Liber sententiarum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber sententiarum
Migne Auctores varii
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Corpus Corporum

AuHiAuV.LibSen 40 Augustinus Hipponensis; Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

SENTENTIA PRIMA.-- Beatus qui.

Omnis qui beate vult vivere, si vivit ut vult, beatus est: omnis autem homo beate vult vivere: omnis igitur homo qui vivit ut vult, beatus est. Ex quo conficitur neminem vivere ut vult, qui vult turpiter vivere; quia nemo beatus est qui turpiter vivit. Ideo autem non vivit ut vult, quia etsi multa secundum voluntatem suam faciat, consequuntur tamen plura contra ipsius voluntatem.

SENT. II.-- De Judaeis.

Cum Apostolus dicat, omnia in figura contigisse Judaeis (I Cor. X, 11), umbras praeterea fuisse cuncta praeterita; nam corpus Christum esse: possum contendere, pascha non nisi semel gestum esse, quando figuratum corpus fuit occisus Christus. Nam et si ovis, qualem lex ad pascha describit, non potest inveniri, ut sit ex ovibus et haedis: discordat enim horum animalium ad conjunctionem communis fetus ipsa natura: quomodo potuit pascha verum geri, cum defuerit agnus talis ille qui pascha est? At si Christus talis ex justis, id est ovibus, et ex peccatoribus, id est haedis, secundum carnem nascitur, hic est solus agnus ille qui quaeritur, quique dum non amplius quam semel occiditur, non amplius secundum veritatem quam semel celebratum illud perfectum pascha monstratur. Figurae igitur, ut diximus, tunc temporis fuerunt: nam agnus eligitur, ut simplicitas et innocentia designetur; masculus quaeritur, ut virtus comprobetur; immaculatus, ut sine crimine; anniculus, ut exacto praedicationis tempore; perfectus, ut instructus omni virtutum genere; mense primo, ut totus annus a primordio proprio consecretur; quartadecima die mensis, ut lumine veritatis impleto, erroris nox operiatur; ad vesperam, ut saeculi occasus imminens approbetur; ejecto fermento, ut a corde perversae mentis malitiae corruptio tollatur; oblitis sanguine liminibus domorum, ut figura dominicae passionis fronte signetur; igne assus, est enim Evangelium et sermo Christi robustus cibus; nec in aqua madidus, non est enim delicatae interpretationis humido languore solvendus. Nihil praetermittitur, nihil enim in Christo omnino reprobatur. Ossa non conteruntur, quia nec comminui, id est, vinci in quoquam Christus potest. Quidquid superest, divinis ignibus imponitur; id est, quae quis capere non potest, Christi divinae scientiae remittit, eorum tantum quae manifesta sunt, pro viribus epulator intentus. Nam et quod stantes edunt, forma est, ne quis cadat, aut ne quis se in Evangelio ad necessitatem prosternat; sed vigentis animi robore contra persecutionum praelia invictus, id est, sublimis et erectus assistat. Nam quod succinctis lumbis, evangelicae signum est continentiae, dum locus seminum coercetur et constringitur: additis baculis, Spiritu sancto, quo quis nititur: pedibus calceatis, id est, lubrico erroris ejecto, dum provectione ad fidem coelestium quasi ferratis praesidiis in Evangelio cuncta sunt fixa, firmissima veritate solidata. Festinantes etiam: ferventes enim fide probantur, tepidi et negligentes respuuntur et evomuntur. Cum azymis sumuntur: Christus enim cum omni simplicis animi pura simplicitate sumitur. Cum picridiis: etenim hoc pascha in Judaeorum damnationem acerbissimas amaritudines cessit. Non nisi circumcisis dabatur (Exod. XII): purgatis enim solis et lavacro indulgentiae coelestis expiatis percipiendi Christi corporis sacrati cibi facultas porrigitur. Ita quae figurata in Israelitis fuerant, in nobis corroborata sunt; et quae illis imagines, in nobis ipsae sunt veritates. Imitabantur illi facere pascha, dum in similitudinibus exercerentur, solis discipulis Christi verum pascha facturis. Non ii qui pecudum pertractant corque jecurque, Sed quorum emundat prudens praecordia virtus, Excludens positam subter labem vitiorum, Remigio poterunt coelum penetrare secundo, Aethera jam vacuum laetis transcurrere pennis.

