Liber poenitentialis
Liber poenitentialis (Halitgarius Cameracensis), J. P. Migne PRAEFATIO HALITGARII. (0693) (0693C)Addidimus etiam huic operi excerptionis nostrae Poenitentialem Romanum alterum, quem de scrinio Romanae Ecclesiae assumpsimus; attamen a quo sit editus ignoramus: idcirco adnectendum praescriptis canonum sententiis decrevimus, ut si forte hae prolatae (0694C)sententiae alicui superfluae sint visae, aut penitus quae desiderat, ibi de singulorum criminibus nequiverit invenire, in hac saltem brevitate novissima omnium scelera forsitan inveniet explicata.
QUOMODO POENITENTES SINT SUSCIPIENDI, JUDICANDI, SIVE RECONCILIANDI. Quotiescunque Christiani ad poenitentiamaccedunt, jejunia damus: et nos communicare cum eis debemus jejunio, unam aut duas septimanas, aut quantum possumus, ut non dicatur nobis quod sacerdotibus Judaeorum dictum est a Domino Salvatore nostro: Vae vobis legisperitis, qui aggravatis (0694D)homines, et imponitis super humeros eorum onera gravia et importabilia: ipsi autem uno digito vestro non tangitis sarcinas ipsas. Nemo enim potest sublevare cadentem sub pondere, nisi inclinaverit se, ut porrigat ei manum. Neque ullus medicorum vulnera infirmantium potest curare nisi fetoribus particeps fuerit. Ita quoque nullus sacerdotum, vel pontifex, peccatorum vulnera potest curare, aut (0695A)animabus peccata auferre, nisi praestante sollicitudine et oratione lacrymarum. Necesse est ergo nobis, frater charissime, sollicitos esse pro peccantibus: quia sumus alterutrum membra. Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Ideoque et nos, si viderimus aliquem in peccatis jacentem, festinemus eum ad poenitentiam per nostram doctrinam vocare. Et quotiescunque dederis consilium peccanti, da illi poenitentiam statim: quantum debeat jejunare, et redimere peccata sua; ne forte obliviscaris, quantum eum oporteat pro suis peccatis jejunare: ita quod necesse sit, iterum ut exquiras ab eo peccata. Ille autem forsitan erubescet, iterum peccata sua confiteri, et iterum amplius judicari. Non enimomnes clerici hanc scripturam (0695B)usurpare, aut legere debent, qui inveniunt eam: nisi soli illi quibus necesse est, id est presbyteri. Sicut enim sacrificium offerre non debent, nisi episcopi et presbyteri, quibus claves regni coelestis traditae sunt: sic nec judicia illa alii usurpare debent.
Si autem necessitas evenerit, et presbyter non fuerit praesens, diaconus suscipiat poenitentem ad satisfactionem vel sanctam communionem. Sicut ergo superius diximus: humiliare se debent episcopi, sive presbyteri, et cum tristitiae gemitu, lacrymisque orare, non solum pro suis delictis, sed etiam pro Christianorum omnium, ut possint dicere: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Cum ergo venerit aliquis ad sacerdotem confiteri peccata sua, mandet ei sacerdos, ut (0695C)exspectet modicum, donec intret in cubiculum suum ad orationem: si autem non habuerit cubiculum, tamen sacerdos dicat hanc in corde suo orationem.
Oremus.
Domine Deusomnipotens, propitius esto mihi peccatori; ut condigne possim tibi gratias agere, qui me indignum propter tuam misericordiam ministrum fecisti sacerdotalis officii: et me humilem, exiguumque peccatorem constituisti ad orandum, intercedendumque ad Dominum nostrum Jesum Christum, pro peccantibus, et ad poenitentiam revertentibus: ideoque dominator Domine, qui omnes homines vis salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, qui non vis mortem peccatoris, sed ut convertatur, (0695D)et vivat: suscipe orationem meam, quam fundo ante clementiam tuam pro famulis atque famulabus tuis, qui ad poenitentiam venerunt, per Dominum nostrum.
Videns autem ille qui ad poenitentiam venit, sacerdotem tristem et lacrymantem pro suis facinoribus, magis ipse in timore Dei perculsus, amplius tristatur et exhorrescit peccata sua.
Et unumquemque hominem accedentem ad poenitentiam si videris acriter, et assidue stare in poenitentia (0696A)suscipe illum. Qui vero potest jejunare, quod impositum est illi, noli prohibere, sed permitte. Magis enim laudandi sunt qui celeriter debitum pondus persolvere festinant; quia jejunium debitum est. Et sic date mandatum illis qui poenitentiam agunt: quia si jejunaverit et compleverit quod illi mandatum est a sacerdote, purificabitur a peccatis. Quod si iterum ad pristinam consuetudinem vel peccatum reversus fuerit, sic est quomodo canis qui revertitur ad vomitum suum. Omnis itaque poenitens, non hoc solum debet jejunare, quod illi mandatum est a sacerdote; verum etiam postquam complevit ea quae illi jussa sunt, debet quantum ipsi visum fuerit jejunare: sive in quarta feria tradas, sive parasceve; si egerit ea quae illi sacerdos praeceperit, peccata (0696B)ejus dimittentur; si vero postea ex sua voluntate jejunaverit, mercedem sibi acquirit et regnum coelorum. Qui ergo tota septimana jejunat pro peccatis suis, Sabbato et Dominico die manducet et bibat quidquid ei appositum fuerit. Custodiat tamen se a crapula et ebrietate: quia luxuria de ebrietate nascitur. Ideo beatus Paulus prohibuit dicens: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria: non quia in vino est luxuria, sed in ebrietate.
