EPISTOLA PRIMA.
[recensere]SYMMACHUS PALLADIO. Si amicitiae veteris memoria perseverat, nec ulla oblivione tenuata est, credo quod litteras meas libenter accipias, quas fiducia mutui amoris emisi: multum relaturus gratiae, si officio meo vicissitudo respondeat. Nunc te pro amico meo Benedicto oratum volo, quem gradu atque honore militiae fortuna magis quam culpa privavit: ut innocenti fautor arrideas, nec eum publicae felicitatis, quae ad universos pari ratione manavit, solum exsortem esse patiaris. Interest enim serenissimorum temporum gloriae, ut sicuti omnibus in hac vita positis ac locatis, communis est coeli spiritus, lux diei; ita clementiam maximi principis nostri sentiant vota et facta cunctorum. Vale.
EPIST. II.
[recensere]SYMMACHUS JAMBLICO. Plerisque amor est undique gentium pretiosa conquirere. Me juvat studiosos sapientiae viros in amicitiae possessionem vocare, quorum te summatem esse jam diu attestantur experti: in primis familiaris noster cunctis probatus Eudoxius, diligens judex bonorum; qui degustatis propius virtutibus tuis, caeteros aeque ad honesta tendentes laudare didicit, illis desiderium doctrinae vitaeque tribuens, tibi perfectionem. Invitatus igitur consensu famae, et optimorum testium fide, amicitiae tuae dexteram porrigo; simulque opto ut mihi epistola a te relata declaret concordiam voluntatis tuae, et mutuae in nos diligentiae impetrationem. Vale.
EPIST. III.
[recensere]SYMMACHUS ZENODORO. Repetenda mihi apud te, non inchoanda est Eusci commendatio. Nam cum Romae ageres, meo precatu in ejus suffragium provocatus, libenter partes benevolentiae recepisti. Tempus est igitur ut meas utilitates in Euscio juves: cujus modest a ita negotiis nostris aderit, ut famae judicis nihil deroget. Vale.
EPIST. IV.
[recensere]SYMMACHUS DIONYSIO. Jamdudum te mihi, et morum, et medicinae fama commendat. Hortatu igitur laudis utriusque, amicitiae tuae manum porrigo, et te sponte ad fidem nostrae familiaritatis invito. Dabit autem tibi judicii mei non mediocre documentum, quod his quos erudiendos misimus arti medicinae praeceptor adhiberis. Repende igitur mihi pignus mutuae voluntatis, et suscipe in disciplinam medendi quos et fidei tuae et honestati Euscio tradente committimus. Vale.
EPIST. V.
[recensere]SYMMACHUS AUXENTIO. Amicitias inter nos, cum Romae ageres, inchoatas munere scriptionis accumulo, ut fidem tibi animi mei faciat collati in absentem pignus officii. Tuam circa nos diligentiam privatim litterarum vicissitudo publice forensis pro Euscio cura testabitur. Vale.
EPIST. VI.
[recensere]SYMMACHUS. . . . . Actores absentium, quibus res longinqua committitur, tanquam soluti legibus vivunt: quoniam procul positis nullus dominorum terror incurrit. Opus est igitur judiciali vigore, ut locationibus ascripta persolvant. Quare quaeso ut suggestiones notarii mei, cui exhibenda nonnulla ad praetoriam functionem, et debita ab obnoxiis servis eruenda mandavi, juvare digneris; et vicem sollicitudinis meae in curam tuam recipere non recuses. Vale.
EPIST. VII.
[recensere]SYMMACHUS CARTERIO. Pro filio meo Auxentio, parentis religionem, petitoris ambitum, fidem testis in me recepi. Si quid igitur tantarum rerum auctoritas apud te ponderis habet, admitte, quaeso, in familiam tuam juvenem cunctis vitae bonis et fortunae muneribus excultum. Vadem me tibi in omnia spondeo quae solet parentum sollicitudo trutinare, licet noverim futuros generos moribus aestimari. Et tamen huic post ornamenta naturae, etiam census ad honestatem redundat. Possem copiosius loqui; sed non vult veritas verbis juvari. Quare si tibi videor non inanis assertor, perpende hominem de testimonio meo, et ei, quem pignoribus meis libenter annumero, dignare filiae tuae spondere conjugium. Credas velim, cum vota processerint interventu meo, non minorem te gratiam, qui rogaris, habiturum, quam illum quem committo Vale.
EPIST. VIII.
[recensere]SYMMACHUS POMPEIANO. Arguere diuturnum silentium meum non potes, qui me in sacro comitatu hactenus fuisse didicisti; unde nuper regressus honorificentiam dicendae salutationis exerceo. Vicissitudo testabitur quod paginam meam libenter acceperis. Interea commendo scripta reddentem. Mihi enim proficiet, si quid suggestioni ejus favoris impenderis. Vale.
EPIST. IX.
[recensere]SYMMACHUS VINCENTIO. Probo homines, ad clientelam tuam pertinere cupientes. Nam quaedam scintilla sapientiae est virtutum luminibus applicari. Et ideo amici mei Zenodori laudabilem voluntatem commendatione non differo, eumdemque in domus tuae sacrarium tanquam mystagogus induco. Fac, quaeso, ut et meo studio, et ipsius voto impetratio prompta respondeat. Vale.
EPIST. X.
[recensere]SYMMACHUS LEPORIO. Fortunae telo graviter sauciatus, nunc primum epistolae moestae verba committo. Neque enim diu ab officio debui temperare, cum tanti vulneris dolor nulla temporis diuturnitate possit aboleri. Saluto igitur te, simul amicissimum meum Sylvanum diligentiae tuae promptus commendator insinuo: qui refovendi patrimonii mei gratia laboriosam peregrinandi necessitatem recepit: eoque dignior est boni cujusque suffragio, quod nullis edictis designationem personarum videmus expressam. Sed principalibus et tabulariis liberum est, alios a dispendio vindicare, aliis indebitum munus imponere. Vide, quaeso, ut hanc partem et nostrae utilitatis et tuae laudis consideratione discutias. Postulant enim capitularii taxationem tironis ab hominibus meis, nulla super hoc publicae auctoritatis monumenta promentes. Unde mihi non injusta suspicio est, quod in excusationem sui aut suorum, nostros quoque homines falsa ascriptione subdiderint. Et ideo dignum est, ut provincialibus vel edicto, vel suscriptione tua instructio plena pandatur, ne tabulariorum et curialium licentiae vaga et libera exactio quaestum praestet. Vale.
EPIST. XI.
[recensere]SYMMACHUS MARCELLO. Cum vicem praesentiae meae et possit et debeat tuus interventus implere, miror suggestionibus Amazonii occupationes nostras frequenter onerari. Exsequere igitur, oro te, partes amicitiae congruentes, ut auxilio tuo tutata possessio, et ipsa a molestiis vindicetur, et nobis aliquid commoditatis exhibeat. Inter reliqua autem, quae idem intimavit, magnopere deprecatus est ut Ursum, quem dudum domui nostrae cum familia sua dicet obnoxium, ab omni publica conventione secernas, quo facilius delata munivit. Sed major opitulatio ex tui arbitrii favore proveniet, cum causae ejus etiam justitia non desit. Circumscriptus enim quantum res docuit, improvida cautione, non debet noxam rusticae facilitatis incidere. Vale.
EPIST. XII.
[recensere]SYMMACHUS PERPETUO. Votiva domus meae functio tua adjumenta deposcit. Proxime enim, si optata nostra favor divinitatis adjuverit, filius meus praeturae editione fungetur, cui equorum curulium paranda nobilitas est. Si quid igitur apud te valet amicorum absentium cura, quaeso ut ex omnibus gregibus, quibus pollet Hispania, lectissimos genere et velocitate praestantes diligenter edecimes, quos amici mei in rem missi justa pretii definitione mercentur. Stabit apud me jugiter beneficii tui gratia, si huic negotio studium, quod religio mutua promittit, impenderis. Vale.
EPIST. XIII.
[recensere]SYMMACHUS VALERINO. Ingeniorum video inter nos esse certamen in eo negotio, quo ratio, amicitia, tempus abolere debuerat. Modum igitur expostulationibus mutuis facio, ne amarissimae scriptionum vices sine fine procedant. Munus totius Liviani operis, quod spopondi, etiam nunc diligentia emendationis moratur. Sed a te praedicti muneris posco vectorem, quia meos praetorius apparatus sparsim in longinqua egit. Vale.
EPIST. XIV.
[recensere]SYMMACHUS APOLLODORIO. Curarum tuarum me esse participem jure praesumis, quas ego animo meo etiam non commonitus pro amicitia vindicarem. Pars igitur sollicitudinis tuae filia mea adventante minuenda est, quam proxime Roma suscepit, dimissura in conspectum tuum, cum se interposita refectione recreavit. Interea de communis patriae victu celeriter invehendo, silere me apud te non sinunt angustiae conditorum. Quaeso itaque ut vigore quo praeditus es, annonarios urgeri jubeas paratus. Adjiciet enim plurimum gloriae tuae Romana securitas. Vale.
EPIST. XV.
[recensere]SYMMACHUS GEMINIANO. Consuetudinem meam servo, et religiosa in amicos instituta custodio. Quare salutationis honore praefato, mutuum de te posco responsum: et, si memoria viget mandatorum meorum, ut securum me de apparatu praetoriae functionis facere digneris, exhortor. Crescit enim per dies singulos cura apud me, quoniam propinquat editio, et nihil de vestibus atque animalibus, quae olim sub aestimatione ac definitione tua per meos coemi debuerunt, miror exhibitum. Et quoniam sollicitor tarditatis, notarium meum misi, qui tuis praeceptis et monitis obsecutus devehenda cuncta suscipiat, actoresque nostros ad pretia quae statueris, solvenda impellat, ne pecuniarum videantur inopia hactenus tuum declinasse conspectum. Tandem igitur partes religionis exsequere, ut exemplo diligentiae tuae in officiorum vicissitudinem provocemur. Vale.
EPIST. XVI.
[recensere]SYMMACHUS SAPIDIANO. Leontius agens in rebus, et honestate vitae et militiae exercitatione bonis quibusque placitus, meum quoque judicium assidua diligentia provocavit. Inter amicos igitur ac familiares meos jure numeratur. Hunc tibi in manum trado, petens, ut exemplum nostrae circa eum affectionis imiteris: quod te sedulo praesumo facturum. Interea de animalibus ludorum apparatui praeparandis admonitionem frequentare desino, cum per eam sponsionem tu me hujus curae vacuum reddidisti. Mandavi tamen Leontio monitoris officium, cui aurem praebere dignaberis, si quando ipse publica et majora tibi tractanti hanc quoque petitionem domestica insinuatione suggesserit. Vale.
