Migne Patrologia Latina Tomus 23
Liber nominum locorum ex Actis (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)), J. P. Migne
(1297A)
A
Acheldema (Act. I), ager sanguinis, qui hodie quoque demonstratur in Aelia ad australem plagam montis Sion: et hactenus juxta Judaeorum consilium mortuos ignobiles, alios terra tegit, alios sub divo putrefacit.
Asiae regio (Act. XVI, XIX), quae cognominatur Minor, absque orientali parte, qua ad Cappadociam, Syriamque progreditur, undique circumdata est mari, cujus provinciae sunt, Phrygia, Pamphylia, Cilicia, Lycaonia, Galatia, et aliae multae, sed specialiter ubi Ephesus civitas est, Asia vocatur.
Aegypti regio (Act. VII), a septentrione mare magnum, sinumque Arabicum, ab oriente Rubrum mare, a meridie Oceanum, ab occasu Libyam habet: cujus (1297B)inferiorem partem Nilus dextera laevaque divisus, amplexu suo determinat, Canopico ostio ab Africa, ab Asia Pelusiaco, centum sexaginta passuum intervallo: quam ob causam inter insulas quidam Aegyptum retulere, ita se findente Nilo utrimque, ut Δ litterae figuram efficiat: inde multi quod Graecae litterae figuram efficiat, vocabulo Deltam appellavere. Aegypti vero mensura ab unitate alvei, unde se primum findit 1 in latera ad Canopicum ostium centum sexaginta sex passuum, ad Pelusiacum ducentorum quinquaginta sex.
Arabiae regio [Act. II, 11), inter sinum maris Rubri, qui Persicus, et eum qui Arabicus dicitur, habet gentes multas, Moabitas, Ammonitas, Idumaeos, Saracenos, aliosque quamplurimos. Arabia autem sacra (1297C)interpretari dicitur: eo quod sit regio thurifera, odores creans. Hinc eam Graeci, εὐδαίμονα, nostri beatam 2 vocaverunt.
(1298A)
Aethiopum regio (Act. VIII, 27) ab Indo flumine consurgens, juxta Aegyptum inter Nilum et Oceanum, et in meridie, sub ipsa solis vicinitate jacet: quorum tres sunt populi Aegypti, Hesperiae, et Occidentis.
Antiochia (Act. XI, XIV, XV) civitas, Syriae Coeles, in qua Barnabas et Paulus Apostoli sunt ordinati. Est autem et alia in Pisidia provincia, in qua iidem praedicantes, Judaeis dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repulistis illud, etc. (Act. XIII).
Alexandria (Act. VI), civitas Aegypti, quae quondam No dicebatur, inter Aegyptum, Africam et mare quasi claustrum posita, in qua beati Evangelistae Marci tumulus hodieque veneratur.
(1298B)Azotus (Act. VIII), oppidum insigne Palaestinae, quod Hebraice dicitur Esdod, et est una de quinque olim civitatibus Allophylorum.
Attalia (Act. XIV), civitas Pamphyliae maritima.
Amphipolis (Act. XVII), civitas et ipsa Macedoniae: est alia ejusdem nominis in Syria. Apollonia, et ipsa civitas Macedoniae: et est altera in provincia Africae, quae dicitur Pentapolis.
Athenae, civitas in Achaia, philosophiae dicata studiis: quae cum una sit, plurali numero semper appellari solet: cujus Piraeeus 3 portus, septemplici muro quondam communitus fuisse describitur.
Areopagus, Athenarum curia, quae interpretatur villa Martis, quod ipse ibi quondam cum ducentis (1298C)duodecim diis dicatus sit.
Assos (Act. XX, XXVII), civitas Asiae maritima, eadem Apollonia dicta.
(1299A)
Antipatris (Act. XXIII), civitas Palaestinae nunc diruta, quam Herodes rex Judaeae ex patris sui nomine vocaverat.
Appii forum (Act. XXVIII), nomen fori Romae, ab Appio quondam consule tractum: a quo et via Appia cognominata est.