SENT. III.-- De quaestione fati et fortunae.

Quia tuum animum non leviter moveri, et cum praesens essem adverti, et nunc tuis litteris gratius certiusque cognovi, rescriptum tibi non parvi voluminis debeo, etc. Ero tamen alacrior si et saepe commemorare me litteris tuam non pigeat Charitatem, et quid de hac epistola sentias, rescripto edocueris.

SENT. IV.-- De miraculis magicis.

Non oportet moveri, cum magicis artibus miracula fiunt plerumque similia miraculis quae fiunt per sanctos Dei servos: sicut scriptum est in Exodo, quod magi Pharaonis fecerunt nonnulla similiter sicut fecit Moyses (Exod. VII et VIII). Non ergo haec oportet mirari: quia omnia quae visibiliter fiunt, etiam per inferiores potestates aeris hujus non absurde fieri posse creduntur. Sed hoc interest, quod cum sancti talia faciant, in nomine Dei Domini omnium rerum de sublimioribus apparatibus jubetur inferiori creaturae; cum autem mali homines magicis artibus operantur similia, in manus suas dantur, cum exaudiuntur a daemonibus. Digni sunt enim qui tali exauditione decipiantur, ut poena illis fiat hoc quod videntur impetrare beneficium, cum eis exhibent quasi privatim aeriae potestates quaedam miracula, ut eos habeant subjugatos, permissu tamen divinae providentiae, ut pro meritis animarum sua cuique tribuantur.

SENT. V.-- De piscibus centum quinquaginta tribus.

Potest etiam si numerus iste consideretur, occurrere ad Ecclesiae sanctitatem, etc. . . . . ubi peccatores, qui ad sinistram pertinent, non inveniuntur .

SENT. VI.-- In quo melior sit homo belluis.

Hominem ex anima et corpore constare nulli dubium est, ita ut anima sit vis quaedam qua corpus vivificatur; et sint duo, ita ut unum altero sit praestantius, illud dominetur, hoc serviat. Sed rursus in eadem anima duo quaedam videntur: unum quod amans divina, intelligit et participat rationi, ac dicatur rationale; alterum quod sensibilibus fruens, belluis communicat, ac sit irrationale. Quod rursus in duobus animadvertendum est, quorum unum est quo resistere appetit obsistentibus; alterum, quo adipisci congruentia, quod et belluas facere manifestum est. Quibus collectis, apparebit hominem constare ex anima quidem et corpore, sed officiis hac partitione diversis. His autem omnibus praesidet illa prima et rationi vicina pars, quae cum sese suaque, vi ac potentia fabricatoris, non per se, quia ipsa ex se nihil est, sed per benignitatem Dei per quam anima est, fuerit delectata, naturae inferiorem in se partem frenando, atque a rebus temporalibus abducendo, liberat dolorum egestate, indigentiae difficultate, morborum molestiis, atque in sua bona benefica largitione reducit, ut justitiae in ea firmitas maneat, regnando secundum suam naturam et servienti praestando: cujus servientis si vita fuerit delectata, et haec temporalia dilexerit, non dominans, sed serviens, et non praestans inferiori, sed ei obsequens, judicabitur, ad extremum graviores poenas expertura, deserta iis omnibus quae adversum Dei praecepta dilexit; recurrendo autem ad superna, ac se totam Dei beneficiis resumendo, erit similis ei a quo facta est, et erit beata, habens ejus similitudinem ad quam facta est. Sic enim scriptum est: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei (Gen. I, 27). Quam nos ipso intuitu recepturos esse sic dicitur per Joannem apostolum: Charissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). De distributione autem animae dictum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Deut. VI, 5, et Matth. XXII, 37). Et apostolus Paulus sic ait: Salvum faciat Dominus spiritum vestrum, animam et corpus (I Thess. V, 23). Quapropter nihil belluis homo praestat, nisi quod intellectualis anima est: ipsis autem hominibus caeteris praestat, cum intelligit Deum, neque temporalia bona perversus vanitate sectatur. Nam et illud verissime dictum est, Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum (Psal. XXXI, 9). Et illud, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31): sic intelligit, Quia ego sum Dominus. Et illud, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole (Eccle. I, 2, 3).

