Jump to content

Liber numerorum qui in sanctis Scripturis occurrunt

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber numerorum qui in sanctis Scripturis occurrunt
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 83


Liber numerorum qui in sanctis Scripturis occurrunt (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

Liber numerorum qui in sanctis Scripturis occurrunt 220

CAPUT PRIMUM. Quid sit numerus. (0179B)

1. Non est superfluum numerorum causas in Scripturis sanctis attendere. Habent enim quamdam scientiae doctrinam, plurimaque mystica sacramenta. Proinde regulas quorumdam numerorum, ut voluisti, placuit breviter intimare.

2. In principio autem, quid sit numerus definiendum est. Numerus est congregatio unitatis, vel ab uno progrediens multitudo, cujus quidem universitas infinita est, nec ulla potest multitudine terminari.

3. Par numerus est qui in duabus aequis partibus dividi potest; impar vero, qui dividi aequis duabus partibus nequit, uno medio vel deficiente, vel superante. Pariter par numerus est qui secundum parem (0179C)numerum pariter dividitur, quousque ad indivisibilem perveniat unitatem, ut puta, sexaginta quatuor. Habet enim 221 medietatem triginta duo; hic autem sedecim, sedecim vero octo, octonarius vero quatuor, quaternarius duo, binarius unum, qui singularis indivisibilis est.

CAPUT II. De unitate.

4. Unitas est pars minima numerorum, quae secari non potest. Idem autem unus semen numerorum, non numerus. Ex ipso enim caeteri manant, vel procreantur; (0179D)eumdemque solum esse (constat) mensuram, (0180B)et incrementorum causam, statumque decrementorum. Nam omnium incrementa ab ipso incipiunt, rursusque usque ad ejus unitatem perveniunt.

5. Nam et post decem, nisi ab uno rursus incipiatur, nequaquam deinceps numerorum incrementa consurgunt. Idem etiam insecabilis est, nec per ullas partes dividi potest, quia ubique pars est, ubique totus est, ad cujus exemplum unus est Deus, unus est mediator Dei et hominum Homo Christus Jesus. Paraclitus quoque Spiritus unus; una est Mater Ecclesia, fecunditatis successibus copiosa, pro cujus unitatis formula insinuanda angelus ille apud Ezechielem limen portae Jerusalem calamo uno metitur.

6. Sed et arca Noe desuper collecta in unum cubitum (0180C)coarctatur; in latere quoque arcae fit ostium unum. Unum est etiam in Ecclesia baptismum; fides eadem una est. Mundus idemque unus. Solis etiam, quem cernimus, lumen unum. Quam unitatem rite sapientes hujus mundi concordiam, vel pietatem, amicitiamque dixerunt, quod ita nectatur, ut non secetur in partes.

7. Itaque quia divisionem sui unitas non capit, deinde cum unum factum in quocunque defluxerit, licet ejus linea insecabilis, ac sine una latitudinis significatione habeatur, tamen conjunctis binarium (0180D)reddet. 222

CAPUT III. De binario numere. (0181A)

8. Binarius numerus prima numerorum procreatio, primaque est forma, parilitatis corporatio, motusque primi, sociusque praecedentis, et frater, est etiam medietatis capax. Nam bona malaque participat quadam discordia, qua sibi invicem adversantur; utpote quae prima poterit ab adhaerente separari, ut bina illa et munda quae figuraliter introducuntur in arcam, quae quidem, dum ex parilitate consistant, in se tamen mystice videntur esse divisa.

9. Ad hoc genus pertinent et illi duo in agro, qui invicem discernuntur, quia, adveniente saeculi tribulatione, ex ipsis quidam pertinent in fidem, et rursum vocantur, quidam vero tentationibus cedunt, (0181B)atque relicti in profunda laxantur. Praeterea concordant et in bonam partem utraque, juxta quod sunt duo Testamenta legis et Evangeliorum; sunt et duae tabulae lapideae, in quibus praecepta legis scripta sunt, totidemque tubae argenteae legis et gratiae erant, in quibus patres ad promovenda castra canebant. 10. Duo etiam Seraphim scribuntur, qui ante thronum sedentes, jugiter hymnum decantantes erumpunt; duae etiam olivae a dextra laevaque lampadis in Zacharia leguntur. Sunt et duo ubera Testamentorum sponsae, id est, Ecclesiae in Canticis canticorum; ibi etiam et duo hinnuli gemelli pascuntur inter lilia agri.

11. In Apocalypsi quoque duo testes prophetare jubentur, et in Jeremia duo de cognatione gentis assumuntur. (0181C)In Evangelio quoque bini de septuaginta discipulis ante faciem Christi mittuntur, et duo pisces in eremo populo dividuntur. Duo sunt et charitatis praecepta, quibus lex tota pendet, atque prophetae. Unde idem numerus societas est, quo vinculo animae connectuntur, et quod minus quam inter duos charitas non habetur. Idem quoque numerus etiam justitiae, quo aequis gaudeat pariter ponderatis.

12. Praeterea duo sunt et quae hominem ad beatam vitam 223 perducunt, fides, scilicet, atque opus; sed fides constat ex divinitate, opus autem in rectitudine vitae; quin etiam et duae vitae nobis in Ecclesia praedicantur, una temporalis, in qua ex fide vivimus, alia aeterna, in qua Deum plena veritatis intelligentia contemplabimur. CAPUT IV. De ternario numero. (0181D)

13. Ternarius princeps est imparium numerus, perfectusque census; nam iste prior initium, mediumque finemque sortitur, et centro medietatis principiumque finemque aequali jure componit, qui (0182A)dum vere constet ex tribus, secundum aliquid tamen unus est, quia tres unum sunt; unum utique in Divinitate, tres in personarum distinctione; in natura unum, tres in appellatione.

14. Jure ergo hic numerus Trinitatis speciem significat; eodem namque numero in toto orbe sacrosancta Trinitas atque Divinitas praedicatur, eodemque numero trisagion hymnus ab angelis in coelestibus canitur. Arca etiam diluvii tricamerata construitur, ex tribus filiis Noe cunctae gentes post diluvium reparantur. Hic etiam numerus decies multiplicatus altitudinem arcae mystica ratione concludit, centies computatus ejusdem longitudinem efficit; cujus quidem numeri exempla in sacris eloquiis copiosa sunt.(0182B) 15. Tres namque angelos Abraham sub Trinitatis imagine vidit; tres Isaac puteos effodit; tres Jacob virgas in aquas ob aspectum pecorum misit; trina dies Jonam in corde ceti gestavit; tribus diebus per poenitentiam Ninivitarum populus Dei iram mitigavit. In Evangelio autem tribus servis sumptum Dominus credidit. Lazari quoque mortem idem post triduum superavit. Dilectionis fermentum evangelica mulier in satis tribus abscondit.