EPIST. XVII.
[recensere]SYMMACHUS VENUSTO. Integrum situm praetorii mei, et picturam quamdam fabrilis operis ante oculos collocasti: ita adaperta distributio, vel adhuc assurgentia, vel jam absoluta signavit. Dissimulo igitur meorum tantisper accusare segnitiem, qui in iisdem molitionibus fabricatione haeserunt, dum suavitate paginae tuae mulceor. Volo tamen relegendo iter Capuanum architecti nostri tarditatem oratione castiges, ut vicem mei fellis exerceas: ut de tua objurgatione conjiciat, quanta illi pernicies, nisi commissa curaverit, ex mea indignatione metuenda sit. Vale.
EPIST. XVIII.
[recensere]SYMMACHUS POMPEIAE. Votiva mihi emersit occasio, quae tibi salutationis apportaret obsequium. Nam cum ob praeturam filii, familiares nostros ad Hispanias mitteremus, quibus equorum curulium mandavimus coemptionem: litterarum cultum tibi par fuit exhibere, simulque adjicere postulatum; ut nobilissimos quosque de tuis gregibus equos digneris excerpere, quos in rem missi sub justa taxatione mercentur. Quaeso igitur, ut si qua apud te memoria domus meae residet, rem tibi factu facilem, mihi vero jucundam atque honoratissimam, promptissima beneficentia digneris annuere. Vale.
EPIST. XIX.
[recensere]SYMMACHUS FABIANO. Votiva me in amicitiam tuam causa reducit, quamvis ob decus generis et morum tuorum familiaritas tua mihi fuerit ambienda. Praetura filii mei, fors dictum juvet, equis curulibus instruenda est. Dudum per meos . . . . . gregibus tui pecoris . . . . .
EPIST. XX.
[recensere]SYMMACHUS BASSO. Salutationis honore praemisso, subtexo necessarium postulatum. Filii nostri instat editio. Huic equorum curulium paranda nobilitas. Quapropter ad Hispanias fidelissimos cum copiosis sumptibus misimus, ut generosas quadrigas sub diligentissima lectione mercentur. Sed quia veremur ne equorum transitum hiemis interventus excludat: quaeso te, ut si necessitas postulaverit, tribus vel quatuor mensibus hibernis pabula illis in re tua pro numero jubeas ministrari: ut incipiente temperie sine vexatione perveniant. Praeterea adjumentum meis oro decernas ad equorum coemptionem, si quos in Arelatensi urbe cursu et genere praestantes eorum cura repererit. Amplectenda est enim vicinae emptionis occasio, si eximium aliquid casus obtulerit. Stabit apud me jugis memoria beneficii tui, cum votivae editioni nostrae fraterna, ut spero, cura profuerit. Vale.
EPIST. XXI.
[recensere]SYMMACHUS VICARIO HISPANENSI. Senatoriis editionibus convenimur, quorum necessitas equorum curulium desiderat emptionem. Hujus igitur rei gratia familiarissimos meos ad Hispaniam misi, ut quadrigas ex omni gregum nobilitate mercentur. His ad peragenda mandata tuum posco suffragium, summoque beneficio profiteor obligandum, si rem factu facilem, tuum imperium promoverit. Vale.
EPIST. XXII.
[recensere]SYMMACHUS AURELIO. Domum nostram in apparatu esse ludorum quos, Deo juvante, filii mei praetura deposcit, quantum credo, didicisti. Missurus igitur ad Hispanias meorum aliquos, qui curules quadrigas ex omni gregum nobilitate mercarentur; jam nunc in favorem praetereuntium curam tuam provoco, ut illis et velocitas transeundi, et evectionum praestetur adjectio. Haec interim pro tempore praelibavimus. Sed plura tribues, vel tuo provisa studio, vel illorum suggestione comperta. Vale.
EPIST. XXIII.
[recensere]SYMMACHUS MARCELLO. Requirunt te per Hispanias aliae litterae meae. Illic enim te degere ob rei familiaris amplitudinem duxeram. Postquam in avitis penatibus otiari constantior fides attulit; egi huic errori gratias, qui mihi praestitit ut te rursus alloquerer. Et tamen ista geminatio, quamvis satisfacere animo tuo debeat, nondum meo sufficit. Vellem quippe ita continue honorare amicitiam tuis litteris, ut mente jugiter colere nunquam dissimulaverim. Subjungo postulatum. Jampridem commendata sensibus tuis, praetoria filii mei, si fors dictum juvet, instat editio. Ea nos admonet, ut quadrigas nobiles in certamen deducas, quae posset ex multorum gregibus edecimare meliores. Non obsit securitati meae, quod Hispanias longinqua sede mutasti, admotus a me equorum coemptioni. Tantum litteris juva. Valebit pro nobis, ut spero, apud amicos curae tuae delegatio. Vale.
EPIST. XXIV.
[recensere]SYMMACHUS BASSO. Multam capto animi voluptatem, quoties sermonis tui munus accipio. Est enim in litteris et sanitatis et amoris indicium. Praeterea laetitiae mihi est, quod brevi te adfore polliceris. Quo magis autem redire te properes, nuntio filium meum (si favor divinus arriserit) praetorios fasces anno ineunte sumpturum. De qua re ad te per familiares meos plenius scripsi, quibus equorum Hispanorum mandavimus emptionem. Sed quia suadet occasio, nunc quoque reposco postulatum. Et quaeso te, ut si forte eorum reditum intemperies hiberna retardaverit, stabulari in agris tuis paucis mensibus jubeas, atque ad nos inde, verno tempore incipiente proficisci. Interea hominum tuorum cura submota est, quos et praesentia mea et judiciaria tuitio defendit. Denuntiavi enim litem moventi, quod ad me causa pertineat, nec defuturum eis meae actionis auxilium. Quod non dubito etiam eximietatis tuae homines indicasse. Vale.
EPIST. XXV.
[recensere]SYMMACHUS VINCENTIO. Facio officium meum, si quando te cultu salutationis impertio. Nec dissimulo referre grates, quod invicem me frequentet remuneratio scriptorum tuorum. Sed haec produci longius non oportet: quia bonae amicitiae jactationes refutant. Illud nunc de te impetratum volo, ut litteris et apparitore decreto juvare digneris curam meorum, quibus emendas ex Hispania curules quadrigas in apparatum praetoriae functionis injunxi. Oro praeterea, ut equorum tractoriis, quas vir illustris Theodorus emisit, confirmationem per epistolam praestes, et mutato judice beneficii lentescat auctoritas. Exambirem super his nimio precatu gratiam tuam; sed apud verecundas aures simplicitas efficacior est, et libentius pudor annuit, quod cum fiducia postulatur. Velim tamen teneas, nunc quidem in petendo esse me parcum, sed fore in agendis post impetrationem gratiis copiosum. Vale.
EPIST. XXVI.
[recensere]SYMMACHUS VALERIO. Juvat animum meum, quod saepe vitio vertis scribendi ad te negligentiam. Amoris enim tui signum est, vicissim desiderare, quae praestas: et tamen dissimulandi . . . . . . destinatio tua voverat. Contristavit me fateor, nec tibi conveniens, nec mihi sperata jactatio irriti beneficii. Ne quid igitur ingenua verecundia simile rescriberet, malui premere mutuum dolorem. Nam inter absentes alterna epistolarum decertatio plerumque ad odia procedit. Nunc redeo in usum styli simplicis, gratus magis voluntati tuae, quam reus casui. Te oro jam desinas amicitiam meam, quae nihil tibi indixerit oneris, damnosam putare. Vale.
EPIST. XXVII.
[recensere]SYMMACHUS ALEXANDRO. Silentium circa te meum nullo jure culpabis, si tuum cogites. Et fortasse justius tibi hujus rei subeunda est verecundia, qui ob rem Romam saepe litteras mittens, amicitiae circa nos munia praeteristi. Meos autem sola ferarum emptio Aquileiam compulit praeterire. Nec tantum succensionis meretur unius occasionis oblivio, quantum laudabilitas tua inter assiduos commeatus tuorum contemptu mei contraxit invidiae. Sed sit venia utrique nostrum, quanquam imparis negligentiae. Posthac et ipse omissum munus instaura, et nobis rescribendi per eosdem copiam praesta. Difficilis est enim mihi hinc pergentium inquisitio. Denuo styli cessabit officium, nisi tui familiares nostra ad te redituri susceperint. Vale.
EPIST. XXVIII.
[recensere]SYMMACHUS MAXIMO. Agitare te venatibus feras, et hibernis mensibus Apennini gelida lustrare, valetudinis tuae aestimatione nunquam putavi: amicior enim litteris quam laboribus videbaris. Horum alterum diu de te ignoratum, munus silvestre patefecit: alterum pene creditum, paginarum tuarum cultus asseruit. Quare inter sodales Apollinis ac Dianae, sectator utriusque numerabere, etsi te magis, ut scripta testantur, venaticae artis gloria juvat. Nam cum te nivosis saltibus inerrasse describeres, supra epistolae temperamentum verbis tripudiasti: nimirum laetus ex arduo, et adhuc calens montani operis eventu. Interea satis fuerat Apennini spolia misisse. Adjecta autem de corde plura fastidio esse potuerant, nisi amor tui removisset satietatem. Vale.
EPIST. XXIX.
[recensere]SYMMACHUS VARO. Dum provincialium mederis adversis, et salutarem laborantibus manum porrigis, gravior Apulos casus incessit, a quibus ob inanem famam fecunditatis, frumenta poscuntur, et detrahenda provinciae, et reip. usui non futura. Quando enim in hiemem vergente anno poterunt maturari tantae fruges? Si igitur tibi suppetit facultas itineris celeriter ad Campaniam promovendi, scire me facito, ut te paulisper opperiar; aut si promissum major causa mutabit, id ipsum notitiae meae protinus pande, ut Symmachus noster diu in Formianis littoribus otiatus, propere mecum ad studia revertatur. Vale.
EPIST. XXX.
