Jump to content

Libri Decem Epistolarum/X

Checked
E Wikisource

EPISTOLA PRIMA.

[recensere]

SYMMACHUS THEODOSIO SENIORI. Etsi scio virtuti cognatum pudorem, desideravi tamen in litteris celsitudinis tuae copiam, maximarum rerum gloriae congruentem. Primo, quod amicitia postulabat, ut apud amantem tui naevum jactantiae non timeres Dehinc, quod aeque manu et ore promptus, fidem gestorum tuorum debueras linguae honore dotare. Nunc me ad famam rejicis, et jubes aurem rumoribus praebere, cum tanti negotii dignitas parem testem requirat. Sed qui animi mei securus es, meritum tuum voci publicae credidisti, contentus veritate pro laude. Ergo Africa revaluit ex morbo, sane invictorum principum medente consilio, quorum remedium tu fuisti. Solent enim qui medicinam callent, cum jam forti usu in magisterium provehuntur, ac fiunt artis emeriti, proximis imperare, et feriata manu curationem juvare praeceptis. Tua igitur palma laus temporum est. De qua ego plane et indulgentius loquerer, nisi obsequerer singulari verecundiae tuae, et mihi oppido praecaverem, ne laudatus proxime ab excellentia tua feneratam gratiam viderer retulisse, hoc est, quod aiunt: Mutuum scabere mulos. Cui proverbio ne videar esse confinis, praeconia virtutum tuarum presso dente perstringo; praeclarae conscientiae tuae pendendum relinquens, quid vel ipse merearis, cujus ductu provincia mihi amica respirat; vel quid ego tibi debeam, cujus fama sub tali teste nunquam succumbet invidiae. Vale.

EPIST. II.

[recensere]

GRATIANO AUGUSTO. Scio amore factum, quo summates viros plerumque dignamini, ut sacrae orationi vestrae lector adhiberer. Sed cum intelligo sermonem illum praeminere omnimodo scriptis aliis, quaecunque ad hoc locorum senatus audivit, me quoque arbitror pluris habitum esse quam caeteros. Magnis enim negotiis itidem ut magnis comoediis edecimati apponuntur actores. Non idem honor in pronuntiandis fabulis Publio Pollioni, qui Ambivio fuit, neque par Aesopo et Roscio fama processit. Quare optimi principes, quae in me bene consultatis, ut divinitus oblata complector. Laus tua, domine Gratiane, officium est meum; quando ita animatus es, ut cum reip. medicinam facis, operam meae vocis accersas. Tu nobis publicas turbas in tranquillum redegisti. Minimo stetit, quin omnes occumberemus, tantum flagitii designaverant, qui amplissimas potestates malis artibus possidebant. Ferox ille Maximinus ob res secundas, incubator judiciorum, difficilis decidendis, simultatibus promptus . . . . . Simulque res tuae in tranquillum rediere. Quae bona, etsi honoris tui necessitas contigit, meum tamen animum tanquam duplicata juverunt. Sed altiora metuentes nondum explet hic nuntius, quandiu in alteram messem procedat ratio conditorum. Facito igitur seiam, quid invehant horreis dies singuli, ut voluptas otii mei cum patriae copiis augeatur. Vale.

EPIST. III.

[recensere]

SYMMACHUS . . . . . . Ad sextum cal. Novemb. questoriae editionis exordiis interesse me praecipis. Hujus evocationis litteras ante biduum temporis praestituti circa Neapolim sumpsi. Purgat, ut vides, absentiam meam longus itineris tractus, et functionis dies proximus. Sed diis juvantibus multis spectaculis vestris compensabo obsequii mei debitum. Nunc veniae dandae facilem quaeso te praebeas. Neque enim fas est, ut tanto dispendio meo etiam culpa jungatur. Vale.

EPIST. IV.

[recensere]

SYMMACHUS . . . . . . Propositi atque ingenii mei est eorum famam curare quos diligo. Tibi autem plus me favoris impendere hortatur affinitas. Quo circa impatienter fero apparitorum notariis senatui nuntiari, quod Romani populi magistratus abesse patiaris, et in tuam referri injuriam quod patriae functiones ab obnoxiis deseruntur. Id etsi falso in aures publicas praesumo perlatum, fungor tamen admonendo parentis officio, et deprecor ut caeteris administrationis tuae laudibus hunc quoque titulum de quo laboramus adjicias. Grave quippe est ut generosae familiae viro, summis per Africam tribunalibus praeside, collegarum nonnulli munia Romana detrectent, et annus pene editoribus vacuus, pro consulari fastigio gignat invidiam. Audiant certe qui deserunt functiones, quanta impendii mediocritate anni superioris praetor Aedesius urbanos fecerit ludos, et de exemplo colligant quid praesentibus magistratibus honoris et levaminis deferatur.

EPIST. V.

[recensere]

SYMMACHUS . . . . . . Interesse votis tuis animus affectat, sed valetudo corporis longum recusat excursum. Nam, ut est morborum ferax otium, denuo me pedum vinxit dolor, dum quieti ruris indulgeo. Da igitur, quaeso te, officio meo justam remissionem, et interim sine nuptialibus domus vestrae abesse pignoribus, ut paulo post sanatus foederibus admiscear. Vale.

EPIST. VI.

[recensere]

SYMMACHUS . . . . . . Non solet ab amicis anxie venia postulari. Quapropter pauca cogo sermone otianti mihi in agro solitus unius pedis morbus obrepsit. Itaque obeundis officiis vacationem desiderati muneris peto. Dabunt dii auspices facultatem ut nuptialibus familiae vestrae votis compos sanitatis intersim. Vale.

EPIST. VII.

[recensere]

SYMMACHUS . . . . . . Frater meus Rabilianus, genere et amore conspicuus, injuriae suae acerbitatem privata apud me conquestione deflevit. Asserit enim procuratorem suum sine cujusquam denominatione correptum: et cum vindictam de te impetrare debuerit, quam cum Romae degeres, postulavit; auctam domus suae cognovit injuriam. Id ego oblivione arbitror accidisse. Quomodo enim praeciperes, quod incoram positus improbasti? Quare, ut parens moneo, ne augere, quae doluit, genus putes esse conscientiae. Certe si abest aequitas judicatis, familiariter mihi ede rationem, ita ut noveris pro absentibus dominis rectorem suscipere debere partes defensionis. Vale.

EPIST. VIII.

[recensere]

SYMMACHUS. Jucunda mihi fuerit perceptio scriptorum tuorum. Amicitia enim mutuis gaudet officiis. Sed utinam hominum meorum diligentia fidem tuae pollicitationis implesset. Nam cum scripseris, eos ad solvendam pensionem profectos, exiguam partem redituum perdiderunt: nec illis pudori fuit, cumulum debitorum sub tanta anni fecunditate contrahere. Dignare igitur curam nostrae utilitatis arripere, et ad solutionem cogere debitores. Quid enim juvat, quod studio tuo et beneficiis adjuvantur, cum hoc commoditas nostra non sentiat? Vale.

EPIST. IX.

[recensere]

SYMMACHUS . . . . . . Salute praefata, quam litteris anteferre solemne est, ut seriem familiarium scriptorum vota praeveniant, silere apud te nequeo, Cajetanae Formae tentamenta frigere; et nisi praesentia tua coeptis calcar admoverit, vereor ne operi emoliendo aestiva opportunitas subtrahatur. Quid igitur super hoc agendum sit in tuo jure constituo. Mihi satis est, in his quae ad laudem tuam pertinent, partes amici monitoris implesse. Vale.

EPIST. X.

[recensere]

SYMMACHUS . . . . . . Abundantissime gaudeo tibi esse curae, ut filii mei editio ursis pluribus instruatur, statimque pretia annumeranda misissem, nisi hiemalis asperitas impediret invectionem. Sed paulo post, ubi opportunitas veris molliverit itinerum difficultatem, curabitur ferarum emptio, cui definitionis justitiam spopondisti. Interea tibi ago atque habeo gratias, et provocatum me ad amicitiae incrementa protestor, licet sponte digneris advertere honesta beneficia apud memores non perire. Vale.

EPIST. XI.

[recensere]

SYMMACHUS . . . . . . Per amicum communem Gaudentium propinqui mei Valentini preciculas misi, sane ad fidem meam, et conscientiam pertinentes. Nam frater ejus Proserius cum premeretur extremis et praesentem me, et per epistolam summis precibus obsecravit, ut impetrata facili auctoritate rescripti, filia ejus fratris sui filio copuletur, quod multis esse concessum manifesta testantur exempla. Quare piae supplicationi adjumentum meum negare non possum, quoniam fidem meam super his nuptiis voluntas propinqui morientis adstrinxit, ut epistola precibus connexa declarat. Dignare igitur juvare effectum pii desiderii, eatenus, ut si quis conturbare tentaverit mandatum paternum, comminatione infamiae terreatur. Rescripti autem beneficium cum fuerit impetratum, spectatae fidei perlator apportet. Vale.

EPIST. XII.

[recensere]

SYMMACHUS . . . . . . Meretur auxilium tuum causa communis. Nam quidquid ad senatorias pertinet functiones, participata ope et conjuncta animositate peragendum est. Juva igitur auctoritate, qua dignum est, partes atque rationes ad amplissimam curiam pertinentes: multum ex hoc negotio laudis habiturus, si munia ordinis nostri, quae jam dudum fluctuare manifestum est, solutio ab obnoxiis efflagitata reparaverit. Vale.

EPIST. XIII.

[recensere]

SYMMACHUS . . . . . . Editioni nostrae fortuna consulit, quae te regendae Apuliae voluit admovere. Utere igitur occasione praesenti, et apud praeturam domus nostrae, ad quam feliciter de transmarinis ursi proxime perferentur, convenientia decerne praesidia, ut prioribus officiis hujus quoque cumulus applicetur. Vale.

EPIST. XIV.

[recensere]

SYMMACHUS . . . . . . Diligentia tua et judiciali vigore delector. Sed inopia vel potius egestas ordinis Forminiani, etiam curationis impatiens est. Nam sicut affecta diuturno morbo corpora, saeviorem medicinam ferre non possunt, ita curia numero et paupertate tenuata, duritia immodicae emendationis exstinguitur. Libens igitur parentis sume consilium, qui non defendit ordinis culpam, sed correctionis modum postulat. Habenda est ratio vectigalium publicorum, et lavacri aestivi instauratio cum reip. viribus conferenda, ut si quid redundat expensis caeteris, in sumptum operis conferatur. Dandum quoque est instaurationi largius tempus, ne quid deroget firmitati praecipitata reparatio. Nihil ex hac mora tuae gloriae detrahitur. Ad praesentem enim judicem veteris curiae culpa non pervenit. Possem plura connectere, sed cum rerum omnium consideratio apud sapientiam tuam vigeat. parco esse prolixior, una admonitione contentus, magnopere nobis esse curandum, ut levamen potius ordinibus aliquot exhaustis tuus adventus apportet.

EPIST. XV.

[recensere]

SYMMACHUS . . . . . . Si novum beneficium de ursorum comparatione peteremus, longior ambitus esset adhibendus. Sed cum promissa repetantur, admoneri potius te quam rogari convenit. Haec igitur epistolae summa est, ut homines meos, quibus ferarum jam mandavimus emptionem, juvare adminiculo non graveris, ut editio nostra, quam auspice Deo, pro filio praeparamus, tuis auxiliis, meis sumptibus instruatur. Vale.

EPIST. XVI.

[recensere]

SYMMACHUS . . . . . . Suessa honestorum civium patria est, ita ut merito dixerim, minimae quoque fortunae homines extra vitia plebeia esse censendos. Volo igitur credas, nullum ex illa urbe ad fori strepitum processurum fuisse, nisi acerba coegisset impressio, de qua meae litterae non loquentur. Vehementius enim vox publica suffragabitur eorum dolori quam privata potuisset. Audientiae tantum per me optant facilitatem mereri. Quidquid autem spoliatis atque vexatis properandum est, favor tuus et legum norma praestabit. Vale.

EPIST. XVII.

[recensere]

SYMMACHUS . . . . . . Suessanorum allegationes commendat tibi publicus magistratus, mihi privata miseratio. Atque ideo a te judiciarii vigoris auxilia, a me verba poscuntur. Fungor igitur partibus meis, et te familiariter rogo ut, auditis infelicium deplorationibus, in eam partem, quae est juri et miserationi amica, movearis. Vale.

EPIST. XVIII.

[recensere]

SYMMACHUS . . . . . . Prima scribendi causa est ut honorificentiam salutationis exhibeam. Secunda, ut probatam mihi modestiam tuam justa petitione conveniam. Plurimi enim de familia domus meae per fugam elapsi, in his locis, quae tibi contermina sunt, delitescunt, hos, auditis allegationibus procuratoris mei, quaeso restituas. Convenit enim tuis moribus et amicitiae nostrae contemplationem gerere, et servili nequitiae negare perfugium. Vale.

EPIST. XIX.

[recensere]

SYMMACHUS . . . . . . Postquam de freto Siculo litteras tuas sumpsi, ad curam vicissitudinis incitatus, salutem mihi nuntio secundare, tibi opto suppetere. Dehinc de apparatu nostrae editionis admoneo, quamvis religiosus animus monitorem alterum non requirat. Prae caeteris autem quae Romana spectacula desiderant, crocodilos functio theatralis efflagitat. De quibus fidam tuam sponsionem teneo: cui facilis succedet effectus, si peculiariter in rem missos suffragii tui nisus adjuverit. Vale.

EPIST. XX.

[recensere]

SYMMACHUS . . . . . . Plures de Dalmatia ursos in apparatum domus nostrae proxime esse venturos fides asserit nuntiorum: quorum subvectionem dispositis vehiculis privatim debemus instruere. Hujus mihi curae absolutionem diligentia tua usu explorata promittit. Quaeso igitur ut hanc provinciam confestim ineundis. . . . . . . . .

EPIST. XXI.

[recensere]

SYMMACHUS . . . . . . . . . . Capitali exitio cunctorum lacrymisque expiavit. Nunc interlucet homo homini. Senatus antiquum obtinet. Vivere libet: natum esse non poenitet, et ad salutem spectant omnia. Nulli a paupertate discrimen est. Respub. se in vetustatem recepit et decrepitos mutavere animos, postquam vos ad virtutem verba fecistis. Pari vigilia prospectum videmus ut res annonaria satietati urbanae liberalius ingeratur: Flandae monetae nequitiam decoquat larga purgatio: nullo jam provincialis auri incremento trutinam spectator inclinet. Mille alia, quae si persequi velim, vestrae gloriae memor, meae infantiae immemor deprehendam. Nam nemo prudens humanus verbis corrupit oracula. Igitur divina mens tua, juvenis Auguste, Romani nominis decus, vehatur curru eloquii sui; nos in agendis gratiis humi reptamus, socco magis idonei, quam cothurno, postquam facundia res esse coepit imperii. Nam, quod sciam, musis in palatio loca, lautia tu dedisti: quae res prospere vertat vobis vestraeque pietati, quia fastum et otium, fortunae grandioris vitia, nihil moramini. Mihi satis salutis est cum valetis. Felicitas voto publico exorata praestabit, ut clementiae vestrae, quanta est reddendi voluntas, tanta suppetat copia negotiis promovendis.

EPIST. XXII.

[recensere]

DOMINO VALENTINIANO SEMPER AUGUSTO SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Quieto mihi et jampridem a desideriis honorum remoto, praefecturam multis cupitam sponte tribuistis. Ago gratias tot bonorum circa me principum voluntati. Sed intelligo quanto plus sollicitudinis habeat magistratus qui ex judicio, quam qui ex gratia venit. Ille enim, ut meritis datus, spem sui debet aequare? iste ut per beneficium quaesitus, a periculo praestationis alienus est, D. imperator. Quis ergo me huic oneri parem faciet? Scilicet vestra clementia, cujus interest ne temere electus existimer. Mihi ad conscientiam satis est non affectasse publicam curam. Jam qualis inveniar in manu temporum est. Bonos enim magistratus favor principum facit, semperque de moribus vestris virtutes judicum fluunt. Facite ut omnes intelligant, si forte desit rectoribus integer vigor, et justa conscientia, hominis culpam esse, non saeculi. Non sum voti immodicus, cum honorem meum commendo auctoribus suis. Quantum est enim quod ego numini vestro ago gratias? Facite ut vobis etiam respublica pro me grata sit.

EPIST. XXIII.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Olim me, ut res indicat, cognitiones numinis vestri secundo favore respiciunt. Neque enim aliter imperatoribus nihil temere praestantibus, inter primos aut primus occurrerem. Dilatus ergo hactenus mihi cum republica videor, quae ubi in longinquas imperii partes majestatis vestrae curam vocavit, reperit apud vos meditata judicia, D. imperator. Justum est igitur ut aeternitati vestrae pro solo honore, quem cepi, gratias agam. Praefectos saepe fecistis, et immensa aetate facietis, sed quos assiduitas et usus ingesserit. Me dudum proconsularem virum cedentem jam diu potentium moribus, ante capere magistratum quam exspectare voluistis. Nunc vos oro, atque obsecro ut favore perpetuo factum vestrum juvetis. Amabile est praeesse civibus, sed placere difficile. Multum enim et inter cognitos semper dura constantia est. Quid quod plerumque evenit, ut aliqui longo potentiae usu, jam nesciant honorem meum? Non deseruerint, qui dederunt. Ego enitar, ut potero, ne clementiam vestram fefellisse de me prior fama videatur: vestri numinis erit communem causam tueri. Nam in bonis magistratibus majorem gloriam quaerit temporum fama quam judicum

EPIST. XXIV.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Quod apud germanum clementiae vestrae divum principem non sileremus, si eo res Romana frueretur, custodibus famae ejus insinuo: ea devotione, qua praefectum vestrum decet fidem praeferre blanditiis, D. imperator. Falso creditum est quod urbanae fastigium potestatis peregrini ac superbi vehiculi usus attolleret. Haec enim ratio sola novum statutum benigno tunc persuasit ingenio, ut veterem magistratum dives pompa gestaret. Recusat istiusmodi decus honor sobrius quem nunquam poenitet sui. Cui si quid patimur accedere, fatemur hactenus defuisse. Itaque oculi civitatis quaerunt privati vehiculi nobilem modum, et degenerem praefecturam populus Romanus existimat, quae posteriora traxit exempla. Absit ut moderator urbis liberae, atque adeo devotae, tanquam Salmoneus alius invehatur. Nihil moramur externa miracula. Irritamentum superbiae Roma vestra non patitur, memor scilicet bonorum parentum, quos Tarquinii fastus et ipsius Camilli currus offendit. Nam tanto illi viro albentes quadrigae exsilium triste pepererunt. Submisit Publicola concioni civium consularem securem, et honoris sui culmen infregit ut libertatem civitatis erigeret. Ergo moribus potius quam insignibus aestimemur. Non culpamus novum beneficium, sed bona vetera praeferimus. Submovete vehiculum cujus cultus insignior est: illud malumus cujus usus antiquior.

