Jump to content

Libri Decem Epistolarum/VI

Checked
E Wikisource


EPISTOLA PRIMA.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. De rebus liquidis atque manifestis rectius natura quam fama consulitur. Ergo in tenui patriae victu, superioris providentiae laudem refotam non ex ore multitudinis, sed ex ratione humani ingenii colligamus. Necesse est enim seros aestimatores beneficiorum, cum succedant angustiae copiis, dissimulatam gratiam collatione sentire. Et plebes, quidem nostra paucorum studiis antehac in odium tanti civis subacta, testatur propalam poenitendi correctionem. Collegarum vero notissimus pervicax livor non sinit fateri, quod cogit veritas judicare. Quare tacito afficiuntur rubore, et convictorum similes de vobis proferre nequeunt, quae sentire coguntur. Sed haec longius exsequi non est necesse. Sufficit enim rediisse ad conciliationem famae vestrae publicum testimonium. Vivat modo, et in patris celebri memoria solatium tuum, et in tua salute paterna reparatio. Valete.

EPIST. II.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Hilaratus est mihi dies litteris vestris, et festivitatem natalitiam domus nostrae desideratus sermo geminavit. Sed decursa paginae lectione conrugavit mihi frontem adjecta subscriptio, quae vos de peculio Petroniae agitari jurgiis indicavit. Arbitror tamen, si Marcianae sororis vestrae non sit clauda promissio, successionis ambiguum domesticae posse removeri, cum ad examen meum, quod ipsa delegit, documenta negotii miseritis. Quae autem capita quaestionum pars adversa commoveat, subdita enumeratione signavi, ut sancta unanimitas vestra informata oppositis, in vicem pro se respondenda meditetur. Valete.

EPIST. III.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Praefato opus est, si ardua postulentur: pronis ac facilibus admoveri ambitum non oportet. Breviter igitur et strictim quid frater meus Fulvius de vobis favoris poscat advertite. Sororem Pompeiani, olim viro maturam, te auspice in manum optat accipere, nec genere minor, et re fortassis superior. Nam laudabiles vitae ejus artes, et ex bonorum amicitiis spes secundas inter sponsalia ornamenta non numero. Sibi enim quisque habet quidquid spei et laudi ducitur. Mihi autem tanta est perficiendae conjunctionis hujus antiquitas, ut in gravi dono habiturus sim, si illius votis cura vestra profuerit. Cum igitur res inceptu honesta, effectu facilis postuletur: quaeso, ut in promovendo negotio quantam me velle conjicitis, adhibeatis industriam. Valete.

EPIST. IV.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Aegritudinem, quam dexterae manus dolore sustineo, nuntiorum acerbitate duplicastis. Acrior autem cura me distringit, quod scio filiae meae ciborum et potuum continentiam non posse suaderi. Anxius igitur vulnere animi et corporis morbo, usque ad subscribendi possibilitatem litteras differre non potui: sed dictatione properata magis sollicitudini meae, quam consuetudini satisfeci. Et primo timorem meum responsis levetis, exoro. Dehinc te, domina filia, precor, saluti adversa declines, et interpellatam toties valetudinem repares auxilio temperantiae. Quia non solum sanitati commodat, verum etiam ad testimonium prudentiae pertinet noxiis abstinere. Valete.

EPIST. V.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Severianum primorem Cliterninae urbis a publica interpellatione revocavi, ne sancto amico nostro Severo invidiae aliquid conquestio ejus afferret. Promisi autem media unanimitate tua, decus nostrum, si quid inter eos concertationis est, posse finiri. Atque ideo quaeso ut viro optimo Severo terminandae apud te litis auctor esse digneris. Valete.

EPIST. VI.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Tanquam adhuc negotiorum vestrorum nescii agendis rebus formulas praefinitis. At ego unanimitati vestrae utriusque exitum causae jampridem retexui, et credo in manus vestras per milites vicarianos delata, quae scripseram. Merito enarrata et comperta non repeto. Hoc solum etiam nunc notitiae vestrae ostentationis pudore subtraxeram, misisse me necessariis litteras, quibus amici de tutoris fraudibus instruantur. Et puto, si fors inceptum juvet, decernendum aliquid quo frangatur obnoxius. Quod vero iter ad proxima urbi praedia distulistis, quanquam vestri cupientissimus, improbare non possum. Allegatis enim piam causam morarum, atque ideo desiderio meo necessitatem religiosae affectionis antefero: haud scio an morantibus vobis aliqua invitatio nos potius in Campaniam possit educere. Sed hoc relinquatur eventui. Nos interim mutua desideria scriptione foveamus. Solatiis enim leniendus est animus, quoties protelantur optata. Valete.

EPIST. VII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Taburnius evocatum me non siluit; et fortasse miremini, nihil super ea re meis paginis indicatum. Sed quia multis ac necessariis causis domi manere decreveram, inanis esse operae judicavi, irrita ad vos, et dissimulata perferre. Credo autem sanctae unanimitati vestrae incomperta non esse, quae me a peregrinandi consilio retraxerunt. Nam et fractam valetudinem meam nostis, et unici mei solitudinem contemplamini, et eruptiones fluminum usque ad metum diluvii comperistis. Pontium quoque ruinas, et montium labes apud vos, ut arbitror, fama non tacuit. Ex quo factum est, ut caeteri quoque veniam postularent, quos similis accitus exciverat, praeter Arcentium et Evangelium: quorum alterum vigor adolescentiae, alterum incautus animus objecit incertis. Intelligo vos profectione hominis non amici posse terreri. Sed ut scrupulum hunc rejiciatis admoneo. Nam et meis litteris multa curata sunt; et proficiscentibus datum negotium est, ut aemuli obtrectatio repellatur. Quare curarum vacui agite otium, meque ut facere dignamini, scriptorum assiduitate refovete. Valete.

EPIST. VIII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Redditae sunt nobis litterae vestrae, cum in Ostiensi die septimo degeremus. Et illico per illustrem virum vicarium petitu meo actorum processit editio. Sed puer vester, inconsultis atque ignorantibus nobis, urbe discessit, ut est servis familiaris improbitas. Vestra in manu est, utrum hoc inultum patiamini. Interea filiam meam jactari instaurato languore non siluit. Cujus nuntii vulnus alte insedit pectori meo, nec abolebitur metus, nisi mutua scriptione fidem sanitatis ejus accepero. Facite igitur, oro vos, ut formidinem meam securitas protinus reportata commutet. Valete.

