Liber Quartus. Pars Prima | Liber Quartus. Pars Tertia |
Hactenus liber Floriacensis monasterii sancti Benedicti supra Ligerim, gesta Francorum recitat. Quae vero sequuntur non Aimoini, verum alterius cuiusdam historiographi sunt: nec unius quidem tantum, verum duorum. Nam et obitus sepulturaque Dagoberti regis et alia pleraque praeciso nimium rudique stylo repetuntur. Et cum ad Caroli Martelli gesta ventum est, politiori magisque latinā oratione tum illius tum caeterorum gestae res explicantur.
Caput XLII.
[recensere]De morte rursus Dagoberti et ejus filii regno et matrimonio: De Grimoaldo majore domūs: de Dagoberto minore attonso et ablegato: et de Grimoaldi supplicio.
Post haec igitur rex Dagobertus a febre validā correptus, aegrotans mortuus est Spinogilo villā in pago Parrisiensi, et in basilicā beati Dionysii martyris sepultus. Planxeruntque eum Franci diebus multis: regnavitque annis quadraginta quatuor. Clodoveum autem filium eius Franci super se regem statuunt. Accepitque uxorem de genere Saxonum, nomine Baltildem, pulchram omnique ingenio strenuam. Post haec autem Sigebertus rex Austrasiorum Pipino defuncto, Grimoaldum filium ejus, majorem domūs instituit. Decedente vero tempore defuncto Sigeberto rege, Grimoaldus filium ejus parvulum, nomine Dagobertum, totondit: Didonique Pictavensis urbis episcopo in Scotiam ad peregrinandum, direxit, filium suum in regno statuens. Franci itaque ob hoc valde indignantes, Grimoaldo insidias praeparant: eumque captum ad condemnandum regi Francorum Clodoveo deducunt. Qui in Parrisiensi civitate carceri mancipatus, vinculorum cruciatu constrictcus, ut erat morte dignus, ob reatum quem in dominum suum exercuit, vitam valido mortis cruciatu finivit.
Caput XLIII.
[recensere]De Clodovei qui brachium В. Dionysii abscidit sceleribus: et prole ex Batilde: et Clotharii coronatione.
Eo tempore Clodoveus brachium beati Dionysii martyris abscidit, instigante diabolo. Per idem tempus concidit regnum Francorum casibus pestiferis. Fuit autem ipse Clodoveus omni spurcitiae deditus, fornicarius, et illusor foeminarum, gulae et ebritati operam dans. Huius vitae et finis nihil dignum historia recolit. Multi enim scriptores ejus finem condemnant, nescientes videlicet finem nequitiae eius: et incerta de eo, et alia pro aliis referunt.
Cuius temporibus Sigo abbas coenobio beati Germani Parrhisiensis nobiliter praefuit.
Praedictus itaque rex Clodoveus ex Baltilde reginā tres filios suscepit: videlicet Clotharium, Childericum atque Theodoricum. Decedente itaque praefato rege Clodoveo, qui regnavit annis sexdecim, Franci Clotharium seniorem puerum ex tribus, regem sibi statuunt, cum ipsā reginā matre regnaturum.
Caput XLIV.
[recensere]De Ebroino majore domūs: et de Theodorico rege Francorum: et Childerico Austrasiorum: eorumque gestis.
Defuncto eo tempore Erchenoaldo majore domūs, Franci in incertum vacillantes, praefinito consilio Ebroinum in hujus honoris altitudine majorem domūs statuunt. His diebus Clotharius rex puer obiit: regnavitque annis quatuor: Theodoricus autem frater ejus elevatus est in regnum Francorum. Childericum itaque alium fratrem ejus, in Austriam unā cum Wlfoaldo duce regnum suscipere dirigunt. Eo tempore Franci adversus Ebroinum insidias praeparant: et super Theodoricum consurgunt, ac eum de regno ejiciunt: crinesque capitis ejus vi abstrahentes incidunt. Ebroinum quoque simili modo detonsum, ad Luxoviense monasterium in Burgundiā situm dirigunt. In Austriam vero pro Childerico mittentes accelerant: qui unā cum Wlfoaldo duce veniens, in regem Francorum elevatus est. Erat autem ipse Childericus levis nimis: omniaque nimium incaute peragebat: donec in se odium maximum et scandalum excivit: Francos valde opprimens. Ex quibus unum Francorum, nomine Bodilonem, ad stipitem tensum caedi valde sine lege praecepit. Нaec videntes Franci irā magnā commoti (Wigobertus videlicet et Amalbertus et reliqui majores natu Francorum) seditionem contra ipsum Childericum concitarunt. Bodilo etiam cum reliqis surrexit super eum: insidiatusque regem interfecit, unā cum reginā ejus uxore praegnante: quod dicere dolor est. Wlfoaldus quoque per fugam vix evasit: et in Austriam est reversus. Franci autem Leudesium filium Erchinoaldi in majorem domūs palatii erigunt. Erant autem ex Burgundiā, in hoc consilio beatus Leodegarius Augustudinensis episcopus, et Gerinus frater ejus consentientes. Ebroinus itaque capillos crescere sinens, congregatis in auxilium sociis, hostiliter a Luxoviensi coenobio egressus, in Franciam revertitur cum armorum apparatu. Ad beatum vero Audoenum direxit, quid ei consilii daret. At ille per internuntios hoc solum scriptum dirigens, ait: "De Fredegunde tibi sit memoria”. At ille ingeniosus, ut erat, intellexit: ac de nocte consurgens, commoto exercitu usque Isaram fluvium vēnit: interfectisque custodibus, ad sanctum Maxentium Isaram transiit: ac ibi quos repperit de insidiatoribus suis occidit, Leudesius vero, unā cum Theodorico rege et sociis quamplurimis, per fugam evasit. Ebroinus itaque eos persecutus est: et Bacinum villam veniens, thesauros Regales apprehendit. Deinde post haec Carisiacum veniens, regem recepit. Leudesium autem datā fide, dolose ad se venire mandavit. Quo facto Leudesium illico interfecit: ipse vero principatum sagaciter recepit. Sanctum igitur Leodegarium episcopum, diversis poenis affectum, gladio feriri jussit. Gerinum quoque fratrem ejus dirā poenā damnavit. Reliqui vero Franci, eorum socii per fugam vix evaserunt. Nonnulli vero in exilio pervagati, propriis facultatibus privati sunt.
Caput XLV.
[recensere]De Martino et Pipino juniore in Austriā praefectis, in Ebroinum et Theodoricum exercitum ducentibus: et de strage in conflictu factā: et de doloso juramento supra capsas inanes exhibito.
Eo quoque tempore decedente Wlfoaldo Austrasio, Martinus et Pipinus junior filius Ansegisili, quondam decedentibus regibus, dominabantur in Austriā: donec tandem aliquando hi duces in odium versi contra Ebroinum, exercitu plurimo Austrasiorum commoto, contra Theodoricum regem et Ebroinum aciem dirigunt. Contra quos Theodoricus et Ebroinus, cum expeditione occurrunt in loco nuncupato Lucofao. Qui simul juncti, sese invicem caede magnā prosternunt: corruitque ibi infinita turba populi. Austrasii devicti in fugam versi terga verterunt: Ebroinus eos caede crudelissimā insecutus est, maximā parte eх illā regione vastatā. Martinus per fugam elapsus, Landunum (Laudunum) Clavatum ingressus, illic se reclusit. Pipinus autem altrinsecus evasit. Ebroinus itaque patratā victoriā reversus est. Veniensque cum exercitu Erthericum (Erchrecum) villam, ad Martinum direxit nuntios, ut post data sacramenta, cum fiduciā ad regem Theodoricum veniret, hoc dolose ac fallaciter super vacuas сapsas ei jurantes: ille vero credens eis, Erthrecum veniens, ibi cum sociis suis interfectus est.
Caput XLVI.
[recensere]De Ebroini caede: et Waratonis in ejus locum successione: et de ejus filii in eum impietate et exitio: Beatique Audoeni transitu.
Ebroinus itaque magis ac magis Francos crudeliter opprimebat, donec tandem aliquando Ermenfrido Franco insidias parare simulat. Ille quoque per noctem, clam super eum consurgens, atrociter praefatum Ebroinum interfecit, atque ad Pipinum in Austriam fugiens evasit. Franci vero consilium pertractantes, Waratonem virum illustrem in loco ejus, cum jussione regis, majorem domūs palatii constituunt. Accepit autem ipse Warato inter haec obsides a praedicto Pipino, et pacem cum eo iniit. Erat id temporis memorato Waratoni filius, efficax industriusque, ferus animo, et acerbis moribus, insidiator patris sui, eumque ab honore generositatis supplantans: eratque nomen ejus Gislemarus. Quem beatus Audoenus prohibere tentavit ne hanc nequitiam contra patrem inferret. Quod ille audire contempsit: fueruntque inter ipsum Gislemarum et Pipinum bella civilia et multae discordiae. Qui ob injurias patri illatas, et alia peccata crudelia, a Deo percussus, iniquissimum spiritum exhalavit: quemadmodum ei sanctus Audoenus praedixerat. Illo autem defuncto, Warato iterum pristinum est honorem nactus. Sub his diebus beatus Audoenus, Rothomagensis episcopus, plenus dierum ac virtutibus praeclarus, Clippiaco villā regali in suburbana Parrhisiorum civitate, migravit ad dominum: et cum gloriā in basilicā sancti Petri apostoli in Rothomagensi civitate sepultus est.
Decedente quoque Sigofrido abbate coenobii sancti Germani Parrhisiensis, Babolenus in regimine substituitur.
Caput XLVII.
[recensere]De Waratonis morā: Bercharii praefecturā: et bello Austrasiorum duce Pipino contra Francos, Bercharii nece: et Pipini prole.
Succedente autem temporum curriculo, praedictus Warato defunctus est. Fuitque ei matrona nobilis ac ingeniosa, nomine Auseflidis. Franci igitur in diversa tendentes vacillabant: et interim Bercharium quendam, staturā pusillum, sapientiā ignobilem, consilio inutilem, majorem domūs oberrantes statuunt. Itaque Francis invicem sic divisis, Pipinus ab Austrasiis consurgens, commoto exercitu quamplurimo, contra Theodoricum regem et Bercharium aciem dirigit. Conveneruntque ad praelium in loco nuncupato Textritio. Illis vero inter se belligerantibus, Theodoricus rex, unā cum Berchario majore domūs, terga verterunt: Pipinus autem victor extitit. Procedente igitur tempore ipse Bercharius ab adulatoribus occisus est, instigante Auseflide.
Baboleno quoque coenobii sancti Germani abbate obeunte, Childerannus ei subrogatur in pastorali procuratione.
Post haec Pipinus sub Theodorico rege coepit esse princeps regiminis, ac major domūs. Jam enim inter se foedus pepigerant. Cura itaque palatii ac thesaurorum acceptā, Nordebertum quendam ex suis, pro se, cum rege relinquens ipse in Austriam remeavit. Erat autem praedicto principi Pipino uxor nobilissima et sapientissima, nomine Plectrudis: ex quā genuit filios duos: nomen majoris Drocus, minor vero vocabatur Grimoaldus. Drochus itaque ducatum Campaniae accepit.
Childerano autem diem obeunte, Hunfridus curam monasterii sancti Germani accepit.
Caput XLVIII.
[recensere]De obitu Theodorici regis: et Clodovei filii ejus et Childeberti regno et Grimoaldi praefecturā: Caroli filii Pipini industriā: deque abbatibus sancti Germani.
Obiit quoque Theodoricus rex qui regnavit annis XIX. Clodoveus autem filius ejus puer regalem suscepit sedem, ex reginā nomine Clodoilde progenitus. Nec multo post ipse Clodoveus rex, puer mortuus est. Regnavitque annis duobus. Childebertus autem frater eius, vir inclytus, in regno statutus est. Tunc et Nordebertus mortuus est. Grimoaldus vero Pipini principis filius, in aulā regis Childeberti major domūs effectus est.
Hunfrido abbate hominem exuente, Gundremarus vir strenuus regimen ecclesiae sancti Germani est sortitus.
Pipinus quoque multa bella gessit contra Radbodum Gentilem, et alios principes: contra Suevos etiam et quam plurimas gentes. Grimoaldus autem genuit filium ex concubinā, Theodoaldum nomine. Sub idem fere tempus Drocus filius Pipini, defunctus est. Habuit quoque praefatus princeps Pipinus filium ex aliā uxore, nomine Carolum, virum elegantem, egregium atque utilem.
Defuncto his diebus piae memoriae Gundremaro abbate, Tedelmarus pastorale sumpsit officium.
Caput XLlX.
[recensere]De Childeberti regis obitu: et Dagoberti successione: Grimoaldi caede et filii ejus Theudoaldi praefecturā.
Tunc etiam bonae memoriae gloriosus dominus Childebertus, rex justus, migravit ad dominum. Regnavit autem annis septendecim: sepultusque est in Cauciaco monasterio, in basilicā sancti Stephani protomartyris. Regnavitque Dagobertus puer, filius ejus pro eo. Habebat autem Grimoaldus uxorem in matrimonium, nomine Theudesindem, filiam Radbodi ducis Gentilis. Eratque ipse Grimoaldus major domūs, pius, modestus, mansuetus, et justus. Procedente itaque tempore, aegrotante Pipino genitore ejus, dum ad eum visitandum accessisset, in Basilicā sancti Lamberti martyris Leudici peremptus est a Rangario gentili, filio Belial. Theudoaldus vero filius ejus, jubente avo, in aulā regis honorem patris sublimiter adeptus est.
Caput L.
[recensere]De Pipini obitu: Francorum intestino bello: Theudoaldi depositione et Raganfredi sublimatione: et Caroli capti liberatione.
Eo tempore Pipinus febre validā correptus mortuus est. Obtinuitque principatum sub supra scriptis regibus, annis viginti septem et dimidio. Plectrudis quoque uxor ejus, cum suis nepotibus et rege, cuncta gubernabat sub discreto regimine. Illis diebus instigante diabolo Franci denuo in Cociā sylvā in Francos invicem irruunt, ac sese mutuo durissimā caede prosternunt. Theudoaldus autem per fugam dilapsus, ereptus est. Fuitque illo in tempore valida persecutio. Theudoaldo enim fugato, Raganfredum in principatum ac majorem palatii elegerunt. Qui commoto cum rege exercitu Carbonariam sylvam transeuntes, usque Mosam fluvium terras illas vastantes succenderunt: et cum Radbodo duce Gentili amicitias fecerunt. Carolus his diebus, cum captus a Plectrude foeminā sub custodiā teneretur, auxiliante domino vix evasit.
Caput LI.
[recensere]De Dagoberti obitu: et Danielis qui Chilpericus dictus, e clericatu in regnum sublimatione. De bello Caroli cum Frisonibus: et Chilperico ac Raganfredo grassantibus circa Coloniam Agrippinam.
Sequenti tempore Dagobertus rex aegrotans, mortuus est: regnavitque annis quinque. Franci autem Danielem quendam clericum, caesarie capitis crescente, in regnum stabiliunt, atque Chilpericum nuncupant. Eo nempe tempore denuo exercitum movent, et usque ad ipsum fluvium Mosam venientes, contra Carolum aciem dirigunt. Ex alia parte Frisones, cum Radbodo duce, in eum consurgunt. Carolus quoque super ipsos Frisones irruit: ibique maximum dispendium de sodalibus suis perpessus est: Atque per fugam elapsus abscessit. Succedente igitur tempore iterum ipse Chilpericus, cum Raganfredo, exercitu commoto Ardennam sylvam ingressus, usque Rhenum fluvium et Coloniam civitatem pervēnerunt, devastantes omnia. Thesauro multo a Plectrude matronā accepto reversus est. Sed tamen in loco qui dicitur Amblava maximum, Carolo in eos irruente, perpessi sunt dispendium.
Caput LII.
[recensere]De Caroli contra Chilpericum et Raganfredum alterā victoriā et Clotharii in regem creatione, de tertio conflictu et Eudonis fugā et direptione. Clotharii obitu: et Chilperici morte: Theodorici regno: Saxonum rebellione, Caroli victoriis in Alemanniā, et in Eudonem atque Sarracenos in Galliā.
Eo itidem tempore, praedictus vir Carolus, exercitu commoto, iterum contra Chilpericum et Raganfredum consurgit. Contra quem illi hostem bellum preparantes, accelerant. Sed Carolo pacem fieri postulante, illisque contradicentibus, ad praelium egressi sunt in loco nomine Vinciaco, dominicā die illucescente XII. Kal. April, in quadragesimā. Illis quidem fortiter bellantibus, Chilpericus cum Raganfredo terga vertit: Carolus vero victor extitit: regionibusque illis vastatis atque captivis abductis, itemque cum multā praedā in Austriam reversus est. Deinde Coloniam civitatem vēnit, ibique seditionem intulit, et ipsam civitatem cepit: cum Plectrude matronā disceptavit: et thesauros patris sui sagaciter recepit: regemque sibi statuit Clotharium nomine.
Chilpericus itaque et Raganfredus Eudonem ducem expetunt in auxilium, cum quo movente Wasconum exercitum, contra Carolum pariter perrexerunt. At ille constanter eis occurrit intrepidus. Sed Eudo fugiens, Parrhisiosque reversus, Sequanā fluvio transito usque Aurelianos pervēnit: et post Chilpericum regem, cum thesauris regalibus sublatum, ultra Ligerim recessit: et vix evadens terminos regionis suae penetravit. Carolus vero eum persecutus non reperit. Clotharius itaque memoratus rex eo anno obiit. Carolus quoque anno insecuto legationem ad Eudonem dirigens, amicitias cum eo fecit. Ille vero Chilpericum regem cum multis muneribus reddidit: sed non diu in regno resedit. Mortuus quippe est post haec, et in Noviomo civitate sepultus. Regnavit autem annis quinque et dimidio. Franci vero Theodoricum Kalā monasterio enutritum, filium Dagoberti junioris, regem super se statuunt: qui nunc anno sexto in regno subsistit.
Thedelmaro autem abbate monasterii sancti Germani defuncto, Lanfredus ei in regimine subrogatur.
Per idem tempus rebellantibus Saxonibus, eos Carolus princeps veniens praeoccupavit ac debellavit: victorque revertitur. Successivis diebus evoluto anni circuli, coacto agmine Rhenum fluvium transiit: Alemannosque et Suevos lustrat: et ad Danubium usque accessit, illoque transmeato fines Baugarenses occupavit. Subactā regione illā cum thesauris multis et cum matronā Plectrude et nepte suā Sonichilde, egreditur.
Post idem tempus Eudone duce a jure foederis recedente, comperiens hoc per internuntios Carolus princeps, commoto exercitu Ligerim fluvium transiens, ipso duce Eudone fugato, praedāque multā sublatā ab hostibus qui patriam depopulati fuerant, iterum remeavit ad propria. Eudo igitur dux cernens se superatum atque derisum, gentem perfidam Sarracenorum ad auxilium, contra Carolum principem et gentem Francorum excitavit. Egressique cum rege suo, Abdiramā nomine, Garumnam transeunt, et usque Burdegalam pervenerunt: ecclesiisque igni concrematis, populis consumptis, usque Pictavos profecti sunt. Basilicā sancti Hilarii (quod dicere dolor est) igne concrementā, ad domum beatissimi Martini evertendam se destinant. Contra quos Carolus princeps audacter aciem instruxit, ac super eos belligerando irruit, Christoque auxiliante tentoria eorum subvertit et ad praelium contra eos occurrit interfectoque rege eorum Abdiramā, exercitum ejus dimicando superavit atque devicit. Sicque victor de hostibus triumphavit.
Caput LIII.
[recensere]De Caroli in Burgundiā victoriis. Eudonis morte: et Burdegalentii provinciae subactione.
Alio quoque anno insequente, egregius bellator Carolus princeps regionem Burgundiae penetravit. Fines regni illius Leudibus suis, probatissimis viris et illustribus, ad resistendum contra gentes rebelles in fide disposuit. Pace patratā, Lugdunum Galliae suis fidelibus tradidit: et post firmata foedera induciaria, reversus est victor fiducialiter agens.
In illis autem diebus Eudo dux mortuus est. Hoc audiens praefatus princeps Carolus, inito consilio procerum suorum, denuo Ligerim fluvium transit: et usque Garumnam et urbem Burdegalensem et Castrum Blaviam veniens, occupavit: Illamque regionem cepit ac subjugavit, cum urbibus ac suburbanis castrorum: victorque cum pace remeavit.
Caput LIV.
[recensere]De supputatione annorum mundi, ex quā convincitur hanc historiae collectionem non unius esse auctoris.
Opitulante Christo Rege Regum, et domino dominorum, curricula annorum hactenus reperiuntur: ab Adam, vel ab initio saeculi, ad diluvium anni 2142. A diluvio usque ad Abraham anni 942. Ab Abraham usque ad Moysen anni 505. A Moyse usque ad Salomonem anni 489. A Salomone usque ad reaedificationem templi, temporibus Darii regis Persarum, anni 512. A restauratione templi usque ad adventum domini nostri Iesu Christi 548. Itaque ab initio mudi usque ad passionem domini nostri Iesu Christi sunt anni 5238, et a passione domini usque ad istum annum praesentem, qui est decimus nonus principis Caroli, quique in cyclo Victoris annotatur centesimus saptuagesimus septimus sunt anni DCC. XXXV. Et ut iste milliarius impleatur desunt anni CC. LXV.
Caput LV.
[recensere]De Frisonum a Carolo rege subactione: Wandalis in Galliam grassantibus et eorum ab Senonibus per Ebbonem praesulem repulsione.
Item (quod superius praetermisimus) gentem clarissimam maritimam Frisonum, nimis crudeliter rebellantem, unā cum duce suo Radbodo praefatus princeps, audacter navali evectione altum mare ingressus, navium copiā adunatā properat certatim debellare. Amistrachiam et Austrachiam insulas Frisonum penetravit: super Burdonem fluvium, Radbodum Gentilem ducem illorum, fraudulentum consiliarium interfecit, exercitum Frisonum prostravit, fana eorum et idola contrivit, atque igne combussit, ac cum magnis spoliis et praedā, victor reversus est in regnum Francorum.
Eo tempore gens impia Wandalorum Galliam devastare coepit. Quo tempore destructae sunt ecclesiae, subversa monasteria, captae urbes, desolatae domūs, diruta castra, strages hominum innumerae factae, et multus ubique humani generis sanguis effusus est. Cum itaque gravissimae per totam Galliam persecutiones detonarent, Wandalis omnia flammis et ferro proterentibus, ipsi Wandali pervenientes ad civitatem Senonensem, coeperunt eam jaculis et machinis omni arte infestare. Quod cernens praesul ejusdem urbis, Ebbo nomine, exiens de civitate cum suis, fretus divinā virtute, exterminavit illos ab urbis obsidione: fugientibusque illis, persecutus est eos usque dum egrederentur de finibus suis.
Caput LVI.
[recensere]De Lugdunensi Galliā et Provinciā et Saxonibus a Carolo rege subactis.
Sagacissimus autem vir, Carolus dux, commoto exercitu, in partes Burgundiae dirigit, Lugdunumque Galliae urbem, majores natu ac praefectos ejusdem provinciae, suae ditioni et reipublicae subjugavit, ac usque ad Massiliensem urbem et Arelatensem, suos judices constituit, et cum magnis thesauris et muneribus in Franciam remeavit.
Item rebellantibus Saxonibus paganissimis, qui contra Rhenum fluvium consistunt, strenuus vir Carolus hostem movit Francorum: in loco ubi fluvius Lippia decurrit, Rhenum amnem sagaci intentione transmeavit, maximā ex parte regionem illam dirissimam stravit: gentemque illam saevissimam ex parte tributariam esse praecepit: atque complures obsides ab eā accepit: sicque opitulante domino ad propria victor remeavit.
Caput LVII.
[recensere]De Sarracenorum circa Avenionem grassatione. et Caroli regis in eos expeditione. De Gothorum circa Narbonem debellatione et Sarracenorum oppressione. Avenionis subactione. De Pipino filio Caroli ad Liuthprandum tondendi capilli gratiā misso. Et reliquiis in Galliam dono missis: et legatione Romam missā. De regni inter filios Caroli divisione: Prodigiis coelestibus, et Caroli regis transitu.
Denuo rebellante gente validissimā Hismaelitarum (quos modo Sarracenos corrupto vocabulo vocant) irrumpenteque Rhodanum fluvium, insidiantibus infidelibus hominibus, sub dolo et fraude, cum Mauranto quodam et sociis ejus, Avenionem urbem munitissimam ac montuosam ipsi Sarraceni, collecto hostili agmine, ingrediuntur, omni regione depopulatā. At contra vir egregius, Carolus dux, germanum suum virum industrium Childebrandum ducem, cum reliquis ducibus et comitibus, illuc cum apparatu hostili dirigit. Qui propere ad eandem urbem pervenientes tentoria instruunt: undique ipsum oppidum et suburbana praeoccupant: munitissimam civitatem obsident: aciem instruunt: tandem insecutus vir belligerator Carolus praedictam urbem aggreditur, muros circundat, castra ponit, obsidionem coacervat, et in modum Hiericunthis cum strepitu hostium et sonitu tubarum, machinis, restium funibus super muros et aedium moenia irruunt: urbem munitissimam ingredientes succendunt: hostes suos capiunt: et captos trucidant atque prosternunt: et in suam ditionem urbem restituunt. Victor igitur atque bellator insignis Carolus, intrepidus Rhodanum fluvium cum exercitu suo transiit Gothorum fines penetravit: atque Narbonem usque accessit: ipsamque urbem celeberrimam atque metropolim eorum obsedit: super Adicem fluvium, munitionem in gyrum, in modum arietum instruxit: regem Sarracenorum, nomine Athima, cum satellitibus suis ibidem reclusit: castraque metatus est undique. Haec audientes majores natu principes Sarracenorum, qui commorabantur eo tempore in regione Hispaniarum, coadunato exercitu hostium cum alio rege, Amorro nomine, adversus Carolum viriliter armati consurgunt, praeparati ad praelium. Contra quos praefatus Carolus dux triumphator occurrit super fluvium Birsam et vallem Corbariam, praeliaturus. Illisque mutuo confligentibus, Sarraceni devicti atque prostrati cernentes regem suum interfectum, in fugam lapsi terga verterunt. Qui evaserant, cupientes navali evectione evadere, in stagnum maris, natantes mutuo conatu, insiliunt. Mox Franci cum navibus et jaculis super eos insiliunt: suffocantesque in aquis interimunt. Sicque Franci triumphantes de hostibus praedam magnam et spolia capiunt. Captā multitudine captivorum, cum duce victore regionem Gothicam depopulatur: urbes famosissimae Nemausum, Biterras ac Agatam funditus muros et moenia destruens, igne supposito concremavit: suburbana et castra illius regionis vastavit. Devicto adversariorum agmine, Christo in omnibus praesule et capite salutis et victoriae, rex Carolus salubriter remeavit ad propria, in terram Francorum solium principatūs sui.
Tunc memoratus princeps venerabilem Lanfredum abbatem sancti Germani, legationis causā in Aquitaniam dirigit. Denuo, in curriculo anni illius mense secundo, praedictum germanum suum Childebrandum cum plurimis ducibus atque comitibus, commoto exercitu, in partes Provinciae dirigit: quibus Avenionem urbem appulsis, Carolus cum suis properans illuc accessit: cunctamque regionem usque ad littus maris magni, suae dominationi supposuit: fugatoque duce Mauronto (Mauranto), in impenetrabiles et tutissimas rupes maritimis munitionibus, praefatus princeps Carolus sibimet adquietus (adquisitis) victor reversus est, nullo contra eum rebellante, regressusque in regionem Francorum aegrotare cepit in villā Vermeriā super fluvium Isaram. Pepigerat autem foedus, praefatus princeps cum Liuthprando Langobardorurn rege: eique filium suum Pipinum misit, ut more fidelium Christianorum, ejus capillum primus attonderet ac pater illi spiritualis existeret. Quod ille gratissime complens, multis ditatum muneribus genitori natum remisit. Quā de re contingit, ut eo tempore beatus papa Gregorius a sede sancti Petri claves venerandi sepulchri, cum vinculis sancti Petri et muneribus magnis et infinitis (quod antea nullis auditum aut visum temporibus fuit) per legationem memorato principi destinaverit: eo scilicet pacto, quatenus sacram Romanam ecclesiam a Langobardorum tyrannide liberaret, terrena coelestibus posthabens (praeponderans) floccipenderet, et a partibus Langobardorum Romanis consulendum praefatus princeps Carolus transiret.
Praedictus itaque pinceps mirifico magnificoque honore ipsam legationem suscepit: et munera pretiosa contulit: atque magna praemia per suos legatos, videlicet Grimonem abbatem Corbonensis monasterii, et Sigobertum reclusum basilicae sancti Dionysii martyris, Romam ad limina sancti Petri et Pauli destinavit: deinde memoratus princeps, consilio optimatum suorum petito, filiis suis regna dividit. Primogenitum itaque filium suum, Carlomannum nomine, in Austrasiam, quae nunc Alemannia dicitur, atque Toringiam sublimavit. Alteri vero filio juniori, Pipino nomine, Burgundiam, Neustriam, et Provinciam permisit.
Eo anno, Pipinus dux, commoto exercitu, cum avunculo suo Childebrando duce, et multitudine primatum et agmine satellitum plurimorum, in Burgundiam dirigunt: fines regionis praeoccupant: interim (quod dicere dolorem et moerorem suscitat) in sole et lunā et stellis nova signa apparuerunt: necnon et paschalis ordo sacratissimus turbatus fuit. Carolus princeps Parrhisiis basilicam sancti Dionysii martyris multis muneribus ditavit. Veniensque in Carisiacum villam super Isaram fluvium, validā febre correptus obiit, in pace cuncta in gyro regna adquisita relinquens. Rexit autem utraque regna annis viginti quinque. Transiit itaque XI. Kalend. Novemb. anno verbi incarnati DCC. XLI. sepultusque est in basilicā sancti Dionysii martyris.
Caput LVIII.
[recensere]De filiorum Caroli regis discordiā et Grifonis Captiviate.
Praedictus itaque Carolus (ut dictum est) vitā decedens, tres filios haeredes reliquit; Carlomannum scilicet, Pipinum, atque Grifonem. Quorum Grifo, qui caeteris major natu erat, matrem habuit nomine Swanahildem, neptem Odilonis Bajoariorum ducis. Haec illum maligno consilio ad spem totius regni concitavit: in tantum ut sine dilatione Laudunum civitatem occuparet, ac bellum fratribus indiceret. Qui, celeriter exercitu collecto, Laudunum obsidentes, fratrem in deditionem accipiunt: atque inde ad regnum ordinandum, ac provincias, quae post mortem patris a Francorum societate desciverant, recuperandas, animos intendunt: et ut, in externa profecturi, domi omnia tuta dimitterent, Carlomannus Grifonem sumens fratrem, in Novo castello, quod juxta Arduennam situm est, custodiri fecit: in quā custodiā, usque ad tempus, quo idem Carlomannus Romam profectus est, dicitur permansisse.
Caput LIX.
[recensere]De Pipini et Carlomanni expeditione in Aquitaniam: et regni divisione: et Alemanniae devastatione: et Odilonis Bajoarii Saxonumque oppressione et deditione duplā.
Hoc igitur quod supra significatum est, scilicet quod Carolus princeps Lanfredum abbatem sancti Germani, legationis causā in Aquitaniam miserit, replicemus. Idem nanque abbas ab Hunoldo, ipsius Aquitaniae patricio, quasi explorator tribus cum semis annis invitus detinetur. Carlomannus itaque et Pipinus Francorum regno potiti, primo Aquitaniam recipere volentes, contra Hunoldum ipsius provinciae ducem, cum exercitu eandem Aquitaniam ingrediuntur: et capto quodam castello quod Lucas vocatur, priusquam ex eā provinciā secederent, regnum quod communiter habuerunt, diviserunt inter se in loco qui vocatur Vetus Pictavis. Pace itaque peractā cum Hunoldo, Lanfredus absolvitur: eodemque anno, postquam domum regressi sunt Carlomannus Alemanniam, quae et ipsa a Francorum societate defecerat, cum exercitu ingressus ferro et igni vastavit. Carlomannus et Pipinus junctis copiis, contra Odilonem ducem Bajoariorum profecti sunt: praelioque commisso exercitum ejus fuderunt: et postquam inde reversi sunt, Carlomannus solus in Saxoniam profectus est, et castrum quod dicitur Hoscoburg cepit: et Theodoricum Saxonem, illius loci primarium, in deditionem accepit.
Iidem fratres Carlomannus et Pipinus, junctā manu, Saxoniam rursus ingressi sunt, praedictumque Theodoricum iterum in deditionem acceperunt.
Caput LX.
[recensere]De Carlomanni monachatu: et monasterio in Italiā.
Hoc anno, Carlomannus quod diu ante praemeditatus est patefecit fratri suo Pipino: scilicet secularem conversationem se velle dimittere, et in habitu monachico deo servire. Propter hoc dimissa expeditio est anni praesentis, ad vota Carlomanni perficienda: et iter illius disponendum. Nam Romam proficifci statuerat: et Pipinus vacabat dans operam, ut frater honorifice ac decenter illo, quo desiderabat, perveniret. Carlomannus Romam profectus, dimissā seculari gloriā habitum mutavit: et in monte Soracte, monasterium in honorem sancti Silvestri aedificavit: ubi quondam tempore persecutionis, quae sub Constantino imperatore facta est, sanctus Silvester latuisse fertur: ibique aliquandiu commoratus, meliori consilio, hoc loco dimisso, ad monasterium sancti Benedicti in Samniā provinciā, juxta Cassinum castrum constitutum, deo serviturus vēnit. Ibique monachicum havitum suscepit.
Caput LXI.
[recensere]De Pipini et Grifonis fratrum discordiā: et de legatione Francorum ad regem qui Franciae praeesset constituendum: et de Pipini majoris domūs inunctione et obitu.
Frater Carlomanni et Pipini, nomine Grifo, Pipino fratri suo subjectus esse nolens, quamvis sub illo honorifice viveret, collectā manu in Saxoniam profugit: collectoque Saxonum exercitu, super fluvium Ovacram, in loco qui dicitur Orheim, consedit: at Pipinus cum exercitu Francorum per Toringiam profectus, contra fratris dolos, Saxoniam ingressus est: conseditque super fluvium Nussaham (Missaham), in loco qui vocatur Skahumgi: praelium tamen non est inter eos commissum sed ex placito discesserunt. Grifo Saxonum fidei diffidens, Bajoariam petiit: et de copiis quae de Franciā ad eum confluebant, ipsum ducatum in suam redegit potestatem et Hiltrudem in deditionem accepit. Sunithgerum ad auxilium sibi venientem suscepit. Нaec cum ad Pipinum perlata fuissent, cum maximo exercitu in Bajoariam profectus est, fratremque suum Grifonem, cum omnibus qui cum ipso vel ad ipsum vēnerant, cepit: Tassilonem in ducatum restituit: domumque reversus, Grifonem, more ducum, duodecim comitatibus donavit. Sed ille tali beneficio contentus non erat. Nam eodem anno ad Waifarium ducem Aquitaniae profugit.
Richardus Wiziburgensis episcopus, et Fulradus capellanus, missi sunt Romam ad Zachariam papam, ut consulerent pontificem, de causā regum qui in illo tempore fuerunt in Franciā: qui nomen tantum regis, sed nullam potestatem regiam habebant. Per quos praedictus pontifex mandavit, melius esse illum vocari regem, apud quem summa potestas consisteret: datāque auctoritate suā jussit Pipinum regem institui.
Hoc anno, secundum Romani pontificis sanctionem, Pipinus rex Francorum appellatus est: et ad hujus dignitatem honoris unctus sacrā unctione, manu sanctae memoriae Bonifacii archiepiscopi et martyris: et more Francorum, elevatus in solium regni Suessionis civitate. Hildericus vero qui falso regis nomine fungebatur, tonso capite in monasterium missus est. Regnavit autem Pipinus rex annos XV. menses IV. et dies XX. tenuerat vero ante principatum et majoratum domūs, annis X. ab obitu patris sui usque ad susceptionem regni.
Caput LXII.
[recensere]De Pipini regis Austrasiorum successibus in Saxoniā: et Stephani papae et Carlomanni fratris ad eum adventu: et de ejusdem inunctione: et de sancti Germani apparitione et translatione.
Hoc anno Pipinus rex cum exercitu magno Saxoniam ingressus est et quamvis Saxones ei obstinatissime resisterent, pulsi tamen cesserunt. At ipse usque ad locum qui dicitur Rum, qui est super fluvium Wisuram, accessit. In quā expeditione Hildegarius archiepiscopus interfectus est, in monte qui dicitur Duburg (Iuburg). Revertente vero rege de Saxoniā, nuntius vēnit de morte fratris sui Grifonis, qui in Vasconiam profugerat, et a quo et qualiter fuisset interemptus. Eodem anno Stephanus papa vēnit ad Pipinum regem, in villam quae vocatur Carisiacus: suggerens ei, ut se et Romanam ecclesiam, ab infestatione Langobardorum defenderet. Vēnit et Carlomannus frater regis jam monachus factus, jussu abbatis sui, ut apud fratrem suum precibus Romani pontificis obsisteret. Invitus tamen hoc fecisse putatur: quia nec ille abbatis sui jussa contemnere, nec abbas ille praeceptis regis Langobardorum, qui ei hoc imperavit, audebat resistere.
Stephanus papa, postquam a rege Pipino ecclesiae Romanae defensionis firmitatem accepit, ipsum sacrā unctione ad regiae dignitatis honorem consecravit, et cum eo duos filios ejus, Carolum et Carlomannum: mansitque hyberno tempore in Franciā.
Eodem anno Bonifacius archiepiscopus Magontiensis, in Frisiā verbum dei praedicans, a paganis interfectus, martyrio coronatus est.
Sequenti anno venerabilis Lanfredus, abbas coenobii sancti Germani Parrhisiensis, gloriosissimum regem Pipinum adiit: significans sibi per revelationem ostensum, et commonitum ab ipso sancto pontifice Germano, quatenus sacratissima ejus membra, de oratorio sancti Symphoriani, in quo ducentis circiter vel eo amplius annis jacuerat, intra majoris ecclesiae aulam transferri deberent. Audiens hoc gloriosissimus deique cultor rex Pipinus, gaudio gavisus est magno. Convocatisque universis regni sui praesulibus, eis mysterium sibi revelatum declaravit: qualiterque tantum perficere negotium deberet, solerti ab eis indagine perquisivit atque tractavit. Omnibus vero id collaudantibus, die constitutā gloriosissimus rex praefatus unā cum multitudine antistitum ac procerum turbā, assistentibus filiis suis regibus (Carlomanno videlicet, atque Carolo, qui postea magnus dictus est, tunc septenni puerulo) sacratissima membra reverendissimi antistitis Germani, intra majorem basilicam cum digno honore transposuerunt. Praedictus autem gloriosissimus Pipinus rex, pro ostensis in transpositione sanctissimi pontificis coelitus gavisus miraculis, ipsā die quandam villam nuncupatam Palatiolum, sitam in Pago Parrhisiaco, sancto pontifici perpetuo habendam regali praecepto contradidit.
Caput LXIII.
[recensere]De Pipino Aistulphum Langobardorum ad restitutionem eorum quae ecclesiae Romanae erant cogente: De Carolomanni monachi obitu: et Aistulphi subacti dolo et morte.
Pipinus rex, invitante atque suggerente praedicto Romano Pontifice, propter justitiam beati Petri apostoli a rege Langobardorum exigendam, Italiam cum validā manu ingreditur. Resistentibus Langobardis, et claustra Italiae tuentibus, ad ipsas montium clausuras acerrime pugnatum est: cedentibusque Langobardis, omnes copiae Francorum quamvis difficilem viam non magno labore superarunt. Aistulphus Langobardorum rex manum conserere non ausus, in civitate Papiā a rege Pipino obsessus est. Qui ante obsidionem non solvit, quam firmitatis causā, pro reddendā sanctae Romanae ecclesiae justitiā, obsides quadraginta recepisset. Datis vero quadraginta obsidibus, promissisque jurejurando firmatis, ipse quidem in regnum suum regressus est, et Stephanum papam, cum Fulrado capellano et non minimā Francorum manu, Romam remisit. Carlomannus autem monachus, frater regis, qui cum Bertradā reginā in Viennā civitate remansit, priusquam rex de Italiā reverteretur febre correptus, diem obiit: cujus corpus, jussu regis, ad monasterium sancti Benedicti, in quo monachicum susceperat habitum, relatum est.
Aistulphus vero rex Langobardorum, quanquam anno superiore obsides dedisset, et de reddendā sanctae Romanae ecclesiae justitiā, tam se quam optimates suos jurejurando obstrinxisset, nihil de promissis opere complevit. Proprer hoc Pipinus rex iterum cum exercitu Italiam intravit: et Aistulphum in Papiā civitate se includentem obsedit: et obsidione ad impletionem promissorum suorum compulit: redditamque sibi Ravennam, et Pentapolim, et omnem exarchatum ad Ravennam pertinentem, ad sanctum Petrum tradidit. Atque his peractis in Galliam est reversus. Aistulphus autem post abscessum ejus, cum meditaretur quomodo non tam impleret promissa sua, quam dolose ea quae impleta fuerant commutaret, in venatione de equo suo casu prolapsus est, atque ex hoc aegritudine contractā, intra paucos dies vivendi terminum fecit. Cui Desyderius, qui comes stabuli ejus fuerat, successit in regnum.
Caput LXIV.
[recensere]De Constantini muneribus ad Pipinum perlatis: et fide quam illi Тaхillo Bajoariorum dux dederat: et Saxonum deditione: De ortu et obitu Pipini junioris.
Constantinus imperator misit Pipino regi multa munera, inter quae et organum, quae ad eum Compendium perlata sunt: ubi tunc populi sui generalem conventum habuit. Illuc et Tassilo, dux Bajoariorum, cum primoribus gentis suae vēnit: et more Francico, in manūs regis in vassaticum, manibus suis semetipsum commendavit: fidelitatemque tam ipso regi Pipino, quam filiis ejus Carolo et Carlomanno, jurejurando supra corpus sancti Dionysii promisit: et non solum ibi, sed et super corpus sancti Martini et sancti Germani Parrhisiaci, simili sacramento, fidem se praedictis dominis suis diebus vitae suae sarvaturum est pollicitus. Similiter et omnes primores ac majores natu Bajoarii, qui cum eo in praesentiam regis pervēnerunt, fidem se regi et filiis ejus sarvaturos, in praedictis venerabilibus locis promiserunt.
Pipinus rex cum exercitu Saxoniam aggressus est: et quamvis Saxonibus validissime resistentibus, et munitiones suas tuentibus, pulsis praelio pugnatoribus per ipsum, quo patriam defendere conabantur, vallum intravit: commissisque passim praeliis, plurimam ex ipsis multitudinem cecidit: coegitque ut promitterent, se omnem voluntatem illius esse facturos, et annis singulis, honoris causā, ad generalem conventum equos trecentos pro munere daturos. His itaque compositis, et more Saxonico ut rata esse deberent, confirmatis, in Galliam sese cum exercitu suo recepit.
His diebus venerabili Lanfredo abbate decedente, Guichaldus ecclesiae sancti Germani abbas praeficetur.
Natus est Pipino regi filius, quem suo nomine Pipinum vocari voluit: sed puer immaturā morte praeventus, tertio post nativitatem suam anno decessit. Hoc anno celebravit rex natalem domini in Langdare: et pascha in Iopilā: neque extra regni sui terminos alquod iter fecit.
Caput LXV.
[recensere]De bello in Waifarium Aquitaniae ducem moto: et ejus pacatione: et innovatione ac urbium captione: Carolique magni tyrocinio.
Waifarius dux Aquitaniae cum res quae in suā potestate erant, et ad ecclesias, sub manu Pipini regis constitutas, pertinebant, rectoribus ipsorum venerabilium locorum reddere nollet, ipsumque regem pro his se per legatos suos commonentem, audire contemneret, contumaciā suā ad suscipiendum contra se bellum concitavit. Nam rex contractis undique copiis, Aquitaniam ingressus, bello se res et justitias ecclesiarum exacturum pronuntiavit. Cumque in loco qui Tedoad vocatur positis castris consedisset, Waifarius bello certare non ausus, missā ad regem legatione spondet se imperata facturum: ecclesiarum possessiones et res debitas redditurum: obsides qui imperarentur daturum. Dedit etiam de primoribus gentis duos, Adalgarium et Itherium: et hoc facto commotum contra se regis animum adeo mitigavit, ut statim bello desisteret. Nam acceptis obsidibus, qui ad fidem promissionibus faciendam dati sunt, rex bello abstinuit: domumque reversus, dimisso exercitu, in villā Carisiaco hyemavit: in quā et natalem domini et pascha celebravit. Waifarius autem dux, quanquam obsides dedisset, sacramenta jurasset, satius tamen ratus si de illato sibi anno superiore bello ultionem sibi exigeret, exercitum suum qui Francorum possessiones popularetur, usque Cabillonem civitatem fecit accedere. Quod cum Pipino regi, generalem conventum agenti in villā Duriā, fuisset nuntiatum, coactis undique auxiliis, cum magno belli apparatu Aquitaniam ingressus est. Quaedam oppida atque castella manu cepit. In quibus praecipua fuere, Borbonum, Cantilla, Clarus mons. Quaedam se victori ultro dediderunt, maximeque Arvernorum castella, quae tunc bello premebantur. Rex tamen cuncta quae extra munitiones invenit ferro et igni devastans, postquam ad Lemovicas oppidum vēnit, reversus est: et in villā Carisiacā hybernis habitis, natalem domini ac pascha celebravit. In hac expeditione fuit cum rege primogenitus ejus filius, Carolus: ad quem, post patris obitum, totius imperii summa conversa est.
Caput LXVI.
[recensere]De bello Aquitanico: in quo Biturica urbs capta: et altero in quo Tassilo defecit: deque hyeme asperrimā.
Pipinus rex suscepto a se bello finem imponere cupiens, iterum Aquitanicam provinciam cum magnis copiis intrat. Captāque Bituricā civitate, et castello Toarcis revertitur: hyemavitque in villā Gentiliaco: atque in eā natalem domini, ac paschalis festi solennia celebravit.
Redeunte anni congruo tempore, conventu Nivernis habito, et contractis undique copiis rex Pipinus Aquitaniam repetit: et omnia quae extra munitiones erant ferro et igni depopulatus, usque Carduciam (Cadurciam) oppidum accessit. Inde cum integro exercitu, in Franciam se recepturus, per Lemovicinos regreditur. De quā expeditione Tassilo Bajoariae dux, aegritudine per dolum simulatā in patriam reversus est, firmatoque ad defectionem animo, ad regis se conspectum ulterius venturum abjuravit. Rex dimisso in hyberna exercitu, ad hyemandum in villā Longdare consedit: atque ibi natalem domini ac pascha celebravit. Facta est autem eo tempore tam valida atque aspera hyems, ut immanitate frigoris, nullae praeteritorum annorum hyemi videretur conferri.
Rex Pipinus, distracto in diversa animo propter duo bella, videlicet Aquitanicum jam olim susceptum, et Bajoaricum propter Tassilonis ducis defectionem suscipiendum, populi sui generalem conventum habuit in Wormatiā civitate: dilatāque in futurum expeditione, illo anno in Franciā domi se continuit: hyemavitque in villā Carisiaco, atque in eā natalem domini et sanctum paschalis festi solenne celebravit. Eclipsis solis facta est pridie nonas Junii horā sextā. Hoc anno rex Pipinus domi se continuit: neque propter Aquitanicum bellum, quamvis nondum finitum, regni sui terminos egressus est: sed generalem populi sui conventum in Actiniaco villā, Hyberna vero Aquisgrani habuit: ubi et natalem domini et pascha celebravit.
Pipinus rex ad conficiendum Aquitanicum bellum, conventu Aurelianis habito, in Aquitaniam profectus: destructum a Waifario Argentomagum castrum reaedificavit: dispositoque ibi necnon in Bituricā civitate, Francorum praesidio, regreditur: natalemque domini Salmontiaci, pascha vero Gentiliaci celebravit.
Caput LXVII.
[recensere]De controversiā Graecorum et Romanorum super trinitate et imaginibus sanctorum: et de bello Aquitanico in quo Pipinus Tolosam cepit, et anno sequenti castella plurima: De sororum ac matris et neptium Waifarii ad Pipinum adductione: Waifarii caede: Pipini morbo et obitu.
Ortā quaestione de sanctā trinitate, et de sanctorum imaginibus, inter orientalem et occidentalem ecclesiam (id est Romanos et Graecos) rex Pipinus, conventu in Gentiliaco villā congregato, synodum de ipsā quaestione habuit: eoque peracto, ad bellum praedictum conficiendum, post natalem domini in Aquitaniam proficiscitur: et per Narbonem iter agens, Tolosam aggressus cepit. Albiensem, et Gavuldensem pagos in deditionem accepit: et Viennam reversus, postquam ibi et paschalis festi sacra peregit et exercitum a labore refecit, jam prope aestate confectā mense Augusto ad reliquias belli profectus est: et Bituricam veniens, conventum, more Francico, in campo egit: et inde iter agens, ad Garomnam fluvium pervēnit: castella multa atque speluncas, in quibus se hostium manus plurima defensabat, coepit: interque praecipua fuere castra, Scoralia, Tormina (Torinna), Petrotia. Reversus Bituricam, exercitum in hyberna dimisit: ipse ibi considens natalem domini celebravit. Eo anno Paulus papa Romanus defunctus est: cujus rei nuntius ibi ad regem pervenit.
Rex Pipinus, cum primum ad bellum gerendum tempus congruum esse vidit, evocato undique exercitu, ad civitatem Sanctonicam contendit. Captoque in itinere Rumstanno (Rimistanno), cum ad urbem praedictam venisset, mater et soror et neptis Warnarii ducis ad conspectum ejus adductae sunt. Quas cum pie susceptas servari jussisset, ad Garomnam fluvium proficiscitur: ubi ei Erounicus cum aliā praedicti ducis sorore occurrit in loco qui Montes vocatur, seque et illam regi tradidit. Rebus igitur aliquot prospere gestis, rex revertitur: et in castello, quod dicitur Fels, pascha celebravit. Acceptāque secum dominā uxore suā Bertrudā, atque familiā suā, iterum ad urbem Sanctonicam vēnit. Dimissāque ibi uxore et familiā, cum omnibus copiis ad persequendum Waifarium ducem animum intendit: nec prius destitit, quam aut caperet aut interficeret rebellantem. Interfecto igitur duce Waifario in territorio Petragorico, confectoque, ut sibi videbatur Aquitanico bello Sanctonas reversus est. Cumque ibi aliquantulum temproris moraretur, aegritudine decubuit. In ipsā tamen valetudine Turonos delatus, apud sancti Martini memoriam oravit. Inde cum Parrhisios venisset, VIII. Kal. Octob. diem obiit. Cuius corpus in basilicā beati Dionysii martyris humatum est. Filii vero ejus Carolus et Carlomannus consensu omnium Francorum reges creati: et Carolus in civitate Novimo, Carlomannus Suessionis, insignia regni susceperunt. Carolusque, qui major natu erat, Aquisgranum profectus, ibi natalem domini, et in Rothomagensi civitate pascha celebravit.
Caput LXVIII.
[recensere]De Caroli magni in Hunoldum successu: et cum fratre reconciliatione per matrem. De Carlomanni obitu: et uxoris ejus fugā.
Postquam hi duo fratres succedentes regnum inter se partiti sunt, Aquitania provincia, quae in sortem majoris natu Caroli regis cesserat, remanentibus in eā trinsacti belli reliquiis, conquiescere non potuit. Nam Hunoldus quidam regnum affectans, provincialium animos ad nova molienda concitavit: contra quem, quia ipsi eadem provincia sorte obvēnerat, rex Carolus cum exercitu profectus est. Sed cum fratris auxilium habere non posset (qui procerum suorum pravo consilio, ne id faceret, impediebatur) colloquio tantummodo cum eo habito, in loco qui Duasdives vocatur, fratre in regnum suum remeante, ipse in Engolismam civitatem Aquitaniae proficiscitur: et inde contractis undique copiis, fugientem undique Hunoldum persequitur: paulumque abfuit quin caperet. Sed ille notitiā locorum, in quibus regis exercitum latere poterat, liberatus est: dimissāque Aquitaniā Vasconiam petiit, tutum se ibi fore arbitratus. Erat tunc Vasconensis dux Lupus nomine: cujus fidei se Hunoldus committere non dubitavit. Ad quem rex missā legatione, jubet sibi perfugam reddi, eā conditione mandatā, ut si dicto non obediret, sciret se belloVasconiam ingressurum, neque inde prius digressurum, quam illius inobedientiae finem imponeret. Lupus minas regis pertimescens, Hunoldum et uxorem ejus sine cunctatione reddidit, et se quoque quaecunque imperarentur facturum spopondit. At rex, donec legati quos miserat reverterentur, castellum quoddam juxta Dornoniam fluvium, vocabulo Frontiacum, aedificat. Reversis igitur legatis, reducto perfugā, aedificato castello, in regnum suum regreditur celebravitque natalem domini in villā Duriā: et pascha apud sanctum Lambertum, in vico Leodico.
Dominus Carolus rex habuit conventum generale in Wormatiā civitate. Bertrada vero mater regum, cum Carlomanno minore filio apud Salutias locuta pacis causā in Italiam proficiscitur. Peractoque propter quod illuc profecta erat negotio (Nam propter filiam Desiderii regis Langobardorum expetendam in matrimonium filio suo regi Carolo ierat), adoratis etiam Romae sanctorum Apostolorum liminibus, ad filios in Galliam revertitur. Carolus autem rex natalem domini Mogontiae, sanctumque pascha in villā Haristallio celebravit.
Peracto, secundum morem, generali conventu, super fluvium Scaldem in villam Valleschenarum rex Carolus ad hyemandum proficiscitur. Cunque ibi aliquandiu moraretur, Carlomannus frater ejus Pridie Nonas. Decemb. decessit in villā Salmonciacā: et rex ad capiendum ex integro regnum animum intendens, in Carbonacum villam vēnit. Ibi Wilharium episcopum Sedunensem, et Fulradum capellanum et alios plures sacerdotes, comites etiam atque primates fratris sui (inter quos vel praecipui fuēre Warinus et Adhalardus) ad se venientes suscepit. Nam uxor ejus, et filii cum parte optimatum, in Italiam profecti sunt. Rex autem profectionem eorum in Italiam quasi supervacuam patienter tulit: celebravitque natalem domini in Attiniaco, et pascha in Haristallio.
Caput LXIX.
[recensere]De Saxonum a Carolo magno subactione: et idoli illorum destructione: deque prioris conjugis repudio: et secundā matrimonio. Item de legatione Adriani papae ad ipsum: et de expeditione in Desiderium quem Ticini obsedit susceptā.
Romae Stephano papā defuncto, Adrianus in pontificatu successit. Rex vero Carolus congregato apud Wormaciam generari conventu, Saxoniam bello aggredi statuit: eamque sine morā ingressus, ferro et igni cuncta depopulatus, Eresburgum castrum cepit: Idolumque quod Irminsul a Saxonibus vocabatur evertit. In cujus destructione cum eodem loco per triduum moraretur, contigit ut, propter continuam coeli serenitatem exsiccatis omnibus illius loci rivis ac fontibus, aqua ad bibendum inveniri non posset. Sed ne diutius siti confectus laboraret exercitus, divinitus factum creditur ut quādam die cum, juxta morem, tempore meridiano cuncti quiescerent, juxta montem qui castris erat contiguus, tanta vis aquae in concavo ejusdam torrentis eruperit, ut cuncto eхercitui sufficeret. Tunc rex idolo destructo, ad Wisaram fluvium accessit: ibique a Saxonibus duodecim obsides accepit: inde in Franciam reversus, in villā Haristallio et natalem domini et sanctam paschalis festi solennitatem celebravit.
Hoc anno etiam dominus Carolus rex repudiavit filiam Desiderii regis Langobardorum, anno postquam eam matris hortatu duxerat uxorem: et Hildegardem de gente Suevorum, precipuae nobilitatis foeminam, in matrimonium accepit. Adrianus papa cum insolentiam regis Desiderii, et Langobardorum oppressionem ferre non posset, decrevit ut legationem ad Carolum regem Francorum mitteret, eumque sibi atque Romanis, adversus Langobardos, opem ferre rogaret: et quia id terreno itinere per Italiam fieri non poterat, eum quem miserat legatum, nomine Petrum, navim conscendere et Massiliam usque per mare ire, atque inde terreno itinere in Franciam fecit pervenire. Qui cum ad regem in Theodone villā (ubi tunc hyemaverat) pervenisset, et ei legationis suae causam aperuisset, eādem quā vēnerat viā Roman regressus est. Rex vero rebus quae inter Romanos ac Langobardos gerebantur diligenti curā pertractatis, bellum sibi cum Langobardis pro defensione Romanorum suscipiedum ratus, commoto Francorum exercitu, Gebennam Burgundiae civitatem juxta Rhodanum sitam vēnit: ibique de bello suscipiendo deliberans, copias quas secum adduxerat divisit: et unam partem cum Bernardo patruo suo per montem Iovis ire jussit. Alteram ipse ducens, per montem Cinisium Italiam intrare contendit, superatoque Alpium jugo, Desiderium regem frustra sibi resistere conantem citra congressionem fugavit: Ticinoque inclusum obsedit: et in oppugnatione civitatis, quia difficilis erat, totum hyberni temporis spatium, multa moliendo, consumsit.
Caput LXX.
[recensere]De Saxonum rebellione et perfidiā miraculosāque ab incendio templi repulsione. De Ticini deditione: Desiderii captivitate: et Soxonum a Carolo subactione.
Cum haec in Italiā geruntur, Saxones per opportunam absentiam regis nacti occasionem, contiguos sibi Assorum terminos ferro et igni populantur. Cumque in eo loco qui nunc Frideslar ab incolis nominatur, basilicam a beato Bonifacio martyre dedicatam incendere molirentur, atque hoc efficere casso labore conarentur, immisso sibi divinitus pavore subitaneo, turpi trepidatione confusi domum fugiendo revertuntur. At rex dimisso, ad obsidionem atque ad expugnationem Ticini, exercitu, orandi gratiā Romam proficiscitur: et cum paractis votis inde ad exercitum fuisset reversus, fatigatam longā obsidione civitatem ad deditionem compulit. Quam caeterae civitates secutae, omnes se regis ac Francorum potestati subdiderunt. At rex subactā, et pro tempore ordinatā Italiā, in Franciam revertitur, captivum ducens Desiderium regem. Nam Adalgisus filius ejus, in quo Langobardi multum spei habere videbantur, desperatis patriae rebus, relictā Italiā in Graeciam ad Constantinum imperatorem se contulit: ibique in patriciatūs ordine atque honore consenuit. Rex autem domum regressus, priusquam eum Saxones venisse sentirent, tripertitum in eorum regiones misit exercitum: qui incendiis ac direptionibus cuncta devastans, compluribus etiam qui resistere conati sunt interfectis, cum ingenti praedā reversus est, et celebravit praefatus gloriosus rex Natalem domini, in villā quae dicitur Carisiacus, similiter et pascha.
Cum rex in villā Carisiacā hyemaret, consilium iniit, ut perfidam ac foederifragam Saxonum gentem bello aggrederetur: et eo usque perseveraret, dum aut victi Christianae religioni subjicerentur aut omnino tollerentur. Habitoque apud Duriam villam generali conventu, Rheno quoque transmisso, cum regni viribus Saxoniam petiit: et primo statim impetu Sigiburgum castrum, in quo Saxonum praesidium erat, pugnando cepit. Eresburgum aliud castrum, a Saxonibus destructum, munivit: et in id Francorum praesidium posuit. Inde ad Wisaram fluvium veniens, in eo loco qui Brunesberg vocatur congregatam multitudinem offendit, quae eum transitu fluminis arcere conabatur, sed frustra. Nam in primā congressione pulsi, fugatique sunt: et magnus eorum numerus, ibidem interfectus est. At rex amne trajecto, cum parte exercitūs ad Ovacrum fluvium contendit: ubi ei Hessi, unus ex primoribus Saxonum, cum omnibus Ostfalais occurrens, et obsides quos rex imperaverat dedit, et sacramentum fidelitatis juravit. Inde regresso, cum in pagum qui Buki vocabatur, pervenisset, Angarii cum suis primoribus ei occurrerunt: et sicut Ostfalai, juxta quod imperavit, obsides ac sacramenta dederunt. Interea pars exercitūs, quam ad Wisaram dimisit, in eo loco qui Hudbeki vocatur castris positis, incaute se agendo, Saxonum fraude circumventa atque decepta est. Nam cum pabulatores Francorum, circa nonam diei horam reverterentur in castra, Saxones eis, quasi et ipsi eorum socii essent, sese miscuerunt, ac sic Francorum castra ingressi sunt dormientesque ac semisomnos adorti, non modicam incautae multitudinis caedem fecisse dicuntur. Sed vigilantium ac viriliter resistentium virtute repulsi castris excesserunt: et ex pacto, quod inter eos in tali necessitate fieri poterat, discesserunt. Quod cum regi fuisset relatum, quantā potuit celeritate adcurrens, fugientium terga insecutus magnam ex eis prostravit multitudinem: et tum demum Westfalaorum obsidibus acceptis, ad hyemandum in Franciam revertitur.
Caput LXXI.
[recensere]De Langobardorum et Saxonum rebellione et iteratā subactione. Et simulatā deditione et baptizatione: deque Ibnalarabi Sarraceni ad regem adventu.
Rege domum revertente, nuntiatur Rodgandum Langobardorum, quem ipse Forojuliensibus ducem dederat, in Italiā res novas moliri, et jam complures ad eum civitates defecisse. Ad quos motūs comprimendos cum sibi festinandum judicaret, strenuissimum quemque suorum secum ducens, raptim in Italiam proficiscirur. Rodgando, qui regnum affectabat, interfecto, civitatibus quoque, quae ad eum defecerant sine dilatione receptis, et in eis Francorum comitibus constitutis, eādem quā vēnerat viā velociter reversus est. Cui vix Alpes transgresso occurrēre, qui nuntiarent Eresburgum castrum a Saxonibus expugnatum, ac praesidium Francorum, quod in eo posuerat, expulsum. Sigisburgum aliud castellum oppugnatum quidem, sed non captum: eo quod ii qui in eo causā praesidii fuerant constituti, factā eruptione incautos atque oppugnationi intentos Saxones a tergo invaserunt: et apparente manifestissime gloriā domini supra domum ecclesiae (nam visum est paganis, quod instar duorum scutorum igneorum, colore rubro flammantium et agitantium, supra ipsam esse ecclesiam) plurimis eorum interfectis, reliquos non solum oppugnationem dimittere, sed et fugere compulēre: palantesque ac dispersos Lippiam usque fluvium persecuti sunt. Haec cum regi delata fuissent, conventu apud Vuormaciam habito, Saxoniam sine morā statuit cum exercitu esse petendam. Contractis ingentibus copiis, tantā celeritate ad destinatum a se in Saxoniam locum pervēnit, ut omnes hostium conatūs, quibus ei resistere parabant, illā festinatione perverteret. Nam ad fontem Lippiae veniens, universam illius perfidi populi multitudinem, velut devotam ac supplicem, et quam erroris sui poeniteret veniam poscentem invēnit. Cui cum et misericorditer ignovisset, et eos qui se Christianos fieri velle affirmabant baptizari fecisset, datis et acceptis pro fide sarvandā fraudulentis eorundem promissionibus, obsidibus quoque, quos imperaverat, receptis, Eresburgo castro, quod dirutum erat, restaurato, alioque castello, super Lippiam constructo, et in utroque non modico praesidio relicto ipse in Galliam reversus, natalem domini in Haristallio, et pascha Noviomagi celebravit.
Rex primā veris aspirante temperie Noviomagum profectus est: et post celebratam ibidem paschalis festi solennitatem, propter fraudulentas Saxonum promissiones, quibus fidem adhibere non poterat, ad locum qui Padrabunno vocatur generalem populi sui conventum habiturus, cum ingenti exercitu in Saxoniam profectus est. Eo cum venisset, totum perfidae gentis senatum ac populum, quem ad se venire jusserat, morigerum ac fallaciter sibi devotum invēnit. Nam cuncti ad eum vēnerunt, praeter Widichindum unum ex primoribus Westfalaorum: qui multorum sibi facinorum conscius, et ob id regem veritus, ad Sigefridum Danorum regem profugerat. Caeteri qui advēnerant, in tantum se regis potestati permisēre, ut eā conditione tunc veniam accipere mererentur: ut si ulterius sua statuta violarent, et patriā et libertate privarentur. Baptizata est ibidem ex eis maxima multitudo, quae se, quamvis falso, Christianam velle fieri promiserat. Vēnit eodem in loco ac tempore ad regis praesentiam de Hispaniā Sarracenus quidam, nomine Ibnalarabi, cum aliis Sarracenis sociis suis, dedens se ac civitates quibus eum rex Sarracenorum praefecerat. Idcirco rex peracto memorato conventu, in Galliam reversus, natalem domini in Duniaco villā, pascha vero in Aquitaniā apud Cassinoilum celebravit. In quā villā natus est ei filius ex Hildegarde reginā: quem ex sacro fonte Hludovicum nominaverunt.
