Jump to content

Liber miraculorum S. Maximini (Letaldus Miciacensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber miraculorum S. Maximini
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137

documentacatholicaomnia

Liber miraculorum S. Maximini

Liber miraculorum S. Maximini (Letaldus Miciacensis), J. P. Migne 137.0824A

PROLOGUS AUCTORIS. 137.0795|

1.

137.0795B| In flammam sciens et prudens mitto manum, qui praesumpserim inter tot eloquentissimorum flumina homuncio arentis ingenii rem hactenus intactam attentare, cum non praesumpserint qui idonee et competenter ad id efficiendum sufficientissimi forent, et nunc affatim floreant, quorum arguti examinis lance et praejudicio condemnari verear. Hoc autem est quod a temporibus piissimae memoriae patris Maximini usque ad haec quibus nos consilio Omnipotentis qui vocat ea quae non sunt tanquam quae sint esse placuit, cum diverso modo locus ille quem ipse vir Domini construxerat Miciacensis scilicet nunc floruerit, nunc ultimae abjectioni patuerit, modo quoque resurgere tentarit: inter quas omnes varietates clementia misericordis Dei nunquam abfuit, et 137.0795C| miraculorum copia meritis ejusdem Patris exhibita vacillantes et trepidos saepius consolata est; inveniri nemo potuit qui hoc scripto ederet, quatenus ad notitiam posteritatis ordine pervenire valeret. Quod magni arbitror detrimenti, cum et Dei beneficia ignavae oblivioni sint tradita et locus abjectior habitus, quantus vel qualis olim fuerit monimentis silentibus pene cunctis incognitum sit. Nam quod ad alicujus notitiam pervenire potuit, quod sub oculis ejus cui innotescit patratum non est; id procul dubio aut litteris aut traditione vivae vocis perlatum est. Quod autem neutro horum, id procul dubio an fuerit, vel non fuerit, mecum pariter omnes tacebunt. Tolle monimenta de rebus, necesse est ut pereant, et status vivendi ordine confuso titubet et vacillet.

137.0796B|

2.

Qua de re temerarii quidem ausus praesumptione, attamen utilis profectus contemplatione ad hoc animum appuli, ut quae vel ipse viderim, vel probatorum veridica relatione cognoverim, de his videlicet quae intentioni sunt scribenda putarem. In quo operis contextu nil mirum videri debet, si quaedam interseram quae ad id negotium pertinere minime videantur, cum id et raro faciam, etsi intuitus recte speculandi adsit non sine causa. Nam et a Chlodoveo incipiens et de ejus solerti ingenio pauca admodum praelibans ea de re id volui, ut eo auctore cujus munificentia locus de quo loqui gestimus coepit exordium, nostrae quoque narrationis fundaretur principium. Item cum filios ejus induco, id causa beati Aviti facio et antiquitatem et studium pietatis 137.0796C| ejus commendare volens. Rursus cum regum tempora per annorum supputationem usque ad Childebertum Sigeberti filium distinguo, id duabus ex causis efficio, ut comprobem B. Launomarum patri Maximino synchronum fuisse, duntaxat sic ut patre Maximino aetatis perfectae hic adolesceret. Nec ante eumdem patrem Maximinum in hac nostra regione quemquam patrum ejus auctoritatis scriptum inveniri, qui tot sanctos et illustres viros exemplo suae institutionis informarit, atque ideo non immerito conjiciendum ipsum sanctum et venerabilem virum Launomarum de hac ipsa ejus processisse disciplina: cum et tempora concordent, et familiaritas inter Miciacenses et Corbionenses ( Corbion ) usque ad haec pene tempora inconvulsa perseverarit. Denique Heriricus, 137.0797A| ut post dicturi sumus, dum ab hoc molestatus recessisset loco, ad Corbionense monasterium se contulit, et quod Vitae supererat, ibi complevit.

3.

Porro autem nec omnia quae cognoverim in hoc posui libello, quae in hoc vel de hoc habita sint, revocatus utique temporum confusione: quae quia discernere nequivi, conticere exinde melius putavi. Quoniam nobiles et industrios Patres in hoc eodem floruisse loco cognovi, Haymonem videlicet, Stenogaudum et Dructesindum, Bertoldum quoque virum eruditissimum qui Vitam veterem patris Maximini dicitur edidisse, Petrum etiam cujus eruditio et studium 137.0798A| hodieque claret. Nam inter caeteros bonorum suorum, diversarum historiarum libros huic loco contulit, et proprio labore correctos et distinctos die Coenae Domini, ut ipsi libri testantur, super altare S. Stephani protomartyris posuit. De his ergo quia discretio temporum non elucet satis dictum. Nunc ad seriem narrationis reversuri oramus Christi bonitatis immensitatem, ut potenti dextera suffultos ad optati littoris perducat nos metationem: simul etiam flagitantes si oculo intentionis nostrae festuca inhaeserit, cum dilectione evulsa non livorem perferat, sed charitatem.

INCIPIUNT MIRACULA.

CAPUT PRIMUM. Clodovei elogium. S. Euspicii vitae compendium; item S. Maximini. Maximini insignes discipuli. Sententia auctoris de adventu S. Mauri in Gallias.

1.

Diu me pertractante quid potius assumendo 137.0797B| narrationis ordirer principium locuturus de virtutibus magni et praecellentissimi Patris Maximini, rege Chlodoveo nihil clarius inventum, qui totius nostrae superponendae historiae quasi fundamentum, primumque fundamentum non immerito collocetur. Hic etenim rex cum primo errore gentilitatis esset irretitus, praedicatione B. Remigii Rhemorum episcopi, et exhortatu nihilominus Chrothildis reginae suae ad fidem Christi conversus, tam devote Christo vixit subjectus quam in armis esse studuit semper invictus. 137.0797C| Cum enim catholica pietas vigeret, Gothos qui Arianis impietatibus squallebant ab Aquitania expulit, et occiso eorum rege Alarico filium ejus Amalricum in Hispanias fugere coegit, peneque totam Galliam sibi armis vindicans, fines imperii Rhenum, Alpes, Meridianum mare, montes Pyrenaeos et Oceanum habuit Septentrionalem. In tantum denique nominis ejus terror cunctas sibi continguas pervaserat nationes, ut etiam Anastasius, qui imperio Romani nominis praeerat, amicitias ejus ambiret, et consulem eum ac patricium Romanae reipublicae datis codicillis muneribusque magnis conscriberet. Fuit enim vir per omnia strenuus, qui gloriae aliquando nihil minuerit, et secunda fortuna, maximeque imbellis semper usus sit, infensus tamen 137.0797D| parentibus quos pene omnes diversis peremit causis.

2.

Igitur Viridunensium rebelliones vicinorum Germanorum spe provocati a rege deficiunt, quorum civitatem illico obsedit, subvertissetque, nisi oratione praeclarissimi viri Euspicii qui in eadem urbe presbyterii honore florebat, impetum revocavisset, et impunitatem quamvis nocentissimis condonandam putavisset. Hunc itaque virum quia locus vacabat, dum creare episcopum optavisset, nec id ab eo obtinere quivisset, rogavit sibi comitem fieri Aurelianorum finibus accedenti, quo beatus ille cum nepote 137.0798B| dilectissimo indolis Maximino adveniens honoratus in tantum a rege est, ut etiam sedem suam Miciacum quo propter delicias piscium vel venatuum immorari consueverat, ei jure haereditario condonaret: simul etiam Cambiacum et Litimiacum possessiones illo tempore inclytas cum omnibus quae his pertinerent, praeceptumque regiae auctoritatis ex his fieri juberet.

3.

In hoc itaque ipso fundo, Miciacensi scilicet, exstructa basilica aliisque necessariis aedificiis, B. Euspicius cum felici nepote Maximino quandiu rebus humanis interfuit, laudabiliter vixit. At vero eo decedente et juxta latus Beati praesulis Aniani sepulto vir Domini Maximinus eumdem locum sibi attributum honestissime regens, in tantum laudabilis 137.0798C| fuit disciplinae, ut etiam sanctissimi viri Avitus et Carilefus cum eremum communi consilio peterent et oras Ligeris fluminis attingentes ejus famae odorem hausissent, relicto priori proposito, ardentissimo ad eum festinarent occursu: quos ille benignissime suscipiens, cohabitandique data licentia eos sibi spirituali devinxit amore, et sancti Carilefi, pene assidua fruebatur collocutione. Sancto autem Avito curam delegavit fraternae substantiae, sub cujus officio illa omnipotentis Domini gratia, liberalitas, largitas Patri Maximino indulta pagum Aurelianensem pene totum a famis periculo liberavit.

4.

Mirabilis Pater per omnia, cui collatum divino sit munere tales habere discipulos, talesque ministros. Nam ejus sanctae clientelae non solum hi duo, 137.0798D| sed et alii multi sancti adhaerebant viri mundo olim exspectabiles, sed nunc merito virtutis cunctis imitabiles. Ex ejus namque disciplina hi virtutum culmine erecti; plurimi eorum anachoreticam expetierunt vitam, et in ea constanter philosophati sunt; ut non solum communes humanae habitationis sedes, sed deserta et invia et inaquosa rivis suae beatitudinis, Christi fulti adjutorio, et colerent et irrigarent. Testatur hoc Perticus ( le Perche ), beatis viris Avito et Carilefo magnis duobus radiata luminibus. Testatur Secalonia ( la Sologne ), bonum Viatorem servans 137.0799A| in Viatoria, et Dulchardus vicinus Bituricensibus; silva etiam quae Longinqua dicitur, quam B. Leonardus spiritualibus suis exercitiis et corporis hospitio et celebrem reddidit et propinquam. Nam B. Launomarum et S. Lifardum ex hac ipsius floruisse disciplina nulli ambigendum est.

5.