SENT. VII.-- De corporis resurrectione.

Excepto eo quod omni fide dignum est, nihil Deum non posse, tali etiam ratiocinatione colligi potest, non esse contra naturam ut resurgat hoc corpus. Universum corpus, quod etiam hujus mundi sensibilis coeli et terrae nomine significatur, est aliquo modo. Omne autem quod est aliquo modo, neque tamen summo modo, ejus speciei participatione est, in quantumcumque est, quae summo modo est; qua, cum tenetur, ordinatas quasque commutationes pati potest. Non autem esse omnino corpus non potest. Si enim omnino corpus non erit, aut nihil erit, aut aliquid melius: sed nihil esse non sinitur, obtinente specie quae semper manet et vere summeque est: melius autem aliquid esse quam corpus non potest; quia et corporis universi certus est modus, et eorum quae incorporea facta sunt, numerus augeri non indiget; et non est opus aliquam novam naturam fieri, quasi aut non omnia facta fuerint, aut in locum alicujus quae perierit alia substituenda sit; cum et perfecte facta sint omnia, et ea gubernentur providentia secundum speciem semper manentem, ut ordinatae mutabilitati, et per hoc in mutantis quamdam manentiam cedat natura sensibilis, atque ita in suo genere teneatur, modumque proprium custodiat. Ex quo fit ut corpus omne aliter atque aliter sit, corpus tamen esse non desinat: ita universae naturae salva sunt omnia, quae sensibus nostris discedunt et interire penitus existimantur. Unde non mirum est si hoc corpus modum istum suum, quo nunc est, in quantum est, recipiat, aut meliorem aliquem sortiatur; cum is qui vocatur interitus, discessio in alios modos sit, non omnino peremptio.

SENT. VIII.-- De fide, spe et charitate.

Fides sine spe et charitate est, si dicas: Credo vera esse ad quae me vocas; sed ego ea capere non possum, nec volo. Fides sine spe cum charitate est, si dicas: Credo vera esse ad quae me vocas, et volo ea consequi; sed non possum. Fides cum spe sine charitate est, si dicas: Credo vera esse ad quae me vocas, et ea possum assequi si velim; sed nolo. Charitas sine spe et fide est, si quis dicat, vehementer se velle sine illecebris corporis sui vivere in aeternum; sed neque credere esse vitam aeternam, nec, si sit, eam se posse assequi. Cum fide sine spe charitas est, si et desiderare se vitam aeternam, et credere esse quis dicat; sed se posse assequi neget. Spes autem sine fide quomodo esse possit, non invenio. Nemo enim sperat se posse assequi quod esse non credit. Oportet ergo inesse animo omnia tria, fidem, spem et charitatem; ut et credat vera esse ad quae vocatur, et speret se posse assequi, et omnino ea diligat.

SENT. IX.-- Quod philosophia in tres partes dividitur.

Philosophia in tres partes dividitur; moralem, naturalem, rationalem. Moralis in duas, scientiam et administrationem. Scientia in duas, hortationem et tractationem bonorum et malorum. Administratio in duas, officium et finem: officium quod facere debemus, finem ad quod referimus omnia quae recte faciamus, ipsum autem ad nihil aliud refertur. Naturalis distribuitur in duas partes, corporea et incorporea. Corporeorum divisio quinque partita est: in causam, quae aliquid facit; materiam, unde facit; motum, per quod facit; causationem, quare facit; effectum, quod facit. Incorporeorum quadripartita est: in locum; locus enim non est corpus, sed spatium quod obtinetur a corpore: in tempus: in extremitates; extremitates enim corporum non sunt corpora, quia non habent crassitudinem: in dicibilia; dicibilia enim quae concipimus animo ut enuntiemus verbis, non sunt corpora. Sane tunc dicuntur dicibilia, si ex rebus verbis animo impressa sunt. Rationalis distribuitur in tres partes: dirigentiam, quae est in perceptione sensuum, vel esse dicitur; definientiam, qua definimus quidquid sit; differentiam, qua ratiocinamur argumentumque concludimus.