16. Tertio Deus, ut calix passionis transiret, oravit. Tertio Petrus Christum negavit. Tertio idem confitendo amavit. Tribus diebus Dominus noster Redemptor in sepulcro quievit. Tertio 224 se discipulis, cum a mortuis resurrexisset, ostendit. In tribus etiam tria sunt quae commendat Apostolus, in quibus omnis (0182C)prophetia constat, fides, spes et charitas. Tres sunt evangelici fructus, primus, qui et centenus, martyrum; secundus, sexagenarius, virginum; tertius, tricenarius, conjugatorum.

17. Tria sunt etiam et quae [ Forte, ea quae] in Deum non cadunt, mensura, locus et tempus. Tres sunt species animae, sive motus, cupiditas, ira, vel ratio. Sacrae legis lingua triplex est, Hebraea, Graeca, et Latina. Triplex est etiam intelligentiae sensus, historicus, moralis et mysticus. Unde et philosophi mundi tres sapientiae partes esse dixerunt: physicam, quae naturalis; logicam, quae rationalis; ethicam, quae moralis.

18. Tria sunt et apud musicos genera sonorum, vox, flatus et pulsus: vox in faucibus, flatus in tibiis, (0182D)pulsus vero in citharis. Porro genera rationabilium creaturarum tria sunt, angelorum in coelo, hominum in terra, spirituum immundorum. Tria sunt inter haec tempora mundi, ante legem, in lege, sub gratia. Tres quoque partes habentur et orbis, Asia, et Europa, vel Libya. Ternis quoque mensibus (0183A)anni tempora distinguuntur, et coram tribus testibus actio cuncta finitur.

CAPUT V. De quaternario numero.

19. Quid quatuor dicam, in quo numero soliditatis certa perfectio est? Nam ex longitudine, et latitudine, et profunditate componitur decas, quae plenum efficit; decem enim ex quatuor numeris gradatim surgentibus integratur. Unum enim, et duo, et tria, et quatuor decem faciunt. Similiter et centum ex 225 decade quaternario cumulatus, id est, decem, et viginti, et triginta, et quadraginta, qui sunt centum. Item ac quatuor numeri mille reddunt; id est C, CC, CCC, CCCC. Sic decem millia, caeteraque eodem incremento complentur.

20. (0183B)Numerus autem iste quadratus evangelistarum quatuor deputatur, qui in quatuor partes, vel in angulos mundi fusi sunt. Quanquam et quatuor sunt paradisi flumina, quae totum orbem circumfluunt. Arca quoque Noe quadratis lignis construitur. Testamenti denique arca quatuor aureis circulis vehebatur.

21. Vestis etiam sacerdotalis in lege quatuor coloribus, id est, hyacintho, bysso, cocco, purpuraque ex auro contexitur. Praeterea et quatuor venti terrae in Ezechiele aspirant, ut in figuram futurae resurrectionis arida ossa consurgant; totidemque venti coeli, id est, angelicae potestates, apud Danielem pugnantes, irruunt in mare hujus saeculi magnum. Idem quoque Daniel quatuor regna mundi sub (0183C)diversis figuris exponit.

22. Similiter Zacharias quatuor cornua regnorum totidemque fabros describit, et quatuor quadrigas Evangelii, missas in quatuor cardines coeli. Item apud Joannem quatuor animalia vultus sibi differentis describuntur, qui in senis alis numerum viginti quatuor seniorum efficiunt. In creaturis autem rerum quatuor sunt terrae partes, quatuor coeli frontes, Oriens, Occidens, Septentrio, sive Meridies.

23. Quatuor etiam mundi elementa habentur, ex quibus universa subsistunt, ignis, aer, aqua, et terra. Annus quoque quatuor temporibus volvitur, aestatis, autumni, hiemis atque veris. Ipsa denique hominis natura ex quatuor est elementis concreta, ex (0183D)calido et frigido, humido atque sicco. Virtutes quoque animi quatuor scribuntur, justitia, prudentia, fortitudo (0184A)et temperantia; totidemque e contrario vitia, cupiditas, metus, dolor et gaudium. 24. Mortalium quoque rerum quatuor vitae sunt, initium, augmentum, status et declinatio. Quatuor etiam genera animalium in mundo habentur, id est, coelestia, pennigera, aquatilia, sive terrestria. Iris et ipse coelestis quadricoloris splendore variatur. Quatuor quoque quadrantibus ratio bissexti colligitur.

CAPUT VI. 226 De quinario numero.

25. Sequitur Quinarius numerus, qui, sive cum aliis imparibus, sive cum suo genere sociatur, se semper ostendit. Nam quinque per quinquies faciunt viginti quinque, et quinquies terni quindecim, et quinquies septem triginta quinque; et quinquies novem (0184B)quadraginta quinque. Hic praeterea numerus legi est attributus; lex enim quinque libris complectitur [ Forte comprehenditur]. Unde etiam et Apostolum in Ecclesia quinque verba loqui delectat.

26. Sed et quinque cubitis altare in lege per quadrum construitur; totidemque urbes in Isaia Chananaea lingua loquuntur. Sunt et quinque virgines prudentes in Evangelio, sunt et aliae quinque fatuae. Panes quoque divisi populo quinque. Mnas praeterea quinque et talenta quinque. Item secundum mundi philosophos zonae terrae quinque, et apud Latinos vocales litterae quinque.

27. Sensus quoque corporis quinque, visus, auditus, odoratus, gustus et tactus; totidemque habitatorum mundi genera, id est, homines, quadrupedes, (0184C)vel reptantes, natantes, sive volantes. Praeterea et quinquennio lustrum finitur, olympias quinquennio terminatur.

CAPUT VII. De senario numero.

28. Senarius numerus primus et perfectus, et partibus suis primus impletur. Nam sextam sui intra continet, quod unus; tertiam, 227 quod duo; et dimidium, quod tres; haec enim summa in unum ducta, id est, unum, et duo, et tria sex faciunt. Nullus autem ante senarium invenitur qui suis partibus, dum dividitur, impleatur, cujus perfectio etiam ipso opere mundi clarescit.

