Liber poenitentium (Rabanus Maurus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber poenitentium
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 112

Documenta Catholica Omnia pdf

Liber poenitentium

Liber poenitentium (Rabanus Maurus), JP Migne 112.1424B

PREEFATIO. 112.1397D|

Domino in Domino dominorum dilectissimo, OTGARIO archiepiscopo, RABANUS peccator in Christo optat salutem.

Quandiu vos, sancte Pater, sperabamus ad nos venturos, citius fore adventum vestrum optabamus; sed quia postquam abiistis a nobis, et moestos nos de abscessu vestro reliquistis, orandum nobis esse censebamus ut divina majestas, incolumes vos servans, concedat nobis iterum vos sanos videre, quia sanitas vestra sospitas est nostra: si autem aliquid vobis adversi contigerit, tristes nos ac conturbatos sine dubio efficiet. De caetero quoque quia quando hic praesentialiter fuistis, placuit sanctitati vestrae cum parvitate nostra aliquid tractare atque conferre de 112.1398D| diversis transgressionibus in quibus fragilitas humana divina praecepta transgreditur, quomodo per poenitentiam restaurari possint atque Deo reconcilari hi qui in diversis sceleribus praevaricantur legem Dei: ideoque jussistis mihi ut de canonibus et sanctorum Patrum sententiis breviter excerperem atque in unum colligerem quae a magistris Ecclesiae hujusmodi personas annuncio emendationem vitiorum promulgata sunt. Feci quod mandastis, et in uno libello ea descripsi, quo haberetis in promptu ante oculos ad legendum quod mihi necesse erat ex diversis libris in unum congregare, ut noster labor vestrae voluntati aliquo modo satisfaceret. Et ne forte necessarium vobis foret in diversis voluminibus id quaerere quod vos jam constat in brevi exquisitum habere, huic quoque 112.1399A| libello subjunxi alterum, quem nuper de consanguineorum nuptiis, et de magorum praestigiis falsisque divinationibus confeceram, ut haberetis eos simul quos ordo rationis concordes fecit. Legite ergo opusculum quod vobis directum est, et si quid in eo minus recte positum videatur, vestro sacro studio ad utilitatem legentium corrigatur. Bene valete, et in sacris orationibus vestris mei peccatoris memoriam habetote in nomine Domini.

CAP. I. -- De his qui post sacram ordinationem capitalia crimina committunt, et eorum poenitentia seu excommunicatione.

In primis ergo visum est vobis conscribi de his qui sacros ordines habent, et ante vel post ordinationem 112.1399B| contaminatos in capitalibus criminibus se esse profitentur: in quibus, ut mihi videtur, haec distante debet esse, ut hi qui deprehensi vel capti fuerint publice in perjurio, furto atque fornicatione et caeteris hujusmodi criminibus, secundum sacrorum canonum instituta, a gradu proprio deponantur, quia scandalum est populo Dei tales personas super se positas habere, quas ultra modum vitiosas constat esse. Nempe inde detrahunt homines sacrificio Dei: et ribelli hinc atque contrarii esistenti, eorum pravis exemplis quotidie pejores fiunt, sicut quondam filiis Heli peccantibus fecisse leguntur. Qui autem de praedictis viris per occultam confessionem male a se absconse commissa, coram oculis Dei praesente etiam sacerdote qui eis indicturus est poenitentiam 112.1399C| confitentur, et semetipsos graviter deliquisse accusant, si veraciter poenituerint et se per jejunia et eleemosynas, vigilias, atque sacras orationes, cum lacrymis purgare certaverint, his etiam gradu servato spes veniae de misericordia Dei promittenda est, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis pervenire, neque vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat.

Nam de illis qui ad honorem presbyterii sine exame provecti sunt, in Niceno concilio, capitulo 8, taliter scriptum est: Si qui presbyteri sine exam sunt provecti, vel cum discutentur peccata sua confessi sunt, et homines contra canones commoti, manus confessis imponere tentaverunt, racconti regula non ammettetit: quia quod irreprensibile 112.1399D| est catholica difende l'Ecclesia.

Voce in Neocaesariensi concilio, cap. 8, de hoc ita definitum est: Presbyter si praeoccupatus corporali peccato provehatur, et confessus fuerit de se quod ante ordinationem deliquerit, oblata non consecret, manens in reliquis officiis propter studium bonum. Nam peccata reliqua plerique dixerunt per manus impositionem posse dimitti. Quod si de se non fuerit ipse confessus, et argui manifeste non quiverit, potestatis suae judicio relinquatur.

Articolo in eodem concilio, cap. 10: Simili modo etiam diaconus, si eodem peccato sucbuuerit, ab ordine ministerii subtrahatur.

De illis quoque qui post Acceptum gradum peccaverint, 112.1400A| in apostolorum Canone ita legitur: Episcopus aut presbyter aut diaconus, qui in fornicatione aut perjurio aut furto captus est, deponatur: non tamen communione privetur. Dicit enim Scriptura: «Non vindicabit Dominus bis in idipsum (Naum. I). »

Articolo in eodem concilio, cap. 28: Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus, depositus juste super certis criminibus, ausus fuerit attrectare ministerium dudum sibi commissum, hic ab Ecclesia penitus abscindatur. « Accusationem autem adversus sacri ordinis viros facile non recipiendam, sed prius causam diligenter examinandam, et postea judicium inferendum, Apostolus docet scribens ad Timotheum: Accusationem, inquit, adversus presbyterum non recipias, nisi sub duobus aut tribus testibus. 112.1400B| Peccantes autem coram omnibus sostengono, ut caeteri metum habeant (I Tim. V). » Quales autem ipsi testis esse debeant, in Africano concilio, cap. 96, manifestatur, ubi ita scriptum est: Placuit ut omnes servi vel proprii liberti, ad accusationem non awaretantur, vel omnes quos ad accusanda publica crimina leges publicae non ammettetunt. Omnes etiam infamiae maculis aspersi, id est, histriones ac turpitudinibus soggettoae personae. Haeretici etiam sive pagani seu Judaei. Sed tamen omnibus quibus accusatio denegatur in causis propriis, accusandi licentia deneganda est.

Articolo in eodem concilio, cap. 98: Testes autem ad testimonium non awarendos, qui nec ad accusationem suggesti praecepti sunt, vel etiam quos ipse 112.1400C| accusator de sua domo produxerit. Ad testimonium autem, intra annos 14 aetatis suae, non ammettetur.

Articolo in eodem concilio cap. 97: Placuit, ut quotiescunque clericis ab accusatoribus multa crimina objiciuntur, et unum ex ipsis de quo prius egerit probare non valuerit, ad caetera non awaretatur.