SENT. X.-- In quo statu erat Adam antequam peccaret.

Antequam peccasset Adam, anima erat rationalis, perfecta et beata: corpus habens, non quale nunc habemus fragile atque mortale, sed quale congruebat tali animae, quae nondum in se Dei similitudinem prava voluntate corruperat; quale nos quoque post resurrectionem habituri sumus, cum eadem anima eamdem similitudinem Dei perfecta sanctitate perceperit. Postea vero quam peccavit, facta est anima rationalis cupiditate corrupta, corpus habens quale in nobis nunc cernimus.

SENT. XI.-- De casu peccantis.

Casum peccantis ex arbitrio libero venientem, quem nulla inopia, neque cupiditas perurgebat, quaerimus. Suspicari autem videor qualitate materiae factum. Sed occurrit Dei opus, Dei perfectio, a quo talis ac tantus fieri meruit; et omnes nobis rationes confundit, ne Deus meliore consilio de illa desperans materia, ideo liberum arbitrium dederit, ut si peccatum obreperet, recte alienus a culpa esset.

SENT. XII.-- Cavendum ne putetur quidquam esse verius quam omne quod est ex eo quod per se ipsum est.

Et quod summe, cum ipso et de ipso est: quod autem non summe est, ab eo qui summe est, de nihilo accipit ut sit. In hac ergo natura non potest recte Deo tribui, nisi quod in se habet esse, id est, omne ejus bonum. Quod autem ad peccata mortemque pertinet, sine dubio vergit ad non esse: hoc undecumque sit, non est certe ab eo quod summe est, nec ab eo quod aliquo modo est. Non est igitur nec a Deo nec ab aliquo opere Dei. Erit ergo ab eo quod est ei contrarium quod summe est. Quod ergo quaeris unde sit, non est unde sit.

SENT. XIII.-- Quid sit homini commune.

Prima animalia mortalia, insensualia, irrationabilia, ut arbores, et caetera, cum quibus est homini commune crescere, generare, ali, mori. Secunda mortalia, irrationabilia, sensualia, ut pecora, cum quibus est commune crescere, generare, ali, mori, sentire, appetere, fugere. Tertia sensualia, rationabilia, mortalia, ut homines. Quarta immortalia, sensualia, rationabilia, ut Angeli, cum quibus est commune audire, sentire, intelligere.

SENT. XIV.-- Voluntas quid.

Voluntas est animi motus cogente nullo ad aliquid vel non amittendum, vel adipiscendum.

SENT. XV.-- Tria genera virtutum.

Primae civiles politicorum: purgatoriae, quibus exuitur anima a vitiis; exemplares, quae jam contemplanti menti imprimuntur a Deo, ubi totum vivit, ubi totum semper vivit, ubi totum semper beate vivit. Intelligibilia, quae intelliguntur. Deus intelligibilis dicitur, quia intelligitur: intellectus, quia per se intelligit: anima intelligibilis, quia intelligitur; intellectualis, quia et ipsa intelligit.

