim has aves tantum hic accipere possumus, quibus aquae familiares sunt, quales mergi, et anates, et quaecumque hujusmodi. Nam si de his tantum dixisset, non praetermitteret alio loco de aliis avibus dicere, inter quas nonnullae usque adeo ab aquis remotae sunt, ut ne bibant quidem. Nisi forte istum aerem terris contiguum, quoniam se humidum etiam serenissimis noctibus rore testatur, aquam vocavit, quia et in nubem cogitur. Nubes autem aqua est, quod omnes sentiunt quibus contingit in montibus inter nubila, vel etiam in campis inter nebulas ambulare. In hoc quippe aere volare aves dicuntur. Nam in illo sublimiore atque puriore, qui vere aer ab omnibus appellatus est, nequeunt: non enim earum pondus tenuitate sua sustinet. In illo autem neque nubes concrescere asseruntur, neque aliquid procellosum existere: quippe (0238)ubi ventus adeo nullus est, ut in vertice Olympi montis, qui spatia hujus humidi aeris excedere dicitur, quaedam litterae in pulvere solere fieri perhibeantur, et post annum integrae atque illaesae inveniri ab iis qui solemniter memoratum montem ascendebant. 45. Quapropter non absurde existimari potest firmamentum coeli in divinis Scripturis usque ad haec spatia vocari, ut et ille aer tranquilli simus et sincerissimus ad firmamentum pertinere credatur. Hoc enim nomine firmamenti, ipsa tranquillitas et magna pars rerum significari potest. Unde etiam illud dici pluribus in Psalmis existimo: Et veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV, 6; et LVI, 11). Nihil est enim firmius et serenius veritate. Nubes autem sub ista sincerissimi aeris regione concrescunt. Quod quanquam figurate dictum accipiatur, ex his tamen rebus scriptum est, quae habent ad haec quamdam similitudinem; ut corporea creatura constantior et purior, quae a summitate coeli usque ad nubes est, veritatis figuram recte habere videatur, id est usque ad aerem caliginosum et procellosum et humidum. Ergo volatilia volantia super terram sub firmamento coeli, convenienter sunt aquis attributa; quia non inconvenienter aer iste aqua nominatur. Hinc etiam intelligi datur de aere nihil dictum esse, quomodo vel quando sit factus, quia iste aer nomine aquarum tenetur, ille autem nomine firmamenti; atque ita nullum elementum praetermissum est. 46. Sed fortasse quis dicat, Si eo quod dictum est, Congregetur aqua, intelligimus aquam esse factam ex illa confusione materiae, hanc autem congregationem mare appellavit Deus; quomodo ibi possumus hunc aerem intelligere factum, quod mare non dicitur, etiam si aqua dici potest? Quamobrem mihi videtur in eo quod dictum est, appareat arida, non solum speciem terrae, sed etiam hujus aeris crassioris esse insinuatam. Per hunc enim terra illuminatur, ut perspicua nobis sit. In uno ergo verbo, quo dictum est, appareat, intimata sunt omnia sine quibus apparere non posset; id est et species ejus, et nudatio ab aquis, et aeris superfusio, per quem in ea lumen a superiore mundi parte transmittitur. An potius in eo quod scriptum est, Congregetur aqua, species hujus aeris commendatur, quia cum iste aer condensatur, hanc aquam videtur efficere? Coactionem itaque in densitatem, congregationem aquae fortasse appellavit, ut mare fieret; ut id quod non congregatum, id est non spissatum superfertur, aqua sit, quae aves volantes possit sustinere, utrique nomini accommodata, ut vocari possit et aqua subtilior, et aer crassior. Sed quando quaeritur cur sit iste factus, non dicitur. An forte verum est, quod quidam volunt, humidis exhalationibus maris et terrae has auras effici ita crassiores aere illo superiore ac liquido, ut gestandis volatibus avium sint accommodatae; ita porro teneriores iis aquis, quibus corpus abluitur, ut earum comparatione siccae atque aeriae sentiantur? Et quia de terra et mari jam dictum erat, quid opus erat dicere de exhalationibus earum, id est aquis avium, cum illum aerem purissimum et tranquillissimum firmamento (0239)attributum intellexeris. 47. Nam neque de fontibus et fluminibus dictum est quomodo facta sint. Qui enim scrupulosius ista quaerunt et disserunt, aethereo superlapsu de mari dulcem invisibiliter dicunt extrahi vaporem, his videlicet ascensionibus quas nullo modo sentire possumus: inde conglobari nubes; atque ita terram imbribus madefactam antris occultioribus instillare atque insudare tantum, quantum coactum et per diversos tramites lapsum erumpat in fontes, sive parvos, sive gignendis fluminibus idoneos. Cujus rei documenta esse volunt, quod marinarum aquarum decoctarum vapor sinuato cooperculo exceptus, humorem dulcem gustantibus exhibet. Et omnibus fere manifestum est diminutos fontes inopiam sentire pluviarum. Attestatur et divina historia, cum Elias tempore ariditatis imorem posceret: jussit enim, cum ipse oraret, ut puer suus ad mare attenderet; unde cum videret oriri perparvam nubeculam, pluviam Regi sollicito adesse nuntiavit, qua mox etiam fugiens irrigatus est (III Reg. XVIII, 43, 44). Et David dicit: Domine, qui advocas aquam maris, et effundis eam super faciem terrae (Ex Amos V, 8, et IX, 6). Quapropter mari nominato, de aliis aquis superflue diceret, sive istis roriferis, quae tenuitate auras volantibus avibus praebent, sive fontium ac fluminum; si et illae exhalationibus fiunt, et istae reciprocis imbribus, quos terra sorbet, emanant.

