Jump to content

Libri Decem Epistolarum/V

Checked
E Wikisource

EPIST. PRIMA.

[recensere]

SYMMACHUS HIEROPHANTI. Recte valeo. Hoc enim scribendi debet esse principium, quod maxime expetunt vota lecturi. Aeque tibi suppetere optatum vigorem nimis gaudeo, nam me tali indicio nuper hilarasti. Illud quoque in summa pono gratiae, quod te nostri diligentissimum familiaris styli frequens usus ostendit; cui rei laudem referre consilium est, ut hoc invitamento memoris animi ad perseverantiam provoceris. Vale.

EPIST. II.

[recensere]

SYMMACHUS HIEROPHANTI. Opulento afficis me bono, quoties amicitiam nostram salutis tuae indicio muneraris. Deos igitur comprecor ut te pro tanta in nos religione fortunent. Vicissitudini autem litterariae parem diligentiam libenter impendo ut ad officia promptius inciteris, cum videas apud memorem scriptorum gratiam non perire. Vale.

EPIST. III.

[recensere]

SYMMACHUS HIEROPHANTI. Scriptum mihi tuum Probatius nuper exhibuit, atque ex eo plurimum gratulationis accessit, quod tibi pro voto omnia superesse cognovi. Id ut saepe facias monere non debeo: cum spontanea officia stimulo exhortationis non oporteat incitari. Vale.

EPIST. IV.

[recensere]

SYMMACHUS THEODORO. Bonorum frequens astipulatio de sanctis moribus tuis, in hoc me desiderium provocat, ut amicitias tuas impatienter exoptem. Nam qui omnium sermone celebrantur, et improbitatis laude conspicui sunt, incognitos quoque ad morem propriae familiaritatis invitant. Ergo si haec voluntatis meae non aspernaris indicia, repende, quaeso, colloquium, ut facti mei confirmatione delecter; quamvis mutuae affectionis sponsionem jam teneam. Vale.

EPIST. V.

[recensere]

SYMMACHUS THEODORO. Spectata est tibi, ut arbitror, amicitiae meae veritas. Hinc factum ut me in consortium festorum tuorum consul ascires. Praestetur, oro, his litteris eadem fides quae nos evocatione dignos judicavit. Diu inter desiderium tui et unici mei curam dubius electionis pependi. Tuus honor suadebat profectionem, illius institutio praetendebat obvias manus. Tandem secutus sum quod ipse fecisses. Officia enim illa laetitiae, ista pietatis. Tuae amplitudinis curulem stipabunt obsequia multorum. Huic in solo patre votum est. Plura pro nobis indulgentissimus in suos tuus animus tecum loquetur. Cui ego excusationis meae partes injungo, quia verbis agenda non sunt quae melius interpretatur affectio. Vale.

EPIST. VI.

[recensere]

SYMMACHUS THEODORO. Filium meum Flavianum consulatus tuus revoc[.....] in lucem. Nescio an eum commendare tibi debeam, cui summi gaudii auctor fuisti. Serva igitur, oro, depromptae in eum benignitatis tenorem, etsi hoc a constantia tua sperandum magis quam postulandum est. In dubium enim voluntarii amoris fides non venit. Vale.

EPIST. VII.

[recensere]

SYMMACHUS THEODORO. Ipse mihi rescripti hujus bajulum praestitisti. Duplici nomine gratiam debere me fateor. Nam a te profectus est, qui litteras exhiberet, et per te, qui referret oblatus. Maneant, oro, inter nos officiorum talium vices, et inter alias laudes tuas continuatae in amicos religionis titulus censeatur. Vale.

EPIST. VIII.

[recensere]

SYMMACHUS THEODORO. Gaudeo mihi sermonis tui primitias contigisse, et impendio postulo ut humanissimum hoc coeptum religiosa cura non deserat. His enim maxime nutrimentis amicitiarum cultus adolescit. Cum haec scriberem, mihi sanitas recte suppetebat. Cujus rei indicium propterea singulari generositati tuae credidi deferendum, ut cognitionem tuae sospitatis mihi mutuus rependat affectus. Vale.

EPIST. IX.

[recensere]

SYMMACHUS THEODORO. Vereor eloquentiae tuae scripta nostra committere; sed non minus caveo amori tuo meorum quidquam negare. Duas igitur oratiunculas nuper editas a nobis misi. Earum una ad urbanos fasces resultantem candidatum tenuit; alteri argumentum dedit jam pridem decreto senatus improbata censura. Sed judicium meum, cum res acta est, habitum propagavi opere largiore. Nec mihi vitio vertas priscae severitatis repulsam. Nam solis quaedam speciosa nominibus, usu et experiundo plurimum nocent. Rationes sententiae meae lector invenies. Volo tamen ad inspectionem dictorum parti utrique aequus accedas. Merebitur, ut spero, orationis assertio, ut tu etiam vetustatis patronus auctoritati ordinis manum porrigas. Vale.

EPIST. X.

[recensere]

SYMMACHUS THEODORO. Quam timeo ne aures tuas existimer lactare blanditiis! Consulatus hic tuus talis est ut meum geminasse videatur. Nunc voti mei summa eo processit ut titulos ejus longum fruaris, et aeques vitae diuturnitate moram tui praemii. Dignum quippe est compensari prolixo gaudio seram solutionem. Vale.

EPIST. XI.

[recensere]

SYMMACHUS THEODORO. Adventum tuum serum esse mirabar. Sed ubi patefacta causa tarditatis, et te brevi affore scripta praenuntia spoponderunt; in gaudium cura conversa est. Ergo hospitii securus appropera, et aliquantulo Romae intervallo quietis refotus, auspicatissimos attolle fasces. Nostra erga te diligentia quidquid instructus consularis flagitat providebit. Vale.

EPIST. XII.

[recensere]

SYMMACHUS THEODORO. Frustra speravi de peregrinatione solatium, cum omnium moesta facies nullas aegro animo praestet inducias. An quisquam tam duro ingenio natus est, ut multorum curis doloris vacuus intersit? Quod si verum concedis, me etiam crede inter anxios usum ipsum laetitiae quodammodo amisisse. Restat ut tuae litterae medicinam mihi faciant, quas ita libenter accipio, ut nulla assiduitas satis factura videatur. Ego prae eventu occasionum, quas fors obtulerit, exemplum dabo frequentis officii. Tunc enim probabis gratas esse tibi litteras meas cum tuas sumpsero. Vale.

EPIST. XIII.

[recensere]

SYMMACHUS THEODORO. Jampridem nihil scribis, aequum esset huic culpae talionem reponi. Sed arbitror imitanda non esse quae doleas: et animo persuadeo alias potius intervenisse causas officii differendi, quam residem voluntatem. Quanquam vereor ne factum tuum haec ipsa gravet humanitas. Nam qui mihi pro te satisfacio, ostendo me nihil tale meruisse. Scribe ergo jam saepius et copiosius, priusquam praefata ope dei in Lucanos saltus vela faciamus. Quid enim juvat proximis regionibus immorari, cum ecce nullae litterae deferantur et silentium tuum honeste possit excusare longinquitas? Vale.

EPIST. XIV.

[recensere]

SYMMACHUS THEODORO. Ademptum est tibi generale perfugium. Neque enim potes solemne illud et pervulgatum genus defensionis inducere: meas te adhuc litteras operiri, ut quadam religione solvaris. Jamdudum tibi stylus meus facit auspicium, cui non abnuo redditam vicem: sed aemulari studium nostrum etiam voluntario postea officio debuisti. An exspectas ut te illa expostulatione perstringam? Tu nisi malo coactus recte facere nescis? Omitto plura, et in reliquum mihi diligentiam tuam spondeo: quam mihi religio parvi habuit, saltim admonitio nostra reparabit. Vale.