B
Babylon, metropolis regni Chaldaeorum, ubi eorum, qui aedificabant turrim, linguae divisae sunt, a quo 1 et regio circumposita, Babylonia vocatur. Hanc fuisse. potentissimam, et in campestribus per quadrum sitam, ab angulo usque ad angulum muri, sedecim millia passuum tenuisse, id est, simul per circuitum sexaginta quatuor millia, refert Herodotus, et multi alii, qui Graecas historias conscripserunt. (1299B)Arx autem, id est, Capitolium illius urbis, est turris, quae post diluvium aedificata (Gen. XI), quatuor millia passuum tenere dicitur: cujus post ruinam, muri tantum fictiles remansisse, et ob bestias, quae illic abundant captandas, recuperati esse traduntur.
Bithynia (Act. XVI), provincia Asiae minoris, quae et quondam Bibraja, et deinde Mygdonia dicta est. Et major Phrygia, Jera flumine a Galatia disterminata, habet civitatem ejusdem nominis.
Beroea (Act. XVII), civitas in Macedonia, quae verbum Domini nobiliter accepit.
C
Cappadocia (Act. II) regio in capite Syriae, id est, ad septentrionem.
(1299C)Cyrene, civitas in Lybia, cujus regio etiam Pentapolitana vocatur, eo quod quinque urbibus maxime fulgeat, Beronice, Arsinoe, Ptolemaide, Apollonia, ipsaque Cyrene.
Creta (Act. XXVII), Graeciae 1 insula, centum quondam oppidis insignis, famosaque divitiis, maxime aeris: ibi enim prima hujus metalli inventio et utilitas fuit, cui proximum est in finibus Ciliciae promontorium, et oppidum Veneris.
Cilicia (Act. XXIII), provincia Asiae, quam Cydnus amnis intersecat, et mons Amanus, cujus meminit Salomon (Cant. IV), a Syria Coele separat.
Carra (Act. VII), civitas Mesopotamiae, apud Romanos Crassi clade, apud nos hospitio Abraham patriarchae et parentis ejus morte nobilis (Gen. XI, 12).
(1299D)
Chaldaeorum regio (Act. VII) inter Babyloniam et Arabiam, Tigrim et Euphraten.
Chanaan, filius Cham, obtinuit terram a Sidone usque ad Gazam, quam Judaei deinceps possederunt, ejectis Chananaeis.
Caesareae (Act. VIII) civitates duae sunt in terra promissionis. Una Caesarea Palaestinae in littore magni maris sita est, quae quondam Pyrgos, id est, turris Stratonis dicta est: sed ab Herode rege Judaeae nobilius et pulchrius, et contra vim maris multo utilius (1300A)instructa, in honorem Caesaris Augusti Caesarea cognominata est, cui etiam templum in ea marmore albo construxit: in qua nepos ejus Herodes ab Angelo percussus (Act. XII, 10, 11), Cornelius centurio baptizatus, et Agabus Propheta zona Pauli ligatus est. Altera vero Caesarea Philippi (Matth. XVI, Marc. VIII): cujus Evangelii scriptura meminit: ad radices montis Libani, ubi Jordanis fontes sunt, a Philippo tetrarcha ejusdem regionis facta, et in honorem Tiberii Caesaris cognominata est. Sed et tertia Caesarea Cappadociae metropolis est, cujus Lucas ita meminit: Profectus ab Epheso, et descendens Caesaream [Al. Caesarea ], ascendit et salutavit Ecclesiam (Act. XVIII).
Corinthus (Act. XIX, 18), civitas Achaiae maritima.
(1300B)Cenchreae (Act. XX), portus Corinthiorum civitatis.
Chios (Act. XXVII), insula ante Bithyniam, cujus nomen Syra lingua masticem designat, eo quod ibi mastix gignitur. Hanc aliqui Chiam appellavere a Chione nympha Choos.
Cnidus, insula contra Asiam nobilissima adjacens provinciae Cathiae, et est ejusdem nominis oppidum in insula Calymna.
