Libri V decretalium Gregorii IX/2

E Wikisource
 Liber I Liber III 

L i b e r I I

Titulus I . De iudiciis.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Contumax in non comparendo vel non respondendo excommunicari potest; beneficio autem privari non debet. H. d. Abbas Siculus.

Ex concilio Africano. De Quodvultdeo Centurensi episcopo, quem, quum adversarius ipsius eum petisset ad concilium nostrum introduci, interrogatus, an cum eo vellet apud episcopos experiri, primo id promiserat, et altera die respondit, hoc sibi non placere, atque discessit. Placuit omnibus episcopis, ut nullus eidem Quodvultdeo communicet, donec satisfactione praemissa fuerit absolutus. Nam adimi sibi episcopatum ante causae eius exitum nulli potest iure videri.

Capitulum II. Laici ecclesiastica negotia tractare non debent, sed praelatorum iudicio disponuntur. Hoc dicit. Abbas. Sic.

Ex synodo Eugenii Papae. Decernimus etiam, ut laici ecclesiastica tractare negotia non praesumant. Sed episcopi, abbates, archiepiscopi et alii ecclesiarum praelati de negotiis ecclesiasticis, maxime de illis, quae spiritualia esse noscuntur, [aliquorum] laicorum iudicio non disponant, nec propter eorum prohibitionem ecclesiasticam dimittant iustitiam exercere.

Capitulum III. Causa iuris patronatus spectat ad iudicium ecclesiae. H. dicit specifice et ad literam.

Alexander III. illustri Regi Angliae. Quanto te divina gratia +[summaque providentia maioris gratiae privilegio decoravit, tanto viros religiosos maiori debes caritate diligere, et in iustitiis suis manutenere propensius et fovere.] Causa vero iuris patronatus ita coniuncta est et connexa spiritualibus causis, quod non nisi ecclesiastico iudicio valeat definiri, et apud ecclesiasticum iudicem solummodo terminari.

Capitulum IV. Clericum convictum vel confessum de crimine coram iudice saeculari ex eo non punit episcopus; sed coram se convictum vel confessum punit poena debita, nisi cum illo dispenset, quod potest in adulterio et minoribus; depositum vero non statim tradit curiae saeculari. H. de usque ad fin. Abbas Siculus. - §. 1. Summatus est iste §. supra in princ. c., tamen quia habet materiam separatam et notabilem, ideo dic aliter: In adulterio et minoribus potest cum clericis peracta poenitentia episcopus dispensare; depositum autem pro suis excessibus non tradit indifferenter curiae saeculari. H. d. Abbas Sicul.

Idem Salernitano Archiepiscopo. At si clerici coram saeculari iudice convicti fuerint vel confessi de crimine, non sunt propter hoc a suo episcopo aliquatenus condemnandi. Sicut enim sententia a non suo iudice lata non tenet, ita nec facta confessio coram ipso. Si vero coram episcopo de criminibus in iure confessi sunt, seu legitima probatione convicti, dummodo sint talia crimina, propter quae suspendi debeant vel deponi, non immerito suspendendi sunt a suis ordinibus, vel ab altaris ministerio perpetuo removendi. §. 2. De adulteriis vero et aliis criminibus, quae sunt minora, potest episcopus cum suis clericis post peractam poenitentiam dispensare, ut in ordinibus suis deserviant; sed non debet quemlibet depositum pro suis excessibus, quum suo sit functus officio, nec duplici debeat ipsum contritione conterere, iudici tradere saeculari. [Porro si clericus etc. (cf. c. 1. de cler. pugn. in duell. V. 14.)]

Capitulum V. Vasallus coram domino feudi conveniendus est, etiamsi dominus feudi sit ecclesiastica persona, dummodo ibi actor possit suam iustitiam consequi; alias loci ordinarius poterit adiri. Et secundum hoc est casus notabilis. Abbas Sicul.

Idem. Ceterum quia quandoque, sicut accepimus, in eos, quos ab ecclesia tua constat possessiones tenere in feudum, occasione ipsarum excommunicationis seu interdicti sententia promulgatur, nos id districtius inhibemus, quamdiu parati fuerint super his in tua praesentia iustitiam exhibere. Quod si fuerit a quoquam temerario ausu praesumptum, liceat tibi eandem sententiam sublato appellationis remedio revocare. Nulli ergo hominum fas sit, hanc paginam nostrae concessionis etc.

Capitulum VI. Nomen actionis in libello exprimere para non cogitur; debet tamen factum ita clare proponere, ut ex eo ius agendi colligatur. Hoc dicit quoad intellectum. Abbas.

Idem Exonensi Episcopo et Capitulo Londonensi. Dilecti filii nostri prior et clerici de Guiseburnen. contra Eboracensem archiepiscopum apostolicae sedis legatum gravem admodum et difficilem nobis querimoniam transmiserunt. [Et infra: (cf. c. 1. de app. II. 28.)] Provideatis attentius, ne ita subtiliter, sicut a multis fieri solet, cuiusmodi actio intentetur, inquiratis, sed simpliciter et pure factum ipsum, et rei veritatem secundum formam canonum et sanctorum Patrium instituta investigare curetis.

Capitulum VII. Excommunicatus in iudicio, nisi tanquam reus, stare non potest.

Idem Paduano Episcopo. Intelleximus +ex literis tuis, quod, quum filia cuiusdam nobilis viri parochiani tui cum quodam viro matrimonium contraxisset, comperto postea, quod idem vir pro nece bonae memoriae Vicentini episcopi vinculo tenebatur excommunicationis adstrictus, in tua proposuit praesentia quaestionem. Unde Quia postulasti a nobis, utrum excommunicatus in iudicio stare possit, respondemus, quod conveniri potest, et debet per alium in iudicio respondere, ne videatur de sua malitia commodum reportare, si ex ea fuerit ab eorum impetitione securus

Capitulum VIII. Clericus de omni crimine debet coram ecclesiastico iudice conveniri, nec valet consuetudo contraria.

Lucius III. Strigonensi Archiepiscopo. Clerici +vero, maxime in criminalibus, in nullo casu possunt ab alio, quam ab ecclesiastico iudice condemnari, etiamsi consuetudo regia habeat, ut fures a iudicibus saecularibus iudicentur. Quum imperator dicat quod etiam leges eorum non dedignantur sacros canones imitari, in quibus generaliter traditur, ut de omni crimine clericus debeat coram ecclesiastico iudice conveniri, non debet in hac parte canonibus ex aliqua consuetudine praeiudicium generari.

Capitulum IX. Iudex ex officio providere debet, ut debitae solennitates serventur in iudiciis, quibus omissis iudicium redditur frustratorium. H. d. Abbas Siculus.

Clemens III. Causam, quae vertitur inter fratres Dulmensis monasterii et monachos sancti Albani super ecclesia de Cantinz., audiatis et appellatione remota terminetis. Provideas illud inter cetera specialiter, ut fratres Dulmensis monasterii cum auctoritate et accessu episcopi sui ingrediantur negotium, ne, si fratres sancti Albani obtineant, episcopus idem, abbatem monasterii se proponens, litem sopitam valeat suscitare.

Capitulum X. Clericus depositus incorrigibilis excommunicandus est et successive anathematizandus. Et si sic non resipuerit, per iudicem saecularem comprimendus est. H. d. Abbas Siculus.

Coelestinus III. Quum non ab homine (Et infra:) A nobis itaque fuit ex parte tua quaesitum, utrum liceat regi vel alicui saeculari personae iudicare clericos cuiuscunque ordinis, sive in furto, sive in homicidio, vel periurio, seu quibuscunque fuerint criminibus deprehensi. Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si clericus in quocunque ordine constitutus in furto, vel homicidio, vel periurio, seu alio mortali crimine fuerit deprehensus legitime atque convictus, ab ecclesiastico iudice deponendus est. Qui si depositus incorrigibilis fuerit, excommunicari debet, deinde contumacia crescente anathematis mucrone feriri. Postmodum vero, si in profundum malorum veniens contempserit, quum ecclesia non habeat ultra quid faciat, ne possit esse ultra perditio plurimorum, per saecularem comprimendus est potestatem ita, quod ei deputetur exsilium, vel alia legitima poena inferatur.

Capitulum XI. Per rescriptum impetratum contra violentum convenitur qui scienter succedit in vitium. H. d. secundum communem modum, qui mihi placet. Panorm.

Idem. Quia V., qui violenter dicebatur ecclesiam P. clerici occupasse, defunctus est, ut accepimus, et R. eam postmodum est ingressus, praecipimus, ut secundum formam priorum literarum inter ipsos R. et P. sub eisdem iudicibus mediante ratione, sicut inter eundem P. et praefatum V., si viveret, negotium terminetur.

Capitulum XII. Solus Papa cognoscit de dubiis privilegiorum apostolicae sedis, et non inferior.

Innocentius III. S. Sergii et S. Georgii Abbatibus. Quum venissent (Et infra:) Quum enim super privilegiis sedis apostolicae causa vertatur, nolumus de ipsis per alios iudicari.

Capitulum XIII. Iudex ecclesiasticus potest per viam denunciationis evangelicae seu iudicialis procedere contra quemlibet peccatorem, etiam laicum, maxime ratione periurii vel pacis fractae.

Idem Praelatis per Franciam constitutis. Novit ille, qui nihil ignorat, +qui scrutator est cordium ac conscius secretorum, quod clarissimum in Christo filium nostrum Philippum regem Francorum illustrem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta diligimus, et ad honorem ac profectum et incrementum ipsius efficaciter adspiramus, exaltationem regni Francorum sublimationem sedis apostolicae reputantes, quum hoc regnum benedictum a Deo semper in ipsius devotione permanserit, et ab eius devotione nullo, sicut credimus, tempore sit discessurum; quia, licet interdum hinc inde fiant immissiones per angelos malos, nos tamen, qui satanae non ignoramus astutias, circumventiones ipsius studebimus evitare, credentes, quod idem rex illius seduci fallaciis non se permittet. Non ergo putet aliquis, quod iurisdictionem aut potestatem illustris regis Francorum perturbare aut minuere intendamus, quum ipse iurisdictionem et potestatem nostram nec velit nec debeat etiam impedire, quumque iurisdictionem propriam non sufficiamus explere, cur alienam usurpare vellemus? Sed quum Dominus dicat in evangelio: «si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si te autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic ecclesiae; si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus,» et rex Angliae, sicut asserit, sit paratus sufficienter ostendere, quod rex Francorum peccat in ipsum, et ipse circa eum in correctione processit secundum regulam evangelicam, et tandem, quia nullo modo profecit, dixit ecclesiae: quomodo nos, qui sumus ad regimen universalis ecclesiae superna dispositione vocati, mandatum divinum possumus non exaudire, ut non procedamus secundum formam ipsius, nisi forsitan ipse coram nobis vel legato nostro sufficientem in contrarium rationem ostendat? Non enim intendimus iudicare de feudo, cuius ad ipsum spectat iudicium, nisi forte iuri communi per speciale privilegium vel contrariam consuetudinem aliquid sit detractum, sed decernere de peccato, cuius ad nos pertinet sine dubitatione censura, quam in quemlibet exercere possumus et debemus. Non igitur iniuriosum sibi debet regia dignitas reputare, si super hoc apostolico iudicio se committat, quum Valentinianus inclitus imperator suffraganeis Mediolanensis ecclesiae dixisse legatur: «Talem in pontificali sede constituere procuretis, cui et nos, qui gubernamus imperium, sincere nostra capita submittamus, et eius monita, quum tanquam homines deliquerimus, suscipiamus necessario velut medicamenta curantis.» Nec sic illud humillimum omittamus, quod Theodosius statuit imperator, et Carolus, innovavit, de cuius genere rex ipse noscitur descendisse: «Quicunque videlicet litem habens, sive petitor fuerit sive reus, sive in initio litis vel decursis temporum curriculis, sive quum negotium peroratur, sive quum iam coeperit promi sententia, si iudicium elegerit sacrosanctae sedis antistitis, illico sine aliqua dubitatione, etiamsi pars alia refragetur, ad episcoporum iudicium cum sermone litigantium dirigatur.» Quum enim non humanae constitutioni, sed divinae legi potius innitamur, quia potestas nostra non est ex homine, sed ex Deo: nullus, qui sit sanae mentis, ignorat, quin ad officium nostrum spectet de quocunque mortali peccato corripere quemlibet Christianum, et, si correctionem contempserit, ipsum per districtionem ecclesiasticam coercere. +Quod enim debeamus corripere ac possimus, ex utraque patet pagina testamenti, quum clamet Dominus per Prophetam: «Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum,» et subiungat ibidem: «Nisi annunciaveris impio impietatem suam, ipse in iniquitate, quam operatus est, morietur; sanguinem autem eius de manu tua requiram.» Apostolus quoque nos monet corripere inquietos, et alibi dicit idem: «Argue, obsecra, increpa in omni patientia et docirina.» Quod autem possimus et debeamus etiam coercere, patet ex eo, quod inquit Dominus ad Prophetam, qui fuit de sacerdotibus Anathot: «Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, et dissipes, et aedifices, et plantes.» Constat vero, quod evellendum, destruendum et dissipandum est omne mortale peccatum. Praeterea quum Dominus claves regni coelorum B. Petro tradidit, dixit ei: «Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis.» Verum nullus dubitat, quin omnis mortaliter peccans apud Deum sit ligatus. Ut ergo Petrus divinum iudicium imitetur, ligare debet in terris quos ligatos esse constat in coelis. Sed forsan dicetur, quod aliter cum regibus, et aliter cum aliis est agendum. Ceterum scriptum novimus in lege divina: «Ita magnum iudicabis, ut parvum, nec erit apud te acceptio personarum,» quam B. Iacobus intervenire testatur, «si dixeris ei, qui indutus est veste praeclara, tu sede hic bene; pauperi autem, tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum.» Licet autem hoc modo procedere valeamus super quolibet criminali peccato, ut peccatorem revocemus a vitio ad virtutem, ab errore ad veritatem, praecipue tamen quum contra pacem peccatur, quae est vinculum caritatis, +[de qua Christus specialiter praecepit Apostolis: «In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui, et si fuerit ibi filius pacis, requiescet super illum pax vestra. Quicunque autem non receperint vos, nec audierint sermones vestros, exeuntes foras excutite pulverem de pedibus vestris in testimoniun illis.» Quid enim est a talibus exire foras Apostolos, nisi communionem eis apostolicam denegare? Quid est excutere pulverem de pedibus suis, nisi districtionem ecclesiasticam exercere? Hic est etenim pulvis ille, qui Moyse cinerem de camino spargente fuit ad plagam ulceris super omnem terram Aegypti. Quam gravis autem districtionis sententia in ultimo sint examine feriendi qui non recipiunt pacis nuncios, nec audiunt sermones eorum, per se ipsa veritas consequenter ostendit, non simpliciter, sed cum quadam affirmatione proponens: «Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorheorum in die iudicii quam illi civitati;» in civitate cives intelligens, a quibus non excepit ipsos reges. Porro quum secundum legitimas sanctiones quod quisque iuris in alterum statuit alius eo uti valeat contra illum, et sapiens protestetur: «Patere legem, quam ipse tuleris,» et rex ipse Francorum contra clarae memoriae R. quondam Anglorum regem, qui, ut salva ipsius regis pace loquamur, quia non ad confusionem eius, sed ad excusationem nostram hoc dicimus, non eo erat deterioris conditionis, in bello fuit officio et beneficio nostro usus, quomodo quod pro se adversus illum admisit contra se pro alio non admittet?] Numquid apud nos debet esse pondus et pondus, mensura et mensura, quorum utrumque est abominabile apud Deum? Postremo quum inter reges ipsos reformata fuerint pacis foedera, et utrinque praestito proprio iuramento firmata, quae tamen usque ad tempus praetaxatum servata non fuerint, numquid non poterimus de iuramenti religione cognoscere, quod ad iudicium ecclesiae non est dubium pertinere, ut rupta pacis foedera reformentur? Ne ergo tantam discordiam videamur sub dissimulatione fovere, dissimulare religiosorum locorum excidium, et stragem negligere populi Christiani, dilecto filio abbati Casemarii praedicto legato dedimus in praeceptis, ut, nisi rex ipse vel solidam pacem cum praedicto rege reformet, vel treugas ineat competentes, vel saltem humiliter patiatur, ut idem abbas et venerabilis frater noster archiepiscopus Bituricensis de plano cognoscant, utrum iusta sit querimonia, quam contra eum proponit coram ecclesia rex Anglorum, vel eius exceptio sit legitima, quam contra eum per suas nobis literas duxit exprimendam, iuxta formam sibi datam a nobis procedere non omittat. Ideoque universitatibus vestris per apostolica scripta mandamus, et in virtute obedientiae districte praecipimus, quatenus postquam idem abbas super hoc mandatum fuerit apostolicum exsecutus, sententiam eius, imo nostram verius recipiatis humiliter et vos ipsi servetis et faciatis ab aliis observari, securi, quod si secus egeritis inobedientiam vestram puniemus. [Dat. Lat. ... ... Ao. VII. 1204.]

Capitulum XIV. Principalis persona per se, non per advocatum debet factum proponere in iudicio, nisi sit indiscreta.

Idem Episcopo Heliensi. Pastoralis (Et infra: cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.) Statuimus praeterea, ut principales personae non per advocatos, sed per se ipsas factum proponant, nisi forte sint adeo indiscretae, ut earum defectus de iudicis licentia per alios suppleatur. [Quum autem etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]

Capitulum XV. Si actio et intentio sunt ineptae, vel sola intentio, debet reus absolvi ab instantia iudicii; iterum tamen actor audietur, si apte egerit. H. d. quoad intellectum.

Idem nobili viro Matthaeo de Riparia. Examinata causa, quae vertitur inter te et milites Campaniae +super ecclesia S. Angeli de Casaperota, actis confessionibus et attestationibus auditis, instrumentis et allegationibus indagatis, perpendimus evidenter, arbitrium, quod T. vicedominus Sabinensis dicebatur super eodem negotio promulgasse, contra formam iuris et compromissi fuisse dictatum. Unde, non obstante confirmatione felicis memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri, qui confirmaverat illud, sicut provide latum fuerat, et ab utraque parte receptum, decrevimus ipsum irritum et inane. Actionem autem, quam super iure patronatus eiusdem ecclesiae contra praefatos milites intentabas, incongruentem cognovimus et ineptam, quia, quum testes induxeris ad probandum, quod, quando praefatus A. vicedominus ecclesiam eandem tanquam sequestratam accepit, tu ius patronatus ipsius ecclesiae possidebas, proiecto nec rei vindicationem intentare, nec ipsius restitutionem poteras postulare. Unde intentionem tuam in hac parte pronunciavimus non tenere, absolventes eosdem milites ab eadem, ita tamen, quod si congruentem et aptam intentare volueris actionem, respondere tibi nililominus teneantur. [Nulli ergo etc. Dat. Later. IX. Kal. April. Ao. X. 1207.]

Capitulum XVI. Praeceptores templi pro domibus suis agere et defendere possunt; nec obstat eis religio, vel quod ignota sit eorum origo.

Idem Magistro et Fratribus militiae templi in Italia constitutis. Quum deputati +sitis obsequio Iesu Christi, qui, quum iustus sit, iustitiam diligit et aequitatem conspicit vultus eius, indemnitatibus vestris paterna tenemur sollicitudine praecavere, ne pro eo, quod operibus pietatis intenditis, laesionem in vestra iustitia subeatis. Accepimus plane, quod quidam tam saeculares quam ecclesiastici iudices in Italia illos, quos habetis in domibus vestris praeceptores, in causis ad prosequendam suam iustitiam non admittunt, tanquam licitum non sit eis super litigiosis negotiis curam agere, qui pacificis decrecreverunt studiis inhaerere, illud allegantes in repulsionem ipsorum, quod eorum ipsis generatio non est nota, qui undecunque locorum venerint, gratia divina vocati, dummodo laudabiliter exsequantur officium sui ordinis, ex superabundanti requiritur suae notio nationis. Ne quis igitur in prosecutione causarum praeceptores eosdem ab agendo vel respondendo sub occasione huiusmodi repellat, auctoritate apostolica inhibemus. [Nulli ergo etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. IV. Id. April. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XVII. Praelati debent laicis de clericis, appellatione frustratoria non obstante, iustitiam facere; ad saeculare tamen forum clerici a laicis trahi non debent, etiam data ipsorum praelatorum negligentia.

Idem Vercellensi Episcopo et Abbati de Toleto. Qualiter et quando (Et infra: cf. c. 17. de accus. et den. V. 1.) Praecipiatis ex parte nostra praelatis, ut laicis de clericis conquerentibus plenam faciant iustitiam exhiberi, non obstantibus appellationibus frustratoriis, quas in eorum gravamen clerici frequenter opponunt, ne pro defectu iustitiae clerici trahantur a laicis ad iudicium saeculare, quod omnino fieri prohibemus, et vos, ne fiat, omnimodis satagatis et ceterum adversus haerecticorum fallacias sollicitudinem vestram vigilare volumus, monentes et obsecrantes in Domino, quatenus ad exstirpandum de agro dominico lolium haereticae pravitatis prudenter et efficaciter intendatis. [Dat. IV. Kal. Febr. 1206.]

Capitulum XVIII. Iudex habens ut privatus paene consimilem causam, quam habet ut iudex, a iudicando removetur. H. d.

Idem. Causam, quae inter dilectum filium abbatem et conventum Vindonensem ex parte una, et archidiaconum Carnotensem ex altera super quibusdam procurationibus vertitur, vobis, filii T. et G. et archidiacono Parisiensi meminimus commisisse. +Dictus vero abbas et conventus nolentes parti alteri respondere, nisi nos primo consulerent secundum privilegia Romani Pontificis, indulta monasterio eorundem, dilectum filium W. eiusdem monasterii monachum propter hoc ad sedem apostolicam transmiserunt, nihilominus supplicantes, quatenus te, fili decane, loco Parisiensis archidiaconi supra dicti subrogare ad decisionem ipsius negotii dignaremur. Quia vero, quum eundem archidiaconum similis paene causa contingat, nimis favorabilis parti alteri videretur, nos te, fili decane, loco ipsius archidiaconi subrogantes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, non obstantibus prioribus literis, ante adventum monachi impetratis, in causa ratione praevia procedatis.

Capitulum XIX. Si iudices de principali et exceptionibus praeiudicialibus simul cognoscunt, vel super principali lite non contestata testes recipiunt, licite ab eis appellatur.

Honorius III. Archidiacono Remensi et Decano Brimensi Coloniensis dioecesis. Exhibita nobis dilecti filii R. Virdunensis electi petitio declaravit, quod, quum super facto electionis suae ipsius et H. archidiaconi ac quorundam canonicorum Virdunensium adversariorum suorum procuratores ad nostram olim audientiam accessissent, nos, audita petitione partis adversae, et quae proposita fuerunt ab ipsa, venerabili fratri nostro Parisiensi episcopo et coniudicibus suis sub certa forma literas nostras direximus, inter alia continentes, ut, vocatis qui forent evocandi, super propositis et aliis negotium contingentibus inquirerent veritatem, +et testes, quos nominari contingeret iuxta consuetam formam, ad testimonium compellendo, et praefigendo partibus terminum competentem, quo per se vel per procuratores idoneos nostro se conspectui praesentarent, iustam sententiam recepturae. Partibus ergo citatis, non fuit processum in aliquo prima die, quumque decem de parte adversa secundo termino comparuissent, et fuissent, si electo se opponerent, in iure requisiti, septem eorum respondere nolentibus, ad agendum tres se residui obtulerunt. Quum autem idem electus quibusdam ex his, qui contra eum agebant, conspirationem, et quibusdam excommunicationem in modum exceptionis obiiceret, se id offerens probaturum, praefati iudices interlocuti fuerunt, quod de his et principali negotio simul inquirerent, a quibus videretur ipsis iudicibus inquirendum, nolentes, quasi non iudices, sed inquisitores exsisterent, super dictis exceptionibus ipsius electi probationes admittere, sed pervertendo iuris ordinem de praemissis exceptionibus et principali negotio pariter per se inquirere intendentes, et procedentes etiam ad receptionem testium, lite nondum super eodem negotio contestata, quare praefatus electus nostram audientiam appellavit, +humiliter supplicans, ut, quum literae ad ipsos iudices obtentae non inquisitionem, sed commissionem sapiant, prout apparet ex continentia earundem, quod ab eis factum est post appellationem ipsius revocare in irritum, et causam alii comittere dignaremur. Quia vero non in modum inquisitionis, sed commissionis negotium exstitit delegatum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, convenientes ad locum idoneum et partibus competentem, si ex dictis gravaminibus vel aliquo ipsorum appellatum constiterit, revocato in irritum quicquid post appellationem huiusmodi inveneritis attentatum, in causa ipsa iuxta priorum continentiam literarum, appellatione remota, ratione praevia sine morae dispendio procedatis.

Capitulum XX. Lapsu triennii non obstante potest delegatus in causa sibi commissa procedere.

Idem Magistro Tancredo Canonico Bononiensi. Venerabilis frater noster archiepiscopus Ravennas proposuit coram nobis, quod, quum decisio causae, quae inter ipsum ex parte una, et communitatem Cerviae ex altera super iurisdictionis civitatis Cerviae et quibusdam aliis articulis vertitur, sit per subterfugia et cavillationes eorum per triennium prorogata, et tandem post litis contestationem et commissiones varias tibi dedimus in mandatis, ut eam ad nos remittas sufficienter instructam, dicti Cervienses asserentes, instantiam iudicii per decursum triennii periisse, respondere sub tuo examine recusaverunt. +Nolentes igitur, ut eiusdem causae decisio ulterius prorogetur, praesentium tibi auctoritate Mandamus, quatenus, exceptione huiusmodi non obstante, in negotio isto, appellatione remota, ratione praevia procedas iuxta traditam tibi formam. [Dat. Later. X. Kal. Mai Ao. VIII. 1224.]

Capitulum XXI. Actor obtinens in possessorio coram iudice rei, non tenetur coram eo iudice super proprietate respondere, si est prorsus alterius fori. H. d. et est casus notabilis.

Idem Episcopo et Magistris T. et B. Praten. Bononiae commorantibus. Significaverunt nobis olim abbas et conventus sanctae Mariae de Florentia, quod Florentina potestas pro eis contra communitatem castri de Signa super possessione vel quasi iuris ibidem eligendi rectorem, quod ad se pertinere dicebant, diffinitivam sententiam promulgavit. Sed postmodum, eadem communitate nolente recipere nobilem virum B. Vinci-Werra, quem iidem in rectorem elegerant castri praedicti, praefata potestas non solum non curavit sententiam suam exsecutioni mandare, ac communitatem ipsam compellere ad recipiendum dictum nobilem pro rectore saepius requisita; sed nec permisit communitatem eandem ad hoc a fidelibus eorum monasterii coarctari; quin potius abbatem et conventum praefatos ipsa potestas indigne coegit communitati praedictae super proprietate vel quasi memorati iuris in saeculari iudicio respondere. Unde vobis per literas nostras iniunximus, ut, si ita esset, per censuras ecclesiasticas cogeretis communitatem eandem electum ab eisdem monachis in rectorem admittere; audituri postea quae partes super proprietate vel quasi dicti iuris ducerent proponenda, +et causam, sicut iustum exsisteret, decisuri, non obstante statuto quolibet contrario ecclesiasticae libertati, seu quod abbas et conventus praedicti compulsi sunt super hoc litem contestari in iudicio saeculari. Nuper autem, referentibus abbate et conventu, didicimus, quod, quum de literis a nobis super hoc obtentis ad ipsius communitatis notitiam pervenisset, syndicus eius, exhibito coram iudice potestatis calumniae iuramento, citari fecit abbatem, quod coram illo subiret simile iusiurandum, ut per hoc renunciare intelligeretur idem abbas apostolicis literis ipso facto, aut pro convicto, si hoc facere recusaret, haberetur. Quumque praefatam communitatem ad praesentiam vestram saepius et peremptorie citassetis, syndico eius se velle dilatorias exceptiones proponere protestanti, terminum, in quo id faceret, vel super principali responderet negotio, statuistis. Verum pars altera inter alia excipiendo proposuit, se tunc coram vobis respondere de iure non teneri, quum tempus propter vindemias exsisteret feriatum, respondente syndico monasterii, hoc malitiose proponi, ut videlicet causa protracta tempus regiminis electi inutiliter elabatur. +Quod apparebat ex eo, quia per nuncium potestatis abbati fuit prohibitum, ne communitatem eandem extra Florentinum districtum in iudicio conveniret, quare praenominati abbas et conventus humiliter petierunt, ut obviare huiusmodi malitiis dignaremur. Quocirca discretioni vestrae Mandamus, quatenus tam eundem syndicum, quam eiusdem monasterii monachos, quorum testimonio uti voluit, si excommunicationem contra eos ad impediendum causae processum opponi contingat, absolventes sublato appellationis obstaculo ad cautelam, ne tali praetextu valeant ab agendo vel testificante repelli, hoc non obstante, in negotio, iuxta recepti formam mandati, ratione praevia procedatis, causae finem debitum absque morae dispendio imponendo ita praeceptum apostolicum impleturi quod non debeamus vobis difficultatem quae dicto monasterio morae occasione imminere dignoscitur imputare. [Dat. Reate II. Kal. Nov. Ao. X. 1225.]

Titulus I I . De foro competenti.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Clericus coram suo episcopo conveniri debet.

Ex concilio Calcedonensi. Si quis clericus adversus clericum negotium habeat, non deserat episcopum proprium, et ad saecularia percurrat iudicia, sed prius apud ipsum actio ventiletur, vel certe consilio eiusdem episcopi apud alios, quos utraque pars voluerit, iudicium obtinebunt. Si quis autem praeter haec fecerit, canonicis correptionibus subiacebit.

Capitulum II. Iudex saecularis, si clericum per se distringit vel condemnat, excommunicari debet.

Ex concilio Parisiensi. Nullus iudicium neque presbyterum, neque diaconum aut clericum ullum, aut minores ecclesiae sine permissu pontificis per se distringere aut condemnare praesumat. Quod si fecerit, ab ecclesia Dei, cui iniuriam irrogare dignoscitur, tamdiu sit sequestratus, quousque reatum suum cognoscens emendet.

Capitulum III. Ratione rei, de qua agitur, sortitur quis forum ibi, ubi res est. Sic communiter summatur.

Ex concilio Africano. Sane si episcopi, inter quos causa versatur, sint diversarum provinciarum, ille primas det iudices, in cuius provincia est locus, de quo contenditur. Si autem etc. (cf. c. 1. de arb. I. 43.)

Capitulum IV. Episcopus ut suspectus recusatus, de cuius suspicione notorie constat, potest dare delegatum partibus non suspectum, cuius sententiam poterit per se exsecutioni mandare.

Gregorius Bonifacio Defensori Corsicae. Si quis contra clericum causam habuerit, episcopum ipsius adeat, qui si ut suspectus fuerit recusatus, exsecutor [vel] ab eo deputetur, aut, si et hoc actor refugerit, ab eodem episcopo est deputandus, qui partes sibi mutuo consensu iudices compellat eligere, a quibus quicquid fuerit definitum ipsius sollicitudine servata lege modis omnibus compleatur, [ut non sit unde se possint litigiis fatigare. Dat. mens. Aug. Ind. IV. 601.]

Capitulum V. Super re ecclesiae vel clerici potest laicus coram ecclesiastico iudice conveniri; sed si probabiliter negat, rem esse ecclesiae vel clerici, ad iurisdictionem ecclesiasticam declinandam, convenitur coram suo iudice.

Alexander III. Si vero presbyter, vel clericus alius aliquem laicum de rebus suis vel ecclesiae impetierit, et laicus res ipsas non esse ecclesiae vel presbyteri aut clerici, qui eum exinde impetit, sed suas proprias asseverat, laicus ipse debet de rigore iuris super hoc ad forensem iudicem trahi, quum actor semper forum rei sequi debeat, licet in plerisque partibus aliter de consuetudine habeatur.

Capitulum VI. Si quaestio feudalis est inter clericum et laicum, cognoscet dominus feudi; sed eo negligente cognoscet delegatus Papae, etiam ante negligentiam datus. H. d. secundum lecturam gloss.

Idem. Ex transmissa nobis insinuatione B. C. et W. militum ecclesiae tuae intelleximus, quod, quum R. de Cassaville eos super quadam possessione coram venerabili fratre nostro Trecensi episcopo traxisset in causam, nobilis vir de Campis eorum dominus, [a quo possessiones tenebant,] sub debito fidelitatis eis inhibuit, ne de saeculari feudo in iudicio ecclesiastico responderent. +Itaque praefatus episcopus in eos velut in contumaces excommunicationis sententiam promulgavit etc. (Et infra:) [Mandamus, quatenus praefatos milites ab excommunicatione contradictione et appellatione cessante absolvas etc.] (Et infra:) Deinde Per dominum feudi causam iubeas terminari, et, si ipse aliquid malitiose distulerit, tu ei sublato appellationis obstaculo debitum finem imponas.

Capitulum VII. Per dominum feudi saecularem sive ecclesiasticum quaestio feudalis terminari debet, etiamsi vasalli sint clerici, et, si plures praetendantur domini, non potest unus cognoscere, maxime alio absente, an feudum ad eum pertineat. H. d. secundum lecturam magis notabilem.

Idem. Verum quoniam de quibusdam feudis adversus eundem praepositum quaestio mota fuit, statuimus, ut, ex quo episcopus fuerit in eadem ecclesia consecratus, qui plenam auctoritatem habeat et potestatem, de feudis ipsis sub suo iudicio cognoscatur, si ad ecclesiasticam cognitionem pertineant; alioquin ipsa quaestio imperiali beneplacito, sicut iustum fuerit, relinquatur.

Capitulum VIII. Malefactores ecclesiarum in utroque foro conveniri possunt.

Lucius III. Quum sit generale, ut actor forum rei sequatur, +conveniens est, ut apud iudices saeculares raptores prius conveniantur. Sed si iustitiam exhibere contempserint, aut iudices ex quaecunque causa fuerint negligentes, quia iudicandi sunt sacrilegi ab ecclesia, de crimine illo censurem poteris in eos ecclesiasticam exercere. Verum quoniam saeculares iudices in exhibenda iustitia personis ecclesiasticis saepe in iudicio sunt remissi, iam per consuetudinem in favorem ecclesiae est introductum, ut malefactores suos, qui sacrilegi sunt censendi, venerabilium locorum rectores possint sub quo maluerint iudice convenire.

Capitulum IX. Causae clericorum secundum iura, non secundum consuetudines laicorum terminantur. Vel sic: in loco temporalis iurisdictionis ecclesiae causae clericorum sunt secundum ius canonicum terminandae. Hoc dicit secundum gl. et utrumque summarium recipit determinationem.

Coelestinus III. Quod clericis (Et infra:) Nullus episcoporum vel clericorum ad iudicia saecularia est trahendus. Habent enim illi suos iudices, nec quicquam est eis publicis commune cum legibus. Bonifacius vero Papa et Gelasius, et alii plures antecessorum nostrorum antiquioribus conciliis consonantes, sicut bene patet viris iuris utriusque peritis, id ipsum in sacris constitutionibus ediderunt. Hac igitur ratione inducti, per apostolica scripta Mandamus, quatenus, si quas causas pecuniarias clerici Parisius commorantes habuerint contra aliquos, vel aliqui contra eos, ipsas appellatione remota iure canonico decidatis, nec permittatis iuri scripto consuetudinem praevalere.

Capitulum X. Laicus laicum super re civili coram iudice ecclesiastico convenire non potest, nisi in defectu iustitiae saecularis, vel nisi consuetudo id exposcat.

Innocentius III. Vercellensi Episcopo. Licet ex suscepto +servitutis officio simus omnibus in iustitia debitores, sic tamen in iure suo nos quibusdam convenit providere, ne aliis iniuriam facere videamur, et, quod absit, inde sumatur materia scandali, unde provida debet consideratione sedari. Ex insinuatione sane dilectorum filiorum consulum et communis Vercellensium nos noveris accepisse, quod, quum de singulis quaestionibus, quae motae fuerunt contra eos coram consulibus iustitiae, iuxta consuetudinem approbatam velint cuilibet conquerenti iustitiae plenitudinem exhibere, quidam, ut eorum iurisdictionem evacuent et fatigent eos laboribus et expensis, super rebus, quae iudicium ecclesiasticum non contingunt, literas apostolicas impetrant, et sic praeter iurisdictionem consulum, quam enervant, eos cogunt multipliciter laborare. Volentes igitur sic eorum utilitati consulere, ne patiamur aliorum iustitiam deperire, fraternitati tuae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, si quando a laicis Vercellensibus tales literas super rebus, praecipue quae forum saeculare contingunt, a sede apostolica contigerit impetrari, eas sublato appellationis obstaculo, decernas auctoritate nostra irritas et inanes, dummodo dicti consules et commune de se conquerentibus in iudicio saeculari exhibeant iustitiae complementum. Liceat tamen ipsis, qui sub eisdem consulibus taliter duxerint contendendum, si se in aliquo senserint praegravari, ad tuam, sicut hactenus servatum est, vel ad nostram, si maluerint, audientiam appellare, hoc praesertim tempore, quo vacante imperio ad iudicem saecularem recurrere nequeunt, qui a superioribus in sua iustitia opprimuntur. Si vero consules iustitiae tanquam merito suspecti fuerint recusati, coram arbitris communiter electis de causa suspicionis agatur, quae si probata fuerit esse iusta, ad te vel ad nos pro iustitia recurratur, sicut superius est expressum. [Dat. Ferentini II. Kal. Iun. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XI. Vidua laicum coram iudice ecclesiastice convenire non potest, nisi super causa ecclesiastica, vel in defectum iudicis saecularis.

Idem Archidiacono et Thesaurario Turonensibus. Ex tenore literarum nobilis viri G. comitis Britanniae nostris est auribus intimatum, quod, quum causam, quae inter mulierem nobilem F. et nobilem virum I. de Meduano super hereditate sua noscitur agitari, vobis et bonae memoriae G. magistro scholarum B. Martini commiserimus fine debito terminandam, ipse comes eidem mulieri, quum tam ipsa quam praedictus I. essent de foro ipsius, mandavit, ut causam ipsam deferrent ad ipsum, promittens eidem, quod in curia sua faceret ei iustitiae plenitudinem exhiberi, +vobis nihilominus intimare procurans, quod in curia sua debebat huiusmodi negotium terminari. At vos et mulier supradicta ei nequaquam obtemperare volentes satagitis in causa procedere, et sibi suam minus rationabiliter iurisdictionem auferre, unde nobis humiliter supplicavit, ut causam ipsam ad eum, ad quem specialiter pertinet, remittere dignaremur. Nos igitur attendentes, quod sic sumus viduis in iustitia debitores, quod aliis iniustitiam facere non debemus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, nisi sit talis causa, quae ad ecclesiasticum iudicem pertinere noscatur, ei supersedere curetis, dummodo per iudicem saecularem suam possit iustitiam obtinere; alioquin, non obstante ipsius contradictione, causam ipsam iuxta formam vobis in aliis literis traditam ratione praevia terminetis. [Dat. Romae ap. S. Petrum Kal. Ian. A. VIII. 1205.]

Capitulum XII. Clericus non potest constituere sibi iudicem laicum, etiamsi proprium iuramentum et adversarii consensus accedat.

Idem Pisano Archiepiscopo. Si diligenti Et infra: [cf. c. 17. de praescr. II. 26.] Super eo autem admiramur plurimum, et movemur, quod, quum te reputemus virum providum et discretum, et iuxta debitum pontificalis officii sanctorum Patrum statuta ignota tibi esse non debeant, et iurisperitorum copiam habere noscaris, Asseruisti, te usque ad haec tempora tenuisse, et habere pro certo, quod licitum sit cuilibet clerico renunciare saltem in temporalibus causis iuri suo, et sibi laicum iudicem constituere, praesertim ubi adversarii voluntas accedit, ac per hoc tacite te innuis rationabiliter redargutum pro eo, quod huiusmodi pacto tenere iuramentum super hoc interpositum respondisti, immemor constitutionis illius, qua cavetur, pacto privatorum iuri publico minime derogari. Quum ergo hoc ius in Milevitanensi et Carthaginensi conciliis sit specialiter promulgatum, ne clerici clericos relicto suo pontifice ad iudicia publica pertrahant, alioquin causam perdant, et a communione habeantur extranei, et tam episcopi quam diaconi, seu quilibet clerici in criminali seu in civili negotio, si derelicto ecclesiastico iudicio publicis iudiciis se purgare voluerint, etiamsi pro eis sit lata sententia, locum suum amittant, et hoc in criminali actione, in civili vero perdant quod evicerint, si locum suum maluerint obtinere: manifeste patet, quod non solum inviti, sed etiam voluntarii pacisci non possunt, ut saecularia iudicia subeant, quum non sit beneficium hoc personale, cui renunciari valeat, sed potius toti collegio ecclesiastico publice [et generaliter] sit indultum, cui privatorum pactio derogare non potest. Nec iuramentum licite servari potuit, quod contra canonica statuta illicitis pactionibus informatur. [Super alio etc. (cf. c. 17. de praescr. II. 26.) Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Non. Maii Ao. IX. 1206.]

Capitulum XIII. Clerici super escessibus coram suo episcopo conveniri debent, non coram his, quibus serviunt, nisi consuetudo vel privilegium aliud inducat.

Idem Belvacensi Episcopo. Quum contingat interdum (Et infra: [cf. c. 28. de iureiur. II. 24.]) Insuper postulasti, an, quum aliqui clerici deputati servitio capituli Belvacensis aut aliorum clericorum tuae dioecesis super excessibus impetuntur, sint cogendi coram te, vel potius coram illis, quibus serviunt, querelantibus respondere, quum illi sibi iurisdictionem huiusmodi vendicare contendant, licet illos excommunicare non valeant, vel alias etiam coercere. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod ad te, utpote ordinarium iudicem, de talibus debent conquerentes habere recursum, maxime si super his criminibus impetuntur, quae in tua noscuntur dioecesi commisisse; nisi forte hi, quibus delinquentes ipsi deserviunt, ex indulgentia vel consuetudine speciali iurisdictionem huiusmodi valeant sibi vindicare. [Dat. Later. XVI. Kal. Ian. Ao. XIII. - 1210.]

Capitulum XIV. Episcopus delicti condemnat clericum de delicto; sed non privat beneficio alibi exsistente; sed episcopus beneficii privabit quasi exsequendo condemnationem iudicis delicti. H. d. secundum unum intellectum. Secundum alium intellectum h. d.: Episcopus delicti condemnat clericum de delicto, privando beneficio alibi sito; exsecutio realis fit ab episcopo beneficii.

Idem. Postulasti per sedem apostolicam edoceri, utrum sacerdos habens ecclesiam in una dioecesi, et residens in eadem, domicilium vero patrimonii ratione in alia, ibi delinquens, ab eo, in cuius dioecesi habet patrimonium, pro delicto ibidem commisso debeat iudicari, praesertim in causis, quae officii sui seu beneficii privationem exposcunt? Ad quod breviter respondemus, quod per episcopum, in cuius dioecesi deliquit, sententia promulgari poterit in eundem. Sed ab eo, in cuius dioecesi beneficium obtinet, erit quoad illud huiusmodi exsecutio sententiae facienda. Quaesivisti etc. (cf. c. 21. de homic. V. 12.) [Dat. Lat. III. Kal. Maii Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]

Capitulum XV. Miserabilis persona potest laicum interdicto unde vi coram iudice ecclesiastico convenire, etiamsi res subtracta dicatur feudalis.

Honorius III. Archiepiscopo, Decano et Archidiacono Turonensibus. Ex parte carissimae in Christo filiae B. quondam Angliae reginae illustris fuit propositum coram nobis, quod, quum nobilem virum G. de Guerchia detentorem castri Segrey, ratione dotalitii pertinentis ad ipsam, quo per eum vel eius complices contra iustitiam fuerat spoliata, auctoritate bonae memoriae Ioannis Papae praedecessoris nostri coram vobis super hoc traxisset in causam, dictus nobilis excipiendo proposuit, quod literae apostolicae non valebant, pro eo, quod castrum Guargiae, ubi est eius domicilium principale, consistit in dioecesi Rodonensi, quae ultra duas diaetas a Turonis est remota, unde illic trahi non poterat secundum statutum concilii generalis. Verum replicatum fuit ex parte reginae, quod idem nobilis Turonis satis poterat secundum statutum concilii generalis conveniri, quum non solum in Rodonensi dioecesi, sed etiam in Andegavensi dioecesi exsistat, eo, quod et castra et reditus plures habet in ipsa, et castrum, de quo quaestio vertitur, in eadem est dioecesi, quae a Turonis nequaquam ultra XII. leucas distat. Idem quoque adiecit, quod, quum dicta regina ius suum coram domino feudi prosequi debuisset, literae apostolicae non valebant, quum non faciebant mentionem, quod dominus feudi fuerit requisitus, et ipse in exhibenda sibi iustitia exstiterit negligens vel remissus, subiiciens, quod eaedem literae falsitate expressa fuerant impetratae, eo, quod suggestum fuerat, castrum illud ad eandem reginam ratione dotalitii pertinere, quum nec ab initio, nec durante matrimonio a viro sibi fuerat in donationem propter nuptias assignatum. Ad hoc autem fuit ex parte ipsius reginae responsum, quod vidua spoliata irrequisito feudi domino spoliatorem seu detentorem rei coram ecclesiastico iudice poterat convenire, cuius interest viduas defensare. +Nec obest, quod sibi castrum illud a viro assignatum non fuerit, quum clarae memoriae I. rex Angliae, heres et successor viri sui, castrum praefatum in concambium pro aliis rebus dotalitiis eidem concessit, et ipsa illud diu pro dote pacifice possedisset. Ad haec autem fuit ex parte ipsius nobilis replicatum, quod praedictus rex heres non fuerat regis Richardi, nec dominus Andegavi, sed eiusdem castri raptor potius et invasor, et ita ius, quod ipse nequaquam habuit, transferre non potuit in reginam. Ad quod sic pars eiusdem reginae respondit, quod contra rescriptum exceptio huiusmodi non valebat, nec habere debebat locum in possessorio, quod eadem contra dictum nobilem intendebat. Unde vos aures huiusmodi exceptionibus frivolis adhibentes, in principali negotio procedere hactenus distulistis in eiusdem reginae gravamen non modicum et iacturam. Nos vero volentes, ut finis litibus imponatur, discretioni vestrae Mandamus, quatenus, si vobis constiterit, dictum nobilem terram et mansionem habere in Andegavensi dioecesi, in qua interdum consuevit commorari, et ipsam dioecesim ultra duas a Turonis non distare diaetas, et in eadem litigiosam rem esse, non obstantibus exceptionibus aliis, quae in petitorio potius, quam in possessorio, quod regina contra eundem nobilem intentabat, locum habere videntur, in ipso negotio iuxta priorum continentiam literarum, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ratione praevia procedatis, praeceptum apostolicum taliter impleturi, quod eadem regina pro defectu vestro ad nos laborare ulterius non cogatur, nec vos possitis de negligentia reprehendi. [Dat. Later. XVI. Kal. Febr. A. I. 1217.]

Capitulum XVI. Laici usurpantes iura ecclesiastica velut sacrilegi per iudicem ecclesiasticum compelluntur.

Gregorius IX. Fratri Palmerio Canonico S. Trinitatis. Conquestus est nobis [venerabilis frater noster] Bononiensis episcopus, quod potestas et commune Bononienses temporalem iurisdictionem, quae in [S. Ioannis in Persiceto, Unciolae, Maximatici, Podii, Dulioli, Castri Episcopi et] quibusdam [aliis] castris et villis ecclesiae Bononiensis competit pleno iure, et in cuius quasi possessione fuisse ac esse dignoscitur, per violentiam usurpare praesumunt, [quendam, qui apud dictum castrum S. Ioannis homicidium perpetravit, per eos puniendum a rectore castri eiusdem sibi exhiberi fecerunt, et adhuc tenent in vinculis, ipsum reddere denegantes, unde per literas nostras ipsi mandavimus, ut ab ipsius episcopi molestia desistentes, et eidem episcopo restituentes sine difficultate qualibet homicidam, libere ipsum permitterent in dictis locis uti iurisdictione praefata, comparituri coram nobis usque ad festum omnium sanctorum proximo praeteritum ad faciendum et recipiendum quod iuris ordo dictaret, si in dictis castris et villis proponerent iurisdictionem aliquam se habere. Qui hoc, sicut dicitur, contemnentes, nec restituerunt sibi malefactorem praefatum moniti diligenter, nec permiserunt episcopum libere uti hac iurisdictione in locis eisdem, neque ad nos responsalem idoneum destinarunt, sed peccatum peccato potius cumulantes, postquam utriusque partis nuncii ad sedem apostolicam accesserunt, dicti potestas et commune quosdam ex parte sua miserunt ad investigandum et puniendum quoddam maleficium patratum in terra Dulioli ad iurisdictionem ipsius ecclesiae pertinente, super quo inquisitio facta fuerat per dicti episcopi nuncios, et a malefactoribus pignorum cautiones et aliae securitates acceptae, quare nuncii eiusdem episcopi humiliter petierunt a nobis, ut super his deberemus indemnitati Bononiensis ecclesiae praecavere.] Quum autem valde sit iniquum [et ingens sacrilegium,] ea, quae collata sunt pro remedio peccatorum venerabilibus ecclesiis, vel relicta, aut eis iustis modis aliis acquisita, [a fidelibus et viris catholicis, a quibus servari ea convenit,] aliis usibus applicari, propter quod merito invasores ipsarum rerum tanquam sacrilegi, [nisi eas restituant, per ecclesiarum rectores, quum ecclesiasticum sit crimen sacrilegii] sunt anathemati usque ad satisfactionem congruam supponendi. [Ecclesiarum quoque favore noscitur introductum, ut malefactores suos venerabilium locorum rectores possint sub quo maluerunt iudice convenire. Sed fori exceptione per nuncios vestros opposita instanter petebatur ab ipsis, ut, quum regulariter actor forum rei sequi debeat, relinqueremus quaestionem huiusmodi iudicio saeculari. Super iis ergo deliberatione cum fratribus nostris habita diligenti, paterna dulcedine ipsos monemus, deposcimus et rogamus, obsecrantes per salutem animarum suarum et per Dominum obtestantes, quum in hoc longe magis sit vinci quam vincere gloriosum, non renuant salutarem recipere medicinam, sed nobis haec gratuita liberalitate sub spe mercedis aeternae donantes Deo et ecclesiae super praemissis debitam satisfactionem impendant. Civitatis enim suorum ecclesiae Romanae devotae sollicita desideramus affectione salutem, alligare curantes quod confractum est et reducere quod abiectum, et cupientes eosdem per patientiam nostram ad poenitentiam revocare. Nolentes itaque afflictionem eiusdem ecclesiae ad dictorum potestatis et communis periculum, quod versatur in ipsa, dissimulare, ne contra officii nostri debitum veniamus, scientes quod obedire Deo magis quam hominibus nos oportet, discretioni tuae per apostolica scripta] Mandamus, quatenus si tibi constiterit de praemissis, [tu diligenti] monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam cessare ipsos ab huiusmodi, et satisfacere de praeteritis damnis et iniuriis, appellatione remota compellas. [Testes etc. Dat. Lat. VI. Kal. Febr. Pontif. nostr. Ao. IV. 1230.]

Capitulum XVII. Privilegiatus ut non teneatur respondere nisi in certo loco. Si in alio loco respondere vel solvere promittit, ibi poterit conveniri, et etiam ubi habet domicilium. Secundum Ioan. Andr.

Idem Episcopo Dulmensi. Dilecti filii I. et A. cives Romani sua nobis petitione monstrarunt, quod, quum abbati S. Genovefae Parisiensis super quadam pecuniae summa contra R. praedecessorem tuum literas impetrassent, tu proponi fecisti, quod omnibus Anglicis est a sede apostolica indultum, ut super causis pecuniariis citra mare conveniri non possint, propter quod idem abbas in negotio non processit. Verum, quia, etsi fuisset privilegium tale concessum, non tamen prodesset illis, qui se certo loco respondere vel solvere adversariis promiserunt, quum ibi et ubi domicilium habent valeant conveniri: mandamus, quatenus eisdem de pecunia ipsa cum iustis et moderatis expensis, et congrua satisfactione damnorum, usuris omnino cessantibus, satisfacias, ut teneris. Alioquin eidem abbati nostris damus literis in mandatis, ut in commisso sibi negotio, proposita ex parte tua indulgentia non obstante, iuxta prioris mandati nostri tenorem sine dispendio morae procedat.

Capitulum XVIII. Quanquam laici possunt iurisdictionem non sui iudicis prorogare, clerici tamen non possunt, nisi episcopi dioecesani consensus accedat, et iudex, cuius iurisdictionem prorogare volunt, sit ecclesiasticus.

Idem Abbati Trecensi. Significasti nobis, quod P. clericus ad petitionem C. mercatoris se tuae iurisdictioni subiecit, si in termino nunc elapso de pecunia mutuata, non satisfecisset eidem (Et infra:) Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, licet privatorum consensus eum, qui iurisdictioni praeesse dignoscitur, suum possit iudicem constituere, clerici tamen in iudicem non suum, nisi forte sit persona ecclesiastica, et episcopi dioecesani voluntas accedat, consentire non possunt.

Capitulum XIX. Legitime citatus tenetur coram iudice citante causam prosequi, non obstante, quod post citationem mutaverit forum.

Idem. Proposuisti nobis, quod quidam subditus tuus ad petitionem cuiusdam adversarii sui a te legitime citatus ad causam, quia postmodum iurisdictionis alterius esse coepit, tuum intendit iudicium declinare. Porro tuae prudentiae dubium esse non credimus, quod is in praedicta causa ius revocandi forum non habet, quasi ab altero iam praeventus.

Capitulum XX. Quisque clericus potest in curia Romana conveniri, licet alias specifice forum ibi non sortiatur; habet tamen ex causa ius revocandi domum.

Idem. Licet ratione delicti, seu contractus, aut domicilii, sive rei, de qua contra possessorem causa movetur, quibus forum regulariter quis sortitur, episcopus vester apud sedem apostolicam conventus non fuerit, quia tamen omnium ecclesiarum mater est eadem et magistra, rite compelli potuit, ut ibi suis adversariis responderet, nisi pro alia iusta et necessaria causa venisset, quam si tunc allegasset, ius revocandi domum salvum fuisset eidem.

Titulus I I I . De libelli oblatione.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Actor tenetur in scriptis libellum porrigere. Vel sic: Iudex non debet admittere actorem ad litigandum, nisi prius libellum in scriptis offerat. H. d. per alia verba.

