Liber viginti quattor philosophorum/I

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
I
c. Saeculo XII

Fairytale left blue.png Prologus II Fairytale right blue.png

DEUS EST MONAS MONADEM GIGNENS, IN SE UNUM REFLECTENS ARDOREM.

Haec definitio data est secundum imaginationem primae causae, prout se numerose multiplicat in se, ut sit multiplicans acceptus sub unitate, multiplicatus sub binario, reflexus sub ternario. Sic quidem est in numeris: unaquaeque unitas proprium habet numerum quia super diversum ab aliis reflectitur.

Fairytale left blue.png Prologus II Fairytale right blue.png