CAPUT XV.

48. Ejiciant aquae reptilia animarum vivarum. Cur additum est vivarum? An possunt esse animae, nisi vivant? An istam manifestiorem vitam commendare voluit, quae inest animalibus sentientibus, quoniam stirpes ea carent? Et volatilia volantia super terram sub firmamento coeli. Si volatilia non volant in illo purissimo aere, ubi nulla nubila oriuntur, hinc manifestum est ad firmamentum eum pertinere; quia sub firmamento coeli dictum est volatilia volare super terram. Et sic factum est. Ordo ille servatur. Ideoque subjungitur sicut in caeteris, excepta luce, quae prior facta est. 49. Et fecit Deus cetos magnos, et omnem animam animalium repentium, quae ejecerunt aquae secundum genus eorum, et omne volatile pennatum secundum genus suum. Meminerimus sane secundum suum genus, de iis creaturis dici, quae seminali propagine reparantur: nam de herbis jam hoc, et de arboribus dictum est. Et omne volatile pennatum. Cur additum est pennatum? An potest esse volatile quod pennas non habeat? sed si potest, numquid hoc genus fecit Deus; quandoquidem non invenitur ubi sit factum? an omnino potest quidquam volare sine pennis? Nam et vespertiliones, et locustae, et muscae, et si quid hujusmodi est quod plumis careat, pennis non caret. Sed pennatum additum est, ne solas aves intelligeremus; quoniam pisces pennati sunt, et super terram volant infra aquas: ideo non dictum est, aves; sed, volantia generaliter et volatile pennatum. Et vidit Deus (0240)quia bonum est. Et hic sicut in caeteris locis intelligendum. 50. Et benedixit ea, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris; et volatilia multiplicentur super terram. Benedictionem ad fecunditatem valere voluit, quae in successione prolis apparet, ut ea benedictione, quia infirma et mortalia creata sunt, genus suum nascendo custodiant. Sed cum etiam stirpes nascendo teneant similitudinem praetereuntium, cur eas non benedixit? An quia sensu carent, qui rationi vicinus est? Non enim vacat fortasse, quod secunda persona utitur Deus in benedicendo, ut haec animantia compellet quodammodo tanquam audientia dicendo, Crescite, et multiplicamini, et implete aquas maris; nec tamen in eadem persona usque ad finem benedictionis venitur: sequitur enim, Et volatilia multiplicentur super terram; non dixit, Multiplicamini super terram. Nisi forte hoc ipso significatur sensum animantium non adeo vicinum esse rationi, ut perfecte possit accipere compellantem, sicut quae intelligunt, atque uti ratione possunt. 51. Et factum est sic. Hic plane quivis tardus jam evigilare debet, ut intelligat quales isti dies enumerentur. Cum enim certos seminum numeros Deus animantibus dederit, servantes miram certo ordine constantiam, ut certo dierum numero, pro suo quoque genere, et concepta utero gerant, et edita ova calefaciant; cujus naturae institutio Dei sapientia conservatur, quae tendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1): quomodo uno die potuerunt et concipere, et utero gravescere, et parta vaporare atque nutrire, et implere aquas maris, et multiplicari super terram? Ita enim subjungitur, Et sic factum est; ante vesperae adventum. Sed nimirum cum dicit, Facta est vespera; materiam informem commemorat: cum autem dicit, Factum est mane; speciem, quae ipsa operatione impressa est materiae: mane enim post operationem transactum diem concludit. Non tamen dixit Deus, Fiat vespera, vel, fiat mane: commemoratio est enim rerum factarum brevissima, significatis per vesperam et mane materia et specie, quae utique Deum fecisse jam dictum erat: cum ipsum defectum tamen, id est cum de specie ad materiam et ad nihilum tenditur, si hoc noctis nomine recte insinuatum putamus, non dixerit factum, sed tamen ordinatum a Deo, cum ait superius, Divisit Deus inter lucem et tenebras: ut vesperae vocabulo significetur informis materia, quae quamvis ex nihilo facta est, est tamen et habet capacitatem specierum atque formarum. Accipi etiam potest tenebrarum nomine ipsum omnino nihilum, quod non fecit Deus, et unde fecit quaecumque facere pro sua ineffabili bonitate dignatus est, cum sit omnipotens, qui etiam de nihilo tanta fecit. 