SENT. XVI.-- De pulchritudine mundi. Modo, si placet, auribus aequis atque mente pura Operum accipe prima Dei: quae tu negas bona esse, Et clamas haec fieri non debuisse cuncta; Quoniam ut Deus omnia, summus summa, facta non sunt. Elementa boni bona mundi prima quatuor sunt. Levis ignis, acutus, et est qui mobilis superne. Gravis huic obtusaque contra est atque pigra tellus. Inimica igitur tria summis sunt tribus quoque ima, Duo quae medio veniunt, aer, unda, nectunt Extremis rursus amica quantum et ipsa secum. Levitatem et mobilitatem cum igne jungit aer, Obtusum pondus et infra jungit unda terris, Hebes est et mobile vinclum, quo aura et unda inhaerent. Sed hebes quod loquitur alte, debet aura terris: Quod mobilis influit imum debet unda flammis. Media extremis sibi sumunt bina de propinquis, Et de longe positis haec singula occuparunt sibi. Sic variis elementis quadratur iste mundus: Sic est discordia concors, sic remota juncta. Ita motibus omnibus haec sunt rite temperata, ut Imparibus numeris sit pulchritudo compar. Quid quaeque ferant elementa, et quid sibi apta gignant, Referam, ut valeo, numeris; tu benignus audi: Ut in his quoque foedera mundi firma lege veri Ubi videris, ordine credas ista facta certo. In quatuor his elementis, aura, aqua, igne, terra, Animalia certa creantur, propriae apta sedi, et Quae habeant alios alia usus congruosque motus. Gradientia fixaque, duplex quod genus videmus, Animalia sunt elementis ultimis duobus. Age jam, ultima despice terrae, et confer ima summis: Fixum radicibus haeret arbustum omne terris: Fixa ut sublime rotantur sidera alto coelo firma. Hic vestigia fert quod repit omne terris: Globus est ut cuique ita firmant gressum et astra septem. Natat undis, et volat, auras ambiente motu, Sursum deorsumque animantum quod petit vicissim. Medio medium bene librans hinc et inde nisu. Aliud quoque conveniens his quatuor vicissim Contrarium inesse elementis qualitate duplex, Paucis adverte, docebo: namque parva non sunt. Ita primum tertio habetur, quartum ut est secundo: Contraria in his volo cernas, vimque singulorum. Calet ignis et aridus est, quod possidet superna: Praefrigida et humida serpit tertia unda. Contravenit inter utrumque locatus, mixtus ex utroque, Quarto contrarius aer, ultimo secundus, Ambobus partim parilis, atque totus impar. Nam humore liquescit aquarum, fervet ignis aestu. Capit undis terra rigorem, fitque sicca coelo. Vicibus variis ita totus quatuor sibimet Per motiva tempora nexus temperatur annus. Pluvialis hiems rigat undis, aqua frigore arctat. Maturat et omnia torret sicca et ignea aestas. Ver temperiem sibi sumit de hoc utroque gratam: Tepidam igne et aqua tenet auram molliter fluentem. Autumnus frigore torpet, siccitate hiulcat. Sic corpora quatuor ex his nostra copulantur. Spatium haec quoque noctis, et horas temperant dierum. Medium igne quod ardet et aret tempus hinc diei est. Medium undis frigidum et humidum est tempus inde noctis. Sunt extrema humida noctis, prima jam calet lux. Hinc atque illinc tibi blandum mane temperatur: Sunt ultima sicca diei, prima friget umbra: Ex utroque accipe legem, et temperare vesper. Et tot res invide tales. Fulgida astra coeli, Coelum coelique figuram perpetesque motus, Fixum in medio, quod et unum est pondus omne terrae. Glaucum Oceanum mare, et amnes ungulae orbis almi, Auras liquidas, modo densas, inde mox serenas: Tot corpora pennipotentum, picta, grata, blanda, Varium decus atque nitores adde tot natantum, Tot terrigenis decoratum multiforme pulchrum: Et tot res invide tales te esse nolle clama Rapidum tardo, et rata rota currens, hac et hac vaganti: Statisque manentia: densis rara, magna parvis: Obscuris flammiferata, nigra luminosis: Intercidentia natis, nata nascituris: Medium extremis, medio illa, et ima summis, Concordant lege superna: lege dico veri: Unum carmen modulantur concinuntque in unum: Unum quoddam appetit, omne quidquid ambit esse. Et tot res invide, si audes, te esse nolle clama. :SENT. XVII.-- Quod notitia evidentior boni, mali est experimentum.

Item non esse bona dulcia, si non paterentur adversa. Item bonum quod obtemperando minus diligebat, ardentius diligit comparando. Non erit magnus, magnum putans si cadunt ligna, lapides, et moriuntur mortales. Quod si artifex de tali materia faciat aliquid quod melius illo est, nonne melius se ipso aliquid fabricavit? Nullo modo: quia non solum melior, sed ne par quidem arti potest esse materia. Sic enim materia est subjecta artifici: si subjecta est, inferior sit necesse est.

SENT. XVIII.-- Quid est quod omnia mensura et numero et pondere disposuisse dicit propheta Dominum.