EPIST. XXV.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Inter praecipua negotiorum saepe curatum est ut erudiendis nobilibus philosophi praeceptores ex Attica poscerentur. Itaque nonnullos jus et auctoritas publica in usum nostrae urbis accepit, D. imperator. Nunc vestri saeculi bonitas ultro optimatem sapientiae Romanis gymnasiis arrogavit: siquidem Celsus, ortus Achetimo patre (quem memoria litterarum Aristoteli supparem fuisse consentit), juventuti nostrae magisterium bonarum artium pollicetur, nullum quaestum professionis affectans, atque ideo dignus in amplissimum ordinem cooptari, ut animum vitiis avaritiae liberum dignitatis praemio muneremur. Sunt hujus rei exempla nobilia, quae prudens aemuletur imitatio. Nam et Carneadem Cyrenaeum, et Poenum Clytomachum Atheniensis curia societate dignata est: itidem ut Zaleucum, legum Lucrensium conditorem, civitate donarunt. Dignum est igitur aeternitate numinis vestri, Celsum, genere, eruditione, voluntate laudabilem, adjudicare nobilibus pignore dignitatis, cum praerogativa scilicet consulari, ne sumptum ejus magis quam magisterium quaesisse videamur, non sine avaritiae nota, si ab eo munia publica postulemus qui spondet gratuita praecepta.

EPIST. XXVI.

[recensere]

DD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Praecipua quidem beneficia numinis vestri populus Romanus exspectat, DD. imperatores. Sed ea jam quasi debita repetit, quae aeternitas vestra sponte promisit: non quod sibi tribuenda diffidat (nusquam enim major spes est quam in bonorum principum sponsione), verum ne existimetur oblata fastidiose sperare, nisi instanter exegerit. Orat igitur clementiam vestram ut post illa subsidia, quae victui nostro largitas vestra praestabit, etiam curules ac scenicas voluptates circo et Pompeianae caveae suggeratis. His enim gaudet urbana laetitia, cujus desiderium pollicitatione movistis. Exspectantur quotidie nuntii qui propinquare urbi munera promissa confirment. Aurigarum et equorum fama colligitur: omne vehiculum, omne navigium scenicos artifices advexisse jactatur. Et tamen amor perennitatis vestrae acuit desideria plebis, non cupiditas ludicrorum. Date igitur interim quae petuntur, ut sit locus caeteris, quae sine fine tribuetis.

EPIST. XXVII.

[recensere]

DD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Calendas, anni auspices, quibus mensium recursus aperitur, impertiendis strenis dicavit antiquitas, DD. imperatores. Hujus instituti usum munificentiae festinatione praevertitis, seram putantes liberalitatem, quae statis temporibus admovetur. Felix mehercule saeculum, quo principes cohibere diu nesciunt tribuenda de votis, cum sibi debita cunctentur exigere. Quid ergo primum, quid potissimum praedicem? Promptamne numinis vestri, et celerem largitatem, an circa absentes memorem diligentiam, an quod sacrum munus auxistis honore verborum? Dicam, ut res est, curasse clementiam vestram ut, tanquam coram locatus, et alloquiis principum fruerer et augusta in ipsis donis ora venerarer. Quando mihi continget expressa potius et viva gaudia capere de vobis? Quantum veritas est bonum, cujus species et imago mirabilis est! Ago igitur atque habeo gratias, et meam vicem, qui solvendo par non sum, coelestibus, ut sc. dii pro me solvant quod ego non sum solvendo. (Vide Senec. lib. IV de Benef. cap. 11; et nota usum verbi Delegare.) Delego virtutibus. illae clementiam vestram dignis processibus munerentur: nos colimus, nos amamus; quod scitis omnibus rebus esse praestantius; qui ideo salutariter rempub, regitis, ut haec sola mereamini.

EPIST. XXVIII.

[recensere]

DD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Omnium beneficiorum, quae tribuit potior fortuna subjectis, certa sunt tempora, DD. imperatores. Solae leges, quae in bonum commune procedunt, nunquam patiuntur occasum. Agit divinis sanctionibus vestris gratias ordo reverendus, etiam nomine posterorum, quibus resp. emendata tradetur. Nam cum foeda jactatio senatorias functiones gravibus impendiis obruisset, et moribus et sumptibus nostris sanitatem veterem reddidistis: ne aut impares facultate collegas tenuis decoloraret editio, aut per verecundiam viribus majora conatos effusio inconsulta demergeret. Ejusdem praeterea rationis salubritate, vetus dicendarum sententiarum forma reparata est: ne summum cuique decernendi locum, non ratio munerum, sed bonorum fortuna praestaret: atque id assensio caeterorum vel invita sequeretur, quod ante omnes felicior censuisset. Credimus igitur his remotis, ad regnum suum rediisse virtutes. In editionibus parcimonia, in senatu ordo retinebitur: nec se ostentabit opulentia, semper bonis infirma temporibus. Superest ut ea quae serenitas vestra patribus deliberanda legavit, cognito senatusconsulto, lex Augusta confirmet. Nullo enim dissentiente quis modus censitum, semel aut saepius, quae fungendis mediocritas editionibus applicetur, quae gladiatorio muneri, et quae scenicis ludis sumptuum temperamenta conveniant: quid libertatis habere mereatur praesentis expensio, quid damni absentium contumacia debeat experiri. Haec aeternitas vestra venerabilis, cum senatui statuenda mandaret, referri ad se protinus imperavit, ut placita cunctis immortali lege solidentur. Jussis paruimus. Exspectemus oraculum, quo salutariter, ut vestro numini familiare est, Patrum decreta firmetis: adjecta comminatione, si ullus aliquando ambitus haec vel illa corruperit, quae consilio coelesti pro ordinis dignitate sanxistis.

EPIST. XXIX.

[recensere]

DD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Gratiosa beneficiis vestris agere pro urbe Roma ut officii probabilis, ita insolentis audaciae est. Nam neque ingentibus verba conveniunt, et personam populi Romani nulla implet oratio, DD. imperatores. Sed quia in talibus negotiis voti magis quam ingenii ratio versatur, non metuo imparis famam, dum fugio nomen ingrati erga Urbem coelo et sideribus acceptam: cui bona terrarum omnium congesta praestatis, atque id praecipue vobis putatis accedere quod Roma quaesiverit. Recepimus veteris praerogativae fidam securitatem; siquidem constat imperantibus vobis, populi esse Romani, quidquid ubique generosum vel gignit natura, vel informat industria. Enimvero etiam posteris egregium dedistis exemplum. Scient futuri ita demum affluere publicas voluptates, si eas palatia non requirant: Hoc est specimen animi continentis, sibi negare quod aliis deferatur, et laetitiam caeterorum propriis anteferre solatiis. Hic usus bonos principes decet. Namque aurium et oculorum fructus caducus est, largitatis aeternus. Alii triumphis suis haec dona servassent, ut posita lauro novis actoribus personarent Pompeiana proscenia: ut pro captivis tetrarchis Indicae currum belluae praevenirent, ut equorum longus ordo instar gentium duceretur. Vester triumphus Arsacidas post tergum revinctos, et gazas victae Babylonis accipiet. In magnos quippe animos non cadit affectata jactatio. Nescitis tribuenda differre: quidquid nationum famulatus obtulerit, statim publicum est. Merito vos senatus ac populus ore celebrat, devotione veneratur, amore complectitur. Mihi credite, arcana omnium pectorum possidetis: illa bonarum necessitudinum loca, quibus liberorum, quibus parentum immoratur affectio. Et quia omne praemium, dum beneficiis vestris confertur, angustum est, invenit ordo amplissimus amabilem vicem, qua se gratum probaret. Nam familiae vestrae et stirpis auctorem, Africanum quondam et Britannicum ducem, statuis equestribus inter prisca nomina consecravit, qui felicissimum sidus, et imperio salutare progenuit. Sic coluntur, quorum liberi ad bonum publicum nati sunt. At vero populus imperialis munificentiae pignoribus expletus, in amorem vestrum prompta inclinatione concessit. Qui ubi comperit meo praefatu, adfore dona publicorum parentum, portis omnibus in longinqua fusus erupit, feliciorem caeteris judicans, qui primus bona vestra vidisset. Ego cum exspectari munera principum soleant, nunc tacita venerunt. Praetereo illum diem, quo elephantos regios per conferta agmina equorum nobilium pompa praecessit. Malo fremitum Murciae vallis exponere, atque illam quadrigarum distributionem, in qua sibi cum fortunatior videretur, cui electionem mox urna tribuebat, par vel potior erat quem sors fecisset extremum. Quoties sequenti primus invidit? Dubia est enim optio, cum de similibus judicatur. Nec putetis istiusmodi voluptatem plebi Martiae parvam videri, cui delinimenta circensium finitimorum connubium praestiterunt: cui summus honor visus est, ut ovantes equorum dorsa gestarent, ut triumphantes currus inveheret: quando Victoria, genti Romuleae familiaris, clementiam vestram pro voto omnium muneretur? Fecistis ut Urbs cana luxuriet in primam reducta laetitiam, et ver illud quondam vigentis aetatis. Audeo jam sperare potiora. Mittetis etiam regiam classem, quae annonariis copiis augeat devotae plebis alimoniam. Hanc ergo in Tiberinis ostiis mixtus populo senatus excipiet. Venerabuntur tanquam sacras puppes, quae felicia onera Aegyptiae frugis invexerint. Non sunt avara vota, quae saeculi excitavit humanitas. De exemplis venit ista fiducia. Magna sumendo majora praesumimus. Nunc legite senatus ac populi fausta suffragia: licet sciam plus inesse animis quam vocibus explicari: et quaedam libamina publici in vos amoris accipite. Si parva adhuc sunt dicta, munerum vestrorum imputate miraculis. Nam magnitudo stuporis locum multis plausibus non reliquit.

EPIST. XXX.

[recensere]

DD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Laetarum rerum index esse malueram, DD. imperatores; sed ratio officii publici necessitatem mihi nuntii tristis imposuit. Praetextatus vester, praetextatus honorum, antiquae probitatis assertor, invida morte subtractus est, vir omnium domi forisque virtutum. In cujus locum, vestrae quoque aeternitati, quae optimos novit eligere, nimis arduum est similem subrogare. Itaque summum sui in Republ. desiderium, magnumque civibus gratis reliquit dolorem. Nam ubi primum Romae amarus de eo rumor increbuit, recusavit populus solemnes theatri voluptates: memoriamque ejus illustrem multa acclamatione testatus, graviter egit cum livore fortunae, quod sibi inclytorum principum beneficium sustulisset. Et ille quidem functus est lege naturae: nos vero socios animi sui vestrique judicii tanto dolore confudit, ut otii remedium postulemus. Sileo caetera quae me non sinunt praefecturam ferre patienter. Vel haec una consortis amissio justa est ad impetrandam vacationem. Ament alii perpetuas potestates: mihi summus est fructus felicitatis, ut coram vestrum numen advenerer, intuear benignitatis vestrae sidera. Hoc unum, prae omnibus, quae praestitistis exopto. Simplex petitio est, nec viam capessendi honoris affectat. Satis enim claruit, nihil aliud esse quod cupiam, cum supplex refugerim magistratum.

EPIST. XXXI.

[recensere]

D. VALENTINIANO S. AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Licet arbitrer meas litteras nuntiis aut rumore praeventas: quid enim fama potest esse velocius, D. imperator? ego tamen officii publici necessitate cogente excessum viri illustris crudo adhuc dolore non sileo. Vettium Praetextatum veteribus parem, virtutum omnium fata rapuerunt, summo patriae gemitu, cui decus insigne praestabat. Cujus ego laudes et justa praeconia animi consternatione praetereo. Neque enim locus est cujusquam testimonio, cum vitae ejus gloriam clementiae vestrae judicia testentur, mortem celebrem dolor omnium fecerit.

EPIST. XXXII.

[recensere]

DD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Licet Vettius Praetextatus naturae lege resolutus sit, vivit tamen in memoria et amore cunctorum: atque hoc uno punit invidiam, quod tantum ei mors ad gloriam contulit, ut huic quoque fortunae livor debeat invidere, DD. imperatores. Nam praeter illum populi Romani inusitatum dolorem, etiam senatus impatiens dispendii sui solatium petit de honore virtutis, vestrumque numen precatur, ut virum nostra aetate mirabilem statuarum diuturnitas tradat oculis posterorum: non quod ille praemia terrena desideret, qui gaudia corporis, etiam cum hominem ageret, ut caduca calcavit; sed quia ornamentis bonorum incitatur imitatio, et virtus aemula alitur exemplo honoris alieni. Hinc factum est ut rusticis adhuc saeculis optimi quique civium manu et arte formati in longam memoriam mitterentur. Atque utinam nihil huic decori facilitas adulantium postea derogasset! quamvis paria non sint, quae dispari arte quaeruntur. Dignum est igitur ut qui in pectoribus omnium manet, sit in ore plurimorum. Ille semper magistratibus suis celsior, in alios temperatus, in se severus, sine contemptu facilis, sine terrore reverendus. Cui si quod commodum successionis evenit, ad testatores proximos mox revertit. Qui nullis prosperis fractus est, nullius risit adversa, indecorae nescius largitatis: ille quem semper invitum secutus est honor, cujus aequitati conterminus quisque limites suos credidit. Plura de eo vellem, plura de eo deberem sed clementiae vestrae testimonio cuncta servanda sunt. Illustrior enim laus est, de coelesti profecta judicio. Ergo ut probitatis patroni, bona temporum vestrorum futuris quoque visenda proponite. Certe ille est Praetextatus, quem jure consulem feceratis, ut fasti memores celebre nomen extenderent. Aliis utiles, fatalia damna reparate. Abierit cum homine praemium, sed judicium post hominem perseveret. Probate casibus adversus gloriam nihil licere. Nam quod meruit a civibus singulare est: illud multis commune quod perdidit.

EPIST. XXXIII.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Si divinae clementiae tuae merita cogitantur, nullae opes, quas aut natura sufficit, aut fortuna circumfert, gratiam nostri erga te amoris aequabunt, D. imperator. Sed, ut mea fert opinio, publicum de optimo imperatore judicium non est muneribus aestimandum: senatus tamen promptus obsequi, omnes officiorum partes ultro arripit, quibus indicatur affectio, et salutare numen tuum precatur, ut in hac oblatione, quae nonnihil superioribus addidit, intelligas hoc esse curatum ne sub te minus posse videamur. Nam divis parentibus tuis, ob decennium singulis minor summa decreta est. Etiam divus frater mansuetudinis vestrae, cum tertium lustrum aevi imperialis exigeret, parciore munificentia honoratus asseritur. Nunc in amorem tuum studia nostra creverunt. Nam mille sexcentas auri libras decennalibus imperii tui fastis devotus ordo promisit, urbanis ponderibus conferendas, id est, trutinae largioris examine. Quod si pares animo vires senatus habuisset, scires in publico amore perennitatis tuae esse divitias. Sed maluit clementiae tuae solutionis fide placere, quam magnitudine perfidae sponsionis. Dehinc sub imperatore primaevo sanus muneris modus, votum est saepe faciendi. Absit ut bono principi plus quam possumus ingeramus. Amantium quippe largitio non deterit vires offerentium. Ergo et nunc libens sume sacro aerario decreta subsidia, et futuris processibus imperii tui obsequiorum similium spem reserva.

EPIST. XXXIV.

[recensere]

D. VALENTINIANO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Habent hoc publicae necessitates, ut impossibilia plerumque persuadeant, D. imperator. Sed cauto opus est, ne asperitas negotii effectu irrito solas arcessat offensas, quae nulli magis evitandae sunt, quam juveni et principi, cujus gratia cum aetate debet adolescere. Ergo numinis vestri famam simulque arduum recogitans, corporatos negotiatores, membra aeternae Urbis, ad equorum collationem quam litteris imperastis, vocare dubitavi: ne liberationem clementiae vestrae querela publica praeveniret. Integra res est: adhuc salubritatem consilii diligentioris exspectat. Justitiae praestate quod remittitis invidiae. De exemplo veniunt quae cavemus: siquidem coeli particeps parens clementiae vestrae, cum munus exiguum huic hominum generi mandare tentasset, motus libertate plebis abstinuit. Et certe paucorum curam res illa poscebat, magisque officium desiderabatur tractandae pecuniae publicae, quam dispendium conferendae. Consuli tamen gloriae suae, ne quid juberet invitis, et diligentissimus ac serius imperator, speratum emolumentum tanquam popularis ignovit. Nec putet aeternitas vestra ab incoepto temere destitisse Deo proximum virum. Noverat horum corporum ministerio tantae urbis onera sustineri. Hic lanati pecoris invector est: ille ad victum populi cogit armentum: hos suillae carnis tenet functio: pars urenda lavacris ligna comportat. Sunt qui fabriles manus augustis operibus accommodant: per alios fortuita arcentur incendia. Jam cauponas et obsequia pistoria, frugis et olei bajulos, multosque id genus patriae servientes, enumerare fastidium est. Ad summam, liquet privilegium vetus magno impendio constare Romanis. Jugi obsequio immunitatis nomen emerunt. Quod si adjiciantur insolita, forsitan consueta cessabunt. Quare paternum clementiae tuae ingerimus exemplum. Praetuli oraculum, quod pius successor imiteris. Oro atque obsecro ne populum, quem triumphantes saepe veneramini, caeteris urbibus conferatis. Dabit fortuna melior, quidquid castrensis usus efflagitat. Humanitatis merito necessitas vestra sedabitur.