Si quis forte non potuerit jejunare, ethabuerit unde dare possit ad redimendum: si dives fuerit, pro VII hebdomadibus det solidos XX; si autem non habuerit tantum unde dare possit, det solidos X; si autem multum pauper fuerit, det solidos III. Neminem vero conturbet, quia jussimus XX solidos dare, (0696C)aut minus: quia si dives fuerit, facilius est illi dare solidos XX, quam pauperi tres solidos. Sed unusquisque attendat, cui dare debet: sive pro redemptione captivorum, sive super sanctum altare: sive pauperibus Christianis erogandum. Et hoc scitote, fratres, ut dum venerint ad vos servi vel ancillae, quaerentes poenitentiam, non eos gravetis, neque cogatis tantum jejunare quantum divites, quia servi et ancillae non sunt in sua potestate: ideo medietatem poenitentiae illis imponite.
Explicit prologus.
INCIPIUNT ORATIONES AD DANDAM POENITENTIAM. In primis dicat sacerdos psalmum XXXVII: Domine, ne in furore tuo arguas me. Postea dicat, Oremus: et psalmum CXI: Benedicam, usque renovabitur. (0696D)Et iterum dicat, Oremus, et psalmum L. Miserere, usque omnes iniquitates meas dele. Post haec psalmum: Deus, in nomine tuo. Et dicat, Oremus. Deinde psalmum: Quid gloriaris in malitia? usque videbunt justi. Et dicat hanc orationem:
Oremus.
Deus, cujus indulgentia nemo non indiget, memento Domine famuli tui, N. et qui lubrici, terrenique corporis in fragilitate nudatur, quaesumus, ut (0697A)des veniam confitenti, parce supplici, ut qui nostris meritis accusamur, tua miseratione salvemur. Per Dominum, etc.
Aliter.
Deus, sub cujus oculis omne cor trepidat, omnes conscientiae contremiscunt, propitiare omnium gemitibus, et omnium medere vulneribus, ut sicut nemo nostrum liber est a culpa, ita nemo sit alienus a venia. Per Dominum, etc.
Item aliter.
Deus infinitae misericordiae veritatisque immensae, propitiare iniquitatibus nostris, et omnibus animarum nostrarum medere languoribus, ut miserationum tuarum remissione percepta, in tua semper benedictione laetemur. Per Dominum.
(0697B)Aliter.
Precor, Domine, clementiae et misericordiae tuae majestatem, ut famulo tuo peccata et facinora confitenti, veniam relaxare digneris: et praeteritorum criminum culpas indulgeas, qui humeris tuis ovem perditam reduxisti; qui publicani preces confessione placatus exaudisti: tu etiam huic famulo tuo placare, Domine; tu ejus precibus benignus aspira: ut in confessione placabilis permaneat, ejus et petitio perpetuam clementiam tuam celeriter exoret, sanctisque altaribus et sacramentis restitutus, spei rursus aeternae vitae et coelestis gloriae mancipetur. Per Dominum.
Manus impositio.
Domine sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, (0697C)qui per Jesum Filium tuum Dominum nostrum, vulnera nostra curare dignatus es: te supplices rogamus et petimus, nos humiles tui sacerdotes, ut precibus nostris aurem tuae pietatis inclinare digneris, remittasque omnia crimina et peccata universa condones, desque huic famulo tuo, Domine, pro suppliciis veniam, pro moerore laetitiam, pro morte vitam, ut de tua misericordia confidens pervenire mereatur ad vitam aeternam. Per Dominum.
EX POENITENTIALI ROMANO, QUALITER JUDICANDI SINT SINGULI POENITENTES. In primis de homicidio. Si quis clericus homicidium fecerit, X annos poeniteat: III ex his in pane et aqua. Si laicus: III annos poeniteat: I ex his in pane et aqua. Subdiaconus VI, (0697D)diaconus VII, presbyter X, episcopus XII. Si quis ad homicidium faciendum consenserit, VII annos: III in pane et aqua. Si quis laicus homicidium fecerit voluntarie, VII annos poeniteat: III in pane et aqua. Si quis infantem oppresserit III annos poeniteat. Primus ex his in pane et aqua. Et clericus similiter observet.
De fornicatione; ex eodem Poenitentiali. Si quis clericus fornicaverit, sicut Sodomitae fecerunt, X annos poeniteat. Tres ex his in pane et aqua. Si quis clericus adulterium commiserit, id est, cum uxore, vel sponsa alterius, si filium genuerit, VII [ann.] poeniteat; si vero filium non genuerit, et in notitiam hominum non venerit, si clericus est, tres annos poeniteat: primum ex his in (0698A)pane et aqua. Si diaconus et monachus, VII: tres in pane et aqua. Episcopus XII: V in pane et aqua. Si quis clericus, vel cujus superior gradus est, qui uxores habent; vel post conversionem, vel honorem iterum eam cognoverit, sciat se adulterium commisisse; idcirco, ut superius statutum est, poeniteat. Si quis fornicaverit cum sanctimoniali vel Deo dicata, cognoscat se adulterium commisisse: secundum priora statuta unusquisque juxta ordinem suum poeniteat. Si quis per semetipsum fornicaverit, aut cum jumento, aut cum quolibet quadrupede, III annos poeniteat. Si post gradum, vel votum, VII annis poeniteat. Si quis clericus concupiscens mulierem, et non potuit peccare, quia mulier eum non suscipit, dimidium annum poeniteat in pane et aqua, et (0698B)toto se abstineat a vino et carne.
