Jump to content

Liber institutionis imperatoris Maximiliani I

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Liber institutionis imperatoris Maximiliani I
c. 1465
editio: incognita
fons: incognitus

A r s g r a m m a t i c a

[recensere]

f o l . 2 r - 7 v

A r s g r a m m a t i c a

[recensere]

f o l . 2 r - 7 v


[Nomen]

[recensere]
[fol. 2r] Maximilianus quae pars?

Nomen.

Quare?

Quia est pars orationis cum casu corpus aut rem proprie comuniterve significans.

Quid est pars orationis?

Est dictio posita vel nata poni in oratione.

Quot duplex est nomen?

Duplex.

Scilicet?

Adiectivum et substantivum.

Quid est nomen adiectivum?

Est nomen mobile per tria genera, ut felix, probus.

Quid est nomen substantivum?

Est nomen non mobile per tria genera ut Imperator Maximilianus.

Nomini quot accidunt?

Sex.

Quae?

Qualitas, comparatio, genus, numerus, figura, casus.

Cuius qualitatis?

Proprie.

Quare?

Quia est nomen unius.

Quare appellative?

Quia est [fol. 2v] nomen multorum, ut praeceptor, imperator.

Quot sunt qualitates in nomine?

Duae.

Quae?

Propria et appellativa.

Comparatur li Maximilianus?

Non.

Quare?

Quia significatum eius formale non potest augeri vel minui, intendi vel remitti.

Quod si comparatur?

Dic quia est nomen cuius significatum formale potest augeri vel minui, intendi vel remitti ut felix.

Quo comparatur felix?

Sic. In masculino genere nominativo hic felix felicior felicissimus. In feminino genere nominativo haec felix felicior felicissima. In neutro genere nominativo hoc felix, felicius, felicissimum.

Da aliud exemplum, ut justus comparatur.

In masculino genere nominativo hic iustus iustior iustissimus. In feminino genere nominativo haec iusta iustior iustissima. In neutro genere nominativo hoc iustum iustius iustissimum.

Quae nomina comparantur?

Appellativa dumtaxat qualitatem aut quantitatem significantia; qualitatem ut bonus malus, quantitatem ut magnus parvus.

Unde formatur comparativus?

Si positivus est secundae declinationis? Comparativus formatur a genitivo singulari addendo or, ut iustior.

Si positivus est tertiae declinationis?

Comparativus formatur dativo singulari addendo or, ut felicior.

Unde formatur superlativus?
Si positivus terminatur in R?

Superlativus formatur a nominativo [fol. 3r] singulari addendo rimus ut pauperrimus, prosperrimus.

Si autem positivus non terminatur in R?

Tunc in secunda declinatione superlativus formatur a genitivo singulari addendo s et simus.

Exemplum?

Ut iustissimus. Sed in tertia declinatione formatur a dativo singulari addendo s et simus ut fortissimus.

Quot sunt gradus comparationis?

Tres.

Qui?

Positivus ut doctus, comparativus ut doctior, superlativus ut doctissimus.

Movetur Maximilianus?

Non.

Quare?

Quia non est natum formare femininum vel neutrum genus.

Si movetur?

Quia est nomen natum formare de se femininum vel neutrum genus.

Cuius generis est li Maximilianus?

Masculini.

Quare?

Quia est nomen, cui in declinatione praeponitur hoc pronomen articulare hic vel suum condeclineum ut hic Maximilianus.

Si feminini?

Quia est nomen cui praeponitur pronomen articulare haec vel eius condeclineum ut haec Imperatrix.

Si neutri?

Quia est nomen cui praeponitur hoc pronomen articulare hoc vel suum condeclineum ut hoc castrum.

Si communis?

Quia praeponuntur haec pronomina articularia hic et hoc coniunctim ut hic et haec sacerdos.

Si omnis?

Quia sibi praeponuntur haec pronomina articularia hic et haec et hoc ut hic et haec et hoc felix.

Quot sunt genera in nomine?