EPIST. IX.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Frater meus Censorinus de confinio Baianorum praetoriorum conquestionem tentat iterare, quam didicit inter me et actores filii mei Pompeiani dudum esse finitam. Adhibiti namque inspectatores, muro, qui inter aedes a summo monte descendit, dividi loca nostra dixerunt: quorum judicium novus possessor credit posse rescindi. Quaeso igitur adhibito Felice amico nostro, et Castore, veri arbiter esse digneris, ut sanctitate tua coram locata inanis attentatio comprimatur. Dehinc cum fratri meo Censorino satisfecerit praeteritae judicationis assertio, tunc operi ejus et molitionibus novis decem tantum pedum ultra aedificia sua permittatur adjectio: ita ut partium fines, et placito comprehensus assensus, et constructio interjecta discriminet. Valete.

EPIST. X.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Rogatos nos esse audio ad officium consulare. Mihi quiescere et domi manere sententia est, post anni superioris laborem. Ipse quid statuas, altius cogita, et sapienter expende. Praesumo autem, vos, qui dicuntur acciti auctoritate praecelsi viri, edecimatos esse, et his unanimitatem tuam consulto esse sociatam; ut ad agendas gratias sub occasione officii consularis excurras. Verendum autem est, ne si excusandum putaveris, proximi rescripti impetratione videaris offensus. Et fortasse, quantum de incertis sperare fas est, error iste, cum feliciter affueris, corrigetur. Hispanum non comperi rogatum esse. Considera igitur eventum utriusque partis. Ego denuo nuntiabo, si quid super hoc novae cognitionis accesserit. Valete.

EPIST. XI.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Multa mihi ad vos scribenti pauca respondes, et moleste fero mandatorum nostrorum calere principia usque ad solitudinem meam; mox autem per silentium frigere processus. Fortasse quaeratis, quid etiam nunc referri innocentiam meam postulem. Capuanae domus pretium scripseram cum venditore decisum. Nihil de ejus confirmatione rescribitis. Samniticae possessionis reformatio et vindicta mandata est. Tantum vacuatos dotibus agros sero docuistis. Adhuc tamen nescio, quid exhibitio injuncta profecerit, cujus me exspectatio rus ire non patitur. Vereor enim, ne, quod saepe factum est, clandestina aliquid tentet obreptio. Quare aut instruite, quid supersit negotiis explicandis; aut si res in vado sint, viam mihi usurpandae secessionis aperite. Cum fratre meo Censorino non moleste fero sub quolibet dispendio nostro de littoralibus spatiis judicatum. Restat ut interjectu muri praetoria dividantur, ne cessante indicio judicationis, rursus vicinae angustiae in alios sese terminos nitantur extendere. Valete.

EPIST. XII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Amici litteris delectatus sum, quarum me lectorem esse voluisti, et velim credas, nihil eum de usurpandi animi remissione mentitum. Mihi vir illustris judex praetorianus, ob collationem senatus et alia remedia Urbis, Augustae denuntiavit offensas; contristatus, ut asserit, curione, quod praefectus urbi ludorum imperialium die, cum a senatu caro nobis praesentibus posceretur, oblationem communem populo publicavit. Haec omnia ad destruendam promissorum suorum gloriam composita suspicatur, et in me solum, quia hoc referentibus placet, vertit invidiam. Respondi, ut potui dignitate servata, ejus calori. Et quantum legati Orientales asserunt quibus ipse scriptorum meorum fecit indicium, cunctis responsa nostra placuerunt. Sed ne ratione et auctoritate victus sileret, molliores postea litteras misit, parem querimoniam continentes. Horum tibi omnium tradetur exemplar, ut noveris quibus fluctibus perstrepamur. In negotio autem sanctae unanimitatis vestrae quod praeceptio iterata commovit, consilio trahendae solutionis utendum est; et pars, quae ad germanum tuum pertinet, subjicienda auctioni: ut hujusmodi injuria factum juvenis exaggeret, aut expleat voluntatem. Sed scire desidero, quae potissimum praedia ad jus sancti fratris tui pro parte pertineant: ne per ignorantiam, juris tui corpora apparitionis error attrectet. Fratrem vestrum Romae tantisper tenebo, quoniam subsidia annonae in dies viginti oblatio prorogavit. Moleste igitur filia mea ferre non debet, si jumenta itineri ejus deputata tardavero. Caetera Cumazon filius meus, vel quaerentibus vobis, vel sponte narrabit. De legatione mittenda ob angustias frumentariae rei, usque ad reditum viri excellentissimi comitis tractatus publicus differetur. Consilium sanctitatis tuae salubre mihi visum est. Itaque datis ad homines meos litteris, statim jussi ex re nostra Apula ad Campaniam frumenta deferri. Valete.

EPIST. XIII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Assiduitas epistolarum superiorum scribenda consempsit. Sola nunc superest salutationis religiosa generalitas. Et sane, si qua suppeterent paginis persequenda, commeanti rectius crederentur. Nunc enim stylo indulgendum est, cum recipiendis mandatis proficiscentium persona non sufficit. Nunc si quid scitu dignum putabitis, sine nostri sermonis excursu plenius a commeante discetis. Valete.

EPIST. XIV.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Dubitare vos video, an Rufini poenam secuta sit etiam publicatio facultatum. Fides praesto est imperialibus signata praeceptis. Et tamen praedonis annosi merita pendentibus non fuit ambigendum, quod spolia orbis desiderat aerarium. Atque utinam tanto gaudio non obstreperet defectus annonae, quam nulla producit novae frugis accessio. Praeterea ipsius cibi qualitas gignit horrorem, corrumpit valetudinem corporum, graviorque est hominibus talis alimonia, quam poena jejunii. Solatur inter haec populum spes frumenti a patribus oblati, et religiosa optimatium voluntas tenet concordiam civitatis. Nunc votis opus est, ut divina opitulatio invehat commeatus, dum salus civium privata collatione producitur. Valete.

EPIST. XV.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. In eas angustias communis patriae fortuna deducta est, ut extrema vitanda sint. Itaque fratrem vestrum continuo ad vos opto dimittere, cui Basternarios mox praebere dignamini: festinatio ejus jumentorum adminiculis juvetur. Caeterum filiam meam vexari itinere, sicuti ante scripseram, non oportet. Quoniam post incommodum grave, valetudo ejus otio et quiete refovenda est. Valete.

EPIST. XVI.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Praevidi quem metum meae aegritudinis vobis fama posset incutere: quae cum soleat supra verum de absentibus loqui, magnitudinem periculi mei ne fando quidem videtur aequasse. Itaque ubi primum formare litteras per valetudinem licuit, non distuli lenire apud vos stylo, quae vulgata credideram. Et quamvis modificandae sollicitudini vestrae prior sermo sufficeret; ad aedem tamen securitatis attestatio secunda proficiet. Interea de ordinando reditu facite noverim quid consilii coeperitis. Fateor enim molliorem me esse affectione post discrimen salutis, nec ulterius posse suadere, ut desiderio meo vestrum otium praeferatis. Valete.