Siquidem ante Patrem Maximinum ejusque avunculum Euspicium nemo patrum ejus auctoritatis in hac provincia legitur habitasse, qui tot insignes sanctitate viros exemplis suae institutionis informarit. Quod enim beatissimus Pater Benedictus dilectissimum suum discipulum Maurum rogatu Berthecranni Cenomanensis episcopi has in partes direxit, subsequenti tempore factum est. Quo autem tempore gloriosissimus Pater Maximinus floruerit, 137.0799B| satis, ut reor, intimatum est. Porro beatus Maurus, Brunnechilde cum nepotibus Theodeberto et Theodorico, filiis Hildeberti, Burgundionibus imperitante, Gallias ingressus est. Hic autem Hildebertus filius fuit Sigiberti, qui de Hispaniis evocatam Brunechildem duxit uxorem, et suscepit ex ea filium Hildebertum sedemque Metis habuit, quae Mediomatricum civitas est. Porro Sigibertus filius fuit Chlotharii, qui Chlotharius regi Chlodoveo de Chrothilde filius natus est. Igitur tanto tempore praecedit magnus Pater Maximinus adventum beati Mauri in Galliis, quanto regnum Chlodovei senioris praecedit regnum pronepotum suorum Theodorici et Theodeberti. Nam ab ultimo anno Chlodovei, qui primus est Chlotarii, usque ad primum annum. Hildeberti 137.0799C| Patris istorum colliguntur anni septuaginta quinque: qui Hildebertus in superiori Francia regnans, in regno Gunthranni patrui sui, qui Burgundionibus imperarat, matrem Brunechildem cum nepotibus suis videlicet filiis supranominatis, Theodeberto scilicet et Theoderico, regnaturam direxit. His itaque imperitantibus B. Maurus cum quatuor fratribus et Arderado et Flodecario legatis Gallias ingreditur. Sed de his hactenus.

CAPUT II. De B. Avito et transitu sancti Maximini.

6.

Igitur B. Avitus vivente adhuc patre ejus spirituali, sancto videlicet Maximino primo, in monasterio interdum semotus mansit, ac deinde quatuor fere a monasterio 137.0799D| millibus in loco qui Maceriae ( Maizières ) dicitur, cellulam sibi constituit, ubi usque hodie oratorium in ejus nomine permanet consecratum. In quo loco dum spiritui reluctans subigeret corpus, beatus Pater Maximinus post innumeras quas patrarat contra diabolum Deo donante victorias, plenus virtutibus et sanctitate sibi debitos migravit ad coelos. Sepultus est vero a venerabili Eusebio episcopo et fratribus in monte transligerino, in quo ipse per Domini virtutem saevum exstinxerat draconem: super cujus venerabile corpus quidam praepotens homo nomine Agilis, ob sanitatem sibi redditam aedificavit basilicam, et postmodum idem Agilis ad habitum sanctitatis conversus hodie etiam miraculis claret. 137.0800A| Itaque post gloriosum piissimi Patris Maximini transitum B. Avitus ab eremi quiete divellitur, et in ejus loco a fratribus subrogatur; qui et ipse religione mirabilis, pii Patris vestigia indeclinabiliter prosecutus est.

7.

Eo autem tempore Chlotharius et Chlodomirus, filii Chlodovei, Burgundiam petunt, Gotmarum et Sigismundum reges filios Gundebaudi caesis eorum exercitibus in fugam vertunt. Sigismundus rex ad sanctos martyres Agaunenses confugiens, ibi a Chlodomiro cum uxore et filiis captus, atque ad civitatem Aurelianensem perductus est. Quod B. Avitus audiens, de monasterio ad urbem venit rogaturus pro Sigismundo rege, cujus preces frustratae sunt, quia Chlothildis regina Chlodomiri mater Sigismundum 137.0800B| oderat, quod Pater ejus et mater a Gundebaudo Sigismundi patre interempti forent. Hac de causa Sigismundus rex et martyr necatus est, et cum uxore et filiis in puteum obrutus est. Verum Chlodomirus non usque adeo laetatus est. Nam iterum cum fratribus et copioso exercitu Burgundiam ingressus, die pugnae inter confertissimos hostes vivacissimo devectus equo inultus occubuit. Cujus filii dum spe paterni regni ab avia nutriuntur, eos fratres defuncti ab avia fraude adducunt et sine mora exstinguunt.

8.

Beatus porro Avitus cum pauco tempore monasteriale regimen tenuisset, ad dulcedinem anachoreticae vitae, quam jam degustaverat, remeare disponit. Beatus nihilominus Carilefus eodem flagrans 137.0800C| ardore Cenomanica deserta petiit, atque infra breve tempus, multis ad eum confluentibus nobile coenobium in loco qui Aninsula ( Anille fl. ) nominatur aedificavit. Porro B. Avitus in locis Dunensium ( le Dunois ) et ipse multitudinem aggregans monachorum multis clarus virtutibus et miraculis longe lateque refulsit.

9.

In loco etiam Miciacensi quidam frater erat, quem S. Avitus speciali diligebat amore: qui ad extremum veniens sese visitantes fratres obnixe flagitat ne corpus ejus prius sepulturae daretur quam S. Avitus adveniens sua oratione eum Domino commendaret. Missum itaque repente est et beato viro nuntiatum, qui festinus accelerans iter intempesta noctis hora monasterium ingressus est, 137.0800D| jamque frater ille obierat, et corpus ejus in medio positum tristi moerentium officio servabatur. Vir autem Domini ecclesiam ingressus omnes pene dormientes reperit, et se pavimento oraturus projecit, quod multo imbre lacrymarum perfundens diutius orationi incubuit. Dehinc surgens feretroque conjunctus fratrem illum non grandi sermone voce vocavit, qui quasi leviter dormiens illico respondit, et surrigens se in feretro resedit. Ex confabulantium murmure fratres excitati vident vivum quem servabant mortuum, et multo attoniti pavore ad pedes sancti viri corruunt, fratremque vinculis funebribus expeditum cum ingenti gaudio educunt, 137.0801A| qui postmodum tantae rei testis plurimis advixit annis. Beatus porro Avitus, humanas fugiens laudes, rursus ad sedes optatae secessit quietis.

CAPUT III. De sancto Theodemiro.

10.

Sane quia fratres Miciacenses sine pastore esse non poterant, virum Domini Theodemirum omnis congregatio sibi eligit pastoremque praeponit. Hic autem Theodemirus bonae gravitatis et inter suos magnae reverentiae erat, etiam antequam sanctae conversationis schemate uteretur. Fuit enim primo sanctae Crucis canonicus, et, ut plerique autumant etiam decanus. Ut autem monachus fieret ea causa plurimum prestitit, quia dum haberet sororem quae caligantibus oculis luce privabatur, haec sancto et venerabili 137.0801B| Patri Maximino oblata et per Domini gratiam sine mora illuminata est. Quantus autem hic vir Domini Theodemirus in sancta religione fuerit, finis edocet, in quo omnis laus secure canitur. Nam dum in extremis ageret, beatus Lifardus, qui in vico Magdunensi solitariam gerebat vitam, in somnis est admonitus ut quantocius veniret, et exitum abbatis Theodemiri Domino commendaret. Qui illico surgens iter arripuit, sed antequam ad monasterium perveniret, elevatis in coelum oculis vidit in sublimi choros angelorum animam hujus sancti viri in coelos portantium atque dicentium: Beatus quem elegisti et assumpsisti, inhabitabit in atriis tuis. Habebat autem idem Theodemirus ex sorore, de qua jam diximus, nepotem nomine Maximinum. Ut autem sic 137.0801C| vocaretur, causam existimamus, vel quia vir Dei Maximinus eum de sacro fonte susceperit, vel etiam mater ejus amore patris illius a quo illuminata foret, filium sic nominare maluerit. Hunc itaque beato avunculo ejus sepulto vir Domini Lifardus et Fratres abbatem eligunt, et in loco decedentis substituunt: qui dum advixit, curae gregis sibi commissi, utpote disciplinam Patrum secutus, strenue invigilavit.

11.

Porro locus quo beatissimi Patris Maximini corpus habebatur humatum, cum multis polleret virtutum signis, primaevo suo tempore magno celebrabatur honore. Cumque multi beneficia petituri convenirent, et pro voto res pluribus cederent, ut assolet, novitas nimium grata beneficiorum coepit 137.0801D| vilescere negligentia posterorum. Sed in episcopatu Ecclesiae Aurelianensis subrogatus Sigobertus, et genere et moribus nobilissimus videns hunc locum olim florentissimum a prisca nobilitate defecisse, aegerrime tulit. Consilio itaque cleri vel populi ab eodem loco ossa sancti transferuntur Maximini in ecclesiam quam idem episcopus in agro juris sui construxerat, quae quidem extra urbem sed muro est vicina, contiguaque ecclesiae B. Aniani quam Miciaco dedit. Venerabilis autem episcopus eamdem 137.0802A| ecclesiam propriis facultatibus dotavit, quatenus et clericos qui Deo servirent haberet, et lucernae et alii congruentes ornatus ei non deessent.

12.

Cumque haec multis mansissent aetatibus, coepit devotio Miciacensis coenobii et studium monasticae vitae amolliri et saeculi dilectoribus partim cupiditate, quae mater est omnium malorum, partim incursione hostica, quae ex Aquitanica impugnatione crebro obtingere solebat. Per idem enim tempus inter Pippini duces et Waifarium Aquitanorum regem gravis et diuturna conflictatio rempublicam Francorum non modico profligavit damno, tandemque apud Toarcense ( Thouars, apud Pictones), castrum capto Waifario summa rerum ad Pippinum concessit. His fere temporibus, ut orsi eramus, locus supradictus 137.0802B| pradictus praedicto modo nobilis adeo est annullatus, ut nemo ibi posset manere monachorum, sed habitacula eorum aut essent diversoria saecularium, et feminarum, aut stabula equorum et pastiones canum.

13.

Temporibus igitur divae memoriae Caroli Augusti (cognomento Magni) disponente rerum omnium Domino eumdem locum pristinae reddere nobilitati; Theodulfus nobilissimus et moribus et genere, acerrimique ingenii Aurelianensis Ecclesiae episcopus subrogatur. Hic itaque multa industria certans quatenus idem locus in antiquum revocaretur honorem, dum in contiguis regionibus minus idoneos invenisset ad id efficiendum monachos, ex Septimaniae partibus ascivit, quibus et locum dedit, et res illi 137.0802C| loco olim attributas de suo insuper addens contradidit. In qua re non poenituit eum facti sui: quippe cujus temporibus in tantum ejus loci gloria enituit, ut veteris ignominiae dedecus honestas superveniens obumbraret et praeteritorum dispendia lucra sequentia compensarent. Theodulfus igitur episcopus inter caetera suorum operum basilicam miri operis, instar videlicet ejus quae Aquis est constituta, aedificavit in villa quae dicitur Germiniacus ( Germigny, prope monasterium Floriacense), quo etiam his versibus sui memoriam eleganter expressit.

Haec in honore Dei Theodulfus templa sacravi
Quae dum quisquis adis, oro memento mei

Hic itaque venerabilis sacerdos insimulatus conjurationis apud regem de episcopatu dejectus, et 137.0802D| multis diebus custodiae mancipatus est, postmodum mirabili rerum conversione et crimen promptissime abluit, et regis gratiam consecutus cathedram pristinae dignitatis non diu victurus recepit. Fertur enim vi veneni ab his exstinctus qui dum exsularet, libertate potiti, bona ejus invadendi jam hauserant cupiditatem.