Quattuor.

Quae?

Masculinum ut hic magister, femininum ut haec musa, neutrum ut hoc scam[fol. 3v]num, commune ut hic et haec sacerdos.

Cuius numeri?

Singularis.

Quare?

Quia significat suum significatum per modum unius.

Si pluralis?

Quia significat suum significatum per modum plurium ut felices.

Quid est numerus in nomine?

Est nomen significans suum significatum per modum unius vel plurium.

Quot sunt numeri in nomine?

Duo.

Qui?

Singularis ut hic magister, pluralis ut hii magistri.

Cuius figurae?

Simplicis.

Quare?

Quia non potest dividi in duas partes corporis sensus capaces ut indecens.

Quot sunt figurae in nomine?

Duae.

Quae?

Simplex ut decens, composita ut indecens.

Cuius casus?

Nominativi.

Quare?

Quia significat suum significatum per modum ut quis.

Si genitivi?

Quia significat suum significatum ut cuius.

Si dativi?

Quia significat suum significatum per modum ut cui.

Si accusativi?

Qui significat suum significatum ut quem.

Si vocativi?

Quia significat suum significatum per modum vocationis ut o Maximiliane.

Si ablativi?

Quia significat suum significatum ut quo.

Cuius declinationis?

Secundae.

Quare?

Quia mittit genitivum singularem in i et dativum in o ut Maximilianus, -ni, -no.

Si primae?

Quia mittit genitivum et dativum singulares in ae longum, ut Musae.

Si tertiae?

Quia mittit genitivum singularem in is et dativum in i ut imperator, [fol. 4r] imperatoris, -ri.

Si quartae?

Quia mittit genitivum in us ut fructus.

Si quintae?

Quia genitivum et dativum in ei divisas sillabas ut spei.

Quot sunt declinationes in nomine?

Quinque.

Quae?

Prima ut musa, secunda ut dominus, tertia ut felix, quarta ut fructus, quinta ut species.

Cuius speciei?

Derivativae.

Quare?

Quia ducit originem suam ab alia dictione latina prius ad significandum imposita.

Unde?

A maximus et mille, quasi maximus inter mille animus.

Si primitivae?

Quia non ducit originem suam ab alia dictione latina primo ad significandum imposita ut mons.

Quot sunt species in nomine? Duae? Quae?

Primitiva et derivativa.

Cuius personae?

Tertiae.

Quare?

Quia est suppositum verbi tertiae personae ut Maximilianus legit.

Si primae?

Quia est suppositum verbi primae personae ut ego curro.

Si secundae?

Quia est suppositum verbi secundae personae ut Maximiliane legis.


[Pronomen]

[recensere]
Ego quae pars?

Pronomen.

Quare?

Quia est pars orationis quae pro nomine posita tantundem pene significat personamque interdum recipit. Pronomini quot accidunt? Sex. Quae? Qualitas, genus, numerus, figura, [fol. 4v] persona, casus.

Cuius qualitatis?

Finitae.

Quare?

Quia recipit personam hoc est quia actu capitur demonstrative vel relative.

Si infinitae?

Quia non recipit personam ut quis, quae, quod.

Quot duplex est qualitas in pronomine?

Duplex, scilicet finita et infinita.

Cuius generis?

Omnis, quia construitur cum dictione cuiuscumque generis indifferenter ut ego Maximilianus, ego imperatrix, ego animal.

Si masculini?

Quia construitur cum dictione masculi generis ut hic Caesar.

Si feminini?

Quia construitur cum dictione feminini generis ut haec domina.

Si neutri?

Quia construitur cum dictione neutri generis ut hoc negotium.

Quot sunt genera in pronomine?

Eadem fere quae in nomine, masculinum ut quis, femininum ut quae, neutrum ut quod, cummune ut qualis, omne ut ego. De numero, figura, persona et specie dicatur sicut in nomine.

Cuius declinationis?

Primae, quia eius genitivus singularis terminatur in i vel in is ut mei vel mis.