D
Damascus (Act. IX), urbs nobilis Phoenices, quae et quondam in omni Syria tenuit principatum, et nunc Saracenorum metropolis perhibetur: unde et rex eorum Navvias famosam in ea sibi suaeque (1300C)genti basilicam dedicavit, Christianis in circuitu civibus Baptistae Joannis ecclesiam frequentantibus.
Derbem (Act. XIV), civitas Lycaoniae provinciae.
E
Elamitae (Act. II), principes Persidis, ab Elam filio Sem appellati.
Ephesus (Act. XVIII, XIX), Amazonum opus, civitas in Asia ubi requiescit beatus Evangelista Joannes.
F
Frygia (Act. XVIII), provincia Asiae, Troade superjecta in septentrionali sua parte Galatiae contermina, meridiana 1 Lycaoniae, et Pisidiae Macedoniaeque, ab oriente Cappadociam attingit. Duae autem sunt Frygiae, quarum major (1300D)Smyrnam habet, minor vero Ilium.
Foenicia (Act. XI), provincia Syriae, cujus partes sunt Samaria et Galilaea, et aliae plurimae regiones.
G
Galilaeae duae sunt (Act. XIII). Una Galilaea gentium vicina finibus Tyriorum in tribu Nephthalim (Jos. XIX). Altera circa Tyberiadem et stagnum Genesareth in tribu Zabulon.
Galatia (Act. XVIII), provincia Asiae, a Gallis vocabulum trahens: qui in auxilium a rege Bithyniae evocati, regnum cum eo facta victoria diviserunt. (1301A)Sicque deinde Graecis admixti, primo Gallograeci, postea Galatae sunt appellati.
Graecia (Act. XX), provincia quaedam Achaiae, quae a Graecis scriptoribus Hellas vocata est, in qua Athenae civitas est, quondam Attica dicta.
H
Hadrumetus (Act. XXVII), civitas in Bazatio regione Africae.
Hadria, nomen maris contra Ravennam, quod per ostia Padi fluvii intratur, sumpto vocabulo ab Hadria proxima civitate, quae idem mari nomen Hadriatici dedit.
Hierusalem (Act. II, IV, V, XXI), metropolis quondam totius Judaeae, quae nunc ab Aelio Hadriano Caesare, quod eam a Tito destructam, latiore situ instauraverit, (1301B)Aelia cognominata est: cujus opere factum est, ut Loca Sancta, id est Dominicae Passionis et Resurrectionis, sed et Inventionis S. Crucis quondam extra urbem jacentia, nunc ejusdem urbis muro septentrionali circumdentur.
I
Judaea (Act. I, II, IX, X), aliquando tota terra duodecim tribuum appellatur, aliquando duae tantum tribus, quae quondam Juda vocabantur, ad distinctionem Galilaeae et Samariae, aliarumque in terra repromissionis regionum. Et notandum apud historicos, quod Judaea (Act. IX) ad Palaestinam, Galilaea vero et Samaria ad Phoenicem pertineant.
Joppe, oppidum Palaestinae maritimum in tribu Dan: ubi hodie saxa monstrantur in littore, in quibus (1301C)Andromeda relegata 1, Persei quondam viri sui fertur liberata fuisse praesidio.
Iconium (Act. XIII, XVI), civitas celeberrima Lycaoniae, et est altera in Cilicia.
Italia (Act. XXVII), regio et patria Romanorum ab Italo rege vocabulum traxit, quae ab Africo et a Borea mari magno cincta, reliqua Alpium objicibus obtrusa est.
L
Libyae provinciae duae sunt, una Libya Cyreneaca, de qua dictum est. Et partes Libyae, quae est circa Cyrenem (Act. II). Haec porta Aegypti in parte Africae prima est: et mari Libyco cognomen dedit: post quam Libya Aethiopum, usque ad meridianum pertingens Oceanum.
(1301D)
Lydda (Act. IX), civitas Palaestinae in littore magni maris sita, quae Diospolis appellatur.