[recensere]SYMMACHUS LEONI. Opto quidem te in tantum copiis pecuniae familiaris affluere, ut possis opima praedia comparare. Sed mallem te sine amicorum noxa atque injuria oculum ac desiderium novis emptionibus admovere. Nam ego Postumianensem rem jure optimo sine ulla mentione consortii tui ab antiquissimo possessore mercatus; nunc primum tua admonitione convenior, ut prope jam inveterata possessione decedam. Cujus pretium non ejus mediocritatis est, ut emisse delectet: ideo cum possim tibi legibus obviare, et desiderio ejus, cujus res aguntur, obsistere: copiam tamen facio, ut quod argenti dedimus venditori, id homini meo Euscio, cui summa comperta est, digneris expendere: si tamen praeoptas nostra mercari, quam tua nexu obligationis absolvere. Vale.
EPIST. XXXI.
[recensere]SYMMACHUS CARTERIO. Quod defendendum socero erat, cujus te momordit querela, competenter in Epictetum commotus implesti. Caret foro, et inconsultae linguae pretium tulit. Ac, si quid mihi credis, contumeliae talione correctus est. Nunc ingenium tuum moresque considerans, flecte ad veniam placabilem voluntatem. Scis causidicorum saepe improvidos lapsus: et cum ornares tribunalia, ante defensor, post cognitor jurgiorum, talis advocationis errori plerumque restitisti. Sed quia nunc aliqui, quorum tuta flagitia sunt, Epicteti amici mei silentio claruerunt; quaeso, ne diu infortunato potius quam innocenti patiaris illudi. Faciet vir amplissimus, communis frater, quidquid te velle cognoverit. Erit etiam ille promptus ad restituendum ei munus orandi, si voluntatis tuae sumat indicium. Tu modo benignam mentem litteris meis applica; et qui togae amicus es, cujus laude supra alios splenduisti, honesto ordini notam detrahe, et homini parum cauto rogatus ignosce. Vale.
EPIST. XXXII.
[recensere]SYMMACHUS JANUARIO. Solebas antehac, cum tribunalibus praesiderem, fori tirones commendare judiciis: quod nunc officium versa conditione suscepi, qui magisterio tuo causidicinae insinuo candidatos. Qua in re meum necesse est sequaris exemplum: ut qua facilitate oblatos a te frequenter admisi, eadem religione suscipias me assertore productos. Vale.
EPIST. XXXIII.
[recensere]Assectatores diligo litterarum, non quod mihi cum talibus studiis ulla cognatio sit; sed quia professio bonarum artium, quasi pulchritudo etiam in alieno corpore locata delectat. Merito Valentinianum congressu mihi primore compertum, paginis prosequi officium duxi: ut ei apud te primam januam meus sermo reseraret, sua, vita atque eruditio conciliaret amicitiam pleniorem. Vale.
EPIST. XXXIV.
[recensere]Religiosa cura est, quae amicorum liberis exhibetur: praesertim, si familiaritas majoribus delata, cumuletur meritis posterorum. In rem praesentem spectat praefata sententia. Nam Lampadium C. M. V. non utique ad se pensi habui, ut solet esse multorum caduca et fragilis affectio: sed ex eo genitos, et in bona paterna nitentes prorogato amore contemplor. Hos tibi trado ab omni injuria vindicandos. Quaeso ut vicem meam, si usus tulerit, justus arbiter exsequaris. Multum hujus beneficii impetratio in tuam laudem, in meam gratiam promovebit. Vale.
EPIST. XXXV.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Multas inter nos officiorum vices scribendi cunctatione perdidimus. Non sinam produci longius commune delictum. Assumo igitur mihi religiosi muneris partes priores: et si referre verba distuleris, non mutabo propositum. Tuae deliberationis erit intercapedo rescripti: modo memineris, acceleratum gratiae recursum, voluntatis signa praeferre, serum necessitatis. Satis mihi videor instaurandis commerciis epistolarum locutus. Dein sermo Probo portitori aliquid utilitatis debet afferre. Est enim mihi familiaris dignusque patrocinio tuo: quem si placido ore respexeris, fortunas suas crevisse gaudebit. Vale.
EPIST. XXXVI.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Taceas licet, et salutationi respondere dissimules, nunquam me a religioso officio dimovebis. Excudam quandoque, ut hac obstinatione decedas. Interea necdum recuperata fiducia tui, audax munus ingredior. Commendare enim tibi hujus scripti studeo vectorem, juvenem gravitatis exactae, mihique dudum probatum per honesta documenta, nec inexpertum (si recte aestimo) judicio tuo: quia securus vitae et militiae veteris, nunquam refugit examen superiorum. Sed fac mediocriter a te hominem esse perspectum: fas non est, si quid tribuis amicitiae nostrae, ut post testimonium meum tanquam novus amicus tibi accedat. Vale.
EPIST. XXXVII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Pendeo animi usque ad valetudinis tuae nuntium. Nam infirmis adhuc viribus tuis laborem itineris addidisti, nec possum super hoc commeantium sermonibus esse contentus, siquidem major affectio pro falsis accepit dubia rumorum. Exopto igitur litteras, quarum fides apportet mihi de te certam securitatem. Si quid ipse meorum actuum scire postulas, ab epistolae perlatore cognosces. Est enim nobis conciliatissimus ob vitae integritatem, dignusque, me teste, qui sedulo domus tuae cultoribus inseratur. Vale.
EPIST. XXXVIII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Antistianus vir ordinis nostri, olim mihi probitate vitae complacitus est, et honestis carus officiis. Quod me ex vero potius, quam in gratiam ejus asserere, qualitas praesentis desiderii ostendit. Nam diu patriae suae functus defensione, desiderat tantum portum privatae quietis adipisci. Quae res tibi commendabilem faceret, etiamsi meus non interveniret affatus. Soles enim pro tua virtute diligere cupidos otii, et nescios ambiendi. Oratus igitur atque exoratus litteris meis, dignare concedere optatam requiem vacare cupienti. Nec deerit subrogandus, cum facile ex tot optimatium numero parem fide atque industria virum tua edecimare possit electio. Vale.
EPIST. XXXIX.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Desiderium mihi amicitiae tuae frater meus Nicias, cum primis philosophorum numerandus incussit, postquam per epistolam fecit indicium, quod ei filiam tuam fida pactione desponderis. Quae res testimonio est, sincerum tibi inesse judicium: et propterea familiaritatem tui ultro omnes bonos debere sectari. Asserit enim probabilem mentem talis electio. Quare optimae voluntati calcar admoveo, teque hortor, ut quamprimum laudatissimum generum diis juvantibus sortiaris. Cujus accessio tibi et conciliabit gratiam plurimorum, et decus affinitatis adjiciet. Vale.
EPIST. XL.
[recensere]Ratio quidem justitiae serio semper habenda est. Sed circa nobiles probabilesque personas plus debet esse moderaminis, ut perspiciatur in discretione judicium. Hoc eo proloquor, ut interventum meum generalitate commendem. Genus autem petitionis hujusmodi est. Agri sororis meae Italicae, illustris feminae, cultore vacuati, et fessi onere munerum publicorum, judiciaria auctoritate refovendi sunt. Hanc opem de tui animi aequitate promisi. Certa est enim de bonorum mente praesumptio. Sponsioni igitur meae, si tibi cordi sum, fidem praesta, et quidquid rebus atque rationibus matronae absentis accommodum est, nutu facili tribue, meae imputaturus gratiae, quidquid illi favoris impenderis. Vale.
EPIST. XLI.
[recensere]Silere non debui eo commeante, qui tuus est: siquidem necessitudo inter vos futura persuadet ut utrique vestrum similis a me diligentia deferatur. Quare salutationem litterariam tibi defero, et hortor ut virum devotissimum Ticianum, mihique amicissimum, praemissae conjunctionis quamprimum compotem praestes. Vale.
EPIST. XLII.
[recensere]Fructus laboris est, placere melioribus, et pro industria atque integritate palmam judicii promereri. Quapropter Benignus V. C. filius meus, rei frumentariae negotium pervigili animo, et puris manibus exsecutus, solam de te mercedem justi amoris exspectat. Testatur insomnes ejus curas imbecillitas corporis. Nihil enim de Sardinia reportavit, nisi bonam conscientiam, et malam valetudinem; horreis autem tantum frugis invexit, quantum illi provinciae anni fortuna contulerat. Nullus de eo rumor adversus, nulla conquestio, res semper ad arguendum paratae. Horum omnium locupletissimum pretium est, si amicitia tua dignus habeatur. Quod mihi declive ad impetrationem videtur: si quidem necesse est, te delectet eorum probitas quorum non fefellit electio. Vale.
EPIST. XLIII.
[recensere]Religiosa potius quam invidiosa quaestio est, quae fidem pactorum repetit. Nolo igitur existimes, culpabiliter ad me esse perlatum, quod pactas filiae tuae nuptias cum Herculio amicissimo meo haesitatione suspendas. Sed caeteris, quos matrimonii de te impetrati vel adjutores scit fuisse, vel testes, me quoque voluit admovere, ut suspensa diu vota novi hortatoris impulsus acceleret. Maneat igitur, oro te, stabilitas promissorum, nec senatoriam fidem voluntatis mutatio devenustet. Prosit etiam pacto foederi meae pro illo petitionis adjectio: cui non sine contumelia placita denegabis, cum prompte nobis deferre etiam intentata debueris. Certe ea viri modestia, ea in foro Romano dignitas est, ut quantum ei gratiae tribuisti, tantum ornamenti ex genero consequaris. Uberes laudes ejus, et vitae honestamenta prosequerer, si bonum aliquem videreris admittere. At cum tibi ejus bona esse comperta evidenter astruat dudum recepta conditio; non debeo ejus protelare praeconium, quem tibi suscepti foederis pignus indicat jam probatum. Vale.
EPIST. XLIV.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Disarius, medicinae professor, virum sanctae memoriae atque illustris, patrem tuum spe commodi uberioris in Galliam secutus fuit. Et quia ei cohaerere decreverat, rerum suarum Aquitanicam nonnulla praemisit. Nunc contra bonorum omnium votum tanti viri obitu destitutus, relegere ad suos iter, ut parens attestatur ejus, optat. Juva, quaeso te, piam juvenis voluntatem: et quae ei pro insita moribus tuis fidelitate reddenda sedulo spopondisti, jube ocius reportari, ne illi supra vulnus amissae spei, injuria longae peregrinationis addatur. Vale.