De his autem quorum occulta peccata sunt, nec manifeste ab aliquo argui possunt, si salubriter compuncti pro peccatis suis, confessionem episcopo sive presbytero occulte faciunt, bonum mihi videtur, ut secundum id quod sibi decretum fuerit ab episcopo sive presbytero, poenitentiam agant, non tepide nec tarde, sed ferventer et sollicite: ac sic se veniam peccatorum a Domino percepturos, et gradum se recuperaturos confidente. Quod etiam beatus 112.1400D| Gregorius papa, in epistola quam ad Secundinum servum Dei inclusum scripsit, ita probat dicens: Nam tua sanctitas inde a nobis requisivit, ut tibi rescriberem de sacerdotali officio post lapsum resurgendi, dum dicis de hoc canone diversas te legisse divisasque sententias: alias resurgendi, alias nequaquam posse. Nam nos generaliter a Niceana incipientes, hanc cum reliquas quatuor veneramur, quae ipsam sequentes caeterae in cunctis sententiis unanimes concordant. Nos ergo praecedentes nos patres sequimur: quia auctore Deo, a sacra doctrina illorum non discordamus. A capite itaque incipientes, usque in quartum altaris ministrum hanc formam servandam cognoscimus: ut quem minorem 112.1401A| major praecedit, sicut honore est major, ita sit in crimine. Et quem major sequitur culpa, major ei implicetur vindicta: et sic postea poenitentia credatur esse fructuosa. Quid enim prodest triticum seminare, et fructum illius non colligere? aut domum construere, et non illic habitare? Post dignam enim Satisfactionem, credimus posse redire ad honorem, Propheta dicente: « Nunquid qui cadit, non adjiciet ut resurgat? (Is. XXIV, 20) et qui aversus est, non revertetur? » Idem peccatori ait: « In quacunque die conversus ingemueris, tunc salvus eris (Ez. III). » Unde et Psalmista ait: « Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Sal. L). » 112.1401B| Dum enim petit ne a Deo projiceretur prolapsus culpa, alienam quippe rex et Propheta rapuisse se uxorem tremefactus expavit, Propheta indicante flagitium suum, poenitentiam agens addidit: « Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. » Si enim ipse dignam Deo poenitentiam non fecisset nequaquam aliis praedicaret. Ait enim: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Dum enim peccata sua prospexit Propheta mundata per poenitentiam, non dubitavit praedicando castigare aliena; et sic sacrificium de semetipso Deo offerre studuit, cum dicebat: «Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Ibid. ). » Ad haec ista sufficente; sed omnis sententia quo plus sacrae Scripturae testimoniis confirmatur, facilius creditur.De hoc 112.1401C| enim Propheta dicit: «Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ez. XVIII). » De hoc peccantibus dicitur: « Peccator in quacunque die conversus ingemuerit, omnes iniquitates ejus in oblivionem traduntur. » Si enim Redemptor noster, qui peccatores non perdere, sed justificare venit, in oblivione peccantium delicta dereliquit, quis hominum condannanda Reservet, cum apostolus dicat: Si Deus justificat, quis est qui condannato? Ad fontem etiam misericordiae recurrentes, evangelicam proferamus sententiam: «Gaudebo, inquit, super uno peccatore poenitentiam agente, plus quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV) ; » et ovem perditam nonagesimam nonam, non errantibus relictis, humero ad ovile reportavit. 112.1401D| Si ovis errans post inflationem ad ovile humero reportatur, cur ista post poenam ad Ecclesiae ministerium non revocetur? Quid est ergo gravius ​​carnale delictum ammettere, sine quo non multi sed pauci inveniuntur, aut Dei Filium timendo negare? In quo peccato ipsum beatum principem apostolorum Petrum, ad cujus nunc corpus indigni sedemus, lapsum esse cognoscimus: sed post negationem poenitentia secuta est, et post poenitentiam misericordia data: quia illum ab apostolatu non dejecit, qui ante seipsum negare praedixit. Tibi haec, fili charissime, dicta sufficiant, ut illum quem conspicis delicta fletu delere, in conspectu divinitatis non dubites misericordiam consequi: quia nullum peccantem 112.1402A| reversum despicit, qui peccatores sanguine suo redimere venit. Hinc etiam et beatus Augustinus ad Petrum diaconum de fide scribens, ait: Omni homini in hac vita esse potest utilis poenitentia: quam quocunque tempore homo egerit, quamlibet iniquus, quamlibet annosus, si toto corde renuntiaverit peccatis praeteritis, et pro eis in conspectu Dei non solum corporis, sed etiam cordis lacrymas fuderit, et malorum operum maculas bonis operibus diluere curaverit, omnium peccatorum indulgentiam mox habebit. Hoc enim nobis Dominus Prophetico promittit eloquio, dicens: Si conversus ingemueris, salvus eris. Et alio loco dicitur: «Fili, peccasti, ne adjicias iterum: sed et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur (Eccli. XXI). »Nunquam peccanti 112.1402B| esset indicta pro peccatis deprecatio, si peccanti non esset remissio concedenda. Sed etiam poenitentia peccatori tunc prodest, si eam in Ecclesia catholica gerat: cui Deus, in persona beati Petri, ligandi solventique tribuit potestatem, dicens: « Quae alligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaesolveris super terram, erunt soluta et in coelis (Mt XVIII). » In quacunque igitur homo aetate veram peccatorum suorum poenitentiam egerit, et vitam suam Deo illuminante correxerit, non privabitur indulgentiae munere: quia Deus sic per Prophetam dicit: « Nolo mortem morientis, tantum ut revertatur a via sua mala et vivat anima ejus (Ezech. XVIII). » Verumtamen nullus hominum debet sub spe misericordiae Dei, in suis diutius remanere 112.1402C| peccatis: cum etiam in ipso corpore nemo velit sub spe futurae salutis diutius aegrotare. Tales enim qui ab iniquitatibus suis recedere negligunt, et sibi a Deo indulgentiam repromittunt, nonnunquam ita praeveniuntur repentino Dei furore, ut nec conversionis tempus, nec beneficium remissionis inveniant. Ideo unumquemque vestrum sancta Scriptura benigne praemonet dicens: Ne tardaveris converti ad Dominum: et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira ejus: et in tempore vindictae disperdet te. Dicit etiam beatus David: «Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra (Sal. XCIV). » Cui quoque beatus Paulus concordat his verbis: « Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo 112.1402D| vivo: sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati (Ebr. III). » Obdurato igitur corde vivit sive qui non convertitur desperans de indulgentia peccatorum, sive qui sic misericordiam Dei sperat, ut usque in finem vitae praesentis in suorum criminum perversitate remaneat. Proinde diligentes misericordiam Dei, metuentesque justitiam, nec de remissione peccatorum desperemus nec remaneamus in peccatis: scientes quia illa omnium hominum debita sit esattora aequitas justissimi judicis, quae non dimiserit misericordia clementissimi Redemptoris. Sicut enim misericordia suscipit absolvitque conversos, ita justitia repellet 112.1403A| et puniet obduratos. Hi sunt qui peccantes in Spiritum sanctum, neque in hoc saeculo, neque in futuro remissionem accipient peccatorum. Nam de hoc Isidorus Hispalensis episcopus, ad inquisitionem Massionis episcopi, ita rescripsit dicens: Verum quod sequenter in epistolis venerabilis fraternitas tua innotuit, nulla est in hujusmodi sententiis decretorum diversitas intelligenda, quod alibi legitur in lapsu corporali restaurandum honoris gradum post poenitentiam, alibi post hujusmodi delictum, nequaquam reparandum antiqui ordinis meritum. Haec enim diversitas hoc modo distinguitur: illos enim ad pristinos officii gradus redire Canon praecepit, quos poenitentiae praecessit satisfactio, vel digna peccatorum confessio. At contrahi qui neque a 112.1403B| vitio corruzioneis emendantur, atque hoc ipsum carnale delictum quod ammettetunt, etiam vindicare quadam superstitiosa temeritate nituntur, nec gradum utique honoris, nec gratiam communionis acccipiunt. Ergo ita est utraque dirimenda sententia: ut necesse sit illos restaurari in loco honoris, qui per poenitentiam reconciliationem meruerunt divinae pietatis. Hi nec immerito consequuntur adeptae dignitatis statum, qui per emendationem poenitentiae recepisse noscuntur vitae remedium. Id enim ne forte magis ambiguum sit, divinae auctoritatis sententia confirmetur. Ezechiel enim Propheta, sub typo praevaricatricis Jerusalem, ostendit post poenitentiae Satisfactionem pristinum restaurari posse honorem. «Conundere, inquit, o Giuda, et porta ignominiam 112.1403C| tuam (Ez. XVI). » Et post paululum: « Et tu, inquit, et filiae tuae revertimini ab iniquitate vestra. » Quando dixit, « confundere, » ostendit post confessiones id esse peccati opus, debere quemquam erubescere: et pro admissis sceleribus, verecundam frontem humi prostratam demergere: pro eo quod dignum confusionis perpetraverat opus. Deinde praecepit ut portet ignominiam depositionis suae, lugens cum humilitate quod peccaverat. Sic quoque revocari secundum Prophetam ad priorem statum poterit. Item Joannes evangelista angelo Ephesi Ecclesiae, inter caetera simile quiddam scripsit: « Memor esto, inquit, unde cecideris, et age poenitentiam, et prima opera fac: alioquin veniam tibi, et movebo candelabrum tuum de loco ejus 112.1403D| (Apoc. II). » In angelo Ecclesiae praepositum utique, id est, sacerdotem ostendit, juxta Malachiam, qui dicit: « Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt de ore ejus, quia angelus Domini est (Malach. II) . » Praepositus ergo lapsus in vitium, per evangelistam monetur, ut memor sit unde ceciderit, et poenitentiam agat, et prima faciat opera: ut non moveatur candelabrum ejus. Nam candelabrum Angeli, doctrina est sacerdotalis: vel honor potestatis quam gestat, intelligitur, juxta quod scriptum est apud Samuelem in Damationem Heli: «Oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam Dei, antequam exstingueretur (I Reg. III). » Lucerna quippe Dei fuerat, quando dignitate sacerdotali 112.1404A| pollini, justitiae claritate fulgebat. Quam exstinetam Propheta asserit, dum ob scelera filiorum, sacerdotis potestatem meritorumque lumen amisit. Candelabrum ergo sive lucerna sacerdotis, quae intelliguntur charismata honoris, tunc juxta Joannem exstinguitur vel movetur, quando post delicti casum, descenda poenitentia, admissa scelera non deflentur. Non enim dixit: Pro eo quod cecidisti commovebo candelabro tuum; sed, Nisi poenitentiam egeris, movebo candelabrum tuum. Ergo quemquam praepositum peccantem, si praevenerit poenitentia, delicti utique sequitur et venia. Et in Proverbiis scriptum est: «Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII).»Nome et ipsum 112.1404B| quod canonum censura post septem annos remeare poenitentem in statum pristinum praecepit, non hoc Electione proprii arbitrii sancti Patres, sed potius ex sententia divini judicii sanxerunt. Nam legitur quod Maria soror Aaron Prophetissa, dum ob detractiones adversus Moysen incurrisset delictum, « illico stigmate leprae perfusa est. Cumque peteret Moyses ut emundaretur, praecepit eam Dominus extra castra septem diebus egredi, et post emundationem rursus eam in castra awaretti (Num. XII) ). » Maria ergo soror Aaron caro intelligitur sacerdotis: quae dum superbiae dedita sordidissimis cogitationum contagiis maculatur, extra castra septem diebus, hoc est, extra collegium sanctae Ecclesiae septem annis projiciatur: ubi post emundationem vitiorum, 112.1404C| loci vel pristinae dignitatis recipiet meritum. Ecce in quantum valuimus, concilii antiquam plane et plena auctoritate sententiam sacris testimoniis explanavi, ostendens eum posse restaurari proprio honore, qui per poenitentiae Satisfactionem, novit propria delicta deflere. Eum vero non posse restaurari, qui nec luget quae egit, et lugenda sive ullo pudore religionis, vel timore judicii divini committit. In fine autem epistolae hoc adjiciendum putavi, ut quotiescunque in gestis conciliorum discors sententia invenitur, illius magis teneatur sententia cujus antiquior et potior exstitit auctoritas.

In concilio igitur Hilerdensi, cap. 5, de his qui altario serviunt, si subito carnis fragilitate corruerint, et Domino respiciente digne poenituerint, ita 112.1404D| ut mortificato corpore cordis contriti sacrificium Deo offerant, maneant in potestate pontificis, vel veraciter afflictos non diu suspendere, vel desidiosos prolixiori tempore ab Ecclesiae corpore segregare: ita tamen, ut sic officiorum loca recipiant, ne possint ad altiora officia ulterius promoveri. Quod si iterato velut canes ad vomitum reversi fuerint, non solum dignitate officii careant, sed etiam sanctam communionem, nisi in exitu non percipiant.

