Libri Quinque de Gestis Francorum | Praefatio |
Aimoini monachi ad Abbonem abbatem Floriacensem in librum de gestis Francorum epistola.
Domino venerabili et in Christi dilectione fundato, Abboni abbati, totius gregis illi a Deo commissi minimus Aimoinus, perpetuae munus felicitatis.
Praeceptis beatitudinis tuae, beatissime Pater, parui, quibus praeceperas ut, ingeniolum exercendo meum, quod tribuente Christo per tuae sollicitudinis tuorumque discipulorum laborem ad meliora profecisse arbitrabaris, res gestas gentis sive regum Francorum, quae et per diversos sparsae libros, et inculto erant sermone descriptae, in unius redigerem corpus opusculi, ac ad emendatiorem latinitatis revocarem formam. Institi igitur ut potui, atque utinam, tam efficaciter quam libenter! Porro de opere tua paternitas viderit rectene an secus egerim. Ego autem solius oboedientiae (si tamen voluntate conatuque eam decoravi) testimonio contentus sum. Ammonitionis itaque tuae non immemor, quā saepissime hortatus es ut situm Germaniae vel Galliae, in quibus haec, quae referentur, acta sunt, non praetermitterem, ea quae in auctoribus Julio, Plinio ac Orosio invenire potui colligens, huic opusculo inserendo voluntati sublimitis tuae satisfacere commodum duxi. His igitur adjunxi quae Julius de Germanorum Gallorumque moribus aс institutis in libro suae interserit Historiae. Ab egressu quoque Francorum e Trojā usque ad id temporis quo Pipinus Magni Caroli pater regnare coepit, cunctam rerum gestarum seriem in quatuor decrevi Libros partiri. Quos eā contexui ratione ut sequens semper priorem quantitate sui et numero regum transcenderet: verbi gratiā, primo continente quinque regum actūs; secundus continet sex; tertius sentem; quartus vero octo et eo amplius. Genealogias quoque regum, quae propter similitudines nominum valde confusae erant, quantā potui diligentiā distinxi, unumquemque vel patris nomine, vel Senioris Juniorisve appellatione ab altero distinguens quemadmodum diligens lector in suis animadvertere potest locis. Id praecipue conservare curavi ut in omnibus his libris mentio fieret Benedicti Patris certis ex causis, cui ego meum scire, meum posse meumque vivere post Deum acceptum fero. Nec ignoro multos fore qui, solitā libidine omnibus detrahendi, huic volumini genuinum infigant dentem. Quod vitare non poterit, nisi qui nihil omnino scribet. Calumniabuntur in tempora: convertent ordinem, res arguent, syllabas eventilabunt, et (quod accidere plerumque solet) negligentiam librariorum ad auctorem referent. Dicent etiam: “En noster historiographus novusque auctor qui aliorum verbis pro suis utitur.” Hoc quidem me fecisse non nego neque me id piget; ac deinde facturum autumo. Habeo bonorum exemplum, quo mihi id licere facere quod illi fecerunt puto. Nec sententiis detrahentium satis moveor: tuā laude vel vituperatione doctus esse sufficiens. Vale, Pater venerande, et prosperis ad vota successibus polle.
Explicit epistola ad Abbonem abbatem.