EPIST. XLV.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Pervectae sunt ad me litterae tuae, cum in Campanis littoribus otiarer. Credo te fando, aut lectione didicisse, quanta sit hujus regionis venustas. Vicit epistola tua appositas voluptates. Spretis igitur caeteris, quae ingerebat loci gratia, totum animum recensendae paginae usque ad memoriam mancipavi. Utinam plura dictasses. Mihi tamen saepe repetita instar multorum fuerunt. Posthac parcius promas, quod ex abundantia ingenii tui nascitur, ne me quoque, cui stylus pauper est, in arctum revocet voluntaria tua frugalitas. Quod restat, Aurelium tibi denuo in manum tradimus, non quo inefficax fuerit prior commendatio; sed ut meritum ejus nostramque curam testetur etiam iteratio. Vale.
EPIST. XLVI.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Quisquis a nobis in commendationem sui litteras petit, praestat gratiam, quam se putat accipere. Antiquior est enim mihi amicitiae cultus, quam illis praesidii impetratio. Repende igitur hujus promptae operae mercedem scripta reddenti, et pro mediocritate fortunae hominem munerare. In tuo jure est, me etiam officii mutui honore digneris. Neque enim verborum fenus exerceo, ut te de solutione conveniam. Grave est te ad leges debiti redigi, qui me officiis voluntariis saepe superasti. Vale.
EPIST. XLVII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . . Bonorum virorum curam tibi esse non ambigo. Mores enim tuos necesse est similium virtutum conjunctione gaudere. Si quid igitur mihi tribuis, quaeso te, amplectere amicitias domini et filii mei Flaviani: quem non solum parentis, verum etiam testis fidelitate commendo. Reperies in eo mentem dignam amore tuo, et meliore fortuna, licet sacri beneficii magnitudo casibus ejus occurrerit, et ad cumulum lenitatis adjecta sit evocatio. Unde aequum est, quem respicit imperiale suffragium, familiaritas tua non deserat. Vale.
EPIST. XLVIII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Ad posteros amicorum curam transferre debemus, ne fides cum homine interiisse videatur. Exigit igitur a me memoria Petronii exconsularis, cui lar apud Ariminum fuit, ut ejus filios haereditario amore defendam. Horum domus militaribus habitanda decernitur, et ni publica succurrat auctoritas, extremum patietur excidium. Si quid igitur interventui meo tribues, datis ad Ariminensium magistratus atque ordines minacibus litteris, arceri ab ea hospites jubeas, et restituere penatibus parvulorum priscam securitatem. In judicis enim jubentur esse tutelam, qui a parentibus deseruntur. Vale.
EPIST. XLIX.
[recensere]SYMMACHUS JUSTO. Voto ac desiderio suo me adjutorem Severus vir honestus ascivit; cujus cum petitionem probabilem judicassem, flagitatas litteras negare non debui. Summa autem petitionis hujusmodi est ut filio ejus conjunctionem filiae tuae spondeas: cujus rei impetrationem facilem fore personarum promittit aequatio, et honestate et possibilitate congruitis. Exspecto igitur ut responsio tua testimonium meum vires apud te habuisse declaret . . . . Vale.
EPIST. L.
[recensere]SYMMACHUS CAECILIANO. Quantum domui meae cultum Lucillus quondam pictor adjecerit, cum potissimis amicorum nosse te certum est. Hujus filium, per naturam quidem et per necessitatem procul positum, injusta sollicitant, orto certamine inter Numerarium quemdam et Opinatorem, dudum supradicti possessoris colonum, qui superiorum temporum ratiocinia in Lucilli vertere damna. Aequum posco, non gratiam; licet interventu meo etiam voti et studii accessio debeatur. Et primore loco postulo, domus viri prudentissimi, longeque degentis per officia publica et ordines tuta praestetur. Dehinc, ut si quid inter illos decertationis est, tuo caedatur examine: ne quando alteri judici servata cognitio recidivam Lucilli filio gignat injuriam. Vale.
EPIST. LI.
[recensere]SYMMACHUS APOLLODORIO. Quintus et Felix Hipponiensium curiales, has de me litteras summatibus viris intervenientibus impetrarunt. Debui enim probitatem hominum de testibus aestimare. Interest igitur amicitiae, ne spes eorum, qui me ad impetrationem validum crediderunt, decepta videatur. Quare, si quid eorum poscet utilitas, benignitatem adde justitiae. Credo enim talia poscenda, quae nec intervenientis petitionem, nec praestantis judicium decolorent. Vale.
EPIST. LII.
[recensere]SYMMACHUS MAXIMILIANO. Me ex sententia valere significo, tibi secunda opto suppetere: post haec depostulo, quod spontanea benignitate fecisses, ut conductorem rei meae Siciliensis, ad provinciam revertentem, celeri transcursu ad destinata dimittas.
EPIST. LIII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Assiduae scriptionis nullum potest esse fastidium. Fungor igitur apud te salute dicenda, simulque hortor, et deprecor, ut hominum meorum curam gerere non graveris; quibus non solum tribuenda est fiducia, si quid usus desideret suggerendi, verum etiam necessitas admovenda. Haec enim est natura servorum, ut adire renuant profuturos, dum culpam suam metuunt deprehendi. Vale.
EPIST. LIV.
[recensere]SYMMACHUS POEMENIO. Tacenda sunt damna fortunae, ne sera consolatio scindat praeteriti doloris cicatricem. Rectius ergo tecum filii nostri Nemesii ornatissima indole, vel potius fecunda laudum fruge contulerim. Habes virum dignissimum pro numerosa prole censeri: hunc tibi in manum reddo, quod utroque facere voluissem. Aestimabis de cultu morum ejus ac litterarum, quantum illi studiorum mora potuisset adjicere, nisi respectum paterni desiderii timor noster habuisset. Vale.
EPIST. LV.
[recensere]SYMMACHUS EUSEBIO. Communis amici Eusebii merita longo sermone prosequerer, nisi de probitate ejus atque militia plura sentires, qui nunc de loco suo anxius, postquam de eo comperit esse dubitatum, allegationes suas properavit astruere lectione publici scripti, non assertione verborum. Qua in re et fautor litiganti, et testis allegationibus ejus a nobis accedere juberis: quorum alterum nobis tua amicitia promisit, fides alterum pollicetur. Nam dudum eum ad scholam Gallicani palatii translatum esse meministi, quod ideo te credimus ipso absente siluisse, ne existimaretur gratiosa esse suggestio: nunc majore fiducia aderis veritati, cum allegationes praesentis audieris. Vale.
EPIST. LVI.
[recensere]SYMMACHUS GEMINANO. Felix, cum et domus tuae cultor esse diceret, et humanitatem commendationis meae amicis intervenientibus postularet, desiderio ejus familiarem paginam non negavi, qua principe loco fungor apud te salute dicenda. Dehinc prosequor receptam petitionem, quae supradicto, si nondum tibi cognitus est, praestet clientelae aditum si jam notus augmentum. Vale.
EPIST. LVII.
[recensere]SYMMACHUS QUINTILIANO. Moris mei est, bene cognitis ac probatis ferre suffragium, nec personas hominum, sed vitae merita cogitare. Cum igitur Assellus domesticus noster in urbanis castris militiae stipendia sine offensione confecerit, quaeso ut admissus in clientelam tuam, et meum patrocinium sibi profuisse, et tuum accessisse laetetur. Vale.
EPIST. LVIII.
[recensere]SYMMACHUS CAECILIANO. Intervenire pro justis debitis non recuso. Malitiae est enim repudiare locum gratiae, in his, quae ipsa postulati aequitas commendat. Formianis ad egestatis levamen certum ex Africa olei modum decrevit antiquitas. Poscunt a te morem longa aetate servatum, cui debet adjicere celeritatem praestantis humanitas. Vale.
EPIST. LIX.
[recensere]SYMMACHUS JOVIO. Non novum vel incognitum, sed compertum jam fide et antiquitate militiae Eusebium amicum meum promptus commendator insinuo: quem ad hoc aevi nulla actuum culpa fuscavit, sed absentia, quae plerisque occulit merita, si testimonio praesentium deseratur, locum ejus dicitur in ancipitem statum deduxisse fortunae. Singularis tamen animi tui aequitas non patietur, ut spero, adversum stipendiorum praerogativam casum valere. Et mea igitur hortatio, et ipsius fiducia judicium tuum respicit. Quaeso ut causa cognita, veterum ejus stipendiorum justa confirmes, praestaturus et nobis amicis securitatem, et honestum collegis de optimi viri retentione consortium. Vale.
EPIST. LX.
[recensere]SYMMACHUS PROBINO. Omnibus qui occasionem scriptionis impertiunt, commendationis quamdam rependo mercedem. Nunc optimo viro Petrucio factum volo, quem scio hanc epistolam non tam sui commendatione, quam mei officii gratia postulasse: cujus operam versa vice munerandam putavi. Poposcit litteras, ut tibi probarer impensius. Ego contra ideo scripsisse me fateor, ut tibi ille acceptior redderetur. Vale.
EPIST. LXI.
[recensere]SYMMACHUS PACATO. Vix adducor, ut credam litteras meas saepe repetitas nihil Leontio remedii contulisse. Quia si nihil virium frequens interventus noster habuisset, desisteret suffragium meum toties elusus optare. Cum igitur apud me querelae istius fides dubia sit; exsperiri volo, cui potissimum parti dubitatio mea debeat applicari. Est igitur in manu tua, utrum posthac tenere in scribendo morem debeam, an verecundiae nostrae continua etiam taciturnitate consulere. Vale.
EPIST. LXII.
[recensere]SYMMACHUS ROMULO. Tu quidem paterna affectione pignus commune commendas. Sed illi efficacius studia et amorem bonorum probabilis vita conciliat. Habes juvenem cujus fruge gaudere debeas, etsi scio patres avaros esse voti, nec ulla filiorum bona putare perfecta desiderio et cupiditate potiore. Forte lactari animum tuum judicas dulci potius nuntio quam fideli. Cum vero tibi ejus reditum favor divinus annuerit, tu in illius meritis deprehendes mei testimonii veritatem. Vale.
EPIST. LXIII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Observantiam vetus usus induxit, ut domo profecti praestent auspicium mutuae scriptionis. Sed ego longae exspectationis impatiens ordinem servare non potui. Prior igitur tibi honorificentiam styli defero. Dehinc subjicio postulatum, cujus haec forma est, ut Laurentium domesticum (quod domus meae poscit utilitas) suffragio tuo dissimules adjuvare. Vale.
EPIST. LXIV.
[recensere]SYMMACHUS PACATO. Incitare debueras. Sed prolixus in hac conquestione esse nunc piget. Itaque ad commendationem viri devotissimi Olympii amicissimi mei flecto sermonem: teque sedulo rogo, ut eum securus testimonii in penetralia familiaritatis admittas. Reperies in eo morum bona, qualia judicii tui circumspectio consuevit eligere. Vale.