Ex concilio apud sanctum Medardum. Ignarus episcopus dixit: Habetis libellum reclamationis vel postulationis, sicut ecclesiastica se habet traditio? Illi [autem] responderunt, se prae manibus nullum habere libellum. Ignarus episcopus dixit: Legum ecclesiasticarum [auctoritas talis est, ut in causis gestorum semper scripturam requirat, adeo, ut qui ad sacrum fontem accedit suum dare nomen praecipiatur; qui ad summum sacerdotium provehitur, decreto manibus omnium roborato eligitur. Ordinatus autem a suis ordinatoribus literas accipere iubetur. Qui etiam ab ecclesiastica societate quolibet excessu discinditur libellari scriptione aut recipitur aut deiicitur. Sed qui accusatur, vel excommunicatur, seu reconciliatur, per scripturam accusari vel reconciliari iubetur. Et sic in ceteris huiusmodi in tantum scriptura deposcitur, ut sicut B. Gregorius in commonitorio ad Ioannem defensorem ex Romanis legibus sumens scribit, sententia, quae sine scriptura profertur, nec nomen sententiae habere mereatur.] Quapropter, fratres [et filii,] Oportet vos secundum ecclesiasticam auctoritatem reclamationem vestram libelli serie declarare, eamque vestris manibus roboratam synodo [sacrae] porrigere, ut tunc vobis convenienter et canonice valeat responderi. Et tunc ipsi fratres libellum conscribentes [eique sua nomina subscribentes] porrexerunt Hincmaro [episcopo etc.]

Capitulum II. Quum agitur reali, non sufficit rem generaliter peti, sed debet ita specificari, ut evitetur obscuritas et aequivocatio.

Innocentius III. Significantibus T. et R. fratribus nostro fuit apostolatui declaratum, quod, quum inter ipsos ex una parte, et V. Turpem de Athechi et sorores eius dioecesis Suessionensis ex altera super quadam terra coram dilectis filiis abbate et priore sancti Bartholomaei Noviomensis iudicibus a sede apostolica delegatis tracti fuissent in causam, oblato eis libello, ipsi T. et R., quum plures terras haberent, ut terra illa, super qua quaestio vertebatur, ostenderetur eisdem, a iudicibus postularunt. Quod quum ipsi facere denegarent, nec utrum hoc deberet eis concedi, vellent per sententiam definire, iidem fratres a manifesto gravamine ad nostram audientiam provocarunt. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, vos, revocato in statutum debitum, si quid post appellationem huiusmodi noveritis attentatum, etc.

Capitulum III. Non tenetur reus respondere libello in actione personali, si non exprimitur causa petendi.

Gregorius IX. Archipresbytero Civitatis novae et M. Canonico Culmensi. Dilecti filii fratres ecclesiae sanctae Mariae de Hispida sua nobis petitione monstrarunt, quod, quum prior et conventus sanctae Mariae ad Carceres ipsos super quadam pecuniae summa coram priore sanctae Trinitatis Veronensis auctoritate apostolica convenissent, ex parte ipsorum fuit excipiendo propositum, quod, quum dicti prior et conventus nollent exprimere in porrecto libello conventionali, quare sibi dicta pecunia deberetur, super hoc minime respondere tenebatur, et quia dictus iudex exceptionem huiusmodi admittere denegabat, nostram audientiam appellaverunt. Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, revocato in irritum, etc.

Titulus I V . De mutuis petitionibus.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Iudex etiam delegatus compellit actorem ad respondendum reo in causa reconventionis, et utramque causam ordine successivo simul audiet et una sententia terminabit. H. d.

Alexander III. Vulterano Episcopo et Abbati de Spongia. Ex literis vestris accepimus, quod dilecti filii nostri abbas et fratres Maturensis monasterii super quaestionibus, quas plebanus et clerici Maturenses adversus eos proponunt, vestrum parati sunt subire examen, si illi in continenti deberent de suis quaestionibus respondere. Verum, Quoniam rationis ordo exigit, ut plebanus et clerici Maturenses abbati et fratribus Maturensis monasterii de iis, quae adversus eos proponunt, non debeant in vestra praesentia respondere, quum sibi ex ipsis coram vobis a sede apostolica delegatis iustitiam postulant exhiberi, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, actione plebani et clericorum proposita, et responsione facta, monitione praemissa compellatis eosdem, memoratis abbati et fratribus in continenti coram vobis super suis quaestionibus respondere, et vos vicissem postmodum rationes et allegationes partium diligentius audientes concordia vel iudicio utriusque negotium terminetis.

Capitulum II. Modus procedendi datus per rescriptun in causa conventionis intelligitur repetitus in causa reconventionis.

Coelestinus III. Rothomagensi Decano. Prudentiam +tuam debita laudum prosequimur actione pro eo, quod more prudentis viri in articulis iuris, super quibus aliquando dubitas, sedem ducis apostolicam consulendam, [ad quam utique omnes difficiles quaestiones et causas antiqui Patres statuerunt decere referri.] Sane consuluisti nos, utrum, quum causa appellatione remota committitur, et reus coram eodem iudice actorem reconvenerit vel eisdem, quod quidem ex constitutione tam canonici quam forensis iuris licite fieri potest, et actor super reconventione appellationis obstaculum interponit, an sit huiusmodi appellationi deferendum? Nos vero ita sentimus, quod, quum in hoc casu actoris et rei eadem sit conditio vel causa, et uno eodemque iure circa appellationis remedium debeat uterque censeri, +unde nec appellationi taliter interpositae deferendum esse iudicamus. Etenim ipso Christo, qui est veritas, attestante didicimus, quod omnia, quaecunque voluerint aliqui ut faciant eis homines, eadem et ipsi facere debeant. Nec iurisperitus ab hac sententia discrepat, quia praeter authenticam, quae incipit: Et consequenter, in quo id de facienda reconventione expresse habetur, et alibi statuitur, ut eodem iure quis utatur, quod duxerit in alium statuendum. Ideoque Sicut desiderat actor, ut sibi iuxta mandatoris rescriptum iustitia fiat appellatione remota, eodem modo se reconvenienti debeat in sua iustitia respondere. [Secundo requiris etc. (cf. c. 41. de app. II. 28.) Dat. Lat. XV. Kal. Iul. Pont. nostr. Ao. III. 1193.]

Titulus V . De litis contestatione.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum unicum. Non per positiones et responsiones, sed per petitionem in iure propositam et responsionem secutam fit litis contestatio, qua omissa nullus est processus.

Gregorius IX. Abbati S. Ioannis in Vineis. Olim inter episcopum Noviensem ex parte una, et Capitulum ecclesiae sancti Quintini ex altera super quibusdam iniuriis, et excommunicationum sententiis et quibusdam aliis articulis orta materia quaestionis (Et infra:) Iudices factis quibusdam positionibus et responsionibus ad easdem, auditis etiam quae partes voluerunt proponere coram eis, causam eandem ad examen apostolicum remiserunt. Procuratoribus igitur partium propter hoc in nostra praesentia constitutis, quamvis positiones et responsiones hinc inde super pluribus articulis factae fuerint coram iudicibus memoratis, quia tamen litis contestationem non invenimus esse factam, quum non per positiones et responsiones ad eas, sed per petitionem in iure propositam et responsionem secutam litis contestatio fiat, processum ipsorum de fratrum nostrorum consilio irritum duximus nunciandum.

Titulus V I . Ut lite non contestata non procedatur ad testium receptionem vel ad sententiam diffinitivam[recensere]

. _______________________________________________

Capitulum I. Si agatar de adulterio ad separationem tori, et ante litis contestationem reus est contumax, potest excommunicari; sed testes recipi non possunt, nec causa diffiniri.

Innocentius III. Abbati sancti Proculi et L. Canonico. Ad hoc Deus +in apostolica sede constituit totius ecclesiae magistratum, [ut, quia secundum scripturam sanctam fecit Deus hominem rectum, sed ipse se infinitis miscuit quaestionibus, ad eam nodi quaestionum difficiles referantur, suo recto iudicio dissolvendi.] Ad apostolatus [quippe] nostri notitiam literarum vestrarum insinuatione pervenit, quod, Quum causa, quae inter R. et B. uxorem eius vertitur, auctoritate apostolica vobis commissa fuisset, tandem procurator eiusdem R. libello uxoris, quo virum ad separationem tori, et ut dotem reciperet, de adulterio accusabat, noluit respondere, donec advocatus eius veniret inducias postulando. Qui quum huiusmodi inducias saepe petendo vobis illudere videretur, vos testes mulieris habito consilio recepistis; tandem procurator ad praesentiam vestram accedens, dixit, se respondere paratum; sed die statuto, quum crederetur responsurus libello, de quo praemisimus, restitutionem uxoris ex parte viri primo fieri postulavit, ne secus fieret appellando. Verum quia dicebat mulier, se virum habere suspectum, tum quia in domo eius coacta fuerat se adulteratam cum pluribus confiteri, tum quia meretricem publice retinebat, et idem procurator nec de mulieris impunitate cavere, nec vestro se curasset postmodum conspectui praesentare, vos testes mulieris iterum recipere studuistis, +et attestationibus publicatis diligenter audistis quae fuerunt ipsius nomine allegata. Quia vero, quum de ferenda sententia cum iuris prudentibus tractaretis, diversorum invenistis diversa consilia, quibusdam dicentibus appellationi simpliciter deferendum, aliis autem appellationi deferendum non esse; nonnullis etiam asserentibus, appellationem nullatenus tenuisse, quum mulier non sit viro restituenda suspecto, nisi, de impunitate sufficienti praestita cautione: vos in tanta varietate nos consulere voluistis, qualiter esset in hoc negotio procedendum? Nos igitur Consultationi vestrae de consilio fratrum nostrorum taliter respondemus, quod, licet ordo iudiciarius in aliis controversiis sit servandus, et in matrimonialibus causis non usquequaque servetur, quia tamen in praesenti negotio non est actum de foedere matrimonii, sed de crimine adulterii, per quod ad separationem coniugii, non ad coniunctionem intenditur, quia lite non contestata testes fuerunt recepti, et attestationes etiam publicatae, sive deferendum sive non deferendum appellationi fuisset, non est ad diffinitivam sententiam procedendum. Potuit tamen praefatus R. propter suam contumaciam, vel etiam procuratoris, si sciens non purgavit eandem, excommunicationis sententia innodari. [Dat. Perusii XV. Kal. Oct. 1198.]

Capitulum II. In causa restitutionis contra contumacem lite non contestata sententia proferrii non potest. Hoc dicit comprehendendo omnem modum summandi.

Idem Hierosolymitano Patriarchae et Archiepiscopo Cassensi. Accedens +ad praesentiam nostram venerabilis frater noster Paphensis episcopus venerabilium fratrum nostrorum Acconensis, Tiberiadensis et Berytensis episcoporum nobis literas praesentavit, sententiam continentes, quam super causa, quae inter venerabilem fratrem nostrum Tyrensem archiepiscopum ex una parte, et plebanum sancti Marci ex altera vertebatur, iidem ipsi promulgarunt. Asserebant tamen episcopi memorati per suas literas, quod, quum causam ipsam de mandato nostro susceperint terminandam, partes ad suam praesentiam convocarunt. Sed plebanus [praedictus] nec eorum literas, in quibus mandati nostri tenor erat expressus, recipere voluit, nec eorum se conspectui praesentare, et secundo citatus, licet [nec eorum nuntium], nec literas eorum recipere voluisset, coram eis apparuit, prioris absentiae suae causis allegatis, et inspecto tenore literarum nostrarum, petitis etiam induciis et receptis [ab eis], licentiatus abscessit, se statuto die ad eos redire promittens. Quum in iudicum delegatorum praesentia archiepiscopus Tirenensis restitutionis beneficium postularet, plebanus sancti Marci de Venetiis, contra quem agebat, nihil ad obiecta respondit, sed ad nostram audientiam appellavit. Et licet saepe per ipsos fuisset admonitus, ut iuri pareret, quia eius appellatio non tenebat, quum in literis nostris appellationis esset obstaculum partibus interclusum, licet per ipsorum nuncios ad iudicium fuerit revocatus; noluit tamen respondere amplius, vel coram eis etiam comparere. Ipsi vero iudices accedentes ad civitatem Tyrensem, quum plebanus ipse in sua contumacia perduraret, testes receperunt ab adversa parte productos, et depositionibus redactis in scriptis mandaverunt eidem plebano, ut ad eos accederet in personas vel in dicta testium obiecturus. Quod quum facere noluisset, in ipsum excommunicationis sententiam protulerunt, possessionem iuris parochialis adiudicantes archiepiscopo memorato, et eum, quantum in eis erat, restituentes in integrum, auctoritate sedis apostolicae districtius vetuerunt, ne quis possessionem Tirenensi ecclesiae restitutam praesumeret perturbare, vel institutioni apostolicae contraire, et ne plebanus S. Marci vel quilibet alius parochiale ius exerceret in Tyro. [Insuper in omnes illos excommunicationis sententiam protulerunt, qui plebano eidem in subtractione parochialis iuris consentirent in posterum, vel in sua malignitate praeberent auxilium vel assensum idem contra sustinedos (substituendos?) ei plebanos in posterum statuentes. Verum dilecti filii, nobiles viri, Ursus Badoarius et Marinus Iacobus, ad nos ex parte nobilis viri, Henrici Danduli, Ducis Venetorum transmissi, in nostra proposuerunt praesentia constituti, quod olim in recuperatione terrae orientalis ecclesiarum praelati et principes saeculares tertiam partem civitatis Tyrensis pleno iure Venetis consenserunt, quam ipsi possederunt longo tempore, sine lite. Ceterum decedentibus illis, quibus in recuperatione illius terrae ipsorum experti fuerant fidem, constantiam et auxilium in effectu, successores eorum vel ignari, vel ingrati beneficiorum terrae sacrae collatorum a Veneticis, super iure parochiali ecclesiae s. Marci, quae ad ecclesiam S. Marci Venetiis positam pleno iure solummodo pertinet, a paucis moverunt indebite quaestionem. Sed superveniente terrae occidentalis excidio, ipsi a bonae memoriae Clemente ac Coelestino, praedecessoribus nostris, literas impetraverunt, ne ante recuperationem terrae illius super hoc respondere cuiquam aliquatenus cogerentur. Unde, quum dictus archiepiscopus super hoc commissionis literas impetrasset, praedictus plebanus, tanquam qui iudices habebat ex certa ratione suspectos, utpote quorum duos suffraganeos ecclesiae Tyrensis esse constabat: tum quia literae ipsae per veri erant oppressionem obtentae, velut in quibus de praedictis literis mentio non fiebat, ad nostram audientiam appellavit. Sed iudices post appellationem ad nos legitime interpositam, lite non contestata in eum et omnes complices eius excommunicationis sententiam protulere, et possessionem iuris parochialis adiudicare praedicto archiepiscopo et eius ecclesiae praesumserunt. At quum ipse tam iniquae sententiae non pareret, idem archiepiscopus ecclesias eius bonis spoliavit.] Quum igitur nobis ex inspectione sententiae constitisset, quod lis coram eisdem iudicibus non fuerit contestata, et ex transscripto literarum, quas iidem praedecessores nostri concesserant Veneciis, manifeste pateret, literas ipsas per veri suppressionem obtentas, quum non veniret in dubium, sed potius manifestum esset, duos praedictorum iudicum, Achoniensem videlicet et Beritensem episcopos, eidem archiepiscopo tanquam suffraganeos suo metropolitano subesse, ac ex his plebanum ipsum legitime appellasse constaret; in quem, etiamsi minus legitime appellasset, et iudices ipsi licet propter contumaciam excommunicationis forte potuerunt proferre sententiam, non tamen debuerunt super principali negotio diffinitivam sententiam lite non contestata proferre, praedictas ab ipsis iudicibus latas de consilio fratrum nostrorum cassavimus sententias, immo cassas denunciavimus et inanes, et per eas nullum praeiudicium ecclesiae S. Marci vel eius favoribus volumus irrogari. Unde [dicto] Tirenensi archiepiscopo dedimus in mandatis, ut ipsi ecclesiae S. Marci [et] instrumenta restituat, et etiam universa, quae huiusmodi occasione sententiae per se, vel per alios occupavit, nec impediat, quo minus sicut ante latam sententiam Venetorum ecclesia parochialis iuris et aliarum dignitatum suarum possessione laetetur. [Ideoque frat. v. etc. Dat. Later. Non. April. A. III. 1200.]

Capitulum III. Si lite non contestata reus est contumax, si fieri potest, mittitur actor in possessionem causa custodiae; alias reus excommunicabitur.

Idem Episcopo Brixiensi. Tuae fraternitatis devotio (Et infra: [cf. c. 10. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Consuluisti praeterea, utrum si aliquis citatus legitimis peremptoriis comparere noluerit, iudex lite non contestata contra ipsum debeat sententiam promulgare, ut idem affectus taedio appellaturus saltem se iudicis conspectui repraesentet. Ad quod Consultationi tuae taliter duximus respondendum, quod, si reus, lite non contestata se absentat contumaciter, talisque sit causa, quod actor possit in petitarum rerum possessionem induci, est in eandem causa custodiae inducendus. Quod si causa talis fuerit, quod idem in possessionem nequeat intromitti, ut iuri pareat is, qui contumaciter se absentavit, per censuram ecclesiasticam est contumax compellendus. [Praeterea etc. (cf. c. 20. de praeb. III. 5.) Dat. Rom. etc. 1206.]

Capitulum IV. Receptio testium facta contra non contumacem lite non contestata, in causa matrimoniali est nulla.

Idem de Decima et Helemosio Abbatibus Aurelianensis et Carnotensis dioecesis. Accedens ad sedem apostolicam dilectus filius nobilis vir. G. vicecomes +Benaici [humili nobis conquestione monstravit, quod quum nobilem mulierem Eustachiam duxisset legitime in uxorem, et duas filias suscepisset ex ipsa, tandem ipsa nobilis suadente humani generis inimico divertit ab ipso. Quumque a venerabili fratre nostro Pictaviensi episcopo dioecesano suo non posset super hoc iustitiam obtinere, nos ad petitionem nunciorum ipsius et mulieris eiusdem causam, quae inter ipsos super eorum matrimonio vertebatur, dilectis filiis abbati S. Leodegarii, decano S. Petri et priori S. Hilarii de Cella Pictaviensibus duximus committendam, qui, sicut nobis suis literis intimaverunt, quum eis liquido constitisset, praefatam E. a viro suo, de quo duas susceperat filias, auctoritate propria divertisse, habito prudentum virorum consilio decreverunt, eandem E. ad virum suum debere reverti, reservata sibi accusandi matrimonium post reversionem suam, si vellet, plenaria potestate. Quod quum facere noluisset, excommunicationis eam vinculo adstrinxerunt, supponentes terram eius et familiam ecclesiastico interdicto. Verum quum sententiam ipsam praecepissemus postmodum, sicut rationabiliter lata erat, usque ad satisfactionem congruam inviolabiliter observari, tandem eadem E. ad suggestionem venerabilis fratris nostri Andegavensis episcopi et dilectorum filiorum de Granateria et de Bellofonte abbatum causam ipsam venerabili fratri nostro episcopo et dilecto filio G. archidiacono Corisopitensibus et magistro P. de Buter. canonico Andegavensi sub hac forma obtinuit delegari, ut, si eis constaret, quod eadem mulier, sicut nobis scripserant iidem episcopi et abbates, loco sibi praefixo nequiverit ad praedictos iudices accedere propter guerras, et quod in confinio Pictaviensis et Andegavensis episcopatuum securum adversae parti conductum dare voluerit, et praestare sufficientissimam cautionem, quod eos servaret indemnes, in irritum revocato quicquid in eius praeiudicium post appellationem ad nos legitime interpositam invenirent temere attentatum, non obstante commissione praedicta partes ante suam convocarent praesentiam, et rationibus hinc inde plenius auditis et cognitis causam appellatione remota fine debito terminarent, facientes quod decernerent per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Ipsi vero, sicut in eorum literis perspeximus contineri, quum partibus apud Voventum, et postmodum apud Lucion. terminum assignassent, idem vicecomes, se per literas et procuratorem excusans, asseruit, quod ad loca illa, quum inimici eius ibidem haberent dominium, propter mortis periculum accedere non audebat, cui adversa pars et barones, qui ibidem aderant, responderunt, quod ipsi eidem vicecomiti literas de conductu cum literis vicecomitis Toarcii, Senescalli Pictaviae, per nuncium destinaverant, quibus procurator vicecomitis replicavit, quod propter literas ad suspectum sibi locum non audebat accedere, sed tutum locum assignari sibi et restitutionem uxoris fieri postulabat, quod si facere nollent iudices, dominum suum gravari dicebat, propter quod ad appellationis remedium convolavit, nec voluit postmodum, licet fuerit requisitus, coram ipsis iudicibus respondere, ipsos asserens manifeste suspectos, et innovavit appellationem emissam. Iudices autem credentes appellationem non esse legitimam, et per testes postmodum cognoscentes, quod sententia fuerat post appellationem in dictam mulierem prolata, eam denunciaverunt penitus non tenere. Tandem vero, apud Pozaugias peremptorio partibus assignato …… Turonensis Decanus, avunculus eiusdem vicecomitis, se obtulit pro ipso venturum, si securus eidem concederetur conductus, per literas nihilo minus contra iudices causas suspicionis allegans, videlicet, episcopum ipsum esse consanguineum, nobilis viri G. de Toarcio, comitis Britanniae, qui causae ipsius mulieris se nimium immiscebat, et ipsius comitis subditum potestati, archidiaconum vero clericum ipsius comitis commensalem, et magistrum P. … de Buter. oriundum de terra mulieris ipsius. Iudices autem, postmodum alio peremptorio partibus assignato, super consanguinitate testes receperunt mulieris eiusdem, et alio termino apud Malleoniam partibus assignato, attestationes publicari fecerunt, vicecomite se per suas literas excusante. Ad ultimum vero, quum terminus ad recipiendam sententiam fuisset partibus assignatus, nunciis mulieris, et ... ... archidiacono Turonensi, fratre ipsius vicecomitis, in ipsorum praesentia constitutis, nunciis ipsius mulieris sententiam postulantibus, et ipso archidiacono pro fratre suo terminum requirente, de prudentum consilio terminum partibus assignarunt, quo deberent secundum iuris ordinem in causa procedi; sed nuncii mulieris, contumaciter recedentes, altera die nostram audientiam appellarunt, dicentes, dominae suae gravamen inferri eo, quod iudices non interfuerant apud Malleoniam, ubi terminum assignarant ad sententiam perferendam, et quia locum extra provinciam assignabant, quum ipsi essent de provincia Turonensi. Iudicibus autem appellationi deferentibus, nuncius mulieris ad apostolicam sedem accedens proposuit, quod, quum super causa ipsa iudices praelibati eundem vicecomitem ad praesentiam suam pluries peremptorio ad loca competentia et intervallis legitimis citavissent, nec idem vicecomes, muliere comparente praefata, venire voluerit vel sufficientem mittere responsalem, ipsi testes mulieris receperunt, vicecomitem ipsum iterato per peremptoria edicta citantes, ut coram ipsis dicturus contra testes vel dicta testium compareret. Sed, quum ipse non venerit, nec sufficientem nuncium destinarit, attestationibus publicatis ab ipsis, et partibus citatis ad sententiam audiendam, mulier eadem, dicto vicecomite se contumaciter absentante, sibi dari sententiam postulavit, ad quam procedere, licet requisiti saepius, noluerunt, propter quod pars mulieris, sibi sentiens imminere gravamen, ad nostram audientiam appellavit. Nos vero, credentes, quod eadem mulier pro matrimonio laboraret, eisdem ad petitionem nuncii duximus iniungendum, ut, in eadem causa secundum attestationes receptas legitime procedentes, ipsam, oblato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, fine debito terminarent, dilectis filiis ... ... de Granateria ... ... de Insula Calveti, et …… de Alba corona abbatibus dantes nihilominus in mandatis, ut, si praefati iudices in exsecutione mandati nostri negligentes exsisterent vel remissi, ipsi secundum attestationes receptas ab ipsis in eodem negotio ad diffinitivam sententiam sublato appellationis obstaculo procedere non tardarent. Ceterum dictus vicecomes Benaici in nostra praesentia constitutus] gravem coram nobis exposuit quaestionem contra dictos iudices, quod, quum dictus Corisopitensis episcopus nobilem virum Guidonem de Toarcio comitem Britanniae proxima linea consanguinitatis attingat, et archidiaconus eius sit clericus commensalis, qui eidem vicecomiti est adversarius principalis, utpote qui uxorem suam et terram publice detinere praesumit, et magister P. de Buter, de terra uxoris suae oriundus, exsistat nimis favens eidem, et omnes sub districtu et potestate ipsius G. exsistant comitis memorati, nec nisi per districtum ipsius ei pateat accessus ad eos, et ipsi, quibus causa inter ipsum et uxorem suam commissa fuerat, nunquam ei voluerunt, nisi in terra inimicorum suorum, locum et terminum assignare, quo sine mortis periculo accedere non audebat, et, licet literas non habuerit de conductu, si tamen missae ei fuissent, non debebat se credere suis capitalibus inimicis. +[Insuper, quum eis certam formam duxerimus praefigendam, ipsi post appellationem legitime ad nos interpositam, relinquentes formam, quam praefixeramus eisdem, de appellatione tantummodo praetermisso iuris ordine inquirentes, quum non fuisset ostensum, ipsam esse legitimam, nec temere aliquid attentatum, nec de aliis iniunctis sibi capitulis inquisivissent, sententiam in ipsam mulierem rite latam minus iuste irritam nunciarunt,] et lite non contestata, testes super principali recipere praesumentes [et recusantes legitimas exceptiones illius, allegationes eius pro maiori parte, et maxime quae faciebant ad causam, in suis literis tacuerunt, pro adversa parte multa, quae coram eis allegata non fuerant, opponentes. Praeterea adversa pars, quae per falsi suggestionem ipsis causam obtinuerat delegari, fraudulenter intendens per testes reprobos ipsius vicecomitis iustitiam enervare sub frivolae appellationis praetextu, furtim ad eosdem, et praedictos de Granateria, de Insula Calveti et ... ... de Alba corona abbates super ferenda sententia literas impetravit, ipso vicecomite super prosequenda appellatione sua exsistente in itinere ad sedem apostolicam veniendi. Unde, quum fraus adversariorum suorum eis patrocinari non debeat, quumque constet iudices ipsos in causa post appellationem ad nos legitime interpositam praeter formam mandati nostri tanquam manifeste suspectos temere processisse, idem vicecomes petebat instanter, ut, revocato in irritum quicquid post appellationem ad nos legitime interpositam per ipsos iudices vel alios in eius praeiudicium fuerat attentatum, revocatis etiam literis, quae ipso veniente ad nos fuerant per mendacium impetratae, uxorem suam reverti ad ipsum per excommunicationis sententiam et interdictum terrae compellere dignaremur, detentores ipsius et terrae eadem districtione cogentes ipsam et terram restituere cum fructibus perceptis ex ipsa, et faceremus sententias singulis diebus dominicis et festivis per Turonensem et Burdegalensem provincias publicari, et firmiter observari usque ad satisfactionem condignam.] Quum igitur in matrimonialibus causis non tam ad disiungendum, quam ad coniungendum debeamus exsistere proniores, ne forte quod Deus coniunxit homo separare praesumat, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, quum, sicut idem asserit vicecomes, propinquiores sitis terrae nobilis iam dictae, quam suae, et causa ipsa per vos commodius valeat terminari, quum ad vos securus pateat accessus, utrinque partibus convocatis et inquisita super praemissis diligentius veritate si vobis constiterit, quod ante litem legitime contestatam, vel post appellationem ex praemissis causis interpositam, testes super consanguinitate contra matrimonium absque culpa contumaciae recepti fuissent, vos attestationes huiusmiodi decernatis irritas et inanes, appellatione cessante compellentes censura ecclesiastica dictam nobilem, ut revertatur ad virum suum, quem inconsulte dimisit, mandatum apostolicum sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo impleturi ita, quod, postquam ipse vir plenariam restitutionem habuerit tam uxoris quam terrae, causam super matrimonio audiatis, eamque fine canonico terminetis. [Contradictores etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. XIII. Kal. Mart. 1205.]

Capitulum V. Lite non contestata non recipiuntur testes regulariter super principali. Fallit in casibus hic annotatis, scilicet quum timetur de morte vel absentia diuturna testium. Tunc enim servata solennitate hic posita possunt etiam lite non contestata testes examinari. H. d. usque ad §. Porro. - Quum agitur de matrimonio carnali vel spirituali, possunt contra contumacem etiam lite non contestata testes recipi, et sententia diffinitiva ferri. Si vero reus est absens, sed non contumaciter, tunc in carnali non proceditur, sed exspectatur absens. In spirituali vero, si agatur de contracto, stabitur iuribus antiquis; si de contrahendo, exspectatur absens per sex menses. Sed de hoc ultimo, quando agitur de contrahendo, dic hodie ut in capit. Quam sit, et capit. Cupientes, de elect. in VI., ubi aliter est provisum. H. d. - §. 5. Ad perpetuam rei memoriam, vel quum agitur per viam inquisitionis, possunt testes sine litis contestatione recipi et etiam publicari. H. d. usque ad §. In aliis vero. - §. 6. Si reus lite non contestata est contumax, et agitur reali, mittitur actor in possessionem rei petitae causa custodiae; quam tamen recuperat reus veniens infra annum, si offerat cautionem de stando iuri, et restituat expensas; post annum vero his non servatis non auditur, nisi super proprietate. Sed si convenitur reali qui nomine alieno possidet, nominabit dominum in iudicio, et statuetur ei terminus, infra quem faciet dominum comparere. Qui si infra terminum non venerit, iudex illum citabit, quo adhuc non veniente iudex mittet actorem in possessionem veram. Si vero reus contumax convenitur actione personali, mittetur actor in possessionen bonorum ipsius rei pro modo debiti declarati, et primo mobilium, secundo immobilium, si mobilia non exsistant; vel excommunicabitur reus. H. d. usque ad finem.

Idem. Quoniam frequenter in dubium revocatur a multis, an, lite non contestata, testes recipi valeant, auctoritate praesentium duximus declarandum, regulariter verum esse, quod lite non contestata non est ad receptionem testium procedendum, nisi forte de morte testium timeatur vel absentia diuturna. In quibus casibus, quum civiliter est agendum, ne veritas occultetur, et probationis copia fortuitis casibus subtrahatur, senes, et valetudinarii, et alii testes, de quibus ex aliqua rationabili causa timetur, etiam lite non contestata sunt procul dubio admittendi, sive pars conventa sit contumax, sive sit absens absque malitia, ut conveniri non possit. Sed si actor non convenerit adversarium infra annum, ex quo conveniri poterit, vel saltem receptionem huiusmodi testium non denunciaverit illi, attestationes sic receptae non valeant, ne forte hoc procuret in fraudem, ut processu temporis exceptiones legitimae ad repellendum testes, vel aliae locum habere non possint. §. 1. Porro speciales causae possunt occurrere, in quibus casualiter est aliud observandum, ut, verbi gratia, si super alicuius electione vel copula maritali quaestio moveatur. Tunc etenim, ne propter longam moram in spiritualibus et temporalibus patiatur ecclesia laesionem, vel viro sive mulieri fornicationis occasio praebeatur, maxime quum propinquitatis gradus opponitur lege divina prohibitus, in huiusmodi casibus, si videlicet contumax apparuerit is, in quem fuit actio dirigenda, sive quia peremptoria citatione recepta venire contemnit, sive quia malitiose se ipsum occultat, sive quia impedit, ne possit ad eum citatio pervenire, testes lite non contestata sunt merito admittendi, et nihilominus, si de causa liqueat, ad diffinitivam sententiam procedendum. §. 2. Si vero aliter absens fuerit, et agatur de spirituali coniugio inter praelatum et ecclesiam iam contracto, electione maxime confirmata, illud in hoc articulo volumus observari, quod super exspectatione talium personarum in sacris est canonibus diffinitum. §. 3. Quod si forsan agatur de spirituali coniugio contrahendo, is, qui est in praelatum electus, per spatium sex mensium exspectetur, nisi pensatis negotii circumstantiis per superioris providentiam magis vel minus fuerit exspectandus. §. 4. Si autem de carnali coniugio sit agendum, tam diu alteruter coniugum exspectetur, donec de ipsius obitu verisimiliter praesumatur, quia, quum sine culpa sit absens, ut, si captivitate, vel aegritudine, aut alio iusto impedimento forsitan teneatur, aut etiam [ex] propria, sed non malitiosa voluntate, in remotis partibus moram faciat, ut de facili vel in brevi citari non possit, ei quidem praeiudicari non debet, quum habeat forsan exceptiones legitimas ad intentionem contrariam elidendam, eo nequaquam obstante, quod de lapsu carnis posset opponi, quoniam in coniugio multi casus occurrunt, in quibus coniuges sine culpa, sed non sine causa continere coguntur. §. 5. Sunt et alii casus similiter speciales, quos alibi nos meminimus distinxisse, in quibus absque litis contestatione legitime possunt testes produci, ut quando excessuum inquisitio vel testium publicatio imminet facienda. §. 6. In aliis vero casibus prudenter est attendendum, utrum contumax actione reali, an personali conveniatur. Si reali, mittendus est utique actor in rei petitae possessionem, ut taedio affectus reus veniat responsurus. Qui si venerit infra annum, iudicio sisti praestita cautione, ac exhibita satisfactione congrua expensarum, possessionem recuperet. Quodsi cautionem offerre neglexerit infra annum, actor post annum verus constituetur possessor, super proprietate duntaxat adversae parti defensione legitima reservata. §. 7. Quodsi super rebus immobilibus quisquam conveniatur, qui eas possidet nomine alieno, debet statim in iudicio dominum nominare, certo dierum spatio a iudice statuendo, eoque ad eius notitiam perducendo, ut vel ipse veniens, vel idoneum dirigens responsalem actoris intentionem excipiat. Si vero post tempus indultum quod dispositum est noluerit adimplere, tanquam lite, quae ingeritur, ex eo die, quo possessor ad iudicium vocatus est, ad interrumpendam praescriptionem longi temporis contestata, dominum possessionis iudex tribus edictis legitimis evocabit, et tunc ipso in eadem voluntate manente negotium summatim examinans, in possessionem ipsarum rerum actorem mittere non tardabit, omni allegatione absenti super principali quaestione reservata. §. 8. Si autem super personali actione conveniatur, vel mittendus est actor in possessionem mobilium bonorum ipsius, vel immobilium, si forte mobilia non habeat, pro modo debiti declarati, vel in contumacem est ecclesiastica sententia proferenda, ita videlicet, quod alterutra poena, quae magis timeri debeat, iudex a principio sit contentus; ad alteram nihilommus processurus, si hoc meruerit protervitas contumacis, qui veniens infra annum vel post annum etiam audietur iuxta distinctionem in alio casu superius annotatam.

Titulus V I I . De iuramento calumniae.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Clericus in causa ecclesiae suae iuramentum calumniae potest alteri committere, et per se iurare non cogitur, nec debet sine superioris licentia.

Honorius III. Inhaerentes vestigiis praedecessorum nostrorum, dicentium, graviores quaestiones per summum Pontificem terminari, +nostrorum fratrum consilio diligenter inquisito, huius causae speciem irrefragabiliter Deo opitulante decidimus. Legibus itaque comperimus esse cautum, «ut nullus clericus iurare praesumat.» Alibi vero reperitur scriptum, ut omnes principales personae in primo litis exordio subeant calumniae iuramentum, propter quod plerisque venit in dubium, atrum clericus iusiurandum praestare debeat, aut alii personae liceat hoc officium delegare. Quia vero illud constitutionis edictum, ubi clerici iurare prohibentur, a Marco Augusto Constantino praefecto praetorio de Constantinopolitanis clericis promulgatum fuisse videtur, idcirco ad alios non creditur pertinere. Ut ergo dubietas ista omnibus penitus auferatur, secundum etiam decisionem filii nostri H. quondam imperatoris, ut accepimus, Arimino factam tertio Nonas Apriles, sicut ibi continetur, cuius sunt verba haec: «Eius itaque interpretationem corroboramus, et divi Marci constitutionem ita interpretari debere decernimus, ut ad omnium ecclesiarum clericos generaliter pertinere iudicetur. Nam quum imperator Iustinianus iure decreverit ut canones Patrum vim legum habere oporteat, et in nonnullis Patrum canonibus reperiatur, ut clerici omnino iurare non audeant, dignum est, ut totus clericalis ordo a iuramento calumniae praestando sit immunis.» Praeterea statuti principis tenor penes nos talis esse dignoscitur: «Nos itaque, utriusque divinae et humanae legis intentione servata, decernimus et imperiali auctoritate irretractabiliter diffinimus, ut non episcopus, non presbyter, non cuiuscunque ordinis clericus, non abbas, non aliquis monachus, vel sanctimonialis, in quacunque causa sive controversia, seu criminali sive civili, iusiurandum compellatur qualibet ratione subire, sed aliis idoneis defensoribus, si expedire ecclesiae suae noverit, huiusmodi officium liceat delegare,» verum cum hac moderatione, ut episcopus, inconsulto Romano Pontifice, vel quisque clericus inconsulto praelato suo minime iurare audeat. Omnibus autem episcopis, ac cunctis generaliter sacerdotibus, et universo clero haec ita custodiri debere mandamus, ut, si quis in illam constitutionem commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari, non sumentes exemplum, seu formam a nobis, quod in causa nostrorum fratrum et coepiscoporum Aretinae et Senensis ecclesiae nuper fecimus, quando eorum voluntati et postulationi annuimus.

Capitulum II. In spiritualibus causis de non iuratur.

Idem Ordinatori Romanae ecclesiae Subdiacono et Magistro Omnibono. Literas +benignitatis vestrae benigne recepimus, in quibus, utrum in causa, quae inter venerabilem fratrem nostrum G. Bononiensem episcopum, et dilectum filium nostrum Aldricum Paduansum abbatem sub vestro examine agitatur, iuramentum calumniae praestari conveniat, requisistis. Sane Romana ecclesia in his casibus, in quibus de ecclesiis, decimis et rebus spiritualibus tantum agitur, iuramentum calumniae nec dare, nec recipere consuevit eo, quod tales causae non ex legum districtione, sed ex canonum aequitate finem debitum sortiuntur, canones autem iuramentum calumniae in huiusmodi causis nulli prorsus indicunt. Unde, contentione de iuramento calumniae praestando dimissa, ad ulteriora discretio vestra procedat.

Capitulum III. Principalis persona non indistincte relevatur ab onere iurandi de calumnia, licet compareat per oeconomum; sed sibi vel oeconomo est deferendum, inspecta qualitate causae et personarum. H. d.

Eugenius Papa. In pertractandis causis sacramentum calumniae non passim praecipimus exhiberi, sed quum fieri sinimus et causae et principalium personarum qualitate diligenter inspecta, quandoque per ipsas principales personas, quandoque per oeconomos sibi indultos, qui causam omnino non nesciant, in animam iurantis illud praecipimus praestari. Ut igitur causa, quae inter abbatiam S. Trinitatis et Ripulensem ecclesiam agitatur, sine dilatione finem debitum, auctore Domino sortiatur, praesentium vobis auctoritate mandamus, quatenus sicut salubrius et competentius vobis visum fuerit, causam ipsam, appellatione remota, dictante iustitia terminetis. Adiicimus etiam ut propter iniuriam quam ignorante abbate S. Trinitatis, Ripulensi abbati audivimus illatam, si alias ei iustitiam favere dignoscitur, monasterium S. Trinitatis nullatenus suo iure privetur.

Capitulum IV. Universitas tenetur iurare de calumnia, nisi relevet se constituendo oeconomum.

Idem Magalonensi et R. Neumausensi Episcopis. Imperatorum +saecularium leges et sanctorum Patrum ecclesiasticae constitutiones viros religiosos in omnipotentis Dei servitio protegunt et defendunt, et nullam eis molestiam vel turbationem, quae sacro ordini contradicat, irrogari permittunt. Accepimus autem, quod ab abbate et fratribus Clarevallis, sicut ab aliis, exigitur calumniae iuramentum, quod quidem inter fratres eiusdem ordinis inusitatum est, et ad quod faciendum nos eos cogere non possumus nec debemus. §. 1. Sed ne aliena iura videantur huiusmodi occasione illicite detinere, et ipsi a causa sua decidant, si ex parte ipsorum praedictum iuramentum, quum res postulaverit, non fuerit praestitum, eisdem praecipimus, ut in suo monasterio, sicut imperiales leges consentiunt, oeconomum statuant, qui pro eis petere et excipere, atque iuramentum de calumnia, quum necesse fuerit, valeat exhibere. +Ideoque per praesentia scripta fraternitati vestrae mandamus, quatenus eosdem fratres, qui in ista causa sunt, sicut ratio exigit, plenius instruatis, ut de cetero sua iura propter hoc non possint amittere, et aliis, quantum iustitia permittit, in talibus causis debeant satisfacere. §. 2. Tu vero, frater Neumausensis episcope, oeconomum idoneum statuas, qui in tali officio conveniens ipsi monasterio videatur.

Capitulum V. Clerici etiam in eorum causis iurant de calumnia, contraria consuetudine non obstante.

Lucius III. Heliensi Episcopo et Archidiacono Norvicensi. Ceterum, quia novis morbis nova convenit antidota praeparari, volumus et mandamus, quatenus in causa fideiussionis, quae inter R. clericum de sancto Albano, et I. et F. canonicos Londonenses vertitur, ad veritatem eliciendam appellatione cessante praestari faciatis ab utraque parte calumniae iuramentum, consuetudine, quae legi contraria est, non obstante. [Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Id. Dec.]

Capitulum VI. Procurator vel syndicus universitatis ecclesiasticae vel saecularis de calumnia iurare potest. H. d.

Innocentius III. Episcopo Placentino. Quum causam, quae inter venerabilem fratrem nostrum Ravennatensem archiepiscopum et commune Faventinum super villa Luci ac quibusdam aliis vertitur, delegatis iudicibus duxerimus committendam, et iidem in negotio minime processissent, nos partibus dedimus in mandatis, ut pro ipsa causa nostro se conspectui praesentarent. Quorum procuratoribus cum instrumentis de rato in nostra praesentia constitutis, quum aliquamdiu super litis contestatione, receptione quorundam testium et multis exceptionibus fuisset in nostra praesentia disputatum, nos tandem petitionem ipsius archiepiscopi per procuratorem eius fecimus exhiberi et ad eam partem alteram respondere, ac, interrogationibus et responsionibus redactis in scriptis et lite coram nobis plenissime contestata, fecimus calumniae iuramentum ab ipsis procuratoribus utrinque praestari. [Quia vero etc. (cf. c. 37. de test. II. 20.) Dat. Ferentini X. Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]

Capitulum VII. Episcopus iurat de calumnia, si per se ipsum elegit litigare, propositis tantum, non tactis evangeliis. Si vero per syndicum litigat, per illum poterit iurare. H. d. - §. 1. Actor refutando iuramentum calumniae sine causa, cadere debet ab instituta actione; reus autem debet haberi pro confesso. Hoc dicit.

Gregorius IX. Episcopo Belvacensi. Quum in causa pecuniaria, quam inter te et R. motam esse proponis, non per te, sed per syndicum vel actorem elegeris litigare, per illum quidem praestandum erit calumniae iuramentum. Quod si per te ipsum, propositis tantum, sed non tactis evangeliis, sicut in dicendo testimonio, a te videtur huiusmodi iuramentum exihibendum, (Et infra:) §. 1. Poena vero recusantis hoc iuramentum, quum praestandum fuerit, est, ut actor ab instituta cadat actione, reus autem haberi debeat pro confesso.

Titulus V I I I . De dilationibus.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Summa sic, ne videatur convenire rubricae de appellationibus: Citatio vocatoria cum peremptoria non debet esse nimis brevis, maxime ubi de rebus ecclesiasticis agitur; nisi necessitas aliud suggerat.

Alexander III. Cantuariensi et Vigoriensi Episcopis. Dilecti filii nostri, abbas et monachi de H. nobis insinuare curarunt, quod, quum causam, quae vertitur inter ipsos et moniales de Leden., super ecclesia de Alten., decano et archidiacono Linconensibus commiserimus terminandam, ipsi timentes, se a praedictis iudicibus aggravari, eo, quod ad primam citationem terminum sibi nimis brevem et peremptorium statuerunt, ad nostram audientiam duxerunt appellandum; +ipsi nihilominus praedictam ecclesiam praefatis monialibus adiudicaverunt (et infra). Quia vero non spectat ad iuris ordinem, diem peremptorium, et maxime, quum de rebus ecclesiasticis agitur, nisi forte necessitate urgente, taliter maturare, nec etiam in eos, qui se contumaciter absentant, sententiam taliter promulgare, nisi ut pars adversa in possessionem mittatur, ut sic taedio affecti iudicio stare cogantur, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, si est ita, revocato in irritum, si quid inveneritis post appellationem huiusmodi attentatum, in causa iuxta priorum tenorem literarum procedatis.

Capitulum II. Induciae deliberatoriae denegantur reo, si per literas citatorias plene potuit instrui, et deliberare super eo, de quo quaeritur.

Coelestinus III. Praeterea in tuo petitorio adiecisti, quod, quum causae tibi a sede apostolica delegantur, in literis citatoriis rescriptum apostolicum inseris, ut, eo viso, deliberare valeat qui ab altero convenitur; quumque non ad primam et secundam cononicam citationem, sed ad tertiam peremtoriam tantummodo veniat, actore ad omnes citationes veniente, et ipse actor intentionem suam in iure proponat, reus vexationi eius intendens, tunc primo deliberatorias requirit inducias, quum actor eidem authenticum offerat, ut conferat cum rescripto, quod in prima citatione recepit, asserens etiam, quod tam longo citationum spatio, si voluerit, plenae deliberationis tempus potuit habere. §. 1. Quia igitur, quid agendum sit in hoc casu desideras edoceri, taliter tibi respondemus, quod, praedicto modo reo ad iudicium legitime convocato, si ex rescripto sibi transmisso plene potuit instrui super eo, de quo in iudicio convenitur, induciae deliberatoriae [sibi] non sunt ulterius indulgendae, sed procedendum potius est ad examinationem causae, et finem et debitum imponendum. [Dat. Lat. Ao. III. 1193.]

Capitulum III. Ex declaratione verbi generalis vel ambigui positi in libello novae induciae deliberatoriae dandae non sunt, si per expressa potuit reus deliberare super ambiguitate illa vel generalitate. H. d.

Honorius III. Ferentino Episcopo. Literae tuae ac petitio dilecti filii presbyteri sanctarum Priscae et Aquilae de Urbe nobis exhibitae continebant, +quod, quum causam, quae inter ipsum archipresbyterum ex una parte, et nobiles viros Andream Alatrinum et G. ac fratres et filios eorum ex altera super quibusdam possessionibus et rebus aliis vertitur, tibi duximus committendam, Idem presbyter contra nobiles viros A. et G. libellum ecclesiae suae nomine obtulit, continentem, quod pensio de dictis possessionibus soluta non fuerat ipsi ecclesiae, elapsis iam tribus annis et ultra. Nobilibus vero ipsis petentibus, ut explicaret ipsis spatium, quod per hanc adiectionem: «et ultra,» significari volebat, et ipso presbytero exprimente, quod septem annis fuerat in dictae pensionis solutione cessatum, et iidem nobiles dicentes, libellum esse huiusmodi expressione mutatum, longiores ad deliberandum petierunt inducias. Quas quia denegasti eisdem, ad nostam audientiam appellaverunt. Nos igitur appellationem huiusmodi frivolam reputantes, fraternitati tuae mandamus, quatenus, ea nequaquam obstante, in negotio ipso ratione praevia procedas iuxta priorum continentiam literarum.

Capitulum IV. Si citatus in causa ardua de longinquo vocatur pro publica utilitate, etiam ad locum iudicii, ita, quod infra terminum citationis deliberare, et alia sibi necessaria ad comparendum explicare non potuit, in termino respondere non cogitur, si reperiatur in loco iudicii, sed habebit novas inducias. H. d. notabiliter.

Gregorius IX. Abbati Aquae vivae Turonensis dioecesis et Archidiacono Turonensi. Exposuit nobis Bituricensis archiepiscopus (Et infra:) Burdegalensi archiepiscopo dedimus in mandatis, ut super iure primatiae, quam in eo et in provincia sua dictus Bituricensis archiepiscopus se habere proponit, ad initium proxime praeteritae Quadragesimae, quod ei terminum peremptorium assignavimus, per se aut per procuratorem idoneum se conspectui nostro praesentaret. Quumque postmodum personaliter vocatus pro ecclesiae Romanae subsidio ad nostram audientiam accessisset, dictus Bituricensis archiepiscopus apud sedem apostolicam constitutus postulavit instanter, ut in eodem negotio procedere deberemus. Idem vero Burdegalensis archiepiscopus ad propria rediens constituit pro se procuratorem in ipso negotio, qui, salvis exceptionibus sibi competentibus in respondendo et defendendo ac aliis, omnia faceret, quae in propria erat persona facturus. Petente ergo archiepiscopo supradicto, ut praefatus procurator responderet eidem, ille excipiendo proproposuit, se ad hoc non teneri, quum pro alia maiori causa, pro publica scilicet utilitate, dictus Burdegalensis vocatus, pro absente reputari debuerat et revocandi domum privilegium habuisset. Nondum etiam super hoc deliberaverat cum suffraganeis suis et aliis, quorum consilium tam ardua causa requirit, nec tempus habuerat, in quo ad utrumque negotium valuerit, sicut expediret, esse paratus. Sed pars altera econtra respondit, quod, quum super quaestione praedicta prius fuerit evocatus, nostrae intentionis non fuerat primum mandatum per posterius revocare. Temporis quoque spatium habuerat tam prolixum, ut potuisset, si voluisset, super causa deliberare praedicta, sicut fecerat cum quibusdam, et commode utrique negotio imminere. (Et infra:) Nos igitur de consilio fratrum nostrorum usque ad proximum venturum festum Nativitatis dominicae dilationem adhuc sibi duximus indulgendam.

Titulus I X . De feriis.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Diebus dominicis mercari, litigari, iudicari, vel iurari non debet, sed de vespera in vesperam debent celebrari.

Ex concilio apud Compendium. Omnes dies dominicos a vespera in vesperam cum omni veneratione decernimus observari, et ab omni illicito opere abstinere, ut in eis mercatum minime fiat, neque placitum, neque aliquis ad mortem vel ad poenam iudicetur, nec sacramenta nisi pro pace vel alia necessitate, praestentur.

Capitulum II. Festorum principium et finis fieri debet secundum ipsorum magnitudinem et consuetudinem regionis. Hoc primo. In praecipuis festis et intra Pascha et Pentecosten non fit solennis genuum flexio. Si tamen tunc clerici vel episcopi ordinentur, secundum ordinationis modum genua flectuntur. Hoc secundo. Romana ecclesia speciale festum de Trinitate non facit; servatur tamen de hoc cuiusque ecclesiae consuetudo. Hoc tertio.

Alexander III. Quoniam in parte (Et infra:) Vestram volumus prudentiam certa cognitione tenere, quoniam, Licet scriptum sit, de vespera in vesperam celebrabitis sabbata vestra, festorum tamen principium et finis iuxta eorum qualitatem et iuxta diversarum regionum consuetudinem debet attendi, et, sicut magnitudo dierum exigit celebrari, sic prius incipere, et tardius terminari vera ratione videntur. (Et infra:) §. 1. Diebus autem dominicis et aliis praecipuis festivitatibus, sive inter Pascha et Pentecosten, genuum flexio nequaquam debet fieri, nisi aliquis ex devotione id velit facere in secreto. §. 2. In consecrationibus autem episcoporum et clericorum ordinationibus consecrans et consecratus tantum genua flectere possunt, secundum quod consecratioinis modus requirit. §. 3. Praeterea festivitas sanctae Trinitatis secundum consuetudines diversarum regionum a quibusdam consuevit in octavis Pentecostes, ab aliis in dominica prima ante Adventum Domini celebrari. Ecclesia siquidem Romana in usu non habet, quod in aliquo tempore huiusmodi celebret specialiter festivitatem, quum singulis diebus «Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto» et cetera similia dicantur ad laudem pertinentia Trinitatis. Quare tibi, frater archiepiscope de usu pallii eo die, quo sanctae Trinitatis festivitas celebratur, certum nequaquam potuimus dare responsum.

Capitulum III. Propter necessitatem alimentorum licet diebus feriatis in honorem Dei operi servili intendere, maxime circa rem tempore perituram. H. d.

Idem Triburiensi Archiepiscopo. Licet tam veteris quam novi testamenti pagina septimum diem ad humanam quietem specialiter deputaverit, et tam eum quam alios dies maiestati altissimae deputatos, nec non natalitia sanctorum martyrum ecclesia decreverit observanda, et in his ab omni opere servili cessandum, +nos tamen, quibus ab omnium provisore ecclesiae regimen est commissum, super his, quae necessitas exigit, Christi fidelibus tenemur commode providere, ut, si quando eos non servili operi id est actioni peccati, sed necessaria victui et vestitui quaerendo forte intendere contigerit, volumus, ut eis apostolicae sedis providentia misericordia consueta subveniat. Inde siquidem eo est quod regionem vestram, quae non multis frugibus abundet, et mare, in quo populus maiorem consuevit habere sustentationem, sterilius solito effectum fuisse multorum relationibus cognoscentes, auctoritate B. Petri et nostra Indulgemus, ut liceat parochianis vestris diebus dominicis et aliis festis, praeterquam in maioribus anni solennitatibus, si alecia terrae se inclinaverint, eorum captioni ingruente necessitate intendere, ita tamen, quod post factam capturam ecclesiis circumpositis et Christi pauperibus congruam faciant portionem. Si autem illi, qui aliquos dies in pane et aqua ex iniuncta sibi poenitentia tenentur peragere, panent quo vescantur, non habent aut piscibus vel aliis cibariis si necessitas exegerit reficiantur, moderata tamen discretione habita, quod his non ad delicias, sed ad necessariam solummodo sustentationem utantur.

Capitulum IV. Tres septimanae, quibus canon prohibet fieri nuptias ante festum Ioannis Baptistae, non continuantur festo, sed intelligitur de septimana Ascensionis cum duabus sequentibus.