EPIST. XXXV.

[recensere]

DD. VALENTINIANO, THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Ab exortu pene urbis Martiae strenarum usus adolevit, auctoritate Tatii regis, qui verbenas felicis arboris ex luco Strenuae anni novi auspices primus accepit, DD. imperatores. Nomen indicio est viris strenuis haec convenire ob virtutem: atque ideo vobis hujusmodi insigne deberi; quorum divinus animus magis testimonium vigilantiae quam omen exspectat. Sumite igitur defensores publicae salutis solemniter auro ducta munuscula: non quia divitis metalli honore gaudetis, sed ut nostra devotio felicis saeculi testetur opulentiam. Bonis principibus bene parta libamus. Suscipite a judicibus aperta obsequia, qui pretia occulta damnatis. Merito vobis solemnes pateras, cum quinis solidis, ut numinibus integritatis offerimus: quibus nec vester pudor, nec noster census oneratur. Maneat aevum talis circa nos usus officii: et honorem clementiae vestrae interminus annorum recursus instauret. Libenter strenis solemnibus praefectura fungetur, strenuis deferendis.

EPIST. XXXVI.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Profiteor ultro quod scio clementiam vestram posse rescribere. Verecunde potius quam jure suscepi provocationem, non exstante sententia: ne existimarer offensus liberae quidem, sed immaturae vocis objectu, D. imperator. Nam cum inter proximos Emphasii C. M. V. itemque haeredes scriptos, qui olim beneficio praetoris corporibus defruuntur, super testamenti jure actio verteretur, et sententiam de possessione impatienter exigerent, quibus ab intestato bonorum possessio minime competebat, quod haeredibus scriptis secundum tabulas docebatur indulta: Priscianus et Polemonianus ad denuntiationem dilato negotio provocarunt. Et cum ab his ratio quaereretur, alios vocis suae incentores fuisse testati sunt, ut gesta litteris connexa monstrabunt. Nec officium partibus defuit, ad mulctam praejudicii suggerendam. Sed judicem vestri saeculi decuit vim constitutionis sacro oraculo reservare, cum allegaverint petitores, quod se ad incautam provocationem alienus hortatus impulerit.

EPIST. XXXVII.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Fidem meam convenit amor saeculi vestri, et cura reip. ne corrigenda dissimulem, D. imperator. Cum ad praefecturam urbanam civilium rerum summa pertineat, minoribus officiis certa quaedam membra creduntur, quibus regendis industrios et privatos oportet adhiberi, ut suum quisque munus inculpata facilitate promoveat. Tales nunc de judicio numinis vestri publicus usus exspectat. Sed nolo culpare praesentes, cum satis sit sollicitudini meae, si melioribus viris officia intramurana mandetis. Meis quippe humeris rerum omnium pondera sustinentur, cedentibus reliquis, quos clementiae vestrae multiplex occupatio probare non potuit. Habet temporum felicitas digniores. Bonorum virorum vena fecunda est. Melius urbi nostrae in posterum consuletis, et eligatis invitos.

EPIST. XXXVIII.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Felicitas quidem vestra aeternae Urbi solemnis alimoniae copiam pollicetur, D. imperator. Sed re magis quam spe tuti esse debemus: quod facile factu est, si hanc quoque partem clementiae vestrae cura respexerit. Nam aestate provecta cum ex Africanis partibus minimum devehatur, non inani tangimur metu ne res annonaria in graves cogatur angustias. Et ideo oro quaesoque perennitatis vestrae salubre praesidium, ut judices Africanos, et notarium, cui aeternitas vestra mandavit frumentarios commeatus, severiora scripta dissimulent, missis in hoc negotium strenuis, qui onera consueta, dum tractabilis navigatio est, victui Urbis exhibeant. Haec saeculo vestro, hoc virtutibus divinis dignum est, ut securitatem Romani populi inter praecipua et prima curetis. Aderunt optatis cursibus plena navigia, et Romanos portus frequens atque onusta classis intrabit, si aspiraverint numinis vestri secunda suffragia.

EPIST. XXXIX.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Difficilis est exitus veterum jurgiorum. Res enim multis agitata judiciis, et actionum varietate, et cognoscentium motu, et personarum mutationibus implicatur, D. imperator. Ut mihi nunc venit usus, cum inter Gaudentium curatorem Martianae clarissimae feminae, itemque Liberium procuratorem amitae ejus eodem nomine, dum viveret, nuncupatae, annosum luctamen audirem. Nam in ipso limine quaestionis, cum procuratio, quam C. F. senior Martiana mandaverat, invalida diceretur, quod ante cuidam principi esset injuncta, ubi refusas in dominam comperimus actiones, atque actis praetoriis in Liberium denuo jura translata; objecta cassae procurationis agnovimus: tunc defensio partis adversae negavit stare personam, cujus procurationem superioris gesta judicii non tenerent. Contra haec exactam prius mandari recitationem, et inter partes tributum procuratori beneficium repatraionis aiebant: huic parti longius, quam oportuit, immorata contentio est. Sed quia prior cognitor, ut justo defensori restituerat temporum cursum, qui per actores non poterat impetrari, et procuratio legebatur praetoris alligata judicio: haec quoque praescriptio conquievit. Successit aliud, ut obitu Martianae C. F. mandatum diceretur exstinctum. Sed contra, venerabilis Juliani sanctio stare procuratorum jussit officia, causarum dominis viventibus inchoata. Ergo cum et reparationem superstite Martiana, et conventionem partis adversae super aestimandis bonis Liberius impetrasset, pronuntiavimus non periisse mandatum. Dehinc petitore properante, ut ex constitutione numinis vestri, servandi debiti causa in materna corpora mitteretur, quod adversaria aestimationem bonorum conventa facere noluisset, responsum est, de supplicationis fide prius esse tractandum. Id quod probabile videbatur, admisi. Facto igitur aditu de precibus disputandi, defensor C. F. Martianae notare sibi visus est mendacium supplicantis: quod cum Priscae matris suae testamento neptes ejus ex Placidiano genitas haereditatem cepisse dixisset, non omnes neptes ab ea scriptas probaret haeredes. Responsum est, de his tantum, quas avia haeredes instituit, supplicatum, nec unquam factam omnium mentionem, sed earum quibus fuerat delata successio. His delectum curatoris patrocinium coepit exigere ut petitor ediceret, ex quibus nominibus propositae descenderent actiones. Tunc e diverso veniens ex Placidiani C. V. nomine, qui pater adultae fuit immodicarum donationum causa manasse respondit. Supplementum vero unciarum ab haerede Placidiae, cui soror Martiana successit, asseruit postulari. Haec adversarius eatenus refellebat, ut diceret C. F. juniorem Marcianam, non Placidiani tantum patris successionem, sed etiam Placidiae germanae suae pro certis unciis consecutam, nec tamen ullam Placidiae mentionem precum serie contineri. Sed cum allegatio diversae partis astrueret, rem se obnoxiam persequi designatis titulis actionum, et id, quod in litem venit, pro certa parte Martianum C. F. possidere: ejus nomen cum designatione causarum doceret precibus comprehensum, stetit judicii mei deliberatio: hoc asserente, personam Placidiae supplicationi adjici debuisse: illo negante, post designationem rei et ejus personae, quae hodie corporum possessione defruitur, quidquam esse quaerendum. Accessit cunctationi meae causa vehementior; quod jubente lege, ut intra quatuor menses ad aestimationem bonorum possessor petitori teneatur; nunc ut gesta monstrabunt, angustum nimis ex conventione tempus fuisse visum est peregrinis corporibus aestimandis. Et ideo motus ambiguis, oraculo numinis vestri distinguenda cuncta servavi. Nam in rebus dubiis una est salubritatis via, ut divina quaeque vel Deo proxima consulantur. Conjunctae paginae, allegationes partium, et supplementa sumpserunt: quae cum majestatis vestrae justitia perpenderit, precor, ut metas curiosae liti absoluta definitione ponatis.

EPIST. XL.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Cum clementia vestra meminisset faciendae carrucae impendium de sacro aerario esse decretum, censuit, ut ejus argentum publicis conditis redderetur, D. imperator: sed examinis reperit fides, ex aliis titulis assumptam speciem, quam vehiculi ornatus accepit. Cujus rei, etiam vir illustris praedecessor meus, Anthemius Bassus, perennitati vestrae rationem dicitur intimasse. Et ideo saeculi. vestri aequitas imperavit, ut examinata, et comperta suggererem. Cum fiscus in tempore, quod habendum fuerat, non haberet, ex arca questoria, itemque ex formarum condis, praeterea ex argentariorum parcimonia, argentum jusso operi ministratum est. Cujus solutio, si carrucae usus maneret, de thesauris imperialibus jure peteretur. Sed nunc carpenti novitate submota, suum quisque deposcit: nec difficile credimus impetrari, quod a legum parentibus postulatur. Quaeso ut digna temporibus responsa reddatis, quo vir clarissimus et illustris sacrum largitionum comes, refundendum esse cognoscat publicis titulis privatisque personis, quod sine lacuna imperialis aerarii deprompsit aliena collatio.

EPIST. XLI.

[recensere]

DD. THEODOSIO et ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Scio quidem naturae humanae vitio probitatem subjacere livori. Sed mirer eo progressas insidias aemulorum, ut crudo mendacio insontis fama peteretur, DD. imperatores. Quid enim non audeant, quidve intentatum relinquant, qui in arce terrarum. Christianae legis injuriis vindicata fana finxerunt? Flevit, credo, scenae istius fabricator, cum de Ecclesiae penetralibus raptos ad tormenta simularet, cum de longinquis ac de finitimis urbibus duci antistites in vincula describeret. Neque enim serenum clementiae vestrae animum sine his argutiis compulisset sacro edicto populum convenire, ut asperioribus, quam pietati vestrae mos est, litteris, praefectum, quem sine ambitu legistis, argueret. Reddat nunc, quisquis ille est, causas fallaciae suae, qui sub occasione justae inquisitionis, qua me cultum spoliatorum moenium investigare jussistis, tragicas quaestiones de ministris catholicae religionis jactat agitatas. Respondeat litteris episcopi Damasi, quibus assectatores ejusdem religionis, negavit ullam contumeliam pertulisse. Non magnopere officii mei praetendo responsa: a quo ideo quaesita est rerum fides, ne factum aliquod recordationem quaesitoris effugeret. Credatur ejus legis antistiti, quae laesa simulatur. Credatur praefecto, qui perennitatis vestrae admonitus edicto, miratur in procinctu creditum quod Roma nescit admissum. Omitto injuriam praefecturae et conscientiae meae: quando eo processit insimulatio ut vos quoque ipsos, auctores honoris mei, quadam reprehensione perstringat. Nam qui summi loci judices decolorant, sacri testimonii facilitatem videntur incessere. Jam dudum me divus genitor numinis tui praecipuo honore dignatus est: ille meritorum arbiter singularis, cujus imperium cum moribus recepisti. Paternum sequere, tuum tuere judicium. Qui praefecturam sine ambitu meruimus, sine offensione ponamus. Suggestionibus viri excellentis et de rep. bene meriti Praetextati praefecti praetorio, abusus existimor. Quid si ex illo decreto, quod probabiliter impetravit, necdum a me quaestio ulla tentata est? Praevidi enim quid possent aemuli suspicari, atque ideo obsignata officio praefecturae sacra jussa commiseram. Nec me hujusmodi conjectura decepit: siquidem severe exsecutus insimulor, quod non convincor aggressus. Haec omnia fide actorum comprehensa subjecti: unum illud adjiciens, ut me perennitas vestra necessitate inquisitionis ejus absolvat, cujus auctoritatem referri ad scrinia palatina jussistis. Nam si tantum de me improbis licuit, exstante praecepto: quid retractatis litteris non licebit? Sane laudabili viro episcopo denegante ullum e suis aut carcere aut vinculis attineri, et officio eadem suggerente, ignoro quos potissimum praeceperitis absolvi. Tenent quidem leges variorum criminum reos, sed, ut comperi, a mysterio Christianae legis alienos. Quid igitur aeternitas vestra decernat devotus opperior, et quaeso ut fallaciam retundatis, quae divini pectoris vestri sollicitavit quietem, quae ad edicti necessitatem venerandi principis curam coegit. Me munivit invidia: apud aures enim sacras locum postea non habebit convicta mendacii. Si quid tamen denuo obtrectantium murmur ingesserit, opto judicium. Experientur me sub imperiali disceptatione constantem qui nocentem probare non possunt.

EPIST. XLII.

[recensere]

DD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. De tribunatu vinarii fori nuper orta contentio causam mihi attulit legum arbitros consulendi, D. imperator. Praefectus instabat ut delatum sibi sortiretur officium. Vetus e lege, quae tempora istiusmodi actibus certa decrevit, excusabat honore decedere. Secutus morem longa aetate servatum, eum qui recens majestatis vestrae beneficium praeferebat, admisi. Sed ut deinceps, si forte usus tulerit, cunctationem judicii absoluta forma submoveat, statui sacrum numinis vestri oraculum sciscitari, utrum fas sit novos tribunos servata lege differri, an magis veteres oporteat devotione removeri.

EPIST. XLIII.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Unum levamen injuriis meis tribuit eventus, D. imperator, ut Romam publicae utilitatis gratia V. C. et illustris, clementiaeque vestrae semper dicatus, comes Hesperius mitteretur. Nam si eum testem contumeliarum, quas pertuli, non haberem, quis dubitaret eam praefecturam, quae Romae superior est caeteris, turbidum aliquid pro potestate fecisse? Is, quoniam semper amicus est veritati, et famam bonorum temporum colit, si dederit aeternitas vestra copiam, contemptum legum et saeculi non silebit. Ego, ut potero, de multis pauca narrabo, repetitis paululum causis quae mihi, ut arbitror, has insidias excitarunt. Cum pro diligentia, quae debet omnibus inesse judicibus, argenti publici ratio quaereretur, quod censualibus editores munerum contulerunt; inter caeteras fraudes repertum est, quosdam functionibus absolutos, sumptum debitum reip. non dedisse. Et ut fallacia ita tegeretur, ex alieno argento tantumdem censualibus, falsis titulis imputatis, quantum duo conferre debuerant, contulerunt. Hoc cum clarissimi viri sponte sine adjectione dispendii reddidissent, senatum prisco more consului, quid in communi causa patrum innueret auctoritas. Dictis aliquot sententiis, factum meum reverendi ordinis probavit assensio. Interjectis diebus cum Romam V. C. et spectabilis vicarius commeasset, V. C. causidicus fori mei Cessus, socius ejus, qui debitum refudit impendium, tuitionem contra me, et annonae praefectum clarissimum virum de sede vicaria postulavit, cum ego aditus in causa publica, civilem conventionem matri ejus super nepotis sui munere detulissem, responsione servata, qua retinere asseritur patrimonium Candidati; praefectus vero annonae V. C. pistorem publicae annonae verbo tantum reposcere diceretur, quem manibus officialium Celsus eruerat. Hic jam vestrae perennitatis est aestimare contumeliam praefecturae: cujus causidicus nihil passus, auxilium secundi judicii impetravit. Per haec quoniam patientiam meam minime perculerunt, adjectum est, quod dissimulare non possum. Nam cum ad examinandos actus Bassi praefecti Urbis potestas vicaria ad secretarium commune prodiisset; nescio quis, vicario libello dato, de officii mei colludio, vel iniquitate conquestus est; quod Memorius litigator, jussus a Basso solvendi debiti gratia ad judicia Africana deduci, cum et a viro illustri decessore meo Aventio, et a me per libellos, ne eo pergeret postuasset, navi esset abductus. Hunc illico V. C. et spectabilis vicarius, ut subscriptio libelli indicat, adesse praecepit. Ubi pariter ambo consedimus, et seriem querelarum recitatione cognovi, admonui ut is qui aderat vicariam sedem probaturus intraret. Tunc officium ejus hominem deesse respondit, qui praecepto judicis sui in examen acciri debuerat. Quid hic aestimandum sit, relinquo sapientibus. Semel atque iterum praeconis vocibus advocatur, nec tamen inclamatus accurrit. Tunc nullo assistente, apparitio urbana coepit urgere, quod ad Africam transvectus esset, quo Bassum clarissimum virum criminis posset arguere. Suggestum est paritum esse sententiae: quam cum Bassus post luctamen partium protulisset, provocatio non removit. Ad haec Fulgentius V. C. tribunus et notarius, conventos adjutores urbanae sedis asseruit ne Memorius navigaret, a quo cum requireretur an ad eum aliquid super hisce criminibus Memorius detulisset, ait querelas ejus libellorum paginis contineri: credo simulare non ausus quod accusator esse voluisset. Ad haec urbani adjutor officii per Felicem sibi a clarissimo viro Fulgentio mandatum esse respondit, ut secundum sententiam Memorius ad Africam duceretur. Mox Felicem censuimus attinendum, quo posset liquere an hujus mandati internuntius extitisset. Interea vir spectabilis vicarius, cum adessent alii, quos in Bassi causis possemus audire, ob ejus absentiam, quam facile est ex Africanis revocare provinciis, judicium omne deseruit: nescio an ex jussu eorum qui, ut audirentur, affluxerant. Promissa relatione discedo. Felix, qui in communi jussus est attineri, officii exsecutione corripitur. Is, cum a me insequenti tuitionis auxilium poposcisset, et unius nomenclatoris, ut in urbe pacata adminiculo fretus incederet, post vehiculum praefecturae, jussu Fulgentii, per Gaudentium et Victorem agentes in rebus, et Bonifacium palatinum, qui hactenus in officio urbano militavit, violenter arreptus deducitur in ejus aedes, de cujus mandatis fuerat audiendus. Quod cum sibi Fulgentius V. C. auctor contumeliae meae invidiosum putaret, ad circi secretarium convolavit, facti illiciti volens praestare rationem, quod sibi metum fuisse dicebat, ne officii subornaretur impulsu. Exspectatis, credo, augustissimi principes, ut praefectus et judicii vestri securus, et innocentiae suae aliquid severum censuisse dicatur. Fateor, neque poenitet, animum temperavi, dum certam de vobis spero vindictam. Statui ut Felix vadibus, qui Fulgentio non essent cogniti, traderetur. Quid mitius decerni, quid remissius potuit? Tunc ille, tanquam cossurus egreditur. Sed cum ad ejus aedes semel atque iterum princeps officii commeasset, et obstinatam hominis contumaciam non posset inflectere, inanem syngrapham reportavit, qua redhibitionem Felicis in alterum diem sponsione distulerat. Tenet domi testem, quem de se noverat audiendum. Etiam hujus injuriae assumo patientiam. Culpate uti vultis, ut dignum est. Scivi meliorem esse judicum causam quae rerum dominis reservatur. Exspectamus ut altero die instructus officio redderetur. At ille crastina luce, ut gesta monstrabunt, adversum cautionis fidem vicariae potestati tradendus abducitur. Hoc ubi princeps officii comperit, paucis comitatus excurrit: retinet Felicem celebri Urbis loco, nec tamen eripit. Itaque Fulgentius, qui se simulat verberatum, manu validiore legibus repugnavit. Interea Felix a militibus vicariae potestatis abducitur. Et cum princeps officii mei sub conspectu Romanae plebis auditur, video quid de hoc facto perennitas vestra debuit judicare. Ego ordinem tenebo gestorum. Fatetur sub alterius cognitoris examine litigator, nihil sibi ab apparitoribus meis adversum Fulgentium esse mandatum. Hic jussu ejus ad communem secretarium, quo faciendae oblationis gratia summates quosque conduxeram, a principibus officii utriusque perducitur. Nihil enim repertum fuerat quod praefecturam posset involvere. Tunc Fulgentius facti sui conscientia percitus caesum se esse conqueritur. Sed mox ejusdem Felicis ac devotissimi viri principis responsione pars ista purgata est. Et tamen querelae ejus audientiam non negavi, clarissimo et spectabili viro vicario in societatem cognitionis ascito, si vellet struere nomina testium plebeiorum danda. Promisit: credo, ut per moram meus dolor, vel per satisfactionem mitesceret, vel ipse rursus alias moliretur insidias. Qui ut res indicat, conscientia hominis subornati, a quo vicariae potestati libellus oblatus est, domestice confessus apud eundem factum ausus est postulare, ne apparitores ejus, quos ob discessum litigatoris custodia carceris jusserat attineri, injuriae subjacerent. Post haec usurpato rursum publico neglectoque judicio, audacis facti conscius evolavit ut praefecturae justas querimonias praeveniret, ignarus, ut res est, parentes generis humani magis justitia quam invidia commoveri. Haec ita esse gesta, nec ulla arte fingi, instructio subjecta testabitur. In qua reperiet aeternitas vestra praefecturam, quam in me puro judicio contulistis, nihil saltim ad vindictam publicae disciplinae esse molitam: cum omnibus injuriis cederetur, quas boni quique praesumunt pro vigore saeculi vindicandas. Haec enim spes et fiducia jus creditae mihi potestatis infregit, ut auctores honoris mei, et publicae dignitatis, et judicii sui contumeliam justa severitate defendant.

EPIST. XLIV.

[recensere]

DOMINO THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Per vices mensium singulorum ad perennitates vestras scripta senatus et populi acta mittuntur, quae poterunt indicare quid vir praecelsae illustrisque memoriae Praetextatus, vel ad amplissimum ordinem, vel ad devotum vobis populum, pro saeculi vestri commendatione pertulerit, D. imperator. Sed quia speciatim sacris litteris imperastis, ut si qua ab eo Romae in his coetibus gesta sunt, agenti in rebus excerpta tradantur: misi omnia jussis coelestibus obsecutus, quae ipso praesente venerabilium rationum vestrarum sanctio definivit, et patrum probavit auctoritas. Praeterea, quae apud plebem locutus est ut cunctos in amorem bonorum temporum provocaret, adjunxi. Judicium vero civium, quod supremo die de virtute atque innocentia ejus habuerunt, speciatim viro clarissimo et illustri officiorum magistro, subditis gestorum exemplaribus, intimavi: licet vehiculo publico cum caeteris, quae ex more mittuntur, omnia necesse sit, rursus ad serenitatis vestrae notitiam pervenire.

EPIST. XLV.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Jam quidem rescriptum numinis vestri Cyriades V. C. comes et mechanicae professor exhibuit, D. imperator: quo statuerat aeternitas vestra, ut se ipse a quorumdam criminatione purgaret, ac rursus urgeret objectis, si quos fraudis incesseret. Qui cum Auxentium V. C. sub examine decessoris mei coepisset arguere, postquam ad cognitionem meam ventum est, super basilicae atque pontis immodico sumptu, Auxentii V. C. voce perstrictus est. Quem Cyriades, vir parilis dignitatis, mutua accusatione credidit remordendum. Visum est igitur accommodum ut utriusque aedificationem fida aestimaret inspectio. Dedi negotium sollicitis, quantum arbitror, viris, et Cyriade pene recusante, decrevi fabrilis artis magistros, quos adversario aequiores putabat, aestimationi operis admovendos: manente nihilominus penes Auxentium cura atque administratione coeptorum, quod necdum aeternitas vestra officium ejus successione mutasset. Itaque exactis aliquot diebus, et adhuc pendente operis examine, apparitio, quae Auxentio fuerat deputata, per notarium mihi fecit indicium, deseruisse clarissimum virum susceptorum curam locorum, et sub ipso aestatis exordio, quo possit profectus aedificationis assurgere, nihilum promoveri. Sed quia senatoris fuga non videbatur temere credenda, ut impensius requireretur admonui. Diu nusquam gentium deprehensus, ubi comitatum sacrum numinis vestri adire jussus est, evolavit. Interea Cyriades, V. C. comes et mechanicus, cum statutum meum discessu ejus videret elusum, multum anxius ne quid in absentem adversarius moliatur, ut aeternitati vestrae et relationem V. C. praedecessoris mei, et nunc acta suggererem, depoposcit: cui audientiam negare non potui; eadem via praecepto numinis vestri cupiens edoceri quid facto usus sit de aestimatione sumptuum, quos utriusque insumpsit expensio: siquidem meum spectat officium jacturam pecuniae publicae non tacere. Fidem litteris sociata gesta praestabunt. Quae ubi ad sacras aures perennitatis vestrae recitata pervenerint, oro atque obsecro ut incertum animi mei responsis imperialibus instruatur.

EPIST. XLVI.

[recensere]

DD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Certum est quidem clementiam vestram fidei amore, et studio veritatis, in examen assiduum saepe explorata revocare, DD. imperatores. Sed cum Auxentius V. C. et Cyriades comes ac mechanicus parilis dignitatis, quadam inter se concertatione dissentiunt, nonnihil superioribus judicibus derogatur. Jam dudum enim V. C. et illustris Anthemius Bassus pontis novi opere perspecto, sub actorum confectione signavit culpam vel negligentiam singulorum; denuo successor ejus eadem loca rimatus asseritur. Dehinc cum apud me, ex rescripto, quod Cyriades V. C. impetravit, recidiva cognitione refugerent, atque ipsis consistentibus censuissem, ut utriusque tam sumptus, quam aedificationem investigatio discussionis inquireret, V. C. Auxentius repente deseruit judicatum. De cujus facto missurus relationem, quam sollicitudo intermissi operis exigebat, alia numinis vestri decreta rursus accepi, quibus examini meo V. C. et spectabilem vicarium copulastis, ut utroque residente, accusata pontis vitia quaererentur. Nec obsequium defuit imperatis. Itaque adhibito V. C. tribuno, et notario Aphrodisio, cui post Auxentium V. C. novarum molitionum cura legata est, habita est de his quaestio qui pontis ejusdem fundamenta posuerunt. Atque ita constitit partem brevem atque discretam sub exordio hyemis inchoatam vi fluminis corruisse, cujus impendium viginti solidorum definitione artifices aestimarunt. Sed casus partis istius, utpote adhuc a caetero corpore segregatae, nihil videtur injuriae locis distantibus attulisse: quam facili aedificatione reparandam Cyriades V. C. pollicetur. Post haec alterius loci exploratio hiulcam compagem lapidum deprehendit, quam Cyriades comes et mechanicus consilio suo et ratione artis ita positam suggerebat, ut infuso postea impensarum liquore hiantia stringerentur. Quod cum facere debuisset, succedentis industriam affectasse potius dicitur, ut in auctoris invidiam feni et sparti manipulis clauderentur. Quod cum astrueret recitatione gestorum, factum quidem urinandi artifex non negavit, sed ex usu operis, non in dehonestamentum Cyriadis V. C. asserebat, remedium hujusmodi esse provisum. Tunc responsionum varietate commoti, coercuimus a praeteritis discrepantem. At ille Cyriadem sibi ait dudum fuisse terrori. Quod credibile non videtur, cum illius temporis cognitor ad fidem veri destricta quaestione pervenerit. Interea Cyriades V. C. facilem prospectum esse suggessit operis sarciendi, cujus stabilitatem, sicut assertum est, hyems tertia non resolvit. Ipse autem de aedificationibus Auxentii V. C. et de usurpatione immodici auri nonnulla indiciis intimavit. Quae ideo Gestorum paginis applicari placuit ut aeternitas vestra, cunctis per ordinem patienter auditis, providere dignetur quemadmodum concertantium aemulatione compressa, et integritati sumptuum et firmitati operis consulatur.

EPIST. XLVII.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Ut vestri numinis veneror sanctiones, ita observantiam jugem saluberrimis divi genitoris vestri impendo decretis: Quid enim ille constituit, quod possit publica cura deserere? Is inter alia, quae in bonum publicum contulit, etiam medendi professoribus dedit ordinem successionis, si locum quempiam decedentis fortuna nudasset. Qua lege cautum est ut primi artis ejusdem de novorum scientia judicarent. Hanc formam, quantum asserunt, aetas secuta servavit, D. imperator. Nunc Joannes V. P. non eum gradum, quem subrogandis dederunt divalia scripta, sed summo proximum conatur adipisci, fultus Palatinae militae privilegio, et impetratione specialis oraculi, quo Epicteti archiatri locum tunc adhuc superstitis impetravit. Sed quia lege et more cogentibus, summates ejusdem professionis par fuit in examen acciri, adhibitum est judicio collegium omne medicorum: quorum potissimi inter venerationem legis et novi beneficii reverentiam judicare non ausi, eum locum Joanni V. P. statuerant deferre nudum, quem tenere potuisset, si eo tempore, quo aulae obsequiis deputatus est, archiatrorum numero fuisset adjunctus. Et cum ab eo palatini honoris officia poscerentur, ut codicillorum praerogativa monstraret, quis illi inter archiatros ordo competeret, asseruit domestica expilatione etiam documenta sibi dignitatis ablata. At vero pars magna medicorum, munita lege divali, eorum exempla deprompsit, qui e Palatio in hunc gradum servato ordine transierunt. Quare motus ambiguis, et neque divi genitoris vestri ausus rumpere sanctionem, neque obviam specialibus venire praeceptis; divino arbitrio numinis vestri, subditis allegationibus partium, summam negotii reservavi: opperiens quid deliberatio Augusta constituat, cui soli fas est de scitis divalibus judicare.

EPIST. XLVIII.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Quid possint justi principes culpare praesentio. In causis etenim, quibus momenti reformatio postulatur, appellationes recipi non oportet. Sed consulto nunc objectum provocationis admisi, ut in examen elementiae vestrae, et invasionis indignitas, et modus judicii perveniret, D. imperator. Nam Scirtius V. P. ereptam sibi partem Caesarianae massae crebra aditione conquestus, cum integrationem status, quem amiserat, impetrasset, haeredes Thesei, qui reluctarentur objecti sunt. Tum vero Artemisius, Olibrii clarissimi atque illustris viri actor, exsecutori ut ipse professus est, obviavit. Et cum ad pernoscendum possessionis statum loci habitatores adesse jussissem, in injuriam legum, Ruffino officiali jussa curanti, qui deducebantur abrepti sunt. Gesta indicabunt facti incivilis auctores. Interea distuli vindictam judiciorum, et rursus officio negotium dedi ut necessarios evocaret. Tunc cessantibus auctoribus clarissimae domus, caeterisque subtractis, ad contradicendum Thesei subrogantur haeredes: uno tantum exhibito qui se assereret libertum esse defuncti. Is interrogatus quo abiissent incolae praediorum, delituisse nonnullos, Scirtii vero mancipia ad urbanam villam, quae est clarissimi et illustris viri Olibrii, translata respondit. Caetera, ut a liberto Thesei dicta, praeteream, licet in eum praescriptio ista non competat, cum a patre minorum beneficium libertatis acceperit. His ita positis, Praenestini in quorum finibus Caesariana possessio jacet, missis apparitoribus exhibentur. Tunc demum V. C. et spectabilis Olibrii procurator emergit. Adest etiam defensor minorum. Tandem cogentibus judiciis postulatus, Scirtio adversum duos pugna proponitur: quamvis patrocinia clarissimae domus, et successorum Thesei quadam specie dissiderent. Itur in quaestionem possessionis, quae partium variis agitata conflictibus, ad interrogationem testium jure transivit. Admoneri singulatim ut mos est, jubeo curiales nominum et dignitatis. Ab unoquoque posco responsa, tum locorum justos possessores requiro: dehinc percunctor quis annuas functiones, aut indicta persolverit. Cum secundum Scirtium testimonia cuncta procederent, atque eam possessionem cum Theseo tenuisse constaret, quando aut per quos dejectus esset, examino. Secundum fere vel tertium mensem manare consentiunt, ut eum clarissimae atque illustris domus homines expulerint. Auditis optimatum testimoniis, denuo defensores admitto jurgantes. Quaesita et responsa partibus intimantur. Ibi Tarpeius V. C. procurator illustris viri Olibrii asseruit, ei sex uncias praediorum Thesei morte quaesitas. Contra Scirtius de sex unciis, quas minores etiam se consentiente retinebant, non ibat inficias, nec sua interesse dicebat actores clarissimae domus an haeredes Thesei eadem parte fruerentur. Tunc actionibus copulatis, Scirtium urgere coeperunt, quod secundum mandatum C. F. Facianae sex uncias Theseo per epistolam reddidisset, sex vero alias in eos liberos contulisset spontanea largitate. Ad haec Scirtius idem litteris familiaribus, quod donationibus in Theseum, vel parvulos transfusum esse dicebat, ipsius petitu, ut actorum fides beneficium roboraret. Et revera, cum posteriora gesta pro indiviso sex uncias massae in eos collatas esse testentur, intelleximus partem donatoris exceptam. Cur enim pro indiviso daret, si nihil resideret quod retineret? Sed hoc cum ad proprietatis causam dicerem pertinere, recitata est a defensoribus constitutio, quae judicibus tribuit copiam, non imponit necessitatem, ut quoties de possessione successionis judicant, continuo, si casus tulerit, etiam de jure censeant. Qua actione confessi sunt ad aliam causam se malle transire. Praeterea non solus Scirtius proprietatis quaestione videbatur urgendus, cum ipsi quoque inter se super hac parte quodammodo dissiderent. Quare de possessione secundum documenta Scirtii et principalium testimonia judicavi, adversariis ejus sex unciarum retentione et jure firmatis. Principalem vero causam, salvis allegationibus partium futuro examini reservavi. Et mox sententiae exemplar emisi, cum ejus editionem procurator spectabilis viri continuo postulasset. Tunc Scirtius obtulit sanctiones, quibus doceret, in reformatione momenti nullum esse appellationibus locum. Postridie procurator clarissimus et illustris, ac defensor minorum, qui putabatur in judicio discrepare, concordiam suam junctis provocationibus indicarunt. Haec est omnis summa luctaminis. Nunc oraculum numinis vestri fortuna litis exspectat. Gesta et supplementa partis utriusque subjeci: quibus instructa perennitas vestra, exemplo unius causae securitati omnium dignabitur commodare.

EPIST. XLIX.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Vendendis solidis, quos plerumque publicus usus exposcit, collectariorum corpus obnoxium est, quibus arca vinaria statum pretium subministrat. Huic hominum generi taxationis exiguae utilitate nutanti, divus frater numinis vestri tantum pro singulis solidis statuit conferendum, quantum aequitas illius temporis postulabat, D. imperator. Sed paulatim auri enormitate crescente, vis remedii divalis infracta est. Et cum in foro venalium rerum majore summa solidus censeatur, nummulariis pretia minora penduntur. Petunt igitur de aeternitate vestra, pro ratione praesenti, justissimae definitionis augmenta, qui jam tanto oneri sustinendo pares esse non possunt. Haec est causa quaerimoniae, quam divinis sensibus vestris fides gestorum plenius intimabit. Si petitionis genus probabile judicatis, quaeso ut huic quoque parti praeceptio mansuetudinis vestrae salubre remedium deferatur.

EPIST. L.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Palatini munerationum sacrarum, Amicus et Castor, quaestus publicos eruentes, inter caetera nomina, quae judicio persequuntur, haeredes Postumiani V. C. in examen meum conventionibus evocarunt, D. imperator. Luciano monente, qui census senatoris ante tractavit, quod oblativis functionibus ea demum domus esset obnoxia: pars debiti Lollianam, pars Cattianillam pariter ac Severellam suggerebatur urgere. Interea sequestrato Lollianae C. F. nomine, quam pro sex unciis astringit exactio: horum orta refragatio est, quos pro singulis bonorum quadrantibus solutionis cura mordebat. Comperendinato plerumque judicio res eo deducta est, ut fisci patrocinium securitates a clarissimis personis impleti per vices muneris flagitaret, Cattianillae vero ac Severellae defensio scripta ad rationem divini principis mitteretur. Vetus enim quaestio, et cognitionibus praefecturae frequenter agitata, usque ad inclyti semperque verendi genitoris vestri cucurrit arbitrium: qui Juventii clarissimae et illustris memoriae praefecti Urbi insinuatione consultus quadam rescripti parte signavit, suis quibusque temporibus a Cattianilla ac Severella clarissimis feminis oblativa munera soluta constare. Hoc me dudum promptum atque declivem ad efflagitanda illationum documenta defixit, cum videretur omnibus securitatibus esse vehementior imperatoris assertio. De cujus responsis jugi honore mansuris, vestrae clementiae fas est esse judicium. Nos venerari potius, quam interpretari oracula divina consuevimus. Praesto sunt monumenta gestorum, partium quoque supplementa non desinunt. Aequum est ut majestatis vestrae informetur arbitrio humana cunctatio.

EPIST. LI.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Moribus saevis familiare atque cognatum est armare spiritus impunitatis exemplo, D. imperator. Cur enim secundum desperet-effugium, qui laqueos criminis prioris evasit? Praesenti causae congruit praemissa sententia, siquidem Valerianus V. C. cui lar in Epiro esse suggeritur, neque rescriptorum veneratione, neque legum severitate, vel pactionum fide, aut judiciorum reverentia permovetur. Qui primo in examen praetoriae sedis jussus acciri, ad supplicationem V. C. Junioris vim rescripti praecelsae potestatis elusit. Dehinc proconsularibus evocatus edictis, leges pari arte frustratus est. Nam cum et actione civili, et criminali accusatione premeretur, statutis inciviliter repugnavit, ut apparitores praefecturae urbanae, partim notariis, partim suggestione signarunt: quorum unus agenti in rebus, eo mortuo, ad quem sacri praecepti exsecutio pertinebat, affectum se a Valeriano gravibus injuriis indicavit. Motus igitur indignitate talium querelarum, cum viderem rursus illudi posse judiciis, si quid severius censuissem, factu optimum credidi, ut aeternitati vestrae causae istius pontificium reservarem. Soli enim jure corrigitis admissa potissimae dignitatis. Fides gestis rerum cohaerentibus explicatur: nihilominus ad senatum regressus apparitor, qui contumaciam senatoris et serviles impetus nuntiavit, suggestionibus suis, cum forte usus tulerit, adfuturus. Quaeso aeternam clementiam vestram ut, omnibus solita aequitate perpensis, evagari ulterius frustratorem tot judicum non sinatis.

EPIST. LII.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Difficile est ut bona causa sit, cujus actio in jus alterius desperatione transfertur. Id adeo res probavit, D. imperator. Nam Theodorus, ut asseruit, ex pectore ab Anania quadam in re sua procurator creatus, jampridem clarissimo atque emendatissimo viro Cuprasio urbanis tribunalibus praesidente, Flavianum quemdam denuntiata lite pulsavit: sed diem legitimum causae lapsus excessit. Longo intervallo petita a me reparatio, cum partes ad necessarium contraxisset examen, post multas allegationes, quas judicia ut invalidas respuerunt, orta praescriptio est, quae assereret novari tempora possessore mortuo debuisse. Nam constabat non modo Flavianum, qui propositam legibus quaestionem primus exceperat, sed etiam successorem ejus finem fecisse vivendi. Ad hoc praemissa est lectio, veluti probatur indiciis, novationem tantum petitoris haeredi esse decretam. Quod verbo quidem assertum, sed sanctionibus non probatum, contrariae legis recitatione compressum est. Secutus igitur scita manifesta et nullis principum vacuata responsis, cessare processum negotii judicavi: cum lis alteri denuntiata, aliam personam temporibus exactis tenere non posset. Tunc oblatis provocationis etiam novationis libellis, suspensa sententia. Cujus meritum perennitas vestra lectis gestis ac refutatoriis cohaerentibus aestimabit. Ego in referendo prolixus esse non debui, cum pene in ipso actionum vestibulo repulsa legibus causa constiterit.

EPIST. LIII.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. In causis appellationum malo jus potestatis infringere, quam interpretationum dubia sustinere; praesertim conscius haud iniquae judicationis, cui nonnihil honoris eveniet, si aeternitatis vestrae oraculo roboretur, D. imperator. Tuli igitur Constantium Suarium temere provocantem, cum ex rescripto numinis vestri statum, quem Theodosio absenti ademerat, reformassem. Mota enim vestra clementia supplicationibus et querelis, brevi examine jussit inquiri an Theodosio extra conflictum locato, ac deinde ne rebus excideret provocante, possessionem corporum Constantius esset indeptus. Allegata igitur praeceptione divina, primo cognitionem totius negotii, quamvis speciatim mihi tranquillitatis vestrae delegatione mandatam, V. C. vicarii praesentiae reservavi: siquidem videbatur haec causa caeteris provocationibus esse conjuncta, quae V. C. praedecessore meo negabantur admissae, et alterum mecum sumpserat cognitorem. Dehinc, ubi eam partem, quae ad illius temporis judicem pertinebat, vestro retinuistis examini, appellationis inquisitione discreta, cum jam participem judicii non haberem, turbatae possessionis querelam rescripto obsecutus audivi. Et quia Theodosium judicio non interfuisse constabat, quo sibi demptas questus est facultates, nec ulla precum mendacia Constantius detegebat: exsecutus sum circa germanum supplicatoris haeredem coeleste judicium, reformato statu, quem claruit mox proposita appellatione defensum: licet cultus subditus quaestioni, libellos, quos Theodosius publicavit, apud se resedisse memoraverit. Nihilominus obediens imperatis, statui ut fides gestorum superiorum ad Augusta scrinia mitteretur. Hinc orta est provocatio, cujus vel justitia vel contumacia sacro expendetur arbitrio. Interea constitutionis memor, sequestrari mobilia fructusque praecepi, ne medii temporis usurpatio abutatur indebitis. Omnium gestorum fida documenta, supplementis partium relationi ex more sociata sunt, ut diu fluctuanti causae tandem stabilem terminum divino ore ponatis.

EPIST. LIV.

[recensere]

DD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Omnes qui ad amplissimos honorum gradus judicio clementiae vestrae vel favore provehimur, summo studio debemus eniti ut famam saeculi suggestionum veritate tueamur, D. imperator. Quod enim genus gratiae beneficiis principum rependendae fortuna impar inveniet, si fidem deserat quae sola munit imperium? Contemplanti mihi igitur rescriptum numinis vestri, quo arcae vinariae debita a praefecto ejus temporis, quo contracta dicuntur, erui censuistis, silere fas non fuit, quid temporum vestrorum congruat aequitati. Jam primum stupere me fateor, coelesti mansuetudini vestrae totius orbis negotiis occupatae, litteras divi Constantii ita esse suggestas, ut comminatio sub conditione deprompta instar cujusdam debiti duceretur: dehinc tacitum quodam casu de ea parte rescripti, quae tenebat officium, ut persona judicis, tanquam vilior, apparitorum suorum impunitate premeretur: tertio, quod ea summa solidorum, quam cognitio et relatio viri illustris praedecessoris mei ex majore parte solutam probavit, aerario, tanquam debita et intacta deposcitur. Atque ideo inter multa curarum summatim nonnulla tractanda sunt. Namque XI millia CCCCXLVI solidos ex eo anno qui Sergii et Nigriniani sequitur consulatum, sacris accessisse thesauris, et praefecturae inquisitio, et discussorum litterae, et V. C. praedecessoris mei scripta docuerunt. Inter haec igitur tam multa valida, fidem clementiae vestrae debitam silentio violare non potui: cum vestrum quoque numen adverterem solita cautione, neque judicis nomen signasse rescripto, et aestimasse, quod conveniendus luce frueretur. Nam quomodo clementia vestra vim veteris comminationis in mortuum tetendisset, cum gravium etiam noxarum poena fine vitae solvatur? At vero iste terror divi principis litteris comprehensus, ne viventem quidem posset urgere. Gravia enim subjectis saepe minitamini, acuendi potius studio quam nocendi. Hoc etiam divus genitor tuus, in omnium semper animis et ore victurus, pia lege constituit: qui sententiam quoque sub comminatione depromptam, effectu atque exsecutione vacuavit. Hanc vero conditionem, quam divus Constantius adjecit litteris suis, multa quae post visa sunt subruerunt. Nam eodem principe adhuc orbem regente, ad Tertullum Praefectum Urbis memorabilem virum migravit exactio, quae si hominis potestas fuisset, circa personam prioris judicis potuisset haerere. Nec multo post tempore, in Clytholiam Maximum, pari honore tunc praeditum, tituli istius cura convenit. Divo etiam parente numinis tui, Romana jura et fata moderante, praefectis ac discussoribus mandata provincia est, et per vices administrantium publici debiti occurrit exactio. Novissime relatus in coelum germanus clementiae tuae, eum ipsum Basilium, cum haberet appositum, qui personis judicum non pepercit, primiscrinios urbani officii, quorum sollicitudo per successiones exigenda curaverat, vel solvendo nomini, vel edendae rationi fecit obnoxios. Itaque et a V. C. ac probatissimo Anicio Basso, et Aventio viro spectabili frequentata cognitio, et solutam majorem partem debiti deprehendit, et provincialium judicum reperit sponsionem: qua professi sunt, si urbanum cessaret officium, per se hujus tituli integritatem posse sarciri. Haec igitur, si legibus conferantur, pronuntiabit aeternitas vestra in professione verum esse nexum, in comminatione terrorem. Quid, quod proxima apparitio cogendis provinciarum judicibus admota, spem debitis eruendis fecisse suggeritur; non est meum famae incerta sectari. Inveniet divina majestas tua cur huic exactioni perpes cura defuerit. Nam socerum meum clarissimae memoriae virum Orfitum petit ista molitio: cujus haeredes V. C. et illustris officiorum magister ascripsit litteris suis, cum tuae mansuetudinis verecundia nullum sacro oraculo nomen expresserit. Quid ergo existimem merito illius factum, qui major honoribus quam facultatibus ante annos fere quindecim vitam peregit? ut comminatio saepe lecta, semper omissa, et novis post sepulta decretis, quam neque lex divalis admittit, et solutio magnae partis exclusit, resurgat in mortuum, quae non fuit ante viventi? An meae potius contumeliae causa, et ordinem tot et talium statutorum, et divi Gratiani recentem praeceptionem, et discussorum diligentiam, et praefectorum cognitiones, et relationis fidem novis suggestionibus arbitrer sauciari? Testor custodem numinis vestri Deum nihil esse, quod injuria dignus existimer. Quieto mihi hanc praefecturam sine ulla affectione tribuistis. Si quem forte mordet invidia, si alicujus desideriis reip. amore non cessimus, cogitet privata odia adversum leges exercenda non esse. Postremo cognoscat, si quis ille est, me meosque successionem clarissimae atque illustrissimae memoriae viri Orfiti, neque ratione juris, neque bonorum aditione coepisse. Quaeso igitur ne in contumeliam judicii vestri, et juri, et innocentiae fraus paretur. Quando enim absentibus atque ignorantibus inter alios gesta nocuerunt? Quis unquam sententiam numinis vestri inauditus excepit? Quando comminatio ad haeredes usque porrecta est? Certe ut ipsam causam loquar, quae me, ac necessitudines meas vobis propitiis, nullo jure contingit, pars major debiti soluta monstratur: in evidentibus nominibus pars resedit. Cujus studio absolvendi sunt debitores, ut implicentur innoxii? Quare insitam divinis sensibus vestris oro justitiam, ne adversum divi Gratiani diffinitionem, adversum rescripta tot principum, qui praefectis debita eruenda mandarunt, adversum relationem, quae uberiorem summam docuit exsolutam, reliquum vero secundum rectorum litteras exsculpendum ab obnoxiis intimavit; ignaros negotii et paternae haereditatis alienos, pulsari incongrua conventione patiaris; neve exemplum novum pius imperator inducas, ut successio optimatium [num. leg. optimatum?], qui reip. praefuerunt, ad liberos secura non transeat. Multos haec forma retinebit, et plerosque, ut arbitror justius, si qui forte provinciis vestris male abusi sunt. At vero posteritas illustris memoriae viri Orfiti, nihil ex illo aliud, quam generis insigne quaesivit. Meae tamen injuriae est ista suggestio. Nam tenuitati illius frequenter exhaustae, nemo testamento, nemo nostrum bonorum aditione successit. Unde intelligit clementia vestra, quod non metu familiaris causae, quae legibus tuta est, sed temporum amore sollicitor ne ad innocentiam fisci vestri infructuosa tantum recurrat invidia. Et haec quidem cursim, ne mandatum negotium comperendinatio differret, tantum pro conjugis meae Rusticianae C. F. parte quaesita sunt: cujus germana multo angustior facultatibus ex Etruriae longinquis adesse praecepta est. Vestrum vero salutare numen omnes precamur, ne quod de tot provinciis pro majore parte jam redditum, adhuc difficilis exsculpit exactio, senatoriae domus inopinata labes speretur posse persolvere. Multis nocuerit ista conditio, qui reipub. praefuerunt. Neque enim jus fuerit, ut una familia novo opprimatur exemplo. Quaeso igitur ut gesta, quae fidem relationis asserunt, audire dignemini, legesque percenseatis: quarum plerumque duritiam pro clementia vestra decretis moderatoribus temperastis.

EPIST. LV.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Felicitas quidem vestra indefessas P. R. copias pollicetur, D. imperator. Sed cautio judicum suggerenda non deserit, ut diligentia muniat, quod melior fortuna promittit. Frumenti quotidianus usus in facili est; olei tantum species victum plebis tenuiter invecta sollicitat. Cujus rei V. C. praef. annonae, partium suarum diligens exsecutor, praetorianae amplissimae praefecturae, ut ipse asserit, dudum fecit indicium, missis de more brevibus, quae angustias patefacerent conditorum. Sed ingravescente defectu, sileri apud clementiam vestram patriae cura non debuit, cujus spes, atque opes bonorum principum favore cumulantur. Quare omnes suppliciter oramus, si exspectatis preces, qui vota omnium beneficiis praevenitis; ut quam primum judices Africanos super hac specie Romanis horreis inferenda divinus sermo distimulet. Nam properato opus est, priusquam reliquum profliget diuturna praebitio. Addite igitur hoc munus caeteris, quae praestare consuestis, ut cuncta saeculi bona pari affluant bonitate.

EPIST. LVI.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Dies noctesque sollicitor ut prompto obsequio divinae clementiae vestrae jussa promoveam: siquidem non licet longa comperendinatione differri justitiae ac legibus amica decreta, D, imperator. Unde cauto opus est ne existimationem meam per alios allata praeceptis tarditas devenustet. Nam cum de Macedonio sequius de rep. merito, itemque Ammiano, dudum mihi judicium perennitas vestra legaverit, Ammianum quidem protectorum attestatione cognovi, cum Urbis vicina contingeret, languore consumptum. De Macedonio varia jactantur, quem jam pridem debuit custodum sollicitudo perducere. Quaeso igitur mansuetudinem vestram, ne mihi fraudi sit mora, alieno studio aut torpore contracta: simulque deprecor ut venerabilis aeternitas vestra sigillatim quaerenda distinguat, si forte designatum reum cognitioni meae prosequentium cura tradiderit.

EPIST. LVII.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Soli omnium potestis aeternae Urbis expensas a defectu sumptuum vindicare, D. imperator. Majestati autem vestrae subditae potestates, tantum mediocribus causis valent ferre medicinam, magnarum vero rerum mole superantur. Ad vos igitur salutaria numina convolamus, et opem largam P. R. imploramus aerario, cui jam diu solitorum nihil vectigalium decretae provinciae contulerunt. Atque ideo justus est metus ne cessantibus subsidiis necessaria deserantur, quae hactenus personae tenues, alieno, ut queruntur, aere tolerarunt. Super haec etiam reverendus ordo consultus, cum per se mederi afflictis rebus nequiret, opem vestrae perennitatis oravit. Edita ratio est vectigalium, quae Hispanienses atque Alexandrinos invehere debuit commeatus. Expensionum quoque titulos competentes officii cura digessit. Quaeso, ut omnibus, quae cohaerent, libenter inspectis, utilitati publicae velox remedium porrigatis: urgentibus enim causis, negari non potest illatio solemnis impendii. Quare ferte propitii, ut soletis, auxilium: et qui mentibus piis nova P. R. beneficia defertis, etiam prisca servate: atque Urbi vestrae annuere dignemini, et quod praetermissio praeterita suspendit, et quod futurus usus exspectat feliciter.

EPIST. LVIII.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. In negotiis, tempore ac judicatione finitis, cessare aequum est longae orationis excursum, ne et numinis vestri salutares actus oneret sermo prolixior, et sine argumento rerum loquacitas morosa displiceat, D. imperator. Cum in judicio moderatoris Apuli, inter Marcellum, qui se dejectum possessione questus est, itemque Venantium stratorem, ut ipse confirmat, ejusque germanam Batrachiam, causa violentiae diceretur, provocatio a reis inconsulta processit, quod provincialis cognitor, praemissis litteris ad vicariam potestatem, susceptum retineret examen. Tunc auditorii sacri judex, rectoris affatu super appellatione est consultus, et praejudicialem mulctam statuit provocationibus inferendam, et ipsum quaesitorem crimini dedit, cum exsecutione vindictae. Post haec obreptionibus partium nonnulla gesta sunt, ut judicatio consummata traheretur. Nam et vir spectabilis decessor meus, cum mulctam didicisset exactam, quam decreto sacri auditorii appellatio praejudicialis agnoverat, statuit causam criminis ad se debere transferri. Et ego idem secutus, partes in examen accivi. Sed cum et tempus reparationis esset emensum, et poenam provocationis aut exspectaret aut sumpsisset aerarium, violentiae quoque causam Venantii ac Batrachiae professio, ac quorumdam capitalis damnatio terminasset; pronuntiavi cognitionem sacri esse judicii, et Venantium, quem V. C. et illustris officiorum magister jusserat exhiberi, censui agenti in rebus Decentio, quo prosequente venerat, esse reddendum. Sed cum Venantii stratoris illicitam usurpatamque militiam Marcellus arguerat: quod decurionum ascriptus albo, ut gesta docuerunt, adversum leges ad palatina castra transisset, non debui objecta reticere, ut in ea re, quae modum mei egrediebatur examinis, aeternitas vestra ipsis legibus quas tuetur augustior judicaret.

EPIST. LIX.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Facit plerumque ratio, aut fortuna causarum ut in controversiis alter aequitate, alter jure nitatur. Tunc humano labante consilio, deliberatio cognitoris ad clementiae vestrae recurrit oraculum, D. imperator. Quod etiam praesentis negotii qualitas deposcit. Nam Musa annos egressa legitimos, cum in partem rerum paternarum Syntrophium quereretur admissum, quem veluti adultae suae fratrem dolus Acholii curatoris asciverat, integram restitutionem suffragio juris accepit. Sed multis provocationibus, variisque tracta judiciis, intra metas justi temporis nequivit exsequi propositas actiones. Ut res monebat, amissum beneficium remedio supplicationis integravit. Sed idem mulierum casus, etiam rescripti humanitate fraudavit: siquidem mensium quatuor dilata curriculis, summo die temporis impetrati excidit cognitor, eamque successor adveniens praemisso interdicto potestate privaverat. Post haec, cum vellet infelicem causae lapsum reparatione sarcire, objectu legis Constantinianae explosa est, quae extra ordinem temporibus indultis, longiorem negavit excursum. Secuta est provocatio judicatum. Ubi ventum ad sacrae sedis examen, eadem constitutio a Faustino haerede Acholii curatoris rursus ingesta est; pars procuratoris, cui actiones Musa mandaverat, non suo vitio causam cecidisse temporibus approbabat. Ad hoc parentum numinis vestri divorum principum protulit sanctiones, quae inter reliquas exceptiones reparationem jurgantibus tribuunt, si per cognitorem causa labatur. Cum igitur et in Constantiana lege, qua reparatio adimitur temporibus extra ordinem datis, casus iste cessantis disceptatoris non sit exceptus, et recentiora scita divorum Principum cunctis negotiis reparatione subvenerint, si forte a judice deserantur: facilis in alteram partem esse non potui, sed quod unum remedium convenit rebus ambiguis, fortunam curiosi luctaminis augustissimis legum arbitriis reservavi, gestis omnibus de more subjectis, ut eorum lectio insinuationis meae astruat veritatem.

EPIST. LX.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Urbium populorumque luctamina, quoniam sunt majora privatis, judicio augustiore censenda sunt, D. imperator. Merito Puteolanorum ac Terracinensium causam, quae post Campani moderatoris examen ad sacrum auditorium ex provocatione migravit, cum perspicerem pari lance libratam, majestatis vestrae arbitrio reservavi. Est autem de quo agitur ejusmodi. Puteolanis municipibus divus Constantinus CL M mod. in alimoniam civitatis indulsit. Quae summa a divo Constante regente remp. media parte mutilata est. Post quem Constantius aeque relatus in coelum, supplicatione deposita, annonam Puteolani populi XXV mod. adjectione cumulavit. Atque ita factum est, ut C M mod. ejusdem populi victus acciperet. Sed divo Juliano moderante remp. eum Lupus consulari jure Campaniae praesidens, Terracinensium contemplaretur augustias, quod nihil subsidii decreta dudum oppida conferebant; ne commoda P. R. civitas, quae lavacris publicis ligna, et calcem reparandis moenibus subministrat, defectu subito exhausta succumberet; VM et DCC mod. Puteolanis municipibus derogatos, Terracinensium usui deputavit, et amplissimae praetorianae sede statuta et diffinita suggessit. Mamertinus id temporis praefecturae honore pollebat. Is cum disposita roborasset, nihilominus arbitrium imperiale consuluit, neque ullum responsum, quod eo tempore bello Persico rector imperii tenebatur, accepit. Et hinc per aliquot annos cucurrit ista praebitio, donec Capuana legatio apud divum atque inclytum Gratianum, germanum numinis vestri, sua tantum damna deplorans, eum frumenti numerum, quem Cerealis ex multis urbibus R. P. vendicarat, restitui omnibus impetrasset. Sed occasione rescripti cum sola XXX et VIII modium, quae horreis aeternae Urbis accesserant, provincialium recuperasset alimonia, etiam VM et PCC mod. Puteolani municipes Terracinensibus abnuerunt. Cum igitur haec causa in judicium provinciale venisset; V. C. non considerata summa, quae rescripto divi principis tenebatur, judicatione generali omnia Puteolanis reddenda decrevit. Verum post appellationem cognitio auditorii sacri cum illum frumenti modum, qui Campanis fuerat restitutus, a VM et DCC mod. quos ob necessitates Urbis aeternae civitas Terracinensis accepit, decretum esse perspiceret; manente decreto divalis oraculi, ea subsidia, quae Terracinenses judicio Lupi et Mamertini praefecti confirmatione capiebant, nec roborare potuit, cum responsi sacri nulla exstaret auctoritas; nec demere civitati, ne populus utilitatibus aeternae Urbis obnoxius, justis commodis indigeret. Ergo, ut in rebus dubiis fieri solet, ad clementiae vestrae salubre judicium convolamus; licet defensio Puteolana post promissam relationem incassum crediderit provocandum. Praesto est gestorum fides, quae perennitatem vestram possit munire. Quaeso atque obsecro ut negotio multa aetate nutanti tandem stabile remedium deferatur.

EPIST. LXI.

[recensere]

DD. VALENTINIANO, THEODOSIO ET ARCADIO SEM. AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.[1] Ubi primum senatus amplissimus semperque vester, subacta legibus vitia cognovit, et a principibus piis vidit purgari famam proximorum temporum, boni saeculi auctoritatem secutus, evomuit diu pressum dolorem, atque iterum me querelarum suarum jussit esse legatum. Cui ideo divi principis denegata est ab improbis audientia, quia non erat justitia defutura, DD. imperatores. Gemino igitur functus officio et ut praefectus vester gesta publica prosequor, et ut legatus civium mandata commendo. Nulla est hic dissensio voluntatum; quia jam credere homines desierunt aulicorum se studio praestare, si discrepent. Amari, coli, diligi, majus imperio est. Qui ferat, obfuisse reip. privata certamina? Merito senatus illos insequitur, qui potentiam suam famae principis praetulerunt. Noster autem labor pro clementia vestra ducit excubias. Cui enim magis commodat quod instituta majorum, quod patriae jura et fata defendimus, quam temporum gloriae? quae tum est major, cum vobis contra morem parentum intelligitis nil licere. Repetimus igitur religionum statum, qui reip. diu profuit. Certe numerentur principes utriusque sectae sententiae: proximus eorum caeremonias patrum coluit, recentior non removit. Si exemplum non facit religio veterum, faciat dissimulatio proximorum. Quis ita familiaris est barbaris ut aram Victoriae non requirat. Cauti imposterum sumus, et tristium rerum ostenta vitamus: reddatur tantum nomini honor, qui numini denegatus est. Multa Victoriae debet aeternitas vestra, et adhuc plura debebit. Aversentur hanc potestatem, quibus nihil profuit. Vos amicum triumphis patrocinium nolite deserere. Cunctis potentia ista votiva est. Nemo colendam neget, quam profitetur optandam. Quod si hujus ominis non esset justa vitatio, saltem ornamentis curiae decuit abstineri. Praestate, oro vos, ut ea quae pueri suscepimus, senes posteris relinquamus. Consuetudinis amor magnus est. Merito divi Constantis factum diu non stetit. Omnia vobis exempla vitanda sunt, quae mox remota didicistis. Aeternitatem curamus famae et numinis vestri, ne quid futura aetas inveniat corrigendum. Ubi in leges vestras et verba jurabimus? qua religione mens falsa terrebitur, ne in testimoniis mentiatur? Omnia quidem Deo plena sunt, nec ullus perfidis tutus est locus. Sed plurimum valet ad metum delinquendi etiam praesentia religionis urgeri. Illa ara concordiam tenet omnium, illa ara fidem convenit singulorum, neque aliud magis auctoritatem facit sententiis nostris, quam quod omnia quasi juratus ordo decernit. Patebit ergo sedes profana perjuriis, et hoc inclyti principes probabile judicabunt, qui sacramento publico tuti sunt? Sed divus Constantius idem fecisse dicitur. Caetera potius illius principis aemulemur; qui nihil tale esset aggressus, si quis ante se alius deviasset. Corrigit enim sequentem lapsus prioris, et de reprehensione antecedenti sexempli nascitur emendatio. Fors fuit ut parens ille clementiae vestrae in re adhuc nova non caveret invidiam. Num potest etiam nobis eadem defensio convenire, si imitemur quod animus improbat? Accipiat aeternitas vestra alia ejusdem principis facta, quae in usum dignius trahat. Nil ille decerpsit sacrarum virginum privilegiis, decrevit nobilibus sacerdotia, Romanis caeremoniis non negavit impensas: et per omnes vias aeternae Urbis laetum secutus senatum, vidit placido ore delubra, legit inscripta fastigiis deum nomina, percontatus est templerum origines, miratus est conditores. Cumque alias religiones ipse sequeretur, has servavit imperio. Suus enim cuique mos, suus cuique ritus est. Varios custodes urbibus cunctis mens divina distribuit. Ut animae nascentibus, ita populis natales genii dividuntur. Accedit utilitas, quae maxime homini deos asserit. Nam cum ratio omnis in operto sit; unde rectius, quam de memoria atque documentis rerum secundarum, cognitio venit numinum? Jam si longa aetas auctoritatem religioni facit, servanda est tot saeculis fides, et sequendi sunt nobis parentes, qui secuti sunt feliciter suos. Romam nunc putemus assistere, atque his vobiscum agere sermonibus. Optimi principes, patres patriae, reveremini annos meos, in quos me pius ritus adduxit, ut utar caeremoniis avitis: neque enim poenitet. Vivam more meo, quia libera sum. Hic cultus in leges meas orbem redegit; haec sacra Annibalem a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. Ad hoc ergo servata sum ut longaeva reprehendar? Videro quale sit quod instituendum putatur. Sera tamen et contumeliosa est emendatio senectutis. Ergo diis patriis, diis indigetibus pacem rogamus. Aequum est, quidquid omnes colunt, unum putari. Eadem spectamus astra, commune coelum est, idem nos mundus involvit. Quid interest, qua quisque prudentia verum inquirat? Uno itinere non potest perveniri ad tam grande secretum. Sed haec otiosorum disputatio est. Nunc preces, non certamina offerimus. Quanto commodo sacri aerarii vestri vestalium virginum praerogativa detracta est? Sub largissimis imperatoribus denegatur, quod parcissimi praestiterunt. Honor solus est in illo velut stipendio castitatis. Ut vittae earum capiti decus faciunt, ita insigne ducitur sacerdotii vacasse muneribus. Nudum quodammodo nomen immunitatis requirunt, quoniam paupertate a dispendio tutae sunt. Itaque amplius laudi earum tribuunt, qui aliquid rei detrahunt: siquidem saluti publicae dicata virginitas crescit merito, cum caret praemio. Absint ab aerarii vestri puritate ista compendia. Fiscus bonorum principum, non sacerdotum damnis, sed hostium spoliis augeatur. Ullumne lucrum compensat invidiam? Et quia avaritia in vestros mores non cadit, hoc miseriores sunt quibus subsidia vetera decerpta sunt. Etenim sub imperatoribus, qui alieno abstinent, qui resistunt cupiditati, ad solam detrahitur amittentis injuriam, quod desiderium non movet auferentis. Agros etiam virginibus et ministris deficientium voluntate legatos fiscus retentat Oro vos justitiae sacerdotes, ut Urbi vestrae sacris reddatur privata successio. Dictent testamenta securi, et sciant sub principibus non avaris stabile esse, quod scripserint. Delectet vos ista felicitas generis humani. Coepit causae hujus exemplum sollicitare morientes. Ergo Romanae religiones sub Romana jura non pertinent? Quod nomen accipiet ablatio facultatum, quas nulla lex, nullus casus fecit caducas? Capiunt legata liberti, servis testamentorum justa commoda non negantur. Tantum nobiles virgines et fatalium sacrorum ministri excluduntur praediis haereditate quaesitis. Quid juvat saluti publicae castum corpus dicare, et imperii aeternitatem coelestibus fulcire praesidiis; armis vestris atque alis vestris amicas applicare virtutes, pro omnibus efficacia vota suscipere, et jus cum omnibus non habere? Itaque melior est servitus, quae hominibus impenditur. Remp. laedimus, cui nunquam expedit, ut ingrata sit. Nemo me putet solam causam religionum tueri. Ex hujusmodi facinoribus orta sunt cuncta humani generis incommoda. Honoraverat lex parentum vestales virgines, ac ministros deorum victu modico, justisque privilegiis. Stetit muneris hujus integritas usque ad degeneres trapezitas, qui ad mercedem vilium bajulorum sacrae castitatis alimenta verterunt. Secuta est fames publica, et spem provinciarum omnium messis aegra decepit. Non sunt haec vitia terrarum. Nihil imputamus austris: nec rubigo segetibus obfuit, nec avena fruges necavit. Sacrilegio annus exaruit. Necesse enim fuit perire omnibus, quod religionibus negabatur. Certe si est hujus mali aliquod exemplum, imputemus tantam famem vicibus annorum. Gravis hanc sterilitatem aura constrinxit. Sylvestribus arbustis vita producitur, et rursus ad Dodonaeas arbores plebis rusticae inopia convolavit. Quid tale proavi pertulerunt, cum religionum ministros honor publicus pasceret? Quando in usus hominum concussa quercus? quando vulsae sunt herbarum radices? quando alternos regionum defectus deseruit fecunditas mutua, cum populo et virginibus sacris communis esset annona? Commendabat enim terrarum proventus victus antistitum, et remedium magis quam largitas erat. An dubium est, semper pro copia omnium datum, quod nunc inopia omnium vindicavit? Dicet aliquis, sumptum publicum denegatum alienae religionis impendiis. Absit a bonis principibus ista sententia, ut quod de communi quibusdam tributum est, in jure fisci esse videatur. Nam cum respub. de singulis constet, quod ab ea proficiscitur, fit rursus proprium singulorum. Omnia regitis, sed suum cuique servatis, plusque apud vos justitia quam licentia valet. Consulite certe munificentiam vestram, an haec publica velit existimari, quae in alios transtulistis. Semel honori Urbis delata compendia desinunt esse tribuentium; et quod a principio beneficium fuit, usu atque aetate fit debitum. Inanem igitur metum divino animo vestro tentat incutere, si quis asserit conscientiam vos habere praebentium, nisi detrahentium subieri is invidiam. Faveant clementiae vestrae sectarum omnium arcana praesidia, et haec maxime, quae majores vestros aliquando juverunt, vos defendant, a nobis colantur. Eum religionum statum petimus, qui divo parenti culminis vestri servavit imperium, qui fortunato principi legitimos suffecit haeredes. Spectat senior ille divus ex arce siderea lacrymas sacerdotum, et se culpatum putat more violato, quem libenter ipse servavit. Praestate etiam divo fratri vestro alieni consili correctionem; tegite factum quod senatui displicuisse nescivit: siquidem constat ideo exclusam legationem, ne ad eum judicium publicum perveniret. Pro existimatione est temporum superiorum ut non dubitetis abolere quod probandum est principis non fuisse.

EPIST. LXII.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Certum atque dilucidum est nihil esse tam familiare legibus, quam vestra decreta, D. Imperator. Sed exsecutorum prava interpretatio, dum supplicantibus favet, plerumque jussa corrumpit. Statuerat receptus in coelum germanus numinis vestri, cum Martianus dudum protector Aggariae bona tanquam vacantia postulasset, ut si ea haereditas scriptum successorem vel legitimum non haberet, in jus fisci tanquam domino nuda concederet; et tunc insinuato per rationalem patrimonii modo, opperiretur petitor quid ei sacra deferret humanitas. Annus fere secundus est ut per defensores et rationales augustissimae domus, cum justitia solemnis oraculi, scripti fatigantur haeredes, licet jam sextus annus a testamenti recitatione numeretur. Novissime fortuna causae impetibilem scopulum foedae cognitionis incurrit. Nam cum apud virum perfectissimum rationalem Bassianum, primo delator bonorum, secundum sacra scita peteretur, novo ausu calcata praescriptio est. Dehinc, cum testamenti jure confecti fidem recitatio publicaret, calumnia inanis objecta est, quod signatores nescio quid legati ex eadem voluntate coepissent. Adduntur etiam scripta divalia quibus astipulatio cujusdam remota est, qui suam juvisse causam testimonio diceretur: quasi vero simile esset exemplum, ut tenuis honor, quo subscriptores ob amicitiam defunctus asperserat, legitimum posset abolere judicium. Nam si his legibus viveremus, inimicis signatoribus tutius uteremur, quorum offensa nihil de testatore humanitatis exigeret. Piget dicere in quinque numero solidos potissimum subscriptoris fuisse legatum. Caeteris enim magis commemoratio honesta, quam pecuniae quaestus accessit. Ergo aut extremae paupertatis successio fui, si putatur exiguus honor fidem legitimi judicii sauciasse: aut si census haereditarius existimatur uberior, aliena est a suspicionibus brevis summa legati. Quis non familiarissimum quemque signandis adhibet, cum extrema conduntur? jam quid mirum est si in oculis positus mereatur aliquod monumentum religionis, qui meruit advocari? Non fero signatorem, cui pars bonorum magna defertur. Nam etsi integra conscientia, non tamen sincero pudore ditatur. At vero haec levia pignora, aut amoris gratia, aut testatoris verecundia relinquuntur. Nihil huic religioni novis legibus derogatum est. Manet iste usus, et nobis jura servantibus semper manebit. Unus et solus post humanam memoriam rationalis emersit, qui exemplum novae judicationis induceret. Hinc orta est provocatio. Quae ubi auditorium sacrum decreto etiam vestrae legis intravit, rursus eludendi judicii causa propositum est inane commentum, ut ab illustri viro privatae rei comite delegata cognitio diceretur rationalis examinis, atque ideo rursus ad ejusdem judicium debere transferri; cum omnis quaestio ex precibus Martiani dudum protectoris, et vestrae clementiae largitate descendens, sacro potius auditorio ex provocatione competeret: accedente etiam proxima sanctione, quae indiscretas hujusmodi appellationes sedi quae vicem principum tuetur prisco jure commisit. Examinatis igitur omnibus, pronuntiavi bona obnoxia non esse rescripto: cum vestri numinis aeterna justitia, si scriptis aut legitimis successoribus vacaret haereditas, fiscum statuisset admitti: has autem facultates, Marcellus, Bizias et Heliodorus juxta defuncti voluntatem coepissent. Nunc sententiam meam defensor venerabilis domus inusitata provocatione suspendit. Sed cum hujus rei nullum exemplum cognitionalis exstare suggereret, nihilominus subjectam vocem libenter admisi, et relatione summatim cuncta complexus, Gestorum quoque documenta subtexui, praesumens bonis placitura principibus, quae secundum leges pro fama temporum judicavi.

EPIST. LXIII.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Petronianus urbanarum dudum cohortium miles, ad corniculariorum gradum inculpati laboris diuturnitate provectus, more institutoque majorum testimonium meruit castrensis industriae, quod caeteris quoque post honestum cursum stipendiorum judicia detulerunt, D. imperator. Dignum est igitur divina vestrorum temporum felicitate, ut peractam sine offensione militiam, si perennitatis vestrae pius vultus arriserit, praerogativa solemnis exornet.

EPIST. LXIV.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Curae mihi est ut qui animis et majestate congruitis, mutua honorificentia gaudeatis. Dignum est igitur, D. imperator, ut decretum senatus ad invictissimos fratres numinis tui, si ita placet, clementia tua insinuante perveniat. Quorum auctor et parens, ut dudum V. C. et illustri officiorum magistro me scripsisse memini, statuarum equestrium honore decoratus est, quas ei ordo venerabilis Africani et Britannici belli recordatione decrevit: ea scilicet causa, ut justis superiorum ducum titulis, praesentium circa vos devotio provocetur.

EPIST. LXV.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Cum mancipes salinarum magno ex numero ad paucos redacti, necessitatis publicae molem ferre non possent, delata supplicatione meruerunt ut hi qui decreti atque excusati ante fuerant, redderentur, et ex aliis corporibus, seu vacantibus, justa supplementa incunctanter acciperent, D. imperator. Allegata igitur praeceptione divina, cum plerosque consortio suo ante decretos muniri Macedonii suffragio reperissent, relationem super eorum muniminibus impetrarunt: vestrae enim tantum clementiae liberum est inique elicita rescripta rescindere. Tunc urgente defectu, navicularios aeque lignorum obnoxios functioni ad parem sollicitudinem vocare coeperunt, ut utriusque corporis cura conjuncta indiscretum munus agnosceret. At illi nonnullos de turmalibus suis tradere maluerunt, quam in societatem tanti oneris convenire. Itaque factum est ut, iisdem volentibus, certi homines mancipibus jungerentur. Nunc perennitatis vestrae stabilem censionem publica causa deposcit ne obreptivis supplicationibus subsidia integrati corporis subluantur. Relationi Gesta conjunxi, tam de his habita quos Macedonii interventus absolverat, quam me disceptante confecta: quibus sine veneratione cujusquam voluntas naviculariorum nonnullos mancipibus deputavit. Erit jam sacrosancti numinis vestri et illorum antiquare suffragia, quos ostenditur ambitus liberasse, et his obstruere aditum supplicandi, quos sui corporis adjudicavit assensus.

EPIST. LXVI.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Devotione et more commonitus, magistratuum nomina, quibus varias functiones designationum tempore amplissimus ordo mandavit, ad aeternitatis vestrae perfero notionem, D. imperator: ut muneribus exhibendis, aut subeundis fascibus destinatos cognitio imperialis accipiat. His copulati sunt quos senatui vestro recens ortus adjecit. Prolixus in talibus rebus esse non debeo, cum decreti publici fides gestorum potius insinuationem postulet, quam largum referentis eloquium.

EPIST. LXVII.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Etiamsi prisca institutio mittendis ad clementiam vestram censuum brevibus cursum vel ordinem non dedisset, D. imperator, diligentia tamen boni saeculi fidem publicae instructionis exigeret: siquidem convenit principes et parentes humani generis edoceri quid reverendo ordini vel senatorum novorum accessus adjiciat, vel excusatio detrahat. Harum rerum aeternitati vestrae fidum exhibebit indicium trimestris instructio quam solemniter sumptam de officio censuali, paginis relationis annexui: ut majestas vestra cognoscat quis in amplissimam curiam collegarum numerus influxerit, et quid censibus senatoriis, aut nova professio incrementi dederit, aut exemptio vetus amputarit.

EPIST. LXVIII.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Bellorum quidem vestrorum gloriosos exitus fama non occulit, sed major est victoriae fides quae oculis approbatur, D. imperator. Dudum fando acceperat P. R. caesorum funera Sarmatarum. At nunc confirmata est nuntiorum laetitia spectaculo triumphali. Jam minores non sumus vetustatis exemplis. Vidimus quae acta miramur, catenatum agmen victae gentis induci, illosque jampridem truces vultus misero pallore mutatos. Stetit arenae medio subjecta voluptati, quae fuit ante formidini: assuetae armis gentilibus manus gladiatoria instrumenta tenuerunt. Felicem nimis belli istius ducem qui, divinae clementiae vestrae fretus auspiciis, ex numero hostium alios ad securitatem provinciarum penitus exstinxit, alios ad laetitiam plebis Martiae reservavit. Merito illi judicia vestra respondent: jure in litteris imperialibus saepe celebratur. Neque enim tanta devotio digniorem possit invenire praeconem. Sit vobis frequens usus ac facilis laurearum, et eos qui forte ausus impios in Romanum nomen extulerint, fortitudo militum capiat, arena urbis expendat. Perpetua haec devotis civibus virtutis vestrae tanquam tributa praestetis.

EPIST. LXIX.

[recensere]

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Certa officia sunt omnium potestatum. Praefecturae urbanae proprium negotium est senatorum jura tutari, D. imperator. Quare partium mearum conventus necessitate, allegationibus clarissimorum virorum justa poscentium desse non potui. A quibus pleraque servitia palatinus Eusebius jussus eruere, ut bonorum Catuli clarissimae memoriae viri quaestio judicat onibus sacrisque responsis consummata repetatur, querimonias optimatum, qui dudum partis fruuntur, exscivit. Ventum est igitur ad leges, exsecutore cupiente, quem contradictio repellebat: implorataeque vestri numinis sanctiones, quae senatorum controversias transferre ab urbano foro ad peregrina vetuerunt. Sed cum asserem in non eamdem praerogativam esse servorum, quibus supplicantibus certum perennitas vestra detulit cognitorem, responsum est quod fortunas clarissimarum personarum precatio subtilis incesserit. Inter haec, cum Donatus assisteret, caeteris peccatoribus sacro junctus oraculo, quaesivi, uti mos est, eodemne nomine alius subderetur, quae hominem conditio haberet, et an ipse de Catuli judicio supplica set. Tunc ille Hilariani clarissimi viri servum professus, ab illarum precum conscientia, quas dicitur obtulisse cum caeteris, alienum se constanter asseruit. Atque ita visa est supplicationis fides etiam de auctore nutare. Adjecta est alia plena juris atque rationis; quod post crebras cognitiones et rescripta ad relationem numerosa, poenam legis inciderint qui denuo contra vetitum supplicarunt. Exstant quippe sententiae, quas cum provocatio tentasset inhibere, consultus relatione divus genitor clementiae vestrae finem posuit quaestioni. Cui victoriae fiscus accessit, emolumentium bonorum Catuli clarissimae memoriae viri, ut assertum est, pro certa parte sortitus. Cum igitur senatorum allegatio rescriptis ac legibus niteretur, maluerunt causam suam vestrae per me aperire justitiae, quam legitimo vindicare judicio, securi decretorum quae et necessitate juris, et divi patris veneratione servabitis. Itaque servos bona fiducia tradiderunt, quos in praejudicium absentium, post consummationem negotii, aequitas temporum, quantum praesumimus, non patietur audiri.

EPIST. LXX.

[recensere]

DD. VALENTINIANO, THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Quid habeat conditionis inscriptio nostis prae caeteris, juris publici conditores, DD. imperatores. Provisum est enim ne quis temere in alieni capitis discrimen irrueret, ni se idem prius poenae sponsione vinciret. Secundum haec scita legum agens in rebus Africanus, accusationem professus, Compano et Higino clarissimis viris violentiae crimen objecit. Continuo, ut severitas exigebat, reos custodia militaris dissimulata dignitate circumdedit. Sed ubi partes sub examine constiterunt, multo luctamine patronorum decursa cognitio, oratione magis, quam probationibus redundavit. Cum longa verborum serie causa traheretur, summates Aricinae urbis, quos ut conscios accusator exciverat, adhibuimus quaestioni, gestorum ordinem sciscitamur. Omnium convenit assertio, nihil turbarum esse conflatum. Tunc ad eludendum judicium praesentia cujusdam coepit exposci, quem non tenebat inscriptio. Eo denique res rediit, ut a partibus Africani accusationis omissio desperatione peteretur. Supererat ut, crimine non probato, in accusatorem formidata reis poena transiret. Sed cum me Africani militia pariter atque incauta adolescentia permoveret, malui judicium de eo clementiae vestrae reservare. Alia est enim conditio magistratuum, quorum corruptae videntur esse sententiae, si sint legibus mitiores; alia dominorum principum potestas, quos decet acrimoniam severi juris inflectere. Relationi gesta subtexui, partium quoque supplementa sociavi. Quaeso vestram augustissimam perennitatem ut, perpensis omnibus, sequenda jubeatis.

EPIST. LXXI.

[recensere]

D. IMP. HONORIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Quaecunque in Urbe geruntur me tacere non convenit pro debito famulatus quem majestati vestrae semper exhibeo. Cum diu episcopus Zosimus gravi incommodo laboraret, usque adeo, ut frequenter mortuus jactaretur, accidit ut secundo die post ingressum meum vita decederet. Statim (ut convenerat) populum alloquendo commonui, ut cum quieto clericorum tractatu omnia finirentur, nec se rebus disponendis misceret turbatio popularis: siquidem certum esset in eligendo episcopo Dei omnipotentis exspectandum esse judicium, domini imperatores (Honori et Theodosi, pii, felices et inclyti victores, semper Augusti). Admonui et corporatos, officiis quoque interminatus sum, ac majores deterrui regionum, ne quis quietem Urbis vestrae turbare tentaret. Quod ita custoditum est, ut sine strepitu omnia finirentur. Verum cum vir sanctus Eulalius ad Ecclesiam Lateranensem de exsequiis prioris episcopi a populo et a clericis fuisset adductus, ibi per biduum cum maxima multitudine et cum pluribus sacerdotibus remoratus est, ut exspectaretur dies consuetus quo posset solemniter ordinari. Cum hic ita essent, subito aliquanti presbyteri cum Bonifacio ejusdem ordinis ad Theodorae ecclesiam, collecto populo, properarunt, ibique, habito tractatu, ipsum ordinare episcopum velle coeperunt. Quod ubi comperi, omnes qui pariter erant ad me ut venirent presbyteros depoposci: ac residens cum clarissimo viro tribuno Sereniano, eos admonui, ne quid temere fieri paterentur, aut contra sacrae legis ordinem venirent, aut contra consuetudinis rationem. Sed tanta pertinacia restiterunt, ut quidquid minatum fuerit, facere minime dubitarent. Nam etiam presbyterum Bonifacium in ecclesia Marcelli ordinandum esse duxerunt, atque cum eo ad S. Petri basilicam processerunt. Et quoniam pietatis vestrae est de hac parte ferre judicium, statim pro competenti sollicitudine vestram majestatem credidi consulendam, ut quod pietas vestra decernat, praecepto vestri numinis evidenter informet, etc. Dat. quarto calend. Januarii.

EPIST. LXXII.

[recensere]

IMP. HONORIUS AUGUSTUS SYMMACHO PRAEF. URB. (C). Gestis omnibus recensitis, laudandae sublimitatis tuae relatione perclaruit in ordinatione venerabilis sacerdotis quietem veterem paucorum insolentiam attentare voluisse. Nam cum post abcessum venerabilis viri Zosimi circa meritum Eulalii ordine subrogandi communi judicio conveniens multitudo sonuisset, ac plena erga se omnia quae regula Catholicae posceret disciplinae successoris confirmatio custodiret, vehementer miramur aliquos exstitisse qui solemnitate contempta circa ordinationem alterius festinarent. In quorum castigandum factum mansuetudinem nostram rite oportet insurgere, nisi hoc tantum gerere decernemus eos ad veniam pertinere, quod lapsum cito proprium contuentes, ad deprecandi suffragium sunt relapsi, ignosci sibi super id, quod vim perpessi conquesti sunt, postulantes. Convenire ergo votum et studium nostrum circa Eulalium sacrae legis antistitem sublimitas tua clementiae nostrae auctoritate praesenti cognoscat; cui competens numerus ordinantium, legitimi solemnitas temporis, locique qualitas recte venerandi nominis apicem contulerunt. Cum autem Bonifacio constet omnia defuisse, superflue exspectatam sententiam nostram esse sensimus, cum factum suum ipsi qui praesumpserant admotis damnasse precibus rideantur. Absoluta itaque decernimus jussione, extraordinaria praesumptione submota, Bonifacium interdicta confestim Urbe prohiberi (erit verecundiae ejus ut, morem gerens coelestibus constitutis, sponte discedat), pertinacius resistentem, invitum praecipimus expelli. Plebeiae sane seditionis auctores cum sociis suis sublimitas tua, Symmache parens carissime atque amantissime, statuat attineri; atque in eos congrue vindicari. ut res temere praesumpta non transeat impunita. In qua re Aphrodisium V. C. tribunum et notarium dirigi a nostra mansuetudine placuit, ut, praesente eo, quae statuimus celerius impleantur, quatenus quies populi nulla perturbatione vexetur, et pacata eum veneretur universitas, quem secundum veterem consuetudinem observata sacrae legis mysteria susceperunt. Dat. III non. Januarii, Ravennae.

EPIST. LXXIII.

[recensere]

D. HONORIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Ubi primum sacer sermo pietatis vestrae exspectationem populi celeritate praevenit, omne quod sibi diversitas voluntatum usurpaverat de episcoporum electione, submovit, ac divina provisione inter initia resecavit, quod tarditate imperitae multitudinis, crescentibus studiis, difficilius potuisset auferri, D. imperator. Ob quam rem statim debito famulatu implere quae fuerant imperata properavi; et quod felicitati clementiae vestrae ascribendum est, res novi exempli, et maximae contentionis magnique certaminis, ut sine commonitione populi coepta fuerat, ita salva clementia vestra cum totius multitudinis quiete finita est. Nam cum eo tempore ad me sacra perlata esset auctoritas quo sancti die erat celebranda solemnitas, statim (ut oportebat), misso primiscrinio, Bonifacium ad me venire admonui, quod praeceptum fuerat, agniturum, ut a processione, quam sibi inhibitam didicerat abstineret. Qui, conventione contempta, processit, atque eum quem dixeram dedit populo verberandum. Quod ubi nuntiatum est, habito cum V. C. tribuno Sereniano tractatu, ad sanctum Paulum, quo convenerat, et sacra exemplaria pro cautela direxi, ne quid in injuriam publicam de praeceptis immissa multitudo temeraret, et partem officii pariter destinavi. Sed neutrum fieri passus, cum ad Urbem vellet pariter cum populo remeare, statim ad portas tam contubernales quam apparitores occurrerunt, qui eum (ut statutum fuerat) Urbem vestram ingredi prohiberent. Verum ipsos quoque contemnendos credidit, atque violenter ingressus, a certa Urbis parte pluribus occurrentibus est repulsus, nec permissus quod cogitabat implere. Quod ubi turba quae comitabatur aspexit, sine aliquo tumultu dispersa est. Ipse vero extra murum deductus non longe ab Urbe remoratur: qui ne, occulte per noctem ingressus Urbem, ad ecclesiam convolaret, et rursus populi studia commoveret, communi tractatu pro competenti sollicitudine contubernales et apparitores quatuor illic sine injuria ejus observare disposui, exspectans quid pietas vestra decernat, ut quies possit quae hactenus servata est perdurare. Circa partem vero Eulalii episcopi venerabilis viri, qui eo die pene cum omni multitudine ad sancti apostoli Petri basilicam solemnia celebrabat, ubi primum pietatis vestrae praecepta sunt publicata, fuit totius laetitia civitatis. Unde ea quae populus Romanus publico gaudio diversis acclamationibus agens gratias majestati vestrae (testatus est) credidi publicanda, et relationi mea universa subjeci, ut agnosceret pietas vestra quanta quiete Urbis totius correcta sint quae male fuerant admissa temeritate paucorum; et quanta gratia suscepta sint quae clementia vestra divino indicio et perseverandae religionis reverentia decernenda credidit, et pro quiete populi Romani in perpetuum servandi constituit. Dat. sexto idus Januarii.

EPIST. LXXIV.

[recensere]

PRESBYTERI EX PARTE BONIFACII, QUOD SCIRENT IMPERATOREM DECEPTUM RELATIONE, DATIS LITTERIS SEU PRECIBUS REM GESTAM CERTA FIDE NARRANT. (C). Petimus clementiam vestram, piissimi et clementissimi impp. Honori et Theodosi semper AA. post abscessum S. Zosimi papae Ecclesiae Catholicae urbis Romae (ut fieri mos volebat atque ipsa religionis disciplina dictabat) plures in unum convenimus sacerdotes, ut de constituendo successore communi judicio tractaremus. Sed quoniam Lateranensem ecclesiam, obstructis pene omnibus ingressibus, archidiaconus Eulalius, contemptis impie summi sacerdotis exsequiis, diaconis et paucissimis presbyteris, ac multitudine turbatae plebis observabat, altero die ad eamdem ecclesiam, ubi prius ab omnibus fuerat constitutum, habita omnium collatione, properavimus: ibique participato cum Christiana plebe concilio, quem Deus jussit elegimus. Nam venerabilem virum Bonifacium, veterem presbyterum, in lege doctissimum, ac bonis moribus comprabatum, et (quod eum magis ornabat) invitum, acclamatione totius populi ac consensu meliorum civitatis asseruimus divinae institutionis ordine consecratum. Nam subscribentibus plus minus septuaginta presbyteris, astantibus novem diversarum provinciarum episcopis, benedictionem competenti tempore constat fuisse celebratam. Ac prius omnia quae solemnitas exigebat celebrata sunt. Sed cum praedictus Eulalius (qui antea per tres consacerdotes nostros fuerat ex multorum auctoritate conventus, ne quid sibi temere praeter conscientiam cleri majoris assumeret), circumventis paucissimis presbyteris, male acceptis his, ac diversae custodiae mancipatis qui ad prohibendum cum litteris venerant, exhibito etiam cum aliis Ostiensi episcopo, quem prope mortuum constat accitum (nam tractum esse nolentem senis aegritudo testatur) in locum sibi non debitum, incustodito religionis ordine, per ambitum proruisset, coepit factum suum per homines disciplinae inscios ac religionis indecenter tueri, aestimans humanis perturbationibus se confundere sententiam posse divinam. Et quoniam clementiam vestram constat falsidica relatione deceptam, ut nescio quid in injuriam divini numinis sanciretis (nam divinum est quidquid tantorum firmat electio), petimus pietatem vestram ut removeri priora constituta jubeatis, atque Eulalium, qui in locum surrepsit alienum, ad comitatum serenitatis vestrae cum auctoribus suis debere adduci. Nos enim profitemur S. papam Bonifacium nostris cum sacerdotibus adfuturum: relictis singulis titulis presbyteri omnes aderunt, qui voluntatem suam, hoc est, Dei judicium proloquantur. Jubeat etiam vestra clementia omnes adesse quos causa constringit, ejici etiam civitate nolentes, qui se non patientur adduci. Invenietis, cum coeperit agitari incerta discussio, quod omnibus divinis legibus abhorreat, verum etiam displicere possit humanis: quo hoc consecuti agamus aeterno imperio vestro maximas atque uberes gratias.

EPIST. LXXV.

[recensere]

IMP. HONORIUS SEMPER AUG. SYMMACHO PRAEF. URB. Post relationem sublimitatis tuae delatam mansuetudinis nostrae auribus, presbyterorum legatio causam nobis non supervacuae deliberationis injecit. Ideo decet, ambiguitate seposita, fidelem rerum ordinem cominus experiri: quamque partem praetermissus gestae rei ordo arguat, quam servatus annuat, multis coram censentibus, approbari, ut, utriusque facti simul qualitate perpensa, et circa unam rite definita consistat, et circa aliam temere assumpta non maneat, Symmache parens carissime et amantissime. Ob quam rem illustris et praecelsa magnitudo tua, suspensis omnibus quae superius sunt decreta, nullique interim praejudicio comparato, auctoritate praesentis oraculi, utrumque, hoc est, Bonifacium et Eulalium religiosissimos viros instantia digna convenies, ut intra diem sextum iduum Februarii Ravennatem civitatem praesentiam suam maturare non differant: omnibus atque singulis admonitis, qui auctores utriusque ordinationis existunt, ut, amota excusatione, non desint, et facto quisque erga alterum proprio, prolatis ecclesiasticae institutionis exemplis, defensor existat; seque purgato alium magis in legem Catholicam deliquisse, praesumpta immeriti electione convincat: judicium de statu suo quisque si adesse neglexerit, sortiturus; nimirum intelligens improvide, immo illicita se fecisse, quod eoram non audeat defensare. Nos quoque ex diversis provinciis competentem numerum sacerdotum scriptis nostrae serenitatis accivimus, ut rem deductam in dubium absolvat nobis coram deceptatio plurimorum. Cum autem omnia futuro integra sint judicio reservata, de transactis sibi blandiri neminem decet. Praesentis etiam judicii docebit exemplum, quid in ejusmodi negotiis observari debeat in futurum. Datum XVIII cal. Februarii per Aphtonium.

EPIST. LXXVI.

[recensere]

D. HONORIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Cum vir clarissimus Aphtonius decurio sacri palatii vestri cum coelesti praeceptione ad Urbem venerabilem convenisset, omni genere festinavi, quatenus praeceptis numinis vestri obedientiam commodarem. Nam statim conventis proceribus sacra jussio publicata, et ad religiosos viros Bonifacium et Eulalium missa conventio est, D. imperator: clericos quoque eorum praecepi pariter admoneri, ut nihil futuro, cognoscente pietate vestra, deesset examini. Unde haec omnia, gestorum serie comprehensa, ad plenam instructionem subter annexui. Verum postquam pars utraque populi diversis seditionibus exagitaretur, singulos admonitione missa conveni, ne ad unam Ecclesiam convenirent, et, quod fieri non licebat, inter se multitudo confligeret. Sed hoc illis visum est, credo, suspectum, quo quietem suadendam credidi hominibus perturbare volentibus civitatem. Ob quam rem ambae partes calumniosissime crediderunt contestationibus appetendum, ut errorem suum compositis mendaciis excusarent. Quod ne in aliquo clementiam vestram lateat, eadem quae obtulerunt actis inserta transmisi, ne quidquam suppressum esse querantur. Superest ut apud clementiam vestram nullius partis studiis famuli vestri appetatur absentia, qui semper majestati vestrae puris servitiis approbatus, ab impugnatione et favore ambarum partium, ut decebat, credidit temperandum. Dat. VIII cal. Febr.

EPIST. LXXVII.

[recensere]

IMP. HONORIUS AUG. SYMMACHO PRAEF. URB. (C). Magnarum deliberationum non debet citum esse judicium, nec temere proferenda sunt quae servanda in perpetuum sanciuntur. Saepe de episcopis Urbis aeternae altercatione partium sub examine sacerdotum concessa cognitio est. Sed ne quid festinum celeritate judicii proferatur, id clementiae nostrae sedit arbitrio. At quoniam vicinitas sanctorum dierum episcopi praesentiam postularet, nec in urbe sacratissima fas est, pascharum praesertim dies, sine sacerdote celebrare, idcirco, Symmache parens carissime atque amantissime, illustris magnificentia tua Achilleum nos elegisse cognoscat, quem a favore partium constat esse alienum, qui mysteria sacra observationis impleret. Transactis vero festis diebus ex judicio sacerdotum quae debeant custodiri concilio maturiore tractabimus. Monemus sane ut regionum primatibus evocatis, disciplinae publicae quietique prospicias: quibus decretorum nostrorum praecepta jubeas aperiri, ne quis scilicet ullum tumultum neque seditionem audeat commovere: quam si quis insana persuasione conquiret, non in eos tantum qui in perturbatione fuerint deprehensi, sed in regionum quoque priores sciat vindicandum. Novimus enim quietem publicam facile custodiri, si incentorum cupiditates et fomenta cessaverint.

EPIST. LXXVIII.

[recensere]

DOMINO SEMPER ILLUSTRI ET IN CUNCTIS MAGNIFICO MERITOQUE SUBLIMI CONSTANTIO SYMMACHUS PRAEF. URB. Quaecunque subito, nullo opinante, proveniunt, nec ad culpam judicis referri possunt, et populum rationis ignarum insperata novitate perturbant. Vir namque religiosus Eulalius quinto decimo cal. Aprilis Urbem, me nesciente, meridianis horis ingressus est: quem credidi aliquod secum pertulisse praeceptum. Verum eodem die circa vesperum Spoletinus episcopus, missis litteris, me credidit admonendum quod sacra ad se manantia in Urbe die sancto Paschae jussus sit celebrare. Quod praeceptum ante penitus ignoravi, Domine semper illustris et in cunctis magnifice, meritoque sublimis ac praecelse patrone. Quod cum mihi prius S. Eulalii innotuisset adventus, statim parendum credidi invictissimi principis imperatis. Verum cum interim dicto die Urbem S. Achilleus esset ingressus, commotio exstitit populorum, ut ab una parte multitudo armata ferro et telis ad forum militari habitu conveniret. Et cum, convocatis proceribus, processissem, ut habito tractatu pro quiete Urbis, populum alloquendo compescerem, primo ad conventum venerunt; deinde cum exspectaretur S. Achillei praesentia, ut quae jussa fuerant publicaret, multitudine resistente, venire non potuit. Et cum ad forum Vespasiani tam ego quam vir spectabilis vicarius perurgente populo fuissemus ingressi, ut quietem utriusque partis multitudini suaderemus, subito armati servi telis et saxis, aliquanti etiam ferro, populos partis Eulalii aggressi sunt, qui inermes convenerant, ut quod praeceptum de episcopo Spoletino esset agnoscerent: quosque ita sauciaverunt, qui parati adversus imparatos venerant, ut me quoque et virum spectabilem vicarium crederent appetendos, dum seditioso furore nullam admittunt penitus rationem, nisi ad liberandum nos divinitas adfuisset, egressique per secretiorem partem ictum saxorum et impetum conspirantis multitudinis vitassemus, minime potuissemus evadere: quorum majorem partem in servis constat fuisse, ex quibus aliquanti agniti atque tenti sunt audiendi. Unde quid partium mearum fuit, excellentiae vestrae suggerere properavi, ut certum finem, rebus cognitis quae gesta sunt, magnitudo vestra decernat. Cum ita S. Eulalius fuisset ingressus, et tertia die secutus esset episcopus Spoletinus, nec aliqua ad me data virtutum vestrarum, quae sequerer, praecepta venissent, perturbatio totius plebis, quae in se et in periculum judicum saeviret, exorta est: et ni celeri responso ante diem venerabilem Paschae quid fieri debeat jusseritis, minantur se populi invicem pugnaturos, dum de Lateranensi basilica alterutrum se existimant excludendos. Ne quid igitur adversi (quod sublimitatis vestrae felicitas avertat) eveniat, peto ut evidenti praecepto excludi furiosae contentionis periculosam pertinaciam censeatis. Dat. XII cal. April.

EPIST. LXXIX.

[recensere]

CONSTANTINUS SYMMACHO PRAEF. URB. (C). Ut certa possimus quaeque cognoscere, et factionum auctores fideli nuntio et inspectore non lateant, cancellarium nostrum Vitulum direximus, ut Domini invictissimi principis affatus, atque judicium ad eximietatem tuam et ad populum celeri festinatione deferret. Illudque monemus, ut quidquid sacris auctoritatibus continetur, nulla temeritate violetur, et quae praecepta sunt effectui celeri mandentur instantia; ne Augusti clementia, quod nunc agnoscit distulisse, commoto majestatis suae vigore, emendare non differat.

EPIST. LXXX.

[recensere]

IMP. HONORIUS AUG. SYMMACHO PRAEF. URB. Dum ad sanandum primae perturbationis errorem hoc genus consilii clementia nostra reparandae pacis cupida reperisset, ut donec de confirmatione urbani sacerdotii sententia procederet absoluta, uterque eorum quorum causa tumultus antea concrevisset, a sacratissima Urbe conversatione sejunctus, futuri judicii exspectatione penderet, spatio quo contineretur alteruter evidenter expresso, aequo animo dissimulare non possumus ceptis clementiae nostrae publicum pene bellum, quo calcarentur, indictum; movendi ejus caput Eulalium, qui jussa transcendit, exstitisse, secundum ordinem praeceptorum paulisper abesse non passum. Symmache parens carissime. Unde sublimitas tua hoc nos statuisse cognoscat, ut et salubris superior ordo praecepti, et moderata synodi ordinatio deberet custodiri, quod aliter fieri non posse censemus, nisi Eulalius omnimode urgeatur, ut, omni celeritate ab Urbe discedens, insolenti populo praesens incitamenta non praebeat, nec innocentibus causa mortis existat; cui esse dubium non debebit, si in hac praesumptionis obstinatione duraverit, non solum de statu suo judicium jam prolatum, verum etiam de salutis discrimine proferendum. Culpa enim nullam veniam jam meretur, quae cum praedicitur, non cavetur. Nihil ex hoc excusationis habiturus, quod eo invito a plebe asserat retentari. Si qui autem ex numero clericorum communicandum Eulalio, judicio pendente, censuerit, pari se sciat sententia esse damnandum. Laicos vero qui post interdictum mansuetudinis nostrae communionem Eulalii putaverint expetendum, honestioris loci poenam proscriptionis, servos vero capitis esse subituros, nec ab hoc periculo dominos eruendos. Primates vero regionum, nisi spiritum plebis inconditae domuerint ac frenarint, sciant se raptos, ultimo judicio esse subdendos: Spoletinus autem episcopus (sicut dudum fuerat definitum) sanctis Paschae diebus ordinem festae solemnitatis implebit, cui ad celebranda mysteria Lateranensem ecclesiam soli patere decernimus, reliquis qui hoc praesumere voluerint propulsatis. Sane ut praedictus sacerdos Spoletinae civitatis in loco ejus sanctorum mysteriorum ordinem completurus suscipi debeat, admonemus. Per omnes vero titulos et loca, quae conventu celebri frequentantur, haec quae statuimus proponantur, ut universis liqueat, et noluisse nos turbidum aliquid perpetrare, et adhuc ut turbata componi debeant opperiri. Sciat sane sublimitas tua primiscrinium et reliquum officium, quod tuis actibus obsecundat, non solum gravissimae mulctae dispendiis affligendum, sed et supplicium capitis sortiturum, nisi enixi opera commodata statutis clementiae nostrae praebere maturarit effectum. Dat. XVIII cal. Aprilis, Ravennae.

EPIST. LXXXI.

[recensere]

DOMINO SEMPER ILLUSTRI ET PER CUNCTA MAGNIFICO, MERITOQUE SUBLIMI AC PRAECELSO CONSTANTIO SYMMACHUS PRAEF. URB. Ubi primum sacra Domini nostri invictissimi principis praecepta perlata sunt, statim (ut convenerat) debitum tribui famulatum. Sed Eulalius ea obstinatione qua sine praecepto sacro Urbem ingressus est, etiam egredi constrictus per omnes potestates pari pertinacia detrectavit. Nam vespertinis horis per officium Urbanum id quod praeceperat invictissimus imperator, ea die qua perlatum est, ei innotuisse agnoscitur, Domine semper illustrissime, sacratissime, magnifice, meritoque sublimis ac praecelse patrone. Quo lecto, mandavit se diligentius tractaturum, nec tamen instanter admonitus exire curavit. Alia vero die rursum per omnem apparitionem etiam nocturnis horis admonitus, collecta multitudine, Lateranensem basilicam ausu temerario credidit invadendam. Verum habito tractatu cum proceribus, omnibus officiis destinatis ut pelleretur injunctum est. Nam et vir spectabilis vicarius ad eamdem basilicam ire decreverat, sed primo accedere prae nimio terrore non potuit. Ego autem tam corporatis directis quam omni officio, ideo illuc ire non potui, ne quis mihi aemulus faceret religionis invidiam. Tamen salva excellentia vestra, irruentibus pluribus corporatis, et majoribus regionum, qui praeceptis imperialibus serviunt, de eadem ecclesia fugatus Eulalius, de Urbe expulsus est, atque adjunctis apparitoribus illuc directus ubi jussus fuerat residere. Mandatum etiam ut vir religiosus, sanctus Achilleus episcopus, cum quiete quae jussa sunt, illo ejecto, sine strepitu populi, pro sanctorum dierum reverentia celebraret. Nam ad custodiam basilicae Lateranensis apparitores apposui, ne cui alii redderetur. Partis quoque Eulalii aliquanti capti clerici seditionis auctores, de quibus quid jubeatur exspecto. Et quoniam de his interim quae gesta sunt universa virtutibus vestris credidi suggerenda, quidquid sequentibus diebus pro quiete Urbis, quam vestra felicitas regit, suggestum fuerit, sigillatim pro rerum fide et ordine melioribus indiciis nuntiabo.

EPIST. LXXXII.

[recensere]

IMP. HONORIUS AUG. SYMMACHO PRAEF. URB. (C). Moderatione praecipua egit nostra serenitas, ne locum posset invenire praesumptio. Dei enim judicio venerabilium sacerdotum est dilata cognitio: ut quidquid religio, quidquid veritas postulabat, absque ulla perturbatione hoc disceptatio tranquilla decerneret. Sed per Eulalium usurpatione contra sententiam venerabilis synodi multa illicite commissa fuisse, relationis textus edocuit, qui praesentia sua causam furoris populo subministrans, totum perire voluit quidquid moderatio nostra conservat. Nam cum ordinatione nostra et sententia episcoporum, quorum in synodo major se multitudo collegerat, consensu etiam partium et professione id fieri definitum esset, ut sciret se specialiter esse damnatum quicunque ad incitandum populum Urbem fuisset ingressus: oblitus sui, probavit ex praesenti facto quale videatur habuisse principium. Quoniam ergo recte hunc, post tot admissa, Urbe constat esse depulsum, ad quam eum accedere non debere clementiae nostrae et episcoporum videretur statuisse judicium, Bonifacium venerabilem virum episcopum (ad cujus moderationem auctoritatem nostram recte censuimus jungendam), Symmache parens carissime et amantissime, sublimitas tua Urbem ingredi debere nos statuisse cognoscat; ut sub ejus gubernaculis religiosae legis reverentia moderatione solida compleatur. Dat. III nonas Aprilis, accepta idus Aprilis.

EPIST. LXXXIII.

[recensere]

D. HONORIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Quaecunque Deo auctore fiunt, merito divino pietatis vestrae judicio firmantur. Nuper namque cum ad me famulum vestrum sacra clementiae vestrae emanasset auctoritas, quasi ambiguitate submota, venerabilis viri Bonifacii episcopi sacerdotium majestas vestra roboravit. Tam grata universis quae jussa sunt exstitere, ut hoc et ordo amplissimus et Romanus populus comprobaret, D. imperator. Nam cum statuta coelestia per me essent recitata populis, et edictis ex amore propositis publicata, tantus fervor et laetitia totius exstitit civitatis, ut scilicet et religionem redditam, et praestitam quietis securitatem omnes gratulatione congrua testarentur. Interjecto itaque biduo, Urbem supra memoratus venerabilis episcopus, omni accurrente plebe, ingressus est, sicut serenitas vestra constituit: officii quoque mei obsequia minime defuerunt. Nec jam aliqua dissensio remanet populorum, et omnes divino judicio et majestatis vestrae acquieverunt voluntati. Cessantibus ergo studiis, omnes quod praecepto Dei admoniti statuistis sentire coeperunt, atque acclamationibus quae subjectae sunt gaudii sui causas plebs Romana testata est, ac serenitati vestrae gratias in dies singulos agere non desistit; quorum provisio sicut pacem orbis tuetur, ita quietem Urbis restituit, populoque concordiam.

Glosa

[recensere]
  1. Vide duas epistolas quas contra hanc Symmachi scripsit S. antistes Mediolanensis Ambrosius tomo nostrae Patrologiae XVII, col. 961-972. EDIT.