Si quis clericus, postquam se Deo voverit, ad habitum saecularem redierit, sicut canis ad vomitum suum, vel uxorem duxerit, X annis poeniteat: III ex his in pane et aqua, et postea in conjugio non copuletur. Quod si voluerit sancta synodus, vel apostolica sedes, separabit eos a communione catholicorum: similiter et mulier, postquam se Deo voverit, si tale scelus commiserit, pari sententiae subjacebit. Si quis laicus fornicaverit, sicut Sodomitae fecerunt, VII annis poeniteat. Si quis de alterius uxore filium genuerit, id est adulterium commiserit, ac torum proximi violaverit, III annos poeniteat. Abstineat se a lautioribus cibis et a propria uxore: dans insuper pretium pudicitiae marito uxoris (0698C)violatae.
Si quis adulterare voluerit, et non potuerit, id est susceptus non est, XL dies poeniteat. Si quis virgo virgini conjunctus fuerit, si voluerint parentes ejus, sit uxor. Tamen unum annum poeniteant, et sint conjugati. Si quis cum jumento fornicaverit, I annum poeniteat. Si uxorem non habuerit, dimidium annum poeniteat. Si quis virginem, vel viduam rapuerit, III annos poeniteat. Si quis sponsam habens, sorori ejus forsitan vitium intulerit, et cohaeserit tanquam suae: hanc autem uxorem duxerit, id est, desponsatam; illa vero, quae vitium passa est, si forte necem sibi intulerit: omnes qui hujus facti consentanei fuerint, X annis in pane et aqua redigantur, secundum statuta canonum. Si quis de mulieribus (0698D)quae fornicatae sunt interfecerit quae nascuntur; aut festinet abortivos facere, primum constitutum usque ad exitum communionem vetat. Id est quidem verum definitum. (Ut) humanius aliquid consequantur, constituamus eis decennii tempora, secundum gradus, quae sunt constituta, poeniteant.
De perjurio. Si quis clericus perjuravit, VII annis poeniteat: III in pane et aqua. Laicus VII, subdiaconus VI, diaconus VII, presbyter X, episcopus XII. Si quis coactus pro qualibet necessitate, aut nesciens pejeraverit, tres annos poeniteat: unum in pane et aqua; et ani mam pro se reddat, id est, servum vel ancillam de servitute absolvat, et eleemosynas multas faciat. Si (0699A)quis pejeraverit per cupiditatem, totas res suas vendat, et donet pauperibus, et tondeatur; et intret monasterium, et ibi deserviat usque ad mortem.
De furto. Si quis furtum capitale, id est, quadrupedem, vel fregerit, aut quodlibet majus pretium furaverit, VII annos poeniteat, laicus V, subdiaconus VII, diaconus VIII, presbyter X, episcopus XII annos poeniteat. Si quis de minoribus semel, aut bis furtum fecerit, reddat pro animo suo, et unum annum poeniteat in pane et aqua. Et si reddere non potest, III annos poeniteat. Si quis sepulcrum violaverit, VII poeniteat: III ex his in pane et aqua. Si quis laicus furtum fecerit, reddat proximo suo quod furavit: III quadragesimas in pane et aqua poeniteat. (0699B)Det eleemosynas pauperibus de labore, et sacerdotis judicio jungatur altari.
De maleficio. Si quis maleficio suo aliquem perdiderit, VII annos poeniteat: III in pane et aqua. Si quis pro amore maleficus fit, et neminem perdiderit: si laicus est, dimidium annum poeniteat: si clericus est, unum in pane et aqua: si diaconus, III annos in pane et aqua: si sacerdos, V annos: II in pane et aqua. Si autem per hoc partus mulieris quis deceperit, VI quadragesimas unusquisque insuper addat, ne homicidii reus sit. Si quis immissor tempestatum fuerit, VII poeniteat: IV in pane et aqua.
De sacrilegio. Si quis sacrilegium [ Forte, sortilegium] fecerit, (0699C)id est, quos aruspices vocant, qui auguria colunt semper auguraverint, aut quocunque malo ingenio, III annos poeniteant in pane et aqua. Si quis ariolus fuerit, quos divinos vocant, et aliquas divinationes fecerit, quia daemoniacum est, V annos poeniteat: III in pane et aqua. Si quis in Kalendis Januarii, quod multi faciunt, et in cervulo dicunt, aut in vehiculo vadit, III annos poeniteat. Si quis sortes habuerit, quas Sanctorum, contra rationem vocant: vel aliquas sortes habuerit, vel qualicunque malo ingenio sortitus fuerit, vel divinaverit, III annos poeniteat, primum pane et aqua: si quis ad arbores, vel ad fontes, vel ad cancellum, vel ubicunque, exceptum in Ecclesia, votum voverit, aut exsolverit, III annos poeniteat in pane (0699D)et aqua, quia hoc sacrilegium est, vel daemoniacum. Qui vero ibidem ederit aut biberit, I annum in pane et aqua poeniteat. Si quis mathematicus, id est, per invocationem daemonum hominis mentem tulerit, V annis poeniteat, primum in pane et aqua. Si quis ligaturas fecerit, quod detestabile est, III annos poeniteat in pane et aqua. Si qui simul vadunt ad festivitatem, in locis abominandis gentilium, et suam escam deferentes comederint, placuit eos per poenitentiam biennii suscipi. Utrum vero cum oblatione, singuli episcoporum probantes vitam eorum, et singulos actus examinent. Si quis (0700A)manducaverit aut biberit juxta fanum per ignorantiam, promittat deinceps, (quod) nunquam reiteret: et quadraginta diebus in pane et aqua (poeniteat). Si vero per contemptum hoc fecerit, id est, postquam sacerdos ei praedicavit, quod sacrilegium erat, mensae daemoniorum communicaverit; si gulae hoc vitio tantummodo fecerit, III quadragesimas in pane et aqua poeniteat: si vero pro cultu daemonum et honore simulacri hoc fecerit, III annos poeniteat. Si quis secundo et tertio immolatus paruit, III annos poeniteat, et duobus sine oblatione communicet. Si quis manducaverit sanguinem, aut morticinium, aut idolis immolatum, et non fuit ei necessitas, jejunet hebdomadas XII.