Clemens III. alias Coelestinus. Capellanus tuus, frater episcope, coram nobis ex parte tua proposuit, quod, quum statuta canonica declarent nuptias tribus septimanis ante festum Nativitatis B. Ioannis Baptistae minime celebrari debere, quidam hebdomadas illas absque interpellatione continuandas intelligunt. Alii vero inter festum et ipsas volentes facere intervallum, illud dicunt ob reverentiam festivitatis Pentecostes fuisse statutum, quae in septimanis istis solet intervenire quandoque, et sic a tribus diebus rogationum ante Ascensionem Domini inchoantes, usque ad octavum diem post Pentecosten, illis hebdomadis computatis, illo tantum spatio temporis celebrari nuptias non permittunt, earum celebrationem abinde nullatenus inhibentes. Quia ergo consulti fuimus, utra istarum opinionum potior videatur, nobis et fratribus nostris apparuit, quod, licet ea sit Romanae ecclesiae consuetudo a longis retro temporibus observata, ut quocunque tempore matrimonium contrahatur consensu interveniente legitimo de praesenti, quia tamen a septuagesima usque ad septem dies post Pentecosten celebrari nuptiae non sinuntur, et postea etiam tribus septimanis vel pluribus ante festivitatem sancti Ioannis sine differentia celebrantur, posterior sententia meliori et subtiliori nititur ratione, et, sive secundum canones a septuagesimae usque post octavas Paschae, sive iuxta consuetudinem ecclesiae Romanae usque post septem dies festi Pentecostes, quod caret octavis, nuptiae suspendantur, in dominica, quae sequitur, et deinceps possunt licite celebrari.

Capitulum V. In feriis introductis in honorem Dei et sanctorum, nisi ob necessitatem vel pietatem, iudicium exerceri non potest, etiam de consensu partium; feriis tamen introductis favore hominum partes renunciare possunt.

Gregorius IX. Conquestus est nobis (Et infra:) Quamvis non prorogari, sed expediri deceat quaestiones, debet tamen iudicialis strepitus diebus conquiescere feriatis, qui ob reverentiam Dei noscuntur esse statuti, scilicet Natalis Domini, sancti Stephani, Ioannis Evangelistae, Innocentium, sancti Silvestri, Circumcisionis, Epiphaniae, VII. diebus dominicae Passionis, Resurrectionis cum VII. sequentibus, Ascensionis, Pentecostes cum duobus, qui sequuntur, Nativitatis Ioannis Baptistae, festivitatum omnium Virginis gloriosae, XII. Apostolorum, et praecipue Petri et Pauli, beati Laurentii, dedicationis beati Michaelis, solennitatis omnium sanctorum, ac diebus dominicis, ceterisque solennitatibus, quas singuli episcopi in suis dioecesibus cum clero et populo duxerint solenniter venerandas, quibus utique solennibus feriis, nisi necessitas urgeat vel pietas suadeat, usque adeo convenit ab huiusmodi abstinere, ut, consentientibus etiam partibus, nec processus habitus teneat, nec sententia, quam contingit diebus huiusmodi promulgari, licet diebus feriatis, qui gratia vindemiarum vel messium ob necessitates hominum indulgentur, procedi valeat, si de partium processerit voluntate.

Titulus X . De ordine cognitionum.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Contra mulierem vindicantem aliquem in maritum admittitur exceptio consanguinitatis, quae prius discutienda est, quam super matrimonio pronuncietur, et sufficit super ipso principali pronunciare. H. d.

Clemens III. Alatrino Episcopo. Intelleximus ex literis tuis, quod, quum quaedam mulier peteret quendam in virum, testes ad suae intentionis assertionem induxit, per quos pars viri futurum sibi praeiudicium metuens, exceptionem consanguinitatis obiecit, ex qua intendit petitionem mulieris prorsus elidi. +Quia vero nos consulere voluisti, an prius sit de impedimento consanguinitatis agendum, quam super causa matrimonii sententia proferatur, Inquisitioni tuae taliter duximus respondendum, quod, quum exceptione probata quaestio principalis perimatur, ante est cognoscendum de ipsa, quam ad diffinitionis articulum procedatur. Quo facto virum ab impetitione mulieris, prout exposcit ratio iuris, absolvas.

Capitulum II. Si reus contra actorem spoliatorem spoliationem opponit, aut excipiendo, et tunc prius auditur, et ea probata respondere non cogitur, sed per hoc non restituitur; aut agendo, et tunc simul utraque quaestio terminatur, et ea probata restituetur.

Innocentius III. Episcopo Narmarinensi. Quum dilectus filius abbas de Ferentino ad nostram praesentiam accessisset, conquerens de nobilibus viris O. et A. fratre ipsius et filiis R. dominis de Artone, partibus in nostra praesentia constitutis, dilectum filium nostrum I. tit. S. Mariae trans Tiberim et G. tit. S. Pudentianae presbyteros cardinales deputavimus auditores, in quorum praesentia suam abbas deposuerit quaestionem, quod praefati nobiles, nulla requisitione praemissa, manu armata et cum exercitu ad castrum monasterii Ferentilli et Gab. venientes, in praedis animalium, segetum combustionibus, captionibus hominum, homicidiis perpetratis et damnis aliis usque ad D. libras Lucenses praeter stragem hominum et iniurias irrogatas, damnificare dictum coenobium praesumpserunt, de quibus et aliis pariter, quae vellet proponere contra ipsos, iustitiam sibi fieri postulabat. Ei citra litis contestationem sub forma exceptionis fuit ex adverso responsum, quod, quum abbas ipse nobilibus viris O. et R. promiserat praestito iuramento, quod eos contra omnes homines, exceptis Romano Pontifice, imperatore ac legatis ipsorum ad retinendum quod tunc habebant in castris, villis et bonis aliis, et recuperandum sine fraude ac malo ingenio, si eorum aliquid amitterent, adiuvaret, per ipsius dolum et violentiam castrum Sirati amiserant fraudulenter, quod et progenitores eorum tenuerant, et ipsi possederant in quiete, [Super quo ab ipsis saepe admonitus illud eis restituere denegavit. Quin potius villas tres, Quadraginta scilicet, Casale et Carpium, quas pro se et parte sua dictus abbas sub securitate receperat, foedere violato in animalibus, spoliis et supellectilibus aliis ipse cum suis fuerat depraedatus, coniugatis tractatis turpiter, mulieribus etiam acriter verberatis; etiam sacerdotem ligatis a tergo manibus ante se duci fecit afflictum verberibus et vestibus penitus spoliatum. Homines quoque villarum recludi fecit in carcerem, ubi unum ex ipsis contigit exspirare. Castro etiam, in quo dicti nobiles habitabant, ignem abbas de nocte fecit apponi, per quem in praemissis damnis et aliis multis usque centum marcas se spoliatos dibebant,] sibi petentes prius restitui, quam petitionibus ipsius responderent, praesertim quum testes haberent praesentes, per quos intentionem suam in continenti probare volebant, et quod restitutio ante causae ingressum deberet fieri spoliatis utriusque iuris auctoritatibus ostendere conabantur. Verum ex parte abbatis fuit taliter replicatum, quod libello suo secundum regulam iuris, qua dicitur, ut qui prior appellat prior agat, debebat primitus responderi, ab eo restitutio peti non poterat, qui non fuerat spoliator, praesertim quum dictum castrum ad ius et proprietatem sui monasterii pertineret, quod etiam pars adversa nullatenus denegabat. Unde et verus dominus, ad quem ab alio res sua possessa revertitur etiam post tempora longiora, retentionis debebat commodum obtinere, et iudicium restitutorium contra spoliatorem tantum competere dignoscitur. +Pro damnis quoque illatis restitutio postulari non poterat, sed ad ea debebat actio competens intentari; alioquin, quum et pars abbatis damna gravissima sibi quereretur illata, prius restituenda fuerant, si pro huiusmodi esset restitutio facienda secundum tenorem regulae memoratae. Capitula quoque de restitutione facienda loquentia locum habere in criminalibus asserebant, et quando quis ab adversario spoliatur, et super re ipsa, qua spoliatus fuerat, convenitur. Ceterum ex parte abbatis regulam introductam adversa pars in mutuis petitionibus locum habere dicebat, quum causae vicissim tractatae una postea sententia terminantur. Quumque vero pars aliqua per restitutionem vel alio modo aliquid sibi deberi proponit, et altera in modum exceptionis se asserit spoliatam, nec ante restitutionem suam ullatenus responsuram, de incidenti asserebat antea cognoscendum Nos autem distinguendum esse credimus, utrum spoliationis quaestio ab eisdem nobilibus sit obiecta in modum actionis ad restitutionem petendam, an in forma exceptionis ad intentionem adversarii repellendam; quum, ea in modum actionis proposita, intelligantur mutuae petitiones sese tanquam diversae minime contingentes, ac per hoc iuxta regulam iuris praemissam, qua dicitur: «qui prior appellat prior agat,» quae prius esset proposita prius foret tractanda, quanquam in idem iudicium ambae deductae vicissimque tractatae simul essent eadem sententia terminandae. Sed quoniam quaestio illa fuit ab eisdem nobilibus tantum in modum exceptionis obiecta, de communi fratrum nostrorum consilio interloquendo pronunciavimus, ut probationes eorum super ipsa exceptione primitus audirentur, et ea probata legitime abbati non cogerentur respondere super petitionibus memoratis, donec restituerentur ab ipso, quum spoliatori spoliatus ante restitutionem non cogatur ullatenus respondere. §. 1. Verum spoliatione in modum exceptionis tantum probata non est per hoc restitutio facienda, quemadmodum, si in modum exceptionis aliquod crimen testi obiicitur, ut sic a testimonio repellatur, etsi [sic] crimen contra eum civiliter probatum fuerit, non ideo sibi poena infligitur ordinaria, sed eius duntaxat testimonio non creditur, quod ea ratione contingit, quoniam in ipsum accusatio non procedit. Testes etiam, quorum testimonium reprobatur, inter infames quasi ex falso testimonio non habentur. [Quum autem etc. Dat. Ameliae III. Non. Oct. 1198.]

Capitulum III. Petenti hereditatem obstat exceptio nativitatis, quae prius debet coram ecclesiastico iudice terminari. Hoc dicit secundum glossam, intelligendo, quod hic erat prius coram iudice saeculari petita hereditas, et exceptum fuit de illegitimitate.

Honorius III. Ludovico Regi Francorum. Tuam non credimus latere prudentiam, causam natalium carissimae in Christo filiae nostrae illustris reginae Cypri ad examen nostrum, utpote quae ad forum ecclesiasticum pertinet, iam dudum esse delatam. +Unde clarae memoriae Philippum regem Franciae patrem tuum literis nostris curavimus praemonere, ut, si forsan regina ipsa super successione comitatus Campaniae quaestionem proponeret coram eo, non audiret eandem, quousque terminata esset praedicta causa natalium, ex qua illa noscitur dependere. Licet ergo, sicut eidem patri tuo scripsimus, velimus reginam ipsam in suis iustis petitionibus exaudiri, Quia vero, antequam natalium causa terminata esset, dependentem ex illa successionis causam incipere nihil aliud esset quam diversis processibus intricare negotium, et confusione quadam iudicii ordinem perturbare, si forte ab ipsa regina vel nuncio eius seu quolibet alio fueris super hoc requisitus, donec iam dicta causa natalium apostolico iudicio finem acceperit, patienter exspectes. [Dat. Lat. XVII. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. VIII. 1223.]

Capitulum IV. Agens possessorio recuperandae non tenetur ante restitutionem suis spoliatoribus, nisi super quaestione spoliationis, respondere; potest tamen ab agendo repelli per exceptionem spoliationis. H. d.

Gregorius IX. Super spoliatione conventus adversus restitutionem petemtem non est, nisi super quaestione spoliationis, si eum reconveniat, audiendus, quum restitutionis petitio in hoc privilegiata noscatur, ut ipsam intentans non cogatur ante restitutionem spoliatoribus respondere, quanquam ab agendo spoliatione ab eis in modum exceptionis proposita repellatur.

Titulus X I . De plus petitionibus.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum unicum. Ponit quatuor modos plus petendi et poenas plus petentium.

Gregorius IX. Consilium providentiae dici non potest, quod pecuniam tibi debitam ante terminum ab adversario repetisti. Punitur enim importunitas plus petentium, si super petitione sua duxerint in iudicio persistendum, ita, quod, qui re petunt amplius sine causa, in expensis adversario condemnantur. §. 1. Qui autem plus loco, ad interesse tenentur pro eo, quod utilitas adimitur debitoribus, quam haberent, si statuto loco solvissent. §. 2. Ei vero, a quo amplius tempore petitur, induciae duplicantur, nec litem excipiet, nisi ei solvantur expensae. §. 3. Te quoque dubitare non credimus, quod causa plus petitur, quum aliquid in genere vel sub alternatione debetur, et rem in specie vel unum praecise peti contingit. §. 4. Re autem, si X. sint debita et XX. repetantur. §. 5. Loco vero, quum quis non ubi convenit solvere, sed alibi convenitur. §. 6. Tempore quoque, quum ante diem vel conditionem petitur quod debetur.

Titulus X I I . De causa possessionis et proprietatis.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Causa possessionis et proprietatis sub eodem iudice terminari debet, nec contra absentem est pronunciandum.

Gregorius I. Duci Siciliae. Susceptis +[magnitudinis vestrae epistolis contristati sumus, quod ab actoribus ecclesiae Syracusanae quasdam possessiones, quas vos tenuisse dicitis, occupatas irrationabiliter indicastis. Sed credimus, quia hoc ad fratris et coepiscopi nostri Ioannis notitiam non pervenit. Nam absolute poterat cognita veritate, si quid illicite factum est, emendari. Et ideo, quia] Legali provisione decretum est, tam momenti, quam proprietatis causam sub uno eodemque iudice debere cognosci, nec nos contra inauditam partem aliquid possumus diffinire, [praedicto fratri etc. Dat. Mens. Oct. Ind. II. 598.]

Capitulum II. Si actum est possessorio et petitorio, potest iudex receptis probationibus super utroque prius discutere probationes super possessorio, et illud terminare. H. d.

Coelestinus III. Ad ultimum interrogati fuimus, si iudices deputati, ut de possessione et proprietate cognoscant, gravibus partium sumptibus parcere cupientes, de utraque commixtim audiant allegationes pariter et testes admittant, deinde prius audiant attestationes de possessione, et pronuncient secundum tenorem illarum utrum licite hoc agatur. Nos autem quum hoc sit in iure civili expressum, quod licite possit fieri, respondemus.

Capitulum III. Si spoliatus possessorio et petitorio simul agens possessionem et spoliationem probat, sed non dominium seu proprietatem, obtinet in possessorio, sed succumbet in petitorio.

Innocentius III. Archiepiscopo et Canonicis Sutrinis. Quum ecclesia Sutrina pastore vacaret, vos convenientes in unum, et, sicut moris est, Spiritus sancti gratia invocata, pastorem unanimiter elegistis, petentes ipsius electionem a sede apostolica confirmari. Verum dilecti filii clerici conventualium ecclesiarum civitatis eiusdem apud nos de vobis consequenter suam deposuere querelam, quod, quum in episcoporum electionibus faciendis ipsi ac praedecessores eorum consueverint interesse, vos eis invitis renitentibus et exclusis ad faciendam electionem procedere praesumpsistis, quam ob hoc non confirmari, sed infirmari potius postulabant. Partibus igitur pro quaestione huiusmodi apud sedem apostolicam constitutis, dilectos filios nostros B. tit. S. Petri ad vincula, et I. tit. S. Priscae presbyteros, et tit. S. Mariae in Cosmedin diaconum cardinales dedimus auditores, in quorum auditorum praesentia testes utrinque producti fuerunt, et eorum depositionibus publicatis, pars canonicorum per testes a se productos intentionem suam, quod ad eos tantum spectaret electio, sufficienter dicebant esse probatam; parte clericorum nihilominus asserente, quod per dicta testium, quos produxerant, et ipsi assertionem suam, quod electioni pontificum interesse deberent, plenius probavissent, per quae constare dicebant, eos electionibus trium episcoporum, qui ecclesiae Sutrinae ultimo et immediate praefuerant, cum canonicis cathedralis ecclesiae adfuisse, vocemque habuisse cum aliis eligendi. Nos igitur, auditis allegationibus et rationibus partium et depositionibus ipsis diligenter inspectis, quoniam liquido deprehendimus, testes vestros in perhibendis testimoniis varios exstitisse, atque adversus fidem attestationis suae coram dictis auditoribus vacillasse, sicut ipsi nobis postea retulerunt, et quod negativam quodammodo adstruere satagebant, probare volentes, ius electionis ita quidem ad vos spectare, quod ad adversarios minime pertineret, per testes vero adversae partis fuit sufficienter ostensum, quod in trium episcoporum electionibus, de quibus praemissum est, clerici praesentes adfuerint et vocem habuerint eligendi, praemissam electionem factam eis contradicentibus et exclusis de fratrum nostrorum consilio decrevimus irritandam, clericos saepe dictos in eam quasi possessionem, quam ante controversiam motam habuerant, reducentes. Verum quoniam in quaestione praedicta quicquid iuris utraque pars in electione habebat deductum in iudicium videbatur, quum iure civili sit cautum, id venire in iudicium, non solum de quo actum est, ut veniret, sed id non venire, de quo nominatim actum est, ne veniret, et secundum statuta canonica electiones episcoporum ad cathedralium ecclesiarum clericos regulariter pertinere noscantur, nisi forte alibi secus obtineat de consuetudine speciali, nec ex eo, quod clerici antedicti se inter eligentes Sutrinos episcopos probaverunt tertio exstitisse, ius eligendi propter brevitatem temporis usque ad praescriptionem legitimam non producti sibi acquirere potuerunt, et actore non probante, qui convenitur, etsi nihil praestiterit, obtinebit, ab eorum impetitione super electionibus faciendis vos duximus absolvendos, saepedictis ecclesiarum clericis super hoc perpetuum silentium imponentes. [Nulli ergo etc. Dat. Lat. VII. Febr. 1200.]

Capitulum IV. Idem dicit quoad intellectum, quod decretalis supra proxima.

Idem Canonicis de Bethlehem. Quum super electione Bethlehemitanae ecclesiae inter R. subdiaconum nostrum, et P. canonicum sepulcri Dominici nuper in nostra praesentia quaestio verteretur, utroque se pro electo gerente, quum praefatus subdiaconus a venerabili fratre nostro patriarcha Hierosolymitano fuerit confirmatus, +alter vero favorem regium obtineret, eis dilectos filios P. Basilicae XII. Apostolorum, I. titul. S. Stephani in monte Coelio presbyteros et G. S. Mariae in porticu diaconum cardinales dedimus auditores, in quorum praesentia receptis utrinque testibus, et eorum depositionibus publicatis, quae hinc inde allegata fuerunt nobis et fratribus nostris retulerunt fideliter et prudenter. Nos vero tam per relationes cardinalium quam per gesta de causae meritis sufficienter instructi, communicato fratrum nostrorum consilio, Eum, qui se probaverat per saecularem potentiam spoliatum, restituendum decrevimus iustitia mediante. Verum quoniam tam possessorium, quam etiam petitorium deductum fuerat in iudicium, et tam restitutionis quam electionis quaestio plenius agitata, et constitit nobis, electionem utriusque minus canonicam exstitisse, quum iudex, de qua re cognoverit, etiam pronunciare debeat, iuxta canonicas sanctiones utramque duximus sententialiter irritandam. [Ceterum etc. (cf. c. 2. de confess. II. 18.)]

Capitulum V. Qui agit de proprietate, ante conclusionem causae possessorio adipiscendae vel recuperandae agere potest, post conclusionem vero et ante sententiam hoc non potest, nisi iusta causa subsit.

Idem Episcopo Novioniensi. Pastoralis officii +debitum sollicita mente prosequeris, quum iustitiae zelo succensus super dubiis iuris articulis per apostolicae sedis oraculum, a qua tuae pendet iurisdictionis auctoritas, responsa humiliter appetis et devotus exspectas, ne forte nova opinionum varietas aut iuris exceptio varia novitate distincta non iuris effectum pariat, sed iustitiae defectum potius inducat. Sane, sicut nobis per tuas literas intimasti, contingit aliquando, ut, quum is, qui se asserit spoliatum, suum trahit spoliatorem in causam, inter ipsa iuris auspicia requisitus, quo malit experiri iudicio, litem proprietatis ingreditur, de illata sibi violentia nullam faciens mentionem. Quum autem adeo fuerit in causa processum, ut testes sint hinc inde producti, novum iudicium super possessorio nititur inchoare, +dicens, quia non videtur possessorio renunciare iudicio qui rem coeperit vindicare. Cui ex adverso resistitur, quia, dum querelam proprietatis sponte proposuit, praeiudicium sibi fecit in quaestione possessionis, quam secundum iuris ordinem prius proponi licuit et debuit terminari. Quid igitur in his statuendum sit, tua fraternitas requisivit. Nos autem Consultationi tuae taliter respondemus, quod possessorio quidem iudicio, quod de recuperanda seu adipiscenda possessione proponitur, antequam renunciatum sit, aut conclusum in proprietatis iudicio primitus instituto, agi potest ab eo, qui rem coeperit vindicare, quum legali sit provisione statutum, eum, qui fundum vindicaverit ab eo, cum quo interdicto unde vi potuit experiri, pendente iudicio interdictum posse nihilominus intentare, aliis possessoriis iudiciis in suo robore duraturis, quae vendicationem dominii sui natura praecedunt. Si vero renunciatum fuerit vel conclusum, ut iam possit causa proprietatis diffinitivae sententiae calculo terminari, ne lites litibus inculcentur, et via possit fraudibus aperiri, causa non decisa possessorio non erit utendum, nisi iudex, qui de causa cognoscit, hoc ipsum ex iusta causa viderit expedire, puta quum ex perspicuis indiciis facile arguitur iniquitas invasoris, et spoliato casu seu malitia probandi dominium subtraxerit facultatem. His igitur et aliis causis inspectis, quae continent aequitatem aut iuste moverint animum iudicantis, postquam etiam conclusum fuerit, posse agi possessorio iudicio non negamus. [Dat. Lat. V. Kal. Iun. 1202.]

Capitulum VI. Si petitorio et possessorio simul est actum, una sententia terminatur, et praemittitur possessorium in terminando; sed in exsequendo praevalet petitorium.

Idem Episcopo et Officiali sancti Andreae. Quum dilectus (Et infra: [cf. c. 6. de arb. I. 43.]) Ad quartum autem breviter respondemus, quod, quum super possessorio et petitorio simul est actum, utrumque una sententia debet terminari. Sed licet in pronunciatione sit possessio praemittenda, in exsecutione tamen debet proprietas praevalere. [Quamvis autem etc. Dat. Lat. XIII. Kal. Apr. Ao. X. 1207.]

Capitulum VII. Adiudicatur illi beneficium, qui probavit collatorem suum fuisse in possessione conferendi collationis tempore; per hoc tamen non prohibetur succumbens agere de proprietate iuris conferendi cum ipso collatore. Hoc vult tota littera.

Idem Veronensi Episcopo. Quum olim quaestio, quae inter dilectum filium archidiaconum ex una parte, et archipresbyterum et canonicos Vincentinae ecclesiae ex altera (Et infra:) Quum igitur archidiaconus praedictus haec coram nobis fideliter recitaret, Quoniam per ipsas attestationes nobis constitit evidenter, quod ab episcopis Vincentinis archidiaconatus ipse sine reclamatione aliqua canonicorum duobus archidiaconis continue, qui ante ipsum exstiterant, fuerat assignatus, et quia canonici praedicti iudices recusare vel postulare rescripti copiam minime debuerunt, quum causa praedictis iudicibus delegata fuisset de utriusque partis procuratorum assensu, et ab eisdem esset rescriptum impetratum, nec deliberationis inducias petere, quum apud sedem apostolicam per procuratores utriusque partis lis esset contestata, praedictum archidiaconatum non obstantibus huiusmodi exceptionibus eidem per diffinitivam sententiam adiudicare curavimus, canonicis Vincentinis contradicentibus eidem archidiacono, stallo etiam archidiacono deputato et aliis pertinentiis suis, perpetuum silentium imponentes, reservata tamen eis quaestione proprietatis super collatione archidiaconatus ipsius, si forte super hoc contendere voluerint adversus episcopum Vincentinum, quum res inter alios acta non debeat eis praeiudicium generare. [Dat. Anagniae III. Non. Ian. 1204.]

Capitulum VIII. Si petens rem ex una causa succumbit, ex alia causa petere poterit. Hoc dicit quoad literam. Vel sic: Petenti rem iure dominii possessionem probare non sufficit. Hoc dicit quoad titulum.

Honorius III. Abbati S. Cypriani Torcellanae dioecesis et S. Mariae novae de Venetiis. In causa, quae inter venerabiles fratres nostros patriarcham Grandensem et episcopum Castellanum ex una parte, et abbatem et conventum monasterii sancti Georgii de Venetiis super subiectione ipsius monasterii ex altera vertebatur, invenimus pro eodem patriarcha probatum, quod recipiebatur in ipso monasterio processionaliter cum incenso, aqua benedicta, et icona, et quando revertebatur a gradu, pulsabantur ibi campanae, sicut in aliis ecclesiis civitatis, et quod inter alia abbas quandoque ivit ad eius synodum, L. solidos Venetorum minorum ei per plures annos exsolvens. +Probatum vero pro episcopo invenitur quod eiusdem monasterii confirmavit abbates, qui ei obedientiam et reverentiam impenderunt. Abbates etiam eiusdem monasterii ad synodos veniebant episcopi, et idem ad exsequias invitatus recipiebatur processionaliter cum solennitate praedicta, ac similiter invitatus in festo beati Georgii procurationem ibidem recipiebat, quem in barca sua in festo Purificationis B. Virginis conducebant. Quum autem in his primo possessorio egerint patriarcha et episcopus memorati, nos eos ad possessionem vel quasi restituimus praedictorum. Verum quia hinc inde petitorio nihilominus actum fuit, et utraque pars totum suum ius videtur in iudicium deduxisse, nos, visis praedecessorum nostrorum privilegiis, monasterium ipsum de fratrum nostrorum consilio liberum esse decernimus, et immediate ad Romanam ecclesiam pertinere, illud in praemissis, et aliis, quae iurisdictionem et subiectionem respiciunt, ab impetitione dictorum patriarchae ac episcopi absolventes, non obstante possessione circa praedicta probata, quum non docuerint se tanto tempore talia percepisse, quod per hoc libertatis fuerit privilegiis derogatum. Reservamus autem episcopo supradicto quae sibi circa chrisma, oleum sanctum, ordinationes clericorum et quaedam alia in eisdem privilegiis specialiter reservantur. Ad haec, quum de praemissis L. solidis, quos petiit ad subiectionis iudicium, a patriarcha sit actum, per sententiam diffinitivam quam super hoc contrariam reportavit, ei non adimimus, si alio iure de ipsis experiri voluerit, potestatem. [Ideoque discretioni etc. Dat. Non. Maii Ao. VIII. 1224.]

Titulus X I I I . De restitutione spoliatorum.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Adversus restitutionem petentem, non est audiendus reus de proprietate opponens, nisi actore consentiente.

Gregorius IX. Episcopo Constan. Licet multum +[fraternitatem vestram ad servandam sibi iustitiam Philagrii portitoris praesentium flagellum caecitatis invitet, veruntamen, quia ad restituenda quae sibi praeiudicialiter asserit detineri per nos vos voluit fieri promptiores, praesentia ad vos scripta praevidimus dirigenda.] Conquestus est autem nobis Philasius caecus, eius campum cum vinea sua ab ecclesiae vestrae hominibus irrationabiliter occupatum. Quod si ita est, quanquam ante omnem contentionem possessio ei debuerat violenter ablata restitui, tamen, quia [communis filius] Eventus diaconus ipsius ecclesiae consentiente illo constituit se legitime probaturum, dictum campum eiusdem ecclesiae iuris esse, ideoque veritatem inquire, et, si hoc probatum fuerit, huic dicendum est, ut a sua intentione discedat; alioquin ante omnem contentionem res ei ablata reddatur. Ut sua cuique parti integra post hoc maneat de proprietate cognitio etc. Indicavit praeterea etc. (cf. c. 4. de cens. III. 39.)

Capitulum II. Petenti restitutionem beneficii non obstat renunciatio facta post spoliationem, quia praesumitur non spontanea. Et seriose addidi: «quia praesumitur non spontanea:» quoniam, etsi probaretur spontanea, deberet obstare talis exceptio vel renunciatio in beneficialibus.

Alexander III. Vigorniensi Episcopo. Sollicite cures et diligenter perquirere, quo tempore H. renunciavit ecclesiae, et, si tibi constiterit, eum esse spoliatum, quum eidem ecclesiae renunciavit, si hac vice tantum renunciavit, aut si pluribus vicibus renunciavit ecclesiae praescriptae, dummodo spoliatus renunciavit, contra eum testes alterius partis de iuramento et renunciatione sponte facta, antequam restitutus fuerit, non admittas, quia non est verisimile, quod sponte iuri suo renunciaverit qui renunciat spoliatus. Sed testes eiusdem H., quibus intendit se probare, quod violenter praedicta ecclesia fuerit spoliatus, dummodo idonei sint, recipere non postponas.

Capitulum III. Petens restitutionem beneficii non auditur, etiamsi spoliationem probat, si probatur, eum sponte illud beneficium prius resignasse.

Idem. Accepta conquestione P. clerici, quod violenter fuerat ecclesia de Procebrant spoliatus, vobis per apostolica scripta, si bene meminimus, [praecipiendo] dedimus in mandatis, ut, si hoc constaret, eam sibi auctoritate nostra restitui faceretis. Quo cognito responsum est, sicut nobis dicitur, ab adversario, id non debere proficere eo, quod spontanea voluntate coram Eboracensi archiepiscopo apostolicae sedis legato praescriptam ecclesiam abiurasset. +Quia vero non scripsimus idiotis, sed discretis personis, et nostrum est discernere, quid ratio dictet, discretioni vestrae praesentium auctoritate Mandamus, quatenus rei veritatem diligenter et subtiliter inquiratis, et, si vobis constiterit, quod praefatus P. nullo metu vel vi coactus, sed spontanee praelibatam ecclesiam taliter abiuraverit, ei omni occasione et appellatione remota super hoc perpetuum silentium imponatis.

Capitulum IV. In interdicto de retinenda succumbit reus, ipsius abiuratione probata. H. d. quoad titulum.

Idem Wigorensi Episcopo et Heliensi Archidiacono. Audita querela dilecti filii nostri T. clerici carissimi in Christo filii nostri illustris Scotorum regis, quod H. persona ecclesiae de Sander, ipsum super ecclesia sua de Pelen. indebite molestaret, quam liberam tunc et vacantem ad repraesentationem eiusdem regis praedictus T. fuerat adeptus, licet idem H. sponte iurasse dicatur, quod super ecclesia de Porten. praefato T. nullam quaestionem moveret, venerabili fratri nostro Londonensi episcopo, et tibi, fili archidiacone, dedimus in mandatis, ut, veritate rei plenius inquisita, si vobis constaret, quod praedictus H. alterius ecclesiae personatum haberet, vel iuramento spontanee praestito firmaverit, se memorato T. super eadem ecclesia quaestionem de cetero non moturum, ei exinde appellatione remota perpetuum silentium imponatis, et ab eius molestia super hoc compesceretis eundem. +Postmodum vero nuncius praefati H. ad praesentiam nostram accedens constanti nobis assertione proposuit, quod per violentiam idem H. eadem ecclesia fuerit spoliatus, et ideo ad vos nostras literas impetravit, ut, si constaret vobis veritate cognita, ipsum H. spoliatum esse, quum eidem renunciavit ecclesiae, contra eum testes alterius partis de iuramento et renunciatione spontanee facta nullatenus reciperetis, sed potius testes ipsius H., quibus intendebat posse probare, quod violenter praedicta ecclesia spoliatus fuerit, dummodo essent idonei, non differretis recipere, et secundum eorum depositiones et rationes et allegationes hinc inde productas in causa ipsa appellationis obstaculo remoto quod iustum esset iudicaretis, non obstantibus literis [nostris], si quae aliae ab alterutra parte impetratae fuissent, aut forma, quam expressimus in aliis literis super hoc impetratis. Addidimus insuper, quod, si in causa ipsa aliquid esset immutatum, postquam nuncius praedicti Henrici iter arripuit ad nostram praesentiam veniendi, totam causam ante ingressum principalis causae contradictione et appellatione cessante in eum statum reduceretis, in quo fuisse dignoscitur, quum nuncius ipsius H. est iter ipsum aggressus, nisi forte interim idem H. cum altera parte spontanea voluntate posset super ecclesia ipsa convenire. Nunc autem ex literis praedicti episcopi et tuis, fili archidiacone, nobis innotuit, quod vos, priorum literarum tenorem, [sicut debuistis] secuti, partes debita solennitate citastis. Quum vero post plures citationes die tandem peremtorio constituto, de iam dicti H. contumacia legitima probatione vobis plenius constitisset, idonearum personarum testimonio cognoscentes, saepe dictum H. non solum ecclesiae alterius personatum habere, sed etiam spontanea voluntate ecclesiam de Pelen. in faciem ecclesiae in perpetuum abiurasse, prohibuistis eidem, ne dictum T. super hoc de cetero molestaret. Licet autem nuncius eiusdem H. posteriores literas, sicut diximus, impetraverit, formam aliam continentes, quod, non obstantibus literis a parte altera impetratis, revocari deberet, si quid immutatum esset in causa, postquam idem nuncius iter ad nos arripuerit veniendi, quia tamen non intelleximus, nec intelligi debuit, ut revocaretur in irritum quod per vos factum esset auctoritate literarum nostrarum, sed si quid praesumptione vel violentia immutatum esset discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus sententiam, quam protulistis ante posteriorum literarum receptionem, occasione ipsarum nullatenus revocare tentetis, et, si contra sententiam ipsam aliquid statuistis, studeatis id, sublato appellationis obstaculo, revocare, +et praefatum H. contra eandem sententiam nullatenus venire permittatis, sed potius sententiam contradictione et appellatione postposita faciatis auctoritate nostra inviolabiliter observari. Si vero post receptionem sequentium literarum sententia lata fuerit ea sententia non obstante in causa iuxta tenorem literarum ipsarum appellatione postposita procedatis, dummodo praefatus H. per violentiam spoliatus fuerit, et spoliatus illud praestiterit iuramentum.

Capitulum V. Petenti restitutionem beneficii quaestio institutionis non canonicae referri non potest.

Idem Brixiensi Episcopo. In literis tuis (Et infra: [cf. c. 9. de off. iud. del. I. 29.]) Super illa quaestione, videlicet quum quis dicit, se de possessione violenter eiectum esse, et adversarius dicit, eum non fuisse canonice institutum, respondemus, prius de violenta eiectione, quam de canonica institutione agi debere, quia praedo etiam est secundum rigorem iuris restituendus. [Item quum etc. (cf. cap. seq.)]

Capitulum VI. Non obstat exceptio criminis agenti interdicto unde vi, vel quod vi aut clam.

Idem Exonensi Episcopo. Item quum quis dicit, se de possessione violenter eiectum, vel adversarium clam possessionem intrasse, et adversarius ei crimen obiicit, ut eum ratione criminis a sua intentione repellat, non occurrit quidem nobis, quod illius obiectio admitti debeat, vel principalis causae propter hoc exsecutio retardari, quoniam criminaliter adversus eum ante restitutionem agere non potest, quum praesumatur eius exsistere inimicus.

Capitulum VII. Spoliatus etiam a iudice, iuris ordine praetermisso, ante omnia restituatur.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Conquerente nobis R. clerico latore praesentium accepimus, quod, quum vacaret scholasticis disciplinis, ipsum [non citatum] ecclesia de Werfort sine iudicio spoliasti. Quia vero iam non decet honestatem tuam clericos tuae iurisdictionis sine manifesta causa et rationabili suis beneficiis spoliare, quibus teneris paterna provisione consulere, fraternitati tuae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus, si est ita, praedicto clerico praefatam ecclesiam cum reditibus inde perceptis restitutas, et in pace eam possidere permittas. Restitutione autem facta, si quid [exinde] adversus eum super praescripta ecclesia proponere volueris, coram venerabili fratre nostro Exonensi episcopo delegato a nobis per te vel per sufficientem responsalem tuum cum eodem R. ordine iudicario poteris experiri, et quod [ipse] exinde statuerit suscipias firmiter et observes; nos enim eidem episcopo causam commissimus terminandam.

CapitulumVIII. Restituitur coniunx viro probanti desponsationem et copulam, et de ipsius impunitate caventi; nisi magna sit viri saevitia.

Idem. Ex transmissa nobis (Et infra:) Quia nobis de veritate liquere non potuit, causam experientiae vestrae duximus committendam; fraternitati vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, si vobis constiterit, quod praefata mulier praedicto militi legitime desponsata fuisset, et ab eo cognita, ipsam ei restitui faciatis, recepta tamen sufficienti cautione, quod illi non debeat aliquod malum inferre. Si autem capitali odio ita mulierem vir persequitur, quod merito de ipso diffidat et eum habeat suspectum, alicui probae et honestae mulieri usque ad causae decisionem custodienda studiosius committatur in loco, ubi vir vel parentes eius mulieri nullam possint violentiam inferre.

Capitulum IX. Per solutionem pensionis rei donatae, factam donatorio cum auctoritate donatoris, acquiritur illi donatario rei donatae possessio, adeo, quod, si ab illa expellitur, per interdictum recuperandae agere poterit.

Idem. Quum venisset ad nos dilectus filius noster G. canonicus sanctae Trinitatis de Hasul. a suo priore et capitulo destinatus, in audientia nostra proposuit, quod, quum venerabilis frater noster Eboracensis archiepiscopus ecclesiam de N. eis concessisset, et per scriptum proprium confirmasset, ita, quod post decessum G. de Pontino clerici, qui praefatam ecclesiam tunc temporis tenebat, usibus eorum omnibus modis proficeret, et interim de auctoritate ipsius archiepiscopi idem G. ipsis canonicis annuam solveret pensionem, +nos postmodum eandem concessionem, scripto ipsius archiepiscopi diligenter inspecto, auctoritate apostolica duximus confirmandam. Mortuo autem praefato clerico iam dicti canonici, licet per ipsum archiepiscopum non fuissent in praedictae ecclesiae possessionem inducti, tamen de concessione et confirmatione nostra plurimum confidentes, ecclesiam ipsam, ne a quodam clerico turbaretur, qiu eos super eadem ecclesia nitebatur fatigare, sunt ingressi, et tam contra ipsum archiepiscopum, a quo gravari timebant, quam praefatum clericum ad nostram audientiam appellaverunt. Ipsis vero per duos de fratribus suis appellationem factam prosequentibus, saepe dictus archiepiscopus bladum et omnia bona ecclesiae, quae praefatus G. clericus suus moriens ibidem reliquit, fecit, quod vix credere possumus, invitis praedictis canonicis asportari. (Et infra:) Magister M. et A. clerici et nuncii eiusdem archiepiscopi, qui praesentes aderant, ipsum super his constanter excusaverunt, et adiecerunt, archiepiscopo iam praedicto per praefatos canonicos gravem iniuriam irrogatam, quia, et si ab ipso literas concessionis habuissent, ipsius postmodum auctoritate contempta, per se ipsos ingredi in possessionem non deberent. Nos itaque Respondemus, quod, si praefati canonici de praedicta ecclesia auctoritatem eiusdem archiepiscopi vivente clerico perceperunt annuam pensionem, eo mortuo, quamvis auctoritatem eiusdem archiepiscopi non quaesierunt, vitiose tamen non sunt possessionem ingressi, quum, sicut in saecularium legibus principum cautum est, is possideat, cuius nomine possidetur. Causam ipsam vobis, de quorum prudentia et honestate confidimus, committimus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandantes, quatenus ante praesentiam vestram partibus convocatis, si de ipsorum assertione constiterit, bladum et omnia bona ecclesiae post appellationem de mandato ipsius archiepiscopi asportata ante ingressum principalis causae, auctoritate nostra, sublato appellationis obstaculo restitui faciatis: deinde archiepiscopum attentius moneatis, ut concessionem suam ratam habeat et praefatos canonicos amodo desinat super praefata ecclesia fatigare. Si vero commonitioni vestrae acquiescere noluerit, super ecclesia causam diligentius audiatis, et sine personarum acceptione sublato appellationis diffugio terminetis.

Capitulum X. Si, actore agente petitorio, reus super eadem re deducit possessorium, proceditur in solo possessorio, suspenso petitorio.

Lucius III. Archidiacono et I. Archipresbytero Turonensibus. Ex conquestione B. mulieris ad nos noveritis pervenisse, quod, quum C. miles eam sibi matrimonio copulasset, et maritali affectione pertractans ex ipsa filiam suscepisset, sine iudicio ecclesiae postmodum a se removit eandem, et de accusando super consanguinitate matrimonio, remoto appellationis obstaculo, literas ad iudices impetravit. Quum autem prius, quam a delegatis iudicibus mulier citaretur, per dioecesanum episcopum virum sibi restitui petiisset, et ob hoc ipsa ad nos proprium nuncium destinasset, demum coram praefatis iudicibus constituta, modo per se, modo per procuratorem, ante ipsius causae ingressum et post virum sibi restitui postulabat. Iudices vero restitutione penitus negata, quod fieri non debuit, in principali procedere voluerunt, unde ipsa a tali gravamine ad nostram audientiam appellavit. +Quia ergo iniuste gravatis apostolicum debemus patrocinium impertiri, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, si est ita, memoratae mulieri omni contradictione et appellatione cessante virum suum restitui faciatis, quae post appellationem ipsius acta sunt in irritum revocantes, postmodum super matrimonio causam audiatis attentius, et fine canonico terminetis. Datum Veronae XII. Kal. Nov.

Capitulum XI. Violentus rem cum fructibus etiam qui percipi potuissent, restituere, damna resarcire, et de iniuriis satisfacere compellitur.

Coelestinus III. Gravis ad nos querela (Et infra:) Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta Mandamus firmiterque praecipimus, quatenus, partibus convocatis, si vobis constiterit de praemissis, praedictum archidiaconum ablata praenominati monasterii fratribus cum integritate restituere, et damna plenarie resarcire, et de illatis iniuriis competenter satisfacere, omni gratia, timore et amore postpositis, dilatione, contradictione et appellatione cessante per districtionem ecclesiasticam nostra freti auctoritate compellatis restitui, deinde archiepiscopum moneatis, ut concessionem suam ratam habeat et praefatos canonicos amodo desinat super praefata ecclesia fatigare. Si vero admonitioni vestrae acquiescere noluerit, cogatis Eum provisuri attentius, ut non tantum fructus a novo et violento possessore perceptos, sed quos, si eis possidere fuisset licitum, possessores veteres percepissent, per supradictam sententiam, sublato cuiuslibet appellationis, obstaculo, reddi faciatis eisdem. Praeterea si qui, quominus secundum mandatum nostrum memoratis fratribus restituantur ablata, se duxerint opponendos, vos auctoritate nostra suffulti eos, non obstante appellatione, anathematis sententia percellatis. Si praefatus vero archiepiscopus ad citationem commonitionis vestrae forte non venerit, vel mandato vestro parere noluerit, vos Dolensis monasterii testibus receptis secundum formam praedictam in toto negotio procedentes, secundum quod diximus, appellatione cessante exsequi procuretis omnimoda sollicitudine providentes, ne libertates praefato monasterio vestro a praedecessoribus nostris vobisque concessas, a quoquam sustineatis minui vel infringi.

Capitulum XII. Ingressus possessionem ignorante domino, ad quem pertinet, potest per ipsum dominum, statim quum sciverit, repelli etiam violenter, nec ex tali repulsione competit repulso contra dominum interdictum possessorium. H. d.

Innocentius III. Episcopo et Capitulo Tridonensi. Olim causam, quae inter vos nomine Tridonensis ecclesiae, et dilectos filios B. magistrum et fratres militiae templi in Lombardia, super domo Calventiae vertebatur, dilecto filio de Locedio et de Columba abbatibus sub certa forma meminimus commisisse. +Ipsi autem abbates, partibus convocatis, et lite in eorum praesentia contestata, testes receperunt ex utraque parte productos, et quum renunciatum fuisset, utrinque depositiones eorum solenniter publicarunt, et eas per manum publicam redigentes in scriptis, causam plene instructam ad nostram praesentiam remiserunt. Nos ergo dilecto filio C. canonico et procuratori ecclesiae Terdonensis et praedicto magistro dilectos filios nostros I. tit. S. Stephani in Coelio monte presbyterum et H. S. Eustachii diaconum cardinales concessimus auditores, coram quibus fuit ex parte vestra propositum, quod, quum olim Humiliati quidam a bonae memoriae V. episcopo Terdonensi licentiam postulassent, hospitale et oratorium in loco Calventiae construendi, Episcopus Tridonensis possessiones quasdam a quibusdam militibus, qui eas tenebant in feudum, ab ecclesia Terdonensi redemit, et illas Humiliatis petentibus sub ea conditione concessit, quod ad honorem Dei et B. Virginis nomine Tridonensis episcopi oratorium ibidem et hospitale construerent, et tres solidos censuales Tridonensi episcopo annis singulis exhiberent, a quo etiam persona, quae loco praeficeretur eidem, investituram perciperet, et pro se et aliis fratribus ei et successoribus eius obedientiam faceret manualem, episcopo sibi loci dominium nihilominus retinente. Dictus vero magister ad eandem domum adspirans, et volens eum copulare domui de Casellis, ipsos, adeo circumvenit, quod praeter conscientiam vestram se et sua in eius manibus tradiderunt, ea tamen conditione apposita, si vobis quod facerent complaceret, sine quorum assensu se nihil posse facere asserebant. +Magister vero conditionem acceptavit appositam, et quod aliter eos non reciperet affirmavit. (Et infra:) Tunc vero magister accedens Calventiam exinde paramenta ecclesiae, instrumenta domus et libros accepit, et nonaginta oves fecit abduci ac postmodum reversus ad vos, quum ei fuisset quod petierat denegatum, quia paratus esset vobis facere rationem, si forsan vos offenderit, adiecit. Vos autem intentionem eius malevolam attendentes, et ne se de domo intromitteret memorata districtius inhibentes, ad sedem apostolicam appellastis. Et quum tu, frater episcope, quae gesta fuerant audivisses, omnes pariter ad domum accessistis eandem, et eos, quos invenistis ibidem ad domus custodiam a magistro relictos, eiecistis ex ea, vim vi, secundum quod omnia iura permittunt, licite repellentes. Unde quum possessio praedictae domus sub conditione tradita fuerit eidem magistro, non exstante conditione traditio non tenebat. Praeterea quum idem magister clam domum illam intraverit, nullum vobis est praeiudicium generatum, quo minus eum possetis repellere, quum id ad vestram audientiam perveniret; praesertim quum verus dominus controversiam ipsi moveret, vel suspicatus fuerit, vel debuerit suspicari. (Et infra:) Intelligentes autem, praedictam domum eidem magistro traditam sub conditione fuisse, et quod nullum iuri vestro praeiudicium fuerat irrogatum, ex eo, quod idem magister iustitiae vestrae non inscius, vobis ignorantibus, possessionem accepit, praesertim quum statim, ex quo id vobis innotuit, vim vi duxeritis repellendam, et quod idem magister sua temeritate possessionem praeter conscientiam vestram, ad quos ipsam possessionem noverat pertinere, et quos quaestionem sibi moturos suspicari debuerat, est ingressus, dictum procuratorem vestrum et vestro nomine ab impetitione ipsius magistri, nomine domus militiae templi, quoad faciendam restitutionem, quam petebat, de consilio fratrum nostrorum reddimus absolutum, salva ei quaestione proprietatis, de qua in hoc iudicio nihil est actum, sicut praedictus abbas de Locedio nobis exposuit viva voce, decernentes nihilominus, vos magistro ipsi satisfactionem debitam exhibere, si defendendo ius vestrum in offensam ipsius vel domus militiae templi modum forsitan excessistis.

Capitulum XIII. Si contra petentem restitutionem coniugis opponitur consanguinitas in gradu prohibito, et offeruntur probationes paratae, recepto ab opponente iuramento de malitia, negabitur restitutio quoad torum, et fiet quoad reliqua. Si vero probationes promptae non sint, fiet plena restitutio, nisi sit magna viri saevitia.

Idem Bituricensi Archidiacono. Literas tuas nuper recepimus, continentes, quod, quum quaedam matrimonialis causa venerabili fratre nostro Bituricensi archiepiscopo in remotis agente, in tua praesentia tractaretur, Gulielma mulier separari a B. viro suo instantissime postulabat, cui se quarto gradu consanguinitatis proponebat esse coniunctam. +Apparebant etiam accusatores et testes exhibentes chartam ab utroque latere consanguinitatis lineam contingentem, qui se contracti matrimonii tempore absentes fuisse dicebant, et quod in continenti parati erant quae proposuerunt comprobare. Vir autem econtra sibi uxorem postulabat restitui, quae ab eo sua temeritate divertit, +quemadmodum allegabat. Ceterum pars replicabat uxoris, tum propter futurum incestus periculum, tum quia probationibus paratis et promptis sine diffugio quod intendebatur poterat demonstrare, restitutionem penitus denegandam. Ad haec notam esse mariti saevitiam proponebat, cui erat impetuosa levitas et crudelitas bestialis, et, si liberam restitutae sibi facultatem haberet uxoris, eius amici timebant mortis ex hoc sibi periculum imminere vel corporis cruciatum, et sic ab accusatione desisterent, eam qualiter cunque vivere quam interire malentes; adiicientes, nihilominus ipsam licentiatam a viro recessisse cum lacrimis et incitam. Ipse vero miles nihilominus sibi uxorem petebat libere ac pacifice restitui, et, ne secus fieret, sedem apostolicam appellavit. Quum igitur in causis matrimonialibus exceptiones huiusmodi saepius proponantur, quid sit in talibus agendum, Rescripto petebas apostolico edoceri, ex praemissis velut quodam themate multas eliciens quaestiones, primo quidem utrum, quando aliquis consanguinitatis gradus obiicitur, in quo sedes apostolica dispensare non potest nec etiam consuevit, et probationes promptae sint et paratae, indulgenda restitutio sit, an neganda? +Secundo quaerebas, an idem iuris exsistat, si aliquis gradus dispensabilis vel aliud impedimentum dispensabile allegetur, et probationes similiter sint praesentes, utrum restitutio concedi debeat, an negari? Tertio loco quaerebas, si mariti crudelitas et saevitia nota sint iudici, ut propter motam controversiam indignatus uxorem torturis tractaturus sit et iniuriis affecturus, et sic accusatores de morte feminae metuentes accusare desistant: utrum hoc in primo vel in secundo casu restitutionis praebeat adminiculum denegandae? Postremo quaerebas, si deneganda sit restitutio in aliquo casuum praemissorum, et ad sedem apostolicam appelletur, utrum appellationi huiusmodi sit deferendum? Sane circa solutionem propositae quaestionis diversae sunt sententiae diversorum; aliis asserentibus restitutionem in praemissis casibus faciendam; aliis sentientibus in contrarium; nonnullis viam mediam eligentibus, ac dicentibus, eam faciendam interdum, quandoque vero penitus denegandam. Primi per decretalem epistolam bonae memoriae Lucii Papae praedecessoris nostri iuvari videntur, arguentis quosdam iudices delegatos, qui, restitutionem viri, qui sine iudicio ecclesiae uxorem dimiserat, et ei consanguinitatem postmodum opponebat, spoliatae ac repetenti coniugem denegabant, et mandantis, sibi prius restitui taliter spoliatam, et postea de matrimoniali causa cognosci. Horum autem assertionem incestus videtur periculum oppugnare; sed ipsi timorem incestus inanem esse respondent, quum etiam beneficio restitutionis obtento qui consanguinitatis habet notitiam nec exigere debitum contra conscientiam, nec solvere teneatur, quoniam, si secus egerit, aedificat ad gehennam, sicut nec consanguinitatis conscius, super cuius coniugio quaestio non movetur. Secunda vero assertio per oraculum felicis recordationis Clementis Papae praedecessoris nostri fulcitur, a quo quum fuisset quaesitum, utrum, muliere quadam quendam in virum petente, qui, ut eam repelleret, exceptionem consanguinitatis obiecit, prius esset de impedimento consanguinitatis agendum, quam super matrimonio sententia proferretur, sic inquisitioni factae respondit, quod, quum exceptione probata principalis quaestio perimatur, prius est cognoscendum de ipsa, quam ad diffinitionis articulum procedatur, quum etiam in multis casibus restitutio differatur secundum canonicas sanctiones. Opinioni autem ultimae videtur non incongrue adaptari, ut in gradibus consanguinitatis divina lege prohibitis restitutioni aditus praecludatur, sed constitutione interdictis humana restitutio locum habeat cum effectu, quum in illis dispensari non possit, et in istis valeat dispensari, sicut B. Gregorius et multi alii dispensarunt. Unde non peccat qui in hoc articulo ad mandatum ecclesiae reddit debitum coniugale. Nos autem ad praesens nullam de praedictis sententiis reprobamus, nec cuiquam earum aliquod praeiudicium ex nostra responsione volumus generari, quamvis praescriptum Lucii Papae mandatum ad possessorium, responsum vero patris et praedecessoris nostri Clementis ad petitorium referatur. Porro quum mulier illa, quae consanguinitatis habet notitiam, praesertim in gradibus, quos lex divina prohibuit, non possit huiusmodi viro sine mortali peccato carnaliter commisceri, quoniam omne quod non est ex fide, peccatum est, et quicquid fit contra conscientiam aedificat ad gehennam, frustra in tali casu adiudicaretur restitutio spoliato, quum illa contra Deum non debeat in hoc iudici obedire, sed potius excommunicationem humiliter sustinere. Sicque difficultas occurreret quasi perplexa, quia propter sententiam oporteret eam reddere debitum, et propter conscientiam debitum reddere non deberet. Unde contingeret eos graviter impediri; et utrique laqueus pararetur, quum inter se carnaliter coniungi non possent, nec alter alteri matrimonialiter copulari. Propterea melius nobis videtur, quod, quum opponitur consanguinitas, praesertim in gradibus divina lege prohibitis, et probationes offeruntur in continenti paratae, in ceteris quidem adiudicanda sit restitutio, sed ad maiorem cautelam iuramento recepto, quod talis obiectio malitiose non fiat, sola quoad commixtionem carnalem, maxime si fama consentit, est restitutio differenda, donec auditis probationibus et discussis causa sine diffugio terminetur, quum utrique sit melius taliter expediri, quam manere taliter impeditos. Quod si non habeat probationes in continenti paratas, sed dilationes exspectat longiores, quia praesumitur contra eam, quae sine iudicio ecclesiae sua tantum temeritate recessit a viro, ad restitutionem plenariam ecclesiastica debet censura compelli, quam tamen ipsa tori negando consortium debet humiliter tolerare, donec probationes offerat praeparatas, et tunc absolutione petita secundum formam ecclesiae absolvetur. Sed antequam fiat ei mandatum sub debito iuramenti, receptis probationibus procedatur, quemadmodum est praemissum. Si vero tanta sit viri saevitia, ut mulieri trepidanti non possit sufficiens securitas provideri, non solum non debet illi restitui, sed ab eo potius amoveri; alioquin sufficienti, si fieri potest, securitate provisa profecto videtur coniunx ante causae cognitionem restituenda marito.