Si secundae?

Quia eius genitivus terminatur in ius coniunctim vel divisim ut ille hic.

Si tertiae?

Quia eius genitivus terminatur in i et dativus in o, ut meis mei meo.

Si quartae?

Quia mittit genitivum singularem in atis et dativum in ati, ut nostras, nostratis, nostrati.


[Verbum]

[recensere]
[fol. 5r] Amo quae pars?

Verbum.

Quare?

Quia est pars orationis cum tempore et persona sine casu agere aliquid aut pati aut neutrum significans. Exemplum de agere ut amo, de pati ut amor, de neutro ut sto.

Quot duplex est verbum?

Duplex.

Scilicet?

Adiectivum et substantivum, exemplum de adiectivo ut amo, de substantivo ut sum.

Quid est verbum personale?

Est verbum quod est appositum suppositi recti casus ut Maximilianus studet.

Quid est verbum impersonale?

Est verbum quod est appositum suppositi obliqui casus ut regis interest, defendere suum populum. Verbo quot accidunt? Septem.

Quae?

Qualitas, coniugatio, genus, numerus, figura, tempus et persona.

Cuius qualitatis?

Modalis et formalis.

Cuius modi?

Indicativi.

Quare?

Quia significat suum significatum per modum indicativi.

Si imperativi?

Quia est verbum significans per modum imperii ut ama.

Si optativi?

Quia est verbum significans per modum optationis ut amarem.

Si coniunctivi?

Quia significat per modum coniunctionis ut amem.

Si infinitivi modi?

Quia significat per modum indicii imperii optationis vel coniunctionis indifferenter ut amare.

Cuius formae? [fol. 5v] Perfectae. Quare?

Quia non ducit originem suam ab alia dictione latina prius ad significandum imposita.

Quot sunt formae in verbo?

Quattuor.

Quae?

Perfecta ut lego, meditativa ut lecturio, frequentativa ut lectito, inchoativa ut fervesco.

Si frequentativae?

Quia significat per modum frequentationis ut legito.

Si meditativae?

Quia significat per modum meditationis ut lecturio.

Si inchoativae?

Quia significat per modum inchoationis ut fervesco.

Cuius coniugationis?

Primae.

Quare?

Quia est verbum habens a productam ante s in activa voce vel ris in passiva, ut amo, -as, amor, -aris.

Si secundae?

Quia habet e productam ante s vel ris ut doceo, -es, doceor, -eris.

Si tertiae?

Quia habet i correptam ante s in secunda persona. In voce activa ut lego, legis.

Si quartae?

Quia habet i productam ante s vel ris in secunda persona ut audio, -is, audior, -iris.

Cuius generis est li amo?

Activi. Quare? Quia desinit in o et potest accipere r sub o, ut amo, amor.

Si passivi?

Quia desinit in or, et potest dimittere r ut amor, amo.

Si neutri?

Quia terminatur in o et non potest accipere r sub o ut sto, stor non dicitur.

Si deponentis?

Quia desinit in or et non potest dimittere r ut loquor, loquo non dicitur.

Si conmunis?

Quia desinit in or ut deponens, sed in duas formas cadit, agentis et patientis ut criminor.

Genera verborum quot sunt?

Quinque. [fol. 6r]

Quae?

Activa, passiva, neutra, deponentia et conmunia.

Cuius temporis est li amo?

Praesentis.

Quare?

Quia significat suum significatum per modum presentiae.

Si praeteriti?

Quia significat suum significatum per modum praeteritionis ut amavi.

Si futuri?

Quia significat suum significatum per modum futuri. De numero et figura dicuntur ut in nomine.

Cuius personae est li amo?

Primae.

Quare?

Quia natum est esse appositum suppositi primae personae: ego amo.

Si secundae?

Quia natum est esse appositum suppositi secundae personae, ut Maximilianus studes.

Si tertiae? Quia natum est esse appositum suppositi tertiae personae ut Maximilianus studet.