De Filio. De semper nato. De Unigenito. De Verbo. Mensura unum potest intelligi. Numeri enim ab eo mensurantur: ut mensura possit Pater intelligi et numerus ipse Filius, pondus Spiritus sanctus; amor est enim. Nam qui amat dicitur, Pendet ab amore; et qui pendet, ad aliquid venturus est. Erit namque numerus de mensura, et inde ipse ordo sequitur. A pondere dicitur pendet. Ad ordinem nisus pertinet. Ordo enim potest etiam et pondus accipi: pondus conatus esse potest ad locum, conatus vel conati ad locum appetitus occurrit: pondus ergo ad ordinem pertinet. Lucem istam solis substantiam esse, non qualitatem, manifestum est. Qualitas enim in corpore consistens est, et ubi est corpus, ibi qualitas. Corpus solis in coelo, qualitas ergo ibi. Qualitas enim ut figura, ut color, ut duritia, ut mollities. Lux autem ista usque ad terras distenditur, et manifestum quia corpus: de loco locum enim in transit. Et ista sunt duo infinita, lux solis et terra. Qualitas enim cum eo movetur, cujus est qualitas. Lucis ergo solis et aeris substantia naturas suas habentes, invicem sine aliqua angustia, vel sine expulsione alterius manentes, ita sibi commiscentur, ut una alteram non mutet: et corpora sunt. Refers nunc ad incorporea coaeva, ut lux et ignis: aequalia, ut homo de homine: melius coaeva, quam non coaeva; melius aequalia, quam non aequalia. In illa ergo divinitatis natura et coaeva et coaequalia. Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum; ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Summum bonum non est infecundum et sterile. Quod autem de illo genitum est, aequale illi est, in hoc maxime, ut unum de uno sit. Et est summus modus de generatione unum, unde unigenitum ut magis approbetur aequale. Modus, finis cujusque rei. Sed ne cuiquam videatur, quia et Filius debuit generare; si ita esset, nullus esset generandi finis. Moderatum autem immoderato melius est: propter aequalitatem magis finis est moderatus. Unum duo infinita esse possunt, et haec corpora, ut aer et lux, quae per locos distenduntur, et non se angustant. Si ita ergo in corporalibus, quanto magis in spiritualibus? In Domino nihil debet esse mutabile. Si ex tempore genuit, mutabilis est: qualitas in substantia est mutabili. In Sapientia Salomonis: Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum (Eccli. I, 1). Item in Salomone: Vapor est enim virtutis Dei, et manatio quaedam omnipotentis Dei sincera (Sap. VII, 25). Iterum: Fons sapientiae verbum Dei in excelsis (Eccli. I, 5). Ratio procedens, recte dicitur verbum. Vox aliquid est, silentium nihil est. Unum si solum esset, in se esset, sterile esset et nihil praestaret: sed quia benignum est, procedens ad aliquid faciendum, processit in alterum se. Ipsa est generatio Unici, quia qui facit est, et per quem facit est, et effecerunt duo. Unum enim antecedit duo: et his duobus est aliquis ordo, et fiunt tria, quae Trinitas dicitur. Cardo dicitur omnium rerum, qui accipitur Pater. Cardo enim quanquam sit immobilis, tamen motum qui est ipse Filius intellectus, unus esse dicitur, quem omnes digni fruuntur, sed non omnes uniter. Nam homo susceptus a divina Sapientia, quanto divine susceptus est, tanto divinius intelligit. Nam quanquam unum sit corpus, tamen non eamdem habent omnia membra sanitatem. Aliter dicitur sanitas oculi, aliter capitis, aliter caeteri corporis. Homo enim a peccato evadens conatur intelligere; ille autem susceptus ab eodem intellectu. Nunquam autem erit manus pes, aut pes oculus: sic et homo nunquam erit quod ille qui susceptus est a Sapientia Dei. Deus dicitur finitus forinsecus usque ad animam, intrinsecus usque ad se: omnia enim in se continet. Anima autem finita est usque ad corpus, et usque ad Deum. Corpus etiam foris finitum est usque ad nihil, intrinsecus autem infinitum est: dividendo enim nunquam finitur.