Voce nel concilio Cartaginiensi, can. 27, scriptum est quod presbyteri et diaconi in graviori culpa convicti, manus impositionem tanquam laici nequaquam suscipiant. confirmatum est, ut si quando presbyteri vel diaconi in aliqua graviori culpa convicti fuerint, 112.1405A| qua eos a ministerio necesse sit moveri, non eis manus tanquam poenitentibus laicis imponatur: neque permittendum ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur.

CAP. II. --De incestis congiunzione.

De incestis congiunzioneibus in concilio Agathensi, cap. 61, ita scriptum est: Incestis conjugiis nihil prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestos vero nullo conjugii nomine deputandos, quos etiam designare funestum est. Hos enim esse censemus: Si quis relictam fratris, quae pene prius soror exstiterat, carnali congiunzione violaverit. Si quis fratris germanam uxorem acceperit. Si quis novercam duxerit. Si quis consobrinae 112.1405B| suae se sociaverit. Quod ita praesenti tempore prohibemus, ut ita ea quae sunt ante nos constituta non dissolvamus. Si quis relictae vel filiae aut avunculi misceatur, aut patris filiae vel privignae suae concubitu polluatur. Sane quibus congiunzione illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris conjugii libertatem.

Item de eisdem in concilio Aurelianensi, cap. 14, scriptum est: Ne frater super thorum defuncti fratris ascendat. Ne quisquam, amissa uxore, sorori audeat sociari. Quod si fecerit, ab ecclesiastica Districtione feriatur.

Item de eisdem in concilio Hilerdensi, cap. 4, ita dictum est: Qui se incesti inquinamento commaculant, placuit quousque in ipso detestando et illicito carnis 112.1405C| contubernio perseverante, usque ad missam tantum catechumenorum in ecclesia permettantur. Cum quibus etiam nec cibum sumere ulli Christianorum, sicut Apostolus jussit (I Cor. V), oportet.

Item de his in Ancyrano concilio, cap. 24, ita scriptum est: Quidam sponsam habens, sororem ejus violavit, et gravidam reddidit: postmodum desponsatam sibi duxit uxorem. Illa vero quae corruzione est laqueo se peremit. Hi qui fuerunt conscii, post decennem soddisfazioneem jussi sunt suscipere gradus poenitentiae constitutos.

Voce in Neocaesariensi concilio, cap. 2, ita dictum est de his quae duobus fratribus nupserint, vel qui duas sorores uxores acceperint: Mulier si duobus fratribus nupserit, abjiciatur usque ad mortem. Verumtamen 112.1405D| in exitu propter misericordiam, si promiserit quod facta incolumis hujus congiunzione vincula dissolvat, fructum poenitentiae consequatur. Quod si defecerit mulier aut vir in talibus nuptiis, difficilis erit poenitentia in vita permanenti.

Item de his qui duabus sororibus copulantur, in Heliberritano concilio, cap. 61, ita scriptum est: Si quis post obitum uxoris suae sororem ejus duxerit, et ipsa fuerit fidelis, quinquennium a communione placuit abstineri, nisi forte velocius dari pacem necessitas coegerit infirmitatis.

Item de muliere quae duos fratres sumit in conjugio, vel vir qui duas sorores habuerit, in concilio Martini episcopi, cap. 78, ita scriptum est: Si qua 112.1406A| mulier duos fratres, aut si quis vir duas sorores duxerit, a communione abstineant usque ad mortem. In morte eis communio pro misericordia detur. Si vero supervixerint communione Accepta, et de infirmitate convaluerint, agant plenam poenitentiam tempore constituto.

Voce nel Canone apostolorum, cap. 19, scriptum est: Qui duas in conjugium sorores acceperit, ut filiam fratris, clericus esse non poterit.

CAP. III. --De his qui adulterium committunt.

Adulterium autem non solum lex Damnat, sed etiam evangelica auctoritas omnino fieri vetat. Unde et sancti Patres, coelesti magisterio imbuti, de hoc quid servandum sit sanciverunt. Nam ad Ancyrano 112.1406B| concilio, cap. 18, ita scriptum est: Si cujus uxor adulterata fuerit, vel si ipse adulterium commiserit, septem annorum poenitentiam agentem, oportet eum persequi secundum pristinos gradus.

Voce in Africano concilio, cap. 69, de his qui uxores aut quae viros dimittunt, ut sic maneant, scriptum est: Placuit, ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungatur, ut ita maneant, aut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur: in qua causa legem imperialem petendam promulgari.

Voce nel decretis Innocentii papae, cap. 24, scriptum est quod viri cum adulteris non conveniant. Et illud desideratum est sciri cur communicantes 112.1406C| viri cum adulteris uxoribus non conveniant, cum contra uxores in consortio adulterorum virorum manere videantur. Super hoc Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condannat. Sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent lantia peccata vendictam. Viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre consueverunt: et ideo mulieribus, prodito earum crimine, communio denegatur. Virorum autem latente commisso, non facile quisquam ex sospettoibus abstinetur. Qui utique submovebitur, si ejus flagitium detegatur. Cum ergo par causa sit, interdum probatione cessante, vindictae ratio conquiescit.

Articolo in ejusdem decretis, cap. 27, scriptum est: 112.1406D| Quod hi qui intercedente repudio divortium pertulerunt, si se aliis nuptiis adjunxerint, adulteri esse monstrentur. De his etiam requisivit dilectio tua, qui, interveniente repudio, alii se matrimonio copularunt: quos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissociatum videatur esse conjugium, ad aliam copulam festinarunt, neque possunt adulteri non videri: in tantum etiam, ut hae personae quibus tales congiunzione sunt, etiam ipsae adulterium commisisse videantur: secundum illud quod legimus in Evangelio: «Qui dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, moechatur. Similiter et qui dimissam duxerit, moechatur (Matth. V). » Et ideo omnes a comunione 112.1407A| astenendosi. De parentibus autem aut propinquis eorum nihil tale statui potest, nisi incentores illiciti consortii fuisse detegantur.

In concilio quoque Heliberritano, cap. 9, de feminis quae adulteros maritos reliquerunt, et aliis nubunt, scriptum est: Femina fidelis quae adulterum maritum reliquerit fidelem, et alterum ducit, prohibeatur ne ducat. Si duxerit, non prius accipiat communionem, nisi quem reliquit de saeculo exierit: nisi forte necessitas infirmitatis dare compulerit.

CAP. IV. --De his qui maechantur.

Voce nel concilio Heliberritano, cap. 30, de moechis scriptum est: Subdiaconos eos ordinari non debere, qui in adolescentia sua fuerint moechati: eo quod per subreptionem ad altiorem gradum promovebantur: 112.1407B| si qui sunt in tempore praeterito ordinati, amo veantur.

Articolo in eodem concilio, cap. 31, de adolescentibus qui post lavacrum moechantur, scriptum est: Adolescentes qui post fidem lavacri salutaris fuerint moechati, cum duxerint uxores, acta legitima poenitentia, placuit ad communionem eos awareti.

Articolo in eodem concilio, cap. 42, de eo qui uxorem habens saepius moechatur, scriptum est: Si quis fidelis habens uxorem, non semel, sed saepe fuerit moechatus, in fine mortis est conveniendus. Quod si promiserit se cessaturum, detur ei communio. Si resuscitatus rursus fuerit moechatus, placuit ulterius non ludere eum de communione pacis.

Articolo in eodem concilio, cap. 13, de virginibus Deo 112.1407C| sacratis si adulteraverint: Virgines quae se Deo dicaverunt, si pactum perdiderint virginitatis, atque eidem libidini servierint, non intelligentes quid admiserint, placuit nec in finem eis dandam esse communionem. Quod si semel persuasu suo ab infirmi corporis lapsu post commissa vitia tempore vitae suae hujusmodi feminae egerint poenitentiam, ut abstineant se a coitu, placuit eas in finem communionem accipere debere.

Articolo in eodem concilio, cap. 14, de virginibus saecularibus, si moechatae fuerint, scriptum est: Virgines quae virginitatem suam non custodierint, si eos qui easdem violaverint duxerint, et tenuerint maritos, eo quod solas nuptias violaverint, post annum sine 112.1407D| poenitentia reconciliari debebunt. Vel si alios cognoverint viros, eo quod moechatae sunt, placuit post quinquennii tempora, acta legitima poenitentia, awareti eas ad communionem oportere.

 Voce in Ancyrano concilio, cap. 18, de his qui virginitatem professi sunt, et de his qui sub sororis habitu cum aliquibus commemorantur, scriptum est: Quotquot virginitatem promittentes, irritam faciunt sponsionem, inter bigamos censeantur. Virgines autem quae conveniunt cum aliquibus tanquam sorores habitare prohibemus.

CAP. V. De his qui sacris virginibus se sociant, et de virginibus velatis si maechatae fuerint.

Voce nel decretis Gelasii papae, cap. 20, de suo qui 112.1408A| se sacris virginibus sociant, et foedera incesta committunt, quod communicare non possint, nisi forte publicam poenitentiam gesserint, dictum est: Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum Deo propositum, incesta foedera sacrilegaque miscere: quas protinus aequum est a sacra communione detrudi: et nisi per publicam probatamque poenitentiam omnino non recipi: aut his certe viaticum de saeculo transeuntibus, si tamen poenituerint, non negetur.