EPIST. XV.

[recensere]

SYMMACHUS THEODORO. Proxime Romam regressus a scribendi consuetudine non tam desidia quam occupatione descivi. Atque ideo peto in bonam partem purgationem praeteritae taciturnitatis accipias, mecumque laeteris quod Domini nostri Theodosii sacro divinoque judicio merui Consulatum: cujus multiplex apparatus tuam requirit industriam. Sed rursus occurrit voto et studiis meis, ne honoris tui tempora contrabantur. Quapropter tuae permitto sententiae ut si votivo officio domus nostrae interesse desideras, administrationis labore solvaris. Vale.

EPIST. XVI.

[recensere]

SYMMACHUS THEODORO. Sancto Lampadio germano tuo, et ad spem processus, et ad bonam viam morum, causidicinam credid profuturam. Unde factum est ut Domino et fratre meo praefecto ante consulto ad castra forensia mitteretur, eo praesertim tempore quo tuo adminiculo possit institui. Quapropter pignus tuum suscipe informandum bonis fraterna religione praeceptis. Vale.

EPIST. XVII.

[recensere]

SYMMACHUS MAGNILLO. Brevem decet esse sermonem quo reditus indicatur. Quid enim mandes paginae, cum omnia quae scripto committi solent, fabulis potius debeant reservari? Hoc est argumentum praesentium litterarum, quas, si dii votum juverint, mox sequemur. Vale.

EPIST. XVIII.

[recensere]

SYMMACHUS MAGNILLO. Suades ut redeam, ne jus praedii nostri violenta perturbet irruptio. At ego puto non minus tuam curam quam meam praesentiam promovere. Conjicio exaggerari religiose istam trepidationem, dum me Romam studes retrahere. Ego autem hujus taedio, non modo amore otii abesse plusculum cupio: et quia inane erit quidquid remoto atque inconsulto possessore tentatur. Consilium vero rei agendae tuus et aliorum, quibus cordi sumus, tractatus inveniet. Meae quieti nullus invideat, quia longius producenda est, cum vicem nostram bonorum amicorum cura fungatur. Vale.

EPIST. XIX.

[recensere]

SYMMACHUS MAGNILLO. Semper te in primore affectionum mearum fronte constituo. Merito incertus animi, cognitionem tuae salutis exspecto: quam si mutuus sermo praestiterit, reditum nostrum alacritas incitabit. Vale.

EPIST. XX.

[recensere]

SYMMACHUS MAGNILLO. Nos tuum praeoptamus adventum. Tu missis muneribus desideria nostra solaris. Admodum quidem delector oblatis, sed hoc ipso officio damna absentiae tuae gravius sentiuntur. Pleniora enim praesidia atque ornamenta de amico praesente caperemus. At nunc inter votiva candidati mei negotia, et quaestoris apparatus fraudari nos conqueror societate tuorum consiliorum. Et tamen obeunda nec procul locatus omittis. Nam et vestes subsericas, quas homines mei post illationem pretii retentabant, et instructum reliquum muneralium praemiorum tuus coegit instinctus. Opto igitur tibi promptum Dei favorem reditumque felicem: simulque oro, si fors dederit facultatem, functioni nostrae interesse deproperes; cujus voluptas magna parte cumulabitur, si laetitiae novae particeps desideratus accesseris. Vale.

EPIST. XXI.

[recensere]

SYMMACHUS MAGNILLO. Potuit sine litteris nostris sanctus Aurelius si quid de me quaereres explicare. Sed quia fastidiosa salutatio est, quae nudo sermone defertur, innexi scripta mandatis. Ave igitur dico tibi, simulque deprecor, secundum commonitorium, quo summatim muneri praeparanda rescripsi, ut ipse, salva judiciaria existimatione, curam fratris religiosi, ut soles, exhibeas; et homines nostros comparandis, quae poscit editio, justum impendium ministrare praecipias. Vale.

EPIST. XXII.

[recensere]

SYMMACHUS MAGNILLO. Quaestorium parvuli nostri munus accelerans, communi amico Aurelio quaedam comparanda aut providenda mandavi. Sed quia publicis negotiis et varia injunctorum occupatione distringitur, Eusebium familiarem speciatim misi, cujus admonitione cura tua in effectum omnium provocetur. Et quia longum visum est litterali serie agenda complecti, non graveris commonitorium strictim signatum percurrere, quod satis esse arbitror ad incitamentum diligentiae tuae. Neque enim preces oportet adhiberi, cum sola amici voluntas studium tuum debeat acuere. Vale.

EPIST. XXIII.

[recensere]

SYMMACHUS MAGNILLO. Anastasium nostrum dignaris agnoscere. Nam domi saepe vidisti. Haec illi notitia apud te debet esse suffragio, etiamsi nullis juvaretur alloquiis. Nunc dubitare non possum cumulatiorem circa eum fore curam tuam, cum et vetusta cognitio, et recens sermo commendet.

EPIST. XXIV.

[recensere]

SYMMACHUS MAGNILLO. Familiaris emersit occasio, quae tibi salutis meae apportaret indicia. Neque enim dubitare possum tibi litteras meas esse reddendas quas Silvanus ad animi nostri diligentiam pertinens exhibebit. Cui haec ipsa recepti officii commendatio apud te debet esse suffragio. Caeterum ut respondeas non laboro, cum mihi scriptorum tuorum vicissitudinem mutua polliceatur affectio. Vale.

EPIST. XXV.

[recensere]

SYMMACHUS MAGNILLO. Parens sana est, et ad patientiam doloris adducitur. Quare hanc partem curarum depone, mentemque ad meliora compone. Certe si aliquid ab re tua otii est, nostris negotiis diligentiam dignare praestare, ut operae sit pretium quod in exactore mittendo litteris et monitis tuis satisfeci. Vale.

EPIST. XXVI.

[recensere]

SYMMACHUS MAGNILLO. Multa Oceano, ut recordaris, et litteris, et commonitoriis implenda mandavimus; quibus exsequendis par esse non poterit, nisi tuo impulsu et monitis urgeatur. Quae cum in effectum te juvante processerint, quaeso ut indicio perscriptionis exspectationem meam non graveris instruere. Vale.

EPIST. XXVII.

[recensere]

SYMMACHUS MAGNILLO. Numidae familiaris nostri adventus haud mediocriter mihi gaudio fuit. Hanc laetitiam tuus sermo geminavit. Duobus igitur a te muneribus affectus, amicum tibi cum litteraris salutatione restituo. Vale.

EPIST. XXVIII.

[recensere]

SYMMACHUS MAGNILLO. Antecapere scribendi ordinem mei muneris fuit. Habes festinati officii gloriam, cum ego fatear tarditatem. Et certe potui allegare aliquid in excusationem morarum. Supererat mihi plurimum viae, malui te de laboris nostri absolutione facere securum. Sed pio studio praevenire nullus est rubor. Ama igitur sponte cedentem, cui haec ipsa simplicitas conciliare debet frequentes litteras tuas; quas si non adaequavero pari numero, rursus tibi praemium confessio mea faciet. Vale.

EPIST. XXIX.

[recensere]

SYMMACHUS MAGNILLO. Amicum meum ad Brutios revertentem litteris credidi prosequendum, ut tibi salutationis munus exsolverem, et illi commendationis aliquid exhiberem. Quaeso igitur te, ut et meis litteris vicissitudo reddatur, et illi defensio plena proveniat. Vale.

EPIST. XXX.