29. Sex enim diebus perfecit Deus opera sua. Primo die condidit Iucem, secundo firmamentum, tertio (0184D)speciem maris et terrae, quarto sidera, quinto et pisces, et volatilia, sexto hominem, atque animantia. (0185A)Sex etiam dies sunt, quibus aetatibus mundus perficitur, quarum prima est ab Adam usque ad Noe, secunda hinc usque ad Abraham, tertia usque ad David, quarta usque ad Transmigrationem, quinta usque ad adventum Christi, sexta, quae nunc aetas est, usque in finem mundi.

30. Annus quoque ipse senario numero consummatur; sexagenarius enim numerus dierum sexta pars est, cujus summa per senarium primi versus multiplicata, id est, sexies sexaginta, CCCLX. Residui sunt quinque dies, quibus si adjiciuntur quadranae partes, totum senarium numerum faciunt. Siquidem et ipse quadrans ex his consistit.

31. Idem ipse Senarius numerus quadro et solido quaternario sociatus, horas diei noctisque metitur. (0185B)Nam quater seni viginti quatuor efficiunt. Praeterea hujus numeri perfectio et in aetatibus hominum, et in rerum gradibus invenitur. Sex enim aetatibus cursus mortalium consummatur, hoc est, infantia, pueritia, adolescentia, juventute, senectute, senio. Sex sunt et gradus omnium rerum, id est, non viventia, ut lapides; viventia, ut arbores; sensibilia, ut pecudes; rationabilia, ut homines; immortalia, ut angeli. Novissimus et summus gradus est, qui est super omnia Deus.

32. Item naturalia officia, sine quibus esse nihil potest, sex sunt; id est, magnitudo, oculi, figura, intervalla, status et motus. 228 Item ipsius motus sex differentiae sunt. Nam movemur ante, a tergo, dextra, (0185C)laevaque, sursum, atque deorsum. Sunt quoque exempla multa hujus numeri in sacris eloquiis. Nam sexto die homo ad Dei formatur imaginem, et sexta aetate mundi Salvator venit in carnem, et sex diebus jussum est populo in deserto manna colligere. 33. Hinc et Ezechiel quoque in dextera viri calamum sex cubitorum vidisse se narravit. Ipse etiam templi frontes sex cubitis in altum scripsit. Idem sex agnos in holocaustis principem offerre mandavit. In Evangelio quoque sex hydrias plenas aquis Christus in vini saporem convertit. Sex etiam dies idem ante Passionem ingrediens in Jerusalem super asinum sedit. Sunt et alia plura, sed propter legendi fastidium omittuntur.

CAPUT VIII. De septenario numero. (0186A)

34. Septenarius numerus a nullo nascitur, nec generat, nec generatur. Nam omnes numeri intra decem positi aut gignunt alios, aut gignuntur ab aliis. Iste nec gignit, nec gignitur. Sex enim et octo generantur tantummodo. Quatuor autem, et duo et creant, et creantur. Septem nihil gignit, nec ab altero gignitur.

35. Hic autem numerus septenarius juxta legitimum est; sive cum testificatur, ut septuaginta, et septingenti, sive cum toties in sese septies centeni septem; quique etiam juxta sapientes mundi ea ratione perfectus habetur, eo quod ex primo pari, ac primo impari constat. Primus autem impar ternarius (0186B)est, primus par quaternarius, 229 ex quibus duobus ipse septenarius consummatur; qui etiam partibus istis multiplicatus duodenarium reddit. Nam sive ter quaterni, sive quater terni duodecim faciunt. Sed per tres Trinitatis mysterium, per quatuor virtutum actio illustratur; ac per hoc in his partibus, ut per Trinitatis speciem actio virtutum perficitur, et per repraesentationem virtutum usque ad Trinitatis notitiam pervenitur. Rursus autem cum ad duodenarium surgit, et duodecim apostolos septiformis gratiae Spiritus perfectos ostendit, quorum praedicatio [ Forte praedicatione] per quatuor virtutum genera Trinitatis fides in toto orbe crescit.

36. In Scripturis autem sanctis iste numerus interdum (0186C)omne tempus saeculi hujus, interdum requiem significat, nonnunquam Ecclesiae unitatem demonstrat. Pro universo ponitur, ut est illud: Septies in die laudem dixi tibi (Psalm. CXVIII, 164), id est, omni tempore. Idem enim propheta hoc alibi significat pro toto tempore, dum dicit: Semper laus ejus in ore meo (Psalm. XXXIII, 1). Hinc alibi legitur: Septuplum accipiet in isto saeculo. Item aeterna requies septenario numero significatur, cum dies septimus in requiem Domini sanctificatus vocatur, in quo jam fit vespera, quia nullis finibus temporum requies aeternae beatitudinis coarctabitur.

37. Inde etiam et in lege septimus dies feriatus esse praecipitur, ut requies in ea aeterna significetur. Inde est, quod post resurrectionem suam Dominus (0187A)cum septem discipulis convivasse describitur. Tertio igitur genere septenario numero sanctae Ecclesiae universitas figuratur, dum per speciem ad genus transitur.

38. Unde et Joannes in Apocalypsi septem scribit Ecclesiis, dum septem sint solae quae specialiter nominantur, sed una Ecclesia, quae septiformis gratia Spiritus perfecte in toto mundo diffunditur; scriptum est enim: Una est columba mea, una perfecta mea (Cantic. VI, 8); his enim tantis significationibus numerus iste in Scripturis eminentior est prae caeteris, utpote quem Dominus in requiem suam sanctificavit, et in quo futurae resurrectionis requiem repromisit. 230

39. Convenienter itaque septenario numero significatur Spiritus sanctus; unde et sanctificatio in (0187B)lege ad diem septimum pertinet. Nam nullum diem Deus sanctificavit operis sui, sed sanctificavit tantum septimum, in quo requievit ab operibus suis. Jure ergo septiformis Spiritus imaginem portat, qui per divinitatis plenitudinem in Christo inhabitat, Isaia testante propheta: Et requiescet, inquit, Spiritus Domini, Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini (Isa. XI, 2). 40. Unde et Zacharias sub imagine Christi lapidem habentem oculos septem scribit. Hujus ergo numeri exempla in divinis voluminibus copiosa sunt. Septimus enim ab Adam transfertur Enoch. Et septimus computatur Lamech, qui septem vindictas solvit Cain. Septimo die ingressionis Noe diluvium fuit, et septimo (0187C)mense residens arca quievit. Septena quoque animalia introierunt in arcam; et septem diebus in veteri lege celebrari praecipitur pascha. Candelabrum autem septem ramorum in tabernaculo testimonii Moyses legislator constituit.