EPIST. XVII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Amicitia animis, non annis aestimatur. Rudis igitur tibi eorum non videatur affectus, quorum in te cultus annosus est. Hoc eo spectat, ut noveris Auxentium et Marianum, filios meos, pudentissimos juvenes, inter laudatores tuos primore loco censeri; atque ideo non cognoscendos novo aditu, sed amoris foedere et religione recolendos. Nunc illis proficiscendi attulit causam medicorum coactu impetrata curatio. Nam Stabias ire desiderant, ut reliquias longae aegritudinis armentali lacte depellant. Sed majorem judicant in tuo congressu esse medicinam. Tibi igitur assignabitur eorum sanitas, si remediis herbarum salubrium fomenta benignitatis adjeceris. Valete.

EPIST. XVIII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Castori nostro ad Campaniam revertenti, largiora mandata de domesticis rebus quam scripta commisimus. Plura igitur auribus quam lectione noscetis. Horum pleraque ad statum pertinent patriae; quam defectu alimentorum graviter laborantem periculosum est inhabitare, impium et crudele deserere. Valete.

EPIST. XIX.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Germano Taburnio, cui me auxilio esse voluistis, etiam salutis dubius adfuissem, si eorum praesentiam fors dedisset, quos ex usu ejus oportuit conveniri. Satisfaciat igitur unanimitati vestrae animus meus, etiamsi voti efficaciam negavit eventus. Ipse adhuc invalidus, sed jam praefata Dei venia convalescenti securus haec scribo; tantoque magis assurgo viribus, quanto mihi celeriorem sanctitatis vestrae reditum spes vicina promittit. Valete.

EPIST. XX.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Dudum sanitatem filiae meae integratam esse rescripseras. Mox sequentibus litteris sollicitudini nostrae recidivum aculeum subdidisti. Conflictor igitur nuntio recentiore, quia magis adversa creduntur. Exspecto anxie, ut si quid boni dies attulit, indicetis. In eo autem quod vos discessus noster excitat, habitum mentis meae agnosco: sed adhuc desideriis mutuis praestat suadere praestantiam, quam poenitendum aliquid per imbecillitatem affectionis ordiri. Mox cum germanus tuus de proximo, ut ais, speratus adfuerit, et felicem vobis, et necessarium reditum dividendae inter vos communionis causa praestabit. Valete.

EPIST. XXI.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Fratris mei Entrecii spectabilis viri liberos impatientia paterni amoris acciverat, quibus properandi causas inopia urbis adjecit. Atque ideo recursum sine justi temporis exspectatione moliti sunt. Quapropter dum navigatio intractabilis est, in oris Campaniae paulisper haerebunt. Sed ne peregrinationis amara sustineant, humanitas vestra praestabit. Quare vicem meam suscipe: ut qui nunc a nobis necessitate divulsi sunt, animum se meum in te reperisse laetentur. Valete.

EPIST. XXII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Dura commotio est, quam gignit injuria: sed mollire debet dolorem medicina patientiae. Nec deest vobis usus adversa tolerandi. Nam crebro ictum fortunae ferre didicistis. Quod si in secundis rebus ageretis, jure insolitis malis felicitas laederetur. Haec eo scribo, ut miratum me scias, quod constantiam tuam lis privata mutaverit, quam sub affinium nomine (ut opinio mea est) Baiani littoris persultator animavit. Sed illi aliud mercedis erit. Causae autem vestrae propugnaculum judiciale non defuit. Impetratum quippe est ab altero cognitorum, ne impune sit, quod designavit apparitor: ab altero ut haereditas tua praestetur. Ipsum quoque dominum quaestionis, cum se ab agro receperit, admonebo, ut aut desistat incoepto, aut sibi graviora esse referenda noverit. Haec de rebus domesticis satis dicta sint. Patriae vero nostrae inter caetera frumentariae penuriae mala, legationis ambitus nequiorem facem subdidit. Nam principio Posthumianum et Pinianum duobus aulae summatibus junxit electio, sub ea expressione judicii, ut in ipsis solis plena esse legatio diceretur. Interjectis diebus, cum mandata ordinis tractatus expenderet, Paulinum illis studia privata junxerunt. Hinc orta certatio usque ad nefarias pugnas me absente processit. Pudet dicere, quae in se optimates senatus crimina et maledicta projecerint. Sed dirimendas partium quaestiones meo dicuntur doluisse judicio. Fors viderit, qui finis causam publicam maneat. Interim senatus fama laceratur, et infortunatis etiam crimen accessit. Si in manus meas venerint monumenta gestorum, legendo noscetis, quae verborum meorum verecundia noluit explicare. Valete.

EPIST. XXIII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Debui litteris abstinere, spectabili viro filio meo Decio commeante, qui religioni vestrae plura narrabit, quam posset paginarum textus amplecti. Sed jucunditatem, quam tribuet fraterna praesentia, stylo augere non piguit. Idcirco unanimitati vestrae honorem salutationis impertio, ut adventus mei exspectatio oris munere mitigetur. Valete.

EPIST. XXIV.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Sapricius, vir ornatus ac mihi familiaris, diligentiam sanctae unanimitatis tuae sine adstipulatore meruisset. Sed quia primi aditus sermo commendat incognitos, facilitatem sibi promerendae familiaritatis tuae per me optavit aperiri. Dignum est igitur, ut cupidissimum tui obvio amore suscipias, et amicitiam postulatam non in longi usus tentamenta procrastines, sed statim parili voluntate desiderio adventantis occurras. Valete.

EPIST. XXV.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Zenodotus filius meus nondum te consuetudine propiore cognovit, sed fama conciliante jam suscipit. Nam cum propere Lucanos ac Brutios petat honore cogente, nihilominus in conspectum tuum flexo itinere gestit excurrere. Hunc in amicitiam tuam tanquam mystagogus induco, atque in me recipio dignum esse, quem diligas. Si quid igitur parentis testimonio tribuis, adultam mox apud te religionem primus aditus adventantis inveniat; eamque continuo experiatur facilitatem tui pectoris, quam scit nunquam delatam esse novitati. Valete.

EPIST. XXVI.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Diu mecum ipse contendi, ut ad vos pignus commune dimitterem, sed vicit affectio, maxime assurgente specula proficientium conditorum. Nam viginti dies urbis alimoniis parca interim promittit expensio. Praeterea amplissimi ordinis secunda collatio accessurum securitati aliquid pollicetur. Nihilominus etiam carnis oblatio animos Romanae plebis erexit. Redire igitur ad vos jumenta praecepi, agens gratias quod necessitatem fratris vestri congruis adminiculis juveritis. Legatorum adhuc vacillat electio. Nam Posthumiano et Piniano, quos a principio mandati sui senatus agnoverat, tertius Paulinus asseritur, et divisis in studia partibus adhuc differtur utilitas; cum terminum confirmationis acceperit, plena cognitio deferetur. Valete.

EPIST. XXVII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Uberius scribendum est, si commendentur incogniti. Justini autem gravissimi atque honestissimi viri antiqua nobiscum familiaritas conciliationis adminiculum non requirit. Satis est igitur, si ei amorem solitum deferatis. Quae vero ad nos pertinent, et proxime unanimitati vestrae litteris indicata sunt, nunc ore ipsius pandentur. Valete.

EPIST XXVIII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Si quid homini tutum est, in spem vitae redisse me nuntio post internorum dolorem, qui me vobis repente subtraxerat. Si quid igitur vobis asperum famae licentia nuntiavit, antiquet oblivio. Praecipue autem impetratum volo, ne improvida sollicitudine recurratis. Sed quia res vertit ad salutem, justis itineris dimensionibus communi desiderio satisfacere dignemini. Valete.

EPIST. XXIX.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Dicendae vobis salutis occasio, et quaerenda est mihi saepe si desit, et amplectenda, si praesto sit; eo maxime tempore, quo de filiae meae sanitate sollicitor, cujus valetudinem credo etiam jejuniis sauciatam. Absolvite igitur metum nostrum nuntio prosperorum. Mihi etiam nunc gressus infirmus est. Sed si optata de vobis mutuus sermo pertulerit, protinus corpusculi querela sedabitur. Non omiserim jungere paginae, quod Martinianum conventio judicialis expulerit; cui tantus terror incussus est ob omissam diu ad Gallias profectionem, ut ei necesse fuerit praevenire itinere privato exhibitionis injuriam. De Atellano quid fieri velimus, amico interveniente quaesivit auditor. Respondi, post judicium sacerdotis solam me exspectare vindictam conflatae nuper invidiae. Nihilominus in arbitrium tuum statuenda rejeci. Quaeso igitur, ut inter feriarum moras, quid facto opus sit, digneris aperire; simulque cogites contra interventum tot antistitum, quid possit magis, quam quid debeat impetrari. Neque enim justitiae et innocentiae deferri plurimum potest, cum illis reverentia religionis opponitur. Valete.

EPIST. XXX.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Postquam dimisimus puerum, multus rumor increbuit, sanctitatem tuam sacris litteris evocandam: ita ut etiam nomen Gratiani cujusdam, qui hujusmodi scripta perlaturus asseritur, in publico ore versetur. Hoc etsi adhuc mihi incertum videtur, tacendum tamen non credidi. Erit summae divinitatis statuere circa vos, confirmare ordinem prosperorum. Valete.

EPIST. XXXI.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Vir clarissimus Principius, genere et probitate conspicuus, commendationem non requirit alienam, cum tui quoque in se amoris atque judicii testimonio glorietur. Cujus bona latius explicarem, nisi esset operae redundantis cunctis nota replicare. Hoc unum adjecisse sufficiet, quidquid illi honorificentiae tribueris, ad omnes bonos, qui eum diligunt, pervenire. Valete.

EPIST. XXXII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. In suburbano dego secessu. Nam et urbanarum taedet molestiarum, et villae autumno commodae jucunda instauratione delector. Praeterea frequentiam mihi, quae sola Romae honorabilis judicatur, amicorum praestat adventus. Sed non mediocriter nepticulae meae Gallae infirmitas conturbat otii nostri securitatem; de qua ut mature votiva et commoda nuntietis, opitulatio divina praestabit. Tibi autem, domina filia, quantum in dies singulos refectionis accedat, quaeso curae habeas indicare. Erit hoc testimonium religiosi in me animi tui; si et consulueris sanitati, et in notitiam meam placitura pertuleris. Valete.

EPIST. XXXIII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Si qua adhuc de Sicilia speramus, incerta sunt. Nam cum litterae Eusebii nuntiaverint, dudum circi et scenae artifices navigasse, etiam nunc de adventu eorum rumor in operto est: atque ideo apparitorem placuit postulari, qui peragratis ubique littoribus explorata in aures nostras reportet. Crevit autem cura ludorum, postquam frequentibus studiis relationem de amphitheatro promerendo populus postulavit, qui mox judicis impetravit assensum. Dei nutus efficiet, ut super hoc etiam divini principis concordet auctoritas. Valete.

EPIST. XXXIV.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Frater vester diu animi affectus dolore ob amissum magistrum, coepit aurem praebere solantibus, cujus moestitudo me quoque graviter sauciavit, praeter cogitationem, quae nos de eligendo praeceptore sollicitat. Si igitur placet communibus litteris ab illustri viro Adriano Gallum rhetorem, quem proxime Eusebius non ingesserat, postulemus, ne pignorum nostrorum indoles in profectu posita deseratur. Me futurae indoles in profectu posita deseratur. Me futurae editionis, et labor, et sumptus exercet. In disponendis enim praemiis, quanquam numero vestium satis affluam, nonnulla adhuc deesse apparatui deprehendo. Valete.

EPIST. XXXV.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Quandiu jactata rumoribus temere differuntur curarum vacuus otiare. Si quid auditu dignum fideque subnixum recentior sermo pervexerit, neque nuntiandi, neque suadendi partibus abstinebo. Unum hoc ante rei necessitatem de meo sume consilio, nulla ratione te posse evocationis honorificentiam deprecari. De fratre autem vestro praeter mandatum nihil etiam nunc opinionis accepimus. Ipsi haec de nuptiis Ostiensibus, ad quas, nos viri illustris Sallustii filius junior evocavit, contulimus in paginam. Sed continuo ob ludorum praeparationem Roma repetenda est. Diu enim mihi ista curanda sunt: quae facile, si adesset sanctitas vestra, communis diligentia posset absolvere. Valete.

EPIST. XXXVI.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Cum ab agente in rebus sacrae litterae mihi redderentur, quibus ad officium praecelsi viri consulis evocamur; vidi alias aeque ad tuum nomen emissas, quibus te honorificentia imperialis accivit. Consulis quoque scripta idem agens exhibuit. Suadeo igitur mature iter instruas, cui non cohaerebit Hispanus. Aliud quoque accessit, quod te possit hortari. Nam vir illustris frater meus Neoterius, domini fratris mei admirator, ad eamdem causam rogatus, solatia tibi et adjumenta praestabit. Nolo igitur ambigas, cum scias auctoritate praecelsi viri electas amicorum esse personas, tibique haec prima, post dubia fortunae, divini principis alloquia deferri. In negotio autem tuo, quae per me agi volueras apud sanctum tribunum, non invitus ingredior. Interea ad Formianum littus iter promove, et cum ad te delatae litterae fuerint, Romam citius excurras. Vale.

EPIST. XXXVII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Dictionem salutis antefero, quae et voto meo supra omnia convenit, et litterario debetur exordio. Dehinc diligentiae tuae, domina filia, natalitium fratris tui commendo convivium. Homo enim noster allegat fuga nautarum littora destituta. Quae res compulit, ut sanctitati tuae factu minora committam. De publicis scribenda non supperunt; absque eo, quod in Trajani platea ruina unius insulae pressit habitantes: quod adeo ad fortunam vehiculi publici plebeia vertit invidia, ut jam privato rectore utatur. Vale.

EPIST. XXXVIII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Amicus noster Severus molestia publica liberatus, in patriae otium revertit, quem mox apud fratrem vestrum vicarium spectabilem virum, et sanctitatis tuae pagina, et veteris inter eos amicitiae juvit agnitio. Mea circa praetorios apparatus cura crebrescit. Quod eo scribo, ut intelligat unanimitas vestra adminiculi sui societatem desiderari. Nec sum imperiosus exactor, ut qui sciam, necessitates meas post vestrum commodum collocandas. Sed, si bene aestimo, satisfacient vobis ad refectionem praesentis mensis induciae. Paucis habitum propriae voluntatis exposui: quid facto opus sit, vestro relinquo judicio: ut sit vobis laudabilius, mihi gratius, quod spontaneus affectus elegerit. Valete.

EPIST. XXXIX.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Miror pueros, quos diversis diebus ad sanctitatem vestram misimus, retardari; nec tamen usum scriptionis omittimus, scire cupientes, quantum refectio profecerit. Incunctanter igitur exspectationi nostrae satisfaciat recursus alloquii. Valete.

EPIST. XL.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Prima mihi voluptas est sciscitari, quem statum sanitatis habeatis: in secundis reliqua collocabo, quae dudum requirenda duxistis. Gravibus civitas sollicitatur ostentis, quorum leviora praetereo. Illud ante omnia interpretatio tristis horrescit, quod natali Urbis suffectum consulem currus quo vehebatur, evolvit per ferociam bigarum, quae triumphum vehebant. Itaque palmata amictus, et consulari insignis ornatu, fracto crure sublatus est. Offendit me infausta narratio, atque ideo in hac expositione servabo brevitatem. Tibi in dies singulos, decus nostrum, domi forisque fama florentior est. Et praesentium quidem rerum nos testes sumus. Externa judicia Caecilianus asseruit, a quo sigillatim relata enumerare fastidium est, cum in summa gloriae tuae cuncta conveniant. Dominam filiam meam salutatam cum dulcissimis nepotibus volo, quae te contexendis in apparatum ludorum vestibus religiose a nobis voluit commoneri. Sciet igitur ex subditis, quid in supplementum praetoriae largitatis oporteat praeparari. Valete.

EPIST. XLI.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Male est animo, postquam filiam meam comperi consueto dolore vexari; et iter ad vos inchoare voluissem, nisi et me gravedo capitis, et Symmachum nostrum febris inopina retineret: cujus corporales querelas praestat silere, ne sanctitatis vestrae sollicitudo geminetur. Et certe frater meus Comazon, desiderio vestro urbe digressus, cumulatius quae tacemus expediet. Postulare non debeo, quod sponte facietis, ut curarum nostrarum magnitudinem scriptis laetioribus comprimatis. Valete.

EPIST. XLII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Eusebii nuper litteras sumpsi, quibus aurigas nostros et aliquos scenicos navi impositos, et secundum praeceptum meum missos ad Campaniam nuntiavit. Jubeat igitur sanctitas vestra diligentissimos scrutatores usque Salernitanum littus accedere, ut susceptos Neapolin prosequantur, vel aliquod de adventu eorum scrutentur indicium. Felicem quoque communem amicum monitum volo, si Campaniam feliciter venerint, annonis et sumptibus adjuventur, continua ad nos navigatione mittendi. Quia longe ante ludos, et ipsos jungendis equis erudire debemus, et novitati eorum favorem plebis allicere. Summa igitur petitionis meae haec est, ut ad homines vestros inquisitio eorum, et perfectio celerata pertineat.

EPIST. XLIII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Crocodilos theatrali spectaculo publicatos in praesentiam vestram servare tentavimus: sed perseverante inedia, quae illos per dies quinquaginta producta macerabat; secundis ludis congressionum more confecti sunt. Duos etiam nunc spirantes in vestrum differemus adventum, licet eos cibi abstinentia longum vivere posse non spondeat. Valete.

EPIST. XLIV.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Redundantis est operae memorem commonere. Sed suscepta amicorum negotia nequaquam nos modum servare patiuntur. Quare ut amici communis Herculi V. C. votiva mandata acriter exsequaris, orare non desino. Faciat autem cum studio sanctae unanimitatis tuae assensio propinquorum: siquidem filius meus Valentinus asseruit se quoque consultum litteris Juliani, eadem quae volumus de nuptiarum pactione suasisse. Valete.

EPIST. XLV.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Postquam te jactatam comperi dolore consueto, omnis reliquarum sollicitudinum mearum sensus evanuit. Nam, ut ait Hippocrates: Praesentia hebetantur incommoda, si cui dolor major accesserit. Exspecto igitur, ut accepto de te indicio laetiore, in priores curas revertar. Caetera in hac consternatione animi mei tanquam intempestiva praetereo, et tamen commonitorium junxi, quod velim redacta in tranquillum sanitate consideres. Valete.

EPIST. XLVI.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Nullas quidem nobis per hominem nostrum litteras detulistis. Sed mihi silentium unanimitatis vestrae nequaquam licuit aemulari, vel quod ita sollicitudo, quam de me non frustra geritis, postulabat, vel quod me in officia scriptionis amor verus impellit. Gratum vobis fuisse factum meum rescripti vicissitudo testabitur. Valete.

EPIST. XLVII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Urbis negotia nec vacat scire, nec libet scribere: animus enim meus morbo corporis occupatus, rebus alienis curam nescit intendere. Unum hoc scio de seditionibus nuntios esse mentitos; atque adeo a vero dissentire rumores, ut nunquam majori plausu praefectura celebrata sit. Itaque studia plebis in judicem favor quoque ordinis aemulatur. Haec ad nos, si qua dolorum intercapedo admittit officia visentium, pari omnium sermone perveniunt. Caetera hominum vestrorum, qui versantur in publico, stylus debet aperire. De me tunc aliena quaerenda sunt, cum propria adversa requieverint. Valete.

EPIST. XLVIII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Natalitio munere, quod frequentari a vobis per multos annos communis felicitas faciet, nostrum hilarastis animum, vestrum probastis. De quo me prolixe scribere verecundia vestra non patitur. Copiosior tamen in sensibus manet gratia, quam sermone proferatur. Quae ad urbem pertinent, indiculi cohaerentis lectione noscetis. Tibi vero, domina filia, eadem religione qua dignum est, injungo curam juvandae valetudinis: ut omnibus nobis sanitatis tuae securitas voluptati sit. Valete.

EPIST. XLIX.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Homine vestro ad Campaniam revertente scribenda consumpsi; et tamen sanctum atque honorabilem virum parentem vestrum Severum nolui abire vacuum litterarum mearum: ut et morem salutationis exsequerer, et de opere, quod domi construis, judicium meae inspectionis aperirem. Thermarum et situs et amplitudo admodum placuit. In minoribus balneis piscinalem picturis potius quam musivo excoli non probavi. Res admonet, ut profectum Messalam nocte ea quam consecutae sunt nonae Martiae noveritis. Legati caeteri mox sequentur. Adverti tamen ex quorumdam colloquio, in gratiam domus, de qua plerique nostrates viri edulibus farciuntur, quaedam esse lenita. Sed mea cura non deerit, ne quid mandatis senatus per conniventiam detrahatur. Valete.

EPIST. L.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Scribere non recuso; sed malui domino filio meo Sibidio narranda coram per otium reservare. Sola igitur salutatione fungetur haec pagina, cujus brevitas et vestro honori satisfaciet, nec illi referenda decerpet. Valete.

EPIST. LI.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Prioribus litteris comperistis, quae nunc respondere potuissem. Rediisse non poenitet. Nam et salutis compotes sumus; et per diligentiam magistrorum fratris vestri profectus adolescit, hoc tantum mordet animum, quod longo a vobis itinere discernimur. Sed scriptorum vices frequens usus exerceat: sarciemus inter nos praesentiae voluptatem. Valete.

EPIST. LII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Adventus domini et principis nostri denuo postulandus est. Theodorus enim vir illustris, Mediolanensium legatione suscepta, eniti dicitur, ut senatus petitionibus provinciale desiderium praeferatur. Praefectus urbis huic negotio sanctitatem tuam optat adhiberi, quem puto super hoc litteras ad vos esse missurum. Hortor igitur, ut scripto ejus evocatus digneris accurrere ante senatum, qui idibus Juniis erit. Ipso enim die legatos arbitror eligendos. Multa sunt domus vestrae negotia, quae a te coram sub occasione causae publicae terminentur. Praeterea votiva legatio est, quae apud aures evocandorum amabilis futura credatur. Quaeso ne differas, ut reconciliationem praeteritae gratiae consequaris. Valete.

EPIST. LIII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Maximum veterem amicum, sed novum agentem in rebus, accipite inter tirones cum canitie militantem. Ab hoc procontanda discetis: atque ideo mihi fugienda est prolixae epistolae gratia. Absque adventus vestri petitione, quem frequenter exambio, et si desiderium vestri sineret, jam silere deberem, quia verecundiam creant inefficaciter postulata. Sed amor in vos meus prope impudentiam suadet frequenter elusus. Vereor autem, ne ideo vestrum reditum promiseritis, ne nostrum ad vos prohiberetis excursum. Valete.

EPIST. LIV.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Salutem vobis precamur, cujus indicium, puero revertente, optamus accipere. Mea valetudo caret interim doloribus, sed indiget firmitate, maxime accedentibus curis, quas proxime facta a senatu auxit oblatio. Ire longius piget, cum haec quoque securis animo ingessisse poeniteat. Valete.

EPIST. LV.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Heri per hominem meum scripsi metu percitus, postquam de valetudine filiae meae amara cognitu nuntiastis, et adhuc pendente responso crucior incertis. Peto igitur edoceri quid ei ad confirmationem sanitatis accesserit. Rerum vero praesentium nullum vobis indicium facere decreveram, ne in aures vestras redirent, quae probabili discessione vitastis. Sed quia civicus amor in negotia urbana curam vestram reduxit; quaedam collata in titulos breviter percucurri, ut sine fastidio lectionis insinuata noscatis. Valete.

EPIST. LVI.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Credo nunc saltim priores domini mei Praefecti litteras tibi redditas: quae si casu aliquo aut negligentia portitoris elapsae sunt, en tibi aliam subtilissimi viri paginam, cui me hunc sermonem jussit adjungere; ut quid sententiae tibi sit de suscipiendo negotio, cui te optat adhiberi, bis consultus expedias. Puto enim vos in meliorem valetudinem revertisse, postquam mihi fecistis indicium, quod reversioni vestrae morbus obstaret. Et nos quidem malumus, ut integrato statu sanitatis reditum spondeatis, sed si corpusculi querelae votum morantur, evidentibus scriptis exspectationem consulentis absolvite. Vale.

EPIST. LVII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Superioribus diebus et meae circa vos observantiae, et vestrae exspectationi multo epistolarum numero satisfeci. Haec vero pagina copiam non requirit, cum hoc tantum benevolentiae vestrae pro captu consilii mei suadeam, ut ad praefectum praetorio Siciliensis causae vestrae actio transferatur; si tamen aliquid vobis experiendum data oblatio reservabit. Vale.

EPIST. LVIII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Postquam pignus nostrum Sibidius Romam rediit, nuntius fuit, quantus filiam meam vexet corporis dolor; meus quoque animus aegrescit. Itaque litteras nihil moratus emisi, anxie petens; primo medica ope et abstinentia noxiorum ad sanitatem juventur: dehinc rescripti fides abolendae sollicitudini meae consulat. Ipsi post legatorum profectionem rus Vaticanum, quod vestro praedio cohaeret, accessimus; et, si nihil disposita conturbet; in Apriles kalendas villae otio defruemur. Juniorum delectus urbanis familiis imperatus, usque ad aeterni principis responsa pendebit. De conjunctis exemplaribus formam praecepti utriusque noscetis. Haec quia tuis litteris desiderata sunt, misi. Caeterum mera atque unica mihi causa dictandae epistolae fuit, ut ad nos super filiae meae valetudine certa et amica vote referantur. Vale.

EPIST. LIX.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Anteriores litterae tuae, quas mox aliae consecutae sunt, spem mihi aliquatenus reditus tui fecerant: secundae promissa vacuarunt. Ita ut post multas causas negationis meo consilio sequenda committeres. Sed ego cogitans, primo filiae meae conturbatam valetudinem, quae spoliari solatio tuo non potest: dehinc stomachi tui imbecillitatem, quam esse imparem scribis itineri promovendo: tum consilium amici paterni otium praeferentis: dehinc exspectationem illustris viri, quem diu existimans abfuturum: praeterea interpretationes hominum, qui te, ut ais, opinantur munus publicum recepisse in occasionem negotiorum tuorum: permissam mihi deliberationem vobis refundo. Iniquum est enim tot oppositis quaestionibus obnoxiam fieri sententiam meam, et fidem suadentis incertis futurorum casibus obligari. Interea constituendae rei dies existimo prorogandos, et epistolam tuam tantisper reddere magistratui temperavi. Primo, quia reverentia nuda est: dehinc quia causas negationis infra devotionis magnitudinem praetulit; et quod nossem pluribus legenda, quae scripseras. Volo igitur, ut reverentia cumulatiore, et gravioribus querelis excusationem tuam munias, si voluntas manserit laboris et itineris deprecandi. Valete.