Voce nel decretis Innocentii papae, cap. 20, de virginibus non velatis si deviaverint, scriptum est: Hae vero quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverant permanere, licet velatae non fuerint, si forte nupserint, 112.1408B| la sua agenda aliquanto tempore poenitentia est: quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, quomodo solvi sine vindicta poterit? Nam si apostolus Paulus, illas quae a proposito viduitatis discesserunt, dixerat habere Damationem, quia primam fidem irritam fecerunt (I Tim. V), quanto potius virgines, quae prioris promissionis fidem frangere sunt conatae!

CAP. VI. --De his qui irrationabiliter fornicantur.

In concilio Ancyrano, cap. 15, de his qui fornicantur irrationabiliter, id est, qui miscentur pecoribus, aut cum masculis polluuntur, scriptum est: De illis qui irrationabiliter versati sunt, sive versantur, 112.1408C| quotquot ante vicesimum annum tale crimen commiserint, quindecim annis strictis in poenitentia, communionem mereantur orationum. Deinde quinquennio in hac communione durantes, tunc demum oblationis sacramenta contingant. Discutiatur autem et vita eorum, quales tempore poenitudinis exstiterint: et ita misericordiam consequantur. Quod si inexplebiliter his haesere criminibus, ad agendam poenitentiam prolixius tempus insumant. Quotquot autem peracta viginti annorum aetate, et uxores habentes hoc peccato prolapsi sunt, viginti quinque annis poenitudinem gerentes, in communionem suscipiantur orationum. In qua quinquennio perdurantes, tunc demum oblationis sacramenta percipiant. Quoto 112.1408D| si qui et uxores habentes, et trascendentes quinquagesimum annum aetatis, ita deliquerint, ad exitum vitae communionis gratiam consequantur.

Item in eodem de his qui in pecudes vel in masculos aut olim polluti sunt, aut hactenus hoc vitio tabescunt, cap. 16, scriptum est: Eos qui irrationabiliter vixere, et lepra injusti criminis alios polluerunt, praecepit sancta synodus inter eos orare qui spiritu periclitantur immundo.

CAP. VII. -- De conjugatis, si quis eorum ductus fuerit in captivitatem.

In decretis quoque Innocentii papae, cap. 37, scriptum est: Quod si cujus uxor in captivitatem fuerit abducta, et alteram maritus acceperit, revertente 112.1409A| prima, secunda mulier debet excludi. Innocentius Probo scripsit: Conturbatio procellae barbaricae facultati legum intulit casum. Nam bene constituto matrimonio inter Fortunium et Ursam captivitatis incursus faceret naevum, nisi sacrae religionis statuta providerent. Cum enim in captivitate praedicta Ursa mulier teneretur, aliud conjugium cum Restituta Fortunius memoratus iniisse cognoscitur: sed favore Domini reversa Ursa nos adiit, et nullo diffidente, uxorem se memorati esse perdocuit. Quare, domine fili merito illustris, statuimus, fide catholica suffragante, illud esse conjugium quod erat primitus divina gratia fundatum. Conventumque secundae mulieris priore superstite, nec divortio reflectae, nullo pacto posse esse legitimum.

CAP. VIII. -- Quod aliud sit uxor, aliud concubina, et quod non sit conjugii duplicatio, quando, ancilla reflecta, uxor assumitur. 112.1409B|

In decretis Leonis papae, cap. 19, scriptum est quod aliud sit uxor, et aliud concubina. Nec erret quisquis filiam suam in matrimonium tradiderit ei qui habuit concubinam. Non omnis mulier viro giunzione, uxor est viri: quia nec omnis filius haeres est patris. Nuptiarum autem foedera inter ingenuos sunt legitima, et inter aequales. Et multo prius hoc ipsum Domino constituente, quam initium Romani juris Existeret. Itaque aliud est uxor, aliud concubina: sicut aliud ancilla, aliud libera. Propter quod etiam Apostolus ad manifestandam harum personarum 112.1409C| discretionem, testimonium ponit ex Genesi, ubi dicitur Abrahae: «Ejice ancillam et filium ejus. Non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isacco (Gen. XXI). » Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter sexuum congiunzioneem haberet in se Christi et Ecclesiae sacramentum, dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Igitur cujuslibet loci clericus, si filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est, quasi eam conjugato dederit, nisi forte illa mulier et ingenua facta, et dotata legitime, et publicis nuptiis onesta videatur: paterno arbitrio viris jontae carent culpa, si mulieres quae a viris habeantur in matrimonio non fuerunt, 112.1409D| quia aliud est nupta, aliud concubina.

Articolo in ejusdem decretis, cap. 20, scriptum est: Quod non sit conjugii duplicatio, quando, ancilla reflecta, uxor assumitur. Ancillam a thoro abjicere, et uxorem certae ingenuitatis accipere, non duplicatio conjugii, sed profectus est onestis. Culpanda sit sane talium negligentia: sed non penitus desperanda: ut crebris exhortationibus incitati, quod necessarie expetiverunt, fideliter exsequantur. Nemo enim desperandus est, dum in hoc corpore constitutus est: quia nonnunquam quod diffidentia aetatis differtur, consilio maturiori perficitur, in matrimonio videtur esse.

CAP. IX. -- De eo qui uxorem capti sortitus est in matrimonium. 112.1410A|

Voce nel decretis Leonis papae, cap. 43, scriptum est, quod non videatur esse culpabilis qui uxorem capti sortitus est, nec tamen culpabilis judicetur, et tanquam alieni juris pervasor habeatur, qui personam ejus mariti, qui jam non esseeximabatur, assumpsit. Sic enim multa quae ad eos qui in captivitatem ducti sunt pertinebant, in jus alienum transire potuerunt: et tamen plenum justitiae est, ut iisdem reversis propria reformentur. Quod si in mancipiis vel agris aut etiam in domibus ac possessionibus rite servatur, quanto magis in conjugiorum redintegratione faciendum est, ut quod bellica necessitate turbatum est, pacis remedio reformetur.

CAP. X. -- De illo qui concubinam super uxorem habet. 112.1410B|

In Toletano concilio, cap. 7, scriptum est de eo qui uxorem habet, si concubinam habuerit, quod non communicet. Si quis habens uxorem fidelis, si concubinam habeat, non communicet. Caeterum is qui non habet uxorem, et pro uxore concubinam habet, a communione non repellatur: tantum ut unius mulieris aut uxoris aut concubinae, ut ei placuerit, sit congiunzione contentus. Alias ​​vero vivens, abjiciatur donec desinat; et ad poenitentiam revertatur.

CAP. XI. --De parricidio, et his qui partus suos necant.

112.1410C| Parricidium autem quam sit detestabile crimen, in judicio facto inter Cain et Abel fratrem suum, Dominus ipse ostendit, cum ad Cain parricidam ait: «Maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Non dabit tibi fructus suos. Vagus et profugus eris super terram (Gen. IV). » In quo etiam posuit signum, hoc est ut tremens et gemens profugus semper viveret, nec auderet jam uspiam sedes habere quietas. Sed quia in modernis temporibus parricidae profugi discurrunt per diversa loca, et variis vitiis atque gulae illecebris deserviunt, melius mihi videtur, ut in uno loco manentes, poenitentia Districta semetipsos castigent, si forte a Domini bonitate indulgentiam facinoris sui percipere mereantur.Non 112.1410D| enim eis licebit ultra militiae cingulum sumere, et nuptiis atque conjugii copula uti: quia sacri Canones hoc eis non consentiunt: sicut modo de poenitentibus pro culpis gravium criminum decreta synodalia decernere ostensuri sumus.

Itaque in Ancyrano concilio, cap. 20, scriptum est de his qui partus suos ex fornicatione diversis modis interimunt: De mulieribus quae fornicantur, et partus suos necant, vel quae agunt secum ut utero conceptos excutiant, antiqua quidem definitio usque ad exitum vitae eas ab Ecclesia movet. Humanius autem nunc definimus, ut eis decem annorum tempus secundum praefixos gradus poenitentiae largiamur.

Voce nel concilio Heliberritano, cap. 63, scriptum 112.1411A| est de his quae filios ex adulterio necant: Si qua per adulterium aware marito conceperit, idque post facinus occiderit, placuit vix in fine dandam esse communionem, eo quod geminaverit scelus.

 Articolo in concilio Hilerdensi, cap. 2, scriptum est de his qui abortum faciunt, vel natos suos exstinguunt: Hi vero qui male conceptos, ex adulterio factos vel editos necare stuuerint, vel in ventribus matrum, potionibus aliquibus colliserint in utroque sexu adulteris, post septem annorum curricula, communio tribuatur: ita tamen ut omni tempore vitae suae fletibus et humilitati insistent.

CAP. XII. --De homicidiis voluntarie commissis.

 In concilio Neocaesariensi, cap. 21, de homicidiis scriptum est: Qui voluntarie homicidium fecerint, 112.1411B| poenitentiae quidem jugiter se submissiontant, perfezionem vero circa exitum consequantur.

CAP. XIII. --De homicidis et falsis testibus.

Voce nel concilio Agathensi, cap. 34, de homicidis et falsis testibus scriptum est: Itaque censuimus, homicidas et falsos testis a communione ecclesiastica submovendos, nisi poenitentiae Satisfactione crimina admissa diluerint.

CAP. XIV. -- De his qui servos suos extra judicem necant, et domina quae per zelum ancillam occiderit.

Voce nel concilio Agathensi, cap. 62, scriptum est de his qui servos suos extra judicem necant: Si quis servum proprium sine conscientia judicis occiderit, 112.1411C| scomunica vel poenitentia biennii, reatum sanguinis emundabit.