52. Et facta est vespera, et factum est mane dies (0241)quintus. Hic postquam dixit, Et sic factum est, non subdidit sicuti solet exsecutionem, quasi iterum facta sint; jam enim superius dictum erat. Nec ea benedictione, quae ad gignendam prolem pertinet, aliqua nova natura fabricabatur; sed quae facta erant per successionem, conservabantur. Et ideo nec illud dictum est, Et vidit Deus quia bonum est: jam enim res ipsa placuerat, quae tantum servanda erat in fetibus. Nihil hic itaque repetitum est, nisi quod ait, Et factum est sic; statimque subjectum de vespera et mane: quibus nominatis, transacta opera de informi materia et specie quae imponitur, significari dictum est. Nisi forte aliquid melius atque sublimius occurrit quaerentibus. 53. Et dixit Deus, Ejiciat terra animam vivam secundum suum genus; quadrupedum, et serpentium, et bestiarum terrae secundum genus, et pecora secundum genus. Et factum est sic. Cum dictum fuerit animam, cur additum sit vivam; et quid sit secundum genus; et de solita conclusione qua dicitur, et factum est sic, sicut superius tractatum est, consideranda et accipienda sunt. Cum autem in latina lingua nomine bestiarum omne irrationale animal generaliter significetur; hic tamen distinguendae sunt species, ut quadrupedes accipiamus omnia jumenta; serpentes, omnia repentia; bestias vel feras, omnia quadrupedia indomita; pecora vero, quadrupedia quae non operando adjuvant, sed dant aliquem fructum pascentibus.

CAPUT XVI.

54. Et fecit Deus bestias terrae secundum genus, et pecora secundum genus, et omnia serpentia terrae secundum genus. Haec iteratio quod dictum est, Et fecit Deus, cum jam dictum esset, Et factum est sic; secundum superiorem regulam consideretur. Sane hic pecorum nomine omnia puto significata esse quadrupedia quae sub cura hominum vivunt. Et vidit Deus quia bonum est: solite accipiendum. 55. Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et hic animadvertenda quaedam et conjunctio, et discretio animantium. Nam eodem die factum hominem dicit, quo bestias. Sunt enim simul omnia terrena animantia; et tamen propter excellentiam rationis, secundum quam ad imaginem Dei et similitudinem efficitur homo, separatim de illo dicitur, postquam de caeteris terrenis animantibus solite conclusum est, dicendo, Et vidit Deus quia bonum est. 56. Considerandum etiam illud, quod in caeteris non dixit Deus, Faciamus; ut hoc quoque modo voluerit Spiritus sanctus humanae naturae insinuare praestantiam. Cui autem nunc dictum est, Faciamus, nisi cui dicebatur in caeteris, Fiat? Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Sed quid putamus aliter dictum esse, Fiat, nisi ut ipse faceret jussu Patris; et aliter, Faciamus, nisi ut ambo pariter facerent? An omnia quae facit Pater, per Filium facit, et ideo nunc Faciamus dictum est, ut ipsi homini, propter quem Scriptura ipsa facta est, (0242)ita in seipso demonstraretur ea quae Filius dicente Patre facit, etiam ipsum Patrem facere; ut quod in caeteris dicebatur, Fiat, et factum est, hic exponatur, non separatim fuisse dictionem et separatim effectionem, sed utrumque simul, cum hic dicitur, Faciamus? 57. Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Omnis imago similis est ei cujus imago est; nec tamen omne quod simile est alicui, etiam imago est ejus: sicut in speculo et pictura, quia imagines sunt, etiam similes sunt; tamen si alter ex altero natus non est, nullus eorum imago alterius dici potest. Imago enim tunc est, cum de aliquo exprimitur. Cur ergo, cum dictum esset, ad imaginem, additum est, et similitudinem; quasi possit esse imago dissimilis? Sufficeret ergo ad imaginem dicere. An aliud est simile, aliud similitudo; sicut aliud est castus, aliud castitas; aliud fortis, aliud fortitudo: ut quemadmodum quaecumque sunt fortia, fortitudine sunt fortia; et quaecumque sunt casta, castitate