41. Arca quoque Testamenti clangentibus tubis septies circumacta Jericho muros subvertit. Elisaeus namque septies super mortuum puerum excitavit. Septem quoque mulieres in Isaia virum unum apprehenderunt; totidemque fratres apud Sadducaeos mulieri nubunt, sibimet succedentes. Septem etiam panes populo in Evangelio dividuntur, et septem sportae superfuerunt.

42. Septem etiam Ecclesiis apostolus Paulus scribit, id est, Romanis, Corinthiis, Galatis, Ephesiis, (0187D)Philippis, Colossis, Thessalonicis. Et Joannes in Apocalypsi vidit stantem Christum in medio septem candelabrorum, id est, Ecclesiarum Ephesiorum, Smyrnensium, Pergamorum Thyatirarum, Sardium, Philadelphiorum, et Laodiciorum.

43. Item apud eumdem septem in dextera Dei stellae leguntur, et septem signacula libri Agnus occisus resolvit, (0188A)et septem angeli 231 tubis canunt, et septem accipiunt potestatem septem plagarum. Septemplici quoque muro Jerusalem coelestis fundatur, et septem levitae ab apostolis eliguntur. Hic numerus multiplicatus per septena, de uno quoque ter mysterio unitatis adjectio quinquagenarium efficit, in quo die post Ascensionem Domini promissus a Patre Spiritus sanctus super credentes descendit. Item per annorum curricula septies in sese multiplicatus, adjecta monade una, ad quinquagenarium pervenit, ac perpetuam requiem jubilaei ostendit; quanquam sit et in eo aliquid contrarium, ut legimus bestiam septem capita habentem. Sunt et septem daemonum principalia vitia. Infinita quippe exempla hujus numeri in sacris eloquiis.

44. Sed iterum transeamus ad alia, quae numerum (0188B)assignant. Septem apud veteres annumerantur genera philosophiae, prima arithmetica, secunda geometria, tertia musica, quarta astronomia, quinta astrologia, sexta mechanica, septima medicina. Idem quoque septenarius numerus formam lunae complectitur; tot enim habet luna figuras: prima namque bicornis est, et secunda sectilis, quae medilunia appellatur, tertia dimidia, quarta plena, quinta, id est, dimidia ex majore, sexta id est sectilis, septima vix, quod et prima, bicornis. Nam tres formas praedictas eadem figura definiens repetit. Hic etiam numerus et nomina lunae significat. Nam unum, duo, tria, quatuor, quinque, et sex, et septem viginti octo faciunt.

45. Item tot sunt circuli, tot planetae coeli, tot dies mundi, totque transfusiones elementorum. Nam (0188C)ex igne aer, ex aere aqua, ex aqua terra, id est ascensio, ex terra aqua, ex aqua aer, et ex aere ignis. Porro septimana partus hominem absolutum perfectumque dimittunt. Septima quoque die aegri periclitantur. Vocales quoque Graecae litterae septem habentur.

46. Ipse autem homo septem meatus habet in capite sensibus praeparatos, duos oculos, auresque, et nares totidem, et os unum. Parvulis etiam septimo mense dentes emergunt, septimo anno mutantur. Item secunda hebdomada, id est, quarto decimo anno infans pubescit, et possibilitatem gignendi accipit. Tertia vero lanuginem 232 et florem genarum producit. Quarta incrementa staturae definiuntur; quinta juvenilis aetatis plena perfectio datur; sexta defluxio (0188D)est, septima senectutis initium.

47. Item septem naturas abstrusas membra mortalium, id est, linguam, cor, pulmonem, lienem, jecur, et duos renes. Item septem corporis partes hominem perficiunt, id est, caput, collum, pectus, venter, duae manus, totidem pedes, et in vertice axis coelestis.

CAPUT IX. De octonario numero. (0189A)

48. Octonarius primus et perfectus est; nam ex primo motu, id est, ex duobus per duos quatuor generat, et bis facit ocdoadum perfectum. Hic autem numerus sanctus est, et in figura verae circumcisionis ascriptus. Quin etiam et septenario numero primus est, et ex septem est, sicut in principio idem, qui fuit octavus in creatione mundi, et perfectio unitatis est.

49. Sed sicut in septenario numero praesens vita volvitur, et designatur, ita per octonarium spes aeternae resurrectionis ostenditur. Hoc enim die Dominus a mortuis resurrexit, qui scilicet a passione Domini computatur tertius; in ordine creationis mundi, ut (0189B)praedictum est, post septimum reperitur octavus ad demonstrandam utique futurae resurrectionis beatitudinem; quod non immerito Scriptura sic ait: Da partem septem, nec non et octo, quia ignoras quid mali futurum sit super terram; quasi diceret: Sic dispensa sollicite temporalia, ut studeas cogitare aeterna: necesse est namque ut bene agendo praecogites, quia de futuris judicii malis quid denuo tibi incurrat, incertus es (Eccle. XI, 2). Convenit denique numerus iste et Domino, et ejus corpori, quasi uni, et septem. 50. Inde est, quod octo animae cum Noe introierunt in arcam. Sed in illis septem septiformis Ecclesia designatur, in octavo Noe 233 Christus, qui est caput Ecclesiae, figuratur. Ad hoc etiam pertinet quod in (0189C)Michaea legitur, septem pastores, et octavus utique Christus cum septiformi corpore suo. In Evangelio quoque de hoc numero legitur, quod post dies octo coram tribus discipulis suis facies Domini in monte refulsit. 51. Idem etiam Salvator post octo dies resurrectionis Didymo se non credenti manifestavit. In sese triplicatus iste numerus propter Trinitatem viginti quatuor seniores efficit qui coronas suas efferunt coram Agno. At contra octavus scribitur in Apocalypsi diabolus, qui inter septem reges Romanorum a Joanne visus est, quasi occisus, octavus utique, sed in proditione. Denique et octo principalia vitia describuntur, ex quibus multitudo omnium vitiorum exoritur, id est, invidia, iracundia, tristitia, avaritia, (0189D)ingluvies, luxuria, inanis gloria, superbia.

CAPUT X. De novenario numero. (0190A)

52. Novenarius secundum se perfectus numerus est, et inde magis perfectus dicitur, quoniam ex tribus perfectis per formam ejus multiplicatus completur. At vero secundum alios imperfectus est; nam ut primi versus finem teneat, uno tamen semper indigus est, qui si adjiciatur ad novem, certam perfectionis atque integritatis regulam complet, in quo novenario numero illi accipiuntur, qui imperfecti sunt, et ad decem praecepta legis nequaquam perveniunt.