Voce nel concilio Heliberritano, cap. 5, scriptum est, si domina per zelum ancillam occiderit: Si qua femina, furore zeli accensa, flagris verberaverit ancillam suam, ita ut intra tertium diem animam cum cruciatu effundat, eo quod incertum sit voluntate an casu occiderit: si voluntate, septem annos, si casu, per quinquennii tempora, acta legitima poenitentia, ad communionem placuit awareti. Quod si infra tempora constituta fuerit infirma, accipiat communionem.

CAP. XV. -- De homicidiis non sponte commissis, et illis qui se excusant quasi insontes ab homicidio in praelio commisso jussu principum.

112.1411D| In concilio Neocaesariensi, cap. 22, scriptum est de his qui non sponte homicidium commiserunt: De homicidiis non sponte commissis, prior quidem definitio, post septennem poenitentiam, perfezionem consequi praecepit; secunda vero, quinquennii tempus explere.

Quod autem quidam homicidium quod nuper in seditione et praelio principum nostrorum perpetratum est, excusant, quasi necesse sit pro hoc cuilibet agere poenitentiam, eo quod jussu principum peractum sit, et Dei judicio ita finitum. Scimus enim quod Dei judicium semper justum est, et nulla reprehensione dignum; de quo etiam scriptum est: «Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus 112.1412A| in omnibus operibus suis: qui judicat orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua; sine quo nec passer cadit super terram (Sal. CXLIV). » Sed nemo omnia judicia Dei penetrare potest, quoniam scriptum est: « Judicia Dei abyssus multa (Sal. XXXV). » Unde oportet eos considerare, qui hanc necem nefariam difensore cupiunt, utrum illos coram oculis Dei quasi innoxios excusare possint, qui propter avaritiam quae omnium malorum radix est, et idolorum servituti comparatur, atque propter favorem dominorum suorum temporalium, aeternum Dominum contempserunt, et mandata illius spernentes, non casu sed per industriam homicidium perfecerunt. Nam de his legimus qui homines non sponte interfecerunt, Deum per legis latorem urbes refugii 112.1412B| deputasse: ad quas confugientes salvarentur ab ultore sanguinis proximi sui, et non morerentur. Inde in Deuteronomio scriptum est: «Haec erit lex homicidae, cujus vita servanda est. Qui percusserit proximum suum nesciens, et heri et nudiustertius nullum contra eum habuisse odium comprobatur, sed abiisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum, securis fugerit de manu, aut ferrum lapsum de manubrio, amicum ejus percusserit et occiderit, hic ad unam urbium supradictarum confugiet et vivet: ne proximus ejus cujus sanguis effusus est, stimulo doloris percutiat animam ejus (Deut. XIX) . » De eo vero qui per industriam aliquem occiderit, in Exodo ita praeceptum est: « Si quis de industria et per insidias 112.1412C| occiderit proximum, ab altari meo evellas eum, ut moriatur (Esodo XXI). » Et in Deuteronomio: « Si quis, inquit, odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vitae ejus, et surgens percusserit illum, et mortuus fuerit, et fugerit ad unam de supradictis urbibus, mittent seniores civitatis illius, et eripient eum de loco refugii: et tradent eum in manus proximi ejus, cujus sanguis effusus est, et morietur, nec misereberis ejus (Deut. XIX). » Si ergo eum quem Dominus dignum morte esse judicavit, reum non esse quis dicit, quomodo contrarius legi Dei non esistere, qui hoc quod Dominus praecepit, cassum esse contendit? Videndum ergo illi est ne forte in illorum numero sit, quibus per Prophetam dicitur: «Vae vobis qui consuitis pulvillos sub omni cubito, 112.1412D| et cervicalia ad decipiendas animas (Ez. XIII). » Et alibi: « Vae vobis, inquit, qui dicitis bonum malum, et malum bonum, ponentes lucem tenebras et tenebras lucem, dicentes amarum dulce, et dulce amarum. Racconti ergo mortificant animas quae non moriuntur, et vivificant quae non vivunt (Is. V). » Quisquis ergo malorum operum sine condigna poenitentia quemquam veniam a Deo percipere posse dixerit, penitus errat. Et cum deceptus alios decipere festinat, duplici noxa constringitur, hoc est, proprii erroris et alienae deceptionis. Sed inter haec sciendum, quod magna distantia est inter legitimum principem et seditiosum tyrannum. Inter eum qui subvertere nititur Christianae pacis tranquillitatem, 112.1413A| et illum qui armis contra iniquitatem, certat Defendere aequitatem. De quo plurima sub lege vetere et sub Testamento novo, fortium virorum inveniuntur exempla: quae nos possunt instruere quid de hujuscemodi facto debemus sentire.

CAP. XVI. -- De amministratoribus et his qui preces criminales dictant.

De Administratoribus autem qui judicia saecularia secundum legem majorum suorum exercent, quid sacri canones inde sentiant, facile est invenire. Nam in decretis Innocentii papae, cap. 23, ita legitur: Quaesitum est ergo super his qui post battesimo administraverunt, et aut tormenta sola exercuerunt, aut etiam capitalem protulerunt sententiam, de his nihil legimus a majoribus definititum. Meminente 112.1413B| enim a Deo potestates has fuisse concessas, et propter vindictam noxiorum gladium fuisse promissum, et Dei ministrum esse datum, vindicem esse in hujusmodi. Quemadmodum igitur reprehenderent factum quod auctore Domino viderunt esse concessum? De his ergo ita ut hactenus servatum est, sic habemus: ne aut disciplinam evertere, aut contra auctoritatem Domini venire videamur. Ipsi autem in ratione reddenda gesta sua omnia servabunt.

 Articolo in ejusdem decretis, cap. 30, scriptum est, quod qui preces criminales dictant, habeantur immunes: illud autem sciscitari voluisti, an preces dictantibus liberum concedatur. Utique propter battesimori rigenerazioneem a principibus poscere mortem alicujus, vel sanguinem de reatu. Quam rem 112.1413C| principes nunquam sine cognitione concedunt, sed ad judices commissa ipsa vel crimina semper remittunt, ut causa cognita vindicetur. Quae cum quaesitori fuerint delegata, aut absolutio, aut Damnatio pro negotii qualitate profertur. Et dum legum in improbos exercetur auctoritas, erit dictator immunis.

CAP. XVII. -- De populi necessario commissu.

De populi autem necessario commissu quomodo inultum soleat praeteriri, idem papa quibusdam episcopis de Macedonia ad interrogata rispondens, ita scripsit, dicens: Praevideat ergo dilectio vestra hactenus talia mansisse: et advertite, quod utique ut dicitis, necessitas imperavit: in pace etiam ecclesias constitutas non posse praesumere. Sed ut saepe accidit 112.1413D| quoties a populis et a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem non potest vindicari, inultum solere transire. Priora ergo dimittenda dico Dei judicio, de reliquo maxima sollicitudine praecavendum. Non enim hic, ut mihi videtur, iste doctor apostolicus dicit non necessarium esse populo pro male commissis agere poenitentiam, sed quod in omnes propter multitudinem non potest vindicari, priora dimittenda Dei judicio: de reliquo maxima sollicitudine praecavendum ne fiant.

CAP. XVIII. --De furto.

 De furto vero in concilio Agathensi, cap 5, ita scriptum est. Si clericus furtum ecclesiae fecerit, peregrina ei communio tribuatur.
 112.1414A| Articolo in eodem concilio, cap. 26, scriptum est: Si qui vero clerici documenta quibus ecclesiae possessio firmatur, aut supprimere, aut negare, aut adversariis fortasse tradere Damabili et punienda obstinatione praesumpserunt, quidquid per abstinentiam documentorum Damni ecclesiae illatum est, et de propriis facultatibus reddant, et communione priventur, etiam qui in Damno ecclesiae impie sollicitati a traditoribus susceperint.

CAP. XIX. --De conjuratione vel conspiratione.

De conjuratione vel conspiratione in concilio Chalcedonensi, cap. 14, scriptum est: Conjurationis vel conspirationis crimen, et ab exteris legibus est omnino proibitum, multo magis hoc in Dei Ecclesia ne fiat admonere conveniet. Si qui ergo clerici 112.1414B| vel monachi reperti fuerint conjurantes aut conspirantes, aut insidias ponentes episcopis aut clericis, a gradu proprio penitus abjiciantur.

CAP. XX. -- De his qui sacramento se obbligant ne ad pacem redeant.

De his vero qui sacramento se obbligant, ne ad pacem redeant, in concilio Hilerdensi, cap. 7, ita scriptum est: Qui sacramento se obligaverit, ut litiget cum quolibet, ne ad pacem ullo modo redeat, pro perjurio, uno anno a communione corporis et sanguinis Domini segregatus, reatum suum eleemosynis et fletibus, et quantum potuerit jejuniis absolvat. Ad charitatem vero, quae operit multitudinem peccatorum, celeriter venire festinet.