Capitulum XIV. Per solam traductionem mulieris ad domum viri factam, non praecedentibus sponsalibus vel invalidis, non acquiritur possessio, unde ea recedente propria auctoritate non competit restitutio.

Idem Vulterano Episcopo. Ex parte M. mulieris fuit propositum coram nobis, quod, quum eam adhuc intra pubertatis tempora constitutam quidam patruus suus filio H. Senensis civis, nondum VII. annorum, in matrimonio voluerit copulare, ac eadem traducta fuerit in domum civis eiusdem, ipsa, ex quo ad nubiles annos pervenit, ratum nolens habere quod a dicto patruo suo circa hoc procuratum fuerat, a venerabili fratre nostro Senensi episcopo nubendi alii licentiam postulavit. +Quumque partes idem episcopus citasset, et praefata M. per procurutorem idoneum in iudicio compareret, quaerens possessiones et res alias sibi restitui dotis nomine pro se datas, et pars altera restitutionem peteret mulieris eiusdem, asserens eam non posse per alium causam agere, sed debere ipsius tractatui personaliter interesse, praefatus episcopus dubitans, quid super his statuere posset de iure, prout nobis suis literis intimavit, processu negotii supersedit. Quia igitur non credimus ambigendum, quin ipsa mulier, quamvis minor esse dicatur et causam possit matrimonii per procuratorem tractare, ac pars alia, quae mulieris restitutionem sibi fieri prius postulabat, restitui nequaquam debeat, utpote nullo iuris seu possessionis commodo destituta, quum per solam traductionem praedictam, quam non praecesserunt sponsalia vel consensus legitimus, nec fuerunt etiam subsecuta, nullum inter eos obligatorium vinculum sit contractum, ut finis litibus imponatur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, non obstantibus exceptionibus supradictis, partibus convocatis, audias quae hinc inde partes duxerint proponenda, et quod canonicum fuerit appellatione remota decernas, [faciens quod decreveris etc. Dat. Lat. III. Id. Ian. Pont. nostr. Ao. XI. 1209.]

Capitulum XV. Interdictum unde vi non competit contra illum, qui non spoliavit, nec spoliari mandavit, nec spoliationem ratam habuit.

Idem. Quum ad sedem apostolicam accessissent olim A. venerabilis fratris nostri Cumani episcopi, et frater G. dilectorum filiorum fratrum hospitalis Hierosolymitani procuratores, +et instrumenta nobis et acta causae, quae super ecclesia et hospitali de Monte Cinaro inter eos agitabatur, prout gesta fuerant, in praesentia venerabilis fratris nostri Papiensis episcopi, qui ex delegatione nostra de causa cognoverat, praesentassent, nos, diligenter inspectis quae coram eodem episcopo acta fuerant, haberi ea decrevimus pro infectis, quum constiterit nobis, eum in causa ipsa iudicem non fuisse, sicut ipsemet ad ultimum recognovit, eandem dilecto filio, Abbati de Accon. causam, quae super ecclesia et hospitali de Monte Citano inter eos vertebatur, de assensu partium taliter duximus committendam, ut audiret omnia tam ad possessorium quam ad petitorium iudicium pertinentia, quae utraque pars duceret proponenda, et causam ipsam fine debito terminaret. Coram quo postea procurator hospitalis Hierosolymitani ecclesiam et hospitale praedicta cum possessionibus et pertinentiis suis, quae tenebat, dictus Cumanus episcopus iniuste sibi restitui postulavit, asserens, illa de iure ad hospitale Hierosolymitanum spectare, et quod ipsa diutius possedisset. Ad quae respondit procurator episcopi, se nec scire, nec credere, supradicta unquam ab hospitali Hierosolymitano possessa, vel ad illud aliquatenus pertinere, quae Cumanus episcopus, utpote in sua dioecesi constituta, rationabiliter detinebat. Quum igitur ad fundandam intentionem suam pars utraque testes produceret, dictus abbas deinde utriusque partis attestationibus, rationibus et instrumentis inspectis, procuratorem episcopi condemnavit ad restitutionem omnium praedictorum. (Et infra:) Nuper autem utriusque partis procuratoribus propter hoc comparentibus coram nobis, prioris actis iudicii nobis fideliter praesentatis, causam ipsam interdum per nos, quandoque per dilectos filios nostros P. tit. S. Marcelli et R. tit. S. Anastasiae presbyteros cardinales examinavimus diligenter, et quidem per testes videbatur esse probatum, quod Cratus Cumani episcopi nuncius cruces Hospitalariis olim abstulit, inhibendo ipsis, ne ad supradictam ecclesiam vel hospitale redirent, et quod episcopus supradicta omnia possidebat, unde procurator Hospitalariorum petiit dictam restitutionis sententiam auctoritate apostolica confirmari. +Ex adverso vero proponebatur, quod, etsi per testes forsan esset sufficienter ostensum, quod per nuncium episcopi fuerint Hospitalarii spoliati, quum tamen non constiterit, quod de mandato eius hoc fecerit, vel quod episcopus ratum habuerit factum ipsius, restitutio sibi locum non potuit vendicare, quanquam constaret episcopum praedicta tenere, qui utique ipsa de iure possidet, utpote ad se spectantia et in sua dioecesi constituta. Sed ad hoc pars altera replicavit, quod, quamvis per dicta testium evidenter mandatum episcopi vel ratihabitio non probetur, quia tamen iudex motum animi potuit ex aliis causis informare, pro sententia erat merito praesumendum. His igitur et aliis intellectis, quae utriusque partis procuratores proponere curaverunt, Nos prioris acta iudicii, quae nobis fuerant, sicut praemissum est, plene ac fideliter praesentata, diligentius recensentes, quia nec per dicta testium, vel confessiones partium, quum nullae penitus in iudicio factae fuerint, vel etiam instrumenta, quae nullatenus de spoliatione tractabant, nec etiam per evidentiam facti nobis constare potuerit, quod Cumanus episcopus supradictos Hospitalarios spoliaverit, vel mandaverit spoliari, vel spoliationem factam saltem ratam habuerit, de consilio fratrum nostrorum pronunciavimus in quaestione praedicta, interdictum Unde vi locum nullatenus habuisse, restitutionis sententiam a praedicto abbate prolatam, licet pars adversa proponeret, quod praesumendum esset pro sententia iudicis, qui motum animi sui potuit ex causis aliis informare, iustitia exigente cassantes.

Capitulum XVI. Exceptio inopiae, de qua constat, a clerico opposita, impedit exsecutionem sententiae, etiam latae in possessorio. H. d. comprehendendo mentem literae et veram lecturam.

Idem. Olim vobis dedisse meminimus in mandatis, ut venerabilem fratrem nostrum Ovetensem episcopum ad debitam partis restitutionem Zamorensis dioecesis, quam tenebat, cum perceptis fructibus restituere cogeretis, +[si dilectum filium Rainerium prius, quam super hoc mandatum apostolicum adimpleret, viam ingredi contingeret omnis carnis.] Verum quoniam inanis est actio quam inopia debitoris excludit, [fraternitati vestrae per apostolica scripta] mandamus, quatenus non prius episcopum ipsum ad restitutionem fructuum compellatis, quam ipse fuerit taliter restitutus, ut restituere possit quod percepit de proventibus alienis. [Nos autem etc. Dat. Rom. etc. V. Kal. Iun. 1198.]

Capitulum XVII. Per excommunicationis probationem non probatur quasi possessio iurisdictionis, licet aliquibus diebus fuerit observata; ideo petens restitutionem, hoc solo probato, succumbit. Hoc dicit quoad intellectum.

Idem. Olim inter te pro abbatia tua, et venerabilem fratrem nostrum Parisiensem episcopum nomine Parisiensis ecclesiae super possessione iuris parochialis in parochia de Monte quaestione suborta (Et infra:) Nos attendentes, quod ex eo solo, quod populus praedictae parochiae timore sententiae suae per aliquot dies abstinuit a divinis, nullam in eos iuris parochialis possessionem idem episcopus fuerit assecutus, nec fuerit aliquo modo probatum, quod, eo tempore, quo sententiam ipse protulit, possessionem in ipsis iuris parochialis haberet, vel prius etiam habuisset, restitutionem ei adiudicare de iure nequivimus, quum ipsum non constiterit spoliatum fuisse.

Capitulum XVIII. Recipiens scienter rem invasam a spoliatore, tenetur eam spoliato restituere, licet non probet dominium.

Idem in concilio generali. Saepe contingit, quod spoliatus iniuste, per spoliatorem in alium re translata, dum adversus possessorem non subvenitur per restitutionis beneficium spoliato, commodo possessionis amisso, propter difficultatem probationum iuris proprietatis amittit effectum. Unde, non obstante iuris civilis rigore, sancimus, ut, si quis de cetero scienter rem talem receperit, quum spoliatori quasi succedat in vitium eo, quod non multum intersit, [praesertim] quoad periculum animae, iniuste detinere ac invadere alienum, contra possessorem huiusmodi spoliato per restitutionis beneficium succuratur.

Capitulum XIX. Occupans certum locum, in quo quis iura libere possidebat, si per ipsius occupationem non potest possessor sua iura libere possidere sicut prius, conveniri potest possessorio pro libertate possidendi, et restitutio fieri non potest, nisi dimittat locum in pristina libertate. H. d. valde singulariter.

Gregorius IX. Episcopo Lucano. Pisanis ac Lucanis civibus per gravem discordiam, quam diu inter se habuerant, afflictis graviter et attritis (Et infra:) P. subdiacono nostro dedimus in mandatis, ut possessione, quam in quibusdam castris constat Lucanam ecclesiam habuisse, sibi prius plene ac libere, sicut tempore motae discordiae habuerat, restituta, et super ea, de qua dubietas oriretur, sufficienti cautione recepta, quod iuri coram nobis praedicti Pisani parerent, prolatas pro occupatione castrorum ipsorum in eos sententias relaxaret. (Et infra:) Pisanis igitur asserentibus, quod per te stabat, quo minus tibi iuxta mandatum nostrum fieret restitutio, et instanter petentibus, ut dictas sententias praefatus subdiaconus relaxaret, ipse, receptis cautionibus de parendo iustitiae coram nobis, sententias relaxavit easdem, propter quod tu reputans te gravatum ad nostram praesentiam accessisti, impugnaturus processum subdiaconi saepe dicti. (Et infra:) Porro duo in nostro continebantur mandato, ut videlicet possessio, quam constabat Lucanam ecclesiam habuisse tempore motae discordiae, prius restitueretur eidem, et ut eiusdem possessionis restitutio fieret plene ac libere, sicut eam habuerat tempore supradicto, quorum primum ad factum, alterum vero referebatur ad modum. Unde licet, prout pars Pisanorum dicebat, in facto mandati formam subdiaconus ipse adimplere nequiverit, quia non poterat facere tibi restitui possessionem castrorum, de qua non constabat eidem, nec etiam, secundum quod tu ipse dicebas, affictuum et pensionum possessio poterat tibi restitui, quia ea non fueras spoliatus, fuit tamen in modo peccatum, quia debuit facere, ut Pisani possessionem pensionum et affictuum, quam per eorum confessionem constabat te in castris praedictis habere, tibi dimitterent plene ac libere, sicut ecclesia tua illam habuerat tempore motae discordiae, quod quidem esse non poterat, nisi Pisani castra ipsa omnino dimitterent, quia illis detinentibus castra et munitiones castrorum, in quibus dictas pensiones recipis et affictus, ea plene ac libere habere non posses, sicut habebas, quando ipsi castra eadem minime detinebant, eo, quod, quamdiu ea detinent, in eorum potestate relinquitur, te non admittere vel repellere, quando velint. His ergo diligenter auditis, processum huiusmodi de fratrum nostrorum consilio irritum iudicamus.

Titulus X I V . De dolo et contumacia.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Reus, qui mittendum in possessionem ad mandatmn iudicis non admisit, non mulctabitur de canonica aequitate, si infra annum caveat stare iuri. H. d.

Alexander III. Herfordensi Episcopo. Ad haec quum contingat, actorem multoties mittendum esse in possessionem causa rei servandae propter absentiam partis adversae, et per eius dolum sive potentiam non possit actor rem custodiendam nancisci, ac imminente fine anni reus, ne possessionem amittat, debitam offerat cautionem, cuiusmodi sit poena reus mulctandus, quia iussioni non paruit iudicis, a nobis tua fraternitas requisivit. Ad quod dicimus, quod in ecclesiasticis personis et negotiis rigor et districtio iuris non requiritur, nec exercetur; sed, quum iustitia propter hoc non periclitatur, patienter tolerari et admitti debet, quum reus per cautionem standi iudicio se adstringit.

Capitulum II. Propter contumaciam rei potest iudex rem petitam sequestrare, et ipsum contumacem in expensis condemnare, quas propter ipsius contumaciam vel dolosam exceptionem actor fecit. Hoc dicit Panorm.

Idem Abbati de Ramese et Archidiacono Heliensi. Ex literis vestris ad nos directis accepimus, quod, quum vobis causam, quae inter dilectos filios nostros monachos de Etoll. et canonicos Linconenses nec non etiam Gervasium clericum super ecclesiis de V. et M. vertitur, duxerimus committendam, et canonici citati legitime se contumaciter absentaverint, vos, licet monachi essent ob contumaciam adversae partis in possessionem rerum petitarum mittendi, intuitu tamen religionis suae cum eis mitius agere volentes, possessionem sequestrari fecistis, ut sic saltem canonici affecti taedio stare iudicio cogerentur. Tandem vero, partibus in praesentia vestra constitutis, et memoratis monachis ecclesias sibi restitui postulantibus, canonici responderunt, auctoritatem vestram penitus exspirasse eo, quod a nobis ad alios iudices literas impetrarunt, quae praeiudicare prioribus videbantur. Verum quoniam in posterioribus literis non fuit mentio facta priorum, nec in eis nomina continebantur ecclesiarum, quae in prioribus posita fuerant, sed indefinite dicebatur: «super quibusdam ecclesiis:» nos attendentes, malitiam et dolum nulli patrocinari debere, et nolentes tantam illusionem impunitam relinquere discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, quum exinde requisiti fueritis, partes ante vestram convocetis praesentiam, et praedictam causam secundum formam priorum literarum, non obstantibus posterioribus, terminetis, expensas, quas propter hoc monachi fecisse noscuntur, eis a canonicis restitui facientes.

Capitulum III. Actore contumace testes recipi et sententia ferri debent, etiam lite non contestata, reo instante. Hoc dicit secundum communem intellectum.

Idem Exonensi et Vintoniensi Episcopis et Abbati Herfordensi. Causam, quae inter nobiles viros F. et R. de Ardenna quondam filium Agathae de nativitate ipsius vertitur, vobis, fratres episcopi, et venerabili fratri nostro Londonensi episcopo sub certa forma commisimus terminandam. (Et infra: cf. c. 17. de off. iud. del. I. 29.) Ceterum, si adversarius suus legitime citatus ad praesentiam vestram accedere, vel iudicio vestro parere contempserit, aut etiam si ita, sicut nobis proponitur, se absentaverit a multis retro diebus, quum de Anglia recessisse dicatur, nec in terra postea manifeste comparuisse, neque ad praesentiam vestram accesserit, procuratorem eius, si quem forte reliquerit, ad praesentiam vestram nihilominus convocetis, qui sive procurator venerit sive non, aut si procuratorem non dimisit, denunciationibus [omnibus] ad domum eius missis, secundum ordinem iuris causam audiatis attentius, et receptis testibus alterius partis, infra tres menses post harum literarum susceptionem iuxta dictam formam sublato appellationis obstaculo ad proferendam sententiam procedatis, ita quod ultra tres menses causam ipsam decidere minime differatis, nullis obstantibus literis, sive quae de restitutione possessionis R. de Ardenna facienda, sive quae de possessionis iudicio regi relinquendo fecerint mentionem, sive quibuslibet aliis, quae antea fuerint impetratae, aut si quas in posterum, non exposito tenore literarum istarum contigerit impetrari. Sane si intra praescriptum tempus nequiveritis vel nolueritis in eorum quae dicta sunt, exsecutione procedere, volumus quod commissio nostra debeat propter hoc exspirare.

Capitulum IV. Si reus post litem contestatam est contumax, si alias liquet de causa, fertur diffinitiva sententia; si non liquet, actor in veram possessionem inducitur.

Urbanus III. de Novo loco et de Viger. Prioribus. Prout nobis vestris literis annotastis etc. (Et infra:) Reum, quia contumaciter a praesentia vestra recesserat, iuratoriam coegistis exponere cautionem, quod coram vobis per omnia iuri pareret; quumque die praefixa vestro se conspectui praesentasset, praetextu advocati, quem non habebat, respondere solita malitia recusavit. Tandem actore instante respondit, quod quadraginta annis decimas, de quibus erat contentio, percepisset, variisque postmodum excusationibus utens in vocem appellationis prorupit, et contumaciter iuramento contempto recessit. Ideoque vobis praecipiendo mandamus, quatenus ad convincendam eius malitiam semel eum ad praesentiam vestram convocetis, et, si venerit, audiatis quae fuerint proponenda, et appellatione cessante finem imponatis negotio competentem. Quod si vocatus venire contempserit, vos nihilominus causam, utpote lite, quae ingeritur, contestata, diffinitiva sententia terminetis, vel praesenti saltem adiudicetis possessionem, servata duntaxat quaestione proprietatis absenti. Super eo vero etc. (cf. c. 4. de paroch. III. 29.)

Capitulum V. Qui fundata intentione actoris exceptionem peremptoriam obiicit, quam non probat in continenti, sed accipit inducias, si defecerit in probando, condemnatur in continenti, diffinitiva non exspectata, in expensis, ac solvere cogitur; quod si non potest, punietur in corpus secundum arbitrium iudicis. H. d. notab. iste text. secundum lecturam, quae placet Panorm.

Innocentius III. Finem litibus cupientes imponi, ne partes ultra modum graventur laboribus et expensis, praesertim quum de beneficiis vel officiis ecclesiasticis litigatur, quae sine dispendio diu vacare non possunt, praesenti decreto statuimus, ut, postquam intentionem suam altera pars fundaverit, si reliqua forte voluerit legitimam exceptionem opponere, quam nolit aut nequeat in continenti probare, quia frequenter ad impediendum vel differendum processum exceptiones huiusmodi per excogitatam malitiam opponuntur, ad solvendas alteri parti moderatas expensas extunc in iudicio faciendas, cum acceptis induciis, si forsitan in probatione defecerit, condemnetur. Et si solvendo non fuerit, alias secundum arbitrium discreti iudicis puniatur, ut hoc saltem timore perterritus non facile quis in gravamen alterius falsas exceptiones opponat.

Capitulum VI. Citatus ad totam causam, certo termino ad comparendum assignato, tenetur comparere in termino, et dato impedimento in termino debet comparere quam citius potest post terminum; alias condemnabitur in expensis a tempore citationis emissae.

Idem Praenestino Episcopo apostolicae sedis Legato et Decano Brinensi. Quum dilecti filii magister S. Leodiensis et H. Laudunensis canonici nuncii dilecti filii H. dicti Leodicensis electi pro eo quondam ad sedem apostolicam accessissent, dilectus filius [L.] archidiaconus et H. canonicus Leodicensis ecclesiae nomine suo et quorundam concanonicorum suorum, L. archidiaconi, H. cantoris, L. praepositi sancti Petri et quorundam aliorum, quorum literas super eodem negotio nobis exhibuere de rato, ad nostram postmodum praesentiam venientes, contra eundem electum quaedam crimina proponebant, per quae nitebantur eum ab electione Leodiensis ecclesiae repellere ut indignum. (Et infra:) Quamvis autem ex eo, quod idem electus a gravamine adversae partis appellaverit, et appellationem non fuerit interpositam per sufficientes procuratores, quum possit, illis prosequentibus, prosecutus, his non levis exorta esset suspicio contra eum, volentes tamen in omnibus iuris ordinem observare, ipsi districte praecipiendo mandamus, quatenus usque ad dominicam, qua cantatur: «Ego sum pastor bonus,» transactam per se vel per procuratorem sufficientem sufficienter instructum, ne postmodum per dilationes vel occasiones quaslibet subterfugere videretur examen, ad praesentiam nostram accederet, super praedictis omnibus responsurus; alioquin, quum assignaremus ei pro peremptorio terminum supradictum, sciret, quod, quantum de iure possemus, procederemus extunc in negotio memorato. Exspectantibus igitur adversariis eius apud apostolicam sedem, ipsum diu etiam ultra terminum duximus exspectandum; sed ipse nec venit, nec sufficientem procuratorem direxit, sed simplicem solummodo nuncium excusationis eius literas afferentem. Scribebat enim, quod praedictum magistrum S. nuncium suum, cui nos, quum a nobis recederet, iniunximus viva voce, ut citaret eundem, sero receperat; unde non poterat, tum propter termini brevitatem, tum propter viarum discrimina, nostro se conspectui praesentare. Sed contra hoc faciebat, quod, sicut excusatorem ad nos direxerat, sic dirigere potuerat responsalem, quum ei non fuisset iniunctum, ut ad causam in propria persona duntaxat veniret, sed vel ipse accederet, vel procuratorem idoneum destinaret. Praeterea quum mandatur alicui, ut ad certum terminum se iudici repraesentet, duo sub hac forma mandantur, ut ad iudicem veniat, et ad diem sibi praefixam accedat. Unde si venire non possit ad diem assignatum, tenetur nihilominus se iudici praesentare, sicut ratio suggerit et legitima sanctio manifestat. Si enim mandatur alicui, ut alii ad certum diem certam rem exsolvat, non ideo erit a mandato solutus, si solvere nequiverit die data; immo ad solutionem elapso etiam die solutioni praefixo tenetur. Quapropter quia dictus electus nec venerat, nec sufficientem miserat responsalem, ad diem sibi statutum vel post etiam diutius exspectatus, nec de vicino eius adventu spes erat, utpote qui per literas utcunque excusaverat moram suam, et calores aestivos et insidias sibi positas formidabat, eum de consilio fratrum nostrorum reputavimus contumacem, et ad legitimas et moderatas expensas, quas adversarii eius fecerant a tempore citationis emissae, quem extunc exspectare inceperant, ipsum curavimus condemnare, quod de H. praeposito sancti Dionysii dicebatur interim ab aliquibus attentatum fricolum reputantes.

Capitulum VII. Sententia in causa beneficiali non transit in rem iudicatam respectu superioris, quo minus possit de iuribus partium inquirere, maxime quando sententia fuit lata contra absentem, licet contumaciter et indefensum.

Idem Armachano et Caselensi Archiepiscopo. Quum olim D. clericus Coelestino Papae praedecessori nostro, diversis praelatorum Hyberniae literis praesentatis, se assereret in episcopum Roscensem fuisse electum, nullusque appareret, qui aliquid contra eum proponeret: dictus praedecessor noster ei per bonae memoriae A. Albanensem episcopum munus fecit consecrationis impendi, et ad suam eum remisit ecclesiam consecratum. Postmodum vero dilecti filii F. et G. monachi ad eiusdem praedecessoris nostri praesentiam accedentes, uterque se asseruit a canonicis Roscensis ecclesiae fuisse electum, et idem F., quod praedictus D. ad eandem ecclesiam apud sedem apostolicam, quam per falsas literas circumvenerat, fuerat consecratus, exposuit. Propter quod idem praedecessor noster causam eorum vobis, fratres, Cassellensis et Laonensis episcopi, sub ea forma commisit, ut de forma et processu electionis memorati D. sollicite quaereretis, et, si eum electum canonice fuisse constaret ipsum faceretis pacifica possessione gaudere; alioquin inter praedictos F. et G. audiretis causam, et cuius electionem canonicam et magis rationabiliter factam inveneritis, ratione praevia, alterius curaretis electioni praeferre, +ac tu, frater Cassellensis, alterum, quem rationabiliter duceres confirmandum, in episcopum consecrares. Verum, sicut ex literis vestris accepimus, quum dictae commissionis vobis fuissent literae praesentatae, iuxta tenorem earum primo de electione praedicti D. inquirere voluistis, quumque a vobis dictus D. tertio citatus vestro se nollet conspectui praesentare, procedentes in causa, tam ex testimonio cleri et populi Roscensis ecclesiae, quam ex assertione illustris regis Coarcaiae et praelatorum ipsius provinciae, de praedicto F. electionem fuisse celebratam canonice didicistis, et eam postmodum curastis auctoritate apostolica confirmare, praesertim quum :Capitulum Roscensis ecclesiae dictum D. se non elegisse constanter assereret, nec de praedicti G. monachi electione aliquatenus cogitasse. Interim autem memoratus D. ad apostolicam sedem accedens, +[et] nullam penitus de commissione praedicta, vel etiam de praedictorum electionibus faciens mentionem, [nobis suggerere non expavit, quod quum ad Roscensem dioecesia cum praedictis praedecessoris nostri literis remearet, supradictus rex Corcaiae ipsi fecerat inhiberi, ne dioecesin vel ecclesiam Roscensem intraret, donec ei certam solveret vel saltem promitteret pecuniae quantitatem. Quum autem postmodum amici eius praeter ipsius conscientiam certa regi munera promisissent, ipse ad ecclesiam suam admissus, in ea per annum dimidium ministravit. Sed quum promissam ab amicis suis pecuniam noluisset exsolvere, rex ira commotus decano mandavit, ut ei reverentiam nullatenus exhiberet. Qui licet dicto D. iuramento teneretur adstrictus, quia tamen ab eo pro filio suo adhuc parvo archidiaconatum non potuit obtinere, quinta feria maioris hebdomadae oleum, quod benedici debuerat, furari praesumpsit; et quamvis propter hoc ab eo fuerit excommunicationis vinculo innodatus, nihilominus tamen tertia feria septimanae sequentis Roscensis ecclesiae libros surripuit, et ad regem contra ipsum se transferre minime dubitavit. Quorum duorum molestiis fatigatus, terram ipsius regis coactus exivit, propter quod a nobis ad venerabilem fratrem nostrum Fernensem episcopum et coniudices suos literas impetravit, qui memoratum regem diligentius inducerent et monerent, ut ipsum sine alicuius exactione pecuniae ad ecclesiam suam secure redire permitteret, et administrationem episcopatus tam in temporalibus quam spiritualibus exercere; alioquin eum excommunicationis vinculo innodarent, et terram eius subiicerent interdicto, neutram relaxaturi sententiam, donec super receptione ipsius mandatum apostolicum adimpleret; memoratum quoque decanum, si eis de praemissis constaret, ab officio beneficioque suspensum ad sedem apostolicam venire compellerent, et, donec resipisceret, excommunicatum facerent publice nunciari.] Praeterea super quibusdam aliis gravaminibus et iniuriis contra dictum F. et quosdam alios literas impetravit, [asserens eundem episcopum iura Roscensis ecclesiae detinere, ac eundem F. monachum in archidiaconum et clericos manus iniecisse temere violentas. Ceterum eodem D. a nobis cum huiusmodi literis recedente, fere post trium mensium spatium] dictus F. monachus ad sedem apostolicam accessit, et postmodum ex parte vestra nobis literas praesentavit, quae qualiter a vobis in commissione praedicta processum fuerat continebant. +Cum fratribus igitur nostris habito super hoc diligenti tractatu, timentes, ne, sicut praedecessor noster per literas, quas idem D. ei praesentaverat, dicitur circumventus, nos etiam circumveniri contingeret per literas vestras, nobis ab eodem monacho praesentatas, Volentes igitur adhuc misericorditer agere cum absente, ut [et] eius malitia [fortius] convicatur, dictum F. monachum ad vos communiter duximus remittendum, fraternitati vestrae per apostolica scripta districtius praecipiendo mandantes, quatenus eo non obstante, quod eiusdem F. fuit electio confirmata, saepe dictum D., si in Hibernia poterit inveniri, legitime citetis ad causam, et, facultate sibi defensionis indulta, solum Deum habentes prae oculis in causa ipsa canonice procedatis. Qui si inventus infra tres menses vestro se conspectui contempserit praesentare, ad consecrationem dicti F., omni occasione postposita procedatis. Si autem in Hibernia inventus non fuerit, indulto sibi unius anni spatio, ex quo ad nos, etsi non verbo, facto tamen intelligitur provocasse, arrepto itinere ad sedem apostolicam veniendi, dicto F. administrationem Roscensis ecclesiae in spiritualibus et temporalibus committatis, quo elapso eum non differatis in episcopum consecrare. [Ne autem etc. Dat. Perusii XV. Kal. Oct. 1198.]

Capitulum VIII. Si proceditur per viam inquisitionis contra absentem contumaciter, etiam lite non contestata testes recipi possunt, et sententia diffinitiva ferri, etiam per viam depositionis, si hoc meretur delictum.

Idem. Veritatis est verbum organo dominicae vocis emissum, +quod arbor, quae terram inutiliter occupat, digne excidi, et in ignem mitti censetur, ut terra, quae sub nociva occupatione inutilis arboris sterilis habetur, per novam plantationem ad fructificandum culturam recipiat congruentem. Huic nimirum arbori H. quondam Curiensis episcopus non immerito comparatur, qui Curiensem ecclesiam usque modo per violentiam detinuit, et, Sicut dilecti filii canonici Curienses V. S. et R. et Be. Ro. plebanus S. Georgii ex parte vestra in nostro auditorio retulerunt, quod praedictus H. Curiensis episcopus ecclesiam suam non solum dilapidando depressit, sicut publica praedicabat infamia, sed homicidio, incestu aliisque criminibus polluit. +Nos autem, utpote quibus haec imminent corrigenda, quum ipsi canonici vestri bono zelo, ut arbitramur, inducti praedictum episcopum accusare, [et,] intuentes enormitates eiusdem, ad aures nostras deferre curarunt, timendo, ne, sicut in decreto Gelasii continetur, apostolicam offensam incurrerent, si huiusmodi excessus auditui catholicae ecclesiae supprimendos putarent, super his commisimus primo causam venerabili fratri nostro Tridonensi episcopo, et dilectis filiis abbati Montis sanctae Mariae et praeposito de Insula, secundo quoque venerabili fratri nostro Brixiensi episcopo, et ipsis iterum abbati et praeposito. etc. Verum quum episcopus ipse priorum iudicum praesentiam adire per contumaciam contempsisset etc., auctoritate nostra fuit per ipsos primos iudices ab officio beneficioque suspensus. (Et cet.:) Tandem vero coram iudicibus canonica citatione vocatus, praesentiam suam difficulter exhibuit; sed frivolam tunc excusationem malitia concepta praetendens, experiri cum canonicis in iure neglexit. Qua de causa nos de consilio fratrum nostrorum suspendentes episcopum ipsum, vel potius suspensionem a iudicibus factam auctoritate apostolica confirmantes, tertio super his venerabili fratri nostro Cumano episcopo et dilecto filio abbati sancti A. causam ad superandam malitiam ipsius episcopi commisimus audiendam, qui partibus citatis, adhibitis secum viris prudentibus et honestis, quum nec per se, nec per responsalem idoneum comparuerit, in eundem episcopum propter inobedientiam excommunicationis sententiam protulerunt, testes ex parte vestra, quemadmodum in mandatis a nobis acceperant, admittentes, scilicet abbates, priores, praepositos et alios religiosos viros, per quos quemlibet articulum criminum praedictorum constat fuisse probatum. (Et infra:) Nos igitur videntes, ordinem iudiciarium in hoc facto fuisse servatum, considerato praeterea, quod post sententias in se datas celebrare praesumpserit, quum multi praelati ecclesiarum contra eundem episcopum scripserint, nec unus pro eo defendendo vel aliquatenus excusando, in nomine Domini cum Apostolo omnem inobedientiam ulcisci volentes, licet absentes corpore, praesentes tamen spiritu, iuxta verbum eiusdem Apostoli tulimus sententiam perpetuae depositionis in ipsum, et eum tam a pontificali quam ab omni officio sacerdotali privantes, sine spe restitutionis aliqua duximus condemnandum, ea nihilominus in irritum revocantes, quaecunque post inhibitionem apostolicae sedis seu factam suspensionem et excommunicationem de rebus ecclesiae alienare praesumpsit.

Capitulum IX. Actor non admissus in possessionem sibi decretam per iudicem causa rei servandae, vel ab ea expulsus, per lapsum anni verus efficitur possessor.

Idem in concilio generali. Contingit interdum, quod, quum actori ob contumaciam adversae partis adiudicatur causa rei servandae possessio, propter rei potentiam sive dolum actor infra annum rem custodiendam nancisci non potest, vel acquisitam amittit, et sic, quum secundum multorum assertionem verus non efficeretur post lapsum anni possessor, reportet commodum de malitia sua reus. Ne igitur contumax melioris quam obediens conditionis exsistat, de canonica aequitate sancimus, ut in casu praemisso actor verus constituatur elapso anno possessor. [Ad hoc etc. (cf. c. 8. de arb. I. 43.)]

Capitulum X. Si reus non invenitur, sufficit publice citationem ad ecclesiam suam proponi.

Gregorius IX. Archiepiscopo Burdegalensi. Venerabilis frater noster (Et infra:) Volentes finem imponi litibus, ne immortales exsistant, mandamus, quatenus ad initium proxime venturae Quadragesimae, quod tibi peremptorium terminum duximus assignandum, super iure primatiae, quod Bituricensis archiepiscopus in te ac in provincia tua se habere proponit, per te vel per procuratorem idoneum sufficienter instructum ad litem contestandam et ad alia omnia negotia peragenda, quae necessaria decisioni negotii videbuntur, nostro te conspectui repraesentes. Nos vero nihilominus archidiacono Transuigensi et magistro M. canonico Turonensi dedimus in mandatis, ut et ipsi ad eundem terminum auctoritate nostra iuxta praemissam formam te peremptorie citare procurent, et, si non poteris inveniri, faciant, ut citationis edictum per ipsos vel alios apud ecclesiam tuam publice proponatur.

Titulus X V . De eo, qui mittitur in possessionem causa rei servandae.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Missus in possessionem ex primo decreto in reali, per lapsum anni veram et incommutabilem illius rei possessionem acquirit, licet passus missionem habuerit infra annum voluntatem cautionem praestandi, quam tamen non deduxit ad effectum suo defectu. Hoc dicit secundum verum intellectum.

Alexander III. Priori et Fratribus de Guiseburch. Constitutis in praesentia nostra dilecto filio nostro R. canonico vestro, et responsalibus dilecti filii nostri G. praepositi de Beril. super possessione ecclesiae de Lamento, in quam de mandato et auctoritate nostra per iudices delegatos, videlicet Exoniensem episcopum et priorem de Chinelwi, causa rei servandae fueratis inducti, hinc inde fuit coram nobis aliquamdiu disputatum. Tandem vero post rationes et allegationes utrinque productas ex utriusque partis assertione tenuimus, quod licet causa rei servandae tantum in eiusdem ecclesiae possessionem inducti fueritis, infra annum tamen altera pars super eadem causa vobiscum standi iuri non praestitit cautionem: licet voluntatem ipsam cautionem praestandi habuerit, et vos eam parati recipere fuissetis. Inde est, quod nos de communi fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica decernimus, ut vos amodo possessionem praescriptae ecclesiae, salvo iure, quod idem praepositus in petenda ecclesia habere dignoscitur, libere et absque contradictione qualibet habeatis, nec praefatus praepositus super eadem possessione vos audeat aliquatenus de cetero vexationibus fatigare. Ut autem nostrae diffinitionis sententia futuris temporibus inviolabiliter observetur, eam apostolico duximus patrocinio roborandam, statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae diffinitionis infringere. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Apostolorum Petri et Pauli se asserit incursurum.

Capitulum II. Tempus annale non currit missionem passo, si infra illud cautionem iudicibus vel alteri eorum aliis absentibus obtulit, licet per eos seu per eum recepta non fuerit. Et est casus notabilis secundum hunc intellectum.

Clemens III. Episcopo et Archidiacono Eboracensibus. Quum, sicut accepimus, inter dilectum filium P. subdecanum Baiocensem et dilectas in Christo filias, abbatissam et conventum sanctae Trinitatis de Cadomo super ecclesia de Capit. quaestio verteretur, de Thaurino et de Corinth. abbates, ac archidiaconus Chima. a sede apostolica delegati, moniales ipsas rei servandae causa in possessionem rei petitae miserunt, quod in personas contumacium iuris videtur constitutio decrevisse. Unde, quum hoc ad subdecani notitiam pervenisset, ad archidiaconum praedictum accessit, et offerens ei sistendi iudicio cautionem, quoniam abbas de Corinth. profectus erat in Angliam, et abbas Thaurinensis viam fuerat universae carnis ingressus, possessionem infra annum sibi iuris ordine resignari cum instantia postulavit, sed non potuit obtinere. +Processu vero temporis moniales, quas diximus, ad venerabilem fratrem nostrum W. Rothomagensem archiepiscopum et dilectos filios abbatem S. Catharinae et I. de Veteri Ponte archidiaconum Rothomagensem literas alias impetrarum, quorum iudicium ideo subdecanus, sicut asserunt, subire recusat, quod praedictum archiepiscopum habet certa ratione suspectum, et metuit, ne coniudices ad partem quamlibet eius auctoritate de facili trahantur. Quia vero nemo invitus suspectorum iudicum compellitur iudicio subiacere, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si certam suspicionis causam contra archiepiscopum ostenderit subdecanus, audiatis negotium, et appellatione remota mediante iustitia terminetis, in primis tamen, si, ita est sistendi iudicio ab eo cautione recepta, ei possessionem restitui faciatis. Nec obstare volumus, quod annus elapsus esse proponitur, si per eum non steterit, quo minus infra annum et possessionem receperit, et dederit cautionem. Si quid autem per praedictas literas, ex quo suspectos iudices recusavit, adversus eum super hoc noveritis contra iustitiam innovatum, in statum debitum reducatis, in his omnibus sine appellationis obstaculo processuri.

Capitulum III. Si passus missionem, repetens possessionem, allegat se contumacem non fuisse, restituitur in pristinum statum praestita cautione, et dilata condemnatione expensarum, quam evitat, si postea constiterit, eum non fuisse contumacem.

Innocentius III. Urbinati et Senagolensi Episcopis. Quum venissent ad apostolicam sedem dilecti filii abbas sancti Angeli pro monasterio suo, et nobilis vir P. Gal. miles pro se, patre et uxore suis, idem P. proposuit coram nobis, quod, quum praedictus abbas eum super quadam possessione coram dilecto filio nostro Ioanne tit. S. Priscae presbytero cardinali, tunc apostolicae sedis legato in Marchia traxit in causam, quod ei secundum bonam terrae consuetudinem responderet, coram eodem asseruit cardinali. Verum legatus ipse causam ipsorum commisit iudicibus secundum ius et bonam terrae illius consuetudinem terminandam. Qui quum secundum ius tantum, et non huiusmodi consuetudinem vellent in causa procedere, praefatus P. ab eis, tanquam qui formam mandati volebant excedere, ad nostram audientiam appellavit; sed iudices nihilominus partem adversam in possessionem rerum petitarum inducendam causa custodiae decreverunt ita, quod, si miles ipse usque ad annum et diem praestaret sistendi iudicio cautionem, et parti alteri triginta libras restitueret pro expensis, et reciperet possessionem eandem. Quumque postmodum dilectus filius noster G. tit. S. Mariae trans Tiberim presbyter cardinalis sedis apostolicae legatus infra annum fuisset terram illam ingressus, ipse cautionem standi iuri obtulit coram eo, et possessionem sibi restitui postulavit. Sed idem legatus praedictum abbatem citavit ad causam, cui postmodum paratus idem miles expensas restituere factas in lite, quae sex librarum summam, sicut asserit, non excedunt; sed abbas triginta librarum sibi restitui petiit quantitatem. (Et infra:) Nos igitur, quum saepe dictus miles possessionem sibi restitui peteret, abbas vero ex secundo decreto verum possessorem se constitui postularet, intelligentes, abbatem ipsum esse confessum in iure, quod saepe dictus miles infra legitimum tempus cardinalem interpellasset eundem, immo etiam infra annum coram eodem cardinali cautionem obtulit standi iuri, et cardinalis ad eum infra annum suas literas destinavit, licet ad longiorem terminum citaretur, ipsum P. cautione praestita in possessionem credimus reducendum, hoc etiam decernentes, ut, si consuetudinem illam, quam miles allegat, laudabilem esse constiterit, quia ex hoc sequitur, eum rationabiliter appellasse, ad restituendas expensas nullatenus compellatur. Alioquin, quodsi consuetudinem illam inveneritis reprobandam, quum ex hoc appareat, eum frustratorie appellasse, ad restitutionem cogatur expensarum illarum, quas abbatem constiterit propter hoc necessarias in lite fecisse.

Capitulum IV. Contra absentem, qui non dimisit procuratorem, facta citatione domi, nullo defendente, fit missio. H. d. supplendo ad literam maxime, ut dicitur in gloss. Et est verus et notabilis intellectus.

Gregorius IX. Si adversarius tuus post citationis edictum, ad remota loca se transferens, procuratorem legitimum non dimisit, et denunciatione publice facta domi non apparet qui defendat eundem, iure petere potes, ut in possessionem earum terrarum, de quibus quaestio vertitur, causa custodiae inducaris.

Titulus X V I . Ut lite pendente nihil innovetur.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Privilegium etiam a principe impetratum, per quod privatur quis sine causae cognitione, lite pendente, usu possessionis, tanquam surreptitium non valet, seu tanquam rationi obvium est revocandum.

Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo. A memoria, nostra non excidit, +qualiter in primo anno nostrae promotionis transscriptum literarum felicis memoriae praedecessoris nostri Honorii Papae nobis feceris praesentari, in quo continebatur, antecessoribus tuis apostolica benignitate esse indultum, ut tam eis, quam successoribus suis liberum esset per totam Angliam ante se crucem deferre. Nos vero antecessoris nostri vestigiis inhaerentes, tibi sub scripti nostri munimine confirmavimus quod antecessoribus tuis fuerat a praedecessore nostro clementer indultum. Postmodum vero sanctae et venerandae memoriae T. quondam Cantuariensis archiepiscopus existimans hoc in depressionem iuris et suae dignitatis redundare, exinde coepit quaestionem movere. Et propter hoc ad sedem apostolicam appellavit, affirmans, si bene meminimus, quod tibi et praedecessoribus tuis id nullatenus licuisset. Sicque factum est, quod nos tibi per scripta nostra prohibuerimus, ne in provincia Cantuariensis ecclesiae, donec de ipsa causa cognosceretur, ante te crucem deferre aliqua ratione auderes. Quia ergo per dilectos filios nostros I. et A. clericos tuos gravem coram nobis querimoniam deposuisti, asserens, quod te de possessione huius rei, quam tu et antecessores tui habuistis, ante cognitionem iudicii spoliassemus, volentes nos tibi tanquam venerabili fratri nostro deferre, et iura tua integra [et] illibata servare, praesentibus literis Statuimus, ut literae prohibitionis nostrae, quas ad petitionem archiepiscopi Cantuariensis tuae fraternitati direximus, nullum tibi praeiudicium faciant, quo minus tibi et successoribus tuis liberum sit, quemadmodum vobis est beneficio privilegiorum apostolicae sedis indultum, et tu et praedecessores tui id consuevistis facere, ante vos per totam Angliam deferre crucem, quousque diffinitiva sententia decernatur, an ecclesia tua de iure hoc debeat habere.

Capitulum II. Accusatus de adulterio ad separationem tori non debet lite pendente privari possessione coniugali.

Clemens III. Laudabilem (Et infra: [cf. Comp. II. c. 3. de cogn. spir. IV. 6.]) Quaeris iterum, quando matrimonium accusare contingit, an statim sit carnale commercium suspendendum, +aut quamdiu dissimulari possit vel potius sustineri. Ad quod breviter respondemus, quod, quum Alexander II. aperte prohibeat, ne ab invicem, donec causae iustae fiat examinatio, separentur, et Symmachi Papae contineat institutum, ut praelatus aliquis accusatus, antequam ea, quae obiiciuntur, luce clarescant, relinqui non debeat a subiectis, in praesenti articulo, coniugum alteruter accusatus ante probatam accusationem iure, quod habet in altero, privari non potest. [Insuper etc. (cf. c. 4. qui matr. acc. poss. IV. 18.)]

Capitulum III. Qui rem litigiosam alienavit ita, quod rehaberi non potest, debet aequivalentem substituere in locum illius, quam alienare non poterit. H. d. cum sequ.

Innocentius III. Abbati et Conventui sancti Silvestri. Ecclesia sanctae Mariae in Via lata contra Ioannem de Ateia, qui quasdam possessiones ipsius dicebatur contra iustitiam detinere, movit tempore B. Carosomi dicti senatoris sub L. iudice quaestionem (Et infra: [cf. c. 10. de constit. I. 2.]) Prohibemus, ne possessiones, quae successerunt in locum et ius illarum, quas ab Ioanne de Ateia ecclesia sanctae Mariae petierat, in monasterium vestrum ab eodem Ioanne lite pendente translatas alienare interim praesumatis, ut, si ecclesia sanctae Mariae vel de vitio litigiosi contractus vel de proprietate forsitan voluerit experiri, ne, si obtinuerit in iudicio, in vanum laboret, monasterio vestro minime possidente, sit quod evincere valeat et habere. [Dat. Lat. V. Kal. Dec. 1199.]

Capitulum IV. Idem dicit, quod in praecedenti.

Idem. Ecclesia sanctae Mariae (Et infra: [cf. c. 10. de constit. I. 2.]) Possessionem, qua fuerat praetermisso iuris ordine praedicta ecclesia spoliata, sibi restitui postulabat (Et infra:) Nos quicquid ab aliis factum fuit, postquam praedecessor noster ad curiam suam idem negotium revocavit, irritum decernimus et inane (Et infra:) Verum quoniam praefatam possessionem post restitutionem vobis factam ab Ioanne de Ateia alii locationis titulo assignastis, neque restituere poteratis ecclesiae spoliatae, loco ipsius tantundem possessionum aequivalentium ad arbitrium bonorum virorum ipsi ecclesiae fecimus assignari, quas, quoniam alii fuerant pignori obligatae, per vos liberari fecimus a creditoribus, qui nobis instrumentum pignoris postea resignaverunt. [Et quia etc. (cf. c. 10. de constit. I. 2.) Dat. Lat. V. Kal. Dec. 1199.]

Capitulum V. Lis decidenda est secundum iura exsistentia tempore controversiae, non autem secundum privilegium impetratum lite pendente; nisi de litis pendentia mentionem faciat.

Honorius III. Cancellario, Cantori et A. Canonico Parisiensibus. Dilectus filius magister A. persona ecclesiae de Bassevilla exposuit coram nobis, quod, quum inter praedecessorem suum ex parte una, et priorem ac monachos de Bassevilla Carnotensis dioecesis ex altera super decimis novalium infra fines parochiae suae consistentium quaestio emersisset, ea pendente coram iudicibus a sede apostolica delegatis, abbas et conventus sancti Martini maioris monasterii Turonensis, quibus subsunt prior et monachi supradicti, pro se ac membris suis obtinuerunt a sede apostolica indulgentiam super perceptione huiusmodi decimarum, cuius praetextu iam dicti prior et monachi supradictas decimas sibi vendicare contendunt, licet in indulgentia ipsa de supra dicta quaestione facta mentio non fuisset. Ideoque discretioni vestrae mandamus, quatenus auctoritate nostra eisdem iudicibus, quibus commissa fuit ipsa quaestio, iniungatis, ut indulgentia non obstante praedicta in negotio ipso procedant iuxta traditam sibi formam.

Titulus X V I I . De sequestratione possessionum et fructuum.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Res, in quam facta est missio, non debet sequestrari, etiam si missus inde fuerit violenter eiectus. Vel notabilius sic: Sequestrum factum loco missionis propter scandalum evitandum revocari debet, oblata cautione et restitutis expensis.

Innocentius III. Mediolanensi Archiepiscopo. Ad hoc unxit nos Deus +[oleo laetitiae prae consortibus nostris, ut diligamus iustitiam et odiamus iniquitatem, quod tunc laudabiliter adimplemus, quum via regia incedentes non declinamus ad dexteram, neque ad sinistram aliquatenus deviamus, sed iuste quod iustum est persequentes, nec pauperis personam attendimus, nec honoramus vultum potentis, quia non est personarum acceptio apud Dominum; dum etiam merita subtili examinatione discutimus, et precum attendimus qualitatem, ut cuilibet reddamus ius suum, et preces, quae rationi non consonant, rationabiliter repellamus.] Veniens siquidem ad apostolicam sedem Abbas de Regula nobis [et fratribus nostris] exposuit, quod quum M. [quondam Mediolanensis archiepiscopus] praedecessor tuus super causa, quae inter ipsum et monasterium suum diutius fuerat agitata, post multas commissiones tandem obtinuisset [venerabili fratri nostro] Veronensi episcopo [Romanae ecclesiae cardinali] literas destinari, et ipse [iudex delegatus partibus in sua praesentia constitutis] super iudicio possessorio partim pro monasterio, partim pro archiepiscopo sententiam protulisset, procuratore ipsius monasterii quaestionem de proprietate postmodum intentare volente, [pars archiepiscopi dilationes et inducias saepius postulavit. Quumque saepenumero idem archiepiscopus praefato Veronensi per literas direxisset, quod ipsius iudicium nullatenus declinaret, utraque parte apud Novariam coram nuncio ipsius episcopi, qui ad hoc missus fuerat, exsistente,] archiepiscopus iurisdictionem episcopi opposuit exspirasse, asserens, causam possessionis tantum, et non proprietatis fuisse commissam, et quia super possessione pronunciaverat, semel functus officio suo, super quaestione proprietatis deinceps cognoscere non valebat. +[Et his allegatis, praedictus archiepiscopus appellavit.] Ad haec pars monasterii contra proposuit, quod causa, quae inter archiepiscopum et monasterium vertebatur, fuerat memorato episcopo absolute et indistincte commissa, et sic continentiam causae dividi non debere dicebat. [Adiecit etiam, quod, quum archiepiscopus toties postulaverit dilationem et locum a iudice, in quo ante illum super illa proprietatis quaestione respondere deberet, eum postea recusare nequivit, vel aliquatenus appellare; praesertim quia absente parte adversa, sicut est praelibatum, ipsemet eundem iudicem postulaverat, et in rescripto apostolico fecerat appellationis remedium inhiberi.] Sed iudex actorem in possessionem, quae fuerat per ipsum [episcopum eidem] archiepiscopo adiudicata, [usus consilio virorum prudentum] propter eiusdem contumaciam mitti decrevit, a qua tamen archiepiscopus violenter monasterium eiecit. +Quumque [dilectus filius G. tunc prior, nunc vero abbas eiusdem monasterii, et G. nuncius adversae partis] propter hoc ad sedem apostolicam accessissent, bonae memoriae Coelestinus Papa praedecessor noster, supra dictis omnibus per [dilectos filios nostros Hug. tit.] sancti Martini presbyterum et sanctae Mariae in Aquiro diaconum cardinales, quos eis auditores concesserat, plenius intellectis, per [bonae memoriae] Al. tunc Albanensem episcopum sic suum interpretatus fuit rescriptum, quod tam causa possessionis quam proprietatis fuerat iudici delegata, quum absolute et indistincte commissa fuerit, et eius continentia dividi non deberet, [et quod idem iudex ob dictas rationes ab archiepiscopo non potuisset etiam per appellationis obstaculum recusari.] Volens igitur idem praedecessor noster archiepiscopo et abbati sine iustitiae laesione deferre, Praelibatam quoque possessionem apud venerabilem fratrem nostrum Vercellensem et bonae memoriae Novariensem episcopos pro suo arbitrio sequestrari praecepit, iniungens [venerabili fratri nostro] Reginensi et [felicis recordationis tunc] Mutinensi episcopis, ut [partes ad suam praesentiam convocarent et nullius contradictione vel appellatione tam super principali quam super incidenti obstante] de causa possessionis et proprietatis infra duos menses plenius cognoscentes, eam debito fine deciderent, et possessionem ei parti postmodum resignarent, quae obtineret de proprietate triumphum. +[Quumque literae ipsae ad dictos Mutinensem et Reginensem episcopos pervenissent, partibus in ipsorum praesentia constitutis, procurator archiepiscopi cautionem obtulit, ut contumaciam, si qua praecesserat, expurgaret; quam procurator monasterii recipere noluit, nisi possessionis sequestratione praemissa, et salvo iure, quod ei ex commissione huiusmodi competebat, ut a se tanquam a possessore peteret in iudicio. Quumque procuratur archiepiscopi e contrario responderet, quod ab eo peti velut a possessore deberet, disceptatione protracta in longum terminus exspiravit, infra quem episcopi memorati de proprietate cognoscere debuissent. Ceterum nuncius monasterii iterum ad ecclesiam Romanam accedens, per archiepiscopum stetisse asseruit, quod nec possessio sequestrata fuerat, nec super proprietate processum in causa. Propter quod dictus praedecessor noster venerabili fratri nostro Bobiensi episcopo per apostolica scripta mandavit, ut, possessione cum fructibus perceptis ex ipsa monasterio restituta, audirent postmodum si quid haberent partes inter se invicem quaestionis. Qui quum abbatem iuxta tenorem mandati apostolici in possessionem, quam Veronensis adiudicaverat, per suum nuncium mandasset induci, Hugo de Camerario ipsum abbatem ex ea violenter eiecit, qui cum suis complicibus tam nuncium episcopi, quam abbatem et monachos armata manu fugavit, et navi, cuius vehiculo illuc accesserant, igne combusta, cellas monasterii depraedatus, conversis pluribus verberatis, domos extra claustri ambitum constitutas cum quibusdam animalibus et quodam homine non erubuit concremare. Quod postquam ad eiusdem praedecessoris nostri audientiam nuncio ipsius abbatis referente pervenit, venerabili fratri nostro Ferrariensi episcopo districte praecipiendo mandavit, quatenus partibus convocatis, et possessione cum fructibus a tempore sententiae per dictum Veronensem prolatae perceptis ex ipsa monasterio restituta, de proprietate cognosceret, et, eo in adiudicata sibi possessione indemni servato, quod iustum esset statueret, et faceret auctoritate apostolica sublato appellationis obstaculo firmiter observari; eos autem, qui se apostolicis mandatis opponerent, vel monasterium super possessione alterius molestarent, per sententiam excommunicationis appellatione remota compesceret, et dictum Hugonem et eius complices, donec monasterio de ablatis omnibus et illatis iniuriis satisfacerent competenter, et cum literis eius apostolico se conspectui praesentarent, nunciaret excommunicatos, et faceret ab omnibus evitari, nisi tu, frater archiepiscope, hanc in ipsos districtionem, prout tibi mandatum fuerat, exerceres. Dictus vero Ferrariensis, receptis super hoc literis apostolicae sedis, sicut ex literis eius accepimus, admonitione praemissa in Hugonem de Camerario et complices eius; te infra statutum terminum eum excommunicare nolente, excommunicationis sententiam promulgavit, et, quum tu legitime citatus ab ipso nec accederes, nec sufficientem mitteres responsalem, sed absentiam tuam verbis et literis excusares, salva quaestione proprietatis possessionem monasterio restituendam pronunciavit; et, quum abbatem in eam per nuncium suum fecisset induci, idem abbas ab ea deiectus fuit te, frater archiepiscope, Hugone de Camerario et dilectis filiis consulibus Mediolanensibus mandantibus per violentiam armatorum. Propter quod idem abbas postulabat a nobis, ut sententiam restitutionis toties latam pro eo deberemus auctoritate apostolica confirmare, et possessione sibi cum fructibus restituta faceremus eum absque molestatione gaudere. Verum dilectus filius Passaguerra procurator tuus et socii eius petitionem abbatis non esse admittendam ea praesertim ratione dicebant, quod abbas ipse in literis, quas ad Bobiensem et Ferrariensem episcopos a sede apostolica impetravit, veritatem suppresserat et expresserat falsitatem. Suggesserat enim, Veronensem episcopum salva quaestione proprietatis super possessione promulgasse sententiam, quum non nisi causa rei servandae abbatem decrevisset in possessionem induci. Tacuit etiam veritatem, quum de satisdatione coram dictis Reginensi et Mutinensi episcopis oblata per archiepiscopum nullam fecit apud sedem apostolicam mentionem.] Nos igitur [habito super his et aliis, quaecunque fuerunt hinc inde proposita, cum fratribus nostris archiepiscopis et episcopis apud sedem apostolicam constitutis consilio maturo, intelligentes, quod dictus Veronensis abbatem in possessionem causa rei servandae solummodo decrevisset induci, sicut erat consentaneum rationi, utpote coram quo super proprietate lis non fuerat contestata, et quod per eundem M. quondam archiepiscopum non stetisset, quin satisdationem infra annum oblatam praestiterit, et contumaciam, si qua praecesserat, expurgavit, attendentes etiam, abbatem ipsum per suppressionem veritatis et falsitatis expressionem literas ad Bobiensem et Ferrariensem episcopos impetrasse, non sententiantes, quia lis coram nobis contestata non fuit, sed respondentes abbati, petitionem eius iuxta formam praescriptam non esse admittendam respondimus, et ipsum scriptis carere mandavimus, quae per mendacium impetravit;] In eum statum continentiam causae reducimus, in quo fuerat, quum praedictus praedecessor noster causam proprietatis et possessionis Reginensi et Mutinensi episcopis commisit, mandato sequestrationis penitus revocato. +[Sententiam tamen excommunicationis in Hugonem de Camerario et complices eius prolatam volumus et mandamus usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.] Ne autem monasterio videamur in suo iure deesse, moderatas expensas, ex quo episcopus Veronensis ipsum in possessionem induci decrevit usque ad satisfactionis tempus oblatae propter hoc factas, sibi restituendas esse censemus, et a te sufficientem praeberi standi iudicio cautionem. [Sententiam autem etc. Dat. Lat. VI. Non. Mart. 1198.]