53. Ex hoc numero sunt illi novem leprosi in Evangelio, qui ab unitatis consortio seclusi, mundatori suo per superbiam gratias non egerunt. Ex eodem (0190B)numero accipiuntur a quibusdam et illi nonaginta novem, qui non indigent poenitentia, dum inaniter semetipsos justificant; quamvis in eis quidam coelestes figuras intelligant. Praeterea [ Forte, Propterea] Hebraei novem libros esse propheticos dicunt, et 234 gentiles novem musas finxerunt, quibus perfecta scientia consistit modulationum.

CAPUT XI. De denario numero. 54. Denarius vero ultra omnes habendus est numerus, quia omnes numeros diversae virtutis ac perfectionis intra se continet; qui licet primi versus finis sit, secundae monadis complet auspicium, et formulam unitatis adimplet; in quo tantus fit complexionis terminus, ut ultra numerus nequaquam (0190C)procedat, sed denuo ad unitatem recurrat, sicque deinceps pro infinita numerorum multitudine habeatur.

55. Est autem in Scripturis sanctis legitimus, sicut et septimus, nunc perfectionem significans, nunc aperte totum demonstrans, sicut Daniel, qui omnem Ecclesiam, sive angelorum multitudinem infinitam denario numero complexus est, dicens: Millia millium ministrabant ei (Dan., VII, 10). Unde et psalmus: Currus, inquit, Dei decem millibus multiplex millia laetantium (Ps. LXXII, 18).

56. Denique hic numerus Decalogi legi ascribitur. Decem enim notissima praecepta legis. Ab Adam progenies usque ad Noe denario numero terminatur; (0190D)in cujus numeri figura et David propheta in Psalterio decem chordarum cantavit, in cujus typum Salomon (0191A)rex decem candelabra in domo Dei dextra laevaque constituit.

57. Denique in Zacharia decem sunt homines, sub specie omnium gentium fimbriam Christi tenentes. Decem sunt et in Evangelio virgines, quae in sensibus carnis et spiritus, quinario numero geminato, 235 intelliguntur. Decem etiam leprosi mundantur a Domino, novem ex eis ab unitate seclusis. Decem sunt praeterea urbes, quas si bene rexeris, cordis et corporis sensus duplicato numero accipies in futurum.

58. At contra in Exodo decem plagis percussa est Aegyptus, et in Apocalypsi decem cornua procedunt ex mari, et decem dies pressurarum Ecclesiae scribuntur, in quibus status hujus vitae, et tempus ostenditur. Apud Salomonem autem decem mensibus infans (0191B)coagulatur in sanguine. Sunt et alia sexcenta. Sed hactenus de denario dixisse sufficiat.

59. Haec est primi versus numerorum regula, haec sacramenta, genera et species differentiae perfectionis. Omnes autem primi versus numeros recapitulantes sub hac veritate tractemus. Unus numerus non est, sed origo numerorum omnium est. Binarius prima pars est, ternarius ordine et virtute primus. Quaternarius duobus paribus constat. Quinarius sibi genius est. Senarius in opere mundi perfectus est, et ab imparibus par est. Septenarius legitimus est, et interdum pro toto est.

60. Octonarius a paribus par est. Novenarius a perfectis imparibus impar est. Denarius perfectus atque finalis est. Termini autem numerorum, vel (0191C)limites isti sunt: unus, decem, centum et mille. Hucusque ad regulam primi versus disputatum est. Nunc de secunda [ Forte, nunc de secundo] tractemus.

CAPUT XII. De undenario numero.

61. Undenarius numerus prima secundi versus monas est, qui imparibus suis non habet amplius, nisi solam undecimam, quod est, sicut quinarius solam quintam, et ternarius solam tertiam. In Scripturis autem undenario numero transgressio praecepti significatur, sive diminutio sanctitatis. Unde et undecimus psalmus sic inchoat, dicens: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus. 236 Sicut enim per denarium scribitur perfectio beatitudinis, ita per undenarium transgressio legis.

(0191D)62. Hinc est quod Adam progenies per Cain usque ad diluvium undenario numero terminatur, ad significandum scilicet peccatum, quod per transgressionis (0192A)superbiam fit. Nam et vela cilicina, quibus tabernaculum tegebatur, undecim fieri jubentur, ut et per numerum peccatum, et per cilicium punctiones atque lamenta peccatorum significarentur. In Daniele quoque undecimum bestiae cornu esse docetur, ad demonstrandum illum auctorem transgressionis diabolum, et filium ejus Antichristum, cujus regni virtus in peccati potentia exaltatur.

63. Nam et Petrus, cadente Juda, ne in undenario numero apostolorum summa permaneret, duodecimum Matthiam sorte electum constituit, metuens ne in numero transgressionis consisteret summa apostolicae veritatis, licet et hic numerus in ratione temporum reperiatur ascriptus. Undecimo namque Kalendas Aprilis factus fuisse legitur mundus. Undecim (0192B)etiam perhibentur dierum epactae, quae per singulos annos ad cursum lunae adjiciuntur.

CAPUT XIII. De duodenario numero.

64. Duodenarius numerus inter alios numeros legitimus ex legitimis numeris est. Propterea septenarii partes altera pro altera multiplicatur. Nam quater terni, vel ter quaterni eumdem numerum faciunt, hic autem partibus suis simul ductus non tam consummatur, sed exceditur. Ampliorem quippe de se ipsum 237 numerum reddit; nam partes ejus usque ad sedecim perveniunt. Habet enim has quinque, duodecimam, quod est unum, sextam, quod duo, quartam, quod tres, tertiam, quod quatuor, dimidiam, quod sex.

65. (0192C)Itaque unum, et duo, et tria, et quatuor, et sex, in summam ducta, sedecim sunt. Tali ergo ratione plusquam perfectus habetur. Hic autem duodenarius numerus, ut praediximus, in Scripturis legitimus, sive cum pro toto ponitur, sive cum in se multiplicatur: pro toto ponitur, ut XII throni, et XII tribus, dum per XII thronos omnes judicantes, et per duodecim tribus omnes gentes significantur.