[Adverbium]

[recensere]
Bene quae pars?

Adverbium.

Quare?

Quia est pars orationis, quae adiecta verbo significationem eius explanat atque implet.

Adverbio quot accidunt?

Tria.

Quae? Significatio, comparatio et figura.
Cuius significationis?

Qualitatis.

Quare? Quia natum est determinare verbum ratione qualitatis ut Maximilianus studet bene.
Quid est significatio in adverbio?

Est adverbium natum determinare verbum ratione alicuius modi significandi. [fol. 6v] De comparatione et figura dicuntur ut in nomine.


[Participium]

[recensere]
Legens quae pars?

Participium.

Quare?

Quia est pars orationis partem capiens nominis et verbi.

Participio quot accidunt?

Sex.

Quae?

Genus, casus, tempus, significatio, numerus et figura.

Cuius generis?

Omnis.

Quare?

Quia sibi praeponuntur haec pronomina hic et haec et hoc coniunctim in declinatione ut hic et haec et hoc legens.

Si masculini?

Quia sibi praeponitur hoc pronomen articulare hic ut hic lectus.

Si feminini?

Quia sibi proponitur hoc pronomen articulare haec ut haec lecta.

Si neutri?

Quia sibi praeponitur hoc pronomen articulare hoc, ut hoc lectum. De casu dic sicut in nomine.

Cuius significationis?

Activalis.

Quare?

Quia descendit a verbo activi generis.

A quo?

Ab illo verbo lego, quod est activi generis.

Si passivalis?

Quia descendit a verbo passivi generis ut lectus a legor.

Si neutralis?

Quia descendit a verbo neutri generis ut studens a studeo.

Si deponentialis?

Quia descendit a verbo deponentis generis ut loquens a loquor.

Si communis?

Quia descendit a verbo communis generis, ut criminans a criminor.

Cuius figurae?

Simplicis.

Quare?

Quia non potest dividi in plures partes intelligibiles prioris sensus capaces.

Si decompositae?

Quia descendit [fol. 7r] a verbo compositae figurae, ut negligens, eligens.


[Coniunctio]

[recensere]
Et quae pars?

Coniunctio.

Quare?

Quia est pars orationis annectens ordinansque sententiam.

Coniunctioni quod accidunt?

Tria.

Quae?

Potestas, figura et ordo.

Cuius potestatis?

Copulativae.

Quare?

Quia coniungens asserit ambas partes ut magister legit et Maximilianus studet.

Si expletivae?

Quia coniungens coniungibilia exprimit quendam ornatum, ut homo scilicet Maximilianus.

Si causalis?

Quia coniungens coniungibilia denotat unum esse causam alterius, ut quia Maximilianus studet, habebit hoc dulce.

Si rationalis?

Quia denotat unum sequi ex altero, ut Maximilianus studet, igitur homo studet.

Cuius ordinis?

Communis.

Quare?

Quia nata est praeponi, postponi vel in medio suorum coniungibilium poni.

Quot sunt ordines in coniunctione?

Tres.

Qui?

Praepositivus, subiunctivus, et communis.

Si praepositivi?

Quia nata est praeponi suis coniungibilibus, ut si homo est, animal est.

Si subiunctivi?

Quia nata est postponi suis coniungibilibus ut Vitus Petrusque.


[Praepositio]

[recensere]
Ad quae pars?

Praepositio.

Quare?

Quia est pars orationis, quae praeposita aliis partibus in oratione significationem earum aut complet aut mutat aut minuit. Propositioni quot [fol. 7v] accidunt? Unum.

Quod?

Casus tantum.

Quot casus?

Duo.

Qui?

Accusativus et ablativus.

Ad cuius casus?

Accusativi.

Quare?

Quia deservit accusativo casui, ut ad patrem.

Si ablativi?

Quia deservit ablativo casui, ut ab homine.

Quot sunt praepositiones accusativo casui deservientes?

Triginta, scilicet Ad, apud et ceterae in Donato.