14.

Ei Jonas succedens habitatores loci ejus mire coluit, locum adornavit, ecclesiamque amplificans fornicem orientalem laterculis plumbeis elegantissime 137.0803A| contexit. Floruit autem Jonas non solum in humanis sed et in divinis rebus, cujus fidei plenitudo studium et eruditio liquido potest colligi ex libro quem contra Claudium Taurinensem episcopum et novum haeresiarcham conscripsit, qui Claudius dogmatizabat stigma beatae et vivificae crucis minime oportere adorari. Si, inquiens, crux adoratur, adorentur et puellae virgines, quia virgo peperit Christum; adorentur et praesepia, quia mox natus in praesepi reclinatur; adorentur et asini, quia asinum sedens Hierosolymam venit; et plura nefanda commentando simplicitati Christianae fidei derogabat. Contra cujus vesanos errores Jonas venerabilis, qui sanctae Crucis erat episcopus, Ludovico imperatore flagitante mirabilem edidit librum quem de diversis sententiis 137.0803B| Patrum velut floscidum depinxit sertum; et tam validae stultitiae Claudii obviavit, ut deinceps nemo inventus sit qui eamdem vesaniam resuscitarit. Libellus autem ipse penes nos habetur, qui in quadam domo igne pervasa incaute derelictus, et post ignem integer inventus est.

15.

Jona igitur in episcopatu posito multi nobiles et saeculo exspectabiles viri cingula deponentes militiae veteremque cum suis actibus hominem exuti, in eodem ipso loco Domino se mancipari gaudebant. Quorum pater vitae venerabilis Heriricus nomine dudum regum amicissimus, eo autem tempore monastici ordinis erat cultor ferventissimus; qui cum omni gaudio spirituali cum supplementis vitae hujus necessariis potirentur, unum erat quod moestitudinem 137.0803C| eorum cordibus non modicam inferebat, videlicet quod corpore patroni sui Maximini fraudarentur. Ludovico itaque imperante Heriricus abbas cum fratribus palatium petit corpus beati Patris Maximini expostulaturus, itidemque alias utilitates loci sibi commissi non neglecturus. Imperator vero favens his petitionibus, evocato Jona episcopo, jussit reddi corpus, quod cum magno gaudio a loco sepulcrali, in quo id Sigobertus episcopus (ut jam diximus) deposuerat elevatum, atque ad Miciacense monasterium cum ossibus duorum ejus discipulorum Theodemiri scilicet atque Maximini, quorum superius mentionem posuimus, perlatum est.

16.

De Heririco autem abbate venerabili, qui his temporibus (ut praefati sumus) loco Miciacensi praeerat, 137.0803D| illud fertur mirabile, quia cum aegrotaret apud Corbionense ( Corbion ), monasterium infirmitate qua et obiit, fratrem sibi familiarius inhaerentem evocaverit persicas sibi perquiri jubens. Quod cum frater miraretur cum tempus id inveniendi non esset, quia dies Epiphaniorum erant: Vade, ait, post cryptam monasterii, et quod inveneris defer. Frater autem ille non spe inveniendi sed importunitate jubentis devictus, ad designati loci arborem accessit, in qua tres mirae speciei persicas invenit, quarum similes suo tempore arbor illa nunquam ediderat: quas celeriter exhibitas aegrotus suscipiens omnipotenti Deo, sanctae videlicet Trinitati gratias reddidit, et de fructu memorato praegustans cum fratres filiosque Domino 137.0804A| commendasset, laetus de corpore exivit. Quod ego veridica seniorum relatione cognoscens nequaquam silentio passus sum abscondi; procul dubio credens, quia etsi sunt rari nunc miracula facientes, multi tamen in sancta sunt Ecclesia, qui vitae merito operatoribus miraculorum dispares non sunt. 17. Ludovico piissimo Augusto (ut credimus) regna coelestia petente imperium Francorum armis diu quaesitum atque a Carolo ejus patre multipliciter propagatum, a nobili illius corporis compage multis nationibus coacta trifariam dividitur, triarchesque filii constituti id regendum sortiuntur. Major horum Lotharius Franciam cum Italia, Ludovicus Saxoniam omnemque Germaniam, Carolus Junior Burgundiam 137.0804B| cum Aquitania possedit. Quo Carolo non minimam regni partem assecuto, dum fortuna cum infortunio alternat, regni ejus status primo quidem intestinis bellorum cladibus, postmodum vero externis tumultibus gravatus profligatusque est. Duces etenim qui fines imperii tueri debuerant, dum rebus communibus privata jurgia praeponunt, atque ob id mortibus et rapinis sese insectantur, locum dedere barbaris, quo imperium regibus inclytis partum et tot saeculis formidolosum rapinis et incendiis ipsi dehonestarent. Inter Lambertum enim et Rainoldum qui Neustriae fines versus Oceanum regebant, longa concertatio, utraque perditio patriae latus detexit, per quod clades regnum Francorum profligatura primo infecta est. Ac primum vis Britonum limitem 137.0804C| transgressa, antiquam Namneticam ( Nantes ) Andegavensemque ( Angers ) regiones, Meduanam ( Mayenne ) fluvium usque suae barbarae subdidit ditioni.

18.

E vestigio gens Normannica vagina suae habitationis egressa non more piratico, sed libere terras pervadendo, dum nemo resistit, omnem oram maritimam incendiis, rapinis, omnique crudelitatis genere miserabiliter confecit. Denique die nativitatis S. Joannis Baptistae urbem Namneticam adorsa concremat, et Gunhardum ( S. Gohard ) praesulem sacris missarum solemniis intentum super aram Ferreoli martyris quae est ad laevam aedis B. Petri apostoli matris ecclesiae ejusdem civitatis obtruncat, bacchantesque per populum nulli aetati parcendum putant. Ipsa urbe incensa ( anno 843) cum omni supellectili 137.0804D| civitatis et grandi captivorum multitudine in insulam quamdam coenobio S. Florentii contiguum revertuntur, ibique contubernium statuunt, quidquid alicubi depraedarentur eo conferentes. Primum quidem imperitia equitandi longiores vetabat excursus; ad postremum vero eo usu exercitatiores non solum quaeque finitima, sed procul posita pervagantur, caedibus opplentes omnia ( anno 853). Iterum ergo navibus conscensis Turonis pervadunt, perque alveum Ligeris ad monasterium Patris Maximini perveniunt: quod vacuum hominibus reperientes, quaeque occurrentia diripiunt, et ad ultimum admoto igne a parte australi Ecclesiam comburere conantur. Sed servante eo qui non 137.0805A| dormit neque dormitat, qui custodit Israel, nequidquam diu laborantes, et omni effectu malitiae carentes confusione adoperti discedunt. Hactenus porro intueri: datur, quanta vigilantia Pater Maximinus hunc servaverit locum, quem a die suae conditionis etiam tempore barbarico ignibus nunquam permiserit violari. Nam ea tempestate vix aliquod coenobium totius Neustriae, et magna ex parte Aquitaniae manus impiorum evasit, cum et S. Martini et beati Patris Benedicti monasteria ab eis conflagrata sint. Sed nemo autumet me in cujusque sancti suggillationem ista prosequi; verum ad demonstrandum pii hujus Patris affectum, qui prospiciens futuros casus et tempora quae sua sunt quaerentium non sustinuit aediculam suam amburi, providens aut 137.0805B| vix aut nullatenus eam in statum pristinum reformatum iri. 19. Igitur Agio episcopo, sub quo civitas Aurelianensis semel distracta secundo incensa est, diem obeunte, Walterius successit vir strenuus, et ad quaeque perferenda forti animo praeparatus, qui et muros urbis exstruxit, et cives tot cladibus miseros ad resistendum barbaris animavit. Cui Trohannus ( Trannin ) succedens nihil efficax ostendit, verum crudeli exitu posteris sui memoriam dereliquit. Nam levitate animi multa utens, plurima temulentus dare vel promittere solitus erat, quae vino digesto penitus ignoraret. Hanc auspicatus occasionem Fredricus quidam nobilis clericus quosdam episcopi necessarios sibi ascivit cooperatores, accedensque 137.0805C| post coenam ad episcopum quibusdam laudibus et urbanitate eloquii ejus animum sibi conciliare coepit, perlatoque vino inter bibendum de loco S. Maximini motus est sermo. Quidam enim Wmarus monachus, sed et ipse secundum saeculi dignitatem clarus eumdem locum ambierat, et ad ipsum Fredricum se conferens effectum desiderii praestolabatur. Sed consilio Ermentei fratris sui, Fredricus id studium causa videlicet Wlmari derelinquens, ut sibi consuleret aggressus est, habensque familiares episcopi fautores eum hora qua jam dictum est, adiit, et dationem praedicti loci quasi imaginariam sibi fieri extorsit. Ne forte etiam episcopus poenitentia ductus id negare praesumeret, baculum ejus furto asportant, et donationis indicem in crastinum reservant. 137.0805D| Altero autem die consurgenti episcopo officiosissimus adest Fredricus pro collatis grates rependens, donique testem baculum repraesentans. Confusus episcopus, et quid fecerit ignarus, sed factiosorum unanimitate convictus, volens nolens tamen consentit. Et quia rei familiaris eum inopia perurgeret, dapsili convivio donatus firma jam auctoritate Fredrico optata consensit. Quo ad Monasterium veniente Wlmarus cum reliquis fratribus aditus monasterii claudunt, et venientem intrare non sinunt. Itaque cum indignatione ad episcopum reversus, eum ad monasterium 137.0806A| usque conducit, et in expulsionem ovium lupum saevire cogit. Itaque cum Wlmaro quique potiores expelluntur, quinque tantum personatus vilioris fratribus derelictis. Sicque Fredricus voto potitus nomen abbatis obtinuit, officium omnino declinans. Eos etenim quos inibi reliquerat ultimae habens dejectioni ut stipendiarios sigilo alebat, caeteris bonis penitus abrasis. Qui tantam erga se duritiam non ferentes episcopum adeunt, et querelam suae calamitatis coram eo deponunt; quos ille omnino sprevit, et cum ingenti injuria a conspectu suo ejici jussit. Qui contempti monasterium repetunt, et B. Maximino importunis questibus miseriae suae ingeminant casum, et sacris cineribus inhaerentes diei noctem continuant. 137.0806B|

20.