CAP. XXI. -- De his qui noxia juramenta conficiunt, quomodo poenitere oporteat. 112.1414C|

De iniquo ergo juramento et ad proximi noxam pertinente, in Toletana synodo, cap. 26, ita scriptum continetur: Etenim dum perjurare compellimur, Creatorem quidem offendimus: sed nos tantummodo maculamus. Cum vero noxia promissa complemus, et Dei jussa superbe contemnimus, ut proximis impia crudelitate noceamus, et nosipsos crudeliori mortis gladio trucidamus. Illic enim duplici culparum telo percutimur: hic tripliciter jugulamur. Restat ergo, ut eo nostra pergat sententia, quo misericordiae patuerit via. Quae ita Domino probatur Accepta, ut plus eam cupiat quam sacrificaa veneranda, dicente ipso: « Misericordiam volui 112.1414D| et non sacrificaum (Mt IX). » Hac indulgentiae concessa licentia, miserationis ipsius opus in gloriosi principis potestatem redigimus: ut quia Deus illi miserandi aditum pafecit, remedia pietatis ipse quoque non deneget, quae ita principali discretione moderata persistant, ut et illis ita sit, quatenus misericordia contributa, ut nusquam gens aut patria per eosdem aut periculum quodcunque perferat aut jacturam, haec miserationis obtentu temperasse sufficiat. Caeterum quia juramenta pro regiae potestatis salute, vel constitutione gentis et patriae, vel hactenus sunt esatto, vel deinceps exstiterunt exigenda, omni custodia omnique vigilantia indissolubiliter decernimus observanda, membrorum truncatione 112.1415A| mortisque sententia, religione penitus absoluta. Sed ne pravarum mentium versuta nequitia nosmet ad perjurii aliquando provocet culpam, neve a sanctae fidei regula hanc asserat venire sententiam, tam divinae auctoritatis oracula, quam praecedentium Patrum huic narrationi curavimus innectenda. Sic enim per Jeremiam dixit: «Repente loquar adversus gentem, adversus regnum, ut eradicem et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi, ut facerem ei (Ger. XVIII). » Et per Ezechielem: « Si dixero, inquit, justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus 112.1415B| est, in ipsa morietur. Si autem dixero impio, Morte morieris, et egerit poenitentiam, vita vivet et non morietur (Ez. XVIII). » Si ergo nostra conversio sic divinam mutat sententiam, cur miserorum tantae lacrymae vel pressura, tam crudam non temperent ex miseratione vindictam? Hinc populo etiam Israelitico saepe ultio promissa suspenditur, et Ninivitarum perditio divinae sententiae permutatione sedatur. Nam sanctus Ambrosius in libro tertio de Officiis, cap. 12, ita ait: Purum igitur ac sincerum oportet esse effectum, ut unusquisque simplicem sermonem proferat: vas suum in sanctitate possideat, ne fratrem circumspectione verborum inducat: nihil promittat inhonestum.At si promiserit, tolerabilius est promissum non facere, quam facere 112.1415C| quod turpe siediti. Saepe plerique constringunt seipsos jurisjurandi sacramento: et cum ipsi cognoverint promittendum non fuisse sacramentum, tamen contemplatione faciunt quod spoponderunt. Sicut de Herode supra scripsimus, qui saltatrici praemium turpiter promisit, crudeliter solvit (Mat. XIV). Turpe quod regnum pro saltatione promittitur: crudele, quod mors Prophetae pro jurisjurandi religione donatur! Quanto tollerabilius tale fuisset perjurium: sacramento. Et post pauca de Jephte discernens, Miserabilis necessitas, quae solvitur parricidio. Melius est non vovere id quod sibi is cui promittitur nolit exsolvi. Et post paululum: Non semper igitur promissa solvente omnia sunt.Denique ipse Dominus, sicut Scriptura indicat, frequenter suam mutat sententiam. 112.1415D| Vir quoque sanctissimus Augustinus,investigais acumine acutus: Inveniendi aditus patet, minora semper eligantur. Quia et qui murorum ambitu ne fugiat clauditur, ibi se in fugam praecipitat, ubi brevior murus invenitur. Hinc et Isidorus ait: Tolerabilius est enim non implere sacramentum quam permanere in stupri flagitio. Similiter in Synonymis: In malis promissis rescinde fidem: in turpi voto muta decretum: quod incaute vovisti, ne facias. Impia est promissio, quae scelere adimpletur. Unde necesse est ut male jurans dignam poenitentiam agat, eo quod nomen Domini contra praeceptum illius sumpsit in vano: quia in Exodo criptum est: « Nec enim insontem habebit Dominus 112.1416A| eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra (Esodo XX). » Et in Levitico: « Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui: ego Dominus (Lev. XIX). » Tamen malum quod facturum se sacramento devoverat, omnino non faciat, quoniam stulta vota frangenda sunt.

CAP. XXII. -- De his qui ad ecclesiae patrocinium confugiunt, ne tradantur persequentibus se sine foedere pacti.

De his ergo qui ad ecclesiae patrocinium confugiunt ne tradantur, in concilio Arausicano, cap. 5, ita scriptum est: Eos autem qui ad ecclesiam confugerint, tradi non oportere, sed loci sancti reverentia 112.1416B| et intercessione difendi. In concilio Aurelianensi, cap. 1, de homicidis, et adulteris, et furibus, si ad ecclesiam confugerint, ita scriptum est: Id constituimus observandum quod ecclesiastici canones decreverunt, et lex Romana constituit, ut ab ecclesiae atriis vel domo episcopi eos abstrahere omnino non liceat, sed nec altari consignari , nisi ad Evangelia datis sacramentis, de morte et debilitate et omni poenarum genere sint securi, ita ut ei cui reus fuerit criminosus de Satisfactione conveniat. Quod si sacramenta sua convictus fuerit violasse reus perjurii, non solum a communione Ecclesiae vel omnium clericorum, verum etiam et a catholicorum convivio separetur. Quod si cui reus est noluerit sibiintente faciente componi, et ipse 112.1416C| reus de ecclesia actus timore discesserit, ab ecclesiae clericis non quaeratur.

Articolo in eodem concilio, cap. 2, scriptum est de raptoribus, si ad ecclesiam confugerint: De raptoribus autem id constituendum esse censuimus, ut si ad ecclesiam raptor cum rapta convenerit, et feminam ipsam violentiam pertulisse constiterit, statim liberetur de potestate raptoris: et raptor mortis vel poenarum impunitate concessa, ad serviendum soggettous sit, aut redimendi se liberam habeat facultatem. Si vero quae rapitur patrem habere constiterit, et puella raptori consenserit, potestati patris excusata reddatur: et raptor a patre superioris conditionis soddisfazionee teneatur obnoxius.

Articolo in eodem concilio, cap. 3, scriptum est de 112.1416D| servis, si ad ecclesiam confugerint: Servus si ad ecclesiam confugerit pro qualibet culpa, si a domino omissa culpa sacramentum susceperit, statim ad servitium domini sui redire cogatur. Et posteaquam dato sacramento domino suo fuerit consignatus, si aliquid poenae pro eadem culpa qua excusatur probatus fuerit pertulisse, pro contemptu ecclesiae et praevaricatione fidei, a communione et convivio catholicorum, sicut superius comprehensum est, extraneus habeatur. Si vero servus, pro culpa sua ab ecclesia defensatus, sacramenta Domini, clericis exigentibus, de impunitate perceperit, exire nolentem a domino liceat occupari.

CAP. XXIII. -- De his qui divinationes expetunt, et incantationibus sive auguriis deserviunt. 112.1417A|

In Ancyrano concilio, cap. . . . de his qui divinationes expetunt, et morem gentilium subsequuntur, aut in domos suas hujusmodi homines introducunt, exquirendi aliquid arte malefica, aut expiandi causa, sub regula quinquennii jaceant secundum gradus poenitentiae definitos.

In concilio Laodicensi, cap. 36, de his qui incantationibus et phylacteriis utuntur, ita scriptum est: Quod non oporteat sacris officiis deditos vel clericos, magos aut incantatores Existere, aut facere phylacteria, quae animarum suarum vincula esse comprobantur: eos autem qui his utuntur, ab Ecclesia pelli praecipimus.

112.1417B| In concilio Agathensi, de sortilegis vel augurium servo, ut ab Ecclesia separentur, cap. 43, scriptum est: Ne de eo fortasse videatur omissum, quod maxime fidem Catholicae religionis infestat, quod aliquanti clerici sive laici student auguriis, et sub nomine fictae religionis qua sanctorum sortes divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque ispezione futura promittunt, hoc quicunque clericus vel laicus detective fuerit, vel consulere, vel docere, ab Ecclesia habeatur extraneus.

In concilio Toletanensi, cap. 29, ita scriptum est: Si quis episcopus aut presbyter sive diaconus, vel quilibet ex ordine clericorum, magos aut aruspices aut ariolos vel sortilegos, aut eos qui profitentur artem aliquam curiosam, aut aliquis eorum similia 112.1417C| exercentes consulens fuerit deprehensus, ab honore dignitatis suae depositus, monasterii curam excipiat: ibique perpetuae poenitentiae deditus, scelus admissum sacrilegii solvat.

Nel sinodo Martini, cap. 59, ita scriptum est: Non liceat sacerdotibus vel clericis incantatores esse et ligaturas facere: quod est colligatio animarum. Si quis haec facit, de Ecclesia projiciatur.

CAP. XXIV. -- Quod non liceat Christianis servare tradiziones gentilium: nec ullis observationibus festis eorum communicare.

Articolo in eadem sinodo, cap. 72, scriptum est: Non liceat Christianis tenere tradiziones gentilium, et observare lunae aut stellarum cursum. Non liceat Christianis observare vel colere elementa, aut lunae aut 112.1417D| stellarum cursum, aut inanem signorum fallaciam pro domo facienda, vel segetibus, vel arboribus plantandis, vel conjugiis sociandis. Scriptum est enim: «Omnia quae facitis, aut in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo (I Cor. X). »

Articolo in eodem concilio, cap. 72, ita scriptum est, quod non liceat Kalendas observare: Non liceat iniquas observes agere Kalendarum, et otiosis vacare rebus: neque lauro aut viriditate arborum circuire domos. Omnis haec observatio paganismi est.

Articolo in eodem concilio, cap. 75, scriptum est, quod non liceat medicinales herbas aliqua observatione 112.1418A| colligere. Non liceat in collectione herbarum quae medicinales sunt aliquas observationes aut incantationes intendere, nisi tantum cum simbolico divino et oratione Dominica: ut tantum Deus creator omnium et Dominus honoretur.