Quot sunt que deserviunt ablativo?

Quindecim.

Scilicet?

A, ab, ut in Donato.


[Interiectio]

[recensere]
Heu quae pars?

Interiectio.

Quare?

Quia est pars orationis significans mentis affectum voce incognita.

Interiectioni quot accidunt?

Unum.

Quod?

Significatio tantum.

Cuius significationis?

Dolentis, quia significat mentis affectum sub ratione doloris.

Si laetitiae?

Quia significat affectum mentis sub ratione gaudii ut euax.

Si admirationis?

Quia significat affectum mentis sub ratione admirationis, ut papae.

Si metus?

Quia significat mentis affectum sub ratione metus ut atat, -ast, et cetera ut in Donato.

E x c e r p t a R e g i m i n i s s a n i t a t i s S a l e r n i t a n i

[recensere]

f o l . 1 4 v - 1 5 r

____________________________________________


Anglorum regi scripsit tota scola solennis [i. e. Salerni]. Si vis incolumem si vis te reddere sanum, [fol. 15r] Curas linque graves, irasci crede prophanum.

Parce mero, cenato parum. Non sit tibi vanum
Surgere post epulas. Somnum fuge meridianum
Nec mictum retine, ventrem nec coge nec anum.
Si tibi deficiant medici, medici tibi fiant
Haec tria: mens laeta, requies moderata, dieta.
Sit brevis aut nullus tibi somnus meridianus.
Febris, pigrities, capitis dolor atque catarrhus
Omnia proveniunt de somno meridiano.
Quatuor ex vento generantur ventre retento:
Spasmus idrops colica vertigo, quatuor ista.
Aut sitis atque fames moderata bonum medicamen.
Cumque superfluitant important saepe gravamen.
Tu rex, quando bibis, numquam haustu satiaris,
Saepe parum bibe quod satis est nec te sitis urat.
Quod satis ymmo quod minus est sapientia curat.
Quantuncumque potes parce post balnea potes.
Ex magna cena stomaco fit maxima pena.
Ut sis nocte levis, sit tibi cena brevis.
Pone gulae metas, ut sit tibi longior aetas.
Ut medicus fatur, parcus a morte levatur.
Tu numquam comedas stomacum nisi noveris ante
Purgatum vacuum quoque cibo noveris ante.


E x c e r p t a C i c e r o n i s

[recensere]

f o l . 1 6 r

____________________________________________


[fol. 16r] In omnibus autem negotiis prius quam aggrediare, adhibenda est praeparatio diligens. (De officiis 1,21)

In omni actione suscipienda tria sunt tenenda: primum, ut appetitus rationi pareat, quo nihil est ad officia conservanda accomodatius. deinde, ut animadvertetur, quanta illa res sit, quam efficere velius, neve maior minorve cura et opera suscipiatur quam causa postulat. tertium, ut caveamus, ut illa, quae pertinent ad liberalem speciem et dignitatem moderanda sint. (De officiis 1,39)

Atque etiam in secundissimis rebus utendum est maxime consilio amicorum. (De officiis 1,26)

Parva enim sunt foris arma, nisi sit consilium domi. (De officiis 1,22)

Bellum autem ita suscipiatur, ut nihil nisi pax quaesita videatur. (De officiis 1,23)

Contra naturam est suum commodum ex alterius comparare incommodo. Nihil enim laudabilius nihil magno et praeclaro viro dignius placabilitate atque clementia. Et tamen ita probanda est mansuetudo atque clementia, ut adhibeatur reipublicae causa severitas, sine qua administrari civitas non potest. (De officiis 1,25)

Quomodo igitur alicui tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditatibus suis imperare? Refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam et caeteras animi libidines repellat, tunc incipiat aliis imperare, cum ipse improbissimis dominis dedecori ac turpitudini parere desierit. dum quidem his obediet, non modo imperator, sed liber omnino habendus non erit. (Paradoxa 5,1)


E x h o r t a t i o

[recensere]

f o l . 1 6 v - 2 0 v

____________________________________________


[fol. 16v]

Exhortatio illustrissimo Austriae Archiduci Maximiliano acta a quodam eius devoto.


