VII De curialibus et de agnatione vel distractione praediorum eorum et de ceteris negotiis
[recensere]- 7pr
Impp. Leo et Maiorianus aa. Basilio pf. p. Curiales nervos esse rei publicae ac viscera civitatum, nullus ignorat. Quorum coetum recte appellavit antiquitas minorem senatum, huc redegit iniquitas iudicum exactorumque plectenda venalitas, ut multi patrias deserentes, natalium splendore neglecto, occultas latebras et habitationem elegerint iuris alieni, illud quoque sibi dedecoris addentes, ut, dum uti volunt patrociniis impotentum, colonarum se ancillarumque coniunctione polluerint. Itaque factum est, ut et urbibus ordines deperirent, et prope libertatis suae statum nonnulli per contagionem consortii deterioris amitterent.
- 7.1
Quod ne ulterius possit licere, saluberrima lege sancimus, praeteritae praesumptionis* supplicium relaxantes, ut praeter illos, qui patrias suas aliqua munerum collatione iuverunt, ac propterea nulla ordinibus praesumptione* depereunt, ubicumque* intra triginta abhinc retro annos inventi fuerint curiales, constrictis procuratoribus vel conductoribus praediorum, dominisque conventis ad urbes, quas deseruerant, cum uxoribus reducantur (quod ingratum esse agrorum dominis non oportet, quum debuerint poena severiore percelli), amittant mulieres, quas illicitis consortiis iunctas esse noverunt.
- 7.2
A quo constituto nec domum nostrae serenitatis excipimus, quorum progeniem ita dividendam esse censemus, ut, quotquot fuerint masculini sexus filii, patrem sequantur, feminis praedii domino relinquendis: illa discretione servata, ut, si ex colonabus nati sint, curiae inserantur, si ex ancillis editi, collegiis deputentur, ne materni sanguinis vilitate splendor ordinis polluatur.
- 7.3
De collegiatis vero illa servanda sunt, quae praecedentium legum praecepit auctoritas. Quibus illud provisio nostrae serenitatis adiungit, ut collegiatis operas patriae alternis vicibus pro curialium dispositione praebentibus extra territorium civitatis suae habitare non liceat.
- 7.4
Hoc de pendentibus sanxisse sufficiat. In futurum vero haec observanda censemus, ut, si quis actor procuratorve domino nesciente susceperit curialem, aut non intra annum propriae restituerit civitati, si ingenuus probatur, collegiis applicetur, si servus est, fustuario supplicio interficiendum se esse cognoscat. Quod si id sciente domino aut volente factum esse doceatur, et non intra statuti temporis metas, etiam cum ultione, correctum, ipsius praedii, in quo hoc admissum fuerit, amissione mulctetur.
- 7.5
Similiter si servo suo actori procuratorique ullus filiam iunxerit curialis, aut certe iunctam esse permiserit, et non intra praescripti temporis terminum natalibus suis urbique reddiderit, illa quidem curiae restituenda revocetur (quam iubemus ab intestato parentibus aequa cum ceteris lance succedere, quia per eius quoque progeniem ordo reparandus est): ille vero, si originarius erit, qui sibi frustra ac temere mariti nomen contra interdictum legis indiderit, collegiis nihilominus deputetur, si famulus, servilibus poenis peribit.
- 7.6
Filia curialis si genitalis soli amore neglecto in alia voluerit nubere civitate, quartam mox omnium facultatum suarum ordini conferat, a quo se alienare desiderat: illi urbi, ad quam migraverit, curialis sine dubitatione paritura.
- 7.7
Et quoniam usquequaque obviandum est eorum dolis, qui nolunt esse, quod nati sunt, quicumque* se sub nomine clericatus seu quodam religionis obtentu curialis vel corporatus fortasse subtraxerit, secundum praecedentium legum statuta, si intra diaconatus gradum locatus probatur, ad originem suam sine dilatione revocetur, si vero iam diaconus aut presbyter aut episcopus latae huius legis tempore reperitur, sive adhuc obnoxius functionibus, sive muniis persolutis, nihil de patrimonio suo alienaturum se esse cognoscat. Cui si masculini sexus prolem seu propinquos esse contigerit, qui utique curiae necessitatibus obsequantur, mox medietatem omnium facultatum eis tradere non desistat, sibi ad usumfructum sex residuas uncias retentaturus: si defuerit sexus virilis, easdem in filiabus sine dubio servaturus, si tamen curialium connubiis copulentur. Qui si in totum fortasse defuerint, ad ordinem urbis suae praedictum patrimonium pertinebit. Si qua sane huius modi persona originis suae vinculis obligata ex his, quos ad ordines iubemus reduci, sub divini ministerii occasione intra ecclesiam se crediderit occulendam, eam constrictus archidiaconus repraesentet.