De diversis capitulis. (0700B)Si quis quodlibet membrum sibi voluntarie truncaverit, IV annos poeniteat: primum in pane et aqua: si quis abortum voluntarie fecerit, III annos poeniteat: primo in pane et aqua. Si quis per potestatem, aut quolibet ingenio, res alienas malo ordine invaserit, vel tulerit, superiore sententia similiter poeniteat, et eleemosynas multas faciat. Si quis servum, aut quemcunque hominem, quolibet ingenio in captivitatem reduxerit, vel transmiserit, sicut supra poeniteat. Si quis Ecclesiam combusserit, XV annis poeniteat, et eam sedule restituat, et pretium suum pauperibus distribuat. Si quis aream, aut domum cujuscunque voluntarie cremaverit, sicut supra poeniteat. Si quis per iram alium percusserit, et sanguinem fuderit, aut debilitaverit; solvat ei primum (0700C)mercedem, et medicum quaerat; si laicus est, XL dies in pane et aqua jejunet: si clericus, XLV; diaconus, VII menses: presbyter unum annum. Si quis venationem exercuerit: clericus unum annum poeniteat: diaconus II, presbyter III. Si quis de ministerio sanctae Ecclesiae qualecunque opus fraudaverit, vel neglexerit, VII annos poeniteat: III pane et aqua. Si qui cum animalibus peccaverint, qui nondum XX annorum fuerint, XV annis exactis in poenitentia, communionem orationum mereantur. Deinde V annis in hac communione durantes, oblationis sacramenta contingant. Discutiatur autem et vita eorum, qualis tempore poenitudinis exstiterit, et ita misericordiam consequantur. Quod si inexplebiliter his haesere criminibus, ad agendam (0700D)poenitentiam prolixius tempus insumant. Quotquot autem peracta XX annorum aetate, et uxores habentes, hoc peccato prolapsi sunt, XXV annis poenitudinem gerentes, in communione recipiantur orationum. In qua quinquennio perdurantes, tum demum oblationis sacramenta percipiant. Quod si qui uxores habentes et transcendentes L annis ita deliquerint, ad exitum vitae communionis gratiam consequantur.
De ebrietate et fornicatione. Inebriatur quis a vino, sive cervisia, contra interdictum Salvatoris et apostolorum ejus. Quod (0701A)si votum habuerit sanctitatis, XL diebus in pane et aqua culpam diluat: laicus vero VII diebus poeniteat. Episcopus faciens fornicationem, degradetur, et XII annis poeniteat. Presbyter, aut diaconus, fornicationem faciens naturalempraelato ante monachi votum tres annos poeniteat, veniam omni hora roget: superpositionem in unaquaque hebdomada faciat, exceptis quinquagesimae diebus.
De minutis causis. Si quis casu negligens sacrificium perdit, relinquens foris, et ab aliquo devoratur, XL diebus poeniteat; sin vero, annum unum poeniteat. Si communicaverit ignorans excommunicatum, diebus XL poeniteat. Si quis sponte communicaverit excommunicato, verbo, vel relatione, vel cibo, vel potu, XL dies (0701B)in pane et aqua, et sale poeniteat. Si sacrificium terratenus caditnegligendo, superpositio fiat. Si ceciderit sacrificium de manu offerentis terratenus, et non invenitur aliquid: omne, quodcunque inventum fuerit, in loco, in quo ceciderit, comburetur: et cinis sub altario recondatur, et sacerdos dimidium annum poeniteat.
Pro bonis rebus offerre debemus; pro malis, nequaquam. Presbyteri pro suis episcopis non prohibentur offerre. Qui praebet dicatum barbaris, III annos poeniteat. Qui monasteria exspoliant, falso dicentes se captivos redimere, III annos poeniteant: et omnia, quae abstraxerunt, pauperibus donent. Qui carnem animalium, quorum mortem nescit, manducat, tertiam partem anni poeniteat. Priorum (0701C)statuta Patrum promamus. Pueri solum sermocinantes, et transgredientes instituta seniorum, tribus superpositionibus emendentur. Osculum simpliciter facientes, VII superpositionibus. Cum inquinamento autem sine amplexu, XV superpositionibus corrigantur.