66. Pro se ipso autem, sicut duodecim per duodecim centum quadraginta quatuor efficiunt, quo numero omnis Ecclesia designatur. Idem autem frequentior est in Scripturis, et inter omnes numeros habetur insignior propter summam patriarcharum et apostolorum. 67. Duodenarius est numerus apostolorum, idem (0192D)etiam et patriarcharum; sunt enim et totidem minores prophetae. Lapides etiam duodecim, quos sacerdotes gestabant in pectore. Duodecim praeterea in (0193A)lege apostolici fontes leguntur, juxta quos septuaginta creverunt palmae; duodecim namque Israel tribus vocantur. Duodecim etiam exploratores ad terram sanctam mittuntur, quibus botrus in ligno sub typo Christi defertur. 68. Denique et propter aeternitatis testimonium de Jordanis amne lapides duodecim auferuntur, qui ponuntur in loco ubi secundo circumcisus est Israel. Porro Elias ex duodecim lapidibus aedificavit altare, et apud Matthaeum XII fragmenta cophinorum superfuerunt in solitudine. Item in Apocalypsi de singulis patriarcharum tribubus duodecim millia signantur in frontibus. Super caput quoque Agni corona duodecim stellarum resplendet, et fundamenta etiam Jerusalem ex duodecim pretiosis lapidibus sunt, et ipsa (0193B)civitas XII stadiis est undique versum, et ejusdem civitatis XII portarum ingressus habetur. 69. Hic duodenarius numerus sexies multiplicatus facit septuaginta duos discipulos, qui missi sunt ad praedicandum per totum mundum in septuaginta duabus linguis divisum. Item multiplicatus in sese efficit centum quadraginta quatuor, qui est mensura murorum Jerusalem. 238 70. Idem ipse quoque multiplicatus facit centum quadraginta quatuor millia signatorum, id est, universitatem sanctorum. Praeterea et in temporibus et in partibus mundi convenit numerus iste. Duodecim enim mensibus explet sol iste visibilis annum: duodecim etiam flabra ventorum universum peragrant mundum. Duodecim etiam horae sunt diei, totidemque (0193C)horae sunt noctis.

CAPUT XIV. De denario ternario numero.

71. Denarius ternarius numerus propter tria et decem designat legem, et legislatorem, Decalogum, videlicet, et Trinitatem. Competenter autem hic numerus apostolo Paulo ascribitur, qui ejusdem tenet numeri locum in ordine apostolorum.

72. Nam idem ante legis doctor, postea divinae Trinitatis in gentibus exstitit evangelicus praedicator, quasi decem et tria tenens. Unde et ipse Benjamin, de cujus stirpe Paulus est ortus, in tribu tertia decima computatur, Ephraim et Manasse annumeratis pro Joseph in ordine patriarcharum.

CAPUT XV. De denario quaternario numero. (0193D) 73. Denarius quaternarius numerus, quia ex duobus septenariis constat, gemitum nobis insinuat, sive hunc temporalem, quem veteres in otio figuraliter utebantur, sive illum aeternum, in quo a laboribus suis omnes sancti exspectant requiem. Reperitur autem juxta Evangelium in generationibus temporum. (0194A)Ab Abraham namque usque ad David quatuordecim generationes annumerantur. Item a David usque ad transmigrationem totidem generationes reperiuntur; 239 rursusque usque ad Christum generationes quatuordecim computantur.

74. In lege quoque quarto decimo die mensis primi pascha celebrari jubetur de carne agni immaculati. In Ezechiele autem quatuordecim extenditur cubitis crepido coelestis altaris (Ezech. XLIII, 17). Quatuordecim praeterea annis servivit Jacob Laban. Quatuordecim anni fuerunt ubertatis [ Forte, sterilitatis et ubertatis] in Aegypto sub Joseph. 75. Paulus quoque apostolus post annos quatuordecim ad evangelizandum ascendit in Jerusalem, Barnaba secum et Tito assumptis. Idem quatuordecim (0194B)Epistolis praedicationis suae sermonem conclusit. Porro Job pro tolerantiae meritis quatuordecim millia ovium in fine recepit. Puer quoque in adolescentiam post annum quartum decimum transit, atque gignendi virtutem anno quarto decimo sumit.

CAPUT XVI. De quindenario numero.

76. Quindenarius numerus juxta decisionem suavem rationum, quia ex tribus partibus constat, imperfectus est. Habet enim primam, et tertiam, et quintam tantummodo. Sed prima ejus unum est, quinta ejus tria sunt, tertia vero quinque, qui efficiunt novem. Hic autem mystice in duabus decisus partibus et praesens tempus significat, et aeternum demonstrat.

(0194C)77. Constat enim ex septem et octo, qui faciunt quindecim, sed et septem ejus ad temporum cursum pertinent, quod duobus septenis peragitur, octo vero ad fidem rationis, ubi in aeterna pace gaudebitur. Octavo enim die, qui est post Sabbatum primus, Dominus resurrexit, cujus figurae mysterio aeternitas futurae resurrectionis manifestatur. Siquidem et septem ejus pro Sabbati cultu Testamentum Vetus insinuant. Octo vero ejus dominicam resurrectionem Novum Testamentum demonstrant.

78. Recte ergo hic numerus societatem significat Testamentorum. Hinc est quod apostolus Paulus quindecim diebus in Jerosolymis cum 240 Petro se commorasse testatur, ut cum eo utrumque Testamentum conferret, et septenarium propter tempus vitae praesentis, (0194D)et octonarium propter futurae resurrectionis aeternam beatitudinem, ut animadverteret qualiter et temporalia temperaret, et aeterna inhianter appeteret. 79. Hic autem quindenarius numerus mystice dominico ascribitur templo. Quindecim gradus erant in circuitu templi, in quibus sacerdotes et Levitae (0195A)secundum ordinem meritorum astabant, ad quorum etiam exemplum quindecim graduum cantica decantavit propheta, per quos a terrenis paulatim crescendo usque ad templum Jerusalem superne [ Forte, supernae] conscenditur. Quanquam si per denarium iste numerus computatus consurgat, centum quinquaginta psalmos, quos cecinit Propheta, demonstrat. 80. Certe si paulatim ab uno usque ad se ipsum per incrementa consurgat, CXX fideles designat, super quos infusus est Spiritus sanctus, qui et per septenarium numerum septiformis spiritus gratiam acceperunt, et per octonarium numerum aeternae spei gloriam mundo praedicaverunt. 81. Sunt etiam pleraque in Scripturis numeri hujus (0195B)exempla. Quinta decima enim die solemnitates incipiunt Domini, et quinta decima die mensis festivitas Tabernaculorum est, in qua filii Israel azyma primum comederunt in eremo, fixeruntque tentoria. Siquidem et Ezechias moriens quindecim annos commeatum vitae recepit. Altitudo etiam diluvii excrescens totidem cubitis montium juga conscendit. Incrementum autem quinta decima luna tenet; quinto decimo anno indictio solaris finitur.

CAPUT XVII. De denario senario numero.