Lycaonia (Act. XIV), provincia Asiae est: et ejusdem nominis civitas est in Phrygia minore.
Lystra, civitas Lycaoniae.
Lycia (Act. XXVII), provincia Asiae.
Lasaea, civitas littoraria Cretae insulae juxta locum, qui vocatur boni portus, ut ipse Lucas exponit: pro qua quidam corrupte Thalassa legunt.
M
Mons Oliveti ad orientem Hierosolymae, torrente (1302A)Cedron interfluente, ubi ultima vestigia Domini humo impressa hodieque monstrantur (Act. I). Cumque terra eadem quotidie a credentibus hauriatur: nihilominus tamen eadem sancta vestigia, pristinum statum continuo recipiunt. Denique cum ecclesia, in cujus medio sunt, rotundo schemate, et pulcherrimo opere conderetur, summum tantum cacumen, ut perhibent, propter Dominici corporis meatum nullo modo contegi, et concamerari potuit: sed transitus ejus a terra ad coelum usque patet apertum.
Medi (Act. II), a Madai filio Japhet appellati: sunt autem inter flumen Indum et flumen Tigrim regiones istae, a monte Caucaso usque ad mare Rubrum pertingentes, Aracusia, Parthia, Assyria, (1302B)Persis, et Media: quas Scriptura sacra universas saepe Mediae nomine vocat.
Mesopotamia, regio inter flumina Tigrim et Euphratem, quae et ipso vocabulo Graeco, in medio fluminum esse posita monstratur. Hinc ad meridiem Babylonia, deinde Cedar, novissime Arabia Eudaemon.
Madian (Act. VII), civitas juxta Arnonem et Areopolim, cujus nunc ruinae tantummodo demonstrantur, ubi Moyses apud Jethro socerum suum exsulabat (Exod. II).
Moesia, provincia Asiae: nunc Aeolis dicta. Est autem et altera ejusdem nominis juxta fluvium Danubium. Suntque auctores, qui dicant transisse ex Europa Mesas, et Brygas, et Hunnos, a quibus appellantur (1302C)in Asia Mysi, Phryges et Bithynii.
Macedonia (Act. XX), provincia Graecorum nobilissima, et virtutibus Alexandri Magni nobilior facta.
Mitylene, insula contra Asiam, quae a proxima continente abest quingenta septem millia passus.
Miletus (Act. XX), civitas in Asia maritima, decem stadiis ab ostio Maeandri amnis secreta: ubi Paulus Ephesiorum majores alloquitur, est et insula non ignobilis nominis ejusdem in mari Aegaeo vel Ionio.
N
Nazareth (Act. II, X), viculus in Galilaea juxta montem Thabor, unde et Dominus noster Jesus Christus Nazarenus vocatus est: habetque ecclesiam in loco, quo Angelus ad beatam Mariam evangelizaturus (1302D)intravit: sed et aliam, ubi Dominus est nutritus.
Neapolis (Act. XVI), civitas Cariae, quae est provincia 1 Asiae.
P
Parthi (Act. II), inter flumen Indum, quod ab oriente est, et inter flumen Tigrim, quod est ab occasu, siti sunt, ut supra dictum est.
Pontus (Act. XIII), regio multarum gentium juxta mare Ponticum, quod Asiam Europamque disterminat: (1303A)et propter plurimam ostiorum Danubii infusionem, dulcius caeteris esse dignoscitur.
Pamphylia, provincia Asiae.
Paphus, maritima in Cypro insula, Veneris quondam sacris carminibusque Poetarum famosa, quae, frequenti terraemotu lapsa, nunc ruinarum tantum vestigiis, quid olim fuerit, ostendit.
Perge, civitas Pamphyliae provinciae.
Philippi 1, civitas in prima parte Macedoniae.
Pisidia (Act. XVI, XX), provincia Asiae.
Patara (Act. XXI), civitas Lyciae provinciae in Asia.