Capitulum II. Si missus in possessionem causa custodiae fructus dissipat, dissipati revocantur, et cum aliis sequestrantur.

Honorius III. Priori Deben. et Decano de Calin. Dilectus filius R. rector ecclesiae de Bethusia sua nobis petitione monstravit, quod, quum inter ipsum ex parte una, et abbatem, et conventum de Cisteria Londoniensis dioecesis ex altera super eadem ecclesia coram abbate de Sibiton. et eius collegis ex delegatione apostolica quaestio verteretur, et iudices ipsi, prout erant plus debito parti alteri favorabiles, post appellationem ab eodem R. legitime interpositam praedictos abbatem et conventum in possessionem ipsius ecclesiae causa custodiae induxerunt, qui fructus ipsius ecclesiae medio tempore perceptos pro suae distrahunt libito voluntatis in eius praeiudicium et gravamen. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus, si est ita, facientes usque ad decisionem negotii fructus sequestrari praedictos, si quid interim de ipsis per eos distractum inveneritis, in statum pristinum revocetis, contradictiones per censuras ecclesiasticas compescentes.

Capitulum III. Si reus possessor appellat a sententia contra eum lata, licite rei petitae fructus sequestrantur, si dissipantur ab eo.

Gregorius IX. Ab eo, qui a sententia provocavit, fructus possessionis, si dissipentur ab ipso, possunt lite pendente rationabiliter sequestrari.

== Titulus  X V I I I .  De confessis. ==
 

_______________________________________________

Capitulum I. Ad solum dictum confitentis crimen proprium non est alteri infligenda poena aliqua; infamato tamen est indicenda purgatio.

Clemens III. Quum monasterium (Et infra: [cf. c. 13. de elect. I. 6.]) Super eo vero, quod tuis literis adnectere studuisti, quid tibi faciendum sit de quodam eiusdem monasterii sacerdote, qui diabolo instigante quendam ex fratribus, sicut eum publice proposuisti confessum, occidit, hoc fraternitati tuae rescribimus et per apostolica scripta mandamus, quatenus eum solenniter ab omni officio divino non differas degradare, et in monasterium aliquod Cisterciensis ordinis recludere, in quo iniunctam sibi tanti facinoris poenitentiam agens ibi, dum vixerit, digne lugeat quod commisit. Eos, autem, de quorum suggestione scelus homicidii presbyter se perpetrasse proponit, nisi tibi aliis modis et iustis rationibus verum esse constiterit, nulli censemus poenae subdendos, quum secundum utriusque iuris statuta de se confessi super aliorum conscientiis interrogari non debent, et, crimine laesae maiestatis excepto, de reatu proprio confitentis periculosa confessio non est adversus quemlibet admittenda. Si tamen eos infamia huiusmodi laborare cognoveris, singulis eis, adiunctis tribus sociis sui ordinis, purgationem iniungas.

Capitulum II. Si de crimine contingente causam principalem constat contra aliquem per eius confessionem, punitur poena ordinaria, etiamsi directe contra eum non agatur. H. d. secundum glossam. Et est casus notabilis et verus in se. Vel summa sic secundum alium intellectum non minus notabilem, quem etiam sentit glossa, licet non perfecte explicet: Si quis confitetur crimen in iudicio incidenter, potest iudex ordinarius novum inchoando processum illum punire poena ordinaria. H. d. singulariter. Abbas.

Innocentius III. Canonicis de Bethlehem. Quum super electione Bethlehemitanae ecclesiae inter R. subdiaconum vestrum et P. canonicum sepulcri dominici nuper in nostra praesentia quaestio verteretur (Et infra: [cf. c. 4. de causa poss. II. 12.]) Ceterum Quoniam V. canonicus Bethlehemitanus fuit in iure confessus, quod pro praestando alterius electioni consensu quingentorum Sarracenorum obligationem receperat et promissum, et mediator exstitit simoniacae pravitatis, nos intelligentes, contractum huiusmodi continere simoniacam pravitatem, quoniam vitium huiusmodi persequi volumus, ut debemus, ipsum ab omni ordine clericali per diffinitivam sententiam duximus ab omni beneficio et officio ecclesiastico deponendum.

Capitulum III. Confessio facta in iure per oeconomum ecclesiae nocet ipsi ecclesiae; potest tamen revocari, si ante finitum negotium doceatur per errorem facti emanasse. H. d.

Gregorius IX. B. Iudici Viterbiensi. Ex parte [dilectorum filiorum] abbatis et conventus monasterii sancti M. [in monte Viterbien. Cistercien. ordinis] fuit propositum [coram nobis], quod, quum inter ipsos ex parte una, et V. [civem Viterb.] nomine suae uxoris ex altera coram te quaestio verteretur, [tandem in te tanquam in arbitrum fuit a partibus poena interposita compromissum. Quumque coram te lis procederet suo Marte], oeconomus monasterii memorati [qui causam prosequebatur eandem] quaedam per errorem facti fuit in iure confessus, ex quibus timet sibi praeiudicium generari. [Quare super hoc sibi petierunt a nobis congrue provideri.] Quum igitur negotio nondum finito nemini noceat error facti, mandamus, quatenus, si [praedicti abbas et conventus] de huiusmodi potuerit errore docere, [super hoc auctoritate nostra] provideas, ut nullum sibi super hoc praeiudicium generetur. [Dat. Reatin. XII. Kal. Febr. A. V. 1232.]

Titulus X I X . De probationibus.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Reus actori suo propria instrumenta edere non tenetur. Ita communiter summatur.

Gregorius Tancredo Regi Vincestriae. Ex epistolae verbis (Et infra:) Tua excellentia postulavit, ut [piissimo] imperatori scriberem, quatenus pacta in chartophylacio requireret, quae dudum inter piae memoriae Iustinianum principem et praedecessores tuos fuerunt emissa, ut ex his colligeret, quid tibi servare deberet. Sed ad hoc faciendum hoc mihi vehementer obstitit, quia nulli dicendum est: ea, quae contra te sunt, apud temetipsum debes documenta requirere, in mediumque proferre. [Ex qua re etc.]

Capitulum II. Actor, qui plene probavit, non debet compelli iurare.

Alexander III. Sicut consuetudo laudabilis +nulla debet novitate convelli, sic quod noscitur contra ius moribus introductum obvia ratione debet dissolvi. Sane quoniam apud vos consuetum esse didicimus, ut, quum aliquis intentionem suam fundaverit instrumentis aut testibus introductis, ei sacramentum nihilominus deferatur, quod si subire noluerit, fides probationibus exhibitis non habetur, quod quum nulla sit ratione subnixum, sed manifeste legibus adversetur: nos, quum tunc demum ad huiusmodi sit suffragium recurrendum, quum aliae legitimae probationes deesse noscuntur, talem consuetudinem reprobamus, nec ullam habere firmitatem deinceps sancimus.

Capitulum III. In communi iudicio probant actor et reus; et si pariter probant, reus absolvitur, nisi favorabilem causam foveat actor.

Lucius III. Cistrensi Episcopo. Ex literis tuis intelleximus, te et archidiaconum confines habere praebendas in villis, quas singuli singulas possidetis, et praetextu terminorum inter vos controversiam agitari eo, quod dicas, eum antiquos fines egressum, partemque tui fundi occupasse; illo in contrarium asserente, se partem eandem fundi possedisse quadraginta annorum spatio inconcusse. Tu autem, quod per idem tempus quiete illam possederis, asseveras, quare utrum incumbat petitori vel possessori probatio quaesivisti. Ad quod scire debes, quod iudicium finium regundorum tale est, ut in eo utraque persona vices duorum habeat, videlicet actoris et rei. Unde hinc inde testes rite produci possunt ad cognitionem iudicis instruendam, quibus examinatis iudex quos praecellere intellexerit ad fidem sibi faciendam admittat. Quod si forte ambarum partium testes sint aeque idonei, possessoris testes praeferentur, quum promptiora sint iura ad absolvendum quam ad condemnandum, praeterquam in liberali causa, in qua si utriusque partis testes forte aequales fuerint, pro libertate tamen semper sententia proferetur. Nam possessori probationem aliquando dari, iuris manifesti est, quum iure ita cautum sit, quod, qui obiecerit praescriptionem longissimi temporis, quam nemo recte obiicit, nisi qui possidet, et eam probaverit, in causa debeat obtinere.

Capitulum IV. Non creditur marito asserenti etiam cum iuramento, uxorem se cognovisse, si uxor per matronas attestantes per ipsius corporis aspectum probat contrarium.

Gregorius VIII. Praeposito sancti Cataldi. Proposuisti nobis, dilecte fili praeposite, quod causa matrimonii, quae inter dilectum filium nostrum O. de Casa nova, et S. filiam O. de Pisco mulierem vertitur, tibi fuit de mandato apostolico delegata. Quumque partes essent in tua praesentia constitutae, mulier proposuit, se nec a viro cognitam, nec potuisse cognosci, quod tam proprio iuramento, quam testimonio septem mulierum probavit, quae per aspectum corporis eam esse virginem asseverant; viro autem per iuramentum suum contrarium asserente, vos in negotio procedere minime voluistis, donec de hoc nostrum consilium haberetis. Videtur igitur nobis, quod iuramento puellae et testimonio illarum septem mulierum, quae ipsam per experientiam virginem asseverant, fides est potius adhibenda.

Capitulum V. Singulares de universitate possunt ad commodum universitatis reprobare instrumentum falso confectum nomine universitatis.

Clemens III. Tertio quippe loco fuit a nobis ita quaesitum: Ecce quidam regularis sigillo capituli quoddam instrumentum cuidam amico suo signavit, in quo facta ei alienatio quarundam rerum ecclesiae immobilium continetur. Quo exhibito in iudicio procurator universitatis illud asseruit de assensu conventus non fuisse confectum, et adulterinum vel furtivum esse sigillum. Quumque, volens falsitatem civiliter revelare, fratres regulares ad perhibendum testimonium produxisset, iurati dixerunt, quod eo tempore, quo adversarius allegabat idem instrumentum sibi fuisse collatum, quotiens de hoc inter fratres aliqua erat mentio, consilium totius conventus et vox fuit unanimis, quod nolebant alienationem rerum illarum, sed res domus suae fore integras et conservari volebant. Sed quoniam contra hoc nihil pars adversa probavit, respondemus secundum assertionem testium tantummodo iudicandum.

Capitulum VI. Ubi agitur de matrimonio contrahendo, probato impedimento et publicatis attestationibus alii testes super defectu impedimenti admittendi non sunt.

Idem. Iuravit quidam, ut asseris se quandam in uxorem legitimam accepturum. Quam quum vellet traducere, quidam iuramentis secundum morem exhibitis legitime probaverunt, ipsos in quinto consanguinitatis gradu sibi invicem attinere. Quia vero requisisti a nobis, quid agendum sit, quum quidam alius probare velit contra praedictam probationem iuramentis canonicis factam et partibus publicatam, nullo eos sese consanguinitatis gradu contingere, fraternitati tuae in praesenti articulo respondemus, quod standum est probationi priori. Nec de unius testimonio tantum curandum est. Illud etiam, ut matrimonium remaneat, non suadet, quod sponsus et sponsa constanti assertione proponunt, se carnaliter cognovisse, quum commercium carnale inter non legitimas personas matrimonium de iure facere non possit.

Capitulum VII. Si per literas ordinarii probatur quis excommunicatus, a procuratione repelletur. H. d. et haec summatio convenit textui et titulo, et nullam patitur calumniam, et ideo eam tene.

Innocentius III. Archidiacono Parisiensi. Post cessionem +[dilecti filii abbatis olim S. Martini Trecensis, canonicorum eiusdem ecclesiae votis in electionem divisis, quidam ex ipsis dilectum filium Manassem, ecclesiae S. Lupi canonicum elegerunt, aliis in dilectum filium P. venerabilis fratris nostri . . . . . . Senonensis archiepiscopi capellanum transferentibus vota sua; propter quod causam ipsam venerabili fratri nostro . . . . . . Cabilonensi episcopo et dilecto filio . . . . . . abbati Cluniacensi terminandam commisimus sub hac forma, ut, de utriusque electionis iuribus et electorum meritis inquirentes, electionem quam invenirent de persona idonea canonice celebratam, auctoritate apostolica confirmarent. Si vero neutram canonicam invenirent, utraque electione cassata de persona idonea facerent eidem ecclesiae provideri. Qui, partes ad suam praesentiam convocantes, ac de causa solenniter cognoscentes, tam super eligentium facto, quam contra personas testes plurimos receperunt, et, quum usque ad publicationem testium processissent, . . . . . . procurator dicti P. capellani, ad sedem apostolicam provocavit. Iudices vero pro eo, quod alter eorum abbas scilicet Cluniacensis, maioribus erat negotiis occupatus, nec causae cognitioni poterat interesse, appellationi huiusmodi de prudentum virorum consilio detulerunt, partibus iniungentes, ut cum receptis attestationibus ad nostram praesentiam festinarent, super ipsa causa definitivam a nobis sententiam recepturae. Actis itaque iudicii ab utraque parte receptis, quidam ex canonicis supradictis procuratorem constituerunt V. concanonicum suum in praesentia episcopi memorati, sicut in eiusdem episcopi literis perspeximus contineri. Verum, eodem V. in itinere constituto ad sedem apostolicam veniendi, quum interim dictus archiepiscopus Senonensis visitandi gratia Nivernensem dioecesim peragraret, ad ipsum supradictae ecclesiae nuncii accesserunt; insinuantes eidem, quod omnes canonici in P. capellanum ipsius, praeter paucos, qui, licet non contradicerent, non tamen consentiebant expresse, contulerant vota sua, ipsum archiepiscopum deprecantes, ut ad locum quam citius properaret ecclesiae provisurus. Ad quem quum propter eorum instantiam accessisset, universi, qui prius consensum suum exprimere recusabant, praeter solum Vitalem, qui absens erat, ad aliorum concordiam redeuntes, in supradictum capellanum voluntarie consenserunt, de dissensu praeterito veniam postulantes. Sicque factum est, quod ad postulationem omnium in festo Apostolorum Petri et Pauli apud maiorem ecclesiam Trecensem idem P. a metropolitano iam dicto munus benedictionis accepit, ac postmodum in ecclesiam S. Martini cum omnium tripudio et gaudio generali solenniter introductus, et a dilecto filio . . . . . . decano Trecensi, sicut moris est, installatus in eiusdem ecclesiae capitulo professiones recepit publice singulorum. Dictus autem Vitalis, ad nostram praesentiam veniens, acta nobis iudicum praesentavit, sollicite postulans, ut eum dignaremur quam citius expedire. Ipso vero aliquamdiu exspectante, dicti P. capellani procurator interim supervenit. Quibus in nostra praesentia constitutis, procurator iam dictus humiliter petiit, quatenus dignaremur quod de dicto capellano per archiepiscopum factum fuerat approbare, ac saepedictum V. utpote excommunicatum in nullo penitus audiremus. Asserebat siquidem, quod idem V. L. quondam abbatem S. Martini usque ad effusionem sanguinis verberavit; Ioannem quoque, eiusdem ecclesiae sacerdotem tam gravibus verberibus flagellavit, quod de ipsius vita omnes eius socii desperabant; quendam etiam presbyterum eiusdem ecclesiae nuper a sede apostolica redeuntem tunsionibus tam duris affecit, ut eius facies afflicta videretur nimium et horrenda; propter quos excessus et alios, super quibus a dicto metropolitano citatus et monitus satisfacere noluit vel etiam comparere, excommunicationis fuit vinculo innodatus. Ad quod probandum idem procurator tam dicti archiepiscopi Senonensis quam decani Trecensis literas exhibebat. Ad haec fuit pro parte iam dicti Vitalis ex adverso responsum, quod huiusmodi excommunicationis obiectu non debebat aliquatenus impediri. Ipsi siquidem canonici, eum usque ad haec tempora non vitantes, tam in officiis quam in iudicio communionem ipsius nullatenus declinarunt; quin immo, quum in praesentia dicti Cabilonensis episcopi procurator exstitit constitutus, ipsum sine contradictione qualibet admiserunt. Archiepiscopus etiam iudicibus vel confratribus ipsum excommunicationi subiectum minime nunciavit, quare, se admitti debere in iudicio sicut quemlibet alium, proponebat, exceptione huiusmodi non obstante. Contra quod procurator ex parte altera replicabat, quod, si quando idem V. cum canonicis suis divinis interfuit, hoc ipsis omnino displicuit; sed ipse, licet inhibitus, se divinis officiis, illis dolentibus, ingerebat, sicut ex literis praedicti decani colligitur manifeste; sed nec in iudicio communicarunt eidem, quia, licet de numero illorum fuerit, qui electioni capellani se opposuere praedicti, non tamen est in iudicio facta fides, quod idem V. procurator in illo iudicio fuerit sive testis, vel quod alias ei communicaverint canonici saepedicti. Adiecit etiam, quod nec illud poterat praeiudicium generare, quod idem V. non fuit tanquam excommunicatus exclusus, quando coram praedicto episcopo constitutus exstitit procurator, quoniam hoc in eorum absentia factum fuit. Adiecit quoque, quod, si archiepiscopus ipsum in illo iudicio non denunciaverit excommunicationi subiectum, quia nec scivit ipsum in illo iudicio litigare, postquam tamen per literas suo sigillo munitas ipsum excommunicatum denunciaverat, tanquam excommunicatus est ab omnibus evitandus.] Quum igitur super hoc coram nobis disceptatum fuisset, quia per literas iudicis ordinarii, quibus standum est, donec probetur contrarium, nobis constiterit, quod V. tunc excommunicatus erat, quum procurationis officium assumpsit, ipsum tanquam procuratorem non duximus admittendum. [Verum etc. Dat. Lat. IV. Non. Oct. Ao. IX. 1206.]

Capitulum VIII. Si rogatus restituere totam hereditatem, eo sine liberis decedente intret monasterium, evanescit fideicommissum, et hereditas applicatur monasterio; nec ad invalidandum ingressum sufficit probare minorem aetatem tempore ingressus, si ex adverso geminatus probetur ingressus. H. d. intelligendo, quod substitutio fuit fideicommissaria. Si vero fuit directa, summa sic: substitutio facta filio, eo decedente sine liberis, evanescit per ingressum monasterii. Et tunc adde id, quod est in primo summario ibi: nec ad invalidandum etc., usque ad finem, et uterque intellectus est verus in se. Dico tamen, quod primus est verior, quod hic fuit substitutio fideicommissaria, licet Dom. Anton. hic dicat, quod fuit compendiosa.

Idem Abbati et Conventui Cassensi. In praesentia dilecti filii nostri G. sancti Hadriani diaconi cardinalis G. subdiaconus et B. mulier soror eius, Verulanenses fratres cum vestro syndico constitutos coram ipso fecere proponi, quod, quum quondam A. frater ipsorum conderet testamentum, M. filium suum sibi heredem instituit, et praecepit, ut, si absque liberis forte decederet, ad eos G. et B. bona devolverentur ipsius, unde illa, quae de bonis ipsius vestrum monasterium detinebat, sibi restitui postulabant, et petebant vos super hoc a sua molestatione compesci. Verum syndicus ipse proposuit ex adverso, quod praedictus M. monasterio vestro obtulit se et sua, unde universa, quae habuerat, erant ad monasterium devoluta, quare universa, quae ipsi de bonis eius invaserant, restitui monasterio vestro petebat, et super ceteris silentium illis imponi. Ad haec autem pars altera replicavit, quod dictus M. oblationis suae tempore fuerat minor annis, sicut per testes legitime comprobavit, et quod voti facti poenitens id, quod fervore infirmitatis fecerat, post convalescentiam revocavit. +Unde tum ex eo, quod Milo infra aetatem legitimam monasterio Casemarii obtulit se et sua, tum quia quod inconsulte fecerat postmodum revocavit, eius oblatio non tenebat. Unde quum sine liberis decessisset, ex testamento patris illius ad ipsos erat eius hereditas devoluta. Verum ad haec syndicus respondere curavit, quod, licet dictus M. de monasterio ipso de tua licentia, fili abbas, fuisset egressus, eidem postmodum, cum avo suo, qui eius erat procurator, ad praesentiam tuam, quum Verulas ivisses, accedens, se et sua obtulit humiliter et devote, et, quod nec contra oblationem et donationem suam veniret ulterius, iuramento firmavit, sicut publicum continet instrumentum. Quare quum constet ex his, quod idem M. bis monasterio vestro contulit se et sua, nec ex adverso probetur, quod utriusque oblationis tempore M. fuerit minor annis, probationem vestram huiusmodi exceptionis probatio non elidit, quum, etsi primae oblationis tempore fuerit minor annis, secundae tamen potuit maior exstitisse. Praeterea quum verbum illud «minor annis» duobus potuerit modis intelligi, quum et qui minor est quatuordecim annis, et qui viginti quinque minor fuerit, dici soleat minor annis, intentioni vestrae verbum dubium non nocebat, quum infra viginti quinque annos teneret donatio praesertim iuramento firmata. Sed etsi teneret quod factum fuerat a dicto A., qui tamen intelligendum non erat sine herede decedere qui monasterium sibi heredem instituit, hoc monasterio non nocebat. +Quumque cardinalis praedictus ea, quae coram ipso proposita fuerant, in nostra et fratrum nostrorum audientia retulisset, nos ad consilium dilectum filium H. sancti Eustachii diaconum cardinalem duximus deputandum. Idem igitur Dilectus filius H. sancti Eustachii cardinalis causae meritis plenius intellectis attendens, quod syndicus vester intentionem suam plene fundasset, et quod nihil fuisset ex adverso sufficienter probatum, quum, etsi ostensum esset per testes, quod M. suae oblationis tempore fuerit minor annis, utrum tamen primae vel secundae oblationis tempore minor fuerit, et quot annis minor, non fuisset expressum, de mandato nostro sententiam protulit, et praedictis G. et B. silentium imponens super his, quae a monasterio postulabant, eos ad restitutionem illorum, quae de bonis praedicti M. propria temeritate invaserant, condemnavit. Nos igitur sententiam ipsam auctoritate apostolica confirmamus.

Capitulum IX. Si actor et reus in interdicto retinendae possessionis probant, obtinet is, qui antiquiorem possessionem probat titulo maxime iustificatam, vel meliores probationes respectu possessionis adduxit. H. d. notabiliter, et probatur satis summarium in versic. ex praemissis, ponderato versic. «maxime».

Idem. Licet causam, quae vertitur inter ecclesiam Ravennatensem et commune Faventiae super iurisdictione, honores, ac districtu in villa Luci, sancti P. et castro Arioli, quod de iure ad se spectare dicta ecclesia proponebat (Et infra:) Verum, quia utrique parti erat plurimum onerosum, testes producere coram nobis, Placentino episcopo dedimus in praeceptis, ut infra tres menses testes appellatione remota reciperet, quos utraque pars tam super principali negotio, quam in personas testium duceret producendos, ita videlicet, ut effrenata multitudine refrenata hinc inde quadragenarium numerum nullatenus excedere pateretur. (Et infra:) Sicque postmodum utriusque partis procuratores cum attestationibus consignatis ad nostram praesentiam redierunt. Porro attestationibus solenniter publicatis, syndicus Faventinorum proposuit, se velle in personas testium ex parte altera productorum quaedam obiicere ac probare, oeconomo ecclesiae asserente, id fieri non debere. Super quo quum fuisset hinc inde aliquamdiu altercatum, tandem interloquendo decrevimus, ipsum super hoc nullatenus audiendum, quum infra trium mensium spatium in nostris literis comprehensum testes huiusmodi producere non curaverit, infra quem terminum pars utraque testes inducere potuit tam in personas testium, quam super negotio principali. Post hoc idem syndicus obiecit in testes praedictos, quod corrupti falsa dixissent, et ad querelam falsi probandam concedi sibi petiit facultatem. Unde quia talis exceptio non solum ante, sed etiam post sententiam potest opponi secundum legitimas sanctiones, licet nonnulli crederent, Faventinorum partem exceptionem huiusmodi per excogitatam malitiam ad impediendum processum negotii obiecisse, quia tamen nolumus a iuris tramite declinare, dilectis filiis magistris G. et T. Bononiae commorantibus per scripta nostra praecipimus, ut partibus convocatis testes, quos super hac exceptione procurator Faventinorum duceret producendos infra mensem, recipere et examinare curarent, de singulis circumstantiis subtiliter inquirentes, et depositiones eorum fideliter redigentes in scriptis, indulto extunc altero mense procuratori ecclesiae supradictae, infra quem, si vellet, ad reprobationem testium illorum produceret testes coram eis, +et eorum dicta fideliter conscribentes XX. dierum terminum utrique parti praefigerent, infra quem cum attestationibus ipsis nostro se conspectui praesentarent sententiam recepturae. Partibus itaque comparentibus iterum coram nobis, et huiusmodi attestationibus publicatis, audivimus quaecunque proponere voluerunt. Quanquam autem pars Faventinorum testes multos produxerit super negotio principali, ad probandum, quod homines praedictorum locorum a longis retro temporibus exhibuerunt eis servitia in bannis, et placitis, fossatis et collectis et cavalcatis, et quibusdam aliis pertinentibus ad districtum, vix tamen ex illis sex tantummodo remanserunt concordes, quum alii multi sibimet in serie sui testimonii contradicant, et quidam alii sint in dicto sui testimonii singulares. Ad reprobandum vero quosdam testium ecclesiae Ravennatensis etsi ex parte Faventinorum quidam sint testes inducti, plures tamen illorum reprobantur, quia sibi invicem evidentissime contradicunt. Quidam vero alii pauci numero quamvis non reprobentur expresse, usque adeo tamen malae famae sunt et levis opinionis, sicut per attestationes exhibitas est probatum, quod eorum dictis nulla vel modica est fides adhibenda. Iidem quoque testes Faventinorum generaliter repelluntur, quia non probant illud, ad quod probandum eorum syndicus se adstrinxit, videlicet, quod corrupti falsa dixissent, quoniam, etsi de corruptione videantur aliquid diceres, de falsitate tamen penitus nihil dicunt, +per multos autem ecclesiae Ravennatensis testes omni exceptione maiores probatum est manifeste, ecclesiam Ravennatensem villam Luci, S. Potiti et castrum Aureoli a longissimo tempore possedisse cum omni honore, districtu et iurisdictione, nominatim expressis universis articulis exprimentibus iurisdictionem, honorem atque districtum. Ex praemissis igitur satis evidenter apparet, quod ecclesia Ravennatensis per testes numero plures, quibus potius lux veritatis assistit, qui etiam aptiora negotio et vero proximiora in suis testimoniis expresserunt, sufficienter ostendit, quod a LX. annis et citra cum omni iurisdictione, honore atque districtu loca supra dicta possedit. Per quod patet, quod, si commune Faventiae a L. annis et citra, sicut videntur testes eorum deponere, aliqua servitia in locis perceperunt supra dictis, illa proculdubio sine iusto titulo percipere inceperunt, quum duo insimul eandem rem et eodem modo in solidum possidere non possint, maxime quum iidem Faventini iustum possessionis titulum non ostendant, et ex privilegiis imperatorum et Romanorum Pontificum ecclesiae Ravennatensi concessis evidentissime colligatur, possessionem ipsius ecclesiae in praedictis locis iustam fuisse. Quum ergo constet Faventinos ab eo tempore, quo se possedisse probare contendunt, minus iuste ac sine titulo aliqua in praedictis locis temeritate propria occupasse, ac processu temporis per violentiam extorsisse, sicut per multos testes ecclesiae Ravennatensis manifeste probatur, et oeconomus eiusdem ecclesiae petierit coram nobis, a vi turbativa seu inquietativa super praemissis commune Faventiae prohiberi, nos recognoscentes in hoc casu, non sic locum esse interdicto Uti possidetis, ut dicere debeamus; Uti possidetis, ita possideatis, quum probationes ecclesiae longe sint potiores, et ideo sit in interdicto superior, de fratrum nostrorum consilio commune Faventinum sibi condemnamus, super iurisdictione, et honore, atque districtu et aliis ad hoc generaliter pertinentibus in locis praedictis, quoad possessorium iudicium, quo tantummodo actum est, perpetuum silentium imponentes, et prohibentes eidem, ut neque per se, neque per alios super his praesumat Ravennatensem ecclesiam aut habitatores praedictorum locorum aliquatenus molestare.

Capitulum X. Si qui nominent aliquem filium, et ita communiter reputatur, non creditur postea alteri eorum iuranti contrarium.

Idem. Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum T. Tiburtinus civis quandam per septennium habuerit concubinam, nec prolem susceperit interim ex eadem, ac ipsa postmodum divertens ab eo, ad ipsum non post multum tempus rediisset, filium, quem reversa in domum ipsius peperit, ex eo se asseruit suscepisse. +Qui, licet a principio dixerit, illum nequaquam filium suum esse, quum mulier illa per septennium eidem cohabitans ex eo minime concepisset, mulieris tandem et aliorum devictus instantia eum suum filium recognovit, Rainuldum eum nomine appellando. Quum autem idem R. ad virilem pervenisset aetatem, ac domum Saturnellae sororis ipsius T. frequentaret, quae ipsum nepotem suum publice nominabat, et Sophiam ipsius Saturnellae filiam, cum qua quotidianam conversationem habuerat, arravit et carnaliter cognovit eandem. Quod quum pervenisset ad notitiam Saturnellae, acriter increpavit utrumque, et apud se filiam retinens, supradictum R. removit a domo. Quum autem mater ipsius Rainaldi accepisset, quod pater eiusdem Sophiae eidem R. graviter minabatur, in civitatis platea iuravit publice coram multis, quod Rainaldus supradictam Sophiam propinquitatis linea minime contingebat, affirmans sub virtute praestiti iuramenti, se de alio quam de supradicto T. antefatum suscepisse Rainaldum. Quia vero mulier illa de dicto T. suscepisse R., de quo agitur, primitus constanter asseruit, et idem T. praefatae mulieris praecipue devictus instantia ipsum suum filium publice recognovit, et filius eius nominatus communiter fuit et habitus ab ambobus, eiusdem mulieris postmodum iuramento in contrarium praestito non est standum, quum nimis indignum sit iuxta legitimas sanctiones, ut, quod sua quisque voce dilucide protestatus est, id in eundem casum proprio valeat testimonio infirmare. Unde apparet per consequens, quod praedictus R. memoratam Sophiam neptem memorati T., cuius prima facie praesumitur consobrinus, non potest habere aliquatenus in uxorem. [Dat. Lat. V. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. XIII. 1210.]

Capitulum XI. Iudex debet habere notarium vel duos viros idoneos, qui scribant acta iudicii; alias, si quid difficultatis emerserit, per superiorem punietur, nec creditur ei super processu, nisi in quantum per acta vel alias per legitima documenta constabit.

Idem in concilio generali. Quoniam contra falsam assertionem iniqui iudicis innocens litigator quandoque non potest veram negationem probare, quum negantis factum per rerum naturam nulla sit directa probatio, ne falsitas veritati praeiudicet, aut iniquitas praevaleat aequitati, statuimus, ut tam in ordinario iudicio quam extraordinario iudex semper adhibeat aut publicam, si potest habere, personam, aut duos viros idoneos, qui fideliter universa iudicii acta conscribant, videlicet citationes et dilationes, recusationes et exceptiones, petitiones et responsiones, interrogationes et confessiones, testium depositiones et instrumentorum productiones, interlocutiones et appellationes, renunciationes, conclusiones, et cetera, quae occurrerint, competenti ordine conscribenda, loca designando, tempora et personas. Et omnia sic conscripta partibus tribuantur ita, quod originalia penes scriptores remaneant, ut, si super processu iudicis fuerit suborta contentio, per hoc possit veritas declarari, quatenus hoc adhibito moderamine sic honestis et discretis deferatur iudicibus, quod per improvidos et iniquos innocentium iustitia non laedatur. Iudex autem, qui constitutionem ipsam neglexerit observare, si propter eius negligentiam quid difficultatis emerserit, per superiorem iudicem animadversione debita castigetur, nec pro ipsius praesumatur processu, nisi quatenus in causa legitimis constiterit documentis.

Capitulum XII. Si probari potest, reum deliquisse, eius probatio, quod non deliquerit, non est admittenda.

Honorius III. Archiepiscopo Londonensi et eius Suffraganeis. Ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod sacerdotes et clerici Daciae legi regni, per quam negativa probatur, contra canones et legitimas sanctiones temere innitentes, a criminibus, quae probari testibus fide dignis possunt legitime contra eos, reputantur insontes, si se super his purgare valeant quoquo modo. +Unde contingit, quod quandoque ad purgationem sui similes criminosos adducunt, ut eis debeant in similibus opportuno tempore respondere, multaque crimina committuntur audacius ab eisdem. Volentes igitur, ut haec pestis contraria omni iuri penitus exstirpetur a clero, fraternitati vestrae mandamus [per apostolica scripta praecipiendo], quatenus in huiusmodi probatione negativae, dum tamen possit affirmativa ex adverso probari, contra canonicas sanctiones in foro ecclesiastico neminem audiatis, sed in pergationibus bonae famae viros duntaxat canonice admittentes eum minus esse idoneum ad purgandum quodlibet crimen sciatis, qui nota infamiae super culpa consimili est respersus. [Dat. Romae V. Kal. Ian. Ao. II. 1218.]

Capitulum XIII. Fines dioecesium probantur per libros antiquos, adminicula, testes et famam.

Idem Aurelianensi et Lametensi Episcopis. Quum causam, quae inter venerabiles fratres nostros Colubriensem et Egitanensem episcopos super suarum limitatione dioecesum vertitur, vobis duximus committendam, discretioni vestrae mandamus, quatenus, quum ad principale in causa veneritis supra dicta, vos secundum divisiones, quae per libros antiquos vel alio modo melius probabuntur, nec non et testes, famam et quaecunque alia adminicula, Deum habentes prae oculis, in commisso vobis negotio procedatis.

Capitulum XIV. Possunt reprobari matronae, per quas virginitas probatur.

Idem Episcopo et Archidiacono Senonensibus. Causam matrimonii, quae inter V. iuvenem et G. puellam Senonensem, quae se virginem et monacham profitetur, noscitur agitari, +quia non ita instructam misisti, frater episcope, ut in ea usque ad calculum sententiae diffinitivae procedere libere valeremus, vobis remittimus plenius instruendam; discretioni vestrae Mandamus, quatenus eandem puellam ponatis interim in illo monasterio auctoritate apostolica, quod intravit, ut ibi secure valeat commorari, donec iudiciali sententia quid agi debeat decernatur, recepturi postmodum, prout iustitia dictaverit, non solum probationes viri, sicut protestatus fuerat, quas inducere voluerit contra mulieres illas, quae ad investigandum signa virginitatis ex parte puellae fuerunt introductae, verum etiam probationes alias hoc negotium contingentes, quas pars utralibet duxerit producendas. Et quia, ut dicit canon, saepe manus fallitur et oculus obstetricum, volumus et mandamus, ut adhuc honestas matronas providas et prudentes deputare curetis ad inquirendum, utrum dicta puella virginitatis privilegio sit munita, causamque nobis sub vestris sigillis instructam plenius remittatis.

Capitulum XV. Acta etiam litis ordinatoria facta coram primis iudicibus, fidem faciunt coram secundis.

Gregorius IX. Praeposito sanctae Mariae Magdeburgensis et Decano Misinensi. Quum bonae memoriae (Et infra:) Quum acta originalia dicantur apud priores iudices remansisse, mandamus, quatenus ea cum omni diligentia requirentes, ipsa, si potuerint inveniri, et si qua partes duxerint legitime proponenda, in scriptis redacta ad nostram praesentiam remittatis. Alioquin quum non revocetur in dubium de contestatione litis super statu Pigamensis monasterii, et quibusdam spoliationibus contra abbatem eius factis a Mesburgensi episcopo, recipiatis partium probationes de novo, et audientes, si partes audire voluerint, de compositione tractatum, tam quod super hoc inveneritis, quam causam sufficienter instructam ad nos remittere procuretis.

Titulus X X . De testibus et attestationibus.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Breve est.

Ex concilio Matercensi. Placuit sancto conventui, ut testes ad testimonium non conducantur pretio, et ut quicunque idonei et fideles in testimonium assumantur, ut is, contra quem testimoniare debent, nullam eis infamiam possit inferre, ac nullus testimonium dicat, nisi ieiunus.

Capitulum II. Nulla est receptio testium facta contra non citatum.

Gregorius Ioanni Defensori eunti in Hispaniam. In nomine Domini (Et infra:) Quod autem dicit idem episcopus, quia se absente etiam vilissimi sint testes exhibiti, nullius momenti lege noscendum est constitutionis novellae, quae de testibus loquitur in haec verba: [«Hoc quoque saepius agnovimus, quoniam quidam aut apud locorum defensores aut apud clarissimos provinciarum iudices, aut etiam, ut assolet, hic apud virum clarissimum magistrum census ingrediuntur, et queruntur tanquam ab alio passi aliquid contra leges, aut aliter laesi aut damnificati, testes volentes producere. At»] «Ne postea obiiciatur eis, quod per unam partem gesta et confecta sunt, oportet, ut testimonia dentur, illo admonito a iudice aut defensore, venire et audire testes. Si vero noluerit venire, et non ex inevitabili quadam necessitate venire non possit, sancimus, huiusmodi testimonia ita valere, tanquam si non ex una parte consisterent, sed etiam ipso praesente facta fuissent.» Ecce admonendus est semper adversarius, ut ad audiendos testes veniat, quod quia hic omissum est, necesse est, ut quod contra legem actum est non habeat firmitatem. [Quales autem testes etc.]

Capitulum III. Mulier testificatur contra clericum, quum de crimine agitur.

Idem Sabino Defensori Sardiniae. Quoniam aliqua nobis de persona Epiphanii presbyteri sunt facinora nunciata, necesse est, ut cuncta diligentius perscruteris, et seu mulieres, cum quibus peregisse dicitur, seu alios, quos de causa eadem scire aliquid senseris, huc pariter festines adducere, quatenus ecclesiastica districtione liquide possint quae vera sunt aperiri. [Haec vero etc.]

Capitulum IV. Ubi agitur ad correctionem de peccato impediendo, principalis persona admittitur in testem.

Pascalis Papa II. In omni negotio principalis persona, dicens veritatem de re sibi nota, rectissime habenda est pro teste, cui quidem adhibito uno efficiuntur duo testes, adhibitis duobus efficiuntur tres. Quod patenter ostendit Dominus, quum dicit: «Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum; quodsi te non audierit, adhibe tecum unum vel duos testes, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum,» et alibi [idem] affirmat dicens. «Non unus stet contra alium, sed in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.» Item alibi affirmat dicens. «Ego sum, qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me Pater; nam in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.»

Capitulum V. Dicit, quales esse, et qualiter iurare debeant, qui super consanguinitate deponunt.

Eugenius III. Quotiens aliqui propter cognationem propinquitatis vel consanguinitatis separari petuntur, duobus vel tribus testibus adhibitis affirmari debet, qui de eadem consanguinitate supersint, vel totidem senioribus et melioribus loci eiusdem id debet legitime comprobari. Probatio autem testium debet fieri duplici iuramento, ut iurent se non privato odio, neque amicitia, neque pro aliquo commodo, quod habuerint, vel quod habent vel habituri sunt, ad hoc iurandum esse inductos; postea debent iurare, sicut ipsi dicunt, rei veritatem accepisse a maioribus suis, et credere ita esse.

Capitulum VI. Praelatus et clerici qui causam ecclesiae non procurant, testificari possunt in ea.

Idem Priori et Fratribus S. Trinitatis. Insuper etiam auctoritate nostra statuimus, ut liceat vobis in causis ecclesiae vestrae ferre testimonium, dummodo unus ex vobis vel duo ad agendum et respondendum instituantur, quorum testimonium in causis, in quibus actores vel responsales sunt instituti, non debet admitti.

Capitulum VII. Si probatio exceptionis oppositae contra testem productum non admittitur, antequam dictum testis recipiatur, in casu, in quo admitti debuit, licite appellatur. Hoc dicit secundum lecturam, quam ponit Panorm.

Idem R. Herfordensi Episcopo et Abbati Sardi. Ex parte A. presbyteri ad nos est querela perlata, quod, quum ipse ecclesiam de Clunoden. canonice fuisset adeptus, et eam XXX. annis et amplius pacifice possedisset, miles quidam H. nomine ipsum exinde gravibus molestiis et iniuriis lacessivit, et tandem, tacito, quod laicus esset, ad iudices nostras literas impetravit, quod, si dictus presbyter filius esset illius, qui proximo in eadem ecclesia ministrarat, et iure hereditario eam teneret, vel quod publice fornicariam haberet, ipsum a praedicta ecclesia prorsus amoverent. Tandem vero, quum idem miles per interpositam personam eum coram praefatis iudicibus traxisset in causam, quosdam laicos infames et notabiles ad testimonium perhibendum dicitur produxisse, quod videlicet memoratus presbyter filius sacerdotis illius fuisset, qui proximo in ipsa ecclesia ministraverat. Licet autem praedictus A. presbyter assereret, illos testes non esse recipiendos pro eo, quod quidam eorum latrones et raptores manifesti essent, quidam vero in causa alia fuissent convicti de periurio, et se constanter hoc diceret probaturum, nihilominus tamen praefati iudices, testibus talibus adversae partis receptis, eidem presbytero absenti, etiam post appellationem, quam super hoc se interposuisse proponit, praescriptam abiudicaverunt ecclesiam, quam nunc praescripti militis dapiferi filius detinet occupatam. +Quoniam igitur de vobis satis plene confidimus, causam ipsam discretioni vestrae duximus committendam, praesentium vobis auctoritate praecipiendo Mandamus, quatenus, partibus coram vobis convocatis, super hoc rei veritatem diligenter inquiratis, et si vobis constiterit, quod praedictus presbyter non fuerit legitime per testes idoneos praescripta ecclesia spoliatus, eorundem iudicum cassata sententia literis etiam confirmationis, si quae sunt super eadem ecclesia impetratae, non obstantibus, ecclesiam illam presbytero restituatis eidem dilatione, contradictione et appellatione cessante, ipsumque de cetero non permittatis exinde a supra dicto milite, vel ab eo, qui ipsam tenet ecclesiam molestari. Si vero res aliter se haberet, nihilominus causam audiatis, et fine debito terminetis. Testes autem, si quos idem A. in suae assertionis testimonium invocaverit, monere curetis et diligenter inducere divino intuitu et amore iustitiae, ut coram vobis super his perhibeant testimonium veritati, nec quicquam exinde in suae salutis periculum reticere praesumant.

Capitulum VIII. Iudex mittere debet examinatorem discretum ad testes recipiendos, qui ad eum commode venire non possunt.

Idem Exonensi et Vigorniensi Episcopis. Si qui testium valetudinarii sunt, et senes, vel debilitate confecti, aut paupertate depressi, ita, quod non possint ad vestram praesentiam adduci, ad ipsos recipiendos mittatis personas idoneas et discretas.

Capitulum IX. Retractanda est sententia, si constat, eam fuisse latam ad dictum corruptorum testium. H. d. secundum lecturam, quam tenet Panorm.

Alexander III. Belvacensi Episcopo. Sicut nobis est ex parte tua intimatum, quidam parochiani tui accepta pecunia de parentela inter virum et uxorem exhibent iuramenta, per quae inter ipsos divortii sententia promulgatur, postea vero privatim nullam inter eos consanguinitatis lineam asserentes, se corruptos muneribus dicunt, et testimonium perhibuisse falsitati. Super quo taliter respondemus, quod, si vir et uxor, aut alter eorum ad secunda vota transivit, nullum aliud remedium superesse videretur, nisi ut testibus de periurio, et adulterio uno pluribusve, quibus causam dederunt, poenitentia indicatur. Si vero ad secunda vota idem vir et uxor non migraverint, diligenter inquirendi sunt coram quibus corruptio intercessit, et, si tales exhibeantur, per quos possit praedictae corruptionis veritas comprobari, recepto eorum testimonio est sententia revocanda. Non enim testimonium praedictorum, quum periuri sint, est in hoc casu aliquatenus admittendum.

Capitulum X. Socius criminis et muneris non testificatur etiam in crimine simoniae. Et unius testimonium non sufficit ad condemnationem.

Idem. Veniens ad nos cum literis tuis L. presbyter tuus sua nobis relatione monstravit, et hoc idem tuae literae continebant, quod, quum in ecclesia de Oven. institutus fuisset, ei obiectum fuit, quod in ecclesia de Oven. canonicum non habuisset ingressum, videlicet quia prius promisisset unicuique parochianorum quinque barillos vini remittere, qui sacerdoti eiusdem ecclesiae ibi pro tempore servienti consueverant pro beneficio dari. Verum quum duo apparuissent, qui iurati deposuerunt, praedictum presbyterum talem fecisse promissionem, et cum altero illorum pactum illud indecenter [dicerent] factum fuisse, tu de presbytero prout decuit et ordo rationis exigit, iudicasti. Et nos tuam sententiam, prout dignum est, commendamus, eo, quod ille, qui eodem erat infectus crimine, inde contra eum testificari non posset, nullique de se confesso adversus alium in eodem crimine sit credendum, nec unius testimonium ad condemnationem sufficiat alicuius. [Sane, quod in literis etc.]

Capitulum XI. Attestationes in uno iudicio receptae fidem faciunt in eadem causa, et inter easdem personas coram alio iudice.

Idem Abbati sancti L. et Priori sancti C. Causam, quae +inter N. et O. monachos super electione de utroque facta in monasterio diutius est agitata, experientiae vestrae committimus audiendam, et appellatione remota fine debito terminandam. Ideoque Discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus partes ante vestram praesentiam convocetis, et susceptis attestationibus utriusque partis, quae ab aliis iudicibus sunt receptae, testes alios, si qui idonei producti fuerint, admittentes, nisi attestationes ipsae sint publicatae, et rationibus hinc inde diligenter auditis et cognitis, causam ipsam sublato appellationis remedio fine debito terminetis.

Capitulum XII. Clerici non sunt a ferendo testimonio in causa ecclesiae suae sine rationabili causa repellendi.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo et Vigorniensi Episcopo. Quum nuncius canonicorum de Plutino, et nuncius Ioelis militis etc. (Et infra:) Praeterea Non lateat prudentiam vestram, quod clerici non sunt a ferendo testimonio super proprio negotio ecclesiae suae, nisi alia rationabilis causa impediat, repellendi.

Capitulum XIII. Crimen nunc probatum repellit testem alias de illo crimine non damnatum.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Super eo vero, quod quaesivisti a nobis, utrum testes illi sint reprobandi in causa criminali vel civili quibus ab adversa parte crimina opponuntur tuae prudentiae respondemus, quod, si etiam ante non sunt convicti vel confessi de criminibus illis, dummodo inde convincantur, in testi-monium non debent admitti.

Capitulum XIV. Laicus in criminali non testificatur contra clericum, accusat tamcn pro sua vel suorum iniuria.

Idem Salernitano Archiepiscopo. De cetero laicos in accusationem vel testimonium contra clericum in criminali causa non esse aliquatenus admittendos, censura sacrorum canonum manifestius edocet, nisi forte suam vel suorum iniuriam prosequantur; nec tunc etiam ad testimonium, sed ad accusationem possunt admitti. At si etc. (cf. c. 4. de iud. II. 1.).

Capitulum XV. In causis ecclesiasticis et civilibus possunt fieri tres productiones testium; quarta autem non admittitur absque solennitate legali. Et super dictis testium post ipsorum publicationem potest publice disputari. H. d. secundum lecturam communem et verbis textus congruentem.

Idem eidem. In causis ecclesiasticis vel civilibus ultra tertiam productionem non debent testes produci, nisi adhibita quadam solennitate, quae in legibus invenitur expressa. Et super dictis testium, quum fuerint publicata, publice potest disputari.

Capitulum XVI. Si quis probat actum gestum post appellationem, et adversarius probat quod ante, praefertur prima probatio, et actus iudicatur non tenere, nisi secundus probet, quod ante omnem appellationem.

Idem Praeposito et Canonicis Embrudensis ecclesiae. Quum tu, fili praeposite, cum quibusdam canonicis tuis, et venerabilis frater [noster] archiepiscopus vester pro causa, quae inter vos et ipsum vertebatur, essetis in nostra praesentia constituti, +archiepiscopo asserente, quod vos ante appellationem excommunicasset, et postulante sententiam suam confirmari, econtra proposuisti, quod post appellationem in vos sententiam excommunicationis protulisset, et ob hoc dixisti, eam nullius momenti fuisse. Obiecisii etiam tam tu quam altera pars, quod testes fuerint hinc inde producti, et attestationes eorum receptae. Nos vero, auditis et cognitis rationibus et allegationibus utriusque partis, et attestationibus diligenter inspectis, Quum constet, testes vestros iurasse, quod post appellationem excommunicationis sententiam tulerit, et archiepiscopi testes similiter iurasse, quod ante appellationem, nos dicta testium benigne interpretari ac providere volentes, ne de periurii reatu notentur, quia utrumque esse potuit, et quod post primam appellationem et ante secundam sententia lata fuerit, de communi consilio fratrum [nostrorum] eandem sententiam denunciamus et decernimus non tenere. [Ut autem huius nostrae diffinitionis etc.]

Capitulum XVII. In causa appellationis super novis capitulis tantum testes novi et veteres producuntur iuramento secundum morem prius recepto.

Idem Episcopo Placentino. Fraternitatis tuae literis nos consulere voluisti, utrum recipiendi sint novi testes super quaestione iudicata, in qua testibus renunciatum esse constet utrinque, et an, testibus in prima causa receptis, propter causam appellationis liceat super quaestionibus iudicatis aliquid novi proponere? +Licet igitur nobis ex his non plene innotuerit, utrum testes super eisdem vel novis capitulis a partibus desiderentur induci, quia tamen, quum prudentium iuris copiam [non] habeas, nos super hoc consulere voluisti, hoc Duximus tibi respondendum, quod in appellationis causa, si nova contigerit emergere capitula, super quibus aliqua partium voluerit novos testes inducere, vel per iam receptos aliquid comprobare, eos credimus posse recipi super novis duntaxat capitulis, receptis prius ab ipsis secundum formam recipiendorum testium iuramentis.

Capitulum XVIII. Qui iuravit testimonium non dicere, testificari compellitur, si testificationes publicatae non sunt.

Idem Exonensi Episcopo. Intimavit nobis R. presbyter, quod G. clericus capellanum eius et alios quamplures de testibus suis iuramento constrinxit, quod testimonium, consilium et auxilium contra ipsum non praeberent eidem. Ideoque praesentium auctoritate vobis iniungimus, ut, si testimonium eorum publicatum non est, nec est abrenunciatum testibus, eos, qui sunt iuramento adstricti, et alios, si necesse fuerit, idoneos, quos ipse in testimonium produxerit, recipere non postponas.

Capitulum XIX. Publicatio vel renunciatio testium in certis capitulis non praeiudicat volenti testes producere in aliis. H. d. quoad titulum.