[recensere]

SYMMACHUS MAGNILLO. Proxime quidem urbe digressus es. Sed ego jam quasi inveterato tui desiderio novum aliquod munus convenire credens, officium scribendi arripui, nec exspectato ordine, nec more servato, qui solet amicis esse pro lege, ut peraegre locati prius tribuant scripta quam sumant. Et revera affectio omnis impatiens est etiam justae ac legitimae tarditatis. Rupi ergo consuetudinem religione majore, quam si servare voluissem. Quae res si tibi grata est, et mihi fenus solve colloquii, et perlatori talium litterarum benignus arride. Cui ut nihil magis potui praestare quam litteras, ita nihil poteris plus tribuere quam favorem. Vale.

EPIST. XXXI.

[recensere]

SYMMACHUS MAGNILLO. Propinquam sancti Asclepiadis philosophi absque litteris meis abire par non fuit. Nam illius merita poposcerunt, ut ad curam praeclari viri pertinens tuo patrocinio traderetur. Pro qua non arbitror ambitu longae orationis utendum, cum eam humanitatem tuae contemplatio parentis sine cujusquam petitione commodat. Vale.

EPIST. XXXII.

[recensere]

SYMMACHUS MAGNILLO. Taedet pigetque jam scribere. Quousque enim styli imagine jucunditatem vivi sermonis imitabimur? Quid quod etiam felicitas publica, et pax orbis hortatur ut larem repetas? Qua in re tibi opportunus incentor frater noster Pontianus accedet, bonorum petitu sortitus hanc operam; ut tibi ob rem uxoriam demoranti, desiderium revisendae Urbis admoveat. Vale.

EPIST. XXXIII.

[recensere]

SYMMACHUS MAGNILLO. Nolo puerum crimineris ob reditum tardiorem. Mea conturbatio pro Symmacho, neque ad scribendum tempus invenit, et recursum tabellarii usque ad spem bonam distulit. Nunc quia periculum ejus in aegritudinem vertit, hoc ipsum loqui apud te licuit. Faciet divina miseratio, quae pias aures applicat votis parentum, ut tibi mox denuo, quod juvet animum, securitas mea nuntiet. Vale.

EPIST. XXXIV.

[recensere]

SYMMACHUS HEPHAESTIONI. Votum mihi non defuit itineris ordiendi, sed tarda evocatio perveniendi tempus arctavit. Atque ideo verecundius visum est veniam poscere, quam peracto consulis officio pervenire. Super hoc plenissimas et ad D. N. clementissimum principem jam dudum litteras dedi, et ad caeteros, qui me adesse voluerunt; qaus etiam nunc Festus agens in rebus proficiscendi cunctatione remoratur. Et quia vereor ne aut lateant suppressa quae scripsi, aut per aemulos resoluta vitientur, consilium fuit ut ad te dominum et fratrem meum exemplaria omnia mitteremus. Erit tuae circa me affectionis de omnium rerum fide late scribere. Reddantur etiam vobis chartulae curas domesticas continentes, quibus decursis aestimabitis quid bonorum temporum justitia et fama desideret. Vale.

EPIST. XXXV.

[recensere]

SYMMACHUS HEPHAESTIONI. Sequuntur abcessum tuum litteratorum cohortes; et ut solent Athenas Atticas reliquave gymnasia Musarum petere; ita peregrinationes tuas desiderio trahente comitantur. Nec tibi, ut aestimo, militiae stipendiis affluenti, amicorum conventus onerosus est. Pasce igitur eruditos dignitatis tuae copiis, et spera plures tibi hospites ac tutum adfuturos, postquam Romanae juventutis magistris subsidia solemnis alimoniae detracta sunt. Vale.

EPIST. XXXVI.

[recensere]

SYMMACHUS HEPHAESTIONI. Aegrum proxime animum tuum litterarum quas miseras lectione cognovi, multumque miratus inter conjunctissimos fortuitam subito emersisse discordiam; dominum et fratrem meum obsecravi ne a suo more dissentiat. Te vero non meo tantum, verum etiam tuo nomine rogo ut caeteris bonis morum tuorum, similem patientiam praestes, ferasque omnia quae solet habere peregrinationis conditio. Spero autem et filii mei Flaviani conciliatione, et Eusebii Archiatri blanditiis omnia posse mitigari. Vale.

EPIST. XXXVII.

[recensere]

SYMMACHUS HEPHAESTIONI. Litterae tuae Spartana brevitate succinctae sunt, sed rebus exuberant; et cum moveant de raritate querimoniam, tamen officii plenitudine memoriam successionis obliterant. Quod si eas creber usus exerceat; desiderium meum sine fastidio satietatis explebunt. Sed video quid obsistat animo, quid impediat voluntatem. Eusebius noster te fabulis et poculis demoratur. Quem cum reddideris curae hortorum suorum, fore arbitror ut animus tuus jocularibus ineptiis absolutus ad negotia seria conferatur. Vale.

EPIST. XXXVIII.

[recensere]

SYMMACHUS NEOTERIO. Supra modum gaudeo redditum esse meritis tuis pervetus debitum. Jamdudum enim Rempub. virtutibus obligasti: quae nacta divinae fidei principem, sibi quodammodo consulatum, quem tibi solveret, impetravit. Ad hujus celebritatem voto alacri cucurrissem, nisi diplomatis sacri tarda perlatio arctasset intervallum dierum. Accessit hyemis contemplatio, quae magno frigore, et brevibus lucis horis moratur excursus. Meus tamen animus, meum gaudium tecum est. Ego solus dolere debeo quod mihi tantum bonum casus inviderit. Tibi et praesentium satisfaciet numerus, et cultus absentium. Vale.

EPIST. XXXIX.

[recensere]

SYMMACHUS NEOTERIO. Amicis justa cupientibus usui esse debemus, praecipue fratri nostro Alexandro, quem judicio probamus et amore complectimur. Hunc licet noveris honorum desiderio non moveri, communis tamen verecundia non sinit testimonio carere militiae, cum illi tribuni ac notarii dignitatem dominus Valentinianus Augustus ante irruptionem tyrannicam sponte detulerit. Quaeso igitur ut praerogativam sacri testimonii te annitente mereatur. Facile est enim ut sub tam pio gubernatore Reip. infortunia hominum vincat saeculi humanitas. Vale.

EPIST. XL.

[recensere]

SYMMACHUS NEOTERIO. Impatienter amicorum soleo perferre discessum. Sed eos qui ad praesentiam tuam relicta urbe contendunt ad me credo venturos. Quid, quod sequestrata affectione invideo tecum futuris? Soli enim bona praesentiae tuae capient, quorum mihi communis fructus esse deberet. Ut ut est tamen ista conditio, fratres nostros Celsum atque Ticianum probabiles viros non invitus emisi, certus aliquid ad nos ex fabulis atque actibus tuis eorum relatione rediturum. Quos ut mature Urbi studiisque restituas vicissim postulo. Nam si apud te hanc petitionem dissimulem, videbor eorum peregrinationem non tuae detulisse reverentiae, sed meo praestitisse fastidio. Vale.

EPIST. XLI.

[recensere]

SYMMACHUS NEOTERIO. Cum sciam te animo placabili, recepi pro amico operam veniae postulandae. Neque enim sic a recto devii sumus, ut te unquam temere moveri suspicemur. Vir clarissimus Epictetus causidicorum more prolapsus, dum vult impensius placere suscepto, sanctum Sabinum probatum omnibus bonis, incauto sermone perstrinxit. Ea res omnium vestrum quibus ille curae est animos creditur exasperasse. Nec immerito. Querela rectoris etiam praetorianas acuit potestates. Quid multa? Epictetus togae forensis honore privatus est, plurimis praeferendus, qui firmo patrocinio proteguntur. Nunc illa clientium turba unius fortuito errori insultat. Quod ne diu maneat tua praestabit humanitas. Satis datum est correctioni. Nunc ingenium tuum respice. Illud causa meruerit, hoc tribue lenitati. Scio illustrem virum praefectum praetorio his quoque litteris tuis prompte cessurum. Erit tibi Epictetus v. c. etiam emendationis suae debitor, quem paulo ante inconsultum fecerat impunitas magna peccantium. Vale.

