Liber spectaculorum (Epigrammaton liber)

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber spectaculorum
Epigrammaton liber


I

Barbara pyramidum sileat miracula Memphis,
Assyrius iactet nec Babylona labor;
Nec Triviae templo molles laudentur Iones,
Dissimulet Delon cornibus ara frequens;

Aëre nec vacuo pendentia Mausolea
Laudibus inmodicis Cares in astra ferant.
Omnis Caesareo cedit labor amphitheatro,
Unum pro cunctis fama loquetur opus.

II

Hic ubi sidereus propius videt astra colossus
Et crescunt media pegmata celsa via,
Invidiosa feri radiabant atria regis
Unaque iam tota stabat in urbe domus.
Hic ubi conspicui venerabilis amphitheatri
Erigitur moles, stagna Neronis erant.
Hic ubi miramur velocia munera thermas,
Abstulerat miseris tecta superbus ager.
Claudia diffusas ubi porticus explicat umbras,
Ultima pars aulae deficientis erat.
Reddita Roma sibi est et sunt te praeside, Caesar,
Deliciae populi, quae fuerant domini.

III

Quae tam seposita est, quae gens tam barbara, Caesar,
Ex qua spectator non sit in urbe tua?
Venit ab Orpheo cultor Rhodopeïus Haemo,
Venit et epoto Sarmata pastus equo,
Et qui prima bibit deprensi flumina Nili,
Et quem supremae Tethyos unda ferit;
Festinavit Arabs, festinavere Sabaei,
Et Cilices nimbis hic maduere suis.
Crinibus in nodum tortis venere Sygambri,
Atque aliter tortis crinibus Aethiopes.
Vox diversa sonat populorum, tum tamen una est,
Cum verus patriae diceris esse pater.

IV

Turba gravis paci placidaeque inimica quieti,
Quae semper miseras sollicitabat opes,
Traducta est +getulis+ nec cepit harena nocentis:
Et delator habet quod dabat exilium.
Exulat Ausonia profugus delator ab urbe:
Haec licet inpensis principis adnumeres.

V

Iunctam Pasiphaen Dictaeo credite tauro:
Vidimus, accepit fabula prisca fidem.
Nec se miretur, Caesar, longaeva vetustas:
Quidquid fama canit, praestat harena tibi.

VI

Belliger invictis quod Mars tibi servit in armis,
Non satis est, Caesar, servit et ipsa Venus.

VIb

Prostratum vasta Nemees in valle leonem
Nobile et Herculeum fama canebat opus.
Prisca fides taceat: nam post tua munera, Caesar,
Hoc iam femineo ‹Marte fatemur agi›.

VII

Qualiter in Scythica religatus rupe Prometheus
Adsiduam nimio pectore pavit avem,
Nuda Caledonio sic viscera praebuit urso
Non falsa pendens in cruce Laureolus.
Vivebant laceri membris stillantibus artus
Inque omni nusquam corpore corpus erat.
Denique supplicium ‹dignum tulit: ille parentis›
Vel domini iugulum foderat ense nocens,
Templa vel arcano demens spoliaverat auro,
Subdiderat saevas vel tibi, Roma, faces.
Vicerat antiquae sceleratus crimina famae,
In quo, quae fuerat fabula, poena fuit.

VIII

Daedale, Lucano cum sic lacereris ab urso,
Quam cuperes pinnas nunc habuisse tuas!

IX

Praestitit exhibitus tota tibi, Caesar, harena
Quae non promisit proelia rhinoceros.
O quam terribilis exarsit pronus in iras!
Quantus erat taurus, cui pila taurus erat!

X

Laeserat ingrato leo perfidus ore magistrum,
Ausus tam notas contemerare manus,
Sed dignas tanto persolvit crimine poenas,
Et qui non tulerat verbera, tela tulit.
Quos decet esse hominum tali sub principe mores,
Qui iubet ingenium mitius esse feris!