sunt casta: ita quaecumque sunt similia, similitudine sint similia? Non autem imago nostra satis proprie dicitur similitudo nostra esse, cum tamen proprie dicatur similis nobis esse: ut ibi sit ea similitudo, qua similia sunt quaecumque similia, ubi est et castitas, qua casta sunt quaecumque sunt casta. Castitas autem nullius participatione casta est, sed ejus participatione sunt casta quaecumque casta sunt. Quae utique in Deo est, ubi est etiam illa sapientia, quae non participando sapiens est, sed cujus participatione sapiens est anima quaecumque sapiens est. Quapropter etiam similitudo Dei, per quam facta sunt omnia, proprie dicitur similitudo; quia non participatione alicujus similitudinis similis est, sed ipsa est prima similitudo, cujus participatione similia sunt, quaecumque per illam fecit Deus. 58. Expositio ergo fortasse est, quod additum est ad similitudinem, cum jam dictum esset, ad imaginem; ut ostenderetur eam quae imago dicta est, non ita similem esse Deo, quasi alicujus similitudinis participantem, sed hanc ipsam esse similitudinem, cujus participarent omnia quae dicuntur esse similia. Sicut ipsa est et castitas, cujus participatione castae sunt animae; et sapientia, cujus participatione sapientes sunt animae; et pulchritudo, cujus participatione pulchra sunt quaecumque pulchra sunt. Si enim tantum similitudinem diceret, non significaret ab ipso esse genitam: si autem tantummodo imaginem diceret, significaret ab ipso quidem genitam, sed non significaret ita similem, ut non tantum similis, sed ipsa similitudo esset. Ut autem nihil castius ipsa castitate, et nihil sapientius ipsa sapientia, et nihil pulchrius ipsa pulchritudine; ita nihil similius ipsa similitudine dici, aut cogitari, aut esse omnino potest. Unde intelligitur ita Patri esse similem similitudinem suam, ut ejus naturam plenissime perfectissimeque impleat. 59. Quantum autem ad speciem rebus imponendam valeat Dei similitudo, per quam facta sunt omnia, quanquam humanas cogitationes altissime superet, (0243)licet tamen utcumque arbitrari; si consideremus omnem naturam, sive quae sentientibus, sive quae ratiocinantibus occurrit, similibus inter se partibus servare unitatis effigiem. Nam ex sapientia Dei sapientes vocantur animae rationales, et ulterius hoc nomen non porrigitur: nam neque ulla pecora, et multo minus arbores, aut ignem, vel aerem, vel aquam, vel terram sapientem possumus dicere, quanquam per ipsam Dei sapientiam sint etiam omnia haec in quantum sunt. At vero similes inter se et lapides dicimus, et animalia, et homines, et Angelos. Jam vero in singulis rebus, et terram, eo quod similes inter se habeat partes suas, fieri ut terra sit; et aquam qualibet quoque parte similem esse caeteris partibus, nec aliter aquam esse potuisse; et quantumlibet aeris, si caetero esset dissimile, nullo pacto aerem esse potuisse; et ignis lucisve particulam, eo quod non sit dissimilis reliquis partibus, fieri ut sit quod est: ita de unoquoque lapidum vel arborum vel corpore cujuslibet animantis discerni et intelligi potest, quod non solum cum aliis sui generis rebus, sed in seipsis singulis non essent, nisi partes inter se similes haberent. Et tanto est pulchrius corpus, quanto similioribus inter se partibus suis constat. Jam porro animarum, non solum aliarum cum aliis amicitia similibus moribus confit; sed etiam in unaquaque anima similes actiones atque virtutes, sine quibus constantia esse non potest, beatam vitam indicant. Similia vero omnia haec, non autem ipsam similitudinem possumus dicere. Quapropter, si rebus inter se similibus universitas constat, ut singulae sint quidquid sunt, et omnes ipsam universitatem compleant, quam Deus et condidit et gubernat; per similitudinem ejus profecto, qui condidit omnia, supereminentem atque incommutabilem et incontaminabilem talia facta sunt, ut similibus inter se partibus pulchra sint, ad ipsam tamen similitudinem omnia non facta sint, sed sola substantia rationalis: quare omnia per ipsam, sed ad ipsam non nisi anima. 