Nocte itaque quadam quiescenti episcopo duo terribiles assistunt viri, habitu praeclari, canitie reverendi: unus episcopali schemate, alter abbas videbatur, qui quasi rationem cum eo ponere videbantur, cur is neglecta animarum salute sanctis locis indignas praeponeret personas, qui luxuriae et voluptati operam darent, et oves Dominicas morsibus luporum laniandas effugando contraderent. Cum ad haec episcopus reticens nihil respondere valeret, aggrediuntur eum flagris, et obscenissime derelicto abscedunt. Cujus clamoribus famuli excitati clamoris causas inquirunt, vixque ab eo aliquatenus cognoscere potuerunt: sed tantum inter singultus et anxii tremoris nutantia verba Evurtium et Maximinum inclamabat, et monachos diutius ingeminabat. 137.0806C| Illi intelligentes ascensis equis monasterium eadem hora concito cursu expetunt; sed antequam monachi peraccederent, episcopus carne solutus est. Sed et ipse Fredricus non in longum laetatus est: nam et ipse validissimo arreptus incommodo, de eo in quo incumbebat, exsilibat stratu S. Maximinum non sustinens insistentem. In his ergo clamoribus immatura praeventus morte cum multorum dolore spiritum exhalavit. CAPUT IV. De Letaldo abbate et ejus successoribus. 21. His itaque taliter multatis, defuit qui eo tempore contra jus monasterium locum supradictum ambiret; sed reversi quique a dispersione, qua dispersi fuerant, locum recipiunt, profanos et temerarios invasores 137.0806D| procul expellunt, atque e suis unum eligunt nomine Letaldum virum nobilem, et secundum id tempus in multis solertem, abbatemque constituunt. Eo autem tempore vix aliqui monachorum inveniri poterant qui secundum regularem viverent sanctionem. Floruit autem eo tempore Odo omnino venerabilis abbas per quem ordo monasticus rediviva vice resurgere coeptus est. Fuit enim vir moribus egregius et omni sapientia adornatus, qui et plurimos edidit libros, in quibus studiosis et boni cupidis viventem sui dereliquit imaginem; quia vir sanctus nequaquam aliter potuit docere quam vixit. 137.0807A|

22.

Sane post Trohannum Berno successit, qui moriens Anselmo pontificatum reliquit, quo decedente Theodericus vir industrius successit, qui et corpore venustissimus juventa alacer, vivax ingenio, et moribus fuit suavis. Contigit autem obeunte Letaldo abbate locum Patris Maximini in episcopi Theoderici dominium devenire. Quem locum speciali dilexit amore, et nisi heu! proh dolor! immatura morte praeventus foret, omnimodis eum in statum pristinae dignitatis revocavisset. Vix etenim quatuor annis pontificatu potitus, sedem episcopatus Ermenthaeo dereliquit. Procurationem vero Miciacensis loci quidam Rothardus administrabat, inter quem et Benedictum episcopi Ermenthaei praepositum de loco eodem altercatio grandis exorta, isto invadere 137.0807B| cupiente, altero resistente, eumdem locum ad ultimam usque dejectionem prostravit. Cum etenim homines loci saeculariter viverent, insimulandi locum Benedicto dederunt. Verum Ermenthaeus episcopus immodicus animi et nimium eo tempore saeculi fautor, insimulationes contra fratres habitas libenter audiens, eorum contentiones dissimulavit, et certaniinis eorum callidus contemplator accessit securus, quia hujus controversiae sibi concresceret lucrum. Qua de re actum est ut Rothardus non sustinens Benedicti calumnias cederet, et quibuscunque pretiosis rebus coactis ad abbatem quemdam pagi Bituricensis nomine Raimundum se conferret, damnum maximum loco isti rebus ablatis conferens, tum maxime quod praecepta regum antiquorum quae de 137.0807C| rebus ejusdem loci munifica et pretiosissima habebantur, secum asportavit. 23. Porro Benedictus eo recedente quasi in desolatum locum sese infudit, et habenas suae cupiditatis longe lateque porrexit, et cum omni familia eidem se loco ingerens suapte vivere coepit. Nam in domibus fratrum stabula constituit equorum, hinc sedes accipitrum, hinc pastiones canum, hinc cum scuto et virgula ludebant juvenes, hinc arguto pectine personabant textrices, hinc conventus saecularium, hinc domina populo disprocedens stipata cuneis pedissequarum. Quis monachorum inter haec viveret? quis hoc ignominiosum dedecus sustinere valeret? Benedictus interea super Ligeriti ( le Loiret ) 137.0807D| fluminis oram domum constituit, quam casam Mirandam * vocavit, ut nec ipsi reditus piscium libere fratribus deservirent. Et quia episcopus cuncta ejus consilio peragebat, dat ei invisus Deo consilium, quo praedia resque beato Patri Maximino a regibus vel etiam quibuscunque fidelibus pro remedio animarum suarum collata militibus suis partiretur pro libito. Quod et factum est, primusque ipse quaeque potiora praesumens, Litimiacum, quem rex Chlodoveus Patri Maximino indulserat, cum cunctis ad eum respicientibus sibi vindicat; dehinc per reliquos satellitum praediorum facta divisione de ipsis reliquiis, nihil reliqui monachis relictum est. Unicuique autem 137.0808A| fratrum qui inibi remanserant, per ministrum Benedicti panis dabatur exiguus et pugillus leguminis, raro vinum, et quando id dabatur non luxuriosa dabatur mensura. Nihil enim officiorum monachis promittebatur, sed quaeque agenda forent ministeriales Benedicti omnia procurabant.

24.

Eo autem tempore florebat inibi vir venerabilis Gaudebertus nomine sacerdotali quidem praefulgens schemate, clarus genere, sed clarior spiritualibus erat rebus; habebatque fratrem junioris adhuc aetatis Bernerium nomine, qui et ipse postmodum vir egregius factus est, qui communi utilitati nihil praeponendum aliquando putavisset. Hi ergo cum quibusdam aliis hanc miseram servitutem gementes inibi residebant. Porro ea tempestate quidam venerabilis 137.0808B| episcopus nomine Benedictus a Britannis adveniens, locum hunc de quo nobis sermo est, datis triginta denariorum libris ab episcopo emit. Fuit autem idem sanctus episcopus omni gratia adornatus genere nobilissimus, statura procerus, corpore sicco, omnibus spiritus bonis intentus, tum maxime orationi assiduus, synaxim Davidicam quot diebus persolvens, tum deinde stando Evangelium secundum Joannem ordine memoriter recitans. Hic habuit avunculum nomine Gradilonem, de quo dignam historiam ad nos usque perlatam non abs re credimus parumper suspenso sermonis propositi ordine huic operi inserendam. 25. Cum enim hic potentissimus Britonum foret, relictis saeculi pompis ad monasterium cui Heri 137.0808C| insula nomen est, gratia conversationis venit. Cumque devote susceptus esset, et ipse devotissime conversaretur, ob corporis imbecillitatem semote jussus est habitare. Porro amici ejus qui olim in saeculo cum dilexerant, multa munera ei mittebant, quae ipse fratribus in monasterio positis pulchre dispensanda curabat. Fratres autem putantes eum multas habere pecunias, ut citius cuncta sibi relicturo grandi parebant obsequio, nihil necessitatis non supplebatur, sed cuncta ad votum praesto erant. At vero eo diutius praeter spem vivente, et missione pecuniarum deficiente, una quoque deficere coepit fratrum sedulitas, et frigescere coepit illa pecuniosa charitas. Quod ille ubi animadvertit, hujusmodi 137.0808D| commento adversus crudeles usus est. Evocato sibi familiarius inhaerente fratre; jussit arenam secreto sibi deferri et glareas: quibus allatis duo scrinia quae lectulo ejus praestabant complevit, et quasi qui pretiosa condiderit, firmis clavibus diligenter munivit. Post haec evocato abbate cur tot diebus sui visitationem neglexerit, modeste perquirit. Cum abbate fratres intraverant, qui eadem scrinia ut sederent audituri quae dicerentur aptare molientes, vix aliquatenus movere potuerunt. Unde solliciti apud se redeuntes culpare seipsos coeperunt, cur tantum virum neglexerint qui tot bona apud se condita illis reservaret. Renovata itaque sollicitudine omni 137.0809A| cum studio et cura alendum procurant, qui infra breve tempus collectus ad Dominum felici fine quievit.

26.

Post cujus obitum quique ejus creduli pelluntur, cellula clauditur, absque clave scrinia reserantur, reconditi thesauri reperiuntur, immensa scilicet moles arenae bene illorum congruens avaritiae, qui rati ab ejus ministro sublatos thesauros, apprehensum eum diversis excruciant modis. Cui dejeranti cum nulla adhiberetur fides: Ducite me, ait, ad domini mei sepulcrum, et ipsius requiratur testimonium. Qui cum assentirent, venerunt utrique ad monumentum, elevataque minister ejus voce cum fletu: Eia, inquit, domne, quos thesauros reliqueris edicito, et si justae sunt poenae quas patior intimato. 137.0809B| Cui de tumulo mortuus respondit: Innocentem te quidem et sine causa affligunt, sed tales eleemosynarii talibus thesauris omnino digni sunt. Quod illi audientes valde consternati sunt, nec ab eo ulterius quidquam petere praesumpserunt. Sed Benedictus episcopus pauco admodum tempore in loco Miciacensi conversatus, rursus patriam visitans in Britanniis reversus est. 27. Consequenti tempore Jacob quidam abbas transmaritanus in patria, cum in pago Biturico ( le Berry ) conversaretur, fama permotus ad eumdem locum Miciacensem scilicet venit, et videns eum amoenum ut est, facta cum episcopo Ermenthaeo sexaginta librarum conventione, hisque porrectis locum eumdem parietes vacuos scilicet sortitus est. 137.0809C| Mortuo autem Cunano, S. Pauli (Leonensis) episcopo, Alanus comes sciens Jacob multas habere pecunias, eum in decedentis loco constituit qui consecrationem indeptus sedem cui consecratus fuerat nunquam ( supple adiit), sed in loco Miciacensi usque ad vitae terminum perseveravit. Verum eo inibi degente orta est controversia inter suos, quos illo in loce conduxerat, et inter eos qui ante eum inibi habitavisse videbantur. Non enim sibi conveniebant, et quasi testa et aes misceri omnino nequibant. Unde accidit ut Tartulphus episcopi Jacob monachus quibusdam occasionibus interceptus auctoribus Lamberto et Adelardo gravissimis verberibus foret affectus: ipse quoque episcopus injuriatus, et plus pavoris quam periculi passus, clavem coactus de sinu proferret, 137.0809D| sub qua ejus quaeque pretiosissima servabantur. Cumque Isaac et Egroalis id Ermenthaeo episcopo nuntiavissent, vehementer ille commotus, misit Valinum decanum virum egregium cum multis aliis nobilibus qui auctores malitiae perquirerent, inventosque procul expellerent, episcopo autem cum omni honore sua restituerent. Sed non multo post tempore Jacob episcopus cognoscens tempus suae depositionis imminere, et nimis illatae memor malitiae, thesauros suos et ornamenta insignia per suos partitur, caetera in Britanniis remittens. Post cujus obitum atrum Benedictus adest perscrutator acerrimus, sed tardius quam debuit. Episcopus enim id futurum prospiciens dum adhuc viveret, ut dictum 137.0810A| est, suos exinde cum rebus emisit solo Isaac post ejus obitum remanente.