EPIST. XLII.

[recensere]

SYMMACHUS NEOTERIO. Placuisse judicio tuo amicum meum Drinnacium satis gaudeo. Nam mihi quoque plurimum honoris accedit, quoties sententia nostra concordat. Fruetur igitur uberrimo innocentiae suae fructu, mihi honestis carus officiis, tibi justis negotiis approbatus. Vale.

EPIST. XLIII.

[recensere]

SYMMACHUS NEOTORIO. Qui amanti nugas suas et deliramenta committit, non debet formidare judicium. Commendatur enim religione quidquid culpari posset examine. Merito securus oratiunculam quam proxime in senatu habui, ad te misi; de qua dominum meum fratrem nostrum Carterium tecum plene arbitror collocutum. Nam petitioni nostrae auditor interfuit. Et quamvis totius ordinis secunda suffragia coepisse videamur, in te uno tamen summam testimonii collocamus. Facito igitur me certum sententiae tuae, et simul quid rerum geras pande cupienti: ut quod ex meis actibus voluptatis accipies, tuorum mutua insinuatione compenses. Vale.

EPIST. XLIV.

[recensere]

SYMMACHUS NEOTERIO. Dissimulati officii objurgatione morderis in epistola blandiore, qua tibi refero gratiam sermonis accepti, licet cogitarem illa potius amica esse colloquia, quae sponte tribuuntur: at in respondente referri magis necessariam vicem quam deferri spontaneam scriptionem. Ego tamen ita affectus sum litteris proximis, ut nescire me fatear reddideris hoc munus an dederis. Verum cogita quid paginae tuae jucunditatis habiturae sint, quas non admonitus exhibebis; cum hae quoque mihi admodum gratae sint, quas rependis ex debito. Vale.

EPIST. XLV.

[recensere]

SYMMACHUS NEOTERIO. Facis ut decet quod otium meum scriptorum assiduitate solaris: siquidem ex tuo amore conjectas jucundum esse munus, quod ex tuo sanctissimo ac luculento ore profluxit. Refero igitur vicem magis ad testimonium gratiae, quam ad aequiparandum officium quo me agnosco devinctum. Sed hoc ipso arbitror me digniorem esse colloquio crebriore; quod hanc tibi palmam reddo, quasi victus fenore litterarum. Vale.

EPIST. XLVI.

[recensere]

SYMMACHUS NEOTERIO. Venturum te ad communem patriam fama promiserat. Insperato gaudio gloriabar. Sed ubi processu dierum rumor intepuit, animadverti mihi hoc genus superesse solatii, quod ad scribendi usum moremque remearem. Fungor igitur salutatione dicenda, tuamque excellentiam quaeso ut mihi adventum tuum pro litteris largiaris. Est enim causa votiva, quae te debeat evocare, quaestorium scilicet munus filii mei, ad cujus officium te tuosque amor communis invitat. Vale.

EPIST. XLVII.

[recensere]

SYMMACHUS FELICI. Scribis reverentiam nostri ad omnes vigere. Gaudeo hujusmodi testimonio, sed profiteor opera tua fieri ut taliter vireat existimatio mea. Tu mihi es fautor rumoris secundi; neque hac tantum gratia vadatum me sentio. Nam illud etiam quod te praesule processit ad commoda proximorum meorum, quamvis justitiae datum, tibi tamen refertur acceptum. Cesso longius pergere, quoniam in remunerandis beneficiis jejuna est verborum vicissitudo. Simul obstrepunt curae, quas officiis familiaribus tenuis patriae victus opponit. Ero apud te posthac loquacior, cum refoverit studium meum rei frumentariae instaurata securitas. Vale.

EPIST. XLVIII.

[recensere]

SYMMACHUS FELICI. Bene cognitis ac probatis commendatio prompta debetur, ut ad notitiam bonorum sub honesta astipulatione perveniant. Theodulus sincerae nobilitatis adolescens multorum gratia viget, quibus placere laudabile est. Sed fortunae difficultatem, quae cursum vitae ejus exasperat, adminiculo tuo sperat posse removeri. Quaeso igitur votis ejus benignus arrideas, ne aut meum testimonium pro nihilo habitum judicetur, aut spebus illius inanis exitus illudat. Vale.

EPIST. XLIX.

[recensere]

SYMMACHUS FELICI. Amo litteras tuas, nam semper mihi aliquid gratulationis apportant. Ego autem benefactis nuda oratione respondeo. Sed ut res est, praeclara mens tua perinde paginas sibi existimat fructuosas, et ideo hanc operam perseveranter advigilo, quam sciam apud te pro magno aere censeri. Interea domino et principi nostro, ejusque in me beneficentiae egi per epistolam gratias verbis fortasse exiguas, sed affectione animi copiosas. Quas si eximia unanimitas tua, et probata mihi amicitiae fides, jucunda atque opportuna insinuaverit lectione, non videbor ingratus; cum probaverit, sicuti opto, invictissimus princeps, beneficia hujusmodi apud memorem se collocasse. Vale.

EPIST. L.

[recensere]

SYMMACHUS FELICI. Relatum in cultores tuos Aurelium familiarem meum gaudeo, non illius modo nomine quem tuendum summatis viri cura suscepit, sed meo maxime, cujus testimonium judicii instar habuisti. Accessit huic muneri auctior ex litteris tui gratia (quanquam est in illis, quod amantem possit offendere, brevi enim erant transcursu) quae cum mihi voluptatem afferant, negant satietatem. Et haec est natura bonarum rerum ut illis frui prolixius velis, nec quidquam durius sumas quam orationis placitae citum transitum. Adde igitur epistolis tuis copiam, vel, si potes, detrahe suavitatem. Nisi ita feceris, laesus rependam fastidio tuo verba, quae soleo, et paginas longiores. Vale.

EPIST. LI.

[recensere]

SYMMACHUS FELICI. Amor quidem tuus suasit ut scriberem, praetereuntis festinatio, ut pauca dictarem. Quare salutatione contentus (quae etsi non explet officium, tamen contestatur affectum) redde invicem quae legamus, et si necesse est, aemulare brevitatem. Nam cum sim nitidissimi tui sermonis cupidus, conscientia tamen hujus tam angustae paginae non audeo a te verborum copiam postulare. Vale.

EPIST. LII.

[recensere]

SYMMACHUS FELICI. Vectori judicialium litterarum reddendam tibi paginam dedi, amicitiae deferens cultum salutationis; simulque suggerens ad rem mei pignoris pertinere, quod relatio docebit de tutoris faucibus extrahendum. Nec laboro pro assertione justitiae, cujus tibi cura praecipua est. Sed hoc tantum audeo postulare, ut quamprimum responsa coelestia robur afferant judicatis. Vale.

EPIST. LIII.

[recensere]

SYMMACHUS FELICI. Fratrem nostrum Helpidium non minus desiderium tui quam epistola consulis evocavit. Cui etsi amorem tuum prisca inter vos conjunctio pollicetur, nonnihil tamen, ut arbitror, etiam petitio mea commendationis adjiciet. Exstrue igitur, quaeso te, novis erga amicum beneficiis veterem diligentiam, quatenus possint perfecta cumulari, et hoc mihi minus lubens attribue, ut merita, quae suis apud te fundavit obsequiis, sentiat meo favore crevisse. Vale.