Idem Abbati et Fratribus de Martura. Causam, quae vertitur inter vos, et dilectos filios nostros plebanum et clericos plebis sanctae Mariae de Martura, iam pridem filiis nostris archipresbytero Vulterano et abbati de Spognia commisimus iudicibus appellatione remota fine debito terminandam. Quumque utraque pars propter hoc in eorum esset praesentia constituta, et testes essent hinc inde recepti, et eis ab utraque parte renunciatum, et attestationes utriusque partis etiam publicatae, quoddam privilegium nuper a nobis impetratum in medium protulistis, +asserentes, vos quaedam alia munimenta a nobis impetrasse, quae rationes supra dictae plebis obscurare et impedire videntur, quare causa ipsa nondum potuit terminari. Quia vero sollicitudini nostrae incumbit, utrique ecclesiae iura sua conservare integra, ac litibus et contentionibus finem imponere, Iudicibus ipsis praecipiendo mandavimus, ut partes ipsas ante suam praesentiam convocent, et super aliis capitulis, si qua alia fuerint ab his, super quibus testes recepti sunt, et eorum attestationes publicatae, rationes hinc inde diligenter audiant, et testes, si qui idonei producti fuerint, recipiant, et nullis capitulis noviter a nobis per vestros nuncios impetratis, quae contineantur in privilegio vestro, vel in aliis literis, quas vobis indulsimus, postquam causam ipsam eisdem commisimus, praedictae plebi in hac causa impedimentum praestantibus, concordia vel iustitia mediante decidant. Quia vero venerabilis frater noster I. Florentinus episcopus per suas nobis literas intimavit, quaedam capitula eidem privilegio, quod monasterio vestro nuper indulsimus, esse inserta, quae obvia rationi videntur, per praesentia scripta vobis praecipiendo mandamus, quatenus privilegium illud, sicut gratiam beati Petri et nostram caram habetis, ad nostram praesentiam cum vestro nuncio, qui ad nos secure cum eodem veniat, dilatione et occasione cessante transmittatis.

Capitulum XX. A testimonio repellitur simili morbo laborans.

Idem Novicensi Episcopo. Personas ecclesiarum (Et infra: [cf. c. 4. de appell. 2.28.]) Verum si coram te, vel alio quolibet huiusmodi negotia ventilentur, nolumus, ut aliqui consimili morbo laborantes, si certum sit, aut legitime super hoc possint convinci, si ab alterutra parte testes adducti fuerint, in testimonium admittantur.

Capitulum XXI. Christianus contra Iudaeum in testem admittitur.

Idem in concilio Lateranensi. Iudaei sive Sarraceni (Et infra: cf. c. 5. de Iudaeis V. 5.) Testimonium quoque Christianorum adversus Iudaeos in omnibus causis, quum illi adversus Christianos testibus suis uti praesumant recipiendum esse censemus, et anathemate decernimus feriendos, quicunque Iudaeos Christianis voluerint in hac parte praeferre, quum eos Christianis subiacere oporteat, et ab eis pro sola humanitate foveri. [Si qui etc. cf. c. 5. de Iudaeis V. 5.]

Capitulum XXII. Testimonium matris est suspectum, ubi filia petit in virum aliquem se maiorem. Et ad dictum solius matris de impedimento deponentis impeditur matrimonium, sed contractum non dissolvitur.

Idem Matthaeo Cardinali. Super eo, quod a nobis tua devotio postulavit, utrum, viro negante se mulierem affidasse, ipsius mater mulieris et altera mulier possint ad testimonium recipi, consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum mater filiae incrementum et honorem videtur diligere, ubi vir superior est divitiis et nobilitate, potentia vel honore, testimonium eius omnino videtur esse suspectum, et ideo non esse aliquatenus admittendum. Super illa vero quaestione, quam fecisti, an mulier coniungenda non sit viro, pro eo, quod sola mater alterutrius eos esse consanguineos confitetur, discretioni tuae taliter respondemus, quod, si non est firmatum matrimonium inter eos, matre asseverante, ipsos esse consanguineos, non debent coniungi, quia praesumptio est non modica, quod se linea consanguinitatis attingant, quum mater id confitetur. Si vero matrimonium est firmatum, non debet sine plurium iuramento dissolvi.

Capitulum XXIII. Ad decisionem causae, maxime pro parte Iudaei, non sufficit regulariter unius testimonium, quam duorum probatae vitae et laudabilis conversationis.

Idem. Licet universis +[Dei fidelibus ex commissi nobis officii debito debeamus provisione adesse, attentius tamen ecclesiasticos viros a pravorum molestiis malignantium vigili cura defendere debemus, ad quorum regimen specialius sumus, licet insufficientibus meritis, Dei providentia deputati.] Perlatum est [autem] ad audientiam nostram, quod Iudaei in civitate vestra commorantes ad tantam devenerint superbiam et elationem, quod, si quando inter eos et quemlibet clericum, sive inter vos et ipsos causa emerserit, vos ad saecularem iudicem trahunt, et coram quocunque iudice vobiscum litigant, per simplicem chartam absque testibus, vel per unum qualemcunque Christianum vel Iudaeum contra omnem iustitiam et rationem causam suam probare intendunt, et adversum se [etiam] magnorum et probatorum virorum non recipiunt testimonium. Quia vero non est licitum alicui Christiano, et multo minus crucis Christi inimico, ut scilicet ecclesiasticos viros ad saecularem curiam trahant, et causae suae unius tantum quasi legitimo testimonio finem imponant discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus, si inter vos et quoscunque Christianos sive Iudaeos emerserit quaestio, pro nullius vocatione ad saecularem curiam, ut ibi de negotio tractetis aut iudicemini, accedere praesumatis, sed, sicut exigit iustitia et aequitatis ratio postulat, in qualibet causa Christiani, et maxime clerici, non minus quam duorum vel trium virorum, qui sint probatae vitae et fidelis conversationis, testimonium admittatis, iuxta illud dominicum: «In ore duorum vel trium testium stat omne verbum,» quia, licet quaedam sint causae, quae plures quam duos exigant testes, nulla est tamen causa, quae unius tantum testimonio, quamvis legitimo, rationabiliter terminetur. [Ad haec etc. (cf. c. 8. de Iud. V. 5.)]

Capitulum XXIV. Non sunt idonei testes, quos actor de familia sua produxit.

Idem Firmano Episcopo. In literis (Et infra:) Quidam nobilis tui episcopatus quandam sibi legitime copulans, quum eam in domo sua fere per septennium tenuisset, consobrinam patris eius, antequam duceret, se asseruit cognovisse, ad quod probandum testes de familia sua tres produxit. Respondemus igitur, ut, si res ita se habet, pro illorum testimonio ipsum ab uxore nulla ratione dividi patiaris, nec contra ipsos aliquos audias, nisi probatae essent vitae et opinionis, de quibus verisimile non esset, quod deberent pro aliquo deierare.

Capitulum XXV. Donec attestationes fuerint publicatae, et eis renunciatum, produci possunt testes; postea vero non super eodem capitulo, sed super alio sic. H. d. quoad titulum.

Urbanus III. Quum venisset ad apostolicam sedem dilectus filius noster magister M., nobis exposuit, quod felicis memoriae Lucius Papa praedecessor noster causam, quae inter ipsum et dilectum filium nostrum abbatem de Sicolan. vertebatur, commisit iudicibus fine debito terminandam (Et infra:) Discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, partibus convocatis, si sententiam illorum noveritis canonice promulgatam, eam auctoritate apostolica confirmetis et faciatis exsecutioni mandari, nec appellatio illam impediat, quae hic interposita dicitur occasione mortis praedecessoris nostri, quum postea et egerit et responderit, testesque duxerit producendos. Quaestiones quoque alias, super quibus testes fuere producti, et depositiones publicatae eorum, vel renunciatum fuit testibus hinc et inde, nullis aliis ab alterutra parte super eodem receptis, secundum tenorem ipsarum mediante iustitia sine appellationis obstaculo terminetis. Si quae vero fuerint quaestiones, super quibus vel testes non fuerint producti, vel, renunciatum eisdem, audiatis, si qua hinc inde proposita fuerint, appellatione cessante finem illis debitum imponentes.

Capitulum XXVI. Potest reus producere testes ad probandum contrarium eius, quod actor probavit, si publicatio attestationum non est facta, consuetudine contraria non obstante. H. d. secundum notabiliorem lecturam.

Clemens III. Series tui rescripti nobis aperuit, quod, quum nuper inter filios et filias quorundam nobilium tuae civitatis coniugalis quaestio tractaretur, +quia distrahebaris ad alia urgentiora negotia, vices tuas in ventilatione illius quaestionis quibusdam viris prudentibus commisisti, ante quos Pars illa, quae matrimonium accusabat, testes produxit legitimos, qui consanguinitatem inter praedictos esse firmiter asserebant in quinto gradu, in primo gradu ponendo duas personas, B. videlicet et I., dicentes illos esse fratrem et sororem; pars autem opposita id falsum esse dicebat, B. scilicet esse sororem I., ad corroborandam assertionem suam tam testes offerens quam publicum instrumentum. Unde, quia pars accusantium testes illos non esse recipiendos proponit, et tu non esse consuetudinem ecclesiae tuae affirmas, ut post receptos testes, qui consanguinitatem secundum formam canonum computant, alii ex opposito admittantur, super quo tam in praesenti negotio quam in similibus postulas edoceri, praesenti pagina respondemus, quod, si non est aliud canonicum, quod obsistat, non obstante illa consuetudine, utpote iuri contraria, testes appellatione cessante recipere non omittas.

Capitulum XXVII. Carnalis copula probatur per conveniens testimonium de visu; idem in testimonio auditus, quod adminicula et fama coadiuvant.

Coelestinus III. Praeterea quum quis accusatur aliquam cognovisse, an sint testes interrogandi de visu, aut sola viciniae fama sufficiat, vel si iuratis testibus sit credendum, qui se carnalis copulae conscios esse fatentur, sed de visu nihil affirmant, nos inter alia consulere voluisti. Ad haec itaque Respondemus, quod, si testimonium conveniens de visu reddatur, vel etiam de auditu, et praesumptionem violentam fama consentiens subministret, ac alia legitima adminicula suffragentur eidem standum est testimonio iuratorum. Etenim circumspectus iudex atque discretus iuxta illud, quod in iure civili cautum exsistit, motum animi sui ex argumentis et testimoniis, quae rei aptiora esse compererit, confirmabit.

Capitulum XXVIII. Unius iudicis verbo non creditur; scripturae vero eius per testes reprobari possunt. Fallit hoc in Papa. Ita communiter summatur.

Innocentius III. Consulibus et Populo Beneventano. Quum a nobis (Et infra:) Et canonica et civilia iura sequentes districtius inhibemus, ne unius iudicis, quantaecunque fuerit auctoritatis, verbo credatur in causis, sive super testamentis, sive super quibuslibet aliis contractibus quaestio agitetur. Nec scriptum eorum, nisi testium adminiculo fulciatur, earn obtineat firmitatem, quin ei possint et debeant duorum vel trium testium bonorum testimonia praevalere, salva in omnibus sedis apostolicae auctoritate. [Nulli ergo etc. Dat. Romae ap. S. Petr. IV. Id. Iun. 1198.]

Capitulum XXIX. Testi super dilatoria inducto non creditur super principali, nec cogitur deponere; secus si super peremptoria. Tunc enim cogi potest, ut iuret deponere super toto.

Idem Tyrensi Episcopo. De testibus, +qui ad exceptionem probandam a partibus inducuntur, tua nos duxit fraternitas consulendos, utrum cogendi sint super principali etiam negotio ferre testimonium veritati, et an illi sint, sicut ceteri testes, examinandi districte, qui ad purgandam alicuius infamiam inducuntur. Super hoc igitur fraternitatem tuam plurimum [in Domino] commendantes, quae in dubiis sedis apostolicae vult certificari rescripto, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si testes iam sint inducti ad exceptionem dilatoriam solummodo probandam, quum super ea tantum iuraverint dicere veritatem, super principali nec debent audiri, nec cogi testimonium perhibere, utpote super quo deponerent non iurati. Si vero, quum ad probandam exceptionem peremptoriam ab alterutra partium inducuntur, reliqua pars super principali negotio etiam eos deponere forte petierit, et ut cogantur super toto negotio dicere veritatem, sacramento eos postulaverit obligari, ad id sunt sine dubitatione cogendi, nisi forsitan sufficiens productio testium super principali iam facta fuerit, vel renunciatum testibus, vel depositiones testium fuerint publicatae. [Illi vero etc. (cf. c. 13. de purg. can. V. 34.) Dat. Lat. IV. Non. Ian. 1199.]

Capitulum XXX. Dicta testium non sunt ad petitionem tertii publicanda. Et is, qui produxit testes coram certis iudicibus, non potest ad eundem effectum coram iudicibus aliis illos producere; sed illorum attestationibus debet esse contentus.

Idem Heliensi et Cistrensi Episcopis et Archidiacono de Norban. Constitutus in praesentia nostra dilectus filius magister Robertus procurator magistri R. de sancto Eadmundo proposuit, quod, quum dilecti filii decanus et Capitulum Eboracense ei tum auctoritate Lateranensis concilii, tum privilegii proprii ratione archidiaconatum Richemundiae canonice contulissent, +eidem tam stallum in choro quam locum in capitulo assignantes, et ipse possessionem archidiaconatus per eosdem adeptus obedientiam et iuramentum solitum ab eiusdem archidiaconatus clericis recepisset, dilectus filius magister H. de Kent, qui archidiaconus Richemundiae nominatur, ipsum eo praeter iuris ordinem et post appellationem ad nos interpositam spoliavit, quumque praedictus R. ad iudices super restitutione sua commissionis literas impetrasset, memoratus magister H. ad sedem apostolicam appellavit, et, ad praesentiam nostram accedens, literas revocatorias impetravit, quas idem procurator per falsi suggestionem asseruit impetratas. (Et infra:) Et Inter alia postulabat praedictus H., faceremus depositiones quorundam testium aperiri, sed procurator praedictus aperiendas eas non esse dicebat, quum non in hac causa fuissent inducti, sed in ea potius, quae inter venerabilem fratrem nostrum Eboracensem archiepiscopum et eundem R. vertebatur. (Et infra:) Licet autem archidiaconus, sicut superius est praemissum, ad faciendam nobis fidem super omnibus pleniorem attestationes quasdam peteret aperiri, adversarius autem in alia causa eas assereret fuisse receptas, Nos eas aperire noluimus, sed causam eorundem ipsorum assensu duximus vestro examini committendam. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus partibus convocatis inquiratis super praemissis omnibus diligentius veritatem, et quod canonicum fuerit appellatione postposita discernatis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari, ita tamen, quod, si vobis constiterit, praefatum H. testes pro se coram bonae memoriae episcopo et dilecto filio decano Linconensi, et te, fili archidiacone, ac dilecto filio nostro P. tit. S. Marcelli presbytero cardinali, tunc apostolicae sedis legato, delegatis iudicibus produxisse, attestationibus apud eum depositis sit contentus; alioquin, eo non obstante, quod testes illi coram iudicibus ipsis, et te, fili archidiacone, fuere producti, pro dicto H. si producti fuerint, ad testimonium admittantur.

Capitulum XXXI. Publicatis attestationibus non opponitur in personas testium; tres casus excipit, et ad secundum determinationem subdit.

Idem. Praesentium auctoritate statuimus, ut si quis post depositiones testium publicatas obiicere voluerit in personas eorum, ei tunc tandem id liceat, quum iuramento firmaverit, quod ad hoc ex malitia non procedat: nisi forsan ante publicationem id fuerit protestatus, vel ostendere poterit, quod post publicationem didicerit quod obiicit in personas. Ceterum, quum quis personas testium se velle post publicationem depositionum repellere fuerit protestatus, si quid pro ipso dixerint, de facili non credatur.

Capitulum XXXII. Si actoris et rei testes contraria deponunt, fidem sibi non derogant, sed praevalent digniores, et verisimiliora deponentes, et, si in ceteris est disparitas, praefertur numerus.

Idem Londonensi et Heliensi Episcopis. In nostra praesentia +constitutus dilectus filius magister Walterus, nomine dilecti filii archidiaconi Cantuariensis, a quo procurator ad hoc fuerat destinatus, possessionem ecclesiae de Midleton, quam dilecti filii abbas et monachi S. Augustini Cantuariensis illicite occuparant, cum fructibus medio tempore perceptis sibi restitui postulavit, [praesertim quum tam de communi iure, quam de consuetudine generali Anglicanae ecclesiae custodia vacantium ecclesiarum Cantuariensis dioecesis ad archidiaconum ipsum pertineat, ac, duabus personis decedentibus in ecclesia memorata, antequam monachi nunc ultimo ipsam custodiam occupassent, archidiaconus Cantuariensis in eadem ecclesia usus fuerit isto iure, sicut per XXV. testes omni exceptione maiores in praesentia delegatorum iudicum sufficienter probatum esse dicebat, quorum depositiones legi audivimus coram nobis. Adiecit insuper post mortem ultimae personae in eadem ecclesia decedentis possessionem clavium ipsius ecclesiae eundem archidiaconum habuisse, sicut quatuor sacerdotes, unus diaconus et unus clericus evidentissime testabantur. Unde, quum ecclesiam de Faversham restitui decrevimus monachis antedictis, pari iure archidiacono debebat restitui ecclesia memorata. Dilectus autem filius O. monachus S. Augustini Cantuariensis proposuit ex adverso, quod, quum dicta ecclesia de Midelton ad monasterium suum pertineat nullo mediante, et ipsius custodiam hactenus possederit inconcusse, sicut per XVI. testes omni pariter exceptione maiores pro parte sua fuerat evidenter probatum, utendo iure suo praefato archidiacono iniuriam non fecerunt. Per duos quoque monachos fuerat sufficienter ostensum, quod de ipsa et rebus eius libere disponebat.] Quum igitur hinc plures, inde vero sint testes numero pauciores producti, quos non solum diversa, sed adversa penitus in quibusdam constat testimonia reddidisse, quia etiam ad multitudinem tantum respicere non oportet, sed ad testium qualitatem, et ad ipsorum deposita, quibus potius lux veritatis assistit, ex quibus motum animi sui convenit iudicem informare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si testes utrinque producti eiusdem honestatis et existimationis exstiterint, quum constet testes monachorum esse testibus archidiaconi numero pauciores, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo pro ipso archidiacono sententiam proferatis. Si vero testes ex parte monachorum producti tantae praeeminentiae fuerint, quod eorum auctoritas aliorum sit merito multitudini praeferenda, contradictione et appellatione pariter non obstante ab impetitione archidiaconi absolvatis eosdem abbatem et monachos. [Quod si non omnes etc. Dat. Romae II. Id. Dec. 1205.]

Capitulum XXXIII. Ad probanda impedimenta electi, laici et feminae admittuntur. Adde: et testes de auditu et fama sufficienter non probant.

Idem Priori sancti Fridiani Lucani et magistro G. Canonico Pisano. Tam literis vestris, quam depositionibus testium diligenter auditis, intelleximus evidenter, nihil esse contra dilectum filium Lucanum electum sufficienter ostensum, nisi de auditu tantum et fama, quum super aliis, si qua forte videantur esse probata, testes sint vel soli, tales, qui non potuerunt illa legitime comprobare. Quia vero super matrimonio, quod idem electus dicitur contraxisse cum vidua, testes non fuere recepti propter appellationis obstaculum, ne videlicet laici vel feminae in tali reciperentur articulo contra ipsum, sicut vestris nobis literis intimastis, licet nuncii eiusdem electi coram nobis probare aliud niterentur, nos, ut tantae irregularitatis obiectio non remaneat indiscussa, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus testes sive laicos sive feminas, duntaxat idoneos, qui ad hoc fuerint probandum infra mensem inducti, recipiatis legaliter et examinetis prudenter, excommunicantes solenniter, si quis eos impedire praesumpserit, quo minus testimonium perhibeant veritati. Demum attestationibus publicatis si forte constiterit, irregularitatem huiusmodi non esse probatam, indicatis eidem electo purgationem canonicam de obiectis, per septem canonicos maioris ecclesiae, vel priores ecclesiarum saecularium civitatis Lucanae presbyteros seu diaconos bonae famae praestandam. Qua recepta praefigatis ei terminum competentem, quo consecrandus nostro se conspectui repraesentet. Si vero vel irregularitatis impedimentum fuerit probatum, vel infra terminum constitutum non praestiterit purgationem indictam, vos eum auctoritate nostra suffulti, remoto cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo a praelatione Lucanae ecclesiae penitus amoventes, mandetis ex parte nostra capitulo, ut electionem de alio non differant canonice celebrare. Archipresbyterum autem Lucanum et G. [Amsoff] sacristam, qui contra praedictum electum literas nobis sub nomine longe maioris partis capituli destinaverunt, quum constet per attestationes praedictas, longe maiorem partem capituli non fuisse consciam huiusmodi literarum, ab officio et beneficio denuncietis esse suspensos, donec mereantur nostram indulgentiam obtinere. Inquiratis etc. [Dat. Ferentini II. Id. Maii. 1203.]

Capitulum XXXIV. In causa liberali contra contumacem, etiam lite non contestata, testes recipi possunt. Hoc dicit notabiliter secundum lectur. communem.

Idem Dulmensi Episcopo et Decano et Priori sanctae Trinitatis Eboracensis. Quum olim dilectus filius archidiaconus Menensis adversus venerabilem fratrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum super statu Menensis ecclesiae proposuerit in nostra et fratrum nostrorum praesentia quaestionem, archiepiscopo ipsi per literas nostras dedimus in mandatis, ut per se vel procuratorem idoneum ad praesentiam nostram super hoc accederet responsurus. Verum quum ipse nec venisset, nec misisset propter hoc idoneum responsalem, volentes Menevensi ecclesiae paterna sollicitudine providere, causam super hoc venerabili fratri nostro episcopo Heliensi et dilectis filiis Londinensi decano et archidiacono de Botingeham sub certa forma duximus committendam, a quibus non fuit hactenus iuxta mandatum nostrum in negotio ipso processum. Ne igitur causa ipsa remaneat indecisa, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, nisi pars adversa praedictum archidiaconum per exceptionem legitimam repellere valeat ab agendo, partibus, si poterit fieri, vel procuratoribus earum ad locum securum et idoneum per nuncios vestros et literas convocatis, et lite legitime contestata, testes, quos archiepiscopus in Anglia, et quos archidiaconus duxerit producendos contra eum in Wallia, recipere procuretis. Verum si archiepiscopus citatus legitime coram vobis vel per se vel per procuratorem idoneum noluerit comparere, aut litem etiam contestari, vos nihilominus testes, maxime senes et valetudinarios, quos archidiaconus per se, vel procuratorem suum duxerit producendos, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo admittatis, et depositiones eorum conscriptas et vestris sigillis inclusas ad sedem curetis apostolicam destinare, statuentes partibus terminum peremptorium competentem, quo per se, vel responsales idoneos nostro se conspectui repraesentent sententiam recepturae. [Testes etc. Dat. Ferentini XIV. Kal. Iul. Pont. nostr. Ao. VI. 1203.]

Capitulum XXXV. Publicatis attestationibus, admittitur adversarius ad probandum contrarium, si ante publicationem super hac probatione contraria instrui non potuit. H. d. et est casus singularis.

Idem Priori de Bolonic. et I. Rectori ecclesiae de Borellis. Ex tenore vestrarum accepimus literarum, quod, quum vobis et dilecto filio abbati de Furneia causam, quae vertitur inter R. filium W. de Eston. militem, et M. mulierem, sororem W. de Arches commiserimus fine debito terminandam, +praedicto abbate se rationabiliter excusante, quod cognitioni eiusdem causae interesse non posset, partes ad vestram praesentiam citavistis. Quibus in vestra praesentia constitutis, Pars mulieris proposuit, quod dictus miles prius corporale praestitit iuramentum, quod ipsam duceret in uxorem, et [eam] postmodum carnaliter cognitam traduxit in domum, et prolem suscepit ex ea. Miles vero praedictus hoc inficiabatur omnino, adiiciens, quod, etsi haec quae proponebantur ab ipsa, vera essent, eam tamen de iure habere non potuit eo, quod aliam tunc viventem prius duxerat in uxorem. Testibus itaque ab utraque parte receptis, et attestationibus publicatis, Quum per testes militis saepe dicti videretur esse probatum, quod ipse ante festum Purificationis beatae Virginis Mariae B. mulierem solenniter accepit in uxorem, et testes M. mulieris de Arches dicerent, quod in septimana paschali, sequente festum praedictum, de ea ducenda praestitit iuramentum, praedictus miles ab impetitione ipsius absolvi cum instantia postulabat. Verum ex parte saepe dictae mulieris exstitit replicatum, quod eo tempore, nec non et ante, quo testes dicti militis dixerant eum cum alia matrimonium contraxisse, fuerat semper in Eboracensi provincia commoratus; quum testes ipsi dicerent, hoc longe extra dictam provinciam actum esse, determinantes tempus et locum; quod per testes idoneos erat probare parata. Sed econtra fuit ex adverso responsum, quod, quum attestationes iam essent hinc inde solenniter publicatae, locus productioni testium iam non erat. Quia igitur dubitatis, utrum post publicationem attestationum super illo articulo deberent testes admitti, nos inquisitioni vestrae auctoritate praesentium respondemus, testes mulieris ad probandum illum articulum admittendos. [Dat. VIII. Kal. Dec. 1203.]

Capitulum XXXVI. Indulgenda est in causa quarta productio testium petita cum solennitate legali, causa legitima non refragante; alias legitime appellatur.

Idem Priori sancti Victoris. Significaverunt nobis per literas suas venerabilis frater noster Silvanectensis episcopus, et dilecti filii I. abbas S. Victoris Parisiensis et F. Aurelianensis decanus, quod, Quum causa, quae vertitur inter abbatem et monachos sancti Dionysii ex una parte, ac abbatissam et moniales de Forcellis ex altera tam super proprietate quam super possessione prioratus de Argentolio iudicibus a nobis commissa fuisset, et moniales super causa proprietatis prius litem ingressae testes produxissent in illa, postmodum possessionis iudicium suspenso petitorio intentarunt, quod eis de iure licere ipsi de prudentium consilio per interlocutoriam sententiam declararunt. Unde quum in causa possessionis, quam moniales petebant, ea videlicet ratione, quod illae, quibus ipsae successerant, inde fuerant violenter eiectae, testes fuerunt ab utraque parte producti, et eousque erat processum, ut publicatio iam fieri deberet, +petebant moniales praedictae, depositiones testium in causa possessionis tantummodo publicari; sed contradicebant monachi, allegantes, quod, sicut causa proprietatis fuerat prius coepta, ita debebat accipere prius finem, vel saltem tam super petitorio quam super possessorio testes simul publicari debebant. Ipsi vero, auditis hinc inde propositis, quum super hoc vellent interloqui habito consilio sapientum, monachi adiecerunt, quod super causa proprietatis renunciaverant productioni testium moniales. Quod quum pars adversa negaret, et inter partes quasi dubium verteretur, inlerlocuti fuerunt, quod attestationes in possessorio publicarent, et super renunciatione monialium probationes monachorum audirent; sed ab hac interlocutoria monachi ad nostram audientiam appellarunt. Ipsi autem diem alteram partibus praefigentes, ut deliberarent, an deberent huiusmodi appellationi deferre, convocatis prudentibus de ipsorum consilio, sententiam suam minime reprobantes, parti monachorum audientiam indulserunt, si forte rationem aliquam allegarent ad retractandam sententiam praedictam inefficacem; qui tandem post appellationes suas appellationi prius factae fortiter insistebant. [Quia vero vix poterant assessores Parisius invenire, quin dicerentur esse suspecti, quamvis pars monialium tandem diceret, quod, quemcunque tres insimul evocarent, illum non haberent ullo modo suspectum, ipsi tamen, considerantes arduitatem negotii, haec nobis intimanda duxerunt, partibus iniungentes, ut in festo S. Lucae Evangelistae proximo tunc futuro nostro se conspectui cum huiusmodi literis praesentarent. Quum autem literis ipsis hanc seriem continentibus praefati abbas S. Victoris et decanus Aurelianensis sua pariter appendissent sigilla, iam dictus Silvanectensis episcopus suum distulit sigillum apponere pro eo, quod monachi S. Dionysii querebantur, quaedam omissa fuisse, quae fuerant apponenda. Unde partibus revocatis diem in crastino S. Remigii praefixerunt, monachis firmiter asserentibus, quod moniales in causa proprietatis tres testium productiones habuerant, et in easdem fuerat iam conclusum, ita, quod in producendis testibus super causa proprietatis eas non erant ulterius audituri, ac super his probationes legitimas offerebant; sed haec omnia pars adversa negabat. Verum, quum propter hoc tam abbatissa pro parte sua, quum magister Thomas pro parte abbatis et monachorum circa octavos B. Martini, quae, fuerant pro termino partibus assignatae nostro se conspectui praesentandi, ad nostram praesentiam accessissent, et nos eis in consistorio nostro plenam audientiam dedissemus, idem magister adiecit, quod saepe fuit ex parte abbatis et monachorum a delegatis iudicibus postulatum, ut in causa possessionis quartam eis productionem concederent cum solennitate legali, quam quum eis penitus denegarent contra legitimas sanctiones, ipsi, sentientes se iniuste gravari, post interlocutoriam de publicandis testibus in possessorio promulgatam protinus ad nostram audientiam appellarunt, quod ex testimonio quarundam specialium literarum praedicti Silvanectensis episcopi nitebantur ostendere, inter multa scribentis, quod in additione illa, quae in revocatione partium primis literis facta fuit, petebant monachi clausulam illam apponi, scilicet, quod adhuc restabat eis super possessorio iudicio quarta productio solennitate iuris adhibita, et super hoc probationes necessarias offerebant, idemque magister assertionem suam promittebat se legitimis testibus probaturum. Abbatissa vero relationi trium delegatorum innitens, et quibusdam eorum literis continentibus, quod diem tertiam post Purificationem B. Mariae ad publicationem testium assignaverant, super possessione a parte productorum utraque, quod ab eodem magistro fuerat superadditum, asserebat penitus esse falsum.] Nos igitur, his et aliis diligenter auditis, quae fuerunt hinc inde proposita, de communi fratrum nostrorum consilio discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, Parisius convenientes in unum, si per legitimas vobis probationes constiterit, abbatem et monachos quartam productionem testium cum iuris solennitate super possessorio petivisse, seque propter hoc infra decem dies post interlocutoriam sententiam appellasse, nisi forte iudices quartam productionem negaverint pro eo, quod voluerint effrenatam multitudinem testium refrenare, vos praefatos abbatem et monachos ad quartam productionem testium adhibita solennitate legali admittatis eosdem, ipsos, si in probatione defecerint, in expensis legitimis condemnantes. Et nisi adeo sit in petitorio iam processum, ut plene possit de proprietate liquere, vos causam possessionis, ad quam de iuris beneficio abbatissa et moniales habuere recursum, primitus terminetis, in causa proprietatis postmodum legitime processuri; alioquin quaestionem terminetis simul utramque. [Illos vero etc. Dat. Kal. Febr. Ao. VIII. 1206.]

Capitulum XXXVII. Diligenter examinandi sunt testes, et puniendi qui eos impediunt; et ipsorum testium multitudo est per iudicem refrenanda.

Idem Episcopo Placentino. Quum causam, quae inter venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Ravennatensem ac dilectos filios commune Faventiae +super villa Luci et S. Politi, et castro Aureoli et eorum districtu, honore ac iurisdictione noscitur agitari, diversis iudicibus fuisse [a nobis commissa, quia per eorum aliquos fine debito non potuit terminari, nos imponere volentes liti finem, venerabili fratri nostro Feretrano episcopo et dilecto filio abbati de Galiata per nostras tandem literas dedimus in praeceptis, ut, non obstantibus commissionibus hactenus impetratis, omnique occasione ac exceptione cessantibus, trium mensium spatium partibus assignarent, infra quod universos testes producerent, quos, super hac causa ducerent producendos, et diligenter examinatis eisdem, attestationibusque fideliter redactis in scriptis, si de partium procederet voluntate, causam ipsam mediante iustitia terminarent; alioquin attestationes cum instrumentis et aliis rationibus ad nostram praesentiam remittentes, praefigerent partibus terminum competentem, quo se nostro conspectui praesentarent sententiam recepturae. Quum igitur delegati praedicti minime processissent etc. (cf. c. 6. de iur. cal. II. 7.)] Quia vero utrique parti nimis exsisteret onerosum, ut testes producerent coram nobis, fraternitati tuae, de qua plenam fiduciam obtinemus, per apostolica scripta [praecipiendo], mandamus, quatenus infra tres menses post susceptionem praesentium recipias appellatione remota testes, quos utraque pars tam super principali negotio quam in personas testium duxerit producendos, ac eos diligenter examinare procures, et de singulis circumstantiis prudenter inquirens, de causis videlicet, personis, loco, tempore, visu, auditu, scientia, credulitate, fama et certitudine, cuncta plene ac curiose conscribas, +et ea nobis fideliter sub tuo sigillo transmittas, iniungens partibus, ut ad praesentiam nostram veniant sic instructae, quatenus attestationibus publicatis et instrumentis exhibitis, postquam sufficienter fuerit allegatum, iustam a nobis sententiam Domino auctore reportent. Testes autem etc. Quod si forte Faventini vel alii eos, quos dictus archiepiscopus ad perhibendum testimonium veritati duxerit producendos, praesumpserint impedire, tu ipsos ab huiusmodi praesumptione cessare monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas. Volentes autem effrenatam multitudinem testium refrenari, volumus, ut hinc inde quadragenarium numerum testium excedere non permittas, ita videlicet, ut, si Faventini testium depositiones ratas habere voluerint, quae a venerabili fratre nostro Ferrariensi episcopo et abbate Pompon. receptae fuerint, testes ipsi computentur in numero praelibato; alioquin, quum attestationes ipsae sint clausae, iidem testes, si necesse fuerit, iterate producantur. [Dat. Ferentini X. Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XXXVIII. Attestationes receptae in summario fidem non faciunt in plenario iudicio. Et illarum publicatione non obstante iidem vel alii testes super eisdem capitulis recipi possunt.

Idem de Novo Fonte et Casae Dei Abbatibus. Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius G. de Cros archidiaconus Claremontensis nobis humiliter supplicavit, ut sententiam per venerabilem fratrem nostrum Lemovicensem episcopum super decanatu Claremontensis ecclesiae pro eo rationabiliter latam, quae iam fuerat in parte exsecutioni mandata, faceremus in totum exsecutioni mandari. Quum autem dilecti filii abbas et G. Dalmas [canonicus] Claromontensis procuratores dilectorum filiorum capituli Claremontensis in nostra essent praesentia constituti nobis proposuerint sententiam illam contra iustitiam, et post appellationem ad nos legitime interpositam promulgatam +[et ideo idem archidiaconus in petitione sua non erat aliquatenus audiendus. Idem vero archidiaconus proposuit ex adverso, quod dicti abbas et canonicus tanquam procuratores recipi non debebant, quum tam ipsi, quam illi, pro quibus venerant, excommunicationis essent vinculo innodati, quia praedictus episcopus omnes illos excommunicationis vinculo innodarat, qui sententiae per eum pro memorato archidiacono latae se ducerent opponendos, et, quum super hoc fuisset aliquamdiu litigatum, tandem ad cautelam procuratores absolvi fecimus antedictos. Postmodum vero, quum idem abbas et canonicus vellent agere contra illum, ipse archidiaconus nec sic eos ut procuratores admittere voluit pro eo, quod illorum se procuratores gerebant, qui adhuc erant excommunicationis vinculo innodati, et ideo pro eis in iure non poterant experiri,] et idem archidiaconus ipsos tanquam procuratores admittere noluerit, vel dictis eorum aliquatenus respondere, dilectus filius P. subdiaconus noster basilicae principis Apostolorum canonicus se ipsi opposuit ex adverso, asserens, se canonice fuisse in decanum Claremontensem electum, propter quod dictus archidiaconus in sua petitione non erat aliquatenus audiendus, quia decanatus ipse non ad illum, sed ad se potius pertinebat. +[Ad quod memoratus archidiaconus replicabat, quod donec sententia lata pro ipso plenariae foret exsecutioni mandata, praedictus P. ad impediendam exsecutionem sententiae non debebat audiri. Ad hoc dictus P. respondebat, sententiam pro ipso archidiacono a supradicto episcopo latam nullum sibi praeiudicium generare, quum res inter alios acta non praeiudicet aliis secundum legitimas sanctiones.] Quum igitur super his aliquamdiu disceptassent, interlocuti fuimus, ut dictus P., si posset, in continenti suam intentionem fundaret. Qui quum ad suam intentionem fundandam super hoc testes et instrumenta produxerit, super quibus, quum utrimque fuisset aliquamdiu disputatum, nos interloquendo pronunciavimus, quoniam per ea, quae fuerant ostensa, constabat, quod sua intererat, ut idem P. se posset opponere archidiacono memorato. Lite igitur in eos tam super electione, quam super sententia legitime contestata, quaesitum fuit ab ipso archidiacono coram nobis, utrum attestationes prius exhibitas in articulo supradicto in hoc iudicio vellet admittere, qui praehabita deliberatione respondit, quod vellet, dummodo posset, obiicere tam in personas testium quam in dicta. Quo audito pars adversa respondit, quod attestationibus illis in hoc iudicio uti nolebat, quum non super principali negotio, sed super articulo incidenti fuissent lite non contestata receptae. Unde super toto negotio alios volebat testes producere vel eosdem. Pars autem respondit adversa, quod, quum testes illi tam super sententia quam super electione dixissent, et eorum attestationes fuissent in iudicio publicatae, non licebat eidem, postquam testificata didicerat, super eisdem articulis alios testes producere, praesertim quum in hoc ipso iudicio attestationibus illis usus fuisset subdiaconus praelibatus. Nos igitur, auditis quae fuerunt hinc inde proposita, iustitia pronunciavimus exigente, quod testes essent recipiendi super toto negotio, quos utraque pars duceret producendos. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, receptis testibus, et rationibus partium intellectis, causam ipsam tam super principali quam etiam incidenti, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, fine canonico terminetis facientes [quod decreveritis firmiter observari.] Quia vero quae in capitulo aguntur non facile possunt nisi per canonicos ipsos probari, volumus et mandamus, ut ad cautelam absolvatis eosdem, ut vocati ad testimonium libere valeant pro utraque parte testari. [Testes etc. Dat. Lat. IV. Id. Iul. Ao. VII. 1204.]

Capitulum XXXIX. Religiosi etiam ad testificandum non admittuntur absque iuramento, nisi a partibus remittatur.

Idem Bisuntino Archiepiscopo. Tuis quaestionibus (Et infra: [cf. c. 23. de praeb. III. 5.]) Monachi vero de suis fratribus ac conversis testes in causis propriis producere absque iuramenti exhibitione non possunt, nisi forte a parte remittatur adversa. [Religiosi quoque etc. Dat. Lat. XI. Kal. Apr. Ao. XI. 1208.]

Capitulum XL. Delegatus necessarius in testem removetur a iudicando, et alius subrogatur.

Idem Attrebatensi Episcopo et Dedimenen. et Ursicampi Abbatibus. Dilecto filio Ariensi praeposito nobis innotuit exponente, quod, quum causam, quae inter ipsum et nobilem mulierem comitissam Flandrensem super donatione sex praebendarum sacerdotalium agitatur, vobis, frater episcope ac fili abbas Dedimenen., nec non et dilecto filio Attrebatensi decano duxerimus committendam, idem praepositus citra litis contestationem proposuit coram vobis, quod testimonium ipsius decani sibi necessarium erat in causa praedicta, quum de iure suo non nisi per ipsum et alium unicum tantum testem facere fidem posset. Unde postulavit instanter, ut in causa ipsa eo procederetur excluso, vel supersederetur negotio, quousque nos substitueremus alium loco eius; vos autem petitionem eius in hoc admittere recusastis, quin immo post appellationem, quam ad nos ipse propter hoc et alia interposuit, a praebendarum ipsarum donatione suspendistis eundem. Ne igitur ob huiusmodi testis defectum eius iustitia valeat deperire, te, fili abbas Ursicampi, loco ipsius duximus subrogandum per apostolica scripta mandantes, quatenus, si est ita, praelibata suspensione praepositi relaxata, in causa ipsa iuxta prioris mandati tenorem ratione praevia procedatis. [Quod si non omnes etc. Dat. Lat. XIV. Kal. Mart. Ao. XI. 1209.]

Capitulum XLI. Ne probationis copia pereat, citato adversario recipiuntur et publicantur testes, quos reus induxit.

Idem Iudici Sabinensi. Significavit nobis dilectus filius [B.] presbyter sancti N. Sabinensis dioecesis, quod fundatores eiusdem ecclesiae liberam eam esse volentes, fundationis tempore se in ea nihil iuris penitus retinere dixerunt. Unde timens, ne processu temporis probationis copia valeat deperire, provideri sibi super hoc idem presbyter postulavit. Quocirca praesentium tibi auctoritate mandamus, quatenus testes idoneos, quos ipse super hoc tibi duxerit producendos, examines diligenter, et eorum dicta in publica redigi facias monumenta, denunciando fundatoribus ante dictis vel eorum heredibus, ut receptioni testium, si velint, intersint, et super denunciatione sic facta confici facias publicum instrumentum. [Dat. Lat. Id. April. Ao. XII. 1209.]

Capitulum XLII. Si materia antiqui capituli repetitur aliquo addito, quod subiicitur necessitati probandi, possunt testes etiam antiqui publicatis attestationibus produci.

Idem Episcopo et Archidiacono Beneventanis. Quum causa, quae inter oeconomum monasterii sancti Martini de Monte (Et infra: cf. c. 6. de empt. III. 17.) Quum igitur abbas et fratres eiusdem loci probare per testes intendant, quanti pretii venditionis tempore possessiones praedictae fuere, praesentium vobis auctoritate mandamus, quatenus infra trium mensium spatium recipiatis appellatione remota testes, quos alterutra partium super hoc duxerit producendos, +audiatis causam et, eandem remittentes ad nos sufficienter instructam, praefigatis partibus terminum competentem, in quo nostro se conspectui repraesentent sententiam recepturae. Si vero pars monasterii ad hunc probandum articulum eosdem testes produxerit, quos ad alium probandum produxit, vos nihilominus eos recipere procuretis, quoniam aliud est probasse deceptionis excessum, et aliud probare quantitatem valoris.

Capitulum XLIII. Recipiuntur et publicantur testes, qui interfuerunt sententiae, ubi per scripturam de sententia non apparet.

Idem. Albericus miles nobis insinuare curavit, quod, quum olim inter ipsum et C. mulierem Ravennatensem coram capitulo Ravennatensi matrimonii quaestio verteretur, tandem exigente iustitia lata fuit divortii sententia inter eos. Postea vero dictus miles duos diversis temporibus legitime sibi copulavit uxores, et filius ex eisdem suscepit, et timens, sibi et filiis, quos de legitima uxore suscepit, ex eo posse praeiudicium generari, quod in scriptis redacta non fuit sententia memorata, nobis humiliter supplicavit, ut, super hoc paterna sibi sollicitudine praecaventes, testes, qui sententiae interfuere praedictae, recipi faceremus. Quoniam igitur iusta petentibus favorem nos decet benevolum impertiri, Ideoque mandamus, quatenus testes curetis recipere ante dictos, depositiones ipsorum in scripturam publicam redigi facientes.

Capitulum XLIV. Publicatis attestationibus possunt produci testes super eodem articulo, vel directe contrario, qui prius fuerunt producti in iudicio summario seu extra iudicium. H. d. secundum notabiliorem intellectum, non ponendo aliquam specialitatem in causa matrimoniali. Et tunc expone textum in fin. ibi, in hoc casu; scilicet quum testes alias producti reproducantur. Panorm.

Idem Belvacensi Episcopo. Quum in tua dioecesi: (Et infra: [cf. c. 30. de decimis III. 30.]) Utrum autem, si accusatore idoneo comparente, per tres vel quatuor testes inter iam coniunctos parentela probaretur, per depositiones eorundem posteriorum testium derogetur fidei undecim vel duodecim propinquorum, qui antiquiores tempore ac praestantiores meritis ante contractum matrimonium in contrarium iuraverant, distinguendo personas et gradus, a quibus directe hi, de quorum copula agitur, descenderunt, an primi posterioribus praeferantur, non immerito quaeri posset. Quanquam autem ad aliud et ob aliud iuraverint tam illi quam isti, tamen, si in secundo iudicio priores personae iuratae deponerent illa eadem, quae primo dixerunt, absque dubio eorum testimonia praevalerent, nec eo possent praetextu repelli, quod partes testificata didicerant, quum talis exceptio locum non habeat in hoc casu. [Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]

Capitulum XLV. Excommunicari possunt qui partem impediunt in testibus producendis et denunciandi sunt testes non teneri iuramento de veritate non dicenda. Et si consauguinei impediunt testes actoris de veritate non dicenda, punitur reus, de cuius voluntate hoc fieri praesumitur.

Idem. Constitutis in praesentia nostra venerabili fratre nostro [Alferio] archiepiscopo et dilecto filio M. canonico Surrentianis, dum ipse [accusationis concepto libello] illum de simoniae crimine deferret +[asserens nihilominus eum crimini laesae maiestatis obnoxium eo, quod, ut dicebat, eodem archiepiscopo machinante Surrentina civitas a regia fidelilate recessit, et reprobo iuravit Othoni, ac ipsum archiepiscopum excommunicatum celebrasse divina, quum post talem machinationem, per quam machinatores huiusmodi latam a sede apostolica excommunicationis sententiam incurrerunt, divina praesumpserit celebrare, archiepiscopus, antequam describendi libellum fieri sibi copiam postularet, in personam accusatoris, quod esset inimicus et conspirator, excepit, allegans interdicendum ei aditum accusandi, quum secundum instituta canonica inimici et conspiratores in nullius debeant accusationem admitti. Ad quod pars adversa respondit, quod, quum, tanta sit labes simoniacae pravitatis, ut servi adversus dominos et criminosi quilibet admittantur, et in prodendo crimine laesae maiestatis socius etiam initae factionis non solum auditur, quin immo praemio et honore donatur, super praemissis exceptiones huiusmodi accusationem elidere non valebant, praesertim quum publicae libertatis intersit, ne crimina remaneant impunita. Fuit autem ad haec ex adverso responsum, quod, quum in decreto Anacleti Papae caveatur expresse, accusatores esse non posse qui ante hesternum diem aut nudiustertius inimici fuerunt, ne irati nocere cupiant vel laesi ulcisci, et inoffensus accusatorum quaeratur affectus et non suspectus, ac constitutio Callisti Papae generaliter interdicat conspiratores in alicuius accusationem admitti, nec in aliquo canone sit expressum, quod inimicus ac conspirator in exceptis criminibus audiatur, ne quod sanctorum Patrum documento sancitum non est superstitiosis adinventionibus attentetur, circa promissa prohibitioni standum est generali, praesertim secundum aequitatem canonicam, quae viam non debet malignitatibus aperire. Inter haec autem de causis inimicitiarum et conspirationis archiepiscopus interrogatus respondit, quod memoratus M. ipsi episcopo, et quum in archidiaconum, et quum in archiepiscopum fuit assumptus, se opposuit adversarium manifestum. Praeterea quum quidam Neapolitanus fuisset in mortem fratris archiepiscopi machinatus, et per amicos ipsius eiiceretur de propria civitate, quidam magnates, quos dictus Neapolitanus consanguinitatis linea contingebat, eiectionem illius ad iniuriam reputantes, eundem induxere Matthaeum, ut cum quibusdam aliis in damnationem ipsius archiepiscopi coniuraret. Porro priorem causam non duximus admittendam, maxime quum reconciliatio fuerit subsecuta, prout ex narratione ipsius archiepiscopi notabatur. Super alia vero, quam inficiabatur M., fuit pro ipsius parte propositum, quod non est interdicta subiectis omnis coniuratio in praelatum, quia, quum secundum decretum Gelasii Papae quisquam clericorum confidere non debeat offensae apostolicae se immunem, si in iis, quae sequenda salubriter apostolica deprompsit auctoritas, episcopum viderit excedentem, et non protinus ad aures Romani Pontificis deferre curaverit, in pestilentem praelatum non immerito possunt coniurare subiecti, exemplo quadraginta episcoporum Illyrici ac Graeciae, qui per professionem in scriptis factam convenientes in unum, a Timotheo, qui per metum imperatoris Anastasii fuerat in Constantinopolitanum assumptus episcopum; discesserunt. Verum asserente archiepiscopo ex fomite malignitatis in eum coniurasse Matthaeum et hoc se legitime probaturum, ad ultimum consentientibus partibus sic duximus providendum, ut archiepiscopus, porrectum libellum accipiens, super obiectis criminibus responderet, reservata sibi facultate probandi, quod idem M. ex malignitate coniuravit in ipsum. Libelli vero conceptio talis erat: «In nomine Domini Amen. Anno Domini millesimo CCXIII. pontificatus domini Innocentii III. summi Pontificis anno sextodecimo, mense Octobris, septimo Idus eiusdem. Apud vos, domine Innocenti, Dei gratia summe Pontifex, ego Matthaeus canonicus Surrentinus defero dominum Alferium Surrentinum archiepiscopum lege canonica reum de simonia, quia dico ipsum promisisse archidiaconatum Surrentinum Ioanni Ciroleon olim canonico Surrentino, ut consentiret electioni suae in civitate Surrenti, in camera, iuxta triclinium episcopii, tempore domini Coelestini tertii summi Pontificis, mense Ianuarii. Item defero eum reum de crimine laesae maiestatis, quia civitas Surrentina recedendo a fidelitate regia iuravit Othoni, ipso hoc procurante, tempore domini Innocentii tertii summi Pontificis in civitate Surrenti, in palatio suo, mense Maii. Et defero eum postmodum multotiens celebrasse divina in ecclesia Surrentina, quum per sententiam vestram credam eum ob hoc excommunicationis vinculum incurrisse. Ego dictus M. profiteor me hunc libellum inscriptionis dedisse.» Oblato tandem libello pars archiepiscopi allegavit, quod erat minus legitime in quadam sui parte conceptus eo, quod non continebatur in ipso, quo anno fuerint crimina obiecta commissa. Quum enim libelli conceptio continere debeat mensem et consules, sub quibus crimen dicitur fuisse commissum, et antiquitus consules constituerentur annales, videtur quod admissi criminis annus exprimi debeat in libello. Frustra etiam mensis iuberetur apponi, si anni, cuius est mensis, non habetur aliqua certitudo. Ad quod pars accusatoris respondit, quod, quum in forma concipiendi libellum de anno non inveniatur expressum, sicut nec dies, ita nec annus admissi criminis debet apponi, ne subornationi testium occasio praebeatur. Nec propter hoc, quod in foro civili debent exprimi consules, licet consules essent antiquitus annui, sequitur, quod certus annus sit exprimendus, quum idem consul diversis vicibus et pluribus annis gerere potuisset officium consulatus; unde per expressionem nominis eius de certo anno constare non posset. Et quum in denominatione mensis non constet, cuius anni mensis exsistat, non ita per expressionem mensis, sicut et anni, ad subornandum testes occasio posset assumi. His autem et aliis hinc inde propositis, quum ad ultimum accusator expresserit archiepiscopum eo anno commisisse simoniae crimen obiectum, quo fuit archiepiscopatum adeptus, promittendo archidiaconatum ecclesiae Surrentinae I. Ciroleon quondam canonico Surrentino, si consentiret in ipsum, ac de tempore, quo praedicta civitas iuravit Othoni, satis manifeste constaret, ad contestationem litis, inficiante archiepiscopo crimina sibi opposita, est processum. Confessus est tamen, quod, postquam civitas iuravit Othoni, multotiens celebravit. Pruductis autem ex parte archiepiscopi quibusdam testibus ad probandam exceptionem obiectam cum huiusmodi protestatione M., scilicet quod post publicationem depositionum illorum, si vellet, posset obiicere in personas, quia illis archiepiscopus contentus esse nolebat, depositiones ipsorum minime publicantes, receptionem testium tam super principali quam super exceptione praedicta de consensu partium fraternitati tuae duximus committendam, per apostolica tibi scripta mandantes, quatenus testes, quos utraque pars duxerit producendos, diligenter examines, et eorum dicta conscripta fideliter ad nos sub tuo conclusa sigillo transmittas, praefigens partibus terminum competentem, quo nostro se conspectui repraesentent.] Ceterum quoniam a principio protestatus est praefatus M., nobilem virum Simonem Surrentinum germanum archiepiscopi memorati, et quosdam alios ipsius archiepiscopi consanguineos multa impedimenta per suam potentiam praestitisse, quo minus probationum copiam in nostra praesentia secum haberet, quum quosdam induxerint ad iurandum, ne adversus archiepiscopum aliquid dicerent, et alios minis et terroribus a testimonio perhibendo arcere nitantur, nos ex officio nostro super hoc providere volentes, mandamus, ut generalem feras excommunicationis sententiam in omnes, qui impedimentum aliquod ipsi M. praestare praesumpserint in testibus producendis. Illos autem, quos, ut dictum est, iurasse constiterit, quod contra archiepiscopum nihil dicerent, denuncies iuramento huiusmodi non teneri, [quo minus valeant in hac causa perhibere testimonium veritati.] Si quis autem de consanguineis dicti archiepiscopi aliquem de testibus praesumpserit impedire, quia verisimile non videtur, ut eo invito talia fierent, et ob hoc non caret scrupulo societatis occultae eo, quod, si voluerit, potuerit prohibere, quum secundum legitimas sanctiones iniquam ostendant se causam fovere, et experiri debeat iudicis auctoritatem elusam, qui defensionis copiam subtrahit adversario, eundem archiepiscopum ab officio pontificali suspendas, et facias sublato appellationis obstaculo manere suspensum, donec illum fecerit a tali praesumptione cessare. [Tu denique etc. Dat. Lat. VIII. Id. Nov. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]

Capitulum XLVI. Qui testificata non didicit, nec renunciavit testibus producendis, super antiquis articulis seu capitulis testes etiam alias productos producere potest.

Idem Magdeburgensi Archiepiscopo et Praeposito Seburgensi. Constitutis in praesentia nostra procuratore dilectae filiae in Christo A. sororis nobilis viri marchionis Misnensis et nuncio illustris principis Bohemorum, +dilectum filium nostrum P. Sancti Marcelli presbyterum cardinalem concessimus auditorem, coram quo proposuit procurator nobilis memoratae, quod, quum olim ea significante ad nostram audientiam pervenisset, quod praedictus princeps eam duxisset legitime in uxorem, et XIV. annis et amplius velut coniugem legitime pertractasset, et filiis et filiabus susceptis ex ea, Pragensis episcopus ad petitionem et mandatum eiusdem principis, ipsa volente ad ipsum accedere, ut suas coram eo proponeret actiones, sed a satellitibus eiusdem principis prohibita, qui ei bis vel ter prohibuerunt ingressum, post appellationem ad nos interpositam divortii sententiam promulgavit, a qua ipsa per suum capellanum intra decem dies fecit ad nostram praesentiam provocari. (Et infra:) Nos igitur, intellectis per cardinalem praedictum quae fuere hinc inde proposita, attestationes pro nobili memorata receptas nec approbandas duximus, nec etiam improbandas, sed eas tempore discussionis decrevimus reservari, ut tunc pro illis vel contra illas a partibus allegetur, per apostolica scripta districtius vobis praecipiendo Mandamus, quatenus, partibus ad locum idoneum convocatis, omni excusatione et contradictione cessante recipiatis testes, quos vel nobilis ipsa pro se, vel princeps pro parte sua, quum nondum testificata didicerint, super processu Pragensis episcopi vel posteriorum iudicum duxerint producendos, et nobilis ipsa pro se vel testes, quos prius induxit, vel alios, si voluerit, inducere non vetetur, quum non renunciaverit testibus producendis. [et gesta etc.]