Magnificentiam tuam, O princeps serenissime, ardens amor meus cogit perorare sermone licet agresti, summo ut velis studio virtutum conscendere arcem, qui regia ex stirpe natus illustrissimi ducatus apicem in Austria, Styria et Carinthia nactus es.

Scio enim te praestantis ingenii puerum ac mirae industriae. Verum.

Quanto vivacior es sensu et ratione perspicacior, tanto et virtutibus eris aptior et viciis. Virtutes sequere, fuge vitia! Ne opinionibus pravis naturae lumen extinguas et moribus malis dignitatis tuae gloriam obnubiles sicque ab omni degeneres bono. Id autem te facere posse nequaquam arbitreris, nisi primum infantilium excluseris rudimenta errorum et crescente aetate ad maturam coneris virtutem temet ipsum evehere. Quoniam ut pinguis ager sentibus, sic iuventus abundat erroribus.

Quibus nisi diligenter evulsis uterque iugi studio purgetur, utriusque simul in ipso flore peribit. Inclina igitur sapientiae aurem tuam, soboles illustrissima! Et audi disciplinam, [fol. 17r] ut sapiente sapientior fias et docente doctior.

Depingam quippe succinctius quae te illustriorem tibimet reddant, subiectis populis honorabiliorem, cariorem universae ecclesiae fidelium, ac summe gratum pariter et acceptum deo factori tuo, qui principem te constituit et dominum super credentem sibi populum, cum prudentia ut gubernares, iudicares iustitia, forti defensares animo et clementi bonitate foveres.

Nam inter praeclaras animi dotes quibus homo ceteris perfectior est animantibus, naturale quoddam rationis lumen sortimur, quo in hoc salo iustitiae per callem directi caelestem nancisceremur portum. Nec altero iam duce opus esset, si peculiarem nos debere peragere vitam natura instituisset, sed ipse sibi quisque dux esset et princeps summo sub principe deo militaturus. Nunc autem editi sumus civilis animantia vitae, ut mutue familiaritatis obsequio omnem calamitatis nostrae possemus mediam vicissim relevare.

Sed unius eiusdemque politiae membra dum proprio invigilant commodo, humana periclitaretur societas intenta diversis, si honesti ducis non fungeretur officio, qui sua linquens totius gerat multitudinis curam. [fol. 17v] Sapientis Salomonis innitor sententiae dicentis. Ubi non est gubernator, dispergitur populus.

Quare pius deus misertus populi sui erexit in terris regnantium solia et diversarum dignitatum principatus, constituti in hiis ut subiectae plebis salutem potissimum procurarent, quae pax est et ipsius unitas, qua remota socialis perit utilitas vitae. Nec iustus censendus est princeps non recta consilia non aequa potestas iustumve dominum, si oves negligat ad pacis reducere caulam. Equidem suos si admiserit populos angustiis quassari, non se principatum, sed tyrannidem se agnoscat exercere, quam iniqua cupiditas si non peperisset, pax secura, requies perpetua ecclesiam possedisset.

Nunc autem enixa sponsam dei ubilibet terrarum perturbat discordiis, rebus spoliat suis, ac impiorum manibus atrociter dilaniat. Hinc episcoporum collegia, quos Christi habemus apostolos, destituuntur? Vastantur coenobia monachorum, consecrata Deo templa alia quidem exusta sunt, alia funditus eversa, alia raptorum latibula, alia habitacula meretricum, nonnulla denique saevientium in Christi gregem defendicula luporum. Inde innocentes rapiunt, viduas spoliant et pupil[fol. 18r]los ac perimunt insontes, quorum nituntur adipe rapacem satiare animum, atque ferinam inebriare sitim sanguine innocenti.