28.

Itaque post obitum Jacob episcopi, oblatis denuo viginti libris Albertus et Azenerius Annonem venerabilem Gemmetici ( Jumiéges ) coenobii abbatem suum videlicet fratrem evocant, et jubente episcopo Ermenthaeo idem vir venerandus locum supradictum ad regendum sortitus est. Cujus temporibus quasi quidam redivivus aeger a longa aegritudine convalescens, idem locus a dejectionis suae vilitate resurgere aggressus est. Per hunc enim venerabilem Patrem regularis ordo nostris diebus huic loco primo invectus sub eo ferventissime viguit, et si in rebus adesset paupertas, virtus tamen charitatis et hospitalitatis eam contegens celabat, et liberalis obumbrabat 137.0810B| honestas. Toties enim vidimus hospitibus largiter vina propinari, nobis omnibus aqua contentis, et tamen ea fieri cautela ut praesentes ipsi hospites hoc omnino nescirent, sed omnes ut se vino delibutos aestimarent. Diversis autem modis aderat Dei gratia, quae necessitati concurreret, et inopiam tam verecundae charitatis solamine sui suffragii sublevaret, sed et per miraculorum frequentissimam copiam respectus sui demonstraret praesentiam. De quibus pauca nunc perstringere cupientes nulla nos narraturos fatemur quae aut ipsi non viderimus, aut ab his qui viderint vel sincere didicerint acceperimus. Hinc igitur soluto rudente carbasa nostrae narrationis sancto committimus Spiritui, ut de Maximino suo locuturis sui gratiam infundat 137.0810C| roris, atque ad stationem optati perducat littoris.

CAPUT V. De duobus fratribus mirabiliter a morte salvatis.

29.

Cum acrior solito ingrueret hiems, intantum ut Liger fluvius glacie obduratus rigenti dorso transitum non solum hominum, sed diversorum quoque pateretur vehiculorum; duo viri germani fratres a villula sancti Marcelli quae ultra Ligerim est egressi sunt, urbem petere volentes, ferens caules alter, alter onustus stramine aptandis carnibus quaesito. Is itaque super duratam fluminis faciem transeuntibus, cum jam pene in medio fluminis constitissent, repente glacie dissoluta quaedam quasi tabula cum illis evulsa est, quae subsidens et vi fluminis impulsa 137.0810D| resurgens, leviterque uno sui capite adacto super reliqua glaciei soliditate consurgens, in modum sagittae velocissimae decurrit, nec prius restitit donec totam evaderet glaciem et obviis gurgitibus exciperetur. In medio fluvio quo tota vis fluminis incumbebat, rivus non multum grandis videbatur, quo tabula illa perveniens trementes et pene exanimes sic ferre coepit, utraque ripa plena vociferantium, sed consilium nusquam aderat. Nam ire non poterat, et dum quisque metuit, intrare nemo praesumebat. Itaque ipsi qui ferebantur jam de vita desperantes, super inimicum vehiculum consederunt, Dei solius praestolantes auxilium. Cum contra monasterium advolassent, unus ecclesiam respiciens. 137.0811A| Patris Maximini suffragium supplici voce impetrat. Illico et sine mora, divisa per medium tabula eum qui clamaverat sanum atque incolumem ad littus defert; qui ad monasterium accurrens ante altare prosternitur, et immenso fletu de se gratias rependens pro fratre sollicite precabatur: De hac, inquiens, sancte, tua basilica non exeam, donec fratrem meum mihi incolumem repraesentes. Qui etiam ipse dum contra ecclesiam beati Andreae apostoli, quae est in villa Ostellensi, pervenisset, sancti apostoli implorans auxilium, statim ad littus et ipse devectus est, fratremque repetens eum sese lugentem reperit; qui videns fratrem, flere amplius coepit prae gaudio, et in amplexum ruens liberationis modum perquirere coepit. Denique postmodum plurimis 137.0811B| advixerunt temporibus, et quotannis liberatoribus suis debitae servitutis obsequium devotissime prosecuti sunt.

CAPUT VI. De praedone pervaso a daemone et post liberato.

30.

Fulconis quondam satellites hujus Patris villam quae Bezillis dicitur intraverant et in colonorum inquietudinem multa insania grassabantur. Missum repente est et fratribus nuntiatum: qui cum sanctorum pignoribus quosdam e suis transmiserunt rogaturos, ut ab hac molestia se temperare deberent. Cui ministerio praefuit venerabilis Simeon nomine a laico quidem tonsuratus, sed modestiae et gravitatis moribus non improbabilibus adornatus. Is ergo cum venerandis sanctorum memoriis appensis collo, 137.0811C| dum curticulam, qua coacti praedones sese defensare parabant, intrare vellet, unus eorum lapide arrepto irreverenter reverendum nisus est percutere virum. Sed cum lapidem dimittit, ipse quoque, retroactis vi divina brachiis et cruribus, cum ingenti rugitu ad terram corruit et voces diversissimas edere coepit. Quod caeteri praevidentes ingenii terrore perculsi sunt, omnes pariter terrae prosternuntur veniam pro commisso flagitantes, simul etiam omnia direpta restituunt, et se maturius exituros profitentur, supplicantque pro compare ut liberari mereretur ab hac daemonica infestatione. Porro fratres bona pro malis rependentes mox eum exorcizata contigerunt aqua, caputque totum perfundentes, corpus illico pedes et manus suo reparantur officio. 137.0811D| Et ipse surgens incolumis grandi voce Deum benedicere et famulum ejus Maximinum magnificare coepit, ociusque inde digressi nil temeritatis in eadem villula alterius addere praesumpserunt. CAPUT VII. De auriga inter fluctus servato prospere. 31. Liger fluvius huic monasterio contiguus emolumenti persaepe est, etiam nonnunquam detrimenti. Nam saepe dum metas alvei sui hanc pene contegit insulam, Ligeritoque conjunctus unum efficitur pelagus, negatoque commeatu insulariis non contemnendis, modicas importat necessitates. Hoc itaque ingruente incommodo, in domo fratrum contigit inopiam 137.0812A| fieri. Id officii ad quemdam famulum Alvaldum nomine pertinere videbatur, quem cellarius conveniens dure increpat, cur relicto suo officio huic necessitati non occurrat. At ille importunitate devictus, duobus secum sumptis asinis, naviculam conscendit solus pene cunctam insulae superficiem contegentibus aquis, vento autem flante e contrario. Cum ille in ventum conari non posset, in medium pelagi cum asinis suis devolutus est, quo et profunditas rapidi fluminis et venti adversitas nihil ei commendandae salutis ultra relinqueret, fluctusque cumulos minaces erigens navim operiret, ut non tam navis inter undas, quam undae inter navem viderentur. Cum ergo neque conto neque remo aliquid conari valeret, puppim insedit, et vocibus altis auxilium magni 137.0812B| Patris Maximini implorare coepit. Illico vento quiescente, navi tamen fluctibus oppleta invisibili manu perductus, portum Marogili ( Mareau ) appulit, secum ipse vehementer admirans qualiter evadere potuerit. Dehinc ad monasterium cum asinis suis regressus, ereptione sui gaudium magnum cunctis fecit fratribus.

CAPUT VIII. De merso diu jacente in flumine, nec mortuo.

32.

Vivianus beati Martini canonicus huic loco quondam familiarissimus fuit: qui secum quodam tempore eo divertens, conduxit quemdam suae fraternitatis canonicum nomine Constantinum, qui alacriter a fratribus suscepti, biduo cum omni officiositate detenti sunt. Eo autem die quo reversuri 137.0812C| videbantur, quidam collegii eorum juvenculus meridie quiescentibus fratribus cum arcu et spiculis claustrum ingressus est, et cum quibusdam sodalium multo strepitu multaque levitate agi coepit, nunc spicula dirigendo, nunc cursu et clamore fratres inquietando. Cumque ut a tanta stultitia quiescere deberet admoneretur, non acquievit; pro reverentia autem eorum qui eum adduxerunt, aequanimiter hoc interim fratres pertulerunt. Sed cum eo die a monasterio exissent, temerarius ille navem conscendit contra ecclesiam B. Hilarii, quo profundi currentes Ligeriti fluminis aliquando vadum negant. Cumque in medio fluvio pervenisset, contum quem tenebat in aquam mittens incaute, cadendo secutus est, ibique ab hora nona usque ad ipsam pene noctem 137.0812D| jacens, multis eum investigantibus, inveniri nequivit: donec de eo desperantibus, umbris jam incumbentibus, quidam piscator Barbas nomine, unco eum attraxit, navique impositum ad littus devexit. Nihil in eo spiritus sentiri poterat, mortuus ab omnibus dicebatur. Dolor ingens, maximeque clericorum qui eum adduxerant, fletus intolerabilis coegerat ibi plurimos diversae aetatis simul et conditionis. Ad ecclesiam itaque contigit deportatus, perque pedes appensus est, multoque vel vino vel aqua digesta media nocte ubi vivus apparuit depositus est, et in sese paulatim revertens quid secum ageretur vehementer admirari coepit. Cumque requireretur ubi 137.0813A| fuerit, vel qualiter per tot horarum momenta inter undas vivere potuerit: Pro temeritate, inquit, quam sancto loco intuli, morti quidem destinatus eram, sed per interventum magni Patris Maximini ab ipsis Averni faucibus revocatus et vitae restitutus sum, clementique modo cui injuriam intuli, ipse auctor veniae et salutis fuit. Facto mane, nudipes et cum multa humilitate monasterium expetiit, seque magno Patri nostro contradens, indulgentiam suae temeritatis deposcere et maximas pro vita gratiarum actiones dependere coepit, qui tantae rei testis in hac vita plurimos postmodum exegit annos.

CAPUT IX. De clerico lapso ab ecclesiae tecto, permanente illaeso.

33.