EPIST. LX.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Prisca observantia hunc scribendi ordinem fecit, ut domo profecti officium litterarii muneris auspicentur. Sed longum visum est operiri unanimitatis tuae litteras, quarum nos arguimus tarditatem. Atque ideo mutato usu in hoc munus erupimus. Superest ut libens rependas, quae inchoare debueras, et provocare exerceas stylum indicem tuae sanitatis. Ipsi in Arabiana dominae filiae meae exspectamus adventum: licet te etiam decus nostrum solemnium dierum ratio confestim spondeat adfuturum. Valete.

EPIST. LXI.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Felix materia est suadere otium. Sed haec exhortatio animum sui juris requirit. Nos neque residere patitur liventium factio, nec filii juvenis institutio longum peregrinari. Quare ut possumus, modo abscessu, modo reditu, variamus locorum distinctionem. Testimonio est haec epistola, suburbano agro nuper emissa, quam de Corano nostro, si nihil disposita turbaverit, alia consequetur. Vestrum est hujusmodi absentiae nostrae conditionem litteris frequentibus augere, si placet; juvare, si displicet. Valete.

EPIST. LXII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Legati ordinis nostri ex usu actis omnibus reverterunt. Nam et tironum conquievit indictio, et argenti nobis facta gratia est. Super impetratis tamen adhuc speratur oratio. Nunc domestica et animo vestro amica jungemus. Stat nobiscum valetudinis bonum. Saepe urbanam commorationem proximo rure distinguimus. Sola nos vestri absentia macerat. Sed si in conspectum nostrum propere veneritis; nos quoque recursum vestrum in Campaniam cum voluptate comitabimur. Valete.

EPIST. LXIII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Per hominem meum litteras dederam. Continuo adfuit Maximus, qui alias postularet: quare salutationem geminare non piguit. Praeterea exegit recens nuntius super adventu domini et principis nostri, ut vos de reditu commonerem, quem maturare debetis, ne moram vestram votiva legatio jam nunc ex usu publico iteranda, praevertat. Valete.

EPIST. LXIV.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Purgatorio medicamento alvum vacuasse te scripseras, ut fervor oculorum cum caetero onere decederet. Scire postulo, an praedicta curatio efficax fuerit, nec subegerit causa etiam sanguinis emissione venas juvari. Par requirit affectio, quantam vobis fidem faciat filiae meae sanitas, ut his ex voto cognitis sollicitudinum acuta deponam. Nam mihi ob alia quoque aegre est turbas patriae cogitanti, quas praecipue movent in usum militarem petita servitia. Et nos quidem crebris precibus obnitimur, et diem ducimus supplicando; jamque ad pretium argenti quinque librarum misera oblatione perventum est. Sed vereor, ne nos alterius rei fuga utroque despoliet. Praefectus agendo negotio segnior visus, Lampadio successore mutatus est, cujus moribus crediderunt impossibilia promoveri. Nunc peto, ut me anxium majore cura, quae vos respicit, elevetis. Nam adhuc discrucior incerto per moram servuli, qui dudum ad vos ob eadem noscenda missus, necdum revertit. Valete.

EPIST. LXV.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Scribenda non desunt, sed horret animus loqui dura memoratu. Video tamen famam rerum urbanarum nequaquam posse cohiberi, quae, ut fieri amat, in majus praesentia nuntiabit. Id ne accidat, Breviario addito noscenda discrevimus: ut neque litterae, quae vobis salutationem ferunt, de sollicitis amaritudinem trahant, et nihilominus rumorum licentiam fides scriptionis excludat. Sed de his hactenus. Filiae meae valetudo gravior mihi caeteris est, quibus nunc animus asperatur. Exspecto igitur ut illi, Deo juvante, ad salutem esse omnia nuntietis. De qua si voto apta comperero, pars ista solatii curarum quoque mearum reliqua mitigabit. Valete.

EPIST. LXVI.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Paucis a patria diebus abfuimus, et theatralibus ludis reditum nostrum suffragia civium poposcerunt. Nos tamen etiam nunc suburbanum viae Ostiensis incolimus, recursum tantisper morantes, ne preces exspectasse videamur. Quod si facere ex sententia religionis tuae antea voluissem, et vitassem periculosa, quae post secuta sunt, et exspectatio mei plus dignitatis habuisset. Sed una fuit hujus consilii ratio, ne quibusdam loco pulsus viderer, et verecunda discessio verteret in notam timiditatis. De Siculo negotio vestro sanctus Comazon me quoque assentiento rescripsit. Circa rem nostram Siculam turbidum esse Nectarium indicio erunt litterae, quas nuper Euscius misit. Peto ergo, ut homo rerum nescius, qui cubiculo clausus otium fovet, scripto a vobis coerceatur, ne post de Euscio aliter sentiat, si validius justo nostra defenderit. Ipsam hominis nostri epistolam misi, ut tentamenti insolentiam de ejus moribus aestimetis, quem certum est a nobis nolle reprehendi. Petieram superioribus scriptis ut Puteolani praetorii mei latus, quo itur ad balneas, dispositione clivi mollioris ornares. Si dilata res est, peto rursus, facias: si impleta, rescribe, quo gaudeam. Vale.

EPIST. LXVII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Verum est, nequire hominem cuncta pariter voto amica sortiri. Quanto luculentius natalem mihi diem, si adfuissetis, egissem? quod in reliquum saltim numerosis annorum processibus fors orata praestabit. Interea, domina filia, honoratum me optimo lanificii tui monumento satis gaudeo. Una quippe et amor in parentem tuum, et industria matronalis inclaruit. Sic priscae feminae vitam coluisse traduntur. Et illas quidem deliciarum sterile saeculum colo, et telis animum jubebat intendere: quia illecebra cessante temporum vivitur. Tibi vero, et Baiae appositae curam sobrii operis detrahere non possunt. Renuntias stagna verrentibus, et residens aut obambulans inter pensa et foragines puellarum, quas solas arbitraris sexus tui delicias. Merito igitur te amo, dignamque viro tuo judico: quando nobis aeque laus et voluptas ex illius perfectione adventitia, et ex tua probitate genuina est. Vale.

EPIST. LXVIII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Quanquam sperem, praefata Dei venia, mox in conspectum mutuum nos esse venturos: tamen litteris abstinere non debui, ne quod tempus familiaribus careret officiis. Sume igitur praelibatam salutationem, quam tibi boni auspicii gratia adhuc stylo impendimus, sed voce proxime deferemus. Vale.