EPIST. LXV.
[recensere]SYMMACHUS ALLEVIO. Vehiculi rotae cujus debeant esse mensurae linea missa testabitur. Superest ut omne carpentum affabre et firmis compaginibus explicetur. Si parte pretii ad hoc opus est, quod dandum scripseris, jubebo numerari. Humanitas xeniorum tuorum debet esse moderatior. Religio enim animis potius quam muneribus aestimatur. Vale.
EPIST. LXVI.
[recensere]SYMMACHUS AD SAECULAREM. Pretia desertorum confuso errore poscuntur. Nam neque judicia . . . . certus futuri laboris institues: fixum enim ac definitum tenet amplissima praefectura, nullum ejus esse meriti, ut sublimitati tuae debeat subrogari.
EPIST. LXVII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Et quiete provinciae, et vigoris tui laude delector. Nec quidquam magisterio meo vindico, cum omne quod spectat ad gloriam, tuae potius indoli debeatur. Macte igitur primi honoris auspiciis, et in uberiorem gloriam felices tende conatus ut tibi ad celsiores gradus januam pandas, et Romanum nomen claritudine administrationis illumines. Vale.
EPIST. LXVIII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Soleo amicitias optimorum primus expetere. Nunc fortunae meae inclinatio ut praevenirer effecit. Tribuenda est igitur venia tarditatis, non negligentiae, sed moestitudini meae: et bono omine familiaritas copulanda, cui auspicium fortunatus praestitisti. Sed licet me ipse officii ordine et dignatione praeverteris; in posterum tamen nequaquam residem judicabis, ut animorum nostrorum conciliatio, quae tuo invitamento sumpsit exordium, meis litteris frequentata cumuletur. Vale.
EPIST. LXIX.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Mallem quidem reditum tuum quam litteras impetrare. Sed etiam habent solatia locum, quoties fraudamur optatis. Vereor autem ne te diu ab urbe protermines. Namque hoc nobis minatur tarditatis tuae elaborata defensio, quare velim noveris, nullas morae allegationes desiderantibus justas videri. Quidquid igitur ipse causationis attuleris, surdis, ut aiunt, auribus ingeretur. Haec interim de quarto Latinae viae, mox agrum Laurentem petiturus emitto. Est enim familiare moerentibus, animi curas migratione discutere. Vale.
EPIST. LXX.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Accusarem silentium tuum, nisi te in fratre vidissem. Ille et officii satisfactionem, et praesentiae imaginem mihi solus exhibuit. Nam omnia bona in eo agnovi, quae in te dudum probavi. Amo igitur venam familiae vestrae. De qua nobis, etiam qui adhuc comperti non sunt, praerogativa optimi generis laudabiles jam videntur. Superest nunc mihi solemnis illa efflagitatio litterarum, quam nec omittendam penitus existimo, ne remissius cures, quae putas non desiderari, nec magnopere perurgendam, ne tibi perpetua conventio spontanei gratiam decerpat officii. Vale.
EPIST. LXXI.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Quamvis relegere iter, atque illico parem rure deducere; hoc ipsum tamen breve intervallum dici vacuum esse litteris non patiar. Primum, ut officium scriptorum tuorum vicissitudine sermonis aequiparem. Dehinc, ut expetitas amicitias relatu gratiae intelligar munerari. Postremo, ut indicio adventus mei pauxillum de te, si mox abire decreveras, residendi tempus obtineam. Ob has causas epistolam venturus ipse tanquam praesulem misi. Sed in his praecipua mihi fuit ratio non silendi, quod prior votum sanciendae familiaritatis habuisti. Unde curare me decuit, ne culpam fastidii contraherem dissimulando responsa. Atqui mallem semper mea opera amicitias inchoari; tantum abest, ut pigre et negligenter accipiam munus religionis oblatae. Ago igitur gratias bonae voluntati tuae, et curabo sedulo officiis meis, ut credas potuisse me scribendi ordine praeveniri, diligentia animi non posse. Vale.
EPIST. LXXII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Alexandrum, sicuti loquuntur historiae, gravis momordit invidia quod Achilli fortissimo aevi sui Homerum praeconem fortuna tribuisset. At mihi animus gliscit gaudio, quod eventus reip. prosperos parili sermone ornasti. Unde factum est, ut nostris quoque obtutibus, qui procul agimus, quaedam gestorum facies subderetur. Quare fortunae tuae gratulor quae spectatorem te secundis rebus apposuit, et facundiae quae talium negotiorum magnitudini orationis gravitate respondit. Coelestis nutus efficiet, ut ornatissimo linguae tuae promptuario nunquam desit materia talium nuntiorum. Vale.
EPIST. LXXIII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Cura anxius eram priusquam litteras tuas sumerem, utrum commode peracto itinere ad destinata pervenisses. Sed ubi certior factus sum, nihil valetudini tuae labore itineris deminutum, animus ad se revertit. Praestabit divinus favor, ut sicuti absentia tua optata cognovimus, ita tuo reditu gaudeamus. Vale.
EPIST. LXXIV.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Editionibus nostris amicam operam polliceris. Intelligo litteris benevolentiae tuae effectum respondere potuisse, si honoris tui tempus felicitas provinciae propagasset. Sed quamvis depositis reipubl. habenis nequeas promissi terminum dare, ego tamen fateor ita me tibi vadatum gratia, ut sperata perfeceris. Voto enim faventis, non exitu rei animus obligatur. Interea abundo gaudio, quod tibi omnium rerum fama floret et in partem quaesitae a te laudis accedo. Vale.
EPIST. LXXV.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Beasti curiam nostram forumque Romanum, de quo sortiri Sicilia magistratus, anteriorum recordatione metuebat. Ades igitur nobis exspectatus, illis desiderandus. Et praesumo tibi accepto ferendum, si provinciae commodaverit posterioris imitatio. Auctor est enim bonorum sequentium, qui relinquit exemplum. Vale.
EPIST. LXXVI.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Querebar tacitus ipse mecum de silentio, sed amicam succensionem recens sermo placavit. Ergo in usum veterem revertamur, et mutuam diligentiam religiosis salutationibus excolamus. Vale.
EPIST. LXXVII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Scripta tua plurimum mihi tribuunt voluptatis. Sed si paulum Romae residere voluisses, multo amplius nobis praesentia tua, quam sermo gratiae contulisset. Fero tamen aequo animo, quod desiderio nostro amorem patriae praetulisti. Et spero visendi filii tui gratia, qui nunc liberalibus studiis eruditur, reddendam mihi saepius tui copiam. Interea dum absumus, frequentanda tibi est opera scriptionis, ut meus etiam stylus ad vicissitudinem provocetur. Vale.
EPIST. LXXVIII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Credo miraris, quod adhuc crudo fortunae meae vulnere silentium ruperim. Haec solatia, his pascor, his recreor: etsi illa duco majora quae mihi ex tuo pectore et sermone redduntur. Sed nolo tantisper a me exigas litteras longiores. Breves sunt doloris induciae, et mox in miseras cogitationes recurrunt dissimulata paululum mala. Ergo tua potius redundet oratio, quae tibi laudem servatae amicitiae pariet, et mihi praesentis aerumnae solamen afferet. Vale.
EPIST. LXXIX.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Utinam te melior causa tenuisset, et facile absentiae tuae damna ferremus. Utcunque tamen desiderium tui litterarum solatio mitigasti: quas frequentare dignaberis, si quam tibi adhuc necessitas familiaris moram indixerit. Vale.
EPIST. LXXX.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Et sancti animi tui affectione, et sermonis assiduitate delector. Ne illud quidem beneficii minoris existimo, quod ad scribendum mihi idoneas tribuis facultates. Spero enim paginas meas tibi posse restitui, quas reposcunt, qui tuo judicio portitores hujus officii deliguntur. Et vero quae pro mutua amicitia dignaris injungere, libenter exsequenda suscipio, quoties desiderant operam meam quos commendatione prosequeris: sed si quid aut negligentius, aut serius sortitur effectum, eorum dissimulationi, quos commonendi cura deserit, oportet ascribi. Caeterum tam justa et honesta sunt, quae ipse plerumque delegas, ut mihi vel utro appetenda sit exsecutio probabilium litterarum. Vale.
EPIST. LXXXI.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Diu litteras tuas desiderasse me fateor, quarum apportatio exspectationi plenissime satisfecit. Praecipue autem gaudio fuit, quod te pro voto agere nuntiasti. Dehinc quod adventus tui dedisti obsidem sponsionem. Et quoniam te mutuis de me praesumo gaudere, post ingentia pericula, quae solus in communis patriae perturbatione toleravi, in bonum statum rediisse significo. Superest, ut ad plenitudinem prosperorum laetitia nobis sperata proveniat; quod mihi tuo reditu spopondisti. Vale.
EPIST. LXXXII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Pomis tuis abunde honorem scripto facerem si valerem. Nunc obsessus membrorum omnium doloribus, silvarum tuarum laudem sequestro. Faciet frequens humanitas tua ut saepe alias in Marsos bona Phaeacum translata celebremus. Vale.
EPIST. LXXXIII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Ruri cum parentibus otiabar, ut algore Praenestini diversorii flagrantiam torridae aestatis excluderem. Eo me loci repererunt litterae tuae, quas exspectatione prosperioris indicii principio laetus accepi. Namque ad hoc locorum nullo me munere sermonis hilaraveras. Sed ubi omnes molestias quas Pado auctore tolerasti, sollicita lectione percensui; accusato vernula tuo flumine, cujus turbidos meatus et infidum agmen expertus es; retuli istam conservationis tuae gratiam diis auctoribus, Bonaeque Fortunae. Quamobrem complacitum est mihi serum exhibiti sermonis officium, cujus longam cessationem secundis rebus tuis incusare potuissem. Factum est enim religione qua debuit, ut prius liberationem tuam, quam periculum discerem. Quare penes sospitatores tui deos manebit haec cura, ut beneficiis suis jugiter immorentur, teque ob meritum donent largo aetatis excursu; ita ut senectus nihil decoquat firmitatis. Interea quoniam te grata secessio et quies dulcis amplectitur; quaeso curam dignatus arripias nobiscum saepius loquendi. Adjicies plusculum refectioni corporis si, aut emittendis epistolis, aut vicissim sumendis peregrinationem levaris. Certe nobis nihil antiquius erit, quam te legere, quibus blanditias oris tui interim non contingit audire. Vale.