- 7.8
Hic etiam eorum nequitia comprimenda est, qui locum principalitatis indepti vendunt defugas curiales et obnoxios corporatos, quum eos occulta depraedatione concusserint, quos utique, si honestatis memores patriae suae aliquid affectionis impenderent, revocare deberent. Quod ne deinceps existiment se impune facturos, quicumque* in tam sceleratis nundinis fuerit quocumque* accusante convictus, capitalem poenam subibit.
- 7.9
Praedia vel urbana vel rustica numquam* sine interpositione decreti curialis alienet. Quod ne forte provincialis iudex facile aut gratificanter indulgeat, ad eminentium praefectorum sub relatione notitiam dirigatur, quibus solis aestimare permittimus, utrum ineluctabilis necessitas venditorem faciat curialem. Aliter contractus super his rebus initi non valebunt. In mancipio tantummodo distrahendo non est decreti quaerenda solennitas, si quinque primorum curiae subscriptio atque consensio adiecta monstretur.
- 7.10
Inter quae iustum est, ut his, quos reduci volumus, consulamus, ne iniuriis corporalibus pro civilis plerumque iudicis commotione subdantur. Unde quoties aut culpa gravis aut aliquod curialis crimen arguitur, sciant iudices, eo sub fideiussione ordinis constituto, ad magnificos viros praefectos praetorio esse referendum, ut in ipsorum sit arbitrio constitutum, qualiter, quod admissum probabitur, vindicetur.
- 7.11
Numquam curiae a provinciarum rectoribus generali condemnatione mulctentur, quum utique hoc et aequitas suadeat et regula iuris antiqui, ut noxa tantum caput sequatur, ne propter unius fortasse delictum alii dispendiis affligantur.
- 7.12
Strenarum, kalendarum ac pulveratici nomine a curialibus nihil petatur. Si quis horum aliquid poposcerit, aut etiam offerentem contra interdicta susceperit, singulas libras auri per singulos curiales a se noverit exigendas.
- 7.13
Nec hanc partem ducimus negligendam, in qua et ordinibus et possessorum compendiis providetur. Itaque provinciali iudici non solum faciendarum evectionum nulli tribuatur facultas, verum ne ipsi quidem, quum ad alteram pergere coeperit civitatem, plus quam unam sibi angariam et duos paraveredos alteramque angariam officio suo, sed et paraveredos duos liceat postulare. Si quisquam amplius aestimaverit praesumendum, octo equos constrictus exsolvat, publicis mox mutationibus aggregandos.
- 7.14
Compulsor tributi nihil amplius a curiali noverit exigendum, quam quod ipse a possessore susceperit: quia ad hoc tantummodo perurgendus est, ut pariter exigat, et publicum debitorem ostendat atque convincat. Praeterea nullus solidum integri ponderis calumniosae improbationis obtentu recuset exactor, excepto eo gallico, cuius aurum minore aestimatione taxatur. Omnis concussionum removeatur occasio, nihil mutaturae nomine postuletur, ita ut, quisquis hoc posthac usurpandum esse crediderit, sive praetoriani sit miles officii, seu palatinus, vel sacri aerarii vel privati, seu professionem negotiationis exercens, fustuariae subditus poenae servilibus suppliciis periturum se esse cognoscat.
- 7.15
Illis quoque fraudibus obviandum est, quas in varietate ponderum exactorum calliditas facere consuevit, qui vetustis caliginibus abutentes, faustinae aliorumque numinum nescientibus faciant mentionem. Quibus penitus amotis atque in perpetuum hac lege damnatis, a praetoriana sede ad singulas non solum provincias, sed etiam civitates pondera examinata mittantur, quibus tam omnis exactor, quam negotiator utatur, capitale sibi sciens unusquisque supplicium, si constituta transscenderit.
- 7.16
Inter haec etiam officiorum pro laborum merito non est commoditas negligenda. Et quia per rectores provinciarum exigi omnem canonem tam ad arcam praefecturae pertinentem, quam sacris vel privatis largitionibus inferendum, sed et binos per iugum vel millenos solidos remunerationibus deputatos compelli debere praecepimus, possessori non putamus onerosum, quem a multis molestiis et sportularum et numerosis mutaturae dispendiis liberamus, si semissem solidi per iuga singula seu singulas millenas amplius iubeamus inferri, qui pro ordinatione nostra inter diversa officia dividatur. Ita ergo praedicta summa inter compulsores, ut diximus, partienda est, ut palatinus siliquam mediam pro siliquatico solidi remunerationis binorum solidoram, exactor siliquam, quattuor* autem siliquas tam curialis, quam officium provinciale percipiat, officium sane praefectorum sex semis siliquas consequatur. Quisquis ultra aliquid aut exigendum aut accipiendum esse crediderit, subditus verberibus et cingulo privabitur, et facultatibus exuetur.