60. Rationalis itaque substantia et per ipsam facta est, et ad ipsam: non enim est ulla natura interposita. Quandoquidem mens humana (quod non sentit, nisi cum purissima et beatissima est) nulli cohaeret nisi ipsi veritati, quae similitudo et imago Patris et sapientia dicitur. Recte igitur secundum hoc quod interius et principale hominis est, id est secundum mentem, accipitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ex illo enim quod in homine principatum tenet, quod eum disjungit a belluis, totus est homo aestimandus. Caetera in eo quanquam in suo genere pulchra sint, tamen cum pecoribus communia sunt, ac per hoc in homine parvipendenda. Nisi forte quod ad intuendum coelum figura humani corporis erecta est, valet aliquid etiam ut corpus ipsum (0244)ad similitudinem Dei factum credatur; ut quemadmodum a Patre illa similitudo non avertitur, ita corpus humanum a coelo non sit aversum, sicut aliorum corpora animalium aversa sunt, quia prona in alvum prosternuntur. Sed tamen hoc non omni modo accipiendum est: nam corpus nostrum a coelo plurimum differt; in illa vero similitudine, quae Filius est, non potest quidquam esse dissimile illi cui similis est. Quoniam similia quaecumque alia sunt, inter se etiam dissimilia ex aliqua parte sunt: ipsa vero similitudo non est aliqua ex parte dissimilis. Pater tamen Pater est, nec Filius aliud est quam Filius: quia et cum dicitur similitudo Patris, quanquam ostendat nullam intervenire dissimilitudinem, non tamen solus est Pater, si habet similitudinem. 61. Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Satis quidem quae superius dicta sunt, secundum id exponunt haec verba Scripturae, in quibus legimus dixisse Deum, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut similitudo Dei ad quam factus est homo, ipsum Dei Verbum, hoc est unigenitus Filius accipi possit: non utique ut ipse sit eadem imago et similitudo aequalis Patri. Est tamen et homo imago Dei, sicut apertissime ostendit Apostolus dicens: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei (I Cor. XI, 7). Sed haec imago ad imaginem Dei facta, non est aequalis et coaeterna illi cujus imago est; nec esset, etiamsi nunquam omnino peccasset. Ille autem sensus est potius in his divinis verbis eligendos, ut ideo non dictum intelligamus singulariter, sed pluraliter, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; quia non ad solius Patris, aut solius Filii, aut solius Spiritus sancti, sed ad ipsius Trinitatis imaginem factus est homo. Quae Trinitas ita est Trinitas, ut unus Deus sit; ita est unus Deus, ut Trinitas sit. Non enim ait Filio loquens, Faciamus hominem ad imaginem tuam; aut, ad imaginem meam: sed pluraliter ait, ad imaginem et similitudinem nostram: a qua pluralitate Spiritum sanctum separare quis audeat? Quae pluralitas, quoniam non tres dii, sed unus est Deus, ideo intelligendum est postea Scripturam singulariter intulisse, atque dixisse, Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei; ut non sic accipiatur, tanquam Deus Pater ad imaginem Dei, hoc est Filii sui: alioquin quomodo verum est, quod dictum est, ad imaginem nostram, si ad Filii solius imaginem factus est homo? Ac per hoc quia verum est quod ait Deus, ad imaginem nostram; ita dictum est, Fecit Deus hominem ad imaginem Dei, tanquam diceretur ad imaginem suam, quod est ipsa Trinitas. 62. Nonnulli autem putant ideo non repetitam similitudinem, neque dictum. Et fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem Dei, quia tunc tantummodo ad imaginem factus est: similitudo autem illi (0245)postea servabatur in resurrectione mortuorum: quasi possit esse imago aliqua, in qua similitudo non sit. Si enim omnino similis non est, procul dubio nec imago est. Verumtamen ut non sola ratione id agere (0246)videamur, et auctoritas Jacobi apostoli adhibenda est, qui cum de lingua hominis loqueretur, ait: In ipsa benedicimus Deum, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt (Jacobi III, 9).