EPIST. LIV.

[recensere]

SYMMACHUS FELICI. Quisquis amici famam negligit, fide lubrica est. Hoc ne vitio mihi jure ducatur etiam in aliorum injuriis pro tua existimatione sollicitor. Qua lege, quo bono publico Eusebium V. C. qui meruisse inter notarios fertur, incertus atque inexploratus procurator elicuit ut civilis petitio urbano abstrahat foro possidentem matronam? Qua in causa cum supplicatio privatam teneat actionem, sacros titulos responsa minitantur. Quaeso te, cogites, quid de Augusto adyto, cujus loqueris oracula, deceat impetrari. Fraterna tecum sollicitudine loquor. Rescriptorum omnium fama te respicit. Quid si etiam rei memoria fidem tuam convenit? Ampelium clarae et illustris recordationis virum parvas aedes, quas pretioso auxit ornatu, sub clivo salutis emisse, ut civis, ut collega reminisceris. Triginta annorum diebus incanuit aetas possessionis. Auctor ei Posthuminus nepos Jovii fuit, inter caetera parentis suae Porphyriae bona hanc quoque adeptus domum per successionem. Hujus Porphyriae nihil unquam negotii cum Theodosio, cujus olim facultates Eusebius impetravit. Nunc procurator a columna Moenia multis hujusmodi sutelis foro cognitus, inveterata jura, supplicationibus quatit, degustat judicia omnium potestatum coeptarum actionum exitus deserit, instaurat exordia, romanum criminatur tribunal; non possessionis antiquitatem, non senatoriae dignitatis praerogativam, non praefecturae existimationem sinit inconcussam manere. His ausibus color fiscalis allinitur, veluti ob inquisitionem mobilium ex bonis, quae meruit Eusebius, divinae domui debitorum. Ubi haec diligentia diu jacuit? Cujus scrinii colludio publica damna latuerunt? Si procurator non admoveret negotio suo publicas faces; etiam nunc tot officia, tot inquisitores fisco quaesita nescirent. Et sane aequum est, ut defensio divinae domus attentiores oculos praestet injunctis. Quid mobilibus commune cum praedio? Nullus error sensuum, nulla verborum interpretatio potest nomina ista miscere. Dehinc a proscriptis quondam bonis Porphyria, et Posthuminus alieni sunt. Multo magis emptor aedium Ampelius procul abest a contagione mobilium. Quid restat, nisi ut aequitas vestra privatam petitionem nullis sustineri radicibus judicet, cui sacrae reverentiae umbra praetexitur? Haec me in epistolam conferre amor saeculi et amicitia tua compulit. Eadem viro illustri fratri nostro Sperchio morum ejus secutus palam facere curassem, si quam mihi per litteras obtulisset fiduciam sui. Ipse autem principium facere conferendis mutuo scriptis a tali genere non debui. Erit itaque optio amplitudinis tuae in aures ejus perferre quae scripsimus. Dignum quippe est ut quod existimationi utriusque proficiet, amborum consensus emendet. Vale

EPIST. LV.

[recensere]

SYMMACHUS SALLUSTIO. Nolo ex moribus caeterorum, qui sensus Senatorios tractant, etiam hujus ingenium, quem commendo, perpendas. Est enim non mediocri loco aut infima sorte progenitus; sed honestatem natalium pudore custodiens. Atque ideo nec ego indecorum putavi bene cognitum prosequi testimonio litterarum. Nec singularis generositas tua debet de ejus amore dubitare, quem videt nobis astipulantibus approbari. Et haec quidem pro Ammonio satis dicta sint. Ipse autem desiderium tui sermonis silere non debeo, cujus appetentiam scriptorum tuorum raritas vehementius excitavit. Vale.

EPIST. LVI.

[recensere]

SYMMACHUS SALLUSTIO. Cumulatius officium mihi, quam poposceram, detulisti. Nam cum domesticos meos juvari a te in conquisitione equorum curulium postulassem, quadrigis quatuor gratuitis auxisti numerum comparatum. Ex illis equos undecim superstites caeteris prosecutorum cura perduxit. Nec longo intervallo pars succubuit traditorum. Gratiam tamen religionis tuae fortuna non minuit. Quia in muneribus amicorum non sunt damna casuum cogitanda: quinimo ea in acceptum summa referenda est, quae ab offerente processit. Ad te dypticum candidati, et apophoreticum librarum argenti duarum per hominem tuum misimus, approbare cupientes editioni nostrae te animo non defuisse. Vale.

EPIST. LVII.

[recensere]

SYMMACHUS SALLUSTIO. Utilitati tuae etiam non commonitus affuissem, cujus me habuisse rationem dominus et filius meus patruinus, vir spectabilis non tacebit. Hunc admonere debebis ut et sui voti consuetudine, et meae petitionis intuitu, desideria tua juvare dignetur. Vale.

EPIST. LVIII.

[recensere]

SYMMACHUS PATERNO. Ego quidem senatui interesse non potui, quo die Thalassi filius dignitatis nostrae muneribus exemptus est: sed spem futurae pro eo actionis non levi apud amicos commendatione solidaveram: nec tamen impetrationis gratiam mihi vindico. Justitia postulati, et interventus tui desiderata promovit. Mea valetudo diu jactata, tandem se in tranquillum recepit. Quod eo scribo ut auctus laetitia salutis meae, parem voluptatem de prosperis tuis referas. Vale.

EPIST. LIX.

[recensere]

SYMMACHUS PATERNO. Primis petitionibus nostris multum ponderis addit iteratio. Et ideo de venatoribus exhibendis repeto postulatum, quo facilius tibi diligentiam geminata scripta sollicitent. Dies nostri muneris tempori admovetur: cui largitas candidati sola non sufficit, si lautioribus arenariis deferatur. Inepta est enim munificentia quae praestatur indignis. Quapropter quaeso te ut venatorum potissimos auctoritate judicis et fratris amore, concedas; multum rebus omnibus additurus, quas civium voluptati animoso impendio praeparamus. Vale.

EPIST. LX.

[recensere]

SYMMACHUS PATERNO. Omnes qui tuo aditu cupiunt sublevari, non cassam, quantum arbitror, capessunt viam ineundae gratiae, cum me astipulatore nituntur. Horum unus vir probabilis Turasius familiaris meus, qui indictae sibi litis injuriam fortunae imputat, gratiam vero boni reditus de tuo potissimum sperat auxilio. Tuere igitur aequa poscentem, et humanitatis tuae latius extende famam; quae incrementis maximis cumulabitur, si Turasio per te secunda successerint. Vale.

EPIST. LXI.

[recensere]

SYMMACHUS PATERNO. Religio postulavit ut scriberem, praesertim cum hortaretur familiaris occasio. Nam homo tuus tabellarium se mihi obtulit; cui nihil litterarum dare, summam piaculi esse perspexi. Valere igitur te opto, me nuntio; et vicissim peto ut nos sospitatis tuae indiciis munereris. Vale.

EPIST. LXII.

[recensere]

SYMMACHUS PATERNO. Quaestores ordinis nostri nunquam ferarum suarum portorium contulerunt. Grave enim majoribus visum est, ut tolerantibus onera senatoriae dignitatis, sumptus immodicus adderetur. Haec mihi proxime, cum gladiatorium munus instruerem, magis populi Romani, quam meo nomine praerogativa delata est. Nunc a fratre meo Cynegio V. C. Quaestorio candidalo quinquagesimae vectigal exigitur; quod solos ursorum negotiatores, ut pote quaestui servientes, oportet agnoscere. Cujus injuriae affectatio tuum moderamen exspectat. Resiste, quaeso te, publicanorum cupiditati, et damna collegarum recide. Ad geminam tuam gratiam res ista proficiet; si privilegio honoraveris senatum levamine juveris candidatos. Vale.

EPIST. LXIII.

[recensere]

SYMMACHUS PATERNO. Causa amici suasit ut scriberem. Sed fatendum est, majorem me curam tuae existimationis habuisse. Nam Minucianus V. C. exiguo periclitatur argento. Tibi autem non tenuis ad laudem reserabitur via, si falsis, ut audio, syngraphis excitata calumnia consederit. Piget dicere quibus strophis apparitio itali aerarii grassetur. Fertur sub publici debiti specie privatorum nominum falsa recitari. Invalidos quidem statim vincit impressio. Validiores autem cum munimenta pro se juris asciverent, criminosis verborum interpretationibus implicantur, ut ad damni patientiam sese invidiae timore submittant. Sed V. C. Minutianus, tui securus et legum, relationis minas amoliri optat examine. Da igitur, oro te, judices, quos urbanis potestatibus imperialis praefecit electio. Neque enim dignum est, ad longinquam cognitionem vocari debitum tenue et praecipuam dignitatem. Longius pergerem, si aequitas vellet multis precibus adjuvari. Causae genus relatio publicabit: quae etsi errorem tuebitur cognitoris: nonnunquam tamen poterit emereri, ut illi a te sine alio disceptatore credatur. Vale.

EPIST. LXIV.

[recensere]

SYMMACHUS PATERNO. Ostentator mei in te studii esse non debeo. Officia quippe ex debito religionis profecta jactationem recusant. Quinimo uberis gratiae instar accepi, quod amicitiae meae V. C. Scipio, te mystagogo usus, accessit. Maximum enim lucrum est quaerere familiaritatem bonorum. Et sane spero ipsum quoque in omnibus nostris diligentem futurum, postquam cognoverit suorum relatu, quod negotio eius cura nostra contulerit. Vale.

EPIST. LXV.

[recensere]

SYMMACHUS PATERNO. Quadragesimae portorium (sive vectigal) non recte poscitur a senatoribus candidatis: quia nostri ordinis functiones onerari geminis incommodis non oportet. Hoc tibi etiam pro Cynegio V. C. dudum missis litteris indicavi. Nunc filii mei Pompeiani clarissimi et optimi juvenis par necessitas depoposcit, ut repeterem postulatum. Quaeso igitur ut humanitatem, quae inter virtutes tuas prima est, nostri ordinis editoribus dignanter impertias; et ursorum transvectionem cupiditati mancipiorum subtrahas. Perveniet beneficii istius gratia et ad senatum, qui levatur incommodis, et ad populum, cujus voluptatibus praestatur immunitas Vale.

EPIST. LXVI.

[recensere]

SYMMACHUS PATERNO. Ampelii illustris memoriae viri necessitudines, incessuntur lite privata. Non putes sola parentis recordatione curam pro illis nostram moveri. Externos quoque, et memorari viri nescios, causae urit indignitas. Cujus breviter, ut possum, fastigia et capita contingam. Ampelius de summatibus quondam senatus, quem famae celebritate didicisti domunculam Romae de Posthumio V. C. Porphyriae haerede mercatus est. Contractus istius origo justa aetas, prope saecularis, qua intentata possessio est. Nunc nuper veterator quidam procuratorio nomine caput extulit, Eusebii ex notario V. C. quassans vetustam petitionem de impetratis olim Theodosii ejusdem bonis, quibus hoc praedium mentitur haesisse. Theodosio et Porphyriae nulla rationum societas fuit, nulla conjunctio facultatum. Res in judicio urbano, et a petitore coepta, et ipso fugiente finita est. Denuo cineres negotii obreptiva supplicatione refovet in flammam; et per diffidentiam justi, divinae domus pro se attrahit actiones ob inquisitionem videlicet mobilium, quibus nihil commune est cum praedio. Pervestiget ista legum ordine rector privati aerarii: aedium dominus relinquat judici suo. Duplex itaque causa est, divisa rerum vocabulis, actione discrepans, origine non cohaerens, separata personis. Neque mobile emit Ampelius, neque domum fiscus incessit. Cur procurator alienis invalidam petitionem, publicis viribus juvat? Cum fratre nostro Sperchio illustri viro quaeso ista communices. Est aequi servantissimus, et qui libentius communi juri cedat, quam potestati suae faveat. Scit enim leges honoribus esse potiores. Confido cum suppressa cognoverit, elicitis non defuturam correctionem. Si quaeret cur ad eum super hoc nihil scripserim, respondeas oro nondum facta inter nos styli consuetudine veritum esse me ne quid a principio viderer arguere. Dabit mihi causae hujus emendatio, sermocinandi cum eo materiam laetiorem: gratiarum actio auspicium litteris meis faciet. Non exspectabo ultra ut alloquii sui fiduciam praestet haerenti: ad omne officium justitia ejus hortabitur. Vale.

EPIST. LXVII.

[recensere]

SYMMACHUS OLYBIO ET PROBINO. Juvenalis industriae est excire saltibus feras, et liberalia studia sylvestri voluptate distinguere. Sic olim Marsus impiger et fortis Sabellus robur habuerunt. Nostris annis parta proficiant. Est hujus indulgentiae in aliquibus avibus exemplum, ut nutrimenta senescentibus aetas prima vicissim comportet. Sed nondum convenit valetudini meae uti ferinis visceribus: nec tamen gratiam muneris vestri minuit apud me necessitas parcimoniae. Nam etsi utendi abstinentia sanitati consulit, honor tamen muneris animo satisfecit. Valete.

EPIST. LXVIII.

[recensere]

SYMMACHUS OLYBIO ET PROBINO. Supputere vobis plenam roboris valetudinem, ferarum indago testatur. Haec igitur prima mihi de vobis gaudii causa est, quod rusticis voluptatibus sanitatem juvatis. Secundus laetitiae gradus est, venatu capta meruisse. Nam ut honori Numinum datur, cornua sacrare cervorum, et aprinos dentes liminibus affigere; ita amicorum cultui dedicantur libamenta sylvarum. Interea recuso sententiam quae rem venaticam servile ducit officium. Statuerit hoc scriptor stylo tantum probandus, nam morum ejus damna non sinunt ut ab illo agendae vitae petatur auctoritas. Vos malo cum Atillo rusticari et ludum virium sequi, quam bonis verbis deduci ad instituta desidiae. Certe aetatibus vestris hic labor convenit. Distinguenda est lectio juvenum, non alveolo, aut pila, nec trocho Attico, vel Graecis palaestris; sed alacri fatigatione et innocentis audaciae gaudiis. Ad haec etiam meum Symmachum si succreverit, quanquam unicum, cohortabor. Erit olim tempus, quo renuntiare annis graves huic operi debeatis. Tunc servile munus jure habeatur cura venandi. Famulatus est enim quidam, si cedentibus viribus recusemus uti laborum vacatione, quam nobis praestat senectus. Valete.

EPIST. LXIX.

[recensere]

SYMMACHUS OLYBIO ET PROBINO. Commendastis vetus judicium meum, qui eadem de littoris Formiani gratia et salubritate sentitis. Parce antehac orae illius bona transitus vester degustaverat. Ea nunc pensius per moram cognita amari a vobis usu longiore meruerunt. Fero aegre tanquam vestri cupiens, quod procul degitis, et desiderio in vos meo indico patientiam. At si fors votis effectum secundet; opto in illo sinu agitare vobiscum quod restat aetatis; ut et locus mihi praestet valetudinem, et vos animi voluptatem. Valete.

EPIST. LXX.