Venerabilis Anno abbas cui in memoriis piorum 137.0813B| maxima portio est, signum usibus ecclesiae praeparari jusserat, quod secundum quorumdam morem baptizatum et super tectum ecclesiae elevatum est. Cumque hi qui extulerant, per tectum ecclesiae deambularent, quidam clericus incautius gradiens (cui nomen Flodonicius adhuc est) non attendit laquear clavis affixum leviterque suspensum, sed firmam nanciscens [ id est, putans] materiam, mox ut pedem quasi liberum posuit, illico cum grandi ruina devolutus est: et primo quidem capiti crucifixi cui inferius stabat Maximinus, illiditur, cujus illico coronam brachiumque confregit, post super cancelli parietes, inde super gradus ligneos, ad ultimum super pavimentum prostratus est. Sed hic tali devolutus ruina per interventum Patris Maximini sibi 137.0813C| donatus hodie vivit, cum fere triginta et amplius anni sunt quo hoc peractum est.

CAPUT X. De eo cujus manus haeserunt fossorio.

34.

Ejusdem pii abbatis Annonis temporibus cum adhuc infantulus essem (neque enim audita, sed quae vidi narraturus sum), contigit quod dico miraculum. Benedictus quidam dicebatur non contemnendae opis colonus, qui in villa nobis contigua, cui Godgiacus nomen est, habitabat. Hic ad fodiendam sibi partem agri quemdam adventicium mercede conduxit. Imminebat autem hujus Patris dies festivus qui XVIII Kalend. Januarii ejus transitu insignis habetur. Porro ille qui colendum susceperat agrum tanti festi ignarus, utpote novitius, desiderio accelerandi operis 137.0813D| accensus die festivo illucescente fossorium, quod bessam [Gallice bêche ] dicunt sumit, et operaturus campum petit. Operante eo, vox subito ad eum facta est, quae diceret: Teduine (sic enim is vocabatur), quare hoc agis? Cumque ille huc et illuc versis oculis neminem vidisset, operi coepto institit, sed nihilominus eadem vox eisdem verbis, cur hoc praesumeret, perquisivit. At ille respiciens et nullum omnino videns, fossati aggerem quo campus ambiebatur conscendit, et diligenter contemplatus cum neminem videret, ad opus suum reversus est. Sed tertio verbis eisdem eadem vox eum compescuit, et mox rigentibus digitis tam valide manus ejus fossorio haeserunt, ut nulla ratione eas 137.0814A| dimovere valeret, cursimque ad domum sui domini reversus, cum ingenti ejulatu quid pateretur ostendit. Ille putans frigore manus ejus riguisse (nam vehemens tunc hiems ingruerat) aqua calefieri imperat, rigentesque ea contrectari manus. Ille amplius ejulando se torqueri inclamat. Porro dominus ejus memor festi factus intellexit causam detinentis eum anxietatis, et mox eum ad monasterium direxit indicem sui reatus prae manibus gestantem. 35. Missa canebatur Dominica, eoque ventum erat quo Agnus Dei qui pro nobis est immolatus et invocatur et sumitur, cum ille multo clamore ecclesiam ingressus ante altare projectus est. Primoque putatum est eum a daemone agitari; deinde vero quadam simulatione hoc eum finxisse suspicabantur. 137.0814B| Unde et accedentes tentabant manus ejus evellere, sed nulla id ratione efficere potuerunt. Decretum igitur a senioribus processit pro eo litanias fieri, ut qui eum potentia vinxerat, clementia solvere dignaretur. Ubi vero ad convivium ventum est, constituti sunt qui ei cibos in ecclesia deferrent, et ori ejus imponerent. Post mensae autem refectionem accessit ad eum quidam frater Wido nomine olim saeculo exspectabilis, et perquirit ab eo cujus esset conditionis. Quo respondente se liberum esse: Surge ergo, ait, et accedens ad altare sponte teipsum Patri nostro contrade, et illico liberaberis. Quo consentiente dat ei manum ut surgeret. Conductus itaque ad altare, quia manibus nequibat, voce supplici seipsum contradens ait: S. Maximine, mei miserere, 137.0814C| et me his vinculis absolutum ubicunque fuero servum tuum esse cognosce. Quod dicens velut fortissime ictus fuisset, retrorsum cecidit, et fossorium longe in alteram partem desiliens ingenti sonitu multos admirari fecit; fratres quoque accurrentes cum ingenti jubilo correptis signis Dominum magnificare coeperunt super omnibus virtutibus suis quibus sanctos suos glorificare non desistit, quos apud se vere vivere demonstrat, dum apud eorum exanimatos cineres superbiam viventium tam pulchre et eleganter triumphat. Fossorium vero illud ad laquear ecclesiae diu pependit, et homo ille quotannis capitis sui censum die annuo super altare sui liberatoris persolvit.

CAPUT XI. De fratribus territis et mirabiliter salvatis.

36.

Sed quia pius Pater aliquando filium donis 137.0814D| mulcet, nonnunquam per severitatis animadversionem coercet, et interdum prospera dum securiorem reddunt animum, deterius sternunt, adversa vero circumspectius agere quemque commonent; remissiores nos forsan divinus attendens oculus tanto factos miraculo, consequenti tempore placuit quodam terrere infortunio, quo mirabiliter quidem territi, sed per inventum ejusdem piissimi Patris nostri mirabilius sumus salvati. 37. Consequenti enim aestate intempesta noctis hora subitus turbo coelum contristat, caliginis profunditas omnem adimit visum, corusci frequentes 137.0815A| timorem incutiunt, venti sibi dura certamina mandant. Exsilimus stratis, cogimur in ecclesiam, multo pavore attoniti psalmos nescimus [ f., cecinimus et] litanias. Sacer cereus exstinguitur, et quassus sui medio quasi nolens succurrere ad terram delabitur. Qua visione crescit pavor, formido augetur, correpta signa interrumpente terrore laxantur, nec aliquid inter trepidos invenitur solatii. Quidam Waldefredus aedituus, non quidem monachus, sed a laico tonsuratus, caeteris constantior, dum extra ecclesiam stat, veniens eminus ab Aquilone jaculum igneum ut vidit, id attonitis et multo terrore compressis nuntiavit. Necdum verba compleverat cum ecce per mediam turrisculi columnam fulmen demissum ecclesiamque ingressum super nos rotari coepit, lapidesque et 137.0815B| caementa parietum bullientibus spargere flammis. Stabat Ewrardus priorum unus quem levis scintillula mox ut attigit, quasi mortuum terrae prostravit. Ab oratorio sanctae Mariae Maynardus qui Fossatensi ( Saint-Maur des Fossés, dioec. Paris.) monasterio postea praefuit, redibat, quem eadem scintillula percutiens calceamentis longe discussis velut exsanguem pavimento dejecit. Tota facies ecclesiae velut clibanus ardens, nihil praeter ignem oculi aspiciebant; de jacentibus nemo sollicitus, suam quisque opperiebatur mortem. Diu igitur, multumque super nos ille globus oberrans, tandem subter analogium lapsus est. Putavimus coelum in praeceps ruisse, et dehiscentem chaos terram petiisse, nihilque sapientioribus aliud inerat, nisi dies Domini sicut fur in nocte 137.0815C| ita veniet. Intolerabilis subsecutus fetor animos trementium crudeliter sauciabat. Ejecimus jacentes quos mortuos putabamus multo atrocius fetentes porcis noviter ustulatis, sensuque reparato eos jam lugere coepimus, sed in illis non erat vox neque sensus, datisque custodibus hymnos orsi sumus matutinos. Mane autem facto cum jam illi vegetatiori sensu vigerent, denudatos rimabamur, et in Ewrardo quidem est linea extra quidem nigra, sed interius ignea a vertice capitis usque ad plantam pedis rectissime porrecta. Maynardus porro cruce insignitus est in dextra scapula, quae ad mensuram palmi virilis manus undique diffusa, sed nihilominus et ipsa exterius quidem picea, interius ardens erat. Maynardus in brevi quidem convaluit, Ewrardus 137.0815D| diuscule decubans melior se postmodum diu advixit.

CAPUT XII. De obitu abbatis Annonis.

38.

Igitur piae recordationis Anno abbas cum fere triginta annos idem monasterium pie gubernavisset, Epiphaniorum prima die cum dolore pene intolerabili omnium superstitum carnis onere spoliatus est: qui nos sua pia charitate destitutos altero nihilominus damno moestissimos dereliquit. Nam nono ante 137.0816A| eum die Bernerius decaniae administrans officium, vir inter praecipuos egregius, vitam laudabilem laudabili fine compleverat. His ergo velut duobus luminibus viduati in magna cura et sollicitudine reliqui fratres sunt derelicti. Porro Ermenthaeus episcopus hoc comperto moestissimus redditur, asumptoque clero et quibuscunque nobilibus, nec non reverendo Ricardo S. Benedicti abbate, ad monasterium venit fratres consolaturus, et sancti viri funeris officia curaturus. Sepelivimus ergo eum in atrio exteriori quod respicit ad Aquilonem juxta latus Suthardi viri clarissimi, qui locum hunc pure dilexit et habitatores ejus miro coluit affectu. 39. Post annos vero duodecim depositionis venerandi Annonis, illud atrium ubi conditus est, veteribus 137.0816B| deturbatis fundamentis, amplificari et decentius efferri coeptum est. Cum autem pro jaciendis fundamentis tumulus beati abbatis, qui ligneus est, a parte capitis egesta humo nudatus apparuisset, accessimus, et aperientes contemplati sumus illum reverendum corpore et vestibus ita integrum ac si eo die ibi positus fuisset.

40.

Sed ut ad ea redeamus quae facta sunt, sepulto venerabili abbate, cum locus sine pastore esse non posset, Isaac, cujus superius mentionem fecimus, decanus est iterum institutus. Per idem tempus Ermenthaeus episcopus gravi arreptus incommodo desperari coepit: cumque minime convalesceret, prima jejuniorum hebdomada ad monasterium deportatus, et monachico schemate vestitus est, moxque convalescens 137.0816C| in monasterio degebat; eratque conversatio ejus omnino grata, nulli unquam onerosa. Fratres vero dum eum habere pastorem praeoptarent, primo quidem annuit, sed post voluntate mutata quemdam Hermenaldum, S. Benedicti monachum, ut fratribus praeficeret satagere coepit. Jam autem subrogatus erat in episcopatu Ernulfus nepos ejus vir gloriosus et inter strenuissimos primus: qui cum jucundissimus et amabilis esset, ad eum fratres se contulerunt rogantes ne Hermenaldus eis praeponeretur. Qui cum impetravissent, et ex hac re episcopus Ermenthaeus victus esset, ex hoc tamen vinci nequivit ut aliquis nostrum abbas crearetur. Erat eo tempore in loco S. Benedicti decanus nomine Amalricus, vir simplex et boni testimonii et secundum saeculi dignitatem 137.0816D| clarus, quem evocatum cum locus anno et diebus octo pastore vacasset, abbatem constituerunt. Porro Ermenthaeus cum biennio et mense uno hoc in loco vixisset, die Kalend. Aprilium ad vitam, ut credimus, sempiternam [ supple migravit].

41.

Gloriosus sane ejus successor ut se solum vidit, illico amorem quem erga locum habebat, manifestavit. Inter caetera enim bonorum suorum emolumenta, omnium ecclesiarum nostrarum redditus qui ad eum pertinere videbantur relaxavit, et ne 137.0817A| deinceps ab ullo episcopo acciperentur scripto et auctoritate synodali sancivit. Post vero Romam pergens decretum apostolica auctoritate editum atque formatum nostra littera in charta, et Romana in papyro, transcribi fecit, revertensque in scrinio nostro collocavit. In quo decreto addidit, ut nunquam de aliquo monasterio in eodem sine fratrum consensu crearetur; quod qui facere praesumpsisset anathemate plecteretur. Qua de re animos fratrum eo sibi conciliavit, ut inter caetera munia precum omni hebdomada sacrificium laudis bis offerendum pro eo atque praedecessoribus successoribusque suis decernetur. Sed de his hactenus. Verum quia de magni Patris Maximini virtutibus pauca perstrinximus, ad ea quae his diebus sub hoc scilicet abbate contigerunt 137.0817B| accedamus.

CAPUT XIII. De his qui sub terra obruti sunt nec mortui.

42.

Domus hospitum corruerat et eam exstruere coeperamus; trans Ligerim autem argilla quaedam invenitur, de qua caementi vice levi sumptu parietes eriguntur. Ad hanc ergo fodiendam deputati sunt operarii; cumque in proclivi montis parte foderent, et introgressi terram egererent, mons imminens super eos cecidit, et duos omnino contegens, tertium tantum capite quoque foris apparente ingenti mole compressit. Exsanguis factus monachus qui eos conduxerat, nomen Patris Maximini crebro ingeminans advolat. Sed quis eos vivere putaret? Attamen illi omni nisu insurgentes certatim terram eruunt, sed 137.0817C| tanta mole involutos mortuos dicunt. Verum multo labore impenso quos exstinctos putabant, vivos educunt. Cumque hi qui educti fuerant in gestatoriis apportarentur, multo pavore attoniti dum nubes volantes viderunt, montem iterum ruere putantes dicebant: Vae, vae! iterum moriemur, ecce montem cadentem videmus. Ii igitur per interventum Patris Maximini ne opus eorum morte foedaretur, et ab interitu salvati sunt, et incolumes adhuc in hac vita subsistunt. CAPUT XIV. De caeco in aquam merso. 43. Pro lapidibus ad domum supradictam convehendis Almaricus abbas cum quibusdam fratrum 137.0817D| amne commisso super littus stabat, et operarios sui praesentia acrius animabat. Cum ecce quidam pauper lumine oculorum carens, ductore praevio usus, stipis petendae gratia molendinum petebat. Erat autem a littore in molendinum tabula longa et angusta, per quam commeantes ibant et revertebantur, in cujus medio orbus ille deveniens, pede lapso, utpote non videns, in aquam cecidit, et usque ad profundum delapsus, iterumque resurgens, rapidis fluentis ferri velocissime coepit. Quod ejus ductor videns, quantocius clamare coepit. Cumque saepius resurgeret, multi concurrebant, sed adversum fluminis impetum conatus inefficaces erant. Porro abbas et fratres qui cum eo erant, et hoc intuebantur, ut ei viderunt humanum deesse auxilium, illico S. Patris 137.0818A| Maximini voce supplici illi implorant auxilium, et mox is qui trahebatur, unda famulante, ad littus devectus, et a quodam qui cum navicula festinabat, incolumis ejectus est.

CAPUT XV. De paupere sub rupe habitante.

44.

Erat autem ibi rupes valde eminens, quae facie conversa ad Austrum amplissimo interius gaudio patebat, dorsumque praebens Aquiloni, neque facile admittens Subsolanum infra se maximam apricitatem volentibus experiri exhibebat. Quo quidam pauper cum uxore et sex parvulis adveniens cum non inveniret hospitium, sub eadem rupe se cum suis recepit, et totam hiemem tempusque Quadragesimae 137.0818B| ibi peregit. Die autem sancto Paschae cum omnibus suis ad basilicam venit, quae ibi sacrata est in honore S. Maximini, unde et draconem exstinguendo expulit, et in qua (sicut supra dictum est) quievit. Cumque pauper ille cum familia quam conduxerat, vivificorum mysteriorum perceptionem sustineret, rupis illa quae tot diebus eum foverat, cecidit, et cum ingenti ruina devoluta est. At vero pauper rediens ubi collapsa quondam amica culmina vidit, omnipotenti gratias Domino referens, ejus famulum Maximinum ingenti voce magnificare coepit, cujus pia intercessio se suosque ab imminenti liberarat exitio

CAPUT XVI. De illata consuetudine a Salomone praeposito et per Domini gratiam evacuata.

45.

137.0818C| Scribentibus nobis secundum possibilitatem ingenioli nostri de virtutibus praecellentissimi Patris nostri Maximini quosdam contigit venerandos adfuisse, quibus petentibus cum ea quae dicta erant revolveremus, multa omisisse, nos quibus ipsi interfuerant confessi sunt, revocabantque nostrae memoriae inter multa hoc quod dicturi sumus miraculum.

46.

Temporibus piae memoriae Annonis abbatis erat quidam Hugonis (nempe Magni vel Capeti) ducis praefectus Salomon nomine, vir insolens et coenobiis sanctorum vehementer infestus, praecipue locum hunc speciali insectabatur odio, intantum ut cursum Ligeris fluminis per terram sui juris deducere tentaret, in quo multas frustra expendens divitias, 137.0818D| ad effectum tamen sui desiderii non pervenit. Cum ergo id genus malitiae frustra tentavisset, se multis aliis modis huic loco officere parat. Cumque fratres humiliter persisterent et preces eorum apud improbum nullum haberent effectum, ad Domini misericordiam se contulerunt. Venientibus itaque ejus satellitibus (sicut vulgo dicitur) juvare secundum consuetudinem nuper ab iis male illatam, cum sanctis pignoribus fratres occurrunt, et cur tantum facinus praesumatur inquirunt. Sed illi superbo spiritu contra inermes arma arripuerunt, et plaustrum quod jam vino onustum erat, bubulcis imperant educendum. Quodam ergo die suis officialibus assumptis ad monasterium venire dedignatus, in villulis circumpositis consuetudines fiscales adhibere 137.0819A| conatur, et vinum e doliis et torcularibus raptum (nam tempus vindemiae erat) publico cellario conferebat. Mox unus, qui Fulcherius dicebatur, a daemone corripitur, caeteri nimio acti terrore in fugam convertuntur, boves hinc inde cruentati moveri loco non possunt, donec fratribus accedentibus plaustrum ad domum famuli qui Daniel dicebatur reductum est, sicque illi quod pessime abstulerant restitutum est. Die autem altero idem Salomon cum omni humilitate ad monasterium venit, veniamque adeptus nihil ultra simile attentare praesumpsit. Verum et ipse Fulcherius non longo post tempore ibidem adductus per Domini gratiam sospitati redditus est: quorum autem cor superbia induravit, horum vitam mors crudelissima horrendo exitu terminavit. CAPUT XVII. De eo qui ad putandam vineam rogatus arte se excusavit.

47.

Tempus vineae putandae advenerat, et abbatis 137.0819B| imperio complures operarios frater nomine Haldeisus ad hoc opus perquirebat. Cumque plurimos collegisset, nec sufficienter habere crederet, ad domum cujusdam Durandi accedebat, ut eum ad opus venire rogaret; quem uxor supradicti Durandi venientem videns: En, inquit, domnus Haldeisus accedit ut vos cum reliquis ad vineae putationem ire debeatis. Cui ille respondit: Ego, inquit, non vadam; sed ne forte domnus iste contristetur, incommoditatem brachii simulabo, et per hoc inculpabilis manebo. Simulque dicens brachium collo appendit, 137.0819C| et venienti monacho rogantique ut ad opus accederet, non se posse venire respondit. Cumque monachus persisteret, ille pallio rejecto pendens brachium ostendit: En, domne, dicens, libenter abirem, sed, ut vides, hac de causa venire non possum. Cumque monachus id simpliciter credens recessisset, repente brachium illius qui fefellerat, acri dolore corripitur, et intantum atteritur ut ad aliquid efficiendum omnino moveri non valeret. At ille intelligens causam: En, inquit, mulier, quod ludendo dicebamus, res ipsa vere dicere jam compellit; ita enim brachium meum torquetur ut omnino conteri mihi videatur. Noctem itaque insecutam pervigilem ducens, facto mane votum vovit dicens: Sancte Maximine, ab his doloribus 137.0819D| juste mihi illatis libera me, et quotannis diem unam tuo servitio, ubicunque jussus fuero, impendendam promitto. Quo dicto, sine mora convaluit, et voti exsecutor usque hodie sanus et incolumis vivit. CAPUT XVIII. De Adelardo equorum custode.

48.

Roberti ducis equorum custodes pratum quod monasterio subjacet intraverant, et multitudine equorum immissa id depasci moliebantur. Praepositus fratrum accedens ne id facerent rogare coepit. Hi qui saniori sensu vigebant pro reverentia Patris Maximini pratum deserunt, et Ligeri amne transmisso pratis Marogili ( Mareuil ) sese infuderunt. Unus porro spiritu armatus superbiae qui Adelardus dicebatur, quique caeteris praeesse videbatur, injuriis 137.0820A| monachos aggressus est, et procacibus verbis nomen tanti Patris blasphemare praesumens cum plurimis sodalium in eodem prato equos servare instituit. Sed ejus superbiam judicia divina subsecuta sunt. Nam eidem in eodem prato in eadem nocte quiescenti terribiliter B. Maximinus apparuit, et stultitiae eum arguens baculo incurvo quem gestare videbatur percussit: qui surgens clamare sese moriturum coepit, et accurrentibus sociis a B. Maximino se lethaliter ictum ejulando indicavit. Moxque equos ejici et se exportari jubet: sed ingravescente molestia inter manus efferentium spiritum exhalavit. Qua de re tantus terror socios ejus invasit, ut usque in hodiernum diem nemo inventus sit qui simile attentare praesumpserit. Ista sunt quae nos omisisse 137.0820B| supradicti seniores fatebantur, et alia quamplura, quae fastidium declinantes reticenda putavimus. Nunc vero ad ea quae nostris diebus facta sunt accedamus.

CAPUT XIX. De ardentibus.

49.

Peccatis populorum ingruentibus et justitiam Dei provocantibus medio fere mense Augusto ingens lues populum Aurelianensem devastare coepit. Divino etenim igne membra ardebant humana, cujus ardori nulla poterat concurrere ars humana. Omnem igitur sexum, omnemque aetatem, et praecipue infantiles artus vis ista populabatur. Quid facerent quos tanta necessitas perurgeret? Sanctorum suffragia expetunt, et implorant divinum quibus humanum 137.0820C| deerat auxilium. Cumque per omnia pene sanctorum loca catervatim hi tales cogerentur, praecipue apud hunc pium Patrem vis immensa congerebatur; intantum ut officia divina fratres reverenter, ut decet, psallere Omnipotenti nequirent. Quis enim ferre valeret tot gemitus horrendos, fetores intolerabiles humanorum incendii membrorum? cujus mens tam ferrea non ex hoc molliretur infortunio! Insuper cum tanta horum confluxerit multitudo miserorum, quae si tota coadunaretur in ecclesia, chorum psallentium compleret et cryptas. Hoc tam molestum quoquomodo fratres tempore diei sufferebant; imminente vero hora noctis ab ecclesia expulsi in porticu Aquilonali haerenti eidem, nec 137.0820D| non in corte factis sibi umbraculis manebant. Diluculo vero instante repetebant monasterium flagitantes pii Patris Maximini interventu auxilium Dei his vocibus: O praestantissime Dei amice, qui tua larga beneficia ejusdem Creatoris omnium munere nequaquam poscentibus assuesti inhibere, opem nobis fer celerem, ne cruciatu insistente aura nobis subtrahatur hujus luminis. Appareat nobis per te virtus divina, qui ad tua confugimus merita, sperantes tuo obtentu misericordissimi Dei indulgentiam. Haec dicentes cum multis lacrymis et planctu interno cordis non cessabant deosculari pavimentum sacrae aedis.

50.

Clementia itaque misericordis Dei clamorem mistum gemitu horum miserandorum, exorante pio 137.0821A| intercessore Maximino, suscipiens omnium membra dignatur restinguere. Deinde plurimorum ossa ferro recidebantur acuto, quorum carnes exederat ignis. Quorumdam vero intantum acriter demolita erant, ut dissoluta ipsa sua sponte caderent. Quot vero exstiterint numero, enumerare singillatim minime sufficit lingua, praesertim cum, ut supra fati sumus, numerosus affluxerit populus: quin etiam pars maxima hujus ab hac luce abstracta sit, mox ut consecuta sanitatem fuit. Tandem dignum duxi nominatim de his scribere qui longo post advixerunt tempore, quo legentibus fides facilius adhibeatur.

51.

Quidam rusticus nomine Ingelbertus una cum filio Gilberto ac filia, cujus nomen excessit, divino igne pervasi intantum depasti sunt, ut pater dextrum 137.0821B| pedem amitteret, filius vero coxam sinistram et dextram usque ad genu tibiam, soror autem sinistram usque ad genu tibiam: et ipsi ita detruncati divino judicio meritis gloriosissimi Patris Maximini demum liberati pluribus inde advixerunt annis.

52.

Ea tempestate quidam parvulus nomine Constantinus habens cratem sinistri pedis ab hac infesta valetudine pervasam, devehitur ulnis amitae suae Hermentrudis nomine. Qui dum ibidem moratur octo diebus, neque die ac nocte molestia morbi somnum caperet, accepit praefata illius amita a quodam Dei servo responsum ut aedituos exposceret, quatenus sinerent puerum suum una noctium cubare intra ecclesiam, quod et factum est. Et ecce noctis sub silentio videt mulier niveam columbam ingredi ecclesiam 137.0821C| et ad ingressum ejus totam reddi coruscam. Quae accedens ad altare, ibi aliquantisper subsedit, puer autem mox correptus somno ulterius nullam molestiam morbi sensit, neque inde vestigium incendii apparuit.

53.

Alter exstitit aequivoco nomine puerulus simili morbo periclitans, sed non eodem modo salvatus. Judicium enim superni judicis nequit quisquam mortalium comprehendere. Mater ejus Erfrida dicebatur, pater autem ejus jam hominem exuerat. Hic itaque puer a quodam cane pervasus fortuitu ejus pedem momordit dextrum: qua occasione incendio perustus adducitur ad limina hujus Patris nostri Maximini piissimi advocati. Cumque ibi aliquantisper demoratur, sanitatem consequitur plenissimam, qui 137.0821D| usque hodie servitio detinetur fratrum utens officio pastoris.

54.

Sane vir quidam Laurentius quamvis rusticus, tamen liberali prosapia ortus, binorum exstiterat pater filiorum. Horum quidem nomina fraterculorum primogeniti Tedmari, junioris vero Gilardi vocitabantur. Siquidem incommoda valetudo praedicta dextras istorum invadit puerorum suras, paulatimque 137.0822A| tibias simul cum pedibus improbior occupat. Denique gratia obsequendae sanitatis primo quidem a suo genitore cujus mens catenata filiorum affectu, quod nullo his valebat subveniri praesidio, ducuntur ad basilicam ecclesiae matris sanctae Crucis; decursoque ibi aliquanto temporis spatio nullam assequuntur sanitatis medelam. Urgente autem necessitudine ardoris, dum piissimas Domini aures interni clamore doloris continuo pulsant, a quodam fidelium pater praedictorum accepit consilium, hos deferre quantocius ad limina Christi confessoris Maximini, quia virtus divina praestabilis adest quibuscunque mortalibus incommoditate corporea laborantibus; qui mox accelerat cum pueris iter. Adveniens autem ad basilicam piissimi confessoris, implorat meritum 137.0822B| hujus praedicti patroni, quatenus subveniendo exstinguat membra puerorum ardentia: quod non diu retardare divinitati placuit, quae omnibus loco et tempore magnalia proprio imperio distribuit. Enimvero transactis diebus aliquantis, exstinctis puerilibus membris ab igne depastis sospitati interventu Patris inclyti redduntur Maximini.

55.

Eadem tempestate quoque instante sacra Dominici Natalis vigilia, quidam homo nomine Bernerius qui quidem adhuc superest, excubiis tantae solemnitatis cum caeteris intererat fidelibus. Excubans itaque solemni de more, intempestivae phrenesis subito morbo arripitur, quod immoderato thermarum caumate [ id est, ardore] forte illi accederat, quibus tanti luminis gratia eadem sub nocte ablutus fuerat. 137.0822C| Nam dissidente inter se inaequali elementorum temperie (erat enim tunc nimium brumalis temporis frigus) sensum amisit funditus, atque in dies crescente corporis molestia ita manceps efficitur, ut nullis jam teneri posset ligaminibus. Agebat ipse teterrimus oris pallor, sanguinea oculorum suffusio, misera membrorum distorsio, frequens totius corporis in praeceps elisio, lacrymabilis per totius sacrae aedis habitum rotatio, ipsius pavimenti et supersparsorum scirporum effrena voratio, qui hospes in Christiano hospitaret diversorio. Unde suis custodibus taliter fatigatis fere quindecim solibus infra oratoriolum S. Joannis Baptistae obseratis januis truditur. Verum illud nostrum singulare decus, 137.0822D| sanctissimus videlicet Pater Maximinus, hujusmodi languorum assiduus per Christi gratiam curator et medicus, celeri suorum antidoto meritorum pestem latentis expulit inimici. Nec diu differre passus fuit, quem a se sanandum sibi exposuerat devotio fidelium. Itaque paucis diebus evolutis hostis concreto oris sanguine expellitur, languens ac si mortuus coram sacratissimo altari reperitur, cujus in pectore vix vitalis calor palpitantis spiritus sentitur. Mox itaque ulnis 137.0823A| fidelium a templo subductus in imam domunculam ipsius ecclesiae contiguam tollitur: sicque intra paucos dies perfectissimae sanitati donatur, vigilanti fratrum cura in omnibus adjutus. Per omnia benedictus Deus.

Quae sequuntur, alterius videntur auctoris.

56.

Alter nihilominus (cujus nomen excidit) advenit lumine oculorum privatus ab ipso exceptionis partu. Pernoctans itaque ante suffragatricem tanti patroni tumbam, inexpertam semperque optatam meruit extorquere illuminationem. Ergo dum stabili mentis fide in misericordis intercessione confessoris sibi largiri confidit, quod natura non contulit, infestusque continuae inquietudinis clamores nullo modo intercipit, confestim quodam piissimi Rabboni tactu ab ipsis oculorum orbibus sanguinis 137.0823B| rivus erupit, ac deinceps postmodum sub tanti manu opificis inexpertum inscia lucis splendorem pupilla extimuit, rerumque imagines deinceps emblemate simili pectore condit. O coelestis regis potentia, ingens, incorporea in sua natura, quae palpamine spiritali a mortali voluit humanitus sentiri, innatum glaucoma destruxit, obtunsum verticis speculum gemino fulgore complevit. 57. Quidam duodenis puer nomine Erfredus nervis 137.0824A| arescentibus poplitum ex asse incedendi amiserat officium. Hic itaque per multorum annorum curricula fratrum Miciacensium solertia frequenti educatus alimonia fuerat. Verum ille inexhaustae fons pietatis qui puerilis sinceritate innocentiae absque ullius conspersione fermenti corde devoto praecipit exerceri, illum una noctium admoneri voluit ut Patris Maximini expeteret opem, si totius corporis optaret consequi valetudinem. Qui supernae admonitioni credulus, mane facto penita ecclesiae subintrat, atque ante sacrosanctum prostratus mausoleum, innocentis affectu animi pia piissimi interpellat merita confessoris. Nec mora, divina dignatio illi adfuit. Exemplo siquidem se subrigens, ac plenissimam totius corporis captans sanitatem, 137.0824B| anno Dominicae incarnationis millesimo quadragesimo primo tertia ipsius resurrectionis Salvatoris Dominica, hora diei secunda, eadem paschalis solemnitatis gaudia restauratione sui haud modica auxit in laetitia. Et quidem apte, dum huic vox insonaret prophetica: Misericordia Domini plena est terra; inde ipsius tantae miserationis viscera clangore signorum excita plebs concurrens stuperet universa. p. 0807D

  • correximus Patrologiam quae habet Mirandem ↑