SENT. XIX.-- De ideis.

Omnis transitus de loco in locum per lineam fit; quoniam omne latum linea sibi conjungitur, et omne corpus linea sibi conjungitur, quae linea utique corpus non est: ita et omnis transitus in anima, id est, mutatio vel affectio, qua modo stulta, modo sapiens, per quasdam utique lineas, id est, per quosdam transitus medios fit, quomodo ipsa de nihilo facta est. Homo si verum sciat, pene Deus est: Deus si verum nescit, non pene, sed bene lapis est. Mens autem hominis quam optimo motu ferri debet. Quo igitur circuitu movenda est? Est autem optimus mentis circuitus rationalis cogitatio, quae ab eo quod quaeritur profecta, per succedentium argumentorum circulum certior redit in locum. Ideoque etiam similitudines intellectui idoneae sunt, quod per ipsum motum quem natura desiderat, animo exhibeantur. Nam quasi auferunt animos ab eo quod agitur, et illo iterum referunt: sed quod efferunt, contra pigritiem fit; quod referunt, contra errorem. Unde placuit etiam priscis sapientibus quasdam res imaginibus signare fabularum, ut cum ad eas fertur intentio, referturque ad id quod significant, motu suo mens etiam cum ludit, exerceatur in disputatione. Praevidendum ne quis mentiatur. Omnis anima affectibus mutatur: nam et in officiis mutabilis est. Deus est enim solus immutabilis, et Angeli: ergo semper immutabiles sunt, cum officia impendunt. Vermis de morte natus, et mortem consumens: de putredine natus, putredinem consumens. Omnia mutabilia etiam puncto temporis mutantur, et maxime corpora quae penitus non manent, sed aetatibus sine intermissione moventur. Nam omnis res aetates suas habet, ut ad brevem aetatem aetas omnis major quasi aeternitas sit: cum etiam adhuc viventes mortes quasdam patiantur ipsarum aetatum, et ultima mors major quodam modo mors sit, ut ipsa crementa aetatum mortes patiantur. Et montes cum ruunt, et insulae cum ruunt et nascuntur, quasi mortes fiunt in universitate, ut ultima mors sit etiam mundo quae dicitur conflagratio. Nam tria sunt: unum semper immutabile, ut Deus; semper mutabile, ut corpus; medium quoddam, ut anima, ut mutabilis esse possit, possit et immutabilis. Sed post commutationem corpus non mutatur. Ea demum vera et sincera libertas est, qua fit ut ubicumque sis, bene sit tibi. Deus autem est solus, nusquam absens ab eis quibus solus voluptas est. Pater autem misericors mortalia illis vincula faciebat. Descensus animae talis est, ut cum putat se aliquid appetere quod sibi prosit, ad alia huic rei necessaria trahatur: ac si id quod volebat in multis implicetur, et dicat, Praeveni nolens quod volebam; redit autem per gratiam Dei. Tria sunt genera virtutum: primae civiles politicorum, etc.

SENT. XX.-- De malo.

Notitia enim evidentior boni, mali est experimentum iis quibus potentia interior est, ut per disciplinam malum ante experimentum sciant. Non essent bona dulcia, si non paterentur adversa. Item bonum quod observando minus diligebat, ardentius diligit comparando. Non erit magnus, magnum putans si cadunt ligna, lapides, et moriuntur mortales. Utrum secundum tempus, an secundum excellentiam Deus ante tempora. Non enim secundum tempus ante tempora: alioquin incipit tempore praecedere tempora, et non jam praecedit tempora qui tempore illa praecedit.

SENT. XXI.-- De libero arbitrio.

Nos autem Deo jubente ea quae volumus agimus, quoniam quae possumus volumus, bona duntaxat. Nam mala in potestate sunt quae in voluntate esse non debent. Idque est et plurimum et solum in libero arbitrio, plenissime velle omne quod recte agere possis: si quod recte vis agere non potes, fac velis agere quod recte potes. Manifestum est in Spiritum Sanctum peccantem, veniam habere non posse; nam vindicatur. Cum enim affligitur, in ipsa poenitentia punit factum, et solvit vindictam. Non ergo dimittitur, quia punitur.