[recensere]

SYMMACHUS OLYBIO ET PROBINO. Ad tum mihi ad scribendum sero reseratis. Vos enim oportuit inchoare libamina litterarum: qui ad peregrina discedit, alternandis epistolis praestet auspicium. Ergo absolutus observantiae religione, et nunc vobis vicem salutationis rependo, et in reliquum, si fors obtulerit commeantes, assiduitatem spondeo familiarium paginarum: ut vobis possit liquere non mea culpa, sed vestra mora me siluisse. Valete.

EPIST. LXXI.

[recensere]

SYMMACHUS OLYBIO ET PROBINO. Sermonis vestri assiduitate delector, et abunde ex eo munere usurpo laetitiam. Quod enim vel vestri animi speciem, vel mei desiderii solamen potest esse clarius, quam ut apud me in dies singulos meritorum vestrorum cultus augescat? Amicitia enim quae celebratur officiis, nunquam certo fine contenta est. Atque ideo decet vos in deferendis alloquiis effici promptiores, cum ad solvendam vicissitudinem non probetis immemorem. Valete.

EPIST. LXXII.

[recensere]

SYMMACHUS LICINIO. Regiliani amici mei filius, et ipse suae honestatis intuitu probatus, dudum tibi litteras meas, quibus commendaretur, exhibuit. Et ideo secundae astipulationis auxilium, ut pote jam cognitus, non requirit. Mei igitur studii ratio et consuetudo exegit ut scriberem. Neque enim fas est, quamvis jampridem ipse dissimules, me quoque hujusmodi officiis abstinere. Spero enim, quod sponte amicitiae tribui solet saltim assiduitati meae esse referendum. Vale.

EPIST. LXXIII.

[recensere]

SYMMACHUS LICINIO. Cum ad proxima urbi digrederer, scribendis ad te litteris abstinere non debui, ut te observantia prisci moris absolverem. Nam vetere instituto hic usus increbuit, ut ingressi iter, praelibent primitias scriptionis. Quare familiaris officii invitatus auspicio, fraternam religionem, quam mihi semper mente exhibes, assiduo sermone testare. Vale.

EPIST. LXXIV.

[recensere]

SYMMACHUS LICINIO. Octavo demum die multas eluctatus itineris difficultates larem patrium salutavi. Continuo, ut amicitia postulabat, convenit me recordatio mandatorum tuorum. Nam discedenti injunxeras ut negotium lectissimorum juvenum Ticiani atque Helpidii fida exploratione disquirerem. Quorum praeceptor vir prudens et nescius gratificationis asseruit esse in illis scientiam juris idoneam nimis in omnes usus judiciarii et forensis officii. Nunc tuum est optimos juvenes advocare, quorum indolem militiae honoribus jam paratam non debet ulterius procrastinare cunctatio. Vale.

EPIST. LXXV.

[recensere]

SYMMACHUS LICINIO. Prompte favendum est honesta cupientibus, ut probabiles voluntates alieno etiam juventur annisu. Quapropter opis indignum esse non patior Felicem sanctissimum juvenem ad electiora tendentem: qui ubi urbani fori dissensiones, ut pote mitis ingenii, exhorruit, modestiori causidicinae dare nomen affectat; quem meus quoque hortatus animavit. Spopondi enim bonae indoli, et moribus defaecatis, nequaquam defore tuae mentis auxilium. Ergo exoratus ac facilis non ut transfugam sedis alterius, sed ut affectatorem fori quietioris amplectere: qui tibi tuisque beneficiis debebit, quidquid officio bonae fortunae aut commoditatis accesserit. Vale.

EPIST. LXXVI.

[recensere]

SYMMACHUS LICINIO. Bonoso optimo viro, et post militiam Palatinam geminae administrationis integritate conspicuo, discussionem pontis ac basilicae novae praeceptio Augusta mandavit, quod munus fide et vigilantia posset implere, si solus istiusmodi examinis jus haberet. Nunc Cyriades C. V. comes et mechanicus, qui dudum impensas operis utriusque tractavit, in societatem discussionis admissus, saepe, ut dicitur, a Bonosi investigatione dissensit. Hinc fit ut inquisitio, quae per unum strenue posset agitari, artificio quodam interpositi certaminis differatur. Atque ideo metuit vir honestus Bonosus ne sibi invidiae sit, quod tanti negotii adhuc nutat effectus. Quapropter orat ut si quis est qui V. C. Cyriadem putat ejus operis, quod idem ante curavit, etiam discussorem esse debere, sibi haec molestia detrabatur. Si vero ipse negotio videtur accommodus, ad se unum disquisitionis summa pertineat. Ergo amore Reipubl. cujus utilitates inter praecipua et prima complecteris, clarissimo et illustri viro praefecto dignare conferre; quatenus lacuna tantorum sumptuum remotis contentionibus, detegatur. Spero enim fore ut, cessantibus novis expensionibus, utriusque operis perfectioni usurpatorum summa sufficiat. Vale.

EPIST. LXXVII.

[recensere]

SYMMACHUS LICINIO. Longum siles. Sed ego talis exempli imitator esse non debeo. Quare in officium primus erupi, teque religiosa admonitione convenio: ut litterarum munus, quod sponte amicitiae nostrae deferre debueras, saltim provocatus exsolvas. Vale.

EPIST. LXXVIII.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Quaeris ut valeam, vel quid rerum geram. Respondeo percontationi tuae ex amore venienti. Agri quiete delector. Haec mihi aeris praestabit salubritatem, et pabulum lectionis. Saepe oculos pasco culturis, quas hyberna exercet operatio. Tibi et secundare valetudinem, et memoriam nostrae amicitiae superesse amplissime gratulor. Silentii vero mei non est justa causatio. Nihil enim quod scriberem suppetebat: simulque occupato tibi auditione causarum verebar obstrepere, ne multis negotiis onus adderet loquacitas otiosi. Vale.

EPIST. LXXIX.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Praesentiam tuam spero. Neque enim soles promissa deserere. Sed frequens fama est praetorianas litteras obstare dispositis. Quare ne haeream diu exspectationis incertus, confirmari scriptis recentioribus volo: ut sciam morae esse pretium, si affuturus es, aut solvar manendi fastidio, si teneris. Vale

EPIST. LXXX.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Prosequor litteris civem amicumque communem; cujus bona, quia judicio tuo nota sunt, non requirunt assertionem. Merito mihi de eo apud scientem facilis sermo, et brevis est. Admoneo tamen ut in gratiam meam validius diligatur, meique apud te curam vigere documento aucti circa se amoris intelligat. Vale.

EPIST. LXXXI.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Cum saepe occasionibus ad scribendum utar incognitis, committi in amicitiam puto, si domesticis videar abstinere. Libens igitur Acrio honestissimo viro cultori tuo nuntiam sospitatis meae paginam dedi, cum honorificentiam salutationis adjungo: quae sola, et cum dicitur, et cum vicissim refertur, munia familiaris explet officii. Vale.

EPIST. LXXXII.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Plenum religionis officium est quod sponte votum fratris antevenis. Proxime igitur familiares nostri ad equorum coemptionem cum pretiis commeabunt, ut ex omnibus quadrigis, quas scripsisti esse venales, praestantiores cursu et genere pollentes defloret electio. Haec autem tibi cura sumenda est, ut praeteritis editionibus nostris recens ludorum fama respondeat. In primis igitur hanc de te gratiam peto, ne magis numerum, quam merita perpendas. Nam cum de Hispaniis copiam equorum spes certa mihi promittat, hos, quos de proximo polliceris, securior diligentia debet excerpere. Vale.