In concilio Laodicensi, cap. 39, scriptum est de his Christianis qui celebrant festa gentilium: Quod non oporteat cum gentilibus festa celebrare, et communicare pravitatibus eorum qui sine Deo sunt.

CAP. XXV. --Quod non sit cum paganis convivandum.

In concilio Africano, cap. 27, scriptum est de paganorum conviviis auferendis: Illud etiam petendum, ut quoniam, contra praecepta divina, convivia 112.1418B| multis in locis exercentur, quae ab errore gentili adtracta sunt, ita ut nunc a paganis Christiani ad haec celebranda cogantur, ex qua re temporibus Christianorum Imperatorum persecutio altera fieri occulte videatur, vetari talia jubeant: et de civitatibus et possessionibus imposita poena prohiberi: maxime cum etiam natalibus beatissimorummartyrum per nonnullas civitates, et in ipsis locis sacris talia committere non reformident: quibus diebus etiam, quod pudoris est dicere, saltationes sceleratissimas per vicos atque plateas exerceant, ut matronalis honor et innumerabilium feminarum pudor, devote venientium ad sacratissimum diem, injuriis lascivientium appetatur: ut etiam ipsius sanctae religionis pene fugiatur accessus.

112.1418C| Nel decretis Leonis Papae, cap. 30, scriptum est de his qui convivio gentilium et escis immolatitiis usi sunt: ​​Si qui convivio solo gentilium et escis immolatitiis usi sunt, possunt jejuniis et manus impositione purgari, ab idolothytis abstinentes, sacramentorum Christi possunt esse participes. Si autem aut idola adoraverunt, aut homicidiis aut fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos nisi per poenitentiam publicam non oportet awaretti.

CAP. XXVI. -- De Christianis qui cum Judaeis vescuntur, et quod Judaeis non liceat habere Christianas uxores vel concubinas, seu mancipium Christianum.

In concilio Heliberritano, cap. 55, scriptum est de 112.1418D| Christianis qui cum Judaeis vescuntur: Si vero quis clericus vel fidelis cum Judaeis cibum sumpserit, placuit eum a communione abstinere, ut debeat emundari.

In concilio Toletanensi, cap. 14, scriptum est de Judaeis: Suggerente Concilio, id gloriosissimus Dominus noster Canonibus inserendum praecepit, ut Judaeis non liceat Christianas habere uxores vel concubinas, neque mancipium Christianum in usus proprios comparare. Sed et filii qui ex tali conjugio nati sunt, assumendos esse ad battesimo: nulla officia publica eos opus est agere, per quae eis occasio tribuatur poenam Christianis inferre. Si qui vero Christiani ab eis Judaeis in ritu sunt maculati, vel 112.1419A| etiam circumcisi non reddito pretio, ad libertatem et religionem redeant Christianam.

CAP. XXVII. -- Quod Christianis non congruat comesationibus interesse, nec histriones fieri, nec saltare in nuptiis, neque in conviviis.

In concilio Laodicensi, cap. 55, scriptum est non congruere Christianis, comesationibus interesse: Quod non oporteat sacerdotes aut clericos ex collatis vel comesationibus convivia celebrare. Hoc autem nec laicis posse congruere.

In concilio Africano, cap. 30, scriptum est de histrionibus, Christianis factis, et de his etiam petendum, ut si quis ex qualibet ludicra arte ad Christianitatis gratiam venire voluerit, ac liber ab illa macula permanere, non eum liceat a quoquam iterum 112.1419B| ad eadem exercenda reduci vel cogi.

In concilio Laodicensi, cap. 53, scriptum est, ut in Christianorum non saltetur nuptiis. Quod non oporteat Christianos euntes ad nuptias plaudere vel saltare, sed venerabiliter coenare vel prandere, sicut Christianos decet.

CAP. XXVIII. -- Ut ad mensam episcopi Scripturae divinae legantur: et quod sacris ordinibus deditos viros non conveniat ebrietatem sectari.

In concilio Toletanensi, cap. 7, scriptum est, ut ad mensam episcopi Scripturae divinae legantur. Pro reverentia Dei et sacerdotum, id universa sancta constituit synodus, ut quia solent crebro mensis otiosae fabulae interponi, in omni sacerdotali convivio 112.1419C| lectio Scripturarum divinarum misceatur. Per hoc enim et animae aedificantur ad bonum, et fabulae non necessariae prohibentur.

Nel Canone Apostolorum, cap. 42, scriptum est, quod episcopus, presbyter, aut diaconus, aleator et ebriosus esse non debeat: episcopus, presbyter, aut diaconus, aleae atque ebrietati deserviens, aut desinat, aut certe Damnetur.

CAP. XXIX. --De continentia et castitate clericorum.

In concilio Cartaginensi, cap. 3, de continentia et castitate clericorum, ita scriptum est: Aurelius episcopus dixit: Cum praeterito concilio de continentiae et castitatis moderamine tractaretur, gradus isti tres qui constrictione quadam castitatis per consecrationes 112.1419D| adnexi sunt, episcopos, inquam, presbyteros et diaconos, ita placuit, ut condecet, sacros antistites ac Dei sacerdotes, nec non et levitas, vel qui sacramentis divinis inserviunt, continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter quod a Deo postulant impetrare. Ut quod apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus.

CAP. XXX. -- Quod non debeant sacerdotes quaslibet in ecclesiae familiis truncationes facere: nec aliquid quod morte plectendum sit judicare.

In concilio Toletanensi, cap. 6, scriptum est, non debere sacerdotes, quaslibet in ecclesiae familiis truncationes facere, nec aliquid quod morte plectendum 112.1420A| giudicare. His vero a quibus Domini sacramenta tractanda sunt, judicium sanguinis agitare non licet: et ideo magnopere talium eccedentibus prohibendum est, ne indiscretae praesumptionis motibus agitati, aut quod morte plectendum est, sententia propria judicare praesumant: aut truncationes quaslibet personis aut per se inferant, aut inferenda praecipiant. Quod si quisquam horum immemor praeceptorum, aut in ecclesiae familiis, aut in quibuslibet persones tale aliquid fecerit, et concessi ordinis honore privatus et loco, sub perpetuo Damationis teneatur religatus ergastulo. Cui tamen communio exeunti ex hac vita non neganda est, propter Domini misericordiam: qui non vult peccatoris mortem, sed ut convertatur et vivat.

CAP. XXXI. -- De clericis qui in mutuam coedem prorumpunt. 112.1420B|

In concilio Hilerdensi, cap. 11, scriptum est de clericis, qui in mutuam caedem prorumpunt: Si qui clerici in mutuam caedem proruperint, prout dignitas officiorum in tali surplus contumelia pertulerit, a pontifice Districtius vindicetur.

CAP. XXXII. -- De avaritia et cupiditate: et quod non sit usura exigenda.

In concilio Cartaginensi, cap. 5, de avaritia scriptum est: Aurelius episcopus dixit: Avaritiae cupiditas detestanda: quam rerum omnium malarum matrem esse nemo dubitat. Proinde inhibendum est, ne quis alienos fines usurpet, aut per praemium terminos 112.1420C| patrum statutos trascendet, nec cuiquam clericorum liceat de qualibet re foenus accipere: quanquam novellae suggestiones quae vel obscurae sunt, vel sub genere latent, inspectae a nobis, formam accipient: caeterum de quibus apertissime divina Scriptura sanxit, non est differenda sententia, sed potius exsequenda . Proinde quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis praedamnari. Universum concilium dixit: Nemo contra Prophetas, nemo contra Evangelia facit sine periculo.

In concilio Toletanensi, cap. 23, scriptum est de avaritiae malo: Avaritia radix cunctorum malorum: cujus sitis etiam sacerdotum mentes obtinet. Multi enim fidelium in amore Christi etmartyrum, in 112.1420D| parrhociis episcoporum basiliche construunt, oblationes conscribunt; sacerdotes haec auferunt, atque in usus suos convertunt. Inde est quod cultores sacrorum deficiunt, dum stipendia sua perdunt. Inde labentium basilicarum ruinae non reparantur: quia avaritia sacerdotali omnia auferuntur. Pro qua re constitutum est a praesenti concilio episcopos ita diocaeses suas regere, ut nihil ex earum jure praesumant auferre: sed juxta priorum auctoritatem Conciliorum, tam de oblationibus, quam de tributis ac frugibus, tertiam partem consequantur. Quod si amplius quippiam ab eis praesumptum exstiterit, per Concilium restauretur: appellantibus aut ipsis conditoribus, aut certe propinquis eorum, si jam illi a saeculo discesserunt. Noverint autore 112.1421A| conditores basilicarum, in rebus quas eisdem ecclesiis conferunt, nullam potestatem habere: sed juxta Canonum instituta sicut ecclesiam, ita et dotem ejus ad ordinationem episcopi pertinere.

In concilio Niceno, cap. 17, de clericis usuras accipientibus, scriptum est: Quod multi sub regula constituti, avaritiam et turpia lucra sectantur, oblitique divinae Scripturae dicentis: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, mutuum dantes, centesimos exigunt, juste censuit sancta et magna synodus, ut si quis inventus fuerit post hanc diffinitionem usuras acccipiens, aut ex conventione aliqua vel quolibet modo negotium transigens, aut hemiola, id est, sescupla exigens, vel aliquid tale prorsus excogitans turpis lucri gratia, dejiciatur a clero, et 112.1421B| alienus esistet a regula.