Caput LXXII.
[recensere]De Caroli magni in Hispaniam felici trajectione, et infelici reditu per insidias Vasconum: De Saxonum grassatione et caede per Francos orientales.
Tunc ex persuasione praedicti Sarraceni spem capiendarum quarundam in Hispaniā civitatum haud frustra concipiens, superatoque in regione Vasconum Pyrenaei montis jugo, primo Pompelonem Navarrorum oppidum aggressus in deditionem accepit: Inde Iberum amnem vado trajiciens, Caesaraugustam praecipuam illarum partium civitatem accessit. Acceptisque, quos Ibnalarabi et Abuthaur quosque alii quidam Sarraceni dederunt, obsidibus, Pompelonem revertitur cujus muros, ne rebellare posset, ad solum usque destruxit: ac regredi statuens Pyrenaei saltum ingressus est: in cujus summitate Vascones, insidiis collocatis, extremum agmen adorti, totum exercitum magno tumultu perturbant: et licet Franci Vasconibus tam armis quam animis praestare viderentur, tamen et iniquitate locorum et genere imparis pugnae, inferiores effecti sunt. In hoc certamine plurimi aulicorum, quos rex copiis praefecerat, interfecti sunt: et direpta impedimenta. Hostis propter notitiam locorum, statim in diversa dilapsus est. Cujus vulneris accepti dolor, magnam partem rerum feliciter in Hispaniā gestarum in corde regis obnubilavit.
Interea Saxones, velut occasionem nacti, sumptis armis ad Rhenum usque profecti sunt. Sed cum amnem trajicere non possent, quicquid a Viteā civitate, usque ad flumen Mosellae vicorum villarumque fuit, ferro et igni depopulati sunt. Pari modo sacra prophanaque pessundata: nullum aetatis, aut sexūs, seu sacrarum Virginum, discrimen hostis ira fecerat: ut liquido appareret eos, non praedandi, sed ultionem exercendi gratiā, Francorum terminos introisse. Cujus rei nuntium cum rex apud Altissiodorum civitatem accepisset, extemplo Francos orietales atque Alemannos ad propulsandum hostem festinare jussit. Ipse, caeteris copiis dimissis, Heristallium villam, in quā hyemare constituerat, petiit. At Franci et Alemanni, qui contra Saxones missi erant, magnis itineribus ad eos ire contendunt, si forte in finibus suis eos invenire possent. Sed illi, re peractā, revertebantur ad sua. Quorum vestigia secuti qui a rege missi fuerunt, in pago Hassiorum, super fluvium Aternam, iter agentes invēnerunt: eosque statim in ipso fluminis vado adorti, tantā strage cecidēre, ut ex ingenti multitudine ipsorum, vix pauci domum fugiendo pervenisse dicantur.
Caput LXXIII.
[recensere]De Hildebrandi ducis ad regem adventu: deque regis in Saxones expeditione: et Westfalaorum in deditionem acceptione. De aliā in Saxones expeditione, et fictā eorum baptizatione. De peregrinatione Romam usque: et filiorum ejus coronatione. Taxillonis deditione.
At rex de Heristallio, ubi hyemaverat et ubi natalem domini ac sanctum pascha celebraverat, primā veris temperie movens, Compendium vēnit. Et cum inde, peracto proprer quod vēnerat negotio, revertisset, occurrit ei Hildebrandus dux Spoletanus cum magnis muneribus in villā Wirciniaco: quem et benigne suscepit, et muneribus donatum in ducatum suum remisit. Ipse, animo ad Saxonicam expeditionem intento, Duriam vēnit: habitoque, juxta morem, generali conventu, Rhenum in eo loco qui Lippia vocatur, cum exercitu trajecit. Cui cum Saxones in quodam loco qui Buocholt vocatur, vanā spe ducti, resistere tentarent, pulsi fugatique sunt: et rex Westfalaorum regionem ingressus, omnes eos in deditionem accepit: inde ad Wisuram veniens, castris positis in loco nomine Nudufulli, stativa per aliquot dies habuit. Ibi Angarii et Ostfalai venientes, et obsides dederunt, et sacramenta juraverunt. Quibus peractis, rex trans Rhenum in Wormatiam civitatem hybernatum se recepit.
Inde cum primum temporis opportunitas adridere visa est, iterum cum magno exercitu in Saxoniam profectus est. Transiensque per castrum Eresburgum, ad fontem Lippiae vēnit: ubi castra metatus, per aliquot dies est moratus. Inde ad orientem itinere converso, ad Ovacrum fluvium accessit. Cui cum ibi omnes orientalium partium Saxones, ut jusserat occurrissent, maxima eorum multitudo, in loco qui Orehim appellatur solitā simulatione, baptizata est. Profectus inde ad Albiam, castrisque in eo loco, ubi Ora et Albia confluunt, ad habenda stativa collocatis, tam ad res Saxonum, qui citeriorem, quam ad Sclavorum, qui ulteriorem fluminis ripam incolunt, componendas operam impendit. Quibus tunc pro tempore ordinatis atque dispositis, in Franciam reversus est: initoque concilio, orandi ac vota solvendi causā, Romam statuit proficisci: sumptisque secum uxore ac liberis, sine morā in Italiam profectus est, celebravitque natale domini Ticini, atque ibi residuum hyemis manendo complevit.
Inde Roman veniens honorifice ab Adriano papā susceptus: et cum ibi sanctum pascha celebraret, baptizavit idem pontifex filium ejus Pipinum: Unxitque eum in regem: unxit etiam et Hludovicum fratrem ejus: quibus et coronam imposuit. Quorum major, id est Pipinus, in Langobardiā, minor vero, id est Hludovicus, in Aquitaniā rex constitutus est. Rege vero Romā digresso ac Mediolanum veniente, Thomas ejusdem urbis archiepiscopus baptizavit ibi filiam ejus, nomine Gislam, et de sacro fonte suscepit. Quibus gestis, in Franciam reversus est. Sed cum Romae esset, convēnit inter ipium atque Adrianum pontificem, ut simul legatos mitterent ad Tassilonem Bajoariae ducem, qui eum commonerent de sacraemento, quod Pipino regi et filiis ejus ac Francis juraverat: scilicet ut subjectus et obediens eis esse deberet. Electi ac directi sunt in hanc legationem, de parte pontificis Formosus ac Damasus episcopi, et de parte regis Riculfus diaconus atque Eburhardus magister pincernarum. Qui cum, quae jussi erant, cum memorato duce locuti essent, in tantum cor ejus emollitum est, ut diceret se statim velle ad regis properare praesentiam, si sibi tales obsides darentur, sub quibus de suā salute dubitare nulla esset necessitas. Quibus datis sine cunctatione apud Wormatiam ad regem vēnit: sacramentum, quod jubebatur, juravit: obsides XII qui imperabantur, sine morā dedit: quos Sindbertus Reginensis episcopus, de Bajoariā in Carisiacum ad conspectum regis adduxit. Sed idem dux domum reversus, non diu in eā quam promiserat fide permansit. Rex autem in eādem villā hyemem transigens, et natalem domini et pascha eodem in loco celebravit,
Hisdem diebus defuncto Guichardo abbate coenobii sancti Germani, Robertus in regimine substituitur.
Caput LXXIV.
[recensere]De Saxonico adhuc bello: et Sclavorum motu: et Francorum orientalium temeritate et strage ingenti: et ultione quam de Saxonibus sumpsit Carolus magnus.
Aestatis initio, cum jam propter pabuli copiam exercitus duci poterat, in Saxoniam eundum, et ibi, ut in Franciā quotannis solebat, generalem conventum habendum censuit. Trajectoque apud Coloniam Rheno, cum omni Francorum exercitu ad fontem Lippiae vēnit: et castris positis, per dies non paucos ibidem moratus est. Ubi, inter caetera negotia, etiam legatos Sigefridi regis Danorum, et quos ad se Caganus et Jugurrus principes Hunorum, velut pacis causā miserunt, et audivit et absolvit. Cumque, conventu completo, trans Rhenum in Galliam se recepisset, Widikindus, qui ad Normannos profugerat, in patriam reversus vanis spebus Saxonum animos ad defectionem concitavit. Interea regi nuntiatum est, quod Sorabi, qui campos inter Albiam et Salam interjacentes incolunt, in fines Toringorum ac Saxonum qui eis erant contermini, praedandi causā fuissent ingressi, et direptionibus et incendiis quaedam loca vastassent: qui statim accitis ad se tribus ministris suis, Adalgiso Camerario et Geilone comite stabuli, Worado comite palatii, praecepit, ut sumptis secum orientalibus Francis atque Saxonibus, contumacium Sclavorum audaciam quantā possent celeritate comprimerent. Qui cum, jussa facturi, Saxoniae fuissent fines ingressi, compererunt Saxones ex consilio Widikindi, ad bellum Francis inferendum esse praeparatos. Omissoque itinere quo ad Sclavos ituri erant, cum orientalium Francorum copiis, ad locum in quo Saxones audierant congregatos ire contendunt. Quibus in ipsā Saxoniā obviavit Theodoricus comes, propinquus regis cum his copiis, quas, auditā Saxonum defectione, raptim in Ribuariā congregare potuit. Is festinantibus legatis consilium dedit, ut primo per exploratores ubi Saxones essent, vel quid apud eos ageretur, sub quantā fieri posset celeritate cognoscerent. Tum, si loci qualitas pateretur, simul eos adorirentur. Cujus consilio collaudato, unā cum illo usque ad montem qui Suntal appellatur, in cujus Septentrionali latere Saxonum castra erant posita, pervēnerunt. In quo loco cum Theodoricus castra posuisset: ipsi (sicut cum eo convēnerant) quo facilius montem circuire possent, transgressi Wisuram in ipsā fluminis ripā castra posuerunt: habitoque inter se colloquio, veriti sunt ne in nomen Theodorici victoriae fama transiret, si eum in eodem praelio secum haberent. Ideo sine illo cum Saxonibus congredi decernunt: sumptisque armis non quasi ad hostem in acie stantem, sed quasi ad fugientium terga insequenda spoliaque diripienda, prout quemque velocitas equi sui tulerat, quā Saxones pro castris in acie stabant, unusquisque eorum summā festinatione contendit. Quo cum esset male perventum male etiam pugnatum est. Nam commisso praelio, circunventi a Saxonibus, pene omnes inrerfecti sunt. Qui tamen evadere potuerunt, non in suā unde profecti sunt, sed in Theodorici castra quae trans montem erant, fugiendo pervēnerunt. Sed major Francis, quam pro numero jactura fuit: quia legatorum duo Adalgisus et Geilo, comitum quatuor, aliorumque clarorum atque nobilium usque ad viginti, interfecti, praeter caeteros qui hos secuti, potius cum eis perire, quam post eos vivere maluerunt. Cujus rei nuntium cum rex accepisset, nihil sibi cunctandum arbitratus, collecto festinanter exercitu, in Saxoniam proficiscitur: accitisque ad se cunctis Saxonum primoribus, de auctoribus factae defectionis inquisivit: et cum omnes Widikindum hujus sceleris auctorem proclamarent, eum tamen tradere nequirent (eo quod is, re perpetratā, ad Nortmannos se contulerat) caeterorum qui persuasioni ejus morem gerentes tantum facinus peregēre, usque ad 4500. traditi: et super Alarum fluvium, in loco qui Fredi vocatur, jussu regis omnes unā die decollati sunt. Hujusmodi vindictā patratā rex in Theodonem villam in hyberna concessit, ibique natalem domini et pascha, more solito, celebravit.
Caput LXXV.
[recensere]De Hildegardis reginae obitu: Caroli in Saxoniam expeditione: et ingenti Saxonum strage duplici. Deque Caroli matrimonio cum Fastradā natione Francā: aut ut scriptum comperi Faucā: et Bertradae obitu.
Adridente veris temperie, cum ad expeditionem Saxonicam se praeparasset (nam de omnimodā eorum defectione ad eum perlatum fuerat) priusquam de memoratā villā moveret, Hildegardis regina uxor ejus decessit pridie Kal. Maji. Cujus funeri postquam more solenni justa persolverat, in Saxoniam, sicut dispositum habebat, duxit exercitum. Cumque Saxones in eo loco qui Theothinelli vocatur, ad pugnam se praeparasse comperissset, ad eos quantā potuit celeritate contendit. Commissoque cum eis praelio, tantā eos caede prostravit, ut de innumerabili eorum multitudine, perpauci evasisse dicantur. Cumque de loco praelii, ad Padrabunnum se cum exercitu recepisset, atque ibi castris positis, partem exercitūs, quae adhuc de Franciā venire debuerat, opperiretur, audivit Saxones in finibus Westfalaorum super fluvium Hasam ad hoc congregari, ut ibi cum eo, si vēnisset, acie confligerent. Quo nuntio commotus, adunatis quae tum ad se vēnerant, quasque ante secum habebat Francorum copiis, ad locum quo aggregati erant sine dilatione profectus est. Congressusque cum eis, eādem quā et prius felicitate dimicavit. Caesa est eorum infinita multitudo, spoliaque direpta. Captivorum quoque magnus abductus est numerus. Inde victor ad orientem iter convertit: primoque usque ad Wisuram, deinde usque ad Albiam, cuncta devastando peragravit. Inde reversus in Franciam, duxit uxorem filiam Radulfi comitis, natione Francam, nomine Fastradam: ex quā duas filias procreavit. Eodem anno defuncta est bonae memoriae mater regis, Bertrada, IV. Idus Julii. Ipse in Heristallio villā, ibidem hyematurus, consedit: ibique natalem domini ac sanctum pascha celebravit.
Caput LXXVI.
[recensere]De Caroli magni et filii eius in Saxones expeditione iteratā et in eos victoriā.
Cum primum oportunitas temporis advēnit: ad reliquias belli Saxonici conficiendas, rex animo intento, cum exercitu in loco qui Lippia vocatur Rhenum trajecit: et vastatis Westfalaorum pagis, vēnit ad Wisuram. Cumque in eo loco qui Huculbi dicitur, castris super fluvium positis, consedisset, vidit se in aquilonares Saxoniae partes (sicut statuerat) propter nimias aquarum inundationes, quae tum subito ex jugitate pluviarum acciderant, transire non posse, idcirco iter in Toringiam convertit, et filium suum Carolum cum parte exexcitūs, in Westfalaorum finibus sedere jussit. Ipse per Thoringiam iter agens, vēnit in campestria Saxoniae, quae Albiae atque Salae fluminibus adjacent. Depopulatisque orientalium Saxonum agris, ac villis incensis, de Schannico (hoc enim erat nomen loci) in Franciam regressus est. Carolus vero filius ejus, cum ei iter agenti in pago Daigno juxta Lippiam fluvium, Saxonum occurrisset exercitus, commisso cum eis equestri praelio, felici ac prospero eventu dimicavit. Nam magno eorum numero interfecto, caeteris in diversa fugatis, victor ad patrem Wormatiam reversus est. Rex autem congregato iterum exercitu, in Saxoniam profectus est: celebratoque in castris natalitio domini die super Ambram fluvium in pago Huthagoe, juxta castrum Saxonum quod dicirur Skidroburgus, ad locum, vocabulo Rum, quo Wisura et Waharna confluunt, populabundus accessit. Cumque eum ulterius progredi tam hyemalis temporis asperitas, quam aquarum inundatio, prohiberet, in Eresburgum castrum in hyberna concessit.
Caput LXXVII.
[recensere]De novā recens Caroli magni in Saxones expeditone, et Widikindi sociorumque ejus deditione et baptismo: de Francorum orientalium in regem conspiratione: et ejus sedatione.
Cum ibi hyemare decrevisset, accitis atque adductis ad se uxore ac liberis, relictoque cum eis intra eadem castra satis fido ac firmo praesidio, ipse cum expeditā manu ad Saxonum pagos vastandos ac villas diripiendas egressus, inquietam satis hyemem, ubique discurrendo et cuncta caedibus atque incendiis permiscendo, tam per seipsum quam per duces quos miserat, Saxonibus reddidit. Cumque hujusmodi vastationibus, per totum hyberni spatium temporis, omnes fere Saxonum regiones ingenti clade affecisset: transactā tandem hyeme, et adductis ex Franciā commeatibus, publicum populi sui conventum, in loco qui Padrabunno vocatur, more solenni, habuit. Ac peractis his quae ad illius conventūs rationem pertinebant, in pagum, vocabulo Bardengoum, proficiscitur: ibique audiens Widikindum ad Albionem (Alpinam) esse, intrans Albinam Saxonum regionem, primo eis per Saxones, ut omissā perfidiā ad suam fidem venire non ambigerent, suadere coepit. Cumque ipsi, facinorum suorum conscii, regis fidei committere se dubitarent, tandem acceptā ab eo, quam optabant, impunitatis sponsione, atque impetratis, quos sibi dari precabantur, suae salutis obsidibus, quos eis Amalwinus (unus aulicorum a rege missus) adduxerat, cum eodem ipso ad ejus praesentiam in Attiniacum villam vēnerunt, atque ibi baptizati sunt. Nam rex, postquam ad eos accersendos memoratum Amalwinum direxit, in Franciam reversus est. Quievitque illa Saxonicae perfidiae pervicacitas per annos aliquot: ob hoc maxime, quoniam occasiones deficiendi ad rem pertinentes invenire non potuerunt.
Facta est eodem anno trans Rhenum apud orientales Francos, adversus regem immodica conjuratio: cujus auctorem, Hardradum comitem fuisse constabat. Sed hujus indicium cito ad regem delatum est: ejusque sollertiā, tam valida conspiratio, citra ullum grande periculum, in brevi conquievit, auctoribus ejus, partim privatione luminum, partim exilii deportatione, condemnatis.
Caput LXXVIII.
[recensere]De Britonum subactione: et Beneventanorum deditione.
Cum et hyemis tempus expletum, et sanctum pascha in Attiniaco villā fuisset a rege celebratum, exercitum in Britanniam ac maritima mittere constituit. Nam cum ab Anglis ac Saxonibus Britannia insula fuisset invasa, magna pars incolarum ejus mare trajiciens, in ultimis Galliae finibus, Venetorum et Corosolitarum regiones occupavit. Is populus a regibus Francorum subactus ac tributarius factus, impositum sibi vectigal, licet invitus, solvere solebat. Cumque eo tempore dicto audiens non esset, missus illuc regiae mensae praepositus Audulfus, perfidae gentis contumaciam mirā celeritate compressit, regique apud Wormatiam et obsides quos acceperat, et complures ex populi primoribus adduxit.
Rex pace undique partā, statuit Romam proficisci, et partem Italiae, quae nunc Beneventana vocatur, aggredi: conveniens esse arbitratus ut illius regni residuam portionem suae potestati subjiceret: cujus caput, in capto Desiderio rege, majoremque partem, in Langobardiā jam subactā, tenebat. Nec diu moratus, sed contractis celeriter Francorum copiis, in ipsā hyemalis temporis asperitate Italiam ingreditur.Cumque in Florentiā, Tuscorum civitate, natalem domini celebrasset, quantā potuit celeritate Romam ire contendit. Quo cum vēnisset, ac de profectione suā in Beneventum, tam cum Adriano pontifice, quam cum suis optimatibus deliberasset, Aragissus dux Beneventanorum, audito ejus adventu compertāque in terram suam intrandi voluntate, propositum ejus avertere conatus est. Misso enim Runoldo, majore filio suo, cum muneribus ad regem, rogare coepit ne terram Beneventanorum intraret. Sed ille longe aliter de rebus inchoatis faciendum sibi judicans, retento secum Runoldo, cum exercitu suo Capuam, Campaniae civitatem, accessit: ibique castris positis, consedit, inde bellum gesturus, ni memoratus dux intentionem regis salubri consilio praevēnisset. Nam relictā Beneventanā urbe, quae caput illius terrae habetur, in Salernum, maritimam civitatem, velut munitiorem se cum suis contulit. Missāque legatione utrosque filios suos regi obtulit: promittens, se ad omnia quae imperarentur libenter obediturum. Cujus precibus rex annuens, divini etiam timoris respectu, bello abstinuit: et minore ducis filio, nomine Grimoldo, obsidatūs gratiā suscepto, majorem patri remisit: accepit insuper a populo XI. obsides misitque legatos qui et ipsum ducem, et omnem Beneventanum populum, per sacramenta firmarent. Ipse, post haec, cum legatis Constantini Imperatoris, qui propter petendam filiam suam ad se missi fuerant, locutus est: atque illis dimissis, Romam reversus, sanctum paschale festum magnā cum hilaritate celebravit.
Caput LXXIX.
[recensere]De Taxilonis fraudulentā legatione concordiae gratiā cum Carolo magno: ejusque ad veram deditionem coactione.
Cum adhuc rex Romae ageret, Tassilo dux Bajoariae misit legatos suos, Arnum videlicet episcopum, et Hunricum abbatem, ad Adrianum papam: petens, ut inter regem atque illum, mediator pacis fieri dignaretur. Nec pontifex precibus ejus censuit abnuendum. Sed quantā potuit instantiā, apud regem intercedere, curavit ut inter eos pax et concordia, ex suae apostolicae auctoritatis ammonitione atque interventione, perveniret. Cui cum rex idem se magnopere velle respondisset, simulque a legatis memorati ducis inquireret, quam hujus pacationis firmitatem facere deberent, responderunt sibi de hac re nihil esse commissum, nec se de hoc negotio aliud facturos, quam ut responsa regis atque pontificis domino suo reportarent. Quorum verbis Papa commotus, velut fallaces ac fraudulentos anathematis gladio statuit feriendos, si ab olim regi promissā fide discederent, atque ita infecto negocio pacis reversi sunt. Rex autem adoratis sanctorum apostolorum liminibus, votisque solutis, apostolicā benedictione perceptā, in Franciam reversus est et cum uxorem suam Fastradam, filiosque ac filias, et omnem comitatum quem apud eos dimiserat, Wormatiae invēnisset, generalem populi sui conventum ibi habere statuit. In quo cum omnia quae in Italia gesserat, coram optimatibus suis narrando commemorasset, et ad extremum de legatis Tassilonis, qui ad se Romae vēnerant, mentio facta fuisset, iniit consilium, ut experiretur quod Tassilo de promissā sibi fidelitate facere vellet: congregatoque ingenti exercitu, atque in tres partes diviso, Bajoariam petere constituit. Cumque Pipinum filium cum Italicis copiis inTridentinam vallem venire jussisset, orientales quoque Franci, ac Saxones, ut jussi fuerant, ad Danubium, in loco qui Pferinga vocatur, accessissent: ipse cum exercitu quem secum duxerat, super Lethum fluvium, qui Alemannos et Bajoarios dirimit, in Augustae civitatis suburbano consedit: inde Bajoariam cum tam validā manu procul dubio petiturus, nisi Tassilo sibi ac populo suo, ad regem veniendo consuluisset. Nam videns se undique circuncessum, vēnit supplex, ac veniam de antegestis sibi dari precatus est. Sed et rex, sicut erat naturā mitissimus, supplici ac deprecanti pepercit. Acceptisque ab eo, praeter filium ejus Theodonem, aliis (quos ipse imperavit) XII. obsidibus, et populo terrae per sacramenta firmato, in Franciam reversus est: et in suburbano Mogontiacensi, in villā quae vocatur Ingilinheim, quia ibi hyemaverat, et natalem domini et pascha celebravit.
Caput LXXX.
[recensere]De Taxillone majestatis convicto et in monachum cum Theodone filio attonso: deque Нunorum quos illi exciverant tumultu et repulsione duplici a Bajoariis factā: deque eorum caede et submersione. Item de Constantini principis in Carolum irā, et in Beneventanos infelici bello.
Cum in eādem villā generalem populi sui rex conventum fieri decrevisset, ac Tassilonem ducem, sicut et caeteros vassos suos, in eodem conventu adesse jussisset, atque ille, ut ei fuerat imperatum, ad regis praesentiam pervēnisset, crimine majestatis a Bajoariis accusatus est: objicientibus ei, quod, postquam filium suum obsidem regi dederat, suadente conjuge suā Liutbergā (quae filia Desiderii regis Langobardorum fuit, et post patris exilium Francis inimicissima semper extitit) in adversitatem regis, et ut bellum contra Francos susciperent, Hunorum gentem concitarat. Quod verum fuisse, rerum in eodem anno gestarum probavit eventus. Objiciebantur ei et alia complura et dicta et facta, quae non, nisi ab inimico et irato, fieri vel proferri poterant: quorum ne unum quidem inficiari coepit. Sed noxae convictus, uno omnium assensu, ut majestatis reus, capitali sententiā damnatus est. Sed clementia regis, licet morti addictum, liberare curavit. Nam mutato habitu in monasterium missus est: ubi tam religiose vixit, quam ipsum libenter intravit. Similiter et Theodo filius ejus tonsus est, et monasticae conversationi mancipatus. Bajoarii quoque, qui perfidiae ac fraudis eorum consocii et consentanei fuisse reperti sunt, exilio per diversa loca relegantur.
Huni vero sicut Tassiloni promiserunt, duobus exercitibus comparatis, uno marcham Forojuliensem, altero Bajoariam aggressi sunt, frustra. Nam in utroque loco victi, fugatique sunt: et multis suorum amissis, cum magno damno ad loca sua se receperunt. Quam injuriam velut vindicaturi, itetum Bajoariam majoribus copiis petierunt. Sed in primā congressione pulsi a Bajoariis, et innumera eorum multitudo caesa: multi etiam ex eis, qui per fugam evadere conati Danubium tranare voluerunt, gurgitibus absorpti sunt.
Interea Constantinus imperator propter negatam sibi regis filiam iratus, Theodorum patricium, Ciciliae praefectum, cum aliis ducibus suis fines Beneventanorum vastare jussit. Qui cum imperata exequerentur, Grimoldus (qui eodem anno post mortem patris dux Beneventanus a rege datus est) et Hildebrandus, dux Spoletanorum, cum copiis quas congregare potuerunt in Calabriā eis occurrerunt, habentes secum legatum regis Winnigisum (qui postea in ducatu Spoletano Hildebrando successit) commissoque praelio immodicam ex eis multitudinem ceciderunt: ac sine suo, suorumque gravi dispendio victores facti, magnum captivorum ac spoliorum numerum in sua castra retulerunt.
Rex autem in Bajoariam profectus, eandem provinciam cum suis terminis ordinavit, atque disposuit: atque inde regressus, in Aquisgrani palatio suo, ubi hyemaverat, diem domini natalitium et sanctum pascha, more solenni, celebravit.
Caput LXXXI.
[recensere]De Sclavorum quādam natione bellicosā et populosā: qui Welatabi, seu Wiltzi, et Vtalii scribunt, Vultzi dicebatur, subactione per Carolum Magnum: deque palatii ejus conflagratione.
Natio quaedam Sclavorum est in Germaniā, sedens super littus oceani, quae propriā linguā Welatabi, Francicā autem Wiltzi (Vultzi) vocatur. Ea Francis semper inimica, et vicinos suos, qui Francis vel subjecti vel foederati erant, odiis insectari, belloque premere ac lacessere solebat. Cujus insolentiam rex diutius sibi non ferendam ratus, bello eam aggredi statuit. Comparatoque ingenti exercitu, Rhenum apud Coloniam trajecit. Inde per Saxoniam iter agens, cum ad Albiam pervenisset, castris in ripā positis amnem duobus pontibus junxit. Quorum unum ex utroque capite vallo munivit, et imposito praesidio firmavit. Ipse fluvio transito, quo constituerat exercitum duxit: ingressusque Wiltzorum terram, cuncta ferro et igni vastari jussit. Sed gens illa, quamvis bellicosa et in suā numerositate confidens, impetum exercitūs regii diu sustinere non valuit. Ac proinde cum primum in civitatem Dragamutinam ventum est, is qui caeteris Wiltzorum regulis, et nobilitate generis et auctoritate senatūs longe praeminebat, extemplo cum omnibus suis ad regem de civitate processit, obsides qui imperabantur dedit, fidem se regi ac Francis servaturum jurejurando promisit. Quem caeteri Sclavorum primores ac Reguli omnes secuti, se regis ditioni subdiderunt. Tum ille subacto illo populo, et obsidibus quos dare jusserat acceptis, eādem viā quā vēnerat ad Albiam regressus est: et exercitu per pontem reducto, rebus quoque ad Saxones pertinentibus, secundum tempus dispositis, in Franciam reversus est: et in Warmatiā civitate et natalem domini et pascha celebravit.
Hoc anno nullum iter exercitale a rege factum: sed in Warmatiā residens, legatos Hunorum et audivit, et suos vicissim ad eorum principes misit. Agebatur inter eos de confinibus regnorum suorum, quibus in locis esse deberent. Haec contentio atque altercatio, belli quod postea cum Hunis gestum est, seminarium et origo fuit. Rex autem, ne quasi per ocium torpescere ac tempus terere videretur, per Menum fluvium ad Saltz palatium suum in Germaniā, juxta Salam fluvium constructum, navigavit: atque inde iterum per eundem amnem, secundā aquā Warmatiam reversus est. Cumque ibi hyemaret, ipsum palatium, in quo conversabatur, casu accidente, nocturno incendio concrematum est: ibi tamen permanens, et natalem domini et pascha, more solenni, celebravit.
Caput LXXXII.
[recensere]De expeditione Francorum in Hunos qui nunc Hungari dicuntur victoriosā: sed peste equorum calamitosā.
Transactā vernā temperie, circa aestatis initium rex de Warmatiā movens, in Bajoariam profectus est: eā meditatione, ut Hunis factorum suorum vicem redderet, utque eisdem quanto celerius posset bellum inferret. Comparatis igitur ad hoc ex omni regno suo quam validissimis copiis, et commeatibus congregatis, bipertito exercitu iter agere coepit. Cujus partem Theodorico comiti et Megnifrido Camerario suo, committens, eos per aquilonarem Danubii ripam iter agere jussit. Ipse cum aliā parte quam secum retinuit, australem ejusdem fluminis ripam, Pannoniam petiturus, occupavit, Bajoariis cum commeatibus exercitūs, qui navibus devehebantur, per Danubium secundā aquā descendere jussis. Ac sic inchoato itinere, prima castra super Anisum posita sunt. Nam is fluvius inter Bajoariorum atque Hunorum terminos medius currens, certus duorum regnorum limes habebatur. Ibi supplicatione letaniarum per triduum factā, ut id bellum prosperos ac felices haberet eventūs, tum demum castra mota, et bellum genti Hunorum a Francis indictum est. Pulsis igitur Hunorum praesidiis, ac destructis munitionibus (quarum una super Cambum fluvium, altera juxta Comagenos civitatem in monte Cumeoberg vallo firmissimo extructa erat) ferro et igni cuncta vastantur. Cumque rex, cum eo quem ducebat exercitu, usque ad Arrabonis fluenta vēnisset, transmisso eodem fluvio, per ripam ejus usque ad locum, in quo is Danubio miscetur, accessit: ibique per aliquot dies stativis habitis, per Sabariam reverti statuit. Alias vero copias quibus Theodoricum et Megnifridum praefecerat, per Begaminos viā quā ierant reverti praecepit. Sic peragratā ac devastatā magnā parte Pannoniae, cum incolumi exercitu Francorum in Bajoariam se recepit. Saxones autem et Frisones (Phrygiones) cum Theodorico et Megnifrido per Begaminos (Becamnios), ut jusserat, domum regressi sunt. Facta est haec expeditio sine omni rerum incommodo: praeter quod in illo, quem rex ducebat, exercitu, tanta equorum lues exorta est, ut vix decima pars, de tot milibus equorum, remansisse dicatur. Ipse autem cum dimissis copiis, in Regimini (Reginum) civitatem, quae nunc Reganesburg (Ravensburg) vocatur, venisset, et in ea hyematurus consedisset, ibi natalem domini et pascha celebravit.
Caput LXXXIII.
[recensere]De Felicianā haeresi sopitā, et conjuratione Pipini in patrem detectā per Fardulfum: cui coenobium sancti Dionysii in praemium datum: deque apparatu ad Hunicum bellum.
Orgelli civitas est in Pyrenaei montis jugo sita: cujus episcopus, nomine Felix, natione Hispanus ab Elipando Toleti episcopo per literas consultus, quid de humanitate salvatoris dei et domini nostri Iesu Christi sentire deberet, utrum, secundum id quod homo est, proprius, an adoptivus dei filius credendus esset ac dicendus, valde incaute atque inconsiderate, et contra antiquam ecclesiae doctrinam, adoptivum non solum pronuntiavit, sed etiam scriptis ad memoratum episcopum libris, quantā potuit pertinaciā pravitatem intentionis suae defendere curavit. Hujus rei causā ductus est ad palatium regis (is tunc apud Regimini (Reginum) Bajoariae civitatem, in quā hyemaverat, residebat ) ubi congregato episcoporum consilio, auditus est, et errasse convictus, ad praesentiam Adriani pontificis Romani missus: ubi etiam coram ipso in basilicā beati Petri apostoli, haeresim suam damnavit atque abdicavit. Quo facto, ad civitatem suam reversus est. Rege vero ibidem aestatem agente, facta est contra illum conjuratio a filio suo majore (nomine Pipino) et quibusdam Francis: qui se crudelitatem Fastradanae reginae ferre non posse asserebant, atque ideo in necem regis conspiraverant. Quae cum per Fardulfum Langobardum detecta fuisset, ipse ob meritum fidei sarvatae, monasterio sancti Dionysii donatus est. Auctores vero conjurationis, ut rei majestatis, partim gladio caesi, partim patibulis suspensi, ob meditatum scelus tali morte mulctati sunt. Rex autem propter bellum cum Hunis susceptum in Bajoariā sedens, pontem navalem, quo in Danubio ad id bellum uteretur, aedificavit: ibique natalem domini et sanctum pascha celebravit.
Caput LXXXIV.
[recensere]De fossā ingenti opere manuali incassum propter tristes nuntios ductā.
Cum rex bellum a se inchoatum conficere cuperet, et Pannoniam iterum petere constituisset, allatum est ei copias, quas Theodoricus comes per Phrisiam ducebat, in pago Hriustri juxta Wisuram fluvium a Saxonibus esse interceptas atque deletas. Cujus rei nuntio accepto, magnitudinem damni dissimulans, iter in Pannoniam intermisit: et cum ei persuasum esset a quibusdam qui id sibi compertum esse dicebant, quod si inter Radantiam et Alomoram fluvios, ejusmodi fossa duceretur quae esset navium capax, posset percommode a Danubio in Rhenum navigari, (quia horum fluviorum alter Danubio, alter Rheno miscetur) confestim cum omni comitatu suo ad locum vēnit: ac magnā hominum multitudine congregatā, totum autumni tempus in eo opere consumpsit. Ducta est itaque fossa inter praedictos fluvios duum millium passuum longitudine, latitudine trecentorum pedum: sed incassum. Nam propter juges pluvias, et terram, quae palustris erat, nimio humore naturaliter infectam, opus quod fiebat consistere non potuit. Sed quantum interdiu terrae a fossoribus fuerat egestum, tantum noctibus humo iterum in locum suum relabante subdidebat. In hoc opere occupato regi, duo valde displicentia de diversis terrarum partibus adlata sunt. Unum erat Saxonum omnimoda defectio: alterum quod Sarraceni Septimaniam ingressi, praelioque cum illius limitis custodibus atque comitibus conserto, multis Francorum interfectis, victores ad sua regressi essent. Quibus rebus commotus, in Franciam reversus est. Celebravitque natalem domini apud sanctum Chilianum, juxta Menum fluvium. Pascha vero supra eundem fluvium in villā Franconovurd, in quā et hyemaverat.
Caput LXXXV.
[recensere]De solenni haeresis Felicianae condemnatione, et concilii Constinopolitani revocatione: deque Saxonum rebellantium iteratā bis deditione: et Hunorum legato.
Rex propter condemnandam haeresim Felicianam, aestatis initio (quando et generalem populi sui conventum habuit) consilium episcoporum ex omnibus regni sui provinciis, in eandem villam convocavit. Affuerunt etiam in eādem synodo, et legati sanctae Romanae ecclesiae, Theophylactus et Stephanus episcopi, vicem tenentes ejus a quo missi sunt, Adriani Papae. In eo concilio et haeresis memorata condemnata est, et liber contra eam, communi episcoporum auctoritate, compositus, in quo omnes propriis manibus subscripserunt. Synodus etiam quae ante paucos annos Constantinopoli sub Helenā et Constantino filio ejus congregata, et ab ipsis non septima, verum etiam universalis est appellata, ut nec septima nec universalis diceretur, habereturque quasi supervacua, in totum ab omnibus abdicata est. Mortua est ibi et Fastrada regina, et Mogontiaci apud sanctum Albanum sepulta.
Quibus peractis, rex bipertito exercitu Saxoniam petere statuit: eo videlicet modo, ut ipse cum dimidiā parte copiarum ab australi parte intraret, Carolus vero filius ejus, cum aliā medietate Rhenum apud Coloniam trajiceret, et in eandem regionem ab occidente veniret. Quo facto, licet Saxones in campo qui Smetfeldus vocatur, quasi praelium cum rege commissuri, consedissent, ibique adventum ejus opperirentur, amissā victoriae spe, quam sibi falso paulo ante pollicebantur, ad deditionem omnes conversi sunt: victique sine praelio, regis victoris potestati se subdiderunt: dederuntque obsides, et jurejurando fidem regi servare se velle promiserunt. Sic omisso praelio, et Saxones domum reversi sunt, et rex transmisso Rheno in Galliam se recepit: et cum Aquasgrani venisset, ibidem hybernis habitis, et natalem domini et pascha celebravit.
Quamquam Saxones aestate praeteritā et obsides dedissent, et secundum quod jussi erant sacramenta jurarent, rex tamen illorum perfidiae non immemor, conventum generalem trans Rhenum in villā Cusfestin (quae super Menum circa Magontiacam urbem sita est) more solenni habuit. Atque inde cum exercitu Saxoniam ingressus, pene totam populando peragravit. Cumque in pagum Bardengum pervenisset, et juxta locum qui Bardemhumh (Bardenwick, Bardenhouck) vocatur positis castris, Sclavorum quos ad se venire jusserat expectaret adventum, subito ei nuntiatum est Wizinum regem Abroditorum, cum Albiam trajiceret, in dispositas a Saxonibus insidias in ipso flumine incidisse, et ab eis esse interfectum. Quod factum animo ejus ad Saxones citius debellandos, velut quosdam stimulos addidit, et in odium perfidae getis amplius excitavit. Terrā igitur magnā ex parte vastatā, et obsidibus quos dare jusserat acceptis, in Franciam reversus est. In hac expeditione, dum castra super Albim haberet, vēnerunt ad eum legati de Pannoniā: unus ex primoribus Hunorum, qui apud suos Tridun (Tudun) vocabatur. Is et suum adventum significavit, et se Christianum fieri velle promisit. Rex autem Aquasgrani veniens (sicut et anno superiore) ibi, temporibus suis, et natalem domini et pascha celebravit.