EPIST. LXXXIII.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Curam nostram senatoriae functiones ad votiva sollicitant. Praeturam quippe filii mei, si fors dictum juvet, proximus annus exspectat: cujus instruendi causa amicis nostris negotium dedimus ut equos ex Hispania electissimae nobilitatis edecument. Experiantur igitur suffragium tuum, si quid opis et favoris oraverint. Decet enim te pro amore mutuo mecum curanda partiri. Vale.

EPIST. LXXXIV.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Silentium meum etiam ipse reprehenderem, si tuas litteras aliquando sumpsissem. Itaque in altero arguere non potes, quod a te admissum meministi. Ego tamen in haec officia primus erupi, ut et te ad scribendi studium cohortarer, et amicum meum testimonii astipulatione prosequerer. Est enim ejus industriae atque probitatis, ut favorem tuum jure mereatur. Pro quo ego petitor accedo, praesumens apud animum tuum nostras litteras plurimum profuturas. Vale.

EPIST. LXXXV.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Quod epistolas meas condis, amoris est tui; qui describenda nescit eligere. Sed me fucus hic decipit. Nam praecipitor ad scribendi fiduciam, placendi securitate: et tamen (si quando resipisco) nimis vereor ne ista simplicitas incidat in lectorem alterum, tibi disparem. Quare velim tibi habeas quae incogitata proferimus: licet eadem mei quoque librarii servare dicantur. Sed illi per ignorantiam examinis, quod te facere non oportet Mercurialis artis peritum. Nam mediocribus scriptis amicorum benignitas scit favere, alienorum invidia nescit ignoscere. Quod superest, oro jam venias, et praesentia tua honorem augeas festorum dierum. Nempe Minervae tibi solemne de scholis notum est, ut fere memores sumus etiam procedente aevo puerilium feriarum. Ad eum diem convictum tibi paramus, agrestibus olusculis partum, quia luxuries offendit deam sobriam. Vale.

EPIST. LXXXVI.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Insidiaris infantiae meae, quam tego silentii verecundia. Nam ad elicienda responsa, venturum, si annuam, polliceris; cum tibi facere de proximo, quam spondere promptius fuerit. Mihi vero adipisci gratum, sperare prolixum est. Et tamen voluntati tuae pareo: nec vereor ne temere a me effusa verba in paginis librarii tui referas. Nam, si quid horum, quae apud te incuriosus loquor, cuipiam lectori nauseam moverit; non tam in scribendo negligentia displicebit. Vale.

EPIST. LXXXVII.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Nostrorum duritiam ferre non possumus, qui cum reliqua superiora non exsolverint, etiam pensionem proximi anni ferre detrectant. Idcirco quaeso ut cum homine meo, quem ad exactionem titulorum misi curam communicare digneris, et religiosam operam libenter arripias. Grave est enim, nos quidem pro agris nostris functionibus publicis esse munificos: actores autem locorum, ne id quidem velle redhibere, quod sciunt per annos singulos esse solvendum. Vale.

EPIST. LXXXVIII.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Nullum tempus esse patior ab officio feriarum. Merito properanti tabellario cursim debita verba commisi; quibus quaeso referendae vicissitudinis curam capessas, licet malim jam tuo reditu quam scriptorum honore laetari. Vale.

EPIST. LXXXIX.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Non ex officii parcitate amicorum religio et cura pendenda est. Plerumque enim scribendi cupidis defit occasio; nec tamen amicitiae memoria temporali silentio consenescit. Itaque quod hucusque conticui, voluntati non debet ascribi: multa enim studium nostrum fortuita impedimenta frenarunt. Sed ubi tempestivam comperit facultatem, contuli in has litteras mei circa te propositi atque amoris indicium; compensaturus, quod hactenus silui, frequentia paginarum, si me incentivo quodam mutuo sermonis animaveris. Vale.

EPIST. XC.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Attentatam denuo valetudinem tuam meorum cura suggessit. Quare sollicitatus incertis emittere scripta non distuli; quibus ut de te laeta respondeant, praestabit divina miseratio. Erit muneris tui ut otio meo securitatem sanitatis adjicias. Vale.

EPIST. XCI.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Et rebus et litteris partes religionis exsequeris. Nam hominibus meis adminicula favoris impendis, et me sermonis tui honore participas. Ago igitur atque habeo gratias, daturus operam, ne officiis nostris vicissitudo unquam dissimilis judicetur. Vale.

EPIST. XCII.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Cum ad filium meum scriberes, solum me styli honore fraudasti. Potui te silentii talione mordere, sed amicorum negligentiae nunquam parem repono contemptum. Atque utinam redditae filio meo litterae nihil asperitatis ex conventione fraterni debiti habuissent. Ego quoque mihi nequaquam viderer omissus. Nunc duo pariter acciderunt, ut me et honor officii praeteriret, et participata cum filio amaritudo percelleret. Vale.

EPIST. XCIII.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Formianum littus accessimus. Hinc Puteolos mox petemus. Grave est enim sub auribus judicis Baiarum appetentiam confiteri. Habes ordinem propositi mei. Ipse memento promissi, quo te ob causas publicas peregrinationis meae fore solatium spopondisti Vale.

EPIST. XCIV.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Romam egressus, post legationis officium, sumpsi litteras tuas, quibus patriae communi largas rei annonariae copias polliceris. Itaque gemino affectus gaudio, et quasi civis publica securitate, et facti tui gloria quasi frater superexsulto, teque ad hoc studium religiosa exhortatione distimulo, licet bona voluntas, quae ex ingenio venit, non sit agitanda calcaribus. Ego lectioni sermonis tui civium nostrorum curam levavi. Neque enim silere debuit tam laudabilis et certa promissio. Superest, ut proposito religionis tuae melior aspiret eventus, et in posterum competens decus pro tanto in patriam labore respondeat. Vale.

EPIST. XCV.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Mediolanum sum missus a patribus ad exonerandam divini principis opem, quam communis patriae sollicitudo poscebat. Celerem mihi reditum, praefata Dei venia, res prosperae pollicentur. Sed praesentia laeta cumulabis, si per litteras mihi cognitio tuae salutis accesserit. Vale.

EPIST. XCVI.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Romam rediisse me nuntio. Atque utinam sanitatis quoque meae index esse potuissem, quam labefactavit peregrinationis injuria et hiemalis asperitas. Sed otio redditus spero meliora. Ipse ut valeas divina praestabunt. Nam ut homines meos solito favore tuearis, postulare non debeo; cum incitamentum spontanea officia non requirant. Vale.

EPIST. XCVII.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Maluerim quidem tuum solamen adipisci, quia litteris secundus ad gratiam locus est. Desiderio tui scriptorum compensatio satisfecit, maximeque juvit animum, quod tecum bonam valetudinem rediisse in gratiam nuntiasti. Ipse Formiis adhuc residere constitui, ut mitigatis autumni aestibus ad suburbana concedam. Neque enim temporis ratio patitur, ut communem patriam moestus ingrediar. Vale.

EPIST. XCVIII.

[recensere]

SYMMACHUS HELPIDIO. Si conditio temporis sineret, votis me tuis etiam non rogatus ingererem. Qua in re certus animi mei, assertionem verborum, sicuti arbitror, non requiris. Nunc fortunae meae qualitas in tantum nos a festivis excusat officiis, ut insuper solatia deposcat aliena. Ergo quia in manu mea interim non est frequentare laetos conventus; tuae opis erit levare moerentem. Quorsum istud inquies? ut fratrem meum Florentinum, clarissimum atque ornatissimum virum, peregrinationi meae cohaerere patiaris. Tantum peto, ut ab eo interpreteris impendi ex hac commoratione, quam mihi tribuit, quantum ex ejus praesentia voluptatis habuisses. Vale.