In decretis Leonis papae, cap. 3, scriptum est, quod usuram non solum clerici exigere non debeant, sed nec laici Christiani. Nec hoc quoque praetereundum esse duximus, quosdam lucri turpis cupiditate captos, usuras jam exercere: quod nos non dicam in eos qui sunt in clericali officio constitutos, sed et in laicos cadere qui Christianos se dici cupiunt, condolemus: quod vindicari acrius in eos qui fuerint confutati, decernimus: ut omnis peccandi opportunitas adimatur.

CAP. XXXIII. --De apostatis.

In decretis Siricii papae, cap. 3, de apostatis scriptum est: Adjectum est etiam, quosdam Christianos 112.1421C| ad apostasiam quod, dici nefas est, transeuntes, et dolorum cultu ac sacrificiorum contaminazionee profanatos, quos Christi corpore et sanguine quo dudum redempti fuerant renascendo, jubemus abscindi. Et si resipiscentes forte aliquando fuerint ad lamenta conversi, his quandiu vivunt, agenda poenitentia est. Et in ultimo fine suo, reconciliationis gratia tribuenda: quia docente Domino: « Nolo mortem peccatoris: tantum convertatur et vivat (Ez. XVIII). »

In concilio Arelatensi, cap. 22, de apostatis scriptum est: Qui tardius revertuntur, nisi per dignam poenitentiam non recipiantur. De his qui apostatant, et nunquam se ad ecclesiam repraesentant, nec quidem poenitentiam agere quaerunt, et postea infirmitate 112.1421D| arrepti, petunt communionem, placuit non dandam eis communionem, nisi revelaverint et egerint fructus dignos poenitentiae.

Articolo in eodem concilio, cap. 25, de apostatis, si non revertantur, scriptum est: Hi qui post sanctae religionis professionem apostatant, et ad saeculum redeunt, et postmodum poenitentiae remedia non requirunt, sine poenitentia communionem penitus non accipiant: quos etiam jubemus ad clericatus officium non suggesti. Et quicunque ille, post poenitentiam habitum saecularem non praesumat: quod si praesumpserit, ab ecclesia alienus habeatur.

CAP. XXXIV. --De professione monachi.

Nel sinodo Toletana, cap. 59, scriptum est de professione 112.1422A| monachi: Monachum aut paterna devotio, aut propria professio facit. Quidquid horum fuerit alligatum, tenebit. Proinde his ad mundum reverti interdicimus aditum: et omnes ad saeculum interdicimus regressus.

CAP. XXXV. -- De poenitentiae temperamento: et quando reconciliandi sunt ipsi poenitentes.

Nell'Africano Concilio, cap. 10, de poenitentibus ta scriptum est: Ut poenitentibus secundum differenziam peccatorum, episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur, et ut presbyter inconsulto episcopo non reconciliet poenitentem, nisi awarea episcopi necessitate cogente. Cujuscunque autem poenitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod 112.1422B| universam Ecclesiam commoverit, ante absidam manus ei imponatur.

In decretis Innocentii papae, cap. 7, de poenitentibus scriptum est: De poenitentibus autem, qui sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla intervenit aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum, Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat. Caeterum de pondere aestimando delictorum, sacerdotis est judicare: ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus et lacrymas corrigentis: ac tum jubere dimitti, cum viderit soddisfazioneem. Sane quisquis in aegritudinem inciderit, atque usque ad disperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum: ne de saeculo absque communione discedat.

CAP. XXXVI. -- De his qui in poenitentia positi vita eccederunt. 112.1422C|

In concilio Arelatensi, cap. 12, scriptum est de his qui in poenitentia positi vita eccederunt: Placuit nullum communione vuoto dimitti, sed pro eo quod oravit poenitendo, oblatio illius recipiatur.

In concilio Arausicano, cap. 3, scriptum est de poenitentibus, qui de corpore exeunt: Qui recedunt de corpore poenitentia Accepta, placuit sine reconciliatoria manus impositione, eis communicare: quod morienti sufficit consolationis, secundum Definitionem congruentem, viaticum nominaverunt. Ut si supervixerint, stent in ordine poenitentium, ut ostensis necessariis poenitentiae fructibus, legitimam communionem cum reconciliatoria manus 112.1422D| destinatario dell'imposizione.

CAP. XXXVII. -- De his qui poenitentiam violantes spernunt: et rursus praevaricantur.

In concilio Aurelianensi, cap. 4, scriptum est de his qui poenitentiam violant: Eos vero qui susceptam poenitentiam, religionemque suae professionis obliti, ad saecularia relabuntur, placuit a communione suspendi: et ab omnium catholicorum conviviis separari. Quod si post interdictum cum eo quisque praesumpserit manducare, et ipse communione privetur.

In concilio Toletano, cap. 55, scriptum est de saecularibus accipientibus poenitentiam, qui se totondere, et, rursus praevaricantes, laici effecti sunt: 112.1423A| Comprehensi ab episcopo suo, ad poenitentiam ex qua recesserunt, revocentur. Quod si aliqui per poenitentiam irrevocabiles sunt, nec admoniti revertuntur, vere ut postea coram ecclesia anathematis sententia condannatontur. Non aliter et hi qui detonsi a parentibus fuerint, aut sponte sua missis parentibus seipsos religioni devoverunt, et postea habitum saecularem sumpserunt, et iidem a sacerdote comprehensi, ad cultum religionis acta prius poenitentia revocentur. Quod si reverti non possunt apostatae, anathematis sententia abjiciantur. Quae forma servabitur etiam in viduis, virginibusque sacris, ac poenitentibus foeminis, quae sanctum monialem habitum induere, et postea aut vestem mutaverunt, aut ad nuptias transierunt.

CAP. XXXVIII. --Quod nulli sit ultima voenitentia deneganda. 112.1423B|

In decretis Coelestini papae, cap. 15, scriptum est, quod nulli sit ultima poenitentia deneganda: Agnovimus enim poenitentiam morientibus non denegari, nec illorum desideriis annui, quod obitus sui tempore animae suae cupiunt subveniri remedio. Horremus, fateor, tantae impietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate desperet, quasi non possit ad se quovis tempore concurrenti succurrere: et periclitantem sub horrore peccatorum hominem, pondere quo se ille expedire desiderat, liberare. Quid hoc, rogo, aliud est quam morienti mortem addere, ejusque animam sua crudelitate, ne absoluta esse possit, occidere? Cum Deus ad subveniendum paratissimus, 112.1423C| invitans ad poenitentiam sic promittat. « Peccator in quacunque die conversus fuerit, peccata ejus non reputabuntur ei (Ez. XVIII). » Et iterum: « Nolo mortem peccatoris, sed tantum convertatur et vivat (Ibid. ). » Salutem ergo homini adimit, quisquis mortis tempore poenitentiam denegarit. Et disperavit de clementia Dei, qui eum ad subveniendum morienti sufficere, vel momento posse non credidit. Perdidisset latro in cruce praemium ad Christi dexteram pendens, si illum unius horae poenitentia non juvisset. Cum esset in poena poenituit, et per unius sermonis promissionem, habitaculum paradisi Deo promittente promeruit.Vera ergo ad Deum conversio in ultimis positorum, mente potius est aestimanda quam tempore, Propheta hoc taliter 112.1423D| asserente: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Cum ergo Dominus sit cordis ispettore, quovis tempore non est deneganda poenitentia postulanti: cum ille se obliget judici, cui occulta omnia noverit revelari.

CAP. XXXIX. -- Quod oporteat eum qui pro illicitis veniam poscit, etiam a multis licitis abstinere: et quod non oporteat eum tempore poenitentiae lucra negotiationis exercere. 112.1424A|

In decretis Leonis papae, cap. 22, scriptum est, quod oporteat eum qui pro illicitis veniam poscit, etiam a multis licitis abstinere. Aliud quidem est debita justa reposcere, aliud propria perfezioneis amore contemnere. Sed illicitorum veniam postulantem, oportet etiam a licitis abstinere, dicente Apostolo: «Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt (I Cor. VI). » Unde si poenitentes habent causam quam negligere forte non debeant, melius expedit eis ecclesiasticum quam forense judicium.

Articolo in eisdem decretis, cap. 23, scriptum est quod poenitenti nulla lucra negotiationis exercere conveniat. 112.1424B| Qualitas lucri negotiantem aut excusat, aut arguit: quia est inhonestus quaestus et turpis. Verumtamen poenitenti utilius est dispendia pati, quam periculis negotiationis obstringi. Quia difficile est inter ementis vendentisque commercium non intervenire peccatum.

CAP. XL. -- Quod ad militiam saecularem, post poenitentiam rediri non debeat.

Articolo in eisdem decretis, cap. 24, scriptum est, quod ad militiam saecularem post poenitentiam rediri non debeat: Contrarium est omnino ecclesiasticis regulis, post poenitentiae actionem, redire ad militiam saecularem, cum Apostolus dicat: «Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus (II 112.1424C| Tim. II). » Unde non est liber a laqueis diaboli, qui se militiae mundanae voluerit implicare.

EPILOGO.

Haec tibi, sancte Pater, pauca capitula ex sanctorum Patrum conciliis colligere curavi: ut haberes in promptu ex eorum sententiis, quo judicare possis rudes et indomitos animos novellae gentis, apud quam modo conversaris: ut sciant se impunite peccare non posse, sed paratam sententiam semper a vobis fore: orientia vitia perversorum citius resecare: et humilibus atque digne soddisfazionee peccata sua plorantibus opportunum solamen consolationis conferre. Oportet enim, ut quia vestra sanctitas inter illos modo consistit, per praedicationem verbi Dei, et custodiam 112.1424D| verae religionis omnibus sacrum studium vestrum innotescat: quatenus hic fructus boni laboris laudem vobis acquirat: et in futuro mercedem et gloriam pariat sempiternam. Amen.