XI

Praeceps sanguinea dum se rotat ursus harena,
Inplicitam visco perdidit ille fugam.
Splendida iam tecto cessent venabula ferro,
Nec volet excussa lancea torta manu;
Deprendat vacuo venator in aëre praedam,
Si captare feras aucupis arte placet.

XII

Inter Caesareae discrimina saeva Dianae
Fixisset gravidam cum levis hasta suem,
Exiluit partus miserae de vulnere matris.
O Lucina ferox, hoc peperisse fuit?
Pluribus illa mori voluisset saucia telis,
Omnibus ut natis triste pateret iter.

XIII

Quis negat esse satum materno funere Bacchum?
Sic genitum numen credite: nata fera est.
Icta gravi telo confossaque vulnere mater
Sus pariter vitam perdidit atque dedit.
O quam certa fuit librato dextera ferro!
Hanc ego Lucinae credo fuisse manum.
Experta est numen moriens utriusque Dianae,
Quaque soluta parens quaque perempta fera est.

XIV

Sus fera iam gravior maturi pignore ventris
Emisit fetum, vulnere facta parens;
Nec iacuit partus, sed matre cadente cucurrit.
O quantum est subitis casibus ingenium!

XV

Summa tuae, Meleagre, fuit quae gloria famae,
Quanta est Carpophori portio, fusus aper!
Ille et praecipiti venabula condidit urso,
Primus in Arctoi qui fuit arce poli,
Stravit et ignota spectandum mole leonem,
Herculeas potuit qui decuisse manus,
Et volucrem longo porrexit vulnere pardum
Praemia cum +laudem ferre adhuc poteram+.

XVI

Raptus abit media quod ad aethera taurus harena,
Non fuit hoc artis, sed pietatis opus.

XVIb

Vexerat Europen fraterna per aequora taurus:
At nunc Alciden taurus in astra tulit.
Caesaris atque Iovis confer nunc, fama, iuvencos:
Par onus ut tulerint, altius iste tulit.

XVII

Quod pius et supplex elephas te, Caesar, adorat
Hic modo qui tauro tam metuendus erat,
Non facit hoc iussus nulloque docente magistro:
Crede mihi, nostrum sentit et ille deum.

XVIII

Lambere securi dextram consueta magistri
Tigris, ab Hyrcano gloria rara iugo,
Saeva ferum rabido laceravit dente leonem:
Res nova, non ullis cognita temporibus.
Ausa est tale nihil, silvis dum vixit in altis:
Postquam inter nos est, plus feritatis habet.

XIX

Qui modo per totam flammis stimulatus harenam
Sustulerat raptas taurus in astra pilas,
Occubuit tandem cornuta mole petitus,
Dum facilem tolli sic elephanta putat.

XX

Cum peteret pars haec Myrinum, pars illa Triumphum,
Promisit pariter Caesar utraque manu.
Non potuit melius litem finire iocosam.
O dulce invicti principis ingenium!

XXI

Quidquid in Orpheo Rhodope spectasse theatro
Dicitur, exhibuit, Caesar, harena tibi.
Repserunt scopuli mirandaque silva cucurrit,
Quale fuisse nemus creditur Hesperidum.
Adfuit inmixtum pecori genus omne ferarum
Et supra vatem multa pependit avis,
Ipse sed ingrato iacuit laceratus ab urso.
Haec tantum res est facta PAR' HISTORIAN.

XXIb

Orphea quod subito tellus emisit hiatu,
Versa (miramur?) venit ab Eurydice.

XXII

Sollicitant pavidi dum rhinocerota magistri
Seque diu magnae colligit ira ferae,
Desperabantur promissi proelia Martis;
Sed tandem rediit cognitus ante furor.
Namque gravem cornu gemino sic extulit ursum,
Iactat ut inpositas taurus in astra pilas:
Norica tam certo venabula derigit ictu
Fortis adhuc teneri dextera Carpophori.
Ille tulit geminos facili cervice iuvencos,
Illi cessit atrox bubalus atque vison:
Hunc leo cum fugeret, praeceps in tela cucurrit.
I nunc et lentas corripe, turba, moras.