Haec, o Maximiliane ducum illustrissime, et inaudita saeculis mala, unde nostris evenere temporibus non alia profecto ex re quam quod moderni principatus in tyrannidem versi pacem turbant, dissociant unicordes, privata cumulant, communia non curant, diripiunt aliena, potentes ne insurgant fraude circumveniunt, destruunt sapientes ne redarguant, obstruunt ora praedicantium ne corripiant, disciplinae studium auferunt ne subditi prudentes fiant, quos inscios semper esse cupiunt et ignaros, ne perversam eius potestatem agnoscant, amicitias solvunt, quae fidem generant, ut dum alter altero diffidit, contra illatam eis iniuriam nil moliri possint.

Discordias seminant, exortas nutriunt, arbitrantes eorum potentiae non posse aeque facile resistere cum cives a civibus, nobiles a nobilibus discordant. Custodiam sui negotia patriae non indigenis sed exteris committunt, metuentes quibus fidendum erat et fidentes quibus nihil fidei est, quod malum immeritis irrogatae iniuriae faciunt, et indignis erogata beneficia. Sic amici ex hostibus, hostes ex amicis fiunt.

Subditis [fol. 18v] rapiunt, quae diris praedonibus largiuntur, spoliant qui suis pascendi opibus erant, cumque diviserint, quos conglutinare debebant, parte una alteram affligunt ut clavum clavo retundant.

Sed Deo favente quorum dominato est tyrannica, tyrannicus utique finis erit.

Nempe Alexander Phereus tyrannizans crudeli mucrone interiit, Dionysius Syracusanus subiecti militis occubuit gladio, Hyparchus Atheniensis tyrannus ferro praeripitatus est. Cassius et Mellius, Catilina quoque et Apulegius non tyranni sed tyrannidem affectantes inque ipsis conatibus deprehensi miserabiliter oppressi sunt; Cajum et Neronem, Domitianum et Apostatam a fide Julianum ac omnem tyrannorum principum catervam si metiri velim, usitatum invenio et communem eorundem exitum gladium aut venenum. Verumque illud a satirico constat affatum: ad generum Cereris sine caede et vulnere pauci descendunt reges et sicca morte tyranni.

Non hos te cupio sequi, mi princeps serenissime, sed aliud pandam virtutis iter, quod pergere libeat, ut celsiorem queas tui principatus obtinere dignitatem.

Quippe altiorem quo sortiris gradum, eo irreprehensibilior laudabiliorque debet esse vita, quam paucis [fol. 19r] limitibus describam.

Katholicus itaque princeps si esse voles, mi Maximiliane, ab infantiae annis in senectam usque ante omnia deum colas, agnosce eum dominum conditorem tuum et salvatorem supremum, omni virtute eum dilige, habeto pro oculis semper et in omnibus filialiter time.

Serva eius mandata, suis obedi praeceptis et consiliis obtempera. Non subtrahas illi famulatum debitum, in collatis beneficiis ne sis ingratus et pro conferendis supplex eum adora.

In eius cultu ne torpeas, sanctificata sibi templa venerare.

Institutas ab eo solennitates festiva statutis temporibus, offer decimas et oblationes tuas ac orationes devotissime persolve.

Tracta reverenter vasa ecclesiae, sacramenta Christi humilis et poenitens suscipe, honora sacerdotium, clerum ama, benignum te exhibe famulis Dei, sicque Deo totis stude ex praecordiis famulari instar optimi principis Constantini Caesaris semper Augusti, qui signum crucis semper in brachio detulit de auro factum, oraculum quoque secum et tabernaculum in modum ecclesiae ne ipse suusque exercitus sacro limine privaretur.

Hoc si feceris, inimicos tuos persequeris e caelo adiutus, nec poterunt stare adversum te, quamdiu ambulaveris in praeceptis domini Dei tui et servieris illi in toto corde tuo. Ad haec animam tuam sapientiae desponsa, ut quae iusta sunt agno[fol. 19v]scas, divinam addisce scientiam nec non et humanam, et ut in perpetuum regnes, dilige doctrinam non aliter ratus bene te posse patriam regere, quam si ipse sapiens fueris et innitaris consilio prudentum.