De dispensationibus sacrificii. Qui non bene custodierit sacrificium, et mus comederit, XL diebus poeniteat. Qui autem perdiderit suum chrismaL, aut solum sacrificium, in regione qualibet, ut non inveniatur, III quadragesimas vel annum unum poeniteat. Perfundens aliquis calicem super altare, quando auferuntur linteamina, VII diebus poeniteat. Si cecideritin stramen, VII dies poeniteat. Vomens [ Al., sumens] sacrificium gravatus (0701D)saturitate ventris, XL diebus: si inignem projecerit, XX diebus poeniteat. Diaconus obliviscens oblationem offerre sine linteamine, donec offeruntur, similiter poeniteat. Qui acceperit sacrificium post (0702A)cibum, vel aliquam parvissimam refectionem, nisi pro viatico: pueri, tres, majores VII, clerici XX dies poeniteant.
Si in farina, vel in aliquo sicco cibo, sive in melle, vel in lacte, bestiolae immundae inveniuntur, quod circa corpora eorum est, projiciatur.
Qui negligentiam erga sacrificium fecerit, ut sit a vermibus consumptum, et ad nihilum deveniat, III quadragesimas poeniteat. Si integrum invenerit, et in eo fuerit vermis, comburatur, et sic cinis ejus sub altari abscondatur; et negligens XL dies poeniteat. Et si inventum fuerit, ut supra, mundetur: si usque ad altare tantum fuerit lapsum, superponatur. Si de calice aliquid stillaverit, per negligentiam in terram, linqua lambatur: tabula radatur: igne (0702B)comburatur; et L diebus poeniteat. Si super altare stillaverit calix, sorbeat minister, et linteamen, quod tetigit stilla, abluatur tribus vicibus, et tribus diebus poeniteat. Si titubaverit sacerdos super orationem Dominicam, quae dicitur, periculose una vice, vel psalmis, L psalmis; secunda vice, C plagis (poeniteat).
Item de homicidio. Si quis in expeditione publica occidit hominem sine causa, jejunet hebdomadas XXI. Si autem forsitan se defendendo, aut parentes suos, aut familiam suam, occidit aliquem, ille non erit reus. Si voluerit jejunare, in illius potestate est; quia coactus hoc fecit. Si homicidium in pace fecerit, et non fuerit turba per potestatem, aut inimicitiae causa, ut res ejus capiat, jejunet hebdomadas XXVIII, et (0702C)res ejus quem occidit reddat uxori, vel filiis ejus.
De poenitentibus aegris. Si quis ad poenitentiam venit, et aegritudo evenerit, et non potuerit adimplere, quod illi mandatum est a sacerdote, suscipiatur ad sanctam communionem. Et si voluerit eum Dominus salvare, jejunet postea. Si quis non poenitet, et forsitan ceciderit in aegritudinem, et quaesierit communicare, non prohibeatur. Sed date ei sanctam communionem, et mandata illi, ut si placuerit misericordiae Dei, et evaserit de ipsa aegritudine, postea omnia confessus sit, et sic poeniteat.
De excommunicatis mortuis. Si quis excommunicatus fuerit mortuus, qui jam sit confessus, et non occurrit, sed occupavit eum (0702D)mors, sive in via, sive in domo; si est aliquis ex parentibus ejus, pro eo aliquid offerat ad sanctum altare, aut ad redemptionem captivorum, aut ad commemorationem animae ejus.
De incestis. (0703A) Si quis accepit filiam uxoris suae, hunc non potestis judicare, nisi prius separentur. Postquam separati fuerint, unicuique eorum imponat hebdomadas XIV et iterum nunquam se jungant. Si autem voluerint nubere sive vir, sive mulier, potestatem habeat: sed non illa, quae dimisit. Si quis acceperit cognatam, aut novercam, aut avunculi viduam: et hi, qui uxorem patris sui, vel sororem uxoris suae, grande judicium est; canonice damnetur. Propter fornicationem autem multi nesciunt numerum mulierum, cum quibus fornicati sunt, illi jejunent hebdomadas L.
De idolothytis. Si quis, dum infans est, per ignorantiam gustaverit (0703B)de his, quae fuerint idolis immolata, aut morticinum, aut aliquid abominabile: jejunet hebdomadis III. Si quis nesciens manducavit idolis immolatum, aut morticinum, dabitur illi venia, quoniam nesciens hoc fecit: tamen jejunet hebdomadis III.
De furto per necessitatem. Si quis per necessitatem furavit cibaria, vel vestem, sive quadrupedem per famem, aut per nuditatem, venia illi datur. Jejunet hebdomadis IV. Si reddiderit, non cogatis jejunare. Si quis caballum, aut bovem, aut jumentum, vel vaccam furaverit, sive cibaria, vel quae totam familiam nutriunt, jejunet ut supra.
De adulterio. (0703C)Si mulier deceperit matris suae maritum: illa non potest judicari, donec relinquat eum. Cum separati fuerint, jejunet hebdomadis XIV. Si quis legitimam habens uxorem, dimiserit eam et aliam duxerit, illa quam duxit, non est illius. Non manducet, neque bibat, neque omnino in sermone sit cum illa, quia male accepit, neque cum parentibus illius. Ipsi tamen si consenserit, sint excommunicati. Si mulier suaserit alterius mulieris maritum, sit excommunicata a Christianis. Si quis Christianus Christianum viderit ambulantem, vel oberrantem parentem suum, eumque vendiderit, ille non est dignus inter Christianos requiem habere, donec redimat eum. Si autem non potuerit invenire locum ubi sit, pretium quod accepit, det pro illo, et alium (0703D)redimat de servitute, et jejunet hebdomadis XXVIII.
De poenitentia trigamorum. Si cujuslibet hominis mortua fuerit uxor, habet potestatem accipere alteram: similiter et mulier. Si tertium acceperit, jejunet hebdomadas tres. Si quartum aut quintum acceperit hebdomadas XXI.