EPIST. LXXXIV.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Quod ait noster comicus: Nunquam te adeo, quin abs te doctior abeam, id ego de epistolis tuis jure memoraverim, quae multis salibus nonnunquam sententiarum, plerumque versuum sarciuntur. Veluti nunc litterae tuae halantes Platonicum nectar, quantum mihi muneris dederunt! Nam nisi tibi bonarum partium spectatus essem, nunquam me Atticis musis impertiendum putasses. Quare hujusmodi operi frequenter accingere, et amicitiae diligentiam sedulo persevera, cum hoc negotium tibi nostri officii vicissitudo commendet. Vale.
EPIST. LXXXV.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Amicae voluntatis indicium est, quod adeptus amplissimum consulatum, cognitionem mihi et societatem tanti gaudii praestitisti. Quare hujus tibi apud me muneris opima laus est: quando ita securus es mei animi, ut tuis rebus prosperis scias nos posse laetari. Quid quod etiam consulare negotium fuit honoris sui nuntium latius promovere? Gaudia enim, quibus pauci fruuntur, angusta sunt. Dehinc ipsius aeterni principis beneficium celebrius atque ornatius reddidisti, cui sub occasione talium litterarum apud multos gratias videris egisse, quam benigne animadvertantur officia. Facito ut istam gratiam scribendi assiduitate continues. Vale.
EPIST. LXXXVI.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Compotem me optati nuntii praestitisti. Fateor enim verae amicitiae hanc esse rationem, ut commoda nostra mutuo gaudeamus. Gratulor igitur cum tibi familiaritatis nostrae causa, tum famae temporum quam recentis judicii aequitas in aeternam gloriam vindicavit. Functus es optimi civis officium, multa opera, perpeti sollicitudine. Sed nolo poeniteat. Virtus durioribus negotiis enitescit, et aspernatur declivem facilitatem, maximoque sudore arduum laudis annititur. Adde huc quod in ore fortissimi principis agis, et publico bono sine satietate defrueris: quae res non compensat modo, sed etiam commendat laborem. Jam illud quale est, quod in causa non tantum tua fortunae eluctatus incertum, nulli nostrum debes victoriae tuae gratiam? Plura vellem; sed videor mihi in praesentia satis fecisse verborum. Nunc si tibi potestas est, malo ut jam recurras. Si quid morarum est, quaeso respondeas. Vale.
EPIST. LXXXVII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Summa tibi apud me laus et solida gratia est, quando id affectas amicitiae cultu, ut nos litterarum honore digneris. Sed pars epistolae tuae quae laudem mihi assignavit eloquii, sit licet nimis jucunda, minus tamen vera. Non audeo scribere: Mentiris et Decipis cum haec de me praedicas, sed illud potius: scio quod amore falleris. Tu quemquam facundum voces, vir in dicendo summarum partium, cui sit patriciae dignitatis oratio? Ergo parce verbis lenocinantibus, et fuco oblitis, et ad gratiam comparatis. Amicitiae nostrae forte conveniat, ut talem videri me caeteris cupias; pudoris tamen mei non est, ut mihi ipsi talem me esse persuadeas. Vale.
EPIST. LXXXVIII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Olim te mihi fecit optabilem cultu, fama litterarum tuarum: sed diu officium scribendi per verecundiam distuli, ne in aula positum viderer ambire. Cujus morbi ita crebra est affectatio, ut diligentes existimationis viri pro alienis vitiis erubescant. Jam remota est causa haesitantiae, postquam me prior salutatione dignatus es. Patentes amicitiae tuae fores benigne accitus intrabo, et compensare meditabor pudentes silentii moras crebrioribus paginis. Tu tantum bona venia recipe obsequium linguae inopis, et paulipser imperialis magistri submitte judicium. Indicasti certe meorum te aliqua legisse. Eamdem posco patientiam. Novus tibi non ero, nec inexpertum formidabo arbitrum. Omnia mea ferre didicisti. Accessit etiam nobis familiaritas quae te mihi aequiorem judicem faciat. Gratiosa quippe est amicitia a severo examine in blandiores sensus caritate mutatur. Quid si ego deposito ingenii pauperis metu assiduas tibi epistolas spondeo? Vide; quando amplius speres de promptuario largiore? Fatendum est amice: Gallicanae facundiae haustus requiro, non quod his septem montibus eloquentia Latiaris excessit; sed quia praecepta rhetoricae pectori meo senex olim Garumnae alumnus immulsit. Est mihi cum scholis vestris per doctorem justa cognatio. Quidquid in me est, quod scio quam sit exiguum, coelo tuo debeo. Riga nos ergo denuo ex illis Camoenis quae mihi lac bonarum artium primum dederunt. Et si te in meis scriptis aliquid offenderit, auditorem quondam popularis tui, aut silentio tuere, aut tu quoque rursus institue. Vale.
EPIST. LXXXIX.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Accuso litteras tuas quas male credulus desiderio in te meo facturas medicinam putavi. At illae decursae oculis admoverunt taedas ferventiores. Affluebant enim multo melle facundiae, quod avectum tecum doleo. Itaque parvae lectionis sapore commotus, tristiorem damni sensum recepi. Inter haec occurrit altera cogitatio, amarius esse, si taceas. Quapropter conditio durior vertit me ad optionem prioris. Peto igitur scribas. Sed fac epistolis tuis temporis intervalla breviora. Saepius ad me commeent, et confabulationem praesentis imitentur. Fruemur assidue ea parte qua melior es. Quod si aliquid prolixioris curae et elaborati a te operis adjunxeris, prope erit, ut non solum Romae, sed in Athenaeo quoque nostro, qua soles gratia, perorare videaris. Vale.
EPIST. XC.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . In curam tuam rediisse me gaudeo. Sed hujus tam subiti operis boni ornatissimus juvenis Asterius mihi auctor est; qui parandae commendationis gratia, ut tandem scriberes impetravit. Et illius quidem familiaritati, licet a nobis olim repertae, ob meritum recens adjecimus animi diligentiam. Te vero non patiar ultra exspectare monitores, et aliorum potius usui operam navare quam mutuae inter nos affectioni debitum pium solvere. Non invideo poscentibus testimonia vel suffragia tua. Sed validior est amicitiae causa, quam gratiae. Precarias epistolas postpone legitimis: his frequentius caritas studeat, illas nonnunquam praestet humanitas. Vale.
EPIST. XCI.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Exspectare non debui litteras tuas, quibus indicium mihi faceres honoris accepti. Itaque verecundiam tuam gratulatione praevenio, et opto adaugeat gradum meritis jure delatum continuata felicitas. Restat styli assiduitate acuas inter nos amicitiae diligentiam, vincasque officiis intercessus tuos. Ille enim vere incrementis suis major est, quem sublimitas parti honoris inclinat. Vale.
EPIST. XCII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Incassum dissimulationis et taciturnitatis accusor, cum debitam tui diligentiam Jove teste non deseram. Sed nequitia meorum arbitror accidisse, ut missa ad te scripta resederint. Quaeso igitur ne ex infrequentia litterarum meus in te animus aestimetur. Nam plerumque officiis simulatur affectio. Amicitiae autem sinceritas pectoris magis fidem postulat, quam delinimenta sermonis. Vale.
EPIST. XCIII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Pignora nostra conjunximus. Atque ideo consentaneum videtur, ut quos coetus participes habuimus, etiam honore sportulae prosequamur. Duos igitur solidos offerendos tibi misimus, parvum munusculum, si aestimemur pretio sui: religiosum, si amore pendentis. Vale.
EPIST. XCIV.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Romam te venturum certa fama promiserat. Spem visendae praestantiae tuae multo gaudio ceperamus. Sed improviso mutatus nuntius indicavit, quod pio accitu domini et principis nostri ad votiva remearis. Ergo officium salutationis quod coram speraveram deferendum, styli honore compenso: teque oro ut ingravatam vicem referas, quae suadeat desiderari ex me crebra colloquia, si ostenderit prima placuisse. Vale.
EPIST. XCV.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Pro utroque nostrum causam diutini silentii reddidisti. Nam me quoque fateor scribendi officio hactenus temperasse. Tua igitur purgatione defensus, diluere litteris, quod commune est, non laboro. Nunc omnium statu in tranquillum reducto, aemulis studiis omissa repetamus. Ita enim demum probabitur temporis fuisse, quod diu inter nos stylus quievit; si reddita facultate mutuam diligentiam frequens sermo reparaverit.
EPIST. XCVI.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Etsi a litteris temperasti, exempli tamen imitator esse non debeo. Integro igitur largam salutationem, nec diffido reddenda saltim mihi esse officia quae a te fuerant inchoanda. Vale.
EPIST. XCVII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Solet bonis livor obstrepere, ut nunc speratum praesentiae tuae gaudium mihi subduxit invidia. Hactenus vires suas in damna voti communis intenderit. Sic ero contentus, quod me adventus tui exspectatione fraudavit. Ipsum te sospitem manere patiatur, et tandem cum utroque nostrum redeat in gratiam. Instar beneficii erit, si mihi contingat de tua securitate voluptas. Vale.
EPIST. XCVIII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Sumpto adventus mei nuntio, de quo non potuit apud te fama reticere, exspectavi ut prior scriberes, vel quod est amabilius, ut ipse Formias commeares. Sed quia utrumque vel dissimulatio tua, vel occupatio denegavit, in partes tuas libenter ipse succedo, teque oro ut mihi aut excursum tuum praestare digneris, aut, si obstat aliquid saltim litteraria salutatione respondeas.
EPIST. XCIX.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Amo litteras tuas, sed exspecto praesentiam, quam mihi dierum ratio pollicetur. Plura scribere spes adventus tui non sinit. Sed quod nunc epistolae detrahimus, coram fabulis rependemus. Vale.
EPIST. C.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Gratum mihi est, quod promptissimum studium rei nostrae dignaris impendere, et te memorem scriptorum assiduitate testaris. Hinc fit, ut officiis tuis etiam cura nostra respondeat. Libenter igitur rependo sermonem. Et quamvis spontaneam juvandis hominibus meis adhibeas voluntatem, hortamentum tamen petitionis adjicio, ut officia quae ultro tribues, cumules provocatus. Vale.
EPIST. CI.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Conquestio tua de raritate epistolarum mearum magis religiosa quam justa est. Nam cum ex amere descendat non habet tamen aequitatem. Nunc tamen emenso itinere, promitto praeterita officiorum dispendia crebris a me epistolis sarcienda.
