LITTERAE SANCTISSIMI D. N. LEONIS AD EMUM CARD. OREGLIA DECANUM S. COLLEGII ALIOSQUE EMINENTISSIMOS CARDINALES ET EPISCOPOS, QUI MENSE MAIO ADSTITERUNT SOLEMNI CANONIZATIONI SS. PETRI FOURIER, ET ANTONII ZACCARIA
Libet quidem affari te his litteris, ut est consentaneum dignitati tuae: sed intelligi universe volumus de Venerabilibus Fratribus Cardinalibus atque Episcopis omnibus, quorum praesentia, extremo mense Maio, ad caeremonias sanctissimas gavisi sumus, quique per eam occasionem communes ad Nos litteras d edere plenas officii egregiaeque voluntatis. Certe anim um vestrum, Venerabiles Fratres, pulcre cognoveramus cum Nostri cupidum, tum Sedi Apostolicae, uti oportet, deditissimum ; gratum tamen est recognovisse. Siquidem magnopere optandum, hoc praesertim tempore, ut idem saepius appareat, scilicet qui in christiana re administranda versantur, eos esse omnes obsequio, caritate mutua, similitudine consiliorum, cum Pontifice maximo coniunctos, in quo Iesus Christus et potestatis fastigium et principium unitatis collocavit. Qua in re utique vobiscum consentiunt e multitudine christiana longe plurimi; fieri enim non sine divino consilio videmus, ut Apostolicae Sedis tanto plus ex una parte excitetur amor, quanto ex altera est oppugnano vehementior. Eiusmodi tuendo propagandoque amori populari, in quo velut initium ac pignus quoddam cernitur salutis futurae, est vehementer opus auctoritate diligentiaque vestra, quam sane constantem fore, ut est, certo scimus. — De reconciliatione orientalium gentium, et quotquot sunt qui nobiscum de fide dissentiunt, valde amavimus pietatem desiderii vestri. Magni omnino operis exitusque ardui velut semina fecimus: ea ad maturitatem aliquando perductum iri confidimus, auctore Deo, qui Ecclesiam suam unam esse iussit totius complexu generis humani, et cuius in potestate est mortalium animos unde vult deducere, et quo vult, incolumi cuiusque libertate, impellere. Contendite ab eo suppliciter, ut tantam hominum multitudinem revocare ab opinionum errore ad veritatem benigne velit: quantum autem in vobis est, date operam ut conata Nostra adiuvetis per artes omnes christianae caritatis. — Inter incoepta tantarum rerum officiaque cetera, quae munus apostolicum comitantur, quotidie magis apparet necesse esse, ut Apostolica Sedes in eam ipsam conditionem, quam divina providentia pepererat, restituatur. Spes Nostras maximas in Deo reposuimus, vindice Ecclesiae suae : intereaque, quamdiu ea quae premunt incommoda ac difficultates insederint, sine ulla dubitatione perseverabimus vim Pontifici illatam conqueri, et ea, quae libertatis Nostrae tutelam maxime continent, sanctissima iura repetere.
Caelestium munerum auspicem et paternae Nostrae benevolentiae testem vobis, Venerabiles Fratres, populoque et clero vestro Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die 5 Iulii an. 1897, Pontificatus Nostri vigesimo.
LEO PAPA XIII
- ASS, vol. XXX (1897-1898), pp. 10-11.