De eo qui se ipsum laniaverit. Si quis comas suas incidit, aut faciem suam laniaverit cum gladio, aut ungulis, post mortem parentum jejunet hebdomadas III. Et postquam jejunaverit, sic communicet.
De veneficis. Herbarius vir, aut mulier, interfectores infantium, in extremum vitae cum venerit, si quaesierit(0704A) De suffocatis. Si canis, aut vulpes, sive accipiter, aliquid mortificaverint: sive de fuste, sive de lapide, sive de sagitta, quae ferrum non habet, mortuum fuerit: haec omnia suffocata sunt: non manducentur. Et qui manducaverint, jejunet hebdomadis VII.
De laceratis. Si quis sagitta percussit cervum sive aliud animal, et post diem tertium inventum fuerit, et forsitan ex eo lupus, ursus, canis aut vulpes gustaverit, nemo manducet. Et qui manducaverit, jejunet hebdomadis IV. Si gallina in puteo mortua fuerit, puteus evacuetur. Si sciens ex eo biberit, jejunet bebdomada (0704B)I. Si mus et gallina, aut aliquid ceciderit in vinum, de hoc nullus bibat. Si in oleum, aut mel ceciderit, oleum expendatur in lucernam, in medicinam, vel in aliam necessitatem. Si piscis mortuus fuerit in piscina, non manducetur. Et qui manducaverit, jejunet hebdomadas IV. Si porcus vel gallina manducaverit de corpore hominis, non manducetur, neque servetur ad semen, sed occidatur et canibus tradatur. Si lupus laceraverit animal, et mortuum fuerit, nemo manducet. Et si vixerit postea, cum homo occiderit, manducetur.
De pollutis animalibus. Sive cum capra, sive cum pecore, aut cum alio animali si peccaverit homo, nemo manducet carnes (0704C)ejus, neque cocus ejus, sed occidatur et canibus tradatur. Si quis voluerit dare eleemosynam de his pecuniis quae fuerunt de praeda, si jam poenitentiam egit, potestatem habet.
De reconciliatione poenitentium tertia [et] quinta feria ante pascha. In primis dicit psalmum cum antiphona: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Oratio.
Deus humani generis benignissime conditor et misericordissime reformator, qui in reconciliatione lapsorum, etiam misericordia tua primus indigeo, servire effectibus gratiae tuae, per ministerium sacerdotale voluisti, ut cessante merito supplicis, mirabilior (0704D)fieret clementia Redemptoris.
Alia.
Omnipotens sempiterne Deus confitenti tibi famulo tuo, pro tua pietate peccata relaxa, ut non ei plus noceat conscientiae reatus ad poenam quam indulgentia tuae pietatis prosit ad veniam.
Item, aliorum.
Omnipotens sempiterne Deus, qui peccatorum indulgentiam in confessione celeri posuisti, succurre lapsis, miserere confessis: ut quos delictorum catena constrigit, magnitudo tuae pietatis absolvat.
Oratio super infirmo. Deus qui famulo tuo Ezechiae terquinos annos ad (0705A)vitam donasti, ita et hunc famulum tuum a lecto aegritudinis eripias ad salutem. Per Dominum.
QUALITER ILLE ANNUS OBSERVANDUS SIT, QUI IN PANE ET AQUA ALICUI IMPONITUR IN POENITENTIA JEJUNANDUS. Ex Poenitentiali Romano. Poenitentia unius anni, qui in pane et aqua jejunandus est, talis esse debet: in unaquaque hebdomada tres dies, id est, secundam feriam, quartam et sextam in pane et aqua jejunet. Et tres dies, id est, tertiam feriam, quintam et sabbatum a vino, medone, mellita, cervisia, a carne, et sagimine, et caseo, et ovis, et abdomine, et pinguibus piscibus se abstineat. Manducet autem minutos pisciculos, si habere potest; sin autem, unius generis piscem, legumina, (0705B)et olera, et poma comedat, et cervisiam bibat. Et in Dominicis diebus, et in Natali Domini, illos IV dies; et in Epiphania Domini, I diem; et in Pascha usque in octavum diem: et in Ascensione Domini et in Pentecoste IV dies, et in missa S. Joannis Baptistae, et sanctae Mariae, et duodecim apostolorum, et Michaelis, et sancti Remigii, et omnium sanctorum, et sancti Martini, et in festivitate illius sancti, qui in episcopatu celebris habetur: in his supradictis diebus faciat charitatem cum caeteris Christianis, id est, eodem cibo et potu utatur quo et illi. Sed tamen ebrietatem et ventris distensionem semper in omnibus caveat.
Ex eodem Poenitentiali. Iste annus secundus est ab illo qui in pane et aqua (0705C)observandus est, post illum jejunandus. Qui etiam dandus est his qui viros ecclesiasticos sponte occidunt: et in consuetudine habent sodomiticum scelus, et peccatum contra naturam: et in ecclesiis homicidia sponte committunt, et qui alia hujusmodi perpetraverint. Poenitentia illius anni talis esse debet: ut duos dies, id est, secundam et quartam feriam, sextam unaquaque hebdomada jejunet usque ad vesperam; et tunc reficiat se sicco cibo, id est, pane et leguminibus siccis, sed coctis aut pomis, aut oleribus crudis: unum eligat ex his tribus, et utatur; et cervisiam bibat, sed sobrie. Et sextam feriam in pane et aqua observet; et tres quadragesimas jejunet: unam ante Natalem Domini, secundam, ante Pascha; tertiam, post Pentecosten. Et in his tribus (0705D)quadragesimis jejunet duos dies ad nonam in hebdomade, et de sicco cibo comedat, ut supra notatum est. Et sextam feriam jejunet in pane et aqua. In festivis autem diebus in superiori capite enumeratis utatur cibo et potu quo et caeteri Christiani. Sed tamen ebrietatem et ventris distensionem semper in omnibus caveat.