EPIST. LXIX.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Eleganti commento silentium vestrum purgare voluistis. Allegata est enim cautela tristium nuntiorum, quandiu secunda succederent: ut ea, quae intermissio scriptionis ante celaverat, laetioribus indiciis proderentur. Sed nobis et illa per nuntios incognita non fuerunt, et haec sera admodum visa sunt. Augebat enim rumorum licentiam suspicio cessantis officii. Et tamen succensere non possumus, postquam gratia praesentium litterarum memoriam praeteriti doloris exemit. Modo memento curam styli inter praecipua et prima sortiri; ne hujus exempli recordatio majores denuo metus afferat, dum credimus sub exspectatione meliorum rursus aliqua adversa reticeri. Valete.

EPIST. LXX.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Diu ab stylo fateor temperasse. Nihil enim quod scriberemus, emersit. Salutis autem vestrae laetam fidem de adventantium sermone capiebam. Tandem cessationem vicit affectio. Reparamus igitur morem dicendae salutis, vacui omnium negotiorum. Post Tyburtem quippe secessionem Romae otia lenta producimus. Sed non usquequaque agendarum rerum sumus desides. Nam domi corruptorum parietum discidia sarciuntur: quia festinationem soliditati conditor primus ante tulit, et antiquior ei visa est celeritas utendi, quam securitas succedentium. Vos nova et aevum mansura molimini: siquidem sermo distulit quaedam vos Jucullanis operibus aequanda fecisse. Nec tamen vobis impendii magnitudine cesserimus. Par enim sumptus est, semel solida collocare et saepe integrare cadentia. Vale.

EPIST. LXXI.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Indulgete deliciis, quando ita terrae ac maris copiis redundatis, ut vobis pollucibilem victum utriusque elementi ministret opulentia. Nos, satis est, quod omnium, quae capitis, parte defruimur adeo largiter, ut ipsi quoque opimis dapibus affluamus. Valete.

EPIST. LXXII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Patriae ac penatibus redditi, quaedam quibus offenderemur invenimus: siquidem Ostiense praedium nostrum frequens pulsat impressio. Sed si vobis prospere optata procedunt, praestate litteras, quarum laetitia tergeat nubem praesentis injuriae. Vale.

EPIST. LXXIII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Renum dolore discrucior. Sed ne major ad vestras aures fama perveniat, praesentem statum valetudinis breviter indicavi. Cum laeta successerint, morem meum secutus, dabo ad vos paginam laetiorem. Valete.

EPIST. LXXIV.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Non frustra hactenus responsa distulimus, tractatus enim negotii et chartarum investigatio moram justi temporis exigebant. Haec ubi absoluta sunt, caeteris, quae causae poscit instructio, reciprocum litterarum munus adjecimus. Ipsi enim multis obstantibus curis, iter ad vos nequimus arripere. Consilium tamen, quod transactioni vestrae possemus adhibere, cumulatius ex alio parente capietis. Qui etsi adjutore non indiget, dignabitur tamen ob inania fori, et sutelas veterum formularum, sanctum Prosdocium praestolari: venturum ad vos protinus, cum reliquias malae valetudinis plena sanitate limaverit. Vale.

EPIST. LXXV.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Fuit animus Fundos praeterire, si vos Formias accessisse didicissem. Postquam aliter evenit, partiri iter placuit ad minuendum laborem. Erit igitur in arbitrio Fortunae ratum facere, ut ad quintum calendas Augustas Formiana sede recreemur. Haec est animi nostri destinatio; nunc in coelestium manu est effectus optati. Vale.

EPIST. LXXVI.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Nullus absque epistolis meis dies labitur. Quid si affatum mutuum redderetis? Nec tamen poenitet diligentiae, quamvis honor vicissitudinis negligatur. Nam quae ex more fiunt, etiam gratuita delectant. Ego ad sanitatem lento adhuc gradu provehor: atque ideo itineris ulterioris ambiguus usque ad profectum deliberationem sequestro. Quid ipsi de reditu aut suburbata commoratione statueritis, avet animus edoceri. Vale.

EPIST. LXXVII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Anteveni inquisitionem, cum vos sollicitos fore, quod essem morbo attentatus, adverterem. Et quamvis ultro scripserim doloris mei adversa tenuari: abolendae tamen sollicitudinis causa (quae apud amantes semper incredula est) nunc quoque nuntio, si dictum nullus fortunae livor effascinet, in concordiam mecum sanitatem redire. Sed nondum sensum meum penetrat amoenitas littoralis. Nam ut ex longa maris jactatione stabilis gressus sero reparatur: sic tempore opus est, ut tanti mali decessio locum faciat voluptati. Ergo neque Formianae orae, neque aedificationis meae tantisper ullam capio dulcedinem. Sed haec, ut spero, omnia cum bono valetudinis revertentur, moxque ad laetitiam vestri animi stylo meo communicata pervenient. Vale.

EPIST. LXXVIII.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Cum mihi puer vester unam epistolam reddidisset: ut rescriberem protinus, tanquam mox rediturus ad vos incubuit. Sed ut didici, ipse ad ulteriora contendens, mimica usus est techna, quo paginam nostram comes ejus Rusticus deportaret. Ille alteram nunc regressus accepit. Ridere vos arbitror, quod ego servili circumscriptus stropha, pro sorte simplici duplum solverim. Nam callidus vernula, quod semel pertulit, bis recepit. Pergerem longius, si adjicienda suppeterent. Vos in propinquo urbis, celebriore fama rerum agitis, et pari otio. Vestrum est procul positos ditare comperti. Vale.

EPIST. LXXIX.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Aevum maneat hic dies, qui te nobis, filia, dedit. Hunc ego et gaudiis mentis, et verborum honoribus per multos annorum recursus vobiscum opto celebrare, adjicere etiam mihi ingravata, tibi jucunda munuscula. Ut nunc lineam misi; cujus potest oblatio exigua non videri, si magis mei in vos animi, quam sui pretii aestimatione pendatur. Vale.

EPIST. LXXX.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Natalem dominae filiae meae, quem per annorum recursus optamus esse numerosum, vobiscum agere et participare voluissem, nisi proposito restitisset imbrium continuatio. Fungimur tamen religioso honore jucundi munusculi: petentes, ut susceptionis benignitate oblationis exilitas augeatur. Vale.

EPIST. LXXXI.

[recensere]

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Omnes ad nos natalitii convivii copias transtulistis. Sed unum defuit, quominus ad nostrum animum redundaret plena festivitas: quod non vobiscum potius cuncta consumpsimus: quorum contuitus atque convictus commendare nonnunquam solet etiam parca convivia. Quare et vobis, et communi pignori, cujus solemnem diem sedula religione celebrastis, uberes precamur annos, recursum in haec eadem festa numerosum. Decet enim pios parentes inoffensa felicitas. Nobis Tyburis aura blanditur; sed contra exasperat animum male gesta ratio villicorum. Neque ager cultura nitet, et fructuum pars magna debetur, nihilque jam colonis superest facultatum, quod aut rationi opituletur, aut cultui. Vale.