XXIV

Si quis ades longis serus spectator ab oris,
Cui lux prima sacri muneris ista fuit,
Ne te decipiat ratibus navalis Enyo
Et par unda fretis, hic modo terra fuit.
Non credis? specta, dum lassant aequora Martem:
Parva mora est, dices 'Hic modo pontus erat.'

XXV

Quod nocturna tibi, Leandre, pepercerit unda,
Desine mirari: Caesaris unda fuit.

XXVb

Cum peteret dulces audax Leandros amores
Et fessus tumidis iam premeretur aquis,
Sic miser instantes adfatus dicitur undas:
'Parcite dum propero, mergite cum redeo.'

XXVI

Lusit Nereïdum docilis chorus aequore toto
Et vario faciles ordine pinxit aquas.
Fuscina dente minax recto fuit, ancora curvo:
Credidimus remum credidimusque ratem,
Et gratum nautis sidus fulgere Laconum
Lataque perspicuo vela tumere sinu.
Quis tantas liquidis artes invenit in undis?
Aut docuit lusus hos Thetis aut didicit.

XXVII (XXIX)

Cum traheret Priscus, traheret certamina Verus,
Esset et aequalis Mars utriusque diu,
Missio saepe viris magno clamore petita est;
Sed Caesar legi paruit ipse suae:
Lex erat, ad digitum posita concurrere parma: -
Quod licuit, lances donaque saepe dedit.
Inventus tamen est finis discriminis aequi:
Pugnavere pares, subcubuere pares.
Misit utrique rudes et palmas Caesar utrique:
Hoc pretium virtus ingeniosa tulit.
Contigit hoc nullo nisi te sub principe, Caesar:
Cum duo pugnarent, victor uterque fuit.

XXVIII (XXVII)

Saecula Carpophorum, Caesar, si prisca tulissent,
‹Monstra quibus fudit› barbara terra fera,
Non Marathon taurum, Nemee frondosa leonem,
Arcas Maenalium non timuisset aprum.
Hoc armante manus hydrae mors una fuisset,
Huic percussa foret tota Chimaera semel.
Igniferos possit sine Colchide iungere tauros,
Possit utramque feram vincere Pasiphaës.
Si vetus aequorei revocetur fabula monstri,
Hesionen solvet solus et Andromedan.
Herculeae laudis numeretur gloria: plus est
Bis denas pariter perdomuisse feras.

XXIX (XXX)

Concita veloces fugeret cum damma Molossos
Et varia lentas necteret arte moras,
Caesaris ante pedes supplex similisque roganti
Constitit, et praedam non tetigere canes.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Haec intellecto principe dona tulit.
Numen habet Caesar, sacra est haec, sacra potestas,
Credite: mentiri non didicere ferae.

XXX (XXVIII)

Augusti labor hic fuerat committere classes
Et freta navali sollicitare tuba.
Caesaris haec nostri pars est quota? vidit in undis
Et Thetis ignotas et Galatea feras;
Vidit in aequoreo ferventes pulvere currus
Et domini Triton isse putavit equos:
Dumque parat saevis ratibus fera proelia Nereus,
Horruit in liquidis ire pedestris aquis.
Quidquid et in circo spectatur et amphitheatro,
Dives, Caesar, io, praestitit unda tibi.
Fucinus et diri taceantur stagna Neronis:
Hanc norint unam saecula naumachiam.

XXXI

Da veniam subitis: non displicuisse meretur,
Festinat, Caesar, qui placuisse tibi.

XXXII

Cedere maiori virtutis fama secunda est.
Illa gravis palma est, quam minor hostis habet.

XXXIII

Flavia gens, quantum tibi tertius abstulit heres!
Paene fuit tanti, non habuisse duos.