Ptolemais (Act. XXI), civitas in Judaea maritima prope montem Carmelum, quae quondam a quodam (1303B)Ptolemaeo dicta est. Est autem altera Ptolemais in Pentapoli provincia Africae, cujus supra memini.
Puteolis, civitas colonia Campaniae, eadem dicitur Ceadicta.
R
Roma (Act. XXVIII), totius quondam orbis domina, a conditoris sui Romuli nomine sic vocata: quam, propter eximiam virtutem, plerique Scriptorum, quasi sola esset, Urbem appellare malebant.
Rhodus (Act. XXI), Cycladum insularum nobilissima, et ab oriente prima, quondam Ophiussa vocata, in qua ejusdem nominis urbs fuit, aereo colosso famosa, septuaginta cubitorum altitudinis: distat a portu Asiae viginti millibus passuum.
(1303C)Rhegium (Act. XXVIII), civitas Siciliae maritima, viginti millia passuum a promontorio Peloro secreta: cujus nomen Graecum interpretatur discretio: eo quod haec Siciliae pars quondam Bruttio agro Italiae cohaerens, mox interfuso mari sit avulsa, quindecim passuum longitudine freto, in latitudine autem modo juxta columnam Rhegiam 1, in quo freto est scopulus Scylla, item Charybdis mare verticosum, ambo clara saevitia.
S
Samaria (Act. VIII), civitas regalis in Israel in vertice montis Somer posita. Sed et omnis regio, quae circa eam fuit, a civitate quondam nomen acceperat: media inter Judaeam et Galilaeam jacet. Haec ab Herode Antipatri filio in honorem Augusti (1303D)Caesaris Graeco nomine Sebaste, id est, Augusta, vocata est.
Sichem (Act. VII), civitas Jacob, nunc Neapolis dicta, juxta sepulcrum Joseph, quae a filio Emor sui regis vocabulum sumpsit: juxta quam Dominus Samaritanae mulieri loquitur ad puteum: ubi nunc ecclesia fabricata est ex latere montis Garizim.
(1304A)Sina (Act. VII), mons in regione Madian super Arabiam in deserto, qui alio nomine Choreb appellatur. Unde dicitur: Et fecerunt vitulum in Choreb (Ps. CV, 19): cum hoc Moyses in Sina factum scripserit.
Saronas (Act. IX), quod interpretatur campestris, regio est Caesareae Palaestinae, usque ad oppidum Joppe pertingens. Et est hodie locus pascendis gregibus aptus: quae juxta soli qualitatem, Petro praedicante, fidei continuo fructus germinavit. Sed et inter montem Thabor et stagnum Tyberiadis, regio Saronas appellatur.
Sidon (Act. XXVII), urbs Phoenices insignis, olim terminus Cananaeorum ad aquilonem, juxta Libani montis ortum sita, et ipsa artifex vitri.
(1304B)Seleucia (Act. XIII), civitas Syriae nobilis, in promontorio Syriae Antiochiae sita.
Salamis (Act. XIII), civitas in Cypro insula, nunc Constantia dicta, quam Trajani principis tempore, Judaei interfectis omnibus accolis deleverunt.
Samothracia (Act. XVI), insula in Pacasiaco sinu.
Syria (Act. XX), quae Hebraice Aram dicitur, regio est inter flumen Euphraten et mare magnum usque ad Aegyptum pertingens, habet maximas provincias, Comagenam, Phoeniciam, et Palaestinam absque Saracenis et Nabathaeis, quorum gentes sunt duodecim.
Samos (Act. XX), insula in mari Aegaeo, in qua reperta prius fictilia vasa traduntur: unde et vasa Samia appellata sunt.
(1304C)Smyrna (Act. I, II), civitas Lyciae provinciae in Asia: cujus Lucas ita meminit: Et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes venimus in Smyrnam Lyciae. Pro quo aliqui codices habent: Venimus in Lystram, quae est in Cilicia. Porro Hieronymus in libris Hebraeorum nominum ponit Smyrnam, et interpretatur, amaram.