EPIST. CII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Dum petis beneficium, praestitisti. Plus enim mihi ex amicitia tua quam tibi ex nostra defensione quaesitum est. Nihil igitur assumam gratiae meae, cum plurimum tuae debeam. Potest tamen adhuc istiusmodi munus augeri scribendi assiduitate, ut cumulet voluntas familiaritatem nostram, quam nunc videtur necessitas inchoasse. Vale.
EPIST. CIII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Totis viribus adjuvandi sunt communis patriae corporati, praecipue mancipes Salinarum, qui exercent lavacra lignorum praebitione. His plerique sunt debitores: quod nisi ad solutionem vigor judicialis adstrinxerit, eliciet publicam querelam series incommodi. Quare quaeso, ut inter caetera, quae sibi de studio tuo Roma promittit, hanc quoque partem diligentiae tuae vindices.
EPIST. CIV.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Parva fatemur esse quae misimus, sed honorificentia parentis, religione potius quam mole muneris aestimatur. Haec ipsa tamen exilis oblatio plus ad te gratiae portabit, si religio tua usui suo a me delibata susceperit.
EPIST. CV.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Juvandi sunt mancipes salinarum, qui splendori atque usui patriae communis inserviunt. Dignaberis igitur auditis eorum querelis, adeuntibus deferre justitiam, et urbi utilem, et tuis moribus congruentem. Vale.
EPIST. CVI.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Pro filiis nostris Deo juvante conjunctis, in duobus solidis ad te misimus sportulam nuptialem, quam cum prompta dignatione susceperis, documentum dabis omnia amicorum festa esse communia. Vale.
EPIST. CVII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Nuptiis quidem filii mei te quoque inter amicorum potissimos interesse voluissem. Sed quia longinqua absentia tua desideratum mihi negavit officium, in duobus solidis sportulam misi, ut vigere apud me tuam memoriam votiva oblatione testarer. Parvum quidem munusculum est, si aestimatur pretio sui: religiosum si amore pendatur. Vale.
EPIST. CVIII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Omnia quae sine auctore jactantur incerta sunt. Sed ego in sacrae virginis famam nihil patior licere sermonibus. Quare officio pontificis, fide senatoris admoneor proferre comperta. Diceris ante annos legibus definitos vestali secreto velle decedere. Nondum credo rumori, sed assertionem tuae vocis exspecto, quae opinionis dubium aut agnoscat aut respuat. Vale.
EPIST. CIX.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Tandem de actibus tuis certum me facere dignata es, quibus lectis atque decursis laetatus sum vitae et innocentiae tuae apud Justum. Caeteris in rescribendo diligentiam defuisse video, quos tu ad referendam gratiam dignaberis incitare, ut intelligam vicissitudine provocatus, epistolas meas iisdem fastidio postea non futuras. Vale.
EPIST. CX.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Aliorum quidem tibi spectanda est sententia, quos decet de patribus judicare. Mei ingenii exilitas etiam parva miratur. Quare velim credas nihil tibi ex meo testimonio honoris accedere. Nam etsi laudari ab laudato viro vetus dictum est, nostri tamen mediocritas non multum famae tuae claritudinem juvat. Sed quia voluntati tuae mos gerendus est, quid quidam e medio de orationibus tuis sentiant, jussus expediam. Prope est ut te arguere debeam quod saeculo nostro Tulliani styli famam parcus invideas. Respondebis omnem te operam condendae historiae deputasse. Ignosce avaritiae meae, si utrumque desidero Nam pari nitore atque gravitate senatorias actiones et Romanae rei monumenta limasti, ut plane Homerica appellatione περιδέξιον, id est, aequimanum te pronuntiem. Perge igitur, quaeso, et stude hanc posteris dotem relinquere, ut quae divisa in singulis auctoribus ante placuerunt, eadem nunc in te conjuncta laudentur. Vale.
EPIST. CXI.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Fontes, ac difficultatem ducendae aquae inter labores censere Herculeos debeamus . . . . . nunc Neapolis mutata sede suscepit. Unde post breve intervallum dierum transire Capuam tui desiderii gratia non morabor.
EPIST. CXII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Cum jam Decembrium cal. tempus appeteret, redditae sunt mihi litterae, quae annalem trabeam meruisse loquerentur. Credas velim multo ex ea re gaudio mentis meae habitum splenduisse. Primo, quod ita natura comparatum est, ut omnes sibi delatum decus judicent, quod dignus acceperit. Dehinc, quia honor, jam pridem togae, et ordini rarus nimisque difficilis, tandem summatem civilium partium virum respicit. Postremum, quod amicitias nostras necdum aliis officiis inchoatas prompta evocatione junxisti. Videsne quam probabiles laetitiae meae causae sint? Sed vereor ne his parum credas, cum accitus excusem, quamvis justa ratio sapientem non possit offendere. Quo enim pacto ad prima fascium tuorum vocatus auspicia, paucis diebus Galliarum longinqua penetrarem? Exime itineris apparatum, cogita hiemis impedimentum, defectum cursus publici, et brumalis lucis angustias. Nonne mihi ante cal. Jan. futurus erat irritus labor, aut post inverecundior adventus? Haec, oro te, aequo animo pronuntia, et amicitiae nostrae bonus auctor esse dignare. Eo animo interpretare, quae jure astruo quo rogasti: nec propositum tuum deseras. Solus enim benigne creditur advocasse, qui excusatione non laeditur. Vale.
EPIST. CXIII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Multa me gratia nexuisti, et cum prioribus officiis tuis adhuc solvendo non sim, denuo aliud posco quod debeam. Consul amplissimus auspiciis honoris sui interesse me praecepit, cujus litteris tua quoque accessit oratio. Haec ut venturo honesta est, ita excusanti vehementer onerosa. Sed tua aequitas verecundiam meam veri facilitate relevabit. Ille ut sit placatus annitere, cui me tristis de fratre casus excusat. Nam turpe atque impetibile est, attonito animo et fronte moesta laetos adire conventus. Quid fortunam deceat, agnosco, cum qua nimis contumaciter agit, qui accepto vulnere statim miser esse dissimulat. Si justa, si necessaria, si vera praetendimus; facito, oro te, tam prompta venia ignoscat absentiae meae quam bona affectio me ut pergerem postulavit. Vale.
EPIST. CXIV.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Recte Caecilius comicus: Homo, inquit, homini deus est, si suum officium sciat. Hanc ego in te dixerim sententiam convenire, qui nostris negotiis curam vigilem praestitisti. Hinc in pectore memoria, laus in ore versatur. Nec in praesentia modo floret facti et studii tui gloria, sed, ut mens augurat, aevum vigebit. Prolixior agendis gratiis sermo etiam nunc competeret, ni vererer, ne simul totum videar expunxisse, quod debeo. Impatiens est accepti beneficii, qui nexu properat liberari: nec videtur mutuam operam quasi amicus accipere, si erubescit ad moram gratiae. Alia mei ingenii ratio est. Pecuniae fenus accelero persolvere: officiorum vices diu opto debere. Vale.
EPIST. CXV.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . . . Mones aequo animo feram vel aemulorum facta improba, vel ingratorum foeda decreta. Convenit studio atque ingenio nostro consilii tui qualitas. Nullius quippe tam vehemens nequitia est, ut motu meo digna sit. An ego istud feram moleste, qui noverim Marcellorum monumenta sublata Verre praetore, et Marianis tropaeis nequaquam manus invidas pepercisse? In sola conscientia est fructus et ratio virtutis. Nihil moror statuas et publica falsa titulorum. Fucum faciunt provincialium oculis, qui animis exciderunt. Quod si mihi ullus honor testimonii publici affectandus foret; judicio tuo et similium contentus esse deberem, vel fidicinis exemplo, qui indignatus considentium turbam, sibi et musis cantum ciebat; vel secundum Heraclitum philosophum, qui summam laudis arbitrabatur placere uni, si esset optimus qui probaret. Quare esto securus patientiae nostrae, et congratulare mihi quod solus torqueo corda liventium, cum alii quibus statuae quoquo modo tributae sint, nihil habeant invidendum. Vale.
EPIST. CXVI.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . . . Valeo quantum sinit aeger animus. Atque utinam leges aeque mecum valerent, quarum sanitas ab ipsis plerumque corrumpitur, quibus curanda mandatur. Non pergam longius, cum hoc aenigma frater meus Buleforus possit aperire. Cui ut amicitia mea chara, ita querela comperta est. Is ubi te scientem doloris mei fecerit, confido tali adjutore leges ad fora nostra reditura. Vale.
EPIST. CXVII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . . . Exprobraveras mihi ante hac feras, quibus non est usa quaestura filii mei. Mordebar commemoratione irriti beneficii, de quo arguere amicum nec compotem gratiae debuisses. Tu vero etiam pretia, ut vir excellentissimus communis frater Brotadius allegat, nec speratae, nec traditae rei postulas. Magis juvat me, si credis, a verecundia ad pecuniam lata conventio. Minus enim grave est debitorem, quam ingratum videri. Est igitur optio tua, ursos, quos intempestate dicis amissos naufragio, taxare. Habes in manu, quanto aestimare mihi debeas inefficacis voti benignitatem. Tantum maneat amicitia nostra, nihilque fortunae in eam liceat. Summam pono dispendio: non subducam pecuniam meam navis tuae casibus, Vale.
EPIST. CXVIII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . . . Hospitem tuum Faustinum Senatus amplissimus in societatem recepit, tanta apud nos testimonii tui antiquitas est, ut differri quae velis instar injuriae sit. Tibi igitur acceptum ferat studium totius ordinis. Nam ut beneficio sacro debet dignitatis impetrationem, ita tuo decreti nostri celeritatem. Vale.
EPIST. CXIX.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . . . Plerique te accitu consulis Mediolanum venire credidimus: pars in Gallia resedisse jactabant. Inter haec opinionum varia, quonam mittenda essent quaestoria dona dubitavi. Postquam mihi solvendi officii occasionem tribuit adventus tuorum, Clarentio, cujus spectatam fidem noveram, consueta munerum deferenda commisi. Non aspernabere, ut aestimo, dyptici et aphoretici oblationem. Neque enim grave est verecundiae tuae solemnia et votiva suscipere. Quae cum amicitiae deferantur, pertinet ad caritatis confessionem, ut deberi sibi haec animus sumentis agnoscat. Vale.