Imbue affectum virtutibus, compone mores et honestatem sectare, superbiam crede et gloriae cupiditatem plebeum crede malum quae inter amicissimos maximas plerumque solet inimicitias excitare.

Utrumque ergo devita. Ne sis prodigus aut avarus, hoc enim onerosum aliud vero odiosum ducem efficit et praesidentia indignum.

Renuunt homines illi subici, qui avaritiae est subiectus.

Quamobrem noli auro sed habentibus aurum imperare, mallens subiectos quam fiscum abundare et intellige divitis patriae inopem dominum esse non posse. Eam quae in omnibus pulchra est, pulcherrimam in principe castitatem non ambige. Quid enim vero pudico principe formosius? Quid obscenius impudico? Unius namque mulieris applausu robustissima emarcuit fortitudo Sampsonis. Consecratum a deo principem David regem stravit femina et carnis cecavit illecebra indicibilem sapientiam Salomonis.

Devita luxis saeculi, crapulam fuge, neque des vino corpus tuum aut carnem tuam potationi assiduae. Dilige subiectum tibi populum et patri[fol. 20r]am tuam ama. Huius felicem ac bonum te existima ducem, quando criminibus alienis invectas miserias propria virtute discusseris, restitueris damna, reddideris pacem, liberaveris appressos, pupillo subveneris ac viduae et pristinam reduxeris libertatem. Loquere vera, serva fidem atque ita linguam institue, ut mentiri nescias.

Iram in principe turpissima scias, crudelitatem vero nominari etiam nephas esse. Cur enim in quempiam exardescet princeps, cum sanctius sit iniuriam oblivisci quam ulcisci? et inimicum placare quam perdere? Nulli te neges cum non tibi modo sed reipublicae natus sis, ac modestissimum responsum in tuis semper auribus sonet. Sit aequitate temperatus rigor, sit severitas mixta clementiae, prudentiae alacritas, maturitas, celeritati, securitati cautio, modestiae iocus, auctoritas levitati. Sit in gestu decor, in convivio sobrietas, suavitas in sermone, in reprehensione caritas, fides in consilio, in iudicio libertas, in praemio sit tibi calcar, frenum in supplicio.

Ad illud ardenter, ad hoc pigrius accede. Alio vultu superbum hostem, alio civem noxium ferias. Illic exulta, hic dole. Subiectis parce, debella superbos. Ducatus tui praesidia amicos tene, quos non armis, non pecunia, sed officio et fide ag[fol. 20v] glutinabis.

Audi seniorum consilia et inquire aenigmata magnorum. Prefice rectores Deum timentes et iustos constitue iudices. Non aspice munera quae excecant oculos sapientum et mutant verba iustorum.

Esto robustus animo, decerta viriliter impios et oppressorum populi tui rabiem fortiter expugna. Benefac pauperibus et egenis largiter tribue. Et in omni vita tua iustitiam tene, ac pro ea ad mortem usque concerta, sciens neminem in caelestibus posse principari nisi strenue militaverit. Haec si feceris, illustrissime principum mi Maximiliane, perpetuam consequeris aeternae felicitatis premium magnis rerum preparatum rectoribus, omni fama maius, omni laude melius, omni denique gloria excellentius, idipsum tibi supremus princeps qui te fecit et redemit gratiose contribuere dignetur ac nobis longiori aevo felicem consolatorem conservare. Amen.

Pauce haec tibi peritorum conscripsi decreta, ut discas, puer, senex quomodo regas, ethereum si cupis scandere thronum. Et praedicatorum Wiennae monasterium, cuius ego frater, pio semper ac benigno commendatum sit affectu serenitati tuae, ut ipsi exoratores, tui, te tuente et favente grata Deo obsequia praestent universo ducatui tuo perpetuum ad honorem.


[fol. 21r - 22v vacant]