- 7.17
Illud quoque onus a civitatibus vel praecipue curiarum ordinibus ac negotiatoribus summovendum est, quibus non parva dispendia provinciarum iudicum infligit adventus, ut eos in otio plerumque residentes deliciis exquisitis alere quasi quadam lege cogantur. Contra quam iniquitatem remedium providentes, hac evidenti praeceptione decernimus, ut rectori provinciae totius anni tempore non plus quam triduo una civitas alimonias subministret, ita ut, si diutius voluerit commorari, de proprio sibi sciat esse vivendum. Sed ne vaga interpretatio eorum, quae pro humanitate praebenda sunt, nihilominus praedictos fatiget, quid inferri diurnum debeat, eminentissimae praefecturae pandetur edicto, quod instar nostri volumus esse praecepti: hac condicione* sociata, ut, si supra hunc modum quicquam a curialibus seu negotiatoribus iudex putaverit postulandum, aut sub nomine oblationis acceperit (quod magis extorsisse credendum est), mox administratione depulsus, privilegio dignitatis amisso, proscriptione feriatur, Basili, parens carissime atque amantissime.
- 7.18
Illustris sane et praecelsa magnificentia tua omnium provinciarum rectores suis auctoritatibus admonebit, ut principales vel seniores urbium singularum, tam curiarum, quam reliquorum corporum, albos, quos conscripsit vetustas, proferre compellant, obnoxiorum familias sub confectione gestorum capitis sui periculo delegentes, ita ut, quae statuta sunt, edictis propositis in cunctorum notitiam perferantur. Dat. VIII. id. nov. Ravenna, Leone et Maioriano aa. coss.
XI De episcopali iudicio et ne quis invitus clericus ordinetur, vel de ceteris negotiis
[recensere]Impp. Leo et Maiorianus aa. Ricimeri viro illustri comiti et magistro utriusque militiae atque patricio. De re necessaria ad locum: ad suscipiendum clericatus officium unicuique nos optionem dedisse, cognoscas, non legem, quia, quamlibet sanctum, onus ut volentibus patimur imponi, ita ab invitis iubemus arceri. Nonnullorum enim persuasio sacerdotum reluctantibus onus istud imponit, ut improvidas mentes violentiae intercedentis offensa ad odium piae religionis instituat. Eo ergo licentiam huius praesumptionis* excludimus, ut, si quispiam probatus fuerit vi coactus sub contumelia publica clericatus officiis successisse, spontaneis accusatoribus, vel si ipse voluerit allegare perpessa, licentiam commodemus, apud iudices competentes huius modi admissa damnare: ut, si inter leges obiecta constiterint, decem libras auri archidiaconus cogatur inferre ei, qui pertulerit, exsolvendas, dehinc, si ille desistit, accusatoris censibus et civitatis ordini profuturas: illo suae reddito voluntati, qui coactus non potuit consecrari. Et quia ab huius modi ausu nec episcopum a verecundia esse convenit alienum, ad apostolicae sedis devocetur antistitem, ut in illa reverendissima sede notam illicitae praesumptionis* incurrat. Sane quia non iniusta suspicio est, huic operi parentum colludia plerumque misceri, dum liberis aliis amore nimio gratificantur, et alios iniusta sententia persequuntur, aeque patres ac matres, si comprobati fuerint invitos filios praefato oneri subdidisse, bonorum suorum tertia iubemus affligi ipsius filii censibus profutura. Si qui sane episcopus invitus fuerit ordinatus, hanc consecrationem nulla violari accusatione permittimus. [illud quoque nobis eodem suspectu religionis occurrit, ut hominem, qui ad ecclesiae profugia recurrit, quicumque* temerator aut sacris altaribus cogatur evertere, aut pro eo inhumana dispendia sustinere exabundantia, ut multo minus poenae obnoxios quoque foribus sanctis ad mortem vel cruciatum cogatur eiicere, quum reis instituta haec consueverint esse profugia. Quod si quis statuti nostri temerator emerserit, aut homines intra ecclesias constitutos ad poenam non reprehendit adducere, capitali supplicio subiacebit.] Dat. V. kal. april. Arelato, Magno et Aopollonio vv. cc. coss.