EPIST. CXX.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . . Ariminum saepe praeteriens magisterio tuo didici amicos honorare munusculis. Quare institutus exemplo necessaria usui magis rependo quam defero: quae nisi prompta dignatione susceperis, videbere meam facilitatem de acceptis toties notare muneribus. Vale.
EPIST. CXXI.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . . Promptum mihi atque declive negotium credidisti, in quo nullum nisum tibi operae meae vendito. Quippe ubi primum spectabilem virum Faustum tua epistola, meus sermo convenit, ut Epiro mancipium de quo ambigitis, in examen accersat, nequaquam adversatus est postulatis. Spero igitur accitu ejus brevi adfore hominem quem vestrum alteri disceptatio familiaris adjudicet. Sed de hoc satis verborum est. Te oratum volo, ut nos subinde scriptorum honore locupletes, et quod nunc causa cogente fecisti, id amicitia hortante non deseras. Vale.
EPIST. CXXII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Praesumebam quidem justitiam tuam fratris mei Magnilli sinceris actibus adfuturam. Sed fide cognitionis audita, quam nobis omnibus adventantium sermo patefecit, admodum gratulatus sum, quod illi aequum judicem fortuna praestiterit. Ago igitur gratias pro amici mei securitate, cujus innocentissimam vitam sententiae testimonio comprobasti. Et spero contemplatione tui brevi caeteras infortunii ejus reliquias submovendas. Itaque ut promptius partes ingenitae tibi aequitatis arripias, precator accedo; memor semper futurus tanti beneficii, si quem constanter purgare dignatus es, tandem securitas plena respexerit. Vale.
EPIST. CXXIII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . . Plurimum voluptatis ex litteris tuis ante capiebam; nunc lacrymabili conquestione mentem legentis infuscas. Ubi illa sententia, quae te et naturae bono et veterum lectione contra omnia fortunae tela firmavit? Dignam viro assume patientiam, et quae mutari nequeunt, desiste lugere. Leviora tibi cuncta post improbum generum debent videri. Cur autem torpori atque otio vaces, et patrimonii negligens, feriatum pascas dolorem? Curae sint reliquiae rerum tuarum, quas facinorosus invasor exhaustas, et laceras reliquit; ne in his reipublicae necessitatibus recuperata sustentare non possis, quae prius omissa contempseras. Vale.
EPIST. CXXIV.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . . Coactum te licet fatearis ut scriberes, ego tamen non minus acceptum tibi refero, quod me styli honore dignatus es, quam si hoc sponte fecisses. Sed videris, qui fuerit auctor tanti muneris. Mihi ex illis litteris non honos tantum gaudii, sed fructus evenit. Didici enim commeatu annonario convalescere urbis securitatem. Faustum etiam intellexi, cum primum causam vestram cognosceret, aequum se judicem praestitisse, et allatis in medium allegationibus tuis, codicum constitisse rationem. Nam caetera, quae post secuta significas, ipso invito opinor extorta, et sperare debemus, talem fore in reliquis disceptatorem, qualem tibi ostendit prima cognitio. Ego tamen ad incitamentum justitiae, quam meritis tuis arbitror deferendam, familiares litteras misi, quas, si ratio poposcerit, in manus ejus facies pervenire. Aliud enim salubritatis genus conditio temporis non permittit adhiberi. Volo autem scias (et sponte pro amicitia nostra debes advertere) curam pro te meam non desiderare monitorem, sed non posse amplius fieri quam ut tibi animum disceptatoris petitio nostra conciliet. Vale.
EPIST. CXXV.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . . Ludos praetorios praeparamus, quorum ornatus peregrina animalia desiderat, ut novo cultu Romana splendescat editio. Addaces igitur et pygargos tuo studio mihi opto praestari, quorum copiam limes vobis finitimus subministrat. Dignare, rogo te, amicitiam nostram votivo pignore foederare. Non ero impar ad vicissitudinem rependendam, si quid etiam tuus usus exegerit. Vale.
EPIST. CXXVI.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . . Spem mihi adventus tui longo tempore pollicebar. Tu vero etiam nunc de me scriptorum vices postulas, et diuturnam quodam modo minaris absentiam, Nam quid sibi vult mutui solatii flagitatio, si reditus jam paratur? Si quid igitur apud te consiliis meis loci est, suadeo urbem revisas, ad quam te et amor civicus evocat, et cura quaestoria: cujus apparatus etiamsi copias divitis habet, tamen requirit diligentiam Candidati. Vale.
EPIST. CXXVII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . . . Animum quem nobis rependis, agnovimus recentium serie litterarum; sed moleste ferimus hujus muneris raritatem. Et ideo adhortamur, ut frequenter arripias indicium familiaris officii. Petitio tua super haereditate C. M. V. Aerii, neque mihi, neque aliis, qui tui curam gerunt visa probabilis. Nam quae jure ac legibus sunt relicta, alienari impetratione non possunt. Quod ita esse Valentinianus communis amicus expertus est, qui magnopere laboravit, ut aliquid, si fieri posset, excuteret. Sed eum refragante justitia deseruit laboris effectus. Proinde si quid mihi credis, remove a te petitionis invidiam, quam etiam consorti opto suaderi. Malo vobis integram esse famam quam imputari hujusmodi petitionem. Haec me amice et benigna circa te voluntate suadere, pro mutua in nos diligentia recognosces. Intelligis enim nihil me magis quam existimationem familiarium nostrorum debere curare. Vale.
EPIST. CXXVIII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . . More institutoque majorum, incestum Primigeniae, dudum apud Albam vestalis antistitis, collegii nostri disquisitio deprehendit: quod et ipsius, quae contaminavit pudicitiam sacram; et Maximi, cum quo nefandum facinus admisit, confessionibus claruisse gesta testantur. Restat ut in eos, qui caeremonias publicas abominando scelere polluerunt, legum severitas exeratur. Quae tibi actio de proximi temporis exemplo servata est. Et ideo dignaberis, reip. utilitatem legesque considerans, facinus cunctis ad hunc usque diem saeculis severissime vindicatum, competenter ulcisci. Vale.
EPIST. CXXIX.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . . . Secundum proximae aetatis exempla, clarissimo et excellentissimo viro fratri nostro praefecto Urbi incestatae Primigeniae virginis, quae sacra Albana curabat, a collegio nostro vindicta delata est. Sed quia litteris ejus causae probabiles afferuntur, quod neque muros Urbis aeternae tanti criminis ream fas sit intrare; neque ipse ad longinqua possit occurrere: cum facinus, ubi admissum est, debeat expiari: necesse perspeximus potestatem finitimam convenire, cui provinciarum jura mandata sunt, ut in Primigeniam, quae publicarum caeremoniarum maculavit arcana, corruptoremque ejus Maximum, qui quidem flagitium non negavit, severitas semper his adhibita exeratur. Dignaberis igitur consideratis confessionibus, quae nefandi criminis tragoediam prodiderunt, injuriam castissimi saeculi reorum suppliciis vindicare. Vale.
EPIST. CXXX.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Idoneum tempus est quo probemus quid amicitiae nostrae religionis exhibeas. Delatus est enim a clementissimis principibus ordinarius consulatus. Et ideo curam tuam efflagito in providendis omnibus, quae poscit editio. Homines mei specierum pretia ministrabunt. In hoc tantum studium tuum, curamque desidero, ut quam primum praevehi justis pretiis comparata praecipias. Vale.
EPIST. CXXXI.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Apud eos quibus curae debet esse fama temporum, justa non sileo, certus atque securus, nullius studium legibus obfuturum. Ob reliqua arcae vinariae, quae multis praefectis superiores principes exigenda mandarunt, et quae magna ex parte collata imperiali constat aerario, soceri mei Orfiti olim praefecti, et ante annos quindecim sine ulla tituli hujus conventione demortui, pulsatur haereditas; obtentu epistolae, qua divus Constantius, id quod operibus publicis constabat impensum, integrari per eum statuit; minatus ipsi atque officio, ut fieri assolet, sub conditione dispendium, si exactioni cura competens defuisset. Sed neque ipse mandatum sibi munus omisit, et sequentes principes, quod praefectura susceperat, ad posteriores judices transtulerunt. Hoc inclytus Valentinianus omni aetate memorabilis princeps, et divus Gratianus sacris litteris censuere, a quorum definitione non decet deviare. Dehinc cum etiam crimina morte soleant terminari; in hac tantum causa contra optimos principis mores, ad posteros inopinata damna extenduntur, et tanquam integrum designatur, quod partim solutum est, partim a rectoribus provinciarum constitit eruendum. Super hoc cum divina jussa sumpsissem, fidem veri occultare non debui, cum legis audientiam tribuerent his qui neque in cognitione constiterant, neque sumpserant relationis exemplum. Accedebat enim causa robustior, quod materfamilias mea dudum emancipata bonorum possessionem patre mortuo non poposcit, atque ideo rescripto se asseruit non teneri. Misi igitur sub relatione monumenta gestorum, sperans etiam tuae religionis auxilio novum exemplum posse removeri, in ea praesertim causa, quae nos jure non implicat. Teneantur veri hujus tituli debitores. Exstat vetus professio Campani consularis; exstant Acta apud Etruscum rectorem confecta, quibus docetur exactio promissa reliquorum. Parcatur innoxiis, ne in omnes qui rempubl. curant, inusitata forma procedat. Convenit saeculo tuo ista justitia, cujus existimatio vestris consiliis debet ornari. Vale.
EPIST. CXXXII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Meretur de praeclaro animo tuo votiva causa suffragium. Praetura domum nostram, Deo juvante, exspectat, in qua me crocodilos, et pleraque peregrina civibus exhibere, et aliorum hortantur exempla, et propria impellit animositas. Quare amicum meum Cyriacum benigne in curam tuam dignare suscipere, ut indicata promoveat. Habebis in posterum tantae gratiae non immemorem debitorem. Vale.
EPIST. CXXXIII.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Quod scribis, voluntariae benignitatis est: quod sero, curarum. Nos autem religionem meritis tuis debitam, et otium styli assiduitate testamur. Euscium nostrum circumsessum domesticis negotiis deduci in obsequium tuum praecipe, et quae in meam notitiam pertulisti de instruenda editione ludorum, ipsi familiariter curanda committe.
EPIST. CXXXIV.
[recensere]SYMMACHUS . . . . . Sportulam consulatus mei, et amicitiae nostrae, et honori tuo debeo. Hanc in solido uno ad te misi, orans, ut benigno animo solemnia officii mei libamenta suscipias. Vale.