82. Denarius senarius constat ex duobus perfectis, qui tamen his partibus continetur. Habet enim sextam decimam, quod est 241 unum; octavam, quod duo; quartam, quod quatuor; dimidiam, quod octo; (0195C)qui faciunt sedecim.

83. Hic tamen per mysterium prophetis creditur assignatus. Eorum enim libri sedecim esse probantur, id est, Isaias, Jeremias, Ezechiel, Daniel, Osee, Joel, Amos, Abdias, Jonas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Malachias, Sophonias, Aggaeus et Zacharias, quorum figuram sedecim bases illae gestabant argenteae, in quibus deauratae tabulae stabant contra occidentalem plagam. 84. Bases quidem prophetas intelligimus, super quorum splendidissimum vaticinii fundamentum consistit amplissima doctrina apostolorum.


CAPUT XVIII. De duodevicesimo numero.

85. Duodevicesimus a senario per denarium [ Forte, (0195D)per ternarium] adimpletur, qui sex aetates sunt mundi, cujus senaria series tripertita ratione temporum distribuitur, id est, ante legem, sub lege, sub gratia, in qua tertia ostenditur sacramentum fidei, quod ad salutem animarum suscipimus. Hujus numeri mysterium evangelica mulier illa, typum Ecclesiae gerens, expressit, quae a Domino post octo et decem annos erecta atque sanata est. 86. Redemptor enim noster sexta aetate descendit ad salutem nostram, cujus senarii numeri formis illa (0196A)ratio adjecta, ter seni decem et octo efficiunt, et explent mulieris ejusdem typicum sacramentum.

CAPUT XIX. De undevicesimo numero. 87. Undevicesimus numerus lunaris cycli enucleatius rationem perstringit; denique in ejus cursu paschales quartae decimae lunae in omnium annorum revolutione sine ulla ambiguitate repetuntur, recurrente semper in sese ejusdem decem novenalis cycli cursu, qui dum usque ad finem circuitus sui peragitur, rursus eisdem lineis, quibus a principio coepit, revolvitur. 242

CAPUT XX. De vicenario.

88. Vicesimus quoque numerus, secundi versus (0196B)finem faciens, partibus suis plusquam perfectus habetur. Hic autem ex duplici decalogo constans, designat geminam legis scientiam, quasi apertum et absconditum, simplex et mysticum. Pertinet autem ad tabernaculi dominici sacramentum. 89. Ibi namque ad australem et septentrionalem plagam bis denae tabulae super bases stabant argenteas; et in templo, quod Salomon aedificavit, alae duorum cherubin XX cubitorum mensura diffundebantur. Datur etiam et hic numerus Israel atque Levi; viginti enim annorum ad praelia eliguntur, et XX annorum tabernaculo deservire mandantur.

CAPUT XXI. De vicesimo quarto numero.

90. Vicesimi quarti summa multa in semetipsa (0196C)Scripturarum continet sacramenta; unde et sacratus commendatur hic numerus. Viginti enim quatuor sunt libri legis et prophetarum. Patres quoque viginti et quatuor sunt. Duodecim apostoli, et patriarchae totidem. Viginti quatuor etiam classes sacerdotum fuerunt ab initio legis in populo Judaeorum, quae vicissim in templo hostias immolabant. 91. Singulae classes singulos pontifices summos habebant, quorum nominibus classes nuncupabantur. Apud Joannem quoque sedilia viginti quatuor sunt, et viginti quatuor seniores tenentes citharas et phialas, et adorantes Agnum, nempe et quatuor animalia XXIV alas habebant. Ipse autem viginti quatuor seniorum numerus, si ab uno incipiens paulatim addendo usque ad vicesimum quartum pervenias, trecenti efficiuntur, (0196D)per quos longitudo arcae, id est, fides Ecclesiae significatur, in qua infinita sanctorum multitudo omnium continetur. 92. Praeterea ex duobus duodenis numeris vicesimi quarti numeri 243 summa completur, per quos significatur Ecclesia et ex circumcisione et ex gentibus congregata. Itaque et si octavus numerus tripliciter computatur, in quo verae et sanctae circumcisionis figuraest, vicesimum quartum numerum facit, in quo figuraliter edocemur, inamputatione vitiorum credere (0197A)nos debere in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. 93. Idem etiam numerus septuaginta duos discipulos ostendit, quos Dominus binos ante faciem suam praemisit, ternario numero in se multiplicato. Denique ter vicies quaterni septuaginta duo faciunt. Nam et si sexies quartum numerum supputes, et quatuor praeferre elementa mundi, in quibus cuncta subsistunt, et qui sunt in operibus mundi hujus, in quo ipsa elementa subsistunt.

CAPUT XXII. De tricenario numero.

94. Tricenarius numerus ex denario triformiter posito consummatur. Habet enim denarium ter propter Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, et (0197B)propter decem praecepta legis, quae nobis dono ejusdem Trinitatis ad conservationem vitae concessa sunt. Hinc est quod arcae altitudo triginta cubitis erigitur, quia Ecclesia Decalogi mandato fide Trinitatis perficitur, cujus exempla in Scripturis talia reperiuntur. 95. In Zacharia enim Dominus triginta argenteos pretium suae mortis accepit, et in Evangelio Christum Judas totidem argenteis venundavit. Ipse quoque Dominus et Salvator noster eadem aetate in Jordanem descendit, et mundo Evangelium praedicavit. Siquidem et tricesimus fructus conjugatorum datur propter carnis conflictum, ne libidine superentur.

96. Menses quoque tricenis diebus consistunt; horaeque totidem 244 momentis conficiuntur, atque in omnium rerum personarumque repetitione tricennalis (0197C)annorum objectio finem ponit.

CAPUT XXIII. De quadragenario numero. 97. Quadragenarius numerus plenitudinem indicat temporum, tanquam eo saecula consummantur, cujus numeri typo et lex, et prophetae, et Evangelia monstrantur; quadragenis enim diebus Moyses, et Elias, et Dominus jejunaverunt, praebentes nobis significationem, ut quandiu in hoc saeculo consistimus, a cunctis illecebris carnalium vitiorum nosmetipsos abstineamus, manentes sub conservatione Decalogi praeceptorum, qui per fidem in quatuor mundi partes diffunditur, ut decies quater ducta quadraginta dies impleantur.

98. Hoc significaverunt quadraginta dies diluvii, (0197D)procellas scilicet, et turbines saeculi hujus, quae patitur Ecclesia. Hoc etiam et quadraginta anni in eremo, quibus significatur laboriosum nos in saeculo habere cursum, dum ad promissum coelestis patriae (0198A)praetendimus regnum. Nam illud, quod quadraginta diebus Dominus tentatur in eremo, id declarat, quia quandiu in hoc corpore sumus, tentationes portamus. Tentatio est enim, ut ait Job, vita humana super terram (Job. VII, 1).

99. Hinc est quod Ezechiel quadraginta diebus solis peccata Judaeae pronuntiavit, quia tantum in hoc mundo licitum est remissionis fructum consequi poenitentiam. In futuro autem nihil praestat confessio, sed sola sanctorum et piorum futura est retributio.

CAPUT XXIV. De quadragesimo sexto numero. 245

100. Quadraginta, scilicet, et sex numerorum ratio in Evangelio pro templo aedificatur; qui refertur ad fabricam dominici corporis, propter quam (0198B)templi mentio facta est; in cujus figuram templum a Judaeis destructum triduo citaturum se esse dicebat. Numerus enim ipse senarius multiplicatus conceptum Virginis et partum ostendit. Dixerunt enim ei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum (Joan. II, 20). 101. Quadragies sexies seni fiunt ducenti septuaginta sex, qui numerus dierum complet octo menses [ Forte, novem menses], et sex dies, quibus feminarum perfectum tempus pariendi comperitur, non quia partus hujus numeri termino compleatur, sed quia in conceptione dominici corporis usque ad partum idem numerus invenitur. Octavo enim Kalendas Aprilis praedicatur esse conceptus, et octavo Kalendas Januarii natus esse probatur. (0198C)102. Ab illo ergo die usque ad istum ducenti septuaginta et sex dies inveniuntur, quibus computatis per senarium numerum quadragies sexies adimpletur. Quo numero et aedificatio templi, et perfectio corporis declaratur, de quo specialiter dixerat, Et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 20). Hoc autem dicebat de templo corporis sui, quod, mortis passione devicta, post triduum suscitaretur. Sicut per quadragenarium temporis hujus labor, vel terminus, ita per quinquagenarium aeterna illa beatitudo significatur.

103. Denarius enim additus ad quadragenarium laborantibus in hoc saeculo fidelibus merces illa persolvitur, quam acceperunt primi et novissimi operantes in vinea, sicque quinquagenarius in illa (0198D)requie ac laetitia sempiterna. Hinc est, quod in lege quinquagesimo anno jubilaei requies colebatur, ad significandum quia post laborem hujus mundi pervenitur ad futuri requiem saeculi.

CAPUT XXV. De quinquagenario numero. (0199A)246

104. Hic autem numerus in sanctis Scripturis sacratus est propter Spiritum sanctum. Quinquagesimo enim die egressionis Israel ex Aegypto datae sunt tabulae legis in vertice montis Sina, et post passionem Christi quinquagesimo die descendit super CXX fideles Spiritus sanctus; ideoque et quinquagesimus psalmus indulgentiae et remissionis est. 105. Unde et in Evangelio quinquaginta etiam denarii debitoribus relaxantur. Nam quod in diluvio quinquaginta cubitis arcae altitudo diffusa est, ejusdem sancti Spiritus dilatatam in mundo gratiam (0199B)designabat, sicut dicit Apostolus: Gratia Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5).

CAPUT XXVI. De sexagenario numero.

106. Sexagenarius numerus, cujus summa a perfecto senario per denarium adimpletur, significat omnes sanctos, qui per observationem decem mandatorum perfectionem sanctitatis accipiunt. Haec Salomon de Christo in Canticis canticorum eloquitur: Sexaginta, inquit ille, reginae (Cant. VI, 7), sanctorum scilicet animae, fidei vinculo Christi amore connexae, qui dum Salvatori . . . (per) obedientiam copulantur, quasi sexagenario numero computantur.

107. (0199C)Hi sunt quibus et ille in Evangelio sexagesimus fructus permittitur, qui divinis mandatis perfecti agonem adversus carnis concupiscentiam gerunt; sed idcirco sexagenarium percipiunt fructum, quia ad hanc usque aetatem congressio exaltat [ Forte, exsultat] libidinum. Quandiu ergo certamen, tandiu corona. Hinc est quod et milites in 247 procinctu positi post sexagesimum annum certaminibus bellicis subtrahuntur, et in otio consenescunt.

CAPUT XXVII. Ratio de sancto Pentecoste. (0200A)

108. Quadragenarius numerus ex se etiam quinquagenarium gignit, additis partibus, per quas partes quinquaginta efficiuntur ita; assei quadraginta. Bis deni quadraginta. Quaterni quadraginta. Quinquies octoni quadraginta. Octies quini quadraginta. Decies quaterni quadraginta. Vicies bini quadraginta, et additis X, efficiuntur quinquaginta.

109. Per hos numeros significatur in quadragenario numero praesens vita, in quinquagenario vero futura, qui numerus quinquagenarius triplicatus facit illum numerum perfectorum, qui ad eam in vitam aeternam praedestinati sunt. Ter enim ductus facit CL, additis etiam tribus. Ipsi ostendunt illam sententiam (0200B)Evangelii, in qua CLIII pisces ad littus educti sunt, qui erant pondere magni, id est, actibus et vita praeclari. Septimus decimus vero numerus incipit ab uno, et pervenit usque ad X et VII, et facit eosdem CLIII. Tres autem qui adduntur, ipsi ante legem, sub lege et sub gratia.

110. Ideo in psalmo septimo decimo sic dicitur: Cum eripiet eum de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saulis, ut ostenderetur jam ab omnibus tentationibus praesentis vitae caruisse, et in illo numero esse sanctorum, id est, in illis CLIII piscibus qui in littore separati sunt, id est, qui functi hac vita, omnibus tentationibus hujus mundi, qui quasi pelagus est, caruerunt, et jam in illa aeterna beati sunt.

(0200C)111. Numero autem qui dicitur computari ab uno usque 248 XVII multiplicato, fiunt CLIII, id est, ad unum adde duo, et fiunt tres. Adde tres, et fiunt sex; adde IV, et fiunt decem; adde V, et fiunt XV, adde VI, et fiunt XXI. Adde VII, et fiunt XXVIII; adde VIII, et fiunt XXXVI; adde IX, et fiunt XLV; adde X, et fiunt LV; adde XI, et fiunt LXVI; adde XII, et fiunt LXXVIII; adde XIII, et fiunt nonaginta unum. Adde XIV, et fiunt CV; adde XV, et fiunt CXX; adde XVI, et fiunt CXXXVI; adde XVII, et fiunt CLIII.