Smyrna (Act. I, II), civitas Lyciae provinciae in Asia: cujus Lucas ita meminit: Et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes venimus in Smyrnam Lyciae. Pro quo aliqui codices habent: Venimus in Lystram, quae est in Cilicia. Porro Hieronymus in libris Hebraeorum nominum ponit Smyrnam, et interpretatur, amaram.
Salmon (Act. XXVII), civitas maritima Cretae insulae.
Syrtes (Act. XXVII), arenosa in mari magno loca multum terribilia et metuenda, eo quod ad se omnia diripere soleant, et appropinquantes 1 vadoso mari haereant. Hae autem ad mare Aegyptium vicinae sunt, et pariter admiscentur.
(1304D)Syracusa (Act. XXVIII), metropolis Siciliae, sub promontorio Pachyno: siquidem Sicilia ipsa tribus est distincta promontoriis: unde et a trianguli specie, Trinacria quondam vocata, mox a Siculo rege Sicilia dicta est. Primum promontorium dicitur Pelorum, et spectat ad aquilonem: cui Messana civitas proxima est: et adversum ex Italia dictum est promontorium Cenus, duodecim stadiorum intervallo. Secundum (1305A)dicitur Pachynum, quod respicit ad Euronotum. Tertium appellatur Lilybaeum, civitatem ejusdem nominis habens, et dirigitur in occasum.
T
Tarsus (Act. XXII), civitas metropolis Ciliciae provinciae, Paulo Apostolo gloriosa.
Tyrus (Act. XXI), metropolis Phoenices in tribu Nephthalim, vicesimo prope milliario a Caesaria Philippi. Haec quondam insula fuit praealto mari, septingentis passibus divisa: sed ab Alexandro terra continens facta est, propter expugnationem, multis (1306A)in brevi freto aggeribus comportatis: cujus maxime nobilitas conchylio atque purpura constat.
Troas (Act. XX), civitas Asiae maritima, eadem Antigonia dicta.
Thyatira (Act. XVI), civitas Libyae, quae est provincia Asiae, templo quondam Aesculapii famosa: cujus civis erat illa Lydia πορφυρόπωλις, id est, purpurae venditrix, quae in Philippis fidem Christi suscepit.
Thessalonica (Act. XVI), civitas Macedoniae.
Theatrum (Act. XIX), locus a spectaculo vocabulum mutuans, quod in eo populus stans desuper atque spectans, ludos scenicos contemplaretur.
1
HEBRAICI ALPHABETI INTERPRETATIO.
(1305B)Alef, mille, vel doctrina
Beth, domus.
Gimel 1, retributio, vel plenitudo.
Daled 2, pauper, vel tabulae, sive janua.
He, ipsa, vel ista, sive suscipiens.
Vau, et, ipse, sive haec.
Zain 3, oliva, vel fornicatio, haec.
Heth, vita, vel vivacitas.
Theth, bonum.
Jod 4, scientia, vel principium, aut dominator.
Chaf 5, manus, palma, vel vola.
(1306B)Lamed, doctrina, sive disciplina.
Mem, ex quo, vel ex ipsis, sive aqua.
Nun, fetus, vel piscis, sive sempiternum.
Samech, firmamentum, licet quidam erectionem, vel adjutorium, sive fulturam putant.
Ain, fons, sive oculus.
Pe, immo Fe, os ab ore, non ab osse, sive laqueus, vel decipula.
Zadi 6, regio, sive justitia.
Cof, vocatio.
Res, caput.
Sin, dentes.
Thaf, signum, vel.7
SYMEONIS JUDAEI DECEM DEI NOMINUM EXPOSITIO.
(1305C)Sabaoth, id est, Dominus virtutum, Dominus militiarum, Dominus omnia tenens.
Eloy, Deus.
Saddech, Justus.
Adonai, Dominus.
El, Fortis.
(1306C)
Elyon, Excelsus.
Coneacol, Omnipotens.
Aia, Qui erat, et qui erit.
Barucabba, Benedictus pater.
Baruc, Benedictus.