Capitulum XLVII. Ponit concilium duodecim, sine quibus ad probandam consanguinitatem in causa matrimoniali, non valet testimonium de auditu. H. d. summando generaliter.

Idem in concilio generali. Licet ex quadam necessitate praeter communem formam olim fuerit institutum, in consanguinitatis et affinitatis gradibus computandis valere testimonium de auditu, quum propter brevem hominum vitam testes de visu deponere non valerent usque ad gradum septimum computando; quia tamen pluribus exemplis et certis experimentis didicimus, ex hoc multa pericula contra legitima provenisse coniugia, statuimus, ne super hoc recipiantur de cetero testes de auditu, quum iam quartum gradum prohibitio non excedat, nisi forte personae graves exstiterint, quibus fides sit merito adhibenda, et ante litem motam testificata didicerint ab antiquioribus quidem suis, non utique ab uno, quum non sufficeret ille, si viveret, sed duobus ad minus; nec ab infamibus et suspectis, sed a fide dignis et omni exceptione maioribus; quum satis videretur absurdum illos admitti, quorum repellerentur auctores. Nec tamen, si unus a pluribus, vel infames ab hominibus bonae famae acceperint quod testantur, tanquam plures et idonei testes debent admitti, quum etiam secundum ordinem solitum iudiciorum non sufficiat unius testis assertio, etiamsi praesidiali refulgeat dignitate, et actus legitimi sint infamibus interdicti. Testes autem huiusmodi proprio iuramento firmantes, quod ad ferendum testimonium in causa ipsa odio, vel amore, vel timore vel commodo non procedant, personas expressis nominibus, vel demonstratione vel circumlocutione sufficienti designent, et ab utroque latere singulos gradus clara computatione distinguant, et in suo nihilominus iuramento concludant, se accepisse a suis maioribus quod deponunt, et credere ita esse. Sed nec tales sufficiant, nisi iurati deponant, se vidisse personas vel saltem in uno praedictorum graduum constitutas pro consanguineis se habere. Tolerabilius est enim, aliquos contra statuta hominum dimittere copulatos, quam coniunctos legitime contra statuta Domini separare.

Capitulum XLVIII. Post publicationem ad petitionem producentis interrogari non debent testes, nisi quando dolo vel negligentia examinatorum super omnibus capitulis interrogati non fuerunt.

Honorius III. Praeposito Molisii Firmanae dioecesis. Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum causa, quae super quibusdam terris vertitur inter canonicos sancti Petri veteris ex una parte, et G. sancti Simonis Guidonis Firmani ex altera, tibi fuisset ab apostolica sede commissa, dictus G., tribus mensibus post testium publicationem elapsis, testes suos interrogari postulat iterato, super quo quid agere debeas, apostolico responso desideras edoceri. Nos igitur discretioni tuae breviter respondemus illum non esse super hoc de cetero audiendum, nisi forsan a principio illos interrogari super certis capitulis postulasset, idque malitiose vel negligenter fuerit praetermissum.

Capitulum XLIX. Testes probatorios et roprobatorios probatoriorum reprobare licet; sed reprobatorios reprobatorium non licet.

Idem Vallis Oleti et Sacrameniae Abbatibus Palentinae et Segobiensis dioecesis. Licet dilectus filius noster L. tituli sanctae Crucis presbyter cardinalis, quem procuratoribus venerabilis fratris nostri Burgensis episcopi, et clericorum sanctae Mariae de castro Soret dedimus auditorem, ea, quae procuratores ipsi proponere voluerunt, audierit diligenter, quia tamen procurator dicti episcopi contra personas testium productorum in principali adhuc se velle dicere proponebat, +protestans nihilominus, attestationes partis alterius, quae vacante sede Burgensi dicuntur fuisse receptae, certis de causis nullius esse momenti, quum ipsa quaestio per vos non potuit terminari, licet pars altera sententiam cum instantia postularet. Illam igitur ad vos de consensu partium remittentes, discretioni vestrae Mandamus, quatenus recipiatis testes, quos contra personas productorum super principali negotio partes duxerint producendos. Quos si rursus pars altera vel utraque voluerit reprobare, contra illos probationes admittere procuretis ita quod ultra non liceat partibus ad reprobationem testium adspirare, ne, si producendi quartos contra tertios et sic deinceps partibus licentia tribuatur, negotium protelatum iam diu diutius protelari contingat.

Capitulum L. Attestationes receptae per arbitrum fidem faciunt in iudicio, si testes mortui sunt; si vivunt, est in optione illius, contra quem testes producti sunt, an velit attestationes recipere, an testes de novo deponere. Et adde: etiamsi attestationes publicatae sunt. Et hoc ultimum non. est in I. fin. C. eod., ubi ponitur casus huius decret.

Idem Praeposito et Magistro G. et R. Laudun. Canonicis. Praesentata nobis Garaudi Suessionensis archidiaconi petitio continebat, quod, quum inter R. quondam praedecessorem suum ex una parte, et Capitulum sancti Petri Suessionensis ex altera super iurisdictione, quam idem archidiaconus se in dicta ecclesia ratione archidiaconatus proponebat habere, quaestio verteretur, tandem de virorum bonorum consilio Bernardum cancellarium Parisiensem et magistros R. Remensem et P. Briton. canonicos super hoc arbitros elegerunt. Qui quum suscepto arbitrio adeo in praedicto negotio processissent, quod productis testibus et depositionibus publicatis eorum, receptisque allegationibus utrorumque, et actis omnibus redactis in scriptis, et sigillorum suorum impressione signatis, arbitrium proferre deberent, eisdem differentibus pro suae libito voluntatis, unus ipsorum viam fuit universae carnis ingressus, et alius est in archiepiscopum Ebredunensem assumptus, qui distat per duodecim diaetas et amplius ab eisdem. Unde quum praedicto R. solo minime arbitrari valente videatur arbitrium exspirasse, nobis humiliter supplicavit, ut viris discretis, qui secundum arbitrii acta praedicti ad decisionem causae procedere debeant, scribere dignaremur. Ideoque Discretioni vestrae mandamus, quatenus, si ita est, causam ipsam iuxta huiusmodi acta sublato appellationis obstaculo fine debito terminetis; optione tamen eidem capitulo secundum sanctiones reservata, ut vel recipiant depositiones eorum, qui supersunt, productorum testium contra eos, vel eas respuentes consentiant, ut iidem testes admittantur iterum, salvo tamen iure, quod in utroque casu eidem capitulo competit tam in personas testium quam in dicta.

Capitulum LI. Non creditur testi etiam religioso, qui sine iuramento deponit.

Idem Pennensi Episcopo. Nuper nobis A. presbytero supplicante innotuit, ut, quum ipse ordinem fratrum Minorum causa probationis intrasset, ac exinde, nulla facta professione, infra annum exiisset, super hoc providere misericorditer dignaremur, tibi dedimus in mandatis, ut, si res taliter se haberet, denunciares ipsum ad regularem observantiam non teneri. Dicto ergo presbytero et fratre Ioanne in partibus tuis Minorum fratrum custode cum quibusdam aliis propter hoc in tua praesentia constitutis, dictus custos ad probandum, quod idem presbyter professionem fecisset, quosdam ordinis sui testes induxit, qui deposuerunt super hoc, contradicente dicto presbytero, non iurati. +Unde praefatus presbyter asserebat, eorum testimonium nullum esse, praedicto replicante custode, quod secundum ordinis sui regulam iurare non poterant, nec debebant, sed eorum verbis simplicibus in huiusmodi standum erat, quare nobis humiliter supplicasti, ut, quid agendum sit tibi, te redderemus nostris literis certiorem. Nos ergo fraternitati tuae breviter Respondemus, quod nullius testimonio, quantumcunque religiosus exsistat, nisi iuratus deposuerit, in alterius praeiudicium debet credi. [Dat. Laterani Kal. Mart. 1225.]

Capitulum LII. Diligenter et sigillatim examinandi sunt testes. Supple: etiamsi agitur de vita et miraculis alicuius canonizandi. Abbas.

Idem Corisopitensi et Trecorensi Episcopis. Venerabili fratre nostro episcopo et dilectis filiis capitulo Corisopitensi, ac universis abbatibus apud Cistercium in generali capitulo congregatis, +multisque episcopis aliis et religiosis una cum abbate et conventu monasterii S. Mauritii Cisterciensis ordinis Corisopitensis dioecesis olim nobis insinuantibus, piae memoriae Mauritium abbatem praefati monasterii divino munere claris coruscantem miraculis adeo, ut monasterium ipsum quadam usurpatione usus, seu potius quadam anticipatione futuri votum ab eius nomine sortiatur, et humiliter supplicantibus, ut ipsum annumerari sanctorum catalogo faceremus, ut, quod populus devota praesumptione, sicut diximus, nunc usurpat, seu etiam divino instinctu anticipat, illum appellando sanctum et absque auctoritate sedis apostolicae venerando, rite tandem iussione apostolica faciat ad gloriam Christi et nominis Christiani, nos eorum devotis precibus, in quantum decuit, annuentes, venerabili fratri nostro episcopo Leonciensi et dilecto filio abbati sancti Leonis Corisopitensis dioecesis per nostras dedimus literas in mandatis, ut inquirerent super praedicti viri vita et miraculis diligentissime veritatem, et eam nobis fideliter intimarent, ut, ea plene comperta, pio supplicantium desiderio plenius annuere valeremus. Iidem autem episcopus et abbas quandam nobis paginam transmiserunt propriorum sigillorum appensione munitam, in qua multa quidem et magna miracula continentur, facia, ut dicitur, a Domino meritis dicti viri; quae licet probata per testes iuratos et nominatos in ipsa pagina inveniantur: non tamen apparet per paginam saepe dictam, quod ipsos testes examinaverint sigillatim, et quod eos super his, de quibus sunt testificati, ac eorum circumstantiis cum ea interrogaverint diligentia, quae solet et debet in testium receptionibus adhiberi. Unde licet humana devotio prompto affectu debeat honorare quos dignatio divinae bonitatis honorat, tutius tamen esse censuimus hoc differre negotium, quam in eo sententiam minus considerate proferre. Nolentes autem deesse supernae gratiae muneri, sed adesse, Discretioni vestrae mandamus, quatenus testes, quos abbas et monachi S. Martini Cisterciensis ordinis super vita et miraculis piae memoriae M. abbatis monasterii supradicti duxerint producendos, examinare sigillatim curetis cum ea diligentia, quae solet et debet in receptione testium adhiberi. [Dat. Kal. Sept. 1225.]

Capitulum LIII. Iterum examinandus est testis, qui obscure deposuit. Supple tu: ex iudicis officio.

Gregorius IX. Quum clamor validus contra Acherontinum episcopum super simonia et aliis criminibus adscendisset, Melfitensi et Rubensi episcopis dedimus in mandatis, ut super his diligenter veritatem inquirerent. (Et infra:) Verum quia apertis attestationibus L. et G. super simonia ita deposuere confuse, quod ex dictis eorum non potest veritas declarari: mandamus, quatenus examinetis eos iterum diligenter, et tam eorum quam aliorum, quos receperitis, testificata, sub sigillis vestris nobis fideliter referatis.

Capitulum LIV. Perseverans in crimine, etiam in civili repellitur a testimonio; emendatus vero, non infamis, admittitur in civili, et etiam criminali mota civiliter. Fallit in periuro, qui in criminali repellitur.

Idem. Testimonium eius, cui ab adversa parte opponitur crimen, merito reprobatur in criminali causa, sive civili, si in ipso crimine perseveret. Si vero sit et crimine emendatus, et eum non comitetur infamia, non est in causa civili, vel etiam quum de crimine civiliter agitur, praeterquam pro reatu periurii, repellendus. In criminali autem, si in alio iudicio instituta accusatione contra ipsum, de crimine convictus exstitit vel confessus, vel si nunc per exceptionem exinde convincatur, aut gravata sit eius opinio, pro eo, quod quandoque fuit tali modo repulsus, quamvis in hoc casu non excluderetur in causa civili, potest a testimonio, licet egerit poenitentiam, removeri.

Capitulum LV. Quarta productio non est danda sine solennitate legali, de qua hic.

Idem. Ultra tertiam productionem non debent testes ulterius produci in causa, nisi praestito ab eo, qui hoc postulat, iuramento, quod neque per se, neque per alium testificata subtraxerit, vel fuerit percunctatus, nec per dolum aut artem aliquam quartam productionem exposcat; sed quia quos desiderat de novo producere prius habere nequivit.

Capitulum LVI. Accusatus criminaliter non admittitur in testem contra alium in causa criminali sua accusatione pendente, nisi in exceptis criminibus.

Idem. Non debet quis in criminibus, nisi forsan in exceptis, ad testificandum admitti pendente accusatione de crimine contra ipsum, quum etiam accusati, nisi prius se probaverint innocentes, ab accusatione ac susceptione ordinum repellantur.

Titulus X X I . De testibus cogendis vel non.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. In causa civili monendi et inducendi testes sunt ad testificandum, et, si se subtrahant odio, gratia etc., compelluntar.

Alexander III. Papiensi Electo. Causam matrimonii, quae inter M. mulierem et filium R. Canis vertitur, ab examine tuo ad audientiam nostram appellatione perlatam commisimus iudicibus terminandam. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus testes ab alterutra partium in suae assertionis testimonium invocatos, ne veritatem occultent, diligentius moneas et inducas. Si autem videris, quod odio, vel gratia vel timore se subtrahant, ne veritas occultetur, eos ad ferendum testimonium coram praefatis iudicibus, vel eorum nuncio, quem ad hoc miserint, ecclesiastica districtione compellas.

Capitulum II. Ubi testimonium est necessarium, compellendi sunt testes ad illud ferendum, etiam per suspensionis, excommunicationis et depositionis sententiam.

Idem Presbyteris Pontiae. Quum super causa, quae vertitur inter venerabilem fratrem nostrum Praenestinensem episcopum et dilectum filium Sublacensem abbatem, sit testimonium vestrum necessarium, ne contrarium veritati contingat, praesentium auctoritate vobis mandamus, quatenus quarta feria proxime sequentis hebdomadae perhibituri testimonium veritati omni occasione et excusatione cessante apostolico vos conspectui praesentetis. Si vero tunc non veneritis, sciatis vos ab officio et beneficio ecclesiastico apostolica auctoritate suspensos, et, si nec sic veneritis, excommunicationis sententiam et depositionis poteritis formidare.

Capitulum III. Testis, qui timore adversae partis se subtrahit, testificari compellitur, adde: etiam in criminali, secundum communem intellectum, et sic aliquid additur ad c. 1. supr. eod. et c. Dilectorum. infr. eod.

Idem Genuensi Archiepiscopo. Super eo +vero, quod certificari desideras, an, quum aliquis de aliquo facto manifesto ante iudicem convenitur, hi, qui facto interfuerunt, cogendi sint ad ferendum testimonium veritati, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si factum est notorium, non eget testium depositionibus declarari, quum talia, sicut tua non ignorat discretio, probationem vel ordinem iudiciarium non requirant. Verum si non est notorium, et is, qui convenitur, factum negaverit, testes, qui interfuerunt facto, de consuetudine Romanae ecclesiae monendi sunt, non cogendi ad ferendum testimonium veritati; nisi forte timore adversae partis constiterit iudici, eos a ferendo testimonio revocari; licet ad hoc forte passim possint de iuris humani rigore compelli. [Si vero presbyter etc. (cf. c. 5. de for. comp. II. 2.)]

Capitulum IV. Compelluntur testes etiam in criminali, quos accusatus malitiose accusatori subtraxit. Hoc dicit secundum verum et communem intellectum. Abbas.

Idem. Pervenit ad audientiam nostram, quod, quum I. Prior sancti Laurentii coram te fuisset de simoniae et adulterii crimine accusatus, quendam, qui contra eum ducendus erat in testimonium, induxit et iuramento adstrinxit, ut non deponeret contra ipsum. +Ideoque dubitas, qualiter adversus reum sit procedendum, vel si testis supradictus sit cogendus ad veritatis assertionem. Nos igitur attendentes, quod nemo debet adversario instrumenta, quorum appellatione testes continentur, subtrahere, et quod tam ille, qui surripit instrumenta, quam qui adversario parem advocationis seu defensionis copiam subtrahit, iniquam ostendit a se litem foveri, et experiri debet in se iudicis auctoritatem elusam, praesentium auctoritate tibi [taliter] respondemus, ad detegendum tantae fraudis et calliditatis commentum ipsum testem merito esse compellendum.

Capitulum V. Si res aliter probari non potest, etiam in causa criminali compellendi sunt testes. H. d. secundum lecturam notabiliorem.

Clemens III. Segobiensi Episcopo. Pervenit ad nos, quod, quum in episcopatu tuo saepe contingat, quod a laicis enormis et intolerabilis iniuria clerico multis adstantibus et videntibus inferatur, [vel praesente plebe in ecclesia cum diabolicae fraudis instinctu accidat horribiliter humanum sanguinem perfundi,] et ob hoc iniuriantes in causam tracti negant se tantum facinus commisisse. Et quum laesus eorum testimonio, qui praesentes exstiterant et viderant, hoc probare desideret, illi, licet veritatem cognoverint, nolunt veritati testimonium perhibere. +Sicque fit, quod ecclesiastica iustitia deperit, et ordo clericalis vilescit. [Accidit etiam, quod quum plures frequenter in clericos violentas manus temere iniiciant, ad sedem apostolicam plurimis nequeant obstaculis laborare. Et] quia super his tua nos duxit fraternitas consulendos, Consultationi tuae taliter respondemus, quod hi, qui de rebus ecclesiasticis testificari recusant, si aliter veritas nequiverit elici, ad illud sunt per censuram ecclesiasticam compellendi. Si vero clerici passi iniuriam veritatem [forte] aliquorum testimonio nequiverint comprobare, licet iuxta rigorem canonum unius testimonio non sit standum, tamen iuxta consuetudinem Romanae ecclesiae propter reverentiam clericalis ordinis ipsorum iuramento fidem volumus adhiberi. [Illos autem etc. (cf. c. 17. de sent. exc. V. 39.)]

Capitulum VI. Super consanguinitate probanda cogendi sunt testes. Ita communiter summatur. Sed Panorm. non placet hoc summarium, et ideo summat, sicut c. 1. supra eod.

Idem. Ceterum, quod super consanguinitate cogendus sit testis perhibere testimonium veritati, non dubitatur a nobis, quum id tam ius scriptum approbet, quam consuetudo actibus utentium approbata, ut, si ipsum constiterit odio vel gratia veritatem supprimere, seu timore, cogendus sit, ut quod verum est penitus fateatur.

Capitulum VII. Testis synodalis, qui coram ordinario super matrimonio deposuit, non compellitur iurare super eo coram delegato; hoc primo. Propter supervenientem infamiam a testimonio repellitur; hoc secundo. Potest tamen, si erraverit, in continenti, non ex intervallo, dictum suum corrigere. Hoc tertio.

Coelestinus III. Praeterea si testes publici, quos tua civitas nuncupat synodales, super causa matrimonii coram te vel tuo capitulo semel testimonium reddiderint, non debent compelli, ut in praesentia alicuius delegati iudicis super eadem causa iterato praebeant iuramentum, dummodo aliter fiat fides iudici delegate, nisi forte articulus novae quaestionis emergat. Huiusmodi vero testes publico iure possunt propter infamiam a perhibendo testimonio removeri, si eam, postquam in communi recepti fuerint, contigerit publice contraxisse. Quorum testimonia, si quandoque, non tamen studiose, sed in ipso proferendo erraverint, et se in continenti correxerint, reprobari non debent; secus autem erit, si correctioni suae interposuerint intervallum.

Capitulum VIII. Quum de fama vel vitio falsitatis inquiritur, cogendi sunt testes. Hoc dicit secundum Ioan. Andr., sed secundum Panorm. nimis restringit textum.

Innocentius III. Priori sancti Fridiani et Magistro P. Canonico Pisano. Super his (Et infra: [cf. c. 16. de accus. V. 1.]) Ceterum volumus et praesentium vobis auctoritate mandamus, ut super inquisitionis articulis, tam de fama electi, quam literis contra eum sub nomine longe maioris et sanioris partis capituli destinatis, cogatis testes, qui nominati fuerint, perhibere testimonium veritati. [Dat. Lat. III. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. V. 1203.]

Capitulum IX. Testes, qui se subtrahunt, etiam in criminali cogendi sunt.

Idem Archidiacono Mediolanensi. Quum contra magistrum R. de Arca Mariana Novariensi dioecesis super eo, quod dicitur a sede apostolica falsas literas reportasse, ac eis per se vel per procuratorem usum fuisse, tibi direximus scripta nostra, postulasti per sedis apostolicae oraculum edoceri, utrum super praefato vitio falsitatis testes compellere debeas nominatos. Nos igitur fraternitati tuae breviter respondemus, quod testes praedicti, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam debes appellatione remota compellere veritati testimonium perhibere.

Capitulum X. Non summatur propter varietatem lecturarum, nec etiam dividitur.

Honorius III. Abbati S. Eugenii, et Magistro G. canonico Senensi. Dilectorum filiorum Vulterani capituli ex parte una, et venerabilis fratris nostri episcopi Vulterani ex altera procuratoribus in nostra praesentia constitutis, dilectum filium tit. sanctorum Cosmae et Damiani diaconum cardinalem concessimus auditorem, coram quo quum per conventionis et reconventionis modum super diversis capitulis, quae sub bulla nostra vobis transmittimus interclusa, lis fuerit legitime contestata, etc. (Et infra:) Testes autem, qui fuerint nominati, praeterquam super criminibus, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam cessante appellatione cogatis veritati testimonium perhibere.

Capitulum XI. Ad detegendam veritatem coniurationis coguntur socii, etiam iurati.

Idem Episcopo Bononiensi et Magistro B. Venerabilis frater noster archiepiscopus Ravennatensis proposuit coram nobis, quod cives Cervicenses cum M. et I. quondam clericis ecclesiae Ravennatensis quandam praesumpserunt coniurationem facere contra eum, nihilominus in detrimentum eius dantes eis quandam pecuniae quantitatem, et ad haec celanda se adstringentes vinculo iuramenti. Unde idem archiepiscopus nobis humiliter supplicavit, ut, quum causam super his et quibusdam articulis vobis eius obtentu duxerimus committendam, et ipse intentionem suam probare non possit, nisi testimonio civium praedictorum, super hoc providere ei, ne pro defectu testium pereat sua iustitia, dignaremur. Ideoque discretioni vestrae mandamus, quatenus, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis illos, quos videritis compellendos, ut ab huiusmodi iuramento absolvant illos, quos idem archiepiscopus ad testimonium duxerit producendos; eos nihilominus, si se gratia, vel odio vel timore subtraxerint, districtione simili compellentes ad perhibendum testimonium veritati.

Titulus X X I I . De fide instrumentorum.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Instrumenti exemplum non solenniter sumptum fidem non facit absque originali. H. d. secundum ipsius mentem.

Gregorius. Si scripturam authenticam non videmus, ad exemplaria nihil facere possumus. [Sed Florentino etc.]

Capitulum II. Corruit instrumentum, si testes inscripti decesserint, nisi sigillum habeat authenticum, vel a notario sit confectum.

Alexander III. Scripta vero authentica, si testes inscripti decesserint, nisi forte per manum publicam facta fuerint, ita, quod appareant publica, aut authenticum sigillum habuerint, per quod possint probari, non videntur nobis alicuius firmitatis robur habere.

Capitulum III. Rescriptum apostolicum propter rasuram in loco non suspecto non censetur vitiosum. H. de secundum mentem.

Idem. Ex literis vestris evidenter accepimus, quod, quum causam, quae inter magistrum A. de Hillesdale et R. de Alta ripa super capella de Ambitoria vertitur, de mandato nostro susceperitis terminandam et nostras literas in communi audientia perlegi fecissetis, praefatus R. literarum sibi copiam fieri postulavit. Qui literis diligenter inspectis, quum eas argueret falsitatis, hac de causa scilicet, quia in narratione facti abrasae sunt, ubi scriptum est: «iura parochialia,» [asseverans, se probaturum in praesentia nostra, quod tales literae de cancellaria nostra non emanassent; vos autem videntes formam literarum a rationis tramite minime deviare, ab exsecutione causae desistere noluistis, praefato R. iuramentum deferentes, quod nec subterfugii nec dilationis causa hoc allegasset, sed quod ita esse credebat. Iuramento autem ad diem praefixam non praestito, memoratum H. in possessionem causa rei servandae iudicastis induci, et quod quidam laicus serviens eidem R. vestro iudicio restitit, excommunicatus est et ex ecclesia sub interdicto exclusus, praedictus R. ad nos accedens, et tacens, prout dicitur, quod in commissione appellatio fuit inhibita, nec mentionem faciens abrasionis literarum, aut iuramenti eidem delati et non praestiti, seu sententiae missionis in possessionem causa rei servandae, literas ad Londoniensem ei Norwicensem episcopum impetravit in hunc modum, ut si quid in praeiudicium memorati R. occasione prioris commissionis factum fuisset, nostra auctoritate in irritum revocetur. Quumque praefatus H. citatus a Norwicensi episcopo, qui suas et Londoniensis episcopi vices gerebat, coram eo literas tacita veritate impetratas diceret, metuens exsecutionem sententiae fieri, Norwicensem episcopum suspectum habens, cui praefatus R. multa familiaritate coniunctus, ut qui Londoniensis episcopi nepos erat, et eius panem quotidie comedere dicitur, ad nos appellavit. Unde quoniam propria fraus nulli debet prodesse aut patrocinium ministrare,] nos inspicientes literas nostras Dicimus, quod propter abrasionem illam iudicari falsae non possunt, nec etiam haberi suspectae, praesertim quum et privilegia in possessionibus abradantur, et literae in narratione facti, si erratum est, possunt incunctanter abradi.

Capitulum IV. Redarguenti privilegium de falso, iudex faciet illud exhiberi coram iudice et paucis, et in loco congruo et securo, et interim stabitur sententiae latae per illud.

Idem Eboracensi Archiepiscopo. Accepimus literas, quas dilectus filius noster R. abbas sancti Augustini contra venerabilem fratrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum apostolicae sedis legatum transmisit. (Et infra:) Nos igitur attendentes, tempus ad prosequendam appellationem praescriptum nullatenus exspectandum, Quum privilegia non inspecta non valeant argui falsitatis, et difficile sit et periculosum, ea apud sedem apostolicam exhiberi, praecipimus, [de communi fratrum nostrorum consilio] ut vel exhibeantur privilegia eidem archiepiscopo in claustro praedictorum fratrum, vel in alio loco ipsis congruo et illi securo ad arbitrium vestrum usque ad Nativitatem proximam sancti Ioannis Baptistae. [Nolumus autem exhiberi omnia simul, sed uno exhibito et ipsis inspiciendi et conscribendi, si necesse fuerit, copia praestita, reddatur illud fratribus ipsis, et aliud praesentetur. Deinde usque ad purificationem B. Mariae sequentis anni archiepiscopus sufficienter instructus ad redarguenda privilegia praedicta per se vel per sufficientem responsalem ad apostolicam sedem accedat.] Si vero nec venerit, nec sufficientem responsalem miserit, ei suisque successoribus perpetuum silentium imponatis ipsa [privilegia] ulterius arguendi. Interim autem nolumis illa privilegia vacillare: sed praecipimus, sententiam, quae eorum obtentu super statu monasterii lata est, inviolabiliter observari. [Mandamus etiam, ut sententia in clericos eiusdem monasterii vel ecclesias appellatione remota denuncietur publice non tenere. Et qui prohibuerunt literis apostolicis obediri aut eas recipi, compellantur suspensi ad sedem apostolicam laborare. Quia igitur quanto amplius de prudentia vestra et honestate confidimus, tanto studiosius et fidelius decet vos commissum experientiae vestrae negotium ventilare, discretioni vestrae mandamus atque praecipimus, quatenus in facto iuxta formam quam praescripsimus, omni gratia et timore postposito, sublato appellationis diffugio procedatis, et in praescripto festo Purificationis rescripta privilegiorum, quae vobis exhibita fuerint, cum literis vestris rei veritatem continentibus sub sigillis vestris nobis transmittatis inclusa. Ne autem contentio prae multitudine oriatur] Iubemus etiam, ut archiepiscopum in inspectione privilegiorum XII. hominum numero faciatis esse contentum. Sententiam quoque si quam in clericos et ecclesias monasterii post appellationem interpositam pronuntiatam esse inveneritis nulla appellatione obstante denuncietis publice non tenere.

Capitulum V. Instrumentum vel privilegium, quo quis utitur coram iudice, adversario integraliter legi non debet, sed solum illud :Capitulum, de quo agitur, edi debet.

Coelestinus III. Abbati sancti Secundi. Contingit interdum, ut dicitis, quod quandocunque cum aliquo litem in causis habetis, et privilegium vestrum adversae parti cogimini plenius exhibere, unde accidit, quod forte occasione unius capituli, super quo convenimini, plurima litigia suscitantur, +et sic aemuli multarum cavillationum argumenta recipiunt, quibus pacem et tranquillitatem vestram impugnant. Quia igitur nostra interest iurgiis obviare suscitandis, et suscitata decidere, Consultationi tuae quum super hoc proposuistis taliter respondemus et volumus, ut, quandocunque super exhibendo privilegio, vel indulgentia seu instrumento fueritis requisiti, praesente iudice, aut aliquibus prudentibus viris deputatis ab ipso iudice, audiente parte contraria, tantummodo recitetur ita, quod privilegium ad transscribendum nullo modo tradatur; verum si super uno tantum privilegii capitulo quaestio fuerit, illud :Capitulum solummodo rescribatur, et adversae parti copia eius fiat.

Capitulum VI. Instrumentum publica manu non confectum, habens sigillum, cuius literae non sunt legibiles vel scripturae deletae, vel enormem patitur fracturam, non probat. Hoc dicit, prout magis facit ad titulum. Et est casus quotidianus et notabilis pro istis sigillis antiquis. Panorm.

Innocentius III. Mediolanensi Archiepiscopo. Inter dilectos filios G. abbatem sancti Donati de Scozula ex una parte nomine monasterii et W. B. Mediolanensem canonicum procuratorem tuum nomine Mediolanensis archiepiscopatus ex altera super subiectis articulis diu fuit in nostro auditorio litigatum. Petebat siquidem dictus abbas nomine monasterii sui a praefato procuratore tuo nomine Mediolanensis ecclesiae restitui monasterio memorato portum Scozulae sive Sexti, cum honore, districtu et iurisdictione loci praefati et castellaniae, dicens, ad monasterium haec omnia pertinere, hoc ipsum dicens de hominibus, qui habitant in curte Berunensi et tenent res monasterii memorati, scilicet in Gralia, Carpuneno, Vesterpeno, Cadempleno, Baveno [et Insula superiori, Bolgerate ac Lisia. Petens etiam ut Mediolanensis archiepiscopus cessaret ab inquietatione hominum, qui habitant in loco Baveni] super manso de curte, de quibus monasterium obtinuerat in iudicio possessorio per sententiam episcopi Veronensis. +[Item, ut cessaret ab inquietatione vicariorum, id est, communium et terrarum in territorio Sexti sive Scozulae et in eius castellania positarum, ab inquietatione quoque albergariae praedicti loci Scozulae sive Sexti, et illius etiam castellaniae. Rursus, ut non inquietaret monasterium antedictum in possessione vel quasi possessione piscariae totius aquae Ticini usque ad raviam Castelleti vel Pigaroli. Et] Haec omnia petebat cum omnibus fructibus inde perceptis, salvo in omnibus iure addendi vel diminuendi, satagens multipliciter comprobare omnia, quae praemissa sunt, ad suum monasterium pertinere. Primo per privilegium Luitardi comitis, quondam episcopi Lucani, qui monasterium ipsum fundaverat, et ei, quae praemissa sunt, donaverat universa. Secundo per instrumentum sententiae Asperti quondam Mediolanensis archiepiscopi, quam ex delegatione Lodovici imperatoris tulit super his, pro monasterio saepe dicto contra A. praefati Luitardi nepotem, qui super his monasterium molestabat. Tertio per privilegia Romanorum imperatorum et praesertim Henrici, qui praemissa omnia monasterio confirmabat, vel etiam conferebat. Quarto per instrumenta locationum, quas fecerant diversis personis abbates monasterii memorati. Testes quoque produxerat, per quos nitebatur probare, quod monasterium a LX. annis et citra, et a L. annis et supra tenuerat et possederat omnia supradicta, et quod fama publica erat, ea omnia praefato monasterio a iam dicto Luitardo fuisse donata. Sed contra privilegium donationis a procuratore tuo multa fuerunt obiecta. Primo, quia ibi maxime apparebat consumptum, videlicet in annotatione indictionis, ubi potuisset falsitas facilius deprehendi. Secundo, quia, quum charta vetustissima videretur, recentior apparebat scriptura, tanquam non illo tempore facta fuisset. Tertio, quia falsum sigillum vitiose videbatur appositum, eo, quod a media parte sigilli apparebat quaedam imago, non cum mitra in capite, sed cum pileo, nec induta pontificalibus, sed regalibus indumentis tenens in manu non baculum pastoralem, sed quasi sceptrum regale, cuius facies non apparebat integra, sed dimidia, tanquam in illa medietate respiceret aliam mediam, quae tamen tota vacua remanebat. Sed quae-dam imago videbatur ex ea fuisse deleta, quia cera in ea parte nec in colore, nec in planicie reliquae parti similis apparebat. Unde non episcopi, sed imperatoris videbatur fuisse sigillum, quia in una medietate Caesaris imaginem exprimebat, et in altera medietate praesumebatur, vel filii vel coniugis imaginem habuisse. Nam et in ipso sigillo nullae aliae literae apparebant, nisi quae nomen proprium cum hac adiectione: «Dei gratia,» designabant. Sed quum proprium nomen ipsius episcopi fuerit Luitardus, in nomine proprio, quod exprimebat sigillum, deletae fuerant duae literae, secunda, quae erat inter «I» et «t,» et sexta, quae fuerat inter «r» et «v,» ita, quod, si secunda fuisset «o,» et sexta fuisset «i,» procul dubio non Luitardus, sed Lotharius legeretur. Quod etiam inde convinci poterat, quod secundum dispositionem aliarum literarum inter «I» et «t» non erat spatium, nisi quod potuisset unam literam continere, quum secundum integritatem huius nominis Luitardus inter «I» et «t» duae literae sint diversae. Praeterea inter «r» et «v» tam modicum erat spatium, ut in eo nec haec litera «d,» quae maius occupat spatium, sed haec litera «i,» quae minimum occupat, videretur formata fuisse. Rursus quum cera sigilli ab interiori parte vetustissima esset, cera, quae posita erat ab exteriori parte, quasi ad conservationem sigilli, recens erat et mollis. Quod quum diligenter investigatum fuisset, certo certius est compertum, quod sub vetusto sigillo charta fuerat perforata, et per glutinum novae cerae, quae posita fuerat exterius, quasi ad conservationem sigilli vitiose fuit ipsi chartae subiunctum. Eadem falsitatis specie, per vitiosam videlicet appositionem sigilli, cetera fere privilegia Romanorum imperatorum praeter privilegium Henrici vel falsa reperta sunt, vel falsata. Sed et ipsum Henrici privilegium ad fidem instruendam non videbatur sufficere, quia nec erat publica manu confectum, nec sigillum habebat authenticum, eo, quod erat ex media fere parte consumptum, nec plus de nomine proprio, nisi ultima medietas, videlicet «icus,» nec de ceteris literis, nisi haec adiectio: «Dei gratia» apparebat, ita, quod ex literis ipsis non magis poterat comprobari fuisse sigillum Henrici, quam Lodovici. Instrumentum quoque sententiae multis modis inveniebatur suspectum, tum quia in ipso quaedam apparebant liturae, tum quia subscriptio notarii videbatur manus alterius fuisse, quam subscriptio instrumenti; quum tamen notarius in subscriptione profiteretur, se instrumentum manu propria conscripsisse. Litera quoque recentior videbatur, quam charta, et aqua videbatur encaustum infectum, ut antiquius appareret. In omnibus autem imperialibus privilegiis, quae posteriora fuerant, nulla prorsus est habita mentio de illa sententia, quamvis in eorum aliquibus mentio facta fuerit Luitardi, qui dicebatur donationem fecisse. Porro si legitimum esset et verum instrumentum sententiae, per illam tamen sententiam nullam Mediolanensi archiepiscopatui praeiudicium poterat generari, quum ipsa sententia lata fuerit inter alios, et res inter alios acta alii non praeiudicet. Nec attestationes, quae continebatur in instrumento sententiae, per quas legitima donatio Luitardi videbatur esse probata, poterant eidem archiepiscopatui nocumentum aliquod irrogare, quum inter alias personas et in alio iudicio receptae fuissent. Ceterum memorati Henrici privilegium, quod non solum confirmationis, sed etiam donationis videbatur fuisse, unde rerum dominium donatarum intelligi forte poterat monasterio acquisitum et traditum, quamvis ex forma petitionis, quae in ipso privilegio declaratur, et quibusdam aliis verbis, quae ponuntur in ipso, confirmatorium tantum fuisse videretur, ut tamen intelligatur eo modo, quo magis posset valere, distinguendum utique videbatur, ut idem Henricus alia donaverit, et alia confirmaverit, quum eadem legitime nequivissent et confirmari pariter et donari; confirmari, tanquam prius habita et possessa: donari, tanquam tunc tradita et concessa. Donaverit, inquam, illa, quae ipse intra trium milliarium spatium monasterio concedebat; confirmaverit autem, quae prius ipsi nonasterio concessa fuerant et donata, inter quae illa continebantur, quae deducta sunt in iudicium. Ac per hoc illa non poterant intelligi per privilegium illud donata, sed confirmata, quum iuxta legum sanctiones quod meum est ex alia causa meum fieri non possit, nisi desierit esse meum; +praesertim quum pars monasterii nixa fuerit comprobare tum per privilegium concessionis, tum per instrumentum sententiae, quod illa legitime fuerint a Luitardo donata, et illi donationi per totum iudicium est innixa; unde post donationem huiusmodi eadem eidem non poterant redonari. Quum igitur privilegium Henrici confirmatorium tantum exstiterit, saltem quoad illa, quae deducta sunt in iudicium, si principale non tenuit, nec accessorium, quod ex eo vel ob id dignoscitur esse secutum. +Pari modo cetera privilegia Romanorum imperatorum, etiam si vera fuissent et sine suspicione, ad probationem tamen invalida probarentur. Per instrumenta vero locationis nec est utique probata proprietas, nec etiam ad plenum possessio, quum iuxta legitimas sanctiones ad probationem rei propriae sive ad defensionem non sufficiat facta locatio. [Licet autem his et aliis modis saepedictus procurator tuus intentionem abbatis videretur elidere, cautumque sit in iure civili, quod actore non probante is, qui convenitur, etsi nihil praestiterit, obtinebit; ad ostendendam tamen evidentius iustitiam tuae partis, per testes videbatur probare, quod Mediolanensis archiepiscopus omnia, quae praemissa sunt, a sexaginta annis infra possederat inconcusse. Verum contra praescriptiones huiusmodi dictus abbas interruptionem medii temporis civilem pariter et naturalem obiecit. Olim enim Gozovio quondam comite a Frederico imperatore super his iudice delegato, quum post citationes legitimas Mediolanensis archiepiscopus se contumaciter absentasset, pro monasterio fuit lata sententia, et ipsius nomine corporalis possessio assignata, quam per sex annos et amplius habitam in bello Mediolanensium asserebat amissam; per quod allegabat praescriptionem civiliter et naturaliter interruptam. Porro ad exceptionem praemissam saepedictus procurator tuus taliter replicabat, quod bonae memoriae Ioannes Anagninus sanctae Mariae in porticu diaconus cardinalis, postea sancti Marci presbyter, et tandem episcopus Praenestinensis, tunc apostolicae sedis legatus, attendens quam barbarica feritate et insatiabili odio ecclesiam et civitatem Mediolanensem Fredericus imperator funditus vellet evertere atque in supremam redigere servitutem, quicquid ipse vel aliquis iudex seu ministerialis eius in ecclesias, clericos vel cives Mediolanenses statuerant tempore illo, in irritum revocavit. Cuius factum felicis recordationis Alexander Papa praedecessor noster approbans confirmavit, unde quod a praefato comite factum fuerat in odium Mediolanensium, quos dictus imperator acrius infestabat, Mediolanensi ecclesiae praemissa ratione non poterat praeiudicium generare. Porro rationem huiusmodi pars adversa frivolam reputabat, quum factae causae nulla iuris constitutione fieri possint infectae.] Quum autem super his, quae praemisimus, in nostra et fratrum nostrorum praesentia fuisset diutius litigatum, quia legitime probata non fuerant ea, quae petebantur ad monasterium pertinere, de communi fratrum nostrorum consilio ab impetitione ipsius praefatum procuratorem tuum nomine tuo et Mediolanensis ecclesiae sententialiter duximus absolvendum, quoniam, quum obscura sunt iura partium, consuevit contra eum, qui petitor est, iudicari. [Super manso vero etc. Dat. Lat. XVI. Kal. Maii. 1199.]

Capitulum VII. Non valent literae super absolutione voti per cruce signatos impetratae tacita veritate vel expressa falsitate.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Quod super his (Et infra: [cf. c. 8. de voto III. 34.]) Quaesivisti praeterea, quid agere debeas circa cruce signatos, qui dicentes, se ab apostolica sede redire, super absolutione sua ignota cardinalium sigilla reportant, quum eis super impedimentis expositis non fuisset de levi credendum. Ad quod tibi respondemus, quod, quum nos, si quandoque talibus literas apostolicas indulgemus, illis, qui personas et facultates eorum plenius noverunt, hoc modo scribimus, ut super impedimentis expositis inquisita diligentius veritate, statuant circa illos quod animarum saluti et succursui terrae sanctae magis noverint expedire, providentes attentius, sicut superius continetur, ne quid in fraudem voti fallaciter confingatur; unde, si tales per suppressionem veritatis aut falsitatis expressionem literas non solum cardinalium, sed etiam nostras, nec solum dubias, sed etiam certas constiterit impetrasse, carere volumus impetratis, et, eis non obstantibus, ad voti exsecutionem vel redemptionem compelli praecipimus, appellatione remota, sicut superius est expressum.

Capitulum VIII. Si de extravaganti dubitatur, an decretalis sit authentica, aut est iuri consona, et tunc iudicatur secundum illam; aut dissona, et tunc Papa consulitur.

Idem Heliensi Episcopo. Pastoralis (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Quaesivisti etiam, quibus indiciis fides habenda sit decretalibus, de quarum auctoritate iudex potest non immerito dubitare, quum plures inveniantur in compilatione scholarium, et allegentur in causis de quibus per bullam non constitit, nec ipsae per metropoles insinuatae fuerunt. Quia igitur saepe contingit, quod etiam coram nobis decretales huiusmodi proponuntur, quas esse authenticas dubitamus, fraternitati tuae benignius respondentes, Auctoritate praesentium duximus statuendum, ut, quum aliqua decretalis, de qua iudex merito dubitet, allegatur, si eadem iuri communi sit consona, secundum eam non metuat iudicare, quum non tam ipsius, quam iuris communis auctoritate procedere videatur. Verum si iuri communi sit dissona, secundum ipsam non iudicet, sed superiorem consulat super ea. [Quoniam autem etc. (cf. c. 4. de exc. II. 25.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]

Capitulum IX. Post publicatas attestationes usque ad conclusionem possunt instrumenta produci. Hoc primo. Consuetude loci facit instrumentum authenticum. Hoc secundo.

Idem Episcopo sancti Andreae et Abbati de Broch. Quum dilectus (Et infra: [cf. c. 6. de arb. I. 43.]) Ad secundam autem quaestionem taliter duximus respondendum, quod utraque pars potest instrumenta etiam post publicationem attestationum usque ad diffinitivae sententiae calculum exhibere, antequam sit in causa conclusum. Super tertio vero articulo taliter respondemus, quod inquiratis diligentius veritatem, et, si consuetudo illius patriae obtinet approbata, ut instrumentis illius regis fides adhibeatur in talibus, vos ea secure poteritis admittere, praesertim quum supradictus rex tantae fuerit honestatis, quod ipsius instrumenta maximae auctoritatis sint in partibus Scoticanis. [Ad quartum etc. (cf. c. 6. de causa poss. II. 12.) Dat. Lat. XVI. Kal. Apr. Ao. X. 1207.]

Capitulum X. Falsitas instrumenti, vel quod deest instrumento, probari potest per testes.

Idem Petro Civi Viterbiensi. Quum Ioannes Eremita a te centum triginta libras Senenses ex causa mutui coram Donadeo et Ioanne iudicibus Viterbiensibus petiisset, et tu ex adverso proponeres, quod, quum idem Ioannes in centum et octoginta libris tibi pro pretio domus, quam eidem vendideras, teneretur, centum triginta libras ex illis non immerito in mutuo debebat compensare. Tandem quum super hoc et quibusdam aliis articulis inter vos fuisset aliquamdiu litigatum, iidem iudices, utriusque partis rationibus intellectis et diligenter inspectis attestationibus, et publicatis instrumentis, te sententialiter condemnaverunt, ut eidem Ioanni praedictae domus possessionem vacuam traderes, et a creditoribus liberatam (Et infra:) Quum igitur ab hac sententia ad nostram duxeris audientiam appellandum, et nos tam tibi, quam praedicto Ioanni dilectum filium nostrum T. subdiaconum et capellanum nostrum dederimus auditorem, ex parte tua fuit propositum coram eo, supradictae domus venditionem non puram, sed conditionalem potius exstitisse, ac nullatenus te teneri ad traditionem ipsius, quatuor nihilominus testibus ad hoc probandum inductis, quod, etsi novum esset :Capitulum, pendebat tamen ex veteri, qui iurati deposuerunt, se interfuisse contractui inter te et praedictum Ioannem super eadem domo posita in ora S. Blasii, celebrato, pro qua centum octoginta librarum pretium tibi fuerat constitutum, tali videlicet adiecta conditione, ut tu domum ipsam inhabitares libere in vita tua, et post obitum tuum M. et R. natis tuis, eiusdem Ioannis nepotibus, remaneret. Cuius conditionis intuitu domum ipsam eidem Ioanni pro minori pretio vendidisti, quum a G. Morandi pro ipsa ducentas libras potuisses habere; anni vero, mensis et diei, quo venditio facta fuit, iidem testes se dixerunt minime recordari. Dictus vero Ioannes venditionem ipsam non conditionalem, sed puram proposuit exstitisse, ad hoc probandum publicum exhibens instrumentum [anno dominicae incarnationis MCCVI. mense Novembri die quarto confectum;] in quo profitebaris, te propria voluntate vendidisse ac tradidisse domum ipsam eidem Ioanni Eremitae, et postea CLXXX. librarum pretium recepisse. Tabellionem quoque, qui confecerat instrumentum, et unum ex testibus in instrumento subscriptis ad id probandum induxit. +Sed licet tabellio venditionem puram exstitisse firmavit, prout in serie instrumenti continetur, [et etiam testis asseruit venditionem esse factam,] utrum tamen sub conditione vel pure fuerit contractus initus, dixit se minime recordari. Porro quum dubitatio fuisset exorta, utrius deberet probatio praevalere, pro tua fuit parte propositum, quia, etsi secundum legitimas sanctiones eandem vim obtineant instrumentorum fides et depositiones testium in litibus exercendis, non tamen quodlibet instrumentum tanti debet esse momenti, ut trium vel plurium idoneorum testium depositionibus praeferantur. +Satis est etenim, si propter tabellionis auctoritatem, qui suum officium fideliter adimplere praesumitur, quum ad hoc ex iuramento teneatur, tanta fides adhibeatur instrumento confecto, quanta foret duobus idoneis testibus adhibenda. Sed quum. per quatuor testes omni exceptione maiores fuerit manifeste probatum, supradictam venditionem fuisse conditionaliter celebratam, eorundem depositiones asseruisti instrumento merito praeferendas. Ad hoc autem idem Ioannes ex adverso respondit, quod, quum intentionem suam per iam dictum fundaverit instrumentum, cui fides est indubitata adhibenda, quum nec cancellatum, nec abolitum, nec corruptum sit in aliqua parte sui, ac tu in modum exceptionis venditionem ipsam non pure, sed conditionaliter celebratam esse proponas, nec per testes ad hoc a te inductos de certo fuerit tempore facta fides, et ideo non appareat, quod super illa venditione deponant, quam constat per dictum instrumentum determinato tempore fuisse contractam, huiusmodi probatio videbatur inefficax ad intentionem contrariam elidendam. Verum responsionem istam esse proponebas invalidam, quoniam, quum utraque pars a nobis interrogata fuisset in iure confessa, quod unica tantum venditio super domo contracta fuerit, et ex depositionibus testium liqueat, venditionem conditionalem fuisse, ex utriusque confessione colligitur, eiusdem domus venditionem conditionalem exstitisse, non puram, non obstante, quod ipsa interrogatio facta fuerit, postquam a partibus exstitit in causa conclusum, quum iudex, qui usque ad prolationem sententiae debet universa rimari, possit interrogare de facto, quotiens dubitationis aliquid occurrit. His ergo et aliis tam coram nobis, quam coram dicto capellano propositis et plenius intellectis, De consilio fratrum nostrorum pronunciavimus venditionem praedictae domus fuisse conditionaliter celebratam, et te ob hoc nullatenus obligatum ad traditionem ipsius, super hoc memorato Ioanni silentium imponentes perpetuum. Sententiam vero iudicum praedictorum, qui alias iuste pronunciasse noscuntur, quum huiusmodi exceptio coram ipsis nec probata fuerit nec obiecta, quoad dictum :Capitulum infirmamus, eam quoad alios articulos auctoritate apostolica confirmantes.

Capitulum XI. Defectus literae non vitiat rescriptum.

Honorius III. Ex parte carissimae in Christo filiae B. quondam Anglorum reginae fuit propositum +coram nobis, quod, quum nobilis vir W. de Guerchia et complices eius Nannetensis, Rodenensis et Andegavensis dioecesis ipsam castro de Segreio, ad eam ratione sui dotalitii pertinente, pro suae voluntatis arbitrio spoliarint, et ipsa super hoc contra eum a bonae memoriae I. Papa praedecessore nostro ad nos literas impetraverit, Quia rescriptum apostolicum pro eo, quod in hac dictione «spoliarunt,» haec figura «o» deerat, asseritur vitiosum, +licet iam a nobis tres citationes vel quatuor emanassent: vos tamen, admissis huiusmodi exceptionibus frivolis, in ipso negotio procedere distulistis. Nos ergo de discretione vestra non modicum admirantes, quum per praecedentia et subsequentia intelligantur, licet ex scriptoris vitio vel occupatione praedictum «o» fuerit omissum, satis vobis potuerit de mandatoris intentione constare, nec eius mandatum in ipsius obitu exspiraverat, eo, quod res integra iam non erat, ac volentes, ut finis litibus imponatur, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus hoc non obstante in negotio ipso iuxta priorum continentiam literarum, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ratione praevia procedatis. [Dat. Lat. XV. Kal. Nov. A. I. 1216.]

Capitulum XII. Licito appellatur a iudice, qui parti hoc petenti non facit edi communia instrumenta.

Gregorius IX. Priori sancti Bartholomaei et Decano de Arcubus Londoniensibus. G. perpetuus vicarius ecclesiae de Rechan. nobis exposuit, quod, quum prior et conventus de Ledis eum super decimis coram iudicibus auctoritate apostolica convenissent, et dictus G. super similibus coram ipsis reconvenisset eosdem, quia dicti iudices copiam quorundam instrumentorum communium, quae habebat pars altera, et per quae intendebat intentionem suam super principali fundare, fieri non faciebant eidem hoc cum instantia postulanti, nostram audientiam appellavit. Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, revocato in statum debitum, etc.

Capitulum XIII. Scripturae contrariae ab eodem productae fidem non faciunt.

Idem. Imputari ei potest, qui contrarias inter se scripturas in iudicio protulit, fidem sibi adinvicem derogantes, quum in ipsius fuerit potestate quam voluerat non proferre.

Capitulum XIV. Si in instrumento debiti exprimitur causa, condemnatur debitor, nisi probet indebitum. Si non exprimitur, nccesse est, ut creditor probet, id fore debitum.

Idem. Si cautio, quam a te indebite proponis expositam, indeterminate loquatur, adversarius tuus tenetur ostendere debitum, quod continetur in ea. Sed si causam, propter quam huiusmodi scriptura processerit, expresseris in eadem, confessioni tuae statur, nisi probaveris, te id indebite promisisse.

Capitulum XV. Auctoritate ordinarii potest notarius tabellionis mortui notas in publicam formam redigere.

Idem I. Tabellioni. Quum P. tabellio morte praeventus quaedam non perfecerit instrumenta, quae in nota redacta fuerant ab eodem, ad petitionem eorum, ad quos pertinent, auctoritate ordinarii iudicis poteris ea fideliter in publicam formam redigere, habitura per hoc perpetuam firmitatem.

Capitulum XVI. Instrumentum exemplatum per tabellionem auctoritate ordinarii, eandem vim habet cum originali.

Idem. Si instrumenta propter vetustatem vel propter aliam iustam causam exemplari petantur, coram ordinario iudice vel delegato ab eo specialiter praesententur. Qui si ea diligenter inspecta in nulla sui parte vitiata repererit, per publicam personam illa praecipiat exemplari, eandem auctoritatem per hoc cum originalibus habitura.

Titulus X X I I I . De praesumptionibus.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Sicut manifesto nocens est poenae obnoxius, ita et occultus, licet postea dicat, se ioco fecisse.

Salomon in Parabolis. Sicut noxius est, qui mittit lanceas et sagittas in mortem, ita vir, qui fraudulenter nocet amico suo, et, quum fuerit deprehensus, dicit: ludens feci.

Capitulum II. Ex violenta praesumptione fertur definitiva. Et est casus notabilis.

