Praefatio | Liber Primus |
Incipit prooemium Historiae Francorum.
Regnum Francorum, antiquā Trojanae gentis prosapiā nobilitatum, cum virorum ferocis corporis animique virtute, tum maxime regum excellentissimā semper viguisse potentiā, luce clarius constat. Quae pro certo natio, licet eo quo censetur nomine praeferox esse cognoscatur; mansuetudinis tamen ejus insignia adeo elucent, ut rebellium colla hostium non tam vindici ferire mucrone quam sibi subjicere maluerit. Verum, ut diximus, cum regnum praecellentissimā floruerit auctoritate virorumque praevalidā animositate, non tam finium ampliare spatia suorum, quam exterarum sibi acquirere studuit dominationem gentium. Vividam namque bello dextram praeferens, et parcere norat subjectis, et debellare superbos. Quae non immerito domina multarum evasit nationum, dum non diu passa est semet idololatriae servire daemonum. Nam Creatori potius quam creaturae subdi rectius ducens, ipsa, ut ita dictum sit, sui primordia regni Christo auspice coepta cultui ipsius dedicare maluit. Hinc ad altiora se subrigens, catholicae fidei normā ardenti usa desiderio, ea cum regni terminis ut dilataretur, ardenter effecit. Rerum vero secundarum processu excitata impetum non refrenabat suum, sed adjungere finitimos bello coactos haudquaqam dissimulandum arbitrabatur, donec Alamannorum gens, dominationis jugum ferre detrectans, bellum immane excitavit. Quod quidem rex inclytus, Clodoveus, qui quintus regum ipsius gentis regnum tenebat, solerter ad victoriam usque perduxit. Sed haec proprio digesta referentur in loco. Nunc Historiae ordo texatur.
Explicit Prooemium.