Quid illis agendum qui statutum jejunium implere nequeunt. Qui potest jejunare et implere quod in Poenitentiali scriptum est, bonum est, et Deo gratias referat. Qui autem non potest, per misericordiam Dei consilium damus tale: ut nec sibi, nec alicui necesse sit vel perire, vel desperare. Pro uno die quem jejunare (0706A)debet in pane et aqua, L psalmos cantet flexis genibus, si potest fieri, in ecclesia, vel in alio loco convenienti, et unum pauperem pascat. Vel si tandiu flexis genibus stare non potest, LXX psalmos erectus cantet, et pauperem pascat. Vel centies genibus flexis, centies veniam petat. Vel tres denarios in eleemosynam tribuat, vel tres pauperes pascat. Qui autem unum diem in pane et aqua jejunandum aliquo praedictorum quinque modorum redemerit, eo die, excepto vino, carne et sagimine, sumat quod placet.
De remedio unius hebdomadae, ex eodem Poenitentiali. Pro una hebdomada quam in pane et aqua jejunare debet, CCC psalmos genibus flexis decantet. Vel (0706B)sine genuum flexione III psalteria intente cantet. Et postquam psallerit, excepto vino, carne et sagimine, sumat quod velit.
Remedium unius mensis. Primo [pro] uno mense, quem in pane et aqua jejunare debet, psalmos mille ducentos genibus flexis, vel sine genuum flexione mille, DCLXXX psalmos decantet. Et omni die, si velit, et non potest abstinere, reficiatur ad sextam: nisi quartam feriam et sextam: has jejunet ad nonam. Et a carne, et sagimine, et vino totum mensem se abstineat. Alium autem cibum post decantationem psalmorum sumat. Isto ordine, totus ille annus redimendus est.
De alia redemptione, ex eodem Poenitentiali. Qui vero psalmos non novit, et jejunare non potest, (0706C)pro uno anno quem in pane et aqua jejunare debet, det eleemosynam pauperibus XXII solidos. Et omnes sextas ferias in pane et aqua jejunet. Et in tribus quadragesimis illius anni, quantitatem, quod sibi praeparatur in cibo, vel in potu, illud aestimet, quanti pretii esse possit: et medietatem illius pretii distribuat in eleemosynam pauperibus, et assidue oret Deum.
DE PRESBYTERIS [QUORUM] PRAVA EXEMPLA. Ex concilio magno sub Ludovico rege. Si quis presbyter vitae suae negligens pravis exemplis mala de se suspicari permiserit, et populus ab episcopo juramento seu banno Christianitatis constrictus infamiam ejus patefecerit, et certi accusatores criminis ejus defuerint, admoneatur primo seorsim (0706D)ab episcopo: deinde sub duobus vel tribus testibus, si non emendaverit, in conventu presbyterorum episcopus eum publica increpatione admoneat. Si vero neque sic se correxit, ab officio suspendatur, usque ad dignam satisfactionem, ne populus fidelium in eo scandalum patiatur. Si autem accusatores legitimi fuerint, qui ejus crimina manifestis indiciis probare contenderint, et ipse negaverit, tunc ipse cum sociis ejus ejusdem ordinis sex si valet, a crimine se expurget. Diaconus vero, si eodem crimine accusatus fuerit, semetipsum cum tribus examinet.
Diversitas culparum diversitatem facit poenitentiarum. Nam et corporum medici diversa medicamenta componunt: ut, aliter vulnera, aliter morbum, (0707A)aliter tumores, aliter putredines, aliter caligines, aliter confractiones, aliter combustiones curent. Ita et spiritales medici diversis curationum generibus animarum vulnera curare debent. Sed quia haec paucorum est ad purum cuncta cognoscere, et curare, et mederi, atque ad integrum salutis statum revocare, ideo solerter admonemus doctum quemque sacerdotem Christi, ut non ex suo sensu, sed secundum canonum statuta et traditiones Patrum universa disponat, et contradictionem utriusque sexus, aetatem, personas, paupertatem, causam, statum cujusque poenitentiam agentis, ipsumque cor poenitentis inspiciat; et secundum haec, ut visum sibi fuerit, ut sapiens medicus, singula quaeque dijudicet.
EX DICTIS BEATI HIERONYMI PRESBYTERI. Cur canones singulis criminibus modum non praescribant. (0707B) Mensuram autem temporis in agenda poenitentia non satis aperte praefigunt canones pro unoquoque crimine, ut de singulis dicant qualiter unumquodque emendandum sit, sed magis in arbitrio sacerdotis intelligentis relinquendum statuunt, quia apud Deum non tam valet mensura temporis quam doloris, nec abstinentia tantum ciborum quam mortificatio vitiorum. Propter quod tempora poenitentiae fide et conversatione poenitentium abbrevianda praecipiunt, et negligentia protelanda existimant. Tamen pro quibusdam culpis modi poenitentiae sunt impositi, juxta quos caeterae perpendendae sunt culpae, cum sit facile (0707C)per eosdem modos vindictam et censuram canonum existimare.
SANCTUS LEO PAPA OMNIBUS EPISCOPIS ( cap. 11). De confessione poenitentium non publicanda. Illam praesumptionem quam nuper contra apostolicam regulam agnovi a quibusdam illicita usurpatione committi, modis omnibus constituo submoveri. De poenitentia scilicet quae a fidelibus postulatur, ne de singulorum genere peccatorum libellis scripta professio publicetur conscientiarum, sufficiat solis sacerdotibus indicari confessione secreta. Quamvis enim plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter Dei timorem apud homines erubescere non vereatur, tamen, quia non omnium hujusmodi sunt (0707D)peccata, ut ea, qui poenitentiam poscunt, non timeant publicare, amoveatur improbabilis consuetudo: ne multis a poenitentiae remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut metuunt inimicis suis facta sua reserari, quibus possunt legum constitutione percelli. Sufficit enim illa confessio quae primum Domino offertur, tunc etiam sacerdoti qui pro delictis poenitentium deprecator accedit. Tunc enim plures ad poenitentiam poterunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis.
EX DECRETIS EVARISTI PAPAE ( cap. 5). Ut presbyteri de occultis peccatis jussione episcopi poenitentes reconcilient, et, sicut suprascripsimus, infirmantes absolvant et communicent.
EX DICTIS SANCTI AUGUSTINI. Ut canonicum remedium occulte confessis primitus indicatur. (0708A) Si quis incestum occulte commiserit, et sacerdoti confessionem occulte egerit, indicetur ei remedium canonicum quod subire debuisset si ejus facinus publicatum fuisset. Verum quia latet commissum, detur ei a sacerdote consilium, ut saluti animae suae pro occulta poenitentia proficiat: hoc est, ut graviter se ex corde deliquisse confiteatur: per jejunia, et eleemosynas, vigiliasque, atque sacras orationes cum lacrymis se purgare contendat, et sic se ad spem veniae pro misericordia pervenire confidat.
EX DECRETIS PII PAPAE ( cap. 10). Ne poenitentes ante consummationem poenitentiae communicent. (0708B) Poenitentes non debent communicare ante consummationem poenitentiae. Quod poenitentes a conviviis, et ornamentis, atque alba veste abstinere debeant; et discordes ab ecclesia pellantur, donec ad pacem redeant.
EX DECRETIS JULII PAPAE. Quod sit simoniacus quicunque reconciliationem pro munere vel dignis negaverit, vel indignis concesserit. Ut nemo presbyterorum xenium, vel quodcunque emolumentum temporale, imo detrimentum spiritale, a quocunque publice peccante vel incestuoso accipiat, ut episcopo vel ministris ejus peccatum illius reticeat: nec pro respectu cujusque personae, (0708C)aut consanguinitatis, vel familiaritatis, alienis communicans peccatis, hoc episcopos innotescere detrectet: nec a quoquam poenitente aut gratiam, aut favorem, aut munus suscipere praesumat; aut minus digne poenitentem ad reconciliationem adducat, ei testimonium reconciliationis ferat: vel quocunque livore, alium quemlibet dignius poenitentem a reconciliatione removeat, quia hoc simoniacum, et Deo et hominibus contrarium est.
EX DECRETIS LUCII PAPAE ( cap. 5). Ne quis poen tentiam morienti neget. Si quis presbyter poenitentiam abnegaverit morientibus, reus est animarum, quia Dominus dicit: Quacumque die conversus fuerit peccator, vita vivet, (0708D)et non morietur. Vera enim conversio in ultimo tempore esse potest, quia Dominus non solum temporis, sed cordis inspector est.
Ex concilio Toletano. Episcopi in protegendis populis ac defendendis impositam sibi curam non ambigant. Ideoque dum conspiciunt potentes ac judices pauperum oppressores existere, prius eos sacerdotali admonitione redarguant; et si contempserint emendari, eorum insolentiam regis auribus intiment, ut quos sacerdotalis admonitio non flectit ad justitiam, regalis potestas ab improbitate coerceat.
De filiis non legitimis. Filii vero ex hujuscemodi vituperabili conjunctione (0709A)ante conjugium minus laudabiles procreati, ad ecclesiasticam dignitatem nullo modo promoveantur. Nec de tali conjugio generati ecclesiasticis ordinibus applicentur, nisi forte eos aut maxima Ecclesiae utilitas et necessitas postulet, aut evidens meritorum praerogativa commendet.
EX DECRECTIS HYGINI PAPAE (( cap. 4). Si motum fuerit altare, denuo consecretur ecclesia. Si parietes mutantur et non altare, salibus tantum exorcizetur.
Quae consuetudo in ecclesia sit concedenda. Ex Regesto S. Gregorii cap. 65: Nos quidem, (0710A)juxta seriem relationis vestrae, consuetudinem, qua tamen contra fidem catholicam nihil usurpare dignoscitur, immotam esse concedimus. Hoc etiam pro aedificatione omnium ecclesiarum, et pro utilitate totius populi, nobis placuit ut non solum in civitatibus, sed etiam in omnibus parochiis, verbum faciendi daremus presbyteris potestatem. Ita ut si presbyter aliqua infirmitate per se ipsum non poterit praedicare, sanctorum Patrum homiliae a diaconibus recitentur. Si enim digni sunt diaconi quos Christus in Evangelio dignatus est regere, quare indigni judicentur sanctorum expositiones publice recitare?
(no a