Idem. Afferte mihi gladium. Quumque attulissent [gladium coram rege] ait: Dividite infantem vivum [in duas partes], et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri. Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem, (commota sunt quippe viscera eius super filio suo): Obsecro domine, date illi infantem vivum, et non occidatur. E contrario alia dicebat: Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur. Respondit rex et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur. Haec est enim mater eius.

Capitulum III. Conversatio in adolescentia facit praesumptionem in senectute.

Hieronymus super Parabolis. «Ex studiis suis intelligitur puer.» Quemcunque enim virtutibus studere cum modestia continentiae auditioni sapientum, [et] observantiae mandatorum Dei, et maxime simplicitati et humilitati videris, huius munda [esse] et recta opera intellige. Quem vero his contrarium corrige, aut si non potes, devita, ne ab eo corrumparis.

Capitulum IV. Praesumitur contra illum, qui dilationibus subterfugit iudicium.

Bonifacius Papa Episcopis Galliae. Nullus dubitat, quod ita iudicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur, qui est innocens, quaerit, sed astuta cavillatio eorum, quae versutis agendum credunt esse consiliis, nunquam innocentiae nomen accipiet. Confitetur enim de omnibus, quisquis se subterfugere iudicium dilationibus putat. [Veniet etc. Dat. sub die Id. Iun. Monaxio XI. V. C. Cons. 419.]

Capitulum V. Qui ex duobus illatis alterum negat, reliquum affirmare praesumitur.

Gregorius in Homilia. «Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Respondit Iesus: Ego daemonium non habeo.» Duo quippe ei illata fuerunt: unum negavit, alterum tacendo concessit.

Capitulum VI. Ex praeteritis praesumitur circa futura.

Idem Maximo Episcopo. Mandata coelestia efficacius gerimus, si nostra cum fratribus onera partiamur. Proinde super cunctas ecclesias Siciliae te, [reverentissimum virum Maximianum] fratrem, et coepiscopum nostrum vices sedis apostolicae ministrare decernimus ut quisquis illuc religionis habitu censetur, fraternitati tuae ex nostra auctoritate subiaceat, quatenus ei non sit necessarium pro parvulis ad nos causis tanta maris spatia transmeando pervenire. Sed si qua fortasse difficilia exsistunt, quae fraternitatis tuae iudicio nequaquam dirimi possint, haec solummodo nostrum iudicium flagitent, ut sublevali de minimis in causis maioribus efficacius occupemur.] Quas videlicet vices non loco tribuimus, sed personae, quia ex transacta in te vita didicimus, quid [etiam] de subsequenti conversatione tua praesumamus. [Mense Decembr. Indict. X. 591.]

Capitulum VII. Ex vicinitate praesumitur notitia facti loci vicini.

Idem. Quosdam (Et infra:) Africa vero qualiter mortalitate et languoribus vastetur, quanto viciniores estis, [tanto] credo quod subtilius cognovistis. [De oriente vero etc.]

Capitulum VIII. Praesumitur factum notum in vicino loco, quod est notum in remoto.

Idem Victori Episcopo. Quanto +[laetitiae nobis est fratres nostros cognoscere erga filios suos paterna caritate decenter esse sollicitos, tanto tristitiae deputamus, quando eos ab illicitis nec aliorum fratrum reverentia, nec sacerdotii praevalet consideratio temperare. Quam igitur gravis et aspera adversus fratrem nostrum Tegessis civitatis episcopum clericorum eius vel eorum, qui in sacro sunt ordine positi, sit querela, fraternitati tuae liquere non dubium est, quia] Latere te in vicino non potuit, quod ad nos in longinquo pervenit. [Et quonian etc.]

Capitulum IX. Ex praeteritis praesumitur circa futura.

Hieronymus super Osee. «Scribam eis multiplices leges meas.» Ex prius datis, et neglectis apparet, quod has negligent.

Capitulum X. Efficacior probatio requiritur ab eo, qui probare vult illud, quod non est verisimile.

Alexander III. Decano Cassiensi. Quia verisimile non est, quod H. presbyter personatum ecclesiae R. capellano concesserit, et ab eo eiusdem ecclesiae acceperit vicariam, provideas attentius, ne memorati W. super hoc probationem recipias, nisi communis loci fama id habeat, vel tales personae appareant, de quibus verisimile non sit, quod debeant deierare; quoniam saepe contingit, quod testes corrupti pretio facile inducantur ad falsum testimonium proferendum.

Capitulum XI. Per cohabitationem diutinam et famam de matrimonio et contractibus matrimonialibus ac alia adminicula probatur matrimonium. Panorm.

Idem Genuensi Archiepiscopo. Illud quoque nihilominus ex tua inquisitione nobis innotuit, quod, quum quaedam libera mulier per decem annos et ultra cuidam servo scienter cohabitaverit, et ab eo fuerit carnaliter cognita, nunc ipsum asserit suum non esse maritum pro eo, quod testes desponsationis non comparent. Verum vir eam vendicans in uxorem ostendit publicum instrumentum, in quo sese coniuges nominant, et per quod ipsum ei donationem propter nuptias fecisse apparet. Mulier vero instrumentum illud asserens vitiosum, ut servo dominus fraudaretur, plures testes produxit, quod servus ille ab amicis eius saepe rogatus, ut eam desponsaret, et ille nec desponsasse, nec desponsaturum se ipsam firmiter asserebat. Vir autem nonnisi praedicto instrumento, et quibusdam testibus, qui viderant eam annulos deferentem, mulierem ipsam probavit esse uxorem; sed mulier de more illarum mulierum, quae panes vendunt, se annulos detulisse dicebat. Verum, quia in huiusmodi dubietate fama viciniae magis debet attendi, tuae sollicitudinis erit famam loci diligenter inquirere, utrum praedictus vir eam in lecto et in mensa sicut suam uxorem aut concubinam habuerit; et si fama loci habet, quod vir ipsam in lecto et in mensa sicut uxorem tenuerit, quum matrimonium sit maris et feminae coniunctio, individuam vitae consuetudinem retinens: cogenda est mulier, ut eidem viro affectu serviat coniugali, praesertim si praescriptum instrumentum ab eo conditum fuerit, qui officium suum fideliter adimplevit.

Capitulum XII. Per violentam praesumptionem probatur carnis copula.

Idem. Literis tuae fraternitatis receptis ex tenore illarum nobis innotuit, quod, quum P. parochianus tuus ab A. muliere, quam in uxorem acceperat, tuo iudicio peteret separari, accusatores matrimonii produxerunt testes firmiter asserentes, quod, postquam praedicta mulier cum praedicto viro contraxerat matrimonium, consanguineum viri eiusdem solum cum sola, nudum cum nuda, in eodem lecto iacentem, ea, ut credebant, intentione, ut eam cognosceret carnaliter, viderunt, sed et in multis secretis locis, et latebris ad hoc commodis, et tam horis electis +quam locis saepe praesentibus eis hoc contigisse dixerunt. Et publica fama consentit, quod post contractum matrimonium se miscuerunt ad invicem, quod in praesentia tua publice, ut asseris, sunt confessi, quamvis id se ante contractum matrimonium fecisse negarent. Dicitur quoque de muliere praedicta, quod de marito sese simulans concepisse, alienum partum iam baptizatum, ut fertur, se mentita est peperisse, et rebaptizari faciens virum suum decepit. Procedente vero tempore, quum fama empti alieni partus fraudem detegeret, parentibus, a quibus eum emerat, occulte restituit, postea veneficum poculum et alias vitae insidias viro parasse eadem mulier perhibetur. Quia ergo tua nos fraternitas duxit consulendos, si ad solvendum matrimonium iam dictae probationes sufficiant, Consultationi tuae taliter respondemus, quod tum ex confessione, tum ex huiusmodi violenta et certa suspicione fornicationis, praesertim, si quod de partu et machinatione mortis dictum est probari valet, non immerito potest sententia divortii promulgari, ita quidem, ut vir licentiam habeat mortua illa ducendi aliam, muliere sine spe coniugii remanente.

Capitulum XIII. Idem dicit, ut praeced. cap.

Clemens III. Tertio loco quaestionis huiusmodi nodum tua fraternitas petiit explicari, an iuvenis sponsam, in quam per verba de praesenti consensit, debeat in uxorem habere, ad quorum matrimonium impediendum neptis ipsius sponsae prosiliens, se a iuvene carnaliter praecognitam proponebat. A qua producti testes dixerunt, se pro certo credere, quod illa dicti iuvenis exstiterit concubina, et ei carnali commixtione coniuncta, adiicientes, quod eos insimul viderant per plana et nemora, vias et invia pluries convagantes, et testimonium viciniae se super hoc recepisse dicebant. Ad maiorem autem certitudinem, quia minus sufficienter credidisti esse probatum quod eadem mulier asserebat, tam ipsa quam iuvenis iuramentis adstricti seorsum confessi sunt, quod se invicem carnaliter praecognoverant, licet iuvenis nollet ab ea, quum desponsaverat, separari. Nos autem haec, quae dicta sunt, intelligentes, et attendentes viciniae famam, et dictorum mulieris ac iuvenis consuetas confabulationes, et per solitudines vagos incessus per testes esse probatos, ut de carnali cognitione eos per iuramentum separatim fuisse confessos, praesertim quum hoc non dicatur occultum, sed quasi praedicetur a pluribus manifestum, praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, et praesertim felicis memoriae Alexandri III. statuta sectantes, consultius et securius esse credimus, ut matrimonialiter non coniungantur, sed ab invicem solutis sponsalibus separentur. [Dat. Laterani.]

Capitulum XIV. Propter praesumptionem etiam vehementem non debet quis de gravi crimine condemnari.

Innocentius III. Nivernensi Episcopo et Archidiacono Bituricensi. Literas vestras accepimus continentes, quod, quum causa, quae vertitur inter venerabilem fratrem Altissiodorensem episcopum, et quosdam Burgenses de Caritate, quos idem episcopus de haeresi impetebat, vobis et dilecto filio abbati Collonensi, a sede apostolica delegata fuisset, utraque pars tandem, ut negotii prolixitas posset facilius expediri, vos duos sub certa poena sibi arbitros statuerunt, delegata vobis potestate nihilominus reservata; G. autem lator praesentium, unus ex illis, quos praefatus episcopus impetebat, haeresim suam apud Caritatem fuerat publica voce confessus, et de quodam fratre suo similiter recognoverat, quod eodem secum laborabat errore. +Qui quum de fide sua coram venerabili fratre nostro Bituricensi archiepiscopo conveniretur, eique purgatio facienda per eundem W., qui vere poenitens et catholicus credebatur, esset indicta, ipse W. fratrem suum, quem publice asseruerat [esse] haereticum, praestito iuramento purgavit, et sic ab ipso et periurus et haereticus censebatur. E contrario vero idem W. proposuit, quod, licet de se publice confessus fuisset, nihil tamen fuerat de fratre confessus. Unde bene poterat illum purgasse, maxime quum a duobus capellanis de Albiniaco, qui conscientiam illius noverant, audivisset, quod tanquam catholicum poterat illum secure purgare, quorum literas postea vobis ostendit. Sed episcopus super eo, quod de fratre negaverat, protinus eum per se ipsum et unum presbyterum et alium diaconum coram vobis convicit; unde ipsum relapsum in haeresim appellabat. Vos igitur has in praedicto W. contrarietates notabiles attendentes, ipsum cum literis vestris ad nostram praesentiam transmisistis, bonis eius interim annotatis, donec de persona eius et bonis quid statuendum foret statuere curaremus, adiicientes, quod, quum idem W. apud vos cum quibusdam instaret, ut purgationem reciperetis ipsius, sicut aliorum quorundam, vos iuramentum eius, quia sibi contrarius videbatur, admittere noluistis, purgatione tamen pro eo per octavam manum bonorum virorum admissa. Nos vero, quia vulpeculae, quae moliuntur vineam Domini demoliri, sagaci sunt studio capiendae, nam vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, ex iis, quae praescripta sunt, praedictum G. suspectum de haeresi vehementer habuimus, tum quia quod ante dixerat postea se dixisse negavit, sicut convictus est coram vobis, tum quia vel mendacium prius dixit in fratrem, asserendo illum haereticum, vel periurium postea commisit in Deum, purgando illum de haeresi, quorum utrumque reddit illum valde suspectum; quanquam verisimilius videatur, quod eo tempore, quo tanquam vere poenitens ab haeresi revertebatur ad fidem, tam grave mendacium non dixisset, praesertim in fratrem, quem utique tanquam carissimum non asseruisset haereticum, nisi fuisset accensus zelo fidei orthodoxae. Unde praesumitur, quod, quum postea purgavit illum de haeresi, turpiter deieravit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus, quum propter solam suspicionem, quamvis utique vehementem, nolumus illum de tam gravi crimine condemnari, talem et tantam securitatem recipiatis ab ipso praeter iuratoriam cautionem, quod timore poenae corporalis debeat coerceri, discretam ei poenitentiam iniungentes, ex qua valeat apparere, utrum in tenebris ambulet, an in luce, utrumve sit vere poenitens, an ficte conversus. Et si eum hoc modo verum catholicum cognoveritis, non sinatis ipsum indebite molestari; alioquin eum tanquam haereticum condemnetis. [Dat. Ferentini Kal. Iun. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XV. Non praesumitur incontinens in senectute, qui in iuventute continuit, maxime si est literatus.

Idem Cenadiensi Episcopo et Abbati Deciquorum. Quum in iuventute sua venerabilis frater noster C. Quinqueecclesiensis episcopus adeo se maturum, honestum et providum exhibuerit, ut propter suavem suae probitatis odorem ab ecclesia Romana meruerit pallio decorari, non est de levi credendum, quod, postquam ad senilem pervenit aetatem, turpiter abiecerit iugum Domini, foetores et foeditates libidinis amplexando; quum labes huiusmodi, quae nonunquam in iuventute contrahitur, in senectute frequentius expietur. Quis praeterea de facili crederet, quod vir praeditus scientia literarum, propriae salutis oblitus, ad eam passionis ignominiam se converteret, ut cum propria nepte abominabilem perpetraret incestum, quum, etiam secundum sententias ethnicorum naturale foedus inter tales personas nihil permittat saevi criminis suspiciari? Licet igitur illustris memoriae rex Hungariae eundem episcopum nobis interdum per nuncios et literas de tali crimine detulisset, suppliciter et instanter postulans, ut malum huiusmodi pernitiosum exemplo de Hungarica ecclesia tolleremus, quia tamen eius suggestio non de caritatis radice, sed ex odii fomite procedere videbatur, quum ipsum tanquam inimicum persequi non cessaret, sicut est in tota provincia manifestum: noluimus aures nostras quasi malignis delationibus inclinare, sed, ut probaremus, si spiritus esset ex Deo, bonae memoriae Auriensi episcopo dedimus in mandatis, ut prudenter et caute a coepiscopis indagaret, utrum praefatum episcopum crederent tali labe respersum. Qui nobis postmodum rescripserunt, quod eum virum honestae conversationis esse credebant, personam illius multipliciter commendantes. [Quia vero etc. (cf. c. 12. de purg. can. V. 34.) Dat. Ferentini Non. Iul. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XVI. Is, pro quo beneficiando scribitur cum clausula, si idoneus fuerit, non tenetur probare se idoneum, quum idoneus praesumatur.

Idem Archidiacono et Praeposito Mediolanensibus. Dudum bonae memoriae archidiacono Mediolanensi dedimus in mandatis, ut dilectum filium C. scholarem a presbytero sancti Victoris XL. martyrum, qui solus in ipsa ecclesia ministrabat, in qua, sicut scholaris idem assuerit, quondam ministraverunt clericus et sacerdos, in clericum eiusdem ecclesiae recipi faceret et in fratrem, +cuius facultates idem scholaris proponit nullatenus imminutas. Sed presbyter memoratus ipsius archidiaconi malitiose declinans examen, I. clericum [pro se] ad nostram praesentiam destinavit, cui et praefato C. venerabilem fratrem nostrum Tranensem archiepiscopum apostolicae sedis legatum, tunc subdiaconum et capellanum nostrum, dedimus auditorem, coram quo dictus Ioannes asseruit, quod nequaquam sufficiebant duobus clericis facultates ecclesiae memoratae, adiiciens, quod praedictus C. non erat idoneus ad illius ecclesiae beneficium obtinendum. +[Unde nos venerabili fratri nostro … Patriarchae Hierosolymitano, tunc Episcopo Vercellensi, de illorum assensu mandavimus ut si praedictus C. legitime coram ipso probaret quod facultates ecclesiae supradictae imminutae non essent, sed duobus sufficerent, et persona eius esset idonea, presbyterum supradictum ad receptionem ipsius per censuram ecclesiasticam appellatione remota compelleret, contradictores vel rebelles, si qui forsitan apparerent, a praesumptione sua districtione simili, cessante appellatione, compescens; alioquin perpetuum silentium scholari super hoc imponeret memorato. Testes etiam qui nominarentur eidem, si se gratia, odio, vel timore subtraherent, canonica districtione, cessante appellatione, compelleret perhibere testimonium veritati. Quum autem praefatus scholaris ad probandum quod facultates ecclesiae imminutae non essent, sed duobus sufficerent, ad praedicti Patriarchae tunc Vercellensis Episcopi praesentiam multotiens accessisset, et idem Episcopus testes nominatos ab ipso, quia monitione praemissa nolebant veritati testimonium perhibere, interdicto supposuisset, venerabilis frater noster … tunc Mediolanensis Archiepiscopus interdictum ipsum auctoritate propria relaxavit. Quare supradictus C. ius suum non potuit obtinere. Unde tibi, fili Praeposite, dedimus postmodum in praeceptis ut inspectis attestationibus iam receptis, quas voluimus ut per censuram ecclesiasticam tibi faceres exhiberi, secundum eas et alias, si quas partes legitime ducerent proferendas, quum nondum essent, quae receptae fuerant, publicatae, causam ipsam iuxta tenorem praecedentium litterarum, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ratione praevia terminares. Partibus igitur propter hoc in tua postmodum praesentia constitutis, quum dictus C. ad probandum quod facultates ecclesiae suppetebant, quosdam patronos et parochianos ecclesiae ad ferendum testimonium nominasset, et ipsi licet a te saepius moniti, nollent testimonium perhibere, quibusdam se rationibus excusantes, tu eos, nisi usque ad quindecim dies ex tunc venirent ad testimonium perhibendum, excommunicationis vinculo innodasti; sed ipsi ante praefixum diem ad sedem apostolicam provocarunt; quare non fuit ulterius in causa processum. Volentes igitur ut finis eidem controversiae imponatur,] Causam vobis duximus committendam [praesentium vobis auctoritate praecipiendo mandantes, quatenus laicis supradictis ad cautelam absotulionis beneficium impendatis, et causam ipsam iuxta priorum literarum continentiam appellatione remota, ratione praevia terminetis;] ita, ut ex illa clausula, scilicet si persona fuerit idonea, quae nostro rescripto reperitur inserta, eidem scholari probandi se idoneum nulla necessitas imponatur, quum prima facie praesumatur idoneus, nisi aliud contrarium ostendatur. [Testes autem etc. Dat. Later. V. Id. Mai. Ao. X. 1207.]

Titulus X X I V . De iureiurando.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Agi potest ad relaxationem iuramenti, cuius implementum turpitudinem continet ex parte suscipientis. H. d. quoad intellectum, et est casus notabilis. Abbas.

Gregorius III. Ex administrationis (Et infra:) Quoniam igitur creditores ad usuras sibi solvendas in manifestum periculum animarum iuramento debitores adstringunt, nos eorum saluti volentes iuxta debitum officii nostri prospicere, et iniquum gravamen a debitoribus removere, et ab illis praecipue, qui se in auxilium dederunt ad succursum terrae Hierosolymitanae praestandum, universitati vestrae Mandamus, quatenus creditores ipsos ad iuramenta super usuris sibi solvendis praestita relaxanda sublato contradictionis et appellationis obstaculo ecclesiastica districtione cogatis.

Capitulum II. Non valet iuramentum praestitum a praelato de non repetendis rebus ecclesiae. Vel sic: a iuramento meticuloso fit absolutio per iudicem ecclesiasticum.

Ex registro Gregorii. Pervenit ad nos, Laudicensem episcopum ab Ar. comite rebus suis spoliatium, et ad nequitiae augmentum gladiis iurare compulsum, quod non repeteret sic ablata et huius tanti sceleris veniam sibi impertiri rogat. Cognita igitur contumelia, sibi in beato Petro illata, valde doluimus, asserentes, ipsum episcopum nullius iuramenti vinculis super hoc posse constringi, quern tamen apostolica auctoritate absolvimus, qui nefandissima coactione iuravit. [Dat. Romae III. Kal. Febr. Ind. III. 1080.]

Capitulum III. Non deierat qui iuramenti implementum in melius commutat, et non adstringitur quis iuramento ad implendum quod iuravit, si ab alia parte non impletur, cuius respectu praebuit iuramentum.

Idem Regi Francorum. Pervenit ad nos, quod, quum iam pridem ad partes Alverniae, etc. (Et infra:) Non enim propositum aut promissum infringit qui in melius illud commutat. Nec tu ei, etiamsi praescriptum promissum tuum iuramento vel fidei obligatione interposita conditione firmasses, aliquatenus teneris, si constat, eum conditioni minime paruisse.

Capitulum IV. Ponitur forma iuramenti septem capitula continens, secundum quam iurant Papae episcopi; sed hodie omnes recipientes dignitatem a Papa sibi iurant. Hoc sit pro summario et divisione.

Idem Petro Subdiacono. Ego N. episcopus ab hac hora in antea fidelis ero sancto Petro, sanctaeque apostolicae Romanae ecclesiae, dominoque meo Papae C. eiusque successoribus canonice intrantibus. Non ero neque in consilio neque in facto, ut vitam perdat aut membrum, vel capiatur mala captione. Consilium quod mini aut per se, aut per literas, aut per nuncium manifestabit, ad eius damnum nulli pandam. Papatum Romanae ecclesiae et regulas sanctorum Patrum adiutor ero ad defendendum et retinendum, salvo ordine meo, contra omnes homines. Vocatus ad synodum veniam, nisi praepeditus fuero canonica praepeditione. Legatum apostolicae sedis, quern certum legatum esse cognovero, in eundo et redeundo honorifice tractabo, et in suis necessitatibus adiuvabo. Apostolorum limina singulis annis aut per me aut per certum nuncium meum visitabo, nisi eorum absolvar licentia. Sic me Deus adiuvet et haec sancta evangelia.

Capitulum V. Non tenetur clericus episcopo suo obedientiae iuramentum praestare, nisi ratione administrationis sibi concessae.

Urbanus Papa. Nullus episcopus clericos suos, nisi forte quibus ecclesiasticarum rerum commissa fuerit dispensatio, sibi iurare compellat.

Capitulum VI. Qui se obligavit ad usuras solvendas, solvere non cogitur, nisi iuraverit; quo casu cogitur, sed repetit.

Alexander III. Episcopo Vigiliensi. Debitores autem ad solvendas usuras, in quibus se obligaverant, cogi non debent, nisi eas iuramento solvere teneantur. Si vero de ipsarum solutione iuraverint cogendi sunt Domino reddere iuramentum, ut a creditoribus solvantur. Et quum usurae solutae fuerint, creditores ad eas restituendas sunt ecclesiastica severitate, si necesse fuerit, compellendi.

Capitulum VII. Debitor, qui iuravit, creditori nullum gravamen super re pignorata inferre, donec solverit debitum, non auditur repetens pignus, volendo compensare fructus in sortem; sed debet prius debitum integraliter solvere, et demum rem cum fructibus inde perceptis exposcere. H. d. et est casus notabilis.

Idem Rothomagensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis. Ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod, quum Petrus de Neasdem tempore guerrae, quae fuit inter carissimum filium nostrum Henricum illustrem Anglorum regem et filios eius, quibusdam hominibus provinciae regni Francorum certam summam pecuniae mutuasset, quasdam ab eis possessiones et reditus recepit in pignore, ipsos sub iuramenti religione sibi adstringens, quod super possessionibus et reditibus illis, donec solverent sibi pecuniam mutuatam, nullum ei gravamen vel molestiam inferrent. Licet autem de possessionibus illis et reditibus praefatis nondum sortem suam, sicut asserit, deductis expensis receperit, quia tu tamen, frater archiepiscope, eum propter hoc excommunicationis vinculo adstrinxisti, +exinde cogimur literas vobis nostras destinare, praesertim, quum ipse sicut asserit, [sua] velit esse sorte contentus. Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, recepta a praefato P. sufficienti cautione, quod exinde vestro debeat parere mandato, contradictione et appellatione cessante, a sententia, qua tenetur, penitus auctoritate nostra, absolvatis eundem, et deinde debitores eius, qui sibi praedictas possessiones et reditus contra iuramentum suum subtraxisse dicuntur, si ita est, eos ecclesiastica censura cogatis, ut haec eidem P. dilatione et appellatione cessante restituant, nec sibi de cetero contra iuramentum suum molestias inferant, donec ei pecunia persolvatur, quia non est tutum cuilibet, sed periculosum potius religionem infringere iuramenti. Quum autem ei pecuniam suam, sicut iuraverunt, persolverint, vos ipsum ad restituendum, quicquid eum vobis deductis expensis ultra sortem recepisse constiterit, studiose monere et diligenter inducere studeatis, et, si commonitus id non fecerit, in eandem excommunicationis sententiam remota appellatione reducatis eundem, quia, sicut periculosum est debitoribus suum infringere iuramentum, ita non minus periculosum est creditoribus detinere quod pro usuris receperint, quum sit usurarium crimen detestabile et horrendum plurimum, et utriusque testamenti pagina condemnatum.

Capitulum VIII. Si iuramentum per metum extortum servari potest sine interitu salutis aeternae, servandum est; ecclesia tamen Romana consuevit a tali iuramento absolvere.

Idem Senonensi Archiepiscopo. Si vero aliquis quemquam gravissimo metu sub religione iuramenti suum ius refutare coegerit, ipsumque sibi retinuerit, quia nos consulere voluisti, an alter eorum, vel neuter id habere debeat: hoc tibi duximus respondendum, quod non est tutum, quemlibet contra iuramentum suum venire, nisi tale sit iuramentum, quod servatum vergat in interitum salutis aeternae. Nec nos alicui ex responsione nostra dare materiam volumus veniendi contra iuramentum proprium, ne auctores periurii esse videamur. Verum aliquando in Romana ecclesia a pluribus praedecessoribus nostris factum esse recolitur, quod clerici, qui coacti ministerium ecclesiae abiurarunt, de iuramento absolutionis beneficium meruerunt, et ad coercendam iniquitatem eorum, qui ecclesiasticos viros ad praestandum illud iuramentum compulerant, permissi sunt in eadem ecclesia ministrare.

Capitulum IX. Monachi, qui pro debito monasterii iurant stare in obstagio, et fideiussores, qui iuraverunt creditorem indemnem servare, iuramenta servare coguntur.

Idem Sardinensibus Episcopis. Ex rescripto quodam, quod nobis est praesentatum, manifeste nobis innotuit, R. quondam abbatem Tremensem cum Petro super summa octo millium solidorum taliter convenisse (Et infra:) Super haec praedictus abbas quosdam ex monachis obsides dedit, qui de observanda conventione iuraverunt, ut, si ipsi deficerent, alii monachi loco eorum in obstagio ponerentur. Insuper, si fidem dicti monachi non servarent, abbas dedit eidem V. et eius uxorem fideiussores, qui similiter fidem praestitisse dicuntur. Ideoque mandamus, quatenus tam abbatem quam monachos, quam V. et uxorem ipsius studiose monere curetis, ut, sicut iurarunt, eandem conventionem faciant adimpleri, alioquin eidem abbati et monachis ingressum interdicatis ecclesiae, et in terra praefati V. et uxoris eiusdem usque ad dignam satisfactionem inhibeatis divina officia celebrari.

Capitulum X. Periurus est et ab ecclesia removendus qui non necessitate, sed voluntate venit contra licitum iuramentum.

Idem Lundonensi et Vigoriensi Episcopis. Querelam R. canonici Linconiensis ecclesiae accepimus, quod, quum V. Salvagius nomine clericus ei duos Bisantios nomine ecclesiae de Statera annis plurimis persolvisset, et se illos annuatim sibi soluturum interposito sacramento firmasset, contempta religione iuramenti iam per biennium ab huiusmodi pensionis solutione cessavit. Quoniam igitur non merentur ecclesias regere, qui sunt crimine periurii irretiti, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus partes ante vestram praesentiam convocetis, et super his rei veritatem curetis diligentius inquirere, et, si vobis constiterit, memoratum V. contra iuramentum suum non necessitate, sed voluntate ab eiusdem pensionis solutione cessasse, ipsum a praescripta ecclesia auctoritate nostra contradictione et appellatione cessante removentes, eam praefato R. restituere minime differatis, ipsumque faciatis eam pacifice possidere.

Capitulum XI. Si praesentatus iurat praesentanti de antiquo censu augendo, et postea contrarium iurat instituenti, valet secundum, et non primum; tamen ab ecclesia removetur.

Lucius III. Norvicensi Episcopo. Tua nos duxit fraternitas consulendos, cui standum sit iuramento, quum clericos quosdam religiosi iurisiurandi religione constringunt ad maiorem solito pensionem solvendam, vel praestandum aliquid [nomine] beneficii praeter solitam pensionem; quum autem instituuntur abepiscopis, iurant, quod antiquam pensionem et solitam non augebunt. Tuae igitur consultationi breviter respondemus, quod, quum posterius iuramentum ratione et Lateranensis concilii auctoritate iuvetur, primo praeiudicat, quod de cupiditate processit. Ceterum iustum est, ut clerici [sic perplexi] pro periurio, quod vitare non possunt, ab ecclesiis perpetuo excludantur.

Capitulum XII. Episcopi de periurio gravius quam alii sunt puniendi. H. d. - §. 1. Illicitum est iuramentum de non praebendo subsidium coniuncto. H. d.

Urbanus III. Archiepiscopo Pisano. Quum quidam (Et infra: cf. c. 8. de temp. ord. I. 11.) Consultationi tuae taliter respondemus, quod in episcopos, qui suum transgressi sunt iuramentum, est tanto gravius vindicandum, quanto maiori praeeminent dignitate, et eorum exemplo facilius alii poterunt ad similia provocari. (Et infra: cf. c. 8. de temp. ord. I. 11.) §. 1. Illi vero, qui iurant, non loqui patri vel matri vel sorori vel fratri, aut eis humanitatis subsidium non exhibere, absolvendi sunt ab illius observantia iuramenti, quum illicitum sit et omni contrarium rationi; iniuncta tamen eis de hoc, quod male iuraverant poenitentia competenti.

Capitulum XIII. Non valet iuramentum monachi claustrum abiurautis, et sibi de hoc gravis poenitentia imponitiur.

Idem. Sicut ex literis tuae discretionis cognovimus, R. prior monasterii tui lator praesentium iracundiae calore succensus praecipitato mentis instinctu temerario iuramento firmavit, quod in claustro eiusdem monasterii, quo se vinculo professionis adstrinxit, non esset cum G. monacho ulterius moraturus. +Quaerenti ergo tibi, quid super hoc circa eundem monachum. sit agendum, Respondemus, quod, quum beatus Benedictus in regula sua, quam fere omnes monachi profitentur, iurare omnino prohibeat, non licuit monacho supra dicto temerarium iuramentum facere; maxime quum fidem professionis frangeret, et stabilitatis suae propositum evacuaret. Ideoque circa eum tua sollicitudo provideat, quod talis ei poenitentia iniungatur, per quam omnipotenti Deo de suscepto in vanum eius nomine satisfaciat, ut alius quilibet exemplo eius deterritus simile aliquid facere pertimescat; ipse vero in claustro, quod licite abiurare non potuit, cum stabilitate perpetua suam poenitentiam exsequatur, ita tamen, ne ex eo, quod ad praesentiam nostram accessit, solita regularis beneficii portione privetur.

Capitulum XIV. Vasallus, qui iuravit praelato, successoribus iurare non cogitur.

Clemens III. Veritatis amica simplicitas +nullis verborum fallaciis, nullis appetit ambiguitatum involucris obfuscari. [Frequenter igitur est necesse, ut quae minus plene dicta videntur, et ambiguitis scrupulos pussent sane dicta generare, explanatione veridica clarius elucescant.] Ea propter, carissime in Domino fili, audito, quod in magnitudinis tuae praesentia quaestio mota fuerit, utrum ex nostri tenore rescripti colligeretur, quod singuli heredum tuorum singulis nostris successoribus fidelitatis praestare debeant et hominii iuramentum, intellecta etiam expositione dilectorum filiorum nostrorum A. tit. S. crucis in Hierusalem et P. tit. S. Laurentii in Damaso presbyterorum cardinalium apostolicae sedis legatorum, quae ad nos fuit sub sigillorum suorum testificatione transmissa, a sano eorundem intellectu nolentes aliquatenus dissentire, serenitati regiae duximus intimandum, quod, quum intentio nostra sit nil intolerabile tibi [tuisque] heredibus imponere, taliter in hoc articulo tibi Respondemus, ut heredes tui, qui nobis vel alicui successorum nostrorum iuraverunt, aliis [postea] iurare minime compellantur; catholicis tamen successoribus nostris, qui pro tempore fuerint, et homagii et fidelitatis puritatem, nihilominus ac si iurassent, omni tempore teneantur absque tergiversatione aliqua fideliter observare, nisi forte alicui eorum, sicut personae tuae fuerit hominium de benignitate sedis apostolicae relaxatum; qui tamen non se propterea credat a fidelitatis suae observatione immunem. [Dat. Laterani.]

Capitulum XV. A iuramento per metum extorto ecclesia solet absolvere, et eius transgressores ut peccantes mortaliter non puniuntur.

Coelestinus III. Verum in ea quaestione, quae praeter hoc quinto loco ponitur, an scilicet a sacramenti vinculo absolvantur qui illud inviti pro vita et rebus servandis fecerunt, morem ecclesiae nostrae prosequentes nihil aliud arbitramur, quam quod antecessores nostri Romani Pontifices Zacharias, Gelasius, Gregorius VII. et Urbanus II. atque alii arbitrati fuisse noscuntur, qui tales a iuramenti nexibus absolverunt. Ceterum ut agatur consultius et ab eis auferatur materia deierandi, non eis ita expresse dicatur, ut iuramenta non servent, sed, si non ea attenderint, non ob hoc sunt tanquam pro mortali crimine puniendi.

Capitulum XVI. Si is, cuius mandato stare iuravi, aliquid inihi praecipit contra iuramentum per me prius licite factum, illud servare non teneor. H. d. Inhaerendo verbis literae.

Innocentius III. H. et S. et M. Civibus Venetis. Veniens ad praesentiam nostram dilectus filius A. [Mengun] lator praesentium humili relatione nobis exposuit, quod, quum olim fuisset in praesentia dilecti filii nobilis viri ducis Veneti cum pluribus aliis constitutus pro multarum discussione causarum, cum M. Maurien. alternatim convicia inferendo certavit. Propter quod quum graves inimicitias incurrisset, et vos et alii parentes vestri propter hoc fuissetis vehementius excitati, quidam, qui partis utriusque amatores exstiterant, se in medium ingerentes turbationem illam ad pacem studuerunt et concordiam revocare, suggesserunt praedicto A., ut in satisfactione iniuriarum vestro iuraret obedire mandato. Quumque idem non crederet, se tale quid commisisse, propter quod ei aliquod grave deberet imponi, iuramentumque illud sub tali confidentia praestitisset, ipsi statim sub iuramenti debito praecepistis, ut a festo beati Michaelis proxime praeterito in antea nunquam curiam dicti ducis intraret, nisi tunc, quum omnes per edictum ipsius generaliter ad curiam vocarentur, aut nisi per nobilem virum Rogerium comitem et M. Mauricen., qui absentes esse dicuntur, ipsum contingeret relaxari. Verum quia idem A., qui, sicut asserit, dicti ducis est consiliarius, et in iure suo multis ecclesiis, quarum est advocatus, ex promisso tenetur adesse, nequaquam taliter iuravisset, si mandatum illud sibi contrarium praescivisset, praesertim quum animae suae timeat obviare saluti, per apostolica [vobis] scripta mandamus, quatenus mandatum ipsum pro vestrarum remedio animarum penitus revocetis. Quodsi mandatum ipsum aut nolueritis, aut nequiveritis revocare, noveritis, nos venerabili fratri nostro patriarchae Grandensi mandasse, ut, si mandatum illud priori iuramento licite facto repugnet, ipsum auctoritate nostra denunciet non servandum. [Dat. ap. Civitatem Castellanam IV. Id. Oct. 1198.]

Capitulum XVII. Qui iuravit ecclesiam defendere, et requisitus sine iusta causa recusat, periurus est, nec eum defendit appellatio.

Idem Magistro Apollinari. Brevi sedem apostolicam sciscitatus es quaestione, utrum ille, qui iura alicuius ecclesiae servare, ac pro posse defendere iuramento tenetur, si necessitate imminente super hoc sub iuramenti debito requisitus fuerit, et nolens hoc facere ad sedem apostolicam duxerit appellandum, periurii reatum incurrat. Nos autem quaestioni tuae taliter Respondemus, quod in hoc articulo appellantem a periurio talis appellatio non excusat, immo, nisi aliqua difficultas exsistat, propter quam requisitus non possit ecclesiae subvenire, culpa periurii potius irretitur. [Dat. Lat. XII. Kal. Nov. 1198.]

Capitulum XVIII. Iurans scienter illicitum, non indiget absolutione, sed tenetur illud non observare. Si vero iuravit ignoranter, debet illud observare, si aliquo licito modo est observabile. Si autem iuravit licitum quod putabat illicitum, debet observare iuramentum, sed de animo depravato aget poenitentiam.

Idem illustri Regi Aragoniae. Quanto personam tuam +inter alios principes Christianos sinceriori caritate diligimus, tanto serenitati regiae diligentiori sollicitudine volumus praecavere, ne quid ei, quod absit, immineat, quod vel in periculum animae, aut detrimentum terrae valeat redundare. Ex tenore siquidem literarum tuarum et plurium praelatorum, nec non et aliorum multorum in regno tuo consistentium nobis innotuit, quod, quum adversus inimicos Christianitatis, qui prae magnitudine suae potentiae terram Hispaniae tunc temporis occupabant, in auxilium carissimi in Christo filii nostri Castellae regis illustris cum armatorum multitudine festinares, Quidam consiliarii tui, quin immo potius deceptores, tuum animum induxerunt, ut iurares irrequisito assensu populi usque ad certum tempus patris tui conservare monetam, quae tamen circa mortem eius fuerat legitimo pondere defraudata. Quum autem eadem moneta adeo sit diminuta et minoris valoris effecta, quod grave propter hoc scandalum in populo generatur, tu quod egeras indiscrete cupiens revocare, ac necessitati populi satisfacere, ab observatione iuramenti praedicti, ex quo tibi et regno tuo metuis grave periculum imminere, postulasti suppliciter a nobis absolvi. Super quo diligens indagator veritate comperta potuisset facile intueri, quod non tam erat absolutio necessaria, quam interpretatio requirenda, quoniam, quum iuramentum fecisti, monetam aut falsam, aut legitimam esse credebas. Si falsam, quod de regia serenitate non credimus, iuramentum fuisset illicitum et nullatenus observandum, et pro eo esset tibi poenitentia iniungenda, quum iuramentum non, ut esset iniquitatis vinculum, fuerit institutum. Si vero ipsam legitimam esse credebas, iuramentum licitum fuit et usquequaque servandum. Et ut irreprehensibiliter observetur, consulimus et mandamus, ut reprobata moneta, quae a legitimo pondere fuerat defraudata, alia sub nomine patris tui moneta cudatur, quam ad legitimum pondus reducas, secundum eum statum, quem tempore patris tui habuit meliorem, ita, quod [et] antiqua moneta, quae ab illo statu falsata non fuerat, cum ea pariter expendatur, per quod et dispendium vitari poterit, et iuramentum servari. Verumtamen si forte monetam ipsam in praestatione iuramenti credebas a legitimo pondere diminutam, et tua super hoc conscientia te remordeat, venerabili fratri nostro Caesaraugustano episcopo, cui super hoc scribimus, tuum humiliter confitere peccatum, et satisfactionem iniunctam tibi pro illicito iuramento devote suscipias et studeas adimplere. [Dat. Lat. Non. Apr. 1199.]

Capitulum XIX. Non valet iuramentum praestitum in praeiudicium iuris superioris.

Idem Consulibus et Populo Tudertino. Venientes nuper ad sedem apostolicam dilectos filios consules vestros benigne recepimus et super his, quae ad nos de vobis saepius referuntur, et commonere paterne curavimus, et aliquantulum aspere convenire. Quum enim appellationibus interpositis ad apostolicam sedem teneamini humiliter et devote deferre, quum et leges etiam saeculares post sententiam beneficium appellationis non denegent aggravatis, vos, id minus, quam vos decent, attendentes, sententias appellatione suspensas exsecutioni mandatis, et gravatis in contemptum sedis apostolicae appellantes. Verum iidem consules nobis ad excusationem vestram exponere curaverunt, quod, quum aliqui vestrum vocantur ad officium consulatus, firmant proprio sacramento, quod super mutuis et plagiariis secundum vestrae civitatis consuetudinem iudicabunt, et infra XXVIII dies quae iudicaverunt exsequentur. Unde salvo huiusmodi iuramento vos non posse super his appellationibus deferre dicebant. Quia vero non minus iudices secundum leges, quam consules vestri secundum consuetudinem vestrae civitatis iudicare iurarunt, et ideo, sicut iudices contra leges, sic et consules vestri contra consuetudinem possent subditos aggravare, ne in his etiam videamur deesse gravatis, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, quum approbatus consuetudines vestras servari velimus, appellationibus ad nos interpositis deferatis humiliter et devote, quum praedictum iuramentum vos excusare non possit, in quo debet intelligi ius superioris exceptum. Quum ergo, sicut accepimus, postquam dilectus filius S. lator praesentium ad sedem apostolicam a sententia G. iudicis appellavit, sententiam ipsam duxeritis exsecutioni mandandam, in possessionem rerum, de quibus quaestio vertebatur, appellantis adversarium inducentes, volumus nihilominus et mandamus, ut possessionem ipsam restituatis eidem; alioquin noveritis, nos venerabili fratri nostro episcopo Nucerino per apostolica scripta mandasse, ut vos ad id monitione praemissa ecclesiastica censura appellatione remota compellat. [Dat. Laterani. 1200.]

Capitulum XX. Iurans usuras non repetere, potest iuramento non obstante ex nova causa repetere. H. d. secundum intellectum notabiliorem.

Idem Pisano Archiepiscopo. Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod, quum I. Pellar. et G. filius eius Petro Soctan. usuras non modicas persolvissent, praestito iuramento firmaverunt, quod nec per se, nec per alium praedictas usuras repeterent, vel apud ecclesiasticum iudicem seu etiam saecularem super his deponerent quaestionem. Quumque creditor ipse in mortis articulo constitutus condiderit testamentum, suis praecepit heredibus, ut omnibus, qui rationabiliter probarent, se dedisse usuras eidem, ipsas eis restituere procurarent. Unde quum praedicti I. et G. usuras repetere non attentent propter huiusmodi iuramentum, et heredes praedicti P. eis negligant satisfacere de usuris, ideo fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus sub poena excommunicationis publice in ecclesia proponi facias vel proponas, ut qui super hoc noverint veritatem procedant ad testimonium proferendum, et, si per dicta testium vel alia documenta tibi legitime constiterit de praemissis, heredes illius ut usuras, quas a praedictis I. et G. pater eorum accepit, restituant universas, monitione praemissa ecclesiastica censura appellatione remota compellas. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Mart. 1205.]

Capitulum XXI. Iuramentum generale debet ita intelligi, si fieri potest, ut non obviet iuri; alias tanquam temerarium non obligat contra iuris observantiam.

Idem Neapolitano Archiepiscopo. Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod dudum a te quasi per extorsionem tale fuit praestitum iuramentum, quod in omni causa deberes ordinem iudiciarium observare. Verum quoniam secundum traditiones canonicas manifesta accusatione non indigent, nec in eis est ordo iudiciarius observandus, qui debet in aliis observari, nec tu, quando sub praemisso tenore iurasti, habebas in mente, ut propterea venires contra canonicas sanctiones, alioquin non iuramentum, sed periurium potius exstitisset, nec esset aliqua ratione servandum, nos iuramentum tuum benignius interpretari volentes, ita, quod consonet canonicis institutis, fraternitati tuae auctoritate praesentium intimamus, quod in manifestis et notoriis ratione iuramenti praemissi non credimus te teneri servare subtilitatem ordinis iudiciarii, quam in his non servari per omnia ipsa quoque iuris ratio postulat et requirit. Unde videbitur nec immerito subtiliter intuenti de ordine iudiciorum procedere, ut in praemissis non per omnia ordo iudiciarius observetur, quanquam et secundum approbatum intellectum scripturae divinae recte possit intelligi, quod iurasti, ut in omnibus causis ordinem iudiciarium observares, in illis videlicet, in quibus est ordo iudiciarius observandus. Sic ergo faciens et iuramenti tenorem servabis, et instituta canonica non omittes. [Dat. Lat. XVIII. Kal. Dec. 1198.]

Capitulum XXII. Si unum iuramentum uni debitum alteri praestatur, illicitum est, et eo non obstante cui debetur praestandum est.

Idem Iudici Carolitano. Ea te credimus discretione vigere, ut intelligas per te ipsum, quod onus non remittitur, sed augetur, quum cuiquam improvide solvitur quod alii ex debito est praestandum. Sane, quum venerabilis pater noster archiepiscopus Turritanus a te nomine nostro iuramentum fidelitatis, sicut a nobis mandatum acceperat, exegisset, illud exhibere in eius manibus distulisti, asserens, quod venerabili fratri nostro Pisano archiepiscopo salvo apostolicae sedis honore huiusmodi praestiteras iuramentum. Quum igitur nobis et ecclesiae Romanae fidelitatem facere tenearis, sicut tua etiam prudentia recognoscit, si praestitum iuramentum ei, quod a te nobis tanquam debitum est praestandum, contrarium reputes, illud illicitum iudicabis, et, illicito non obstante, quod licite, immo ex debito petitur, exhibebis, vel, si praestitum praestando contrarium non exsistit, illud sine difficultate praestabis. Monemus igitur nobilitatem tuam et exhortamur attentius, et per apostolica [tibi] scripta mandamus atque praecipimus, quatenus omni excusatione et occasione cessante in manibus eiusdem archiepiscopi fidelitatis nobis et ecclesiae Romanae exhibeas iuramentum. [Dat. Ferentini XVII. Kal. Oct. 1203.]

Capitulum XXIII. Qui iuravit stare mandato alicuius, non tenetur parere, si praecipit illicita, ut quod filium exheredet, vel uxorem abiuret.

Idem Alatrino Episcopo. Quintavallis vicarius nostris auribus intimavit, quod, quum olim filiae suae cum Giborga et Venetia filiabus Ioannis Bertii ad verba etiam ad verbera devenissent, idem Quintavallis pro offensa, quam filiae ipsius aliis mulieribus irrogarant satisfacere cupiens de consilio convicinorum mulieribus illis et consanguineis, suis, quod pro offensa earum mandato pareret praestitit iuramentum, quae ab ipso iuramento recepto tale illi sub debito iuramenti dedere mandatum, quod, si quando filii vel filiae aut uxor illius aliquod factum vel verbum contumeliosum mulieribus illis obiicerent, idem Quintavallis et filias et filios suos exheredaret, et a se propriam removeret uxorem. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiras de praemissis diligentius veritatem, et, si rem noveris ita esse, quum licitum fuerit iuramentum, sed mandatum illicitum, praedictis filiabus Ioannis Bertii, ut revocent mandatum illud, iniungas; alioquin eum ad mandati observationem illius auctoritate nostra suffultus denuncies non teneri. [Dat. Anagniae III. Non. Febr. 1204.]

Capitulum XXIV. Ex causa levi et temeraria coniuges etiam quoad torum et mutuam cohabitationem se separare non possunt, etiam cum iuramenti interpositione.

Idem Archiepiscopo Terraconensi. Tua nos duxit fraternitas consulendos, quid tibi super hoc articulo sit faciendum, videlicet quod B. de Bella loco et A. uxor eius olim adinvicem iuraverunt, se nunquam mutuo petituros; idem vero nunc repetit illam instanter, ea e contrario affirmante, quod, prius se faceret Sarracenam et perderet animam suum, quam rediret ad eum; +sed adulterum, cui adhaesit, postquam recessit ab eo, libenter dimitteret, et castitatem promitteret, et iuraret. Nos igitur fraternitati tuae super hoc respondentes, per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus utrumque ad continentiam servandam moneas attentius et inducas. Quam si promittere voluerint et servare, utrumque dimittas sine alio commorari. Alioquin, si vir noluerit continere, tu illam, ut revertatur ad ipsum, et tanquam uxor cum viro moretur, per excommunicationis sententiam appellatione remota compellas, quum et temerarium fuerit huiusmodi iuramentum, et adulterium utrinque sit commissum. [Dat. Ferentini XII. Kal. Iul. 1203.]

Capitulum XXV. Is, qui iuravit cum muliere contrahere, propter supervenientem fornicationem vel deformitatem eam repellere potest; propter praecedentem non. H. d. - (Illud autem etc.:) Si vir iuravit non accusare uxorem, temerarium est iuramentum. Sed si specialiter de adulterio hoc iuravit, denunciare poterit; sed accusare non debet.

Idem Genuensi Archiepiscopo. Quemadmodum, si vir mulieri iurasset, quando contraxit cum illa, quod eam semper pro legitima uxore teneret, ipse quidem pro fornicatione, quam mulier antea commisisset, non posset eam dimittere, sed pro fornicatione, quam postea perpetraret eam dimittere posset non obstante huiusmodi iuramento, quoniam in eo talis erat subintelligenda conditio, si videlicet in legem coniugii illa non peccaret, ita, si quis iuraverit, se ducturum aliquam in uxorem, ipse profecto non potest ei fornicationem opponere praecedentem, sed subsequentem ei potest opponere, ut illam non ducat in coniugem, quia in illo iuramento talis debet conditio subintelligi, si videlicet illa contra regulam desponsationis non venerit. Alioquin si post huiusmodi iuramentum publica meretrix fieret, teneretur eam ducere in uxorem, quod est prorsus absurdum. Nam si post contractum coniugium vir propter fornicationem licite potest uxorem a sua cohabitatione dimittere, longe fortius ante coniugium celebratum propter eandem causam sponsus licite potest in suam cohabitationem non admittere sponsam, quia turpius eiicitur quam non admittitur hospes, non obstante in alterutro casu vinculo iuramenti, quod quidem propter subintelligendam conditionem est tale, ut is, qui iuravit, ad utrumque sine transgressione se possit habere. Quod si post huiusmodi iuramentum mulier fieret non solum leprosa, sed etiam paralytica, vel oculos vel nasum amitteret, seu quicquam ei turpius evenerit, numquid vir teneretur eam ducere in uxorem? Profecto ductam non posset dimittere. Sed numquid non ductam admittere teneretur, quamvis interdum contractum non dirimat, quod impedit contrahendum? Illud autem iuramentum est proculdubio temerarium, si vir iuret uxori, quod eam super nullo crimine accusabit, quia, si mulier fierit infidelis, et nollet cohabitare viro absque contumelia creatoris, vel ut illum pertraheret ad infidelitatis errorem, tunc vir incunctanter deberet illam impetere apud iudicem suum, ut eam, nisi penitus resipisceret, omnino dimitteret, secundum canonicas sanctiones. Quodsi expresse iurasset, quod eam super adulterio non impeteret, essetne servandum huiusmodi iuramentum, quum scriptura testetur, quod patronus est turpitudinis qui celat crimen uxoris, et secundum regulam evangelii, si primo et secundo correcta resipiscere nollet, dicendum esset ecclesiae, ut tanquam ethnica et publicana deinde vitaretur, nec per hoc libera praeberetur ei peccandi facultas propter impunitatem peccati? Sed numquid vir non potest dimittere uxori in ipsum peccanti non solum septies, sed etiam usque septuagies septies secundum evangelicam veritatem? Tutius ergo in hoc casu videtur, ut propter iurisiurandi religionem vir accusare desistat uxorem ad divortium celebrandum, quanquam denunciare eam possit ad poenitentiam peragendam. Pensato itaque huius responsionis tenore procedas in causa, super qua nos consulere decrevisti. [Dat. Viterbii Kal. Sept. Ao. X. 1207.]

Capitulum XXVI. Licite ex causa necessaria etiam per religiosos iuratur.

Idem Abbati et Capitulo Castellionis. Etsi Christus praeceperit secundum evangelicam veritatem [ut] sit sermo vester: est est et non non, [id est,] ut affirmatio vel negatio, sicut procedit ex ore, ita procedat ex corde, quia tamen hominum excrescente malitia simplici assertioni vel negationi vix creditur, idcirco prudenter adiunxit: «quod amplius est, a malo est.» A malo quidem, non tam culpae, quam poenae; nec exhibentium, sed exigentium iuramentum. Nam incredulitas huiusmodi magis est poena, quam culpa. Unde non dixit «malum,» sed dixit: «a malo.» Licet enim iuramentum prohibuisse Dominus videatur, nusquam tamen per creatorem, sed per creaturam iurare prohibuit, ne per huiusmodi iuramentum transferretur ad creaturam honorificentia creatoris. Quare quum in evangelio praemisisset: «Dico vobis, nolite iurare omnino,» statim subiunxit: «neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ipsius est; neque per Hierosolymam, quia civitas est regis magni; neque per caput tuum, quia non potes unum capillum facere album aut nigrum.» Et quamvis non sit per creaturam iurandum, si tamen iuretur per creaturam, servandum est quidem, dummodo sit licitum quod iuratur, quia, teste veritate, «qui iurat in coelo, iurat in throno Dei, et in eo, qui sedet super eum.» Iacobus quoque non simpliciter prohibet iuramentum, sed «voluntatem iurandi,» quum ait: «Ante omnia, fratres mei, nolite iurare,» quoniam ad iuramentum non debet quemquam spontanea voluntas inducere, [quia qui facile iurat facile peierat,] sed necessitas trahere importuna. Et tunc potes sine culpa iurare; dummodo illos tres comites habeat iuramentum, de quibus Propheta sic ait: «Et iurabunt, vivit Dominus, in veritate, et iudicio, et iustitia, et benedicent eum omnes, ipsumque laudabunt. Quod autem Iacobus subdit: «neque per coelum, neque per terram, neque per quodcunque aliud iuramentum,» iurare vetat per quamlibet creaturam, quodcunque sit illud. Alioquin non dixisset Apostolus: «Homines per maiorem suum iurant, et omnis controversiae eorum ad confirmationem finis est iuramentum.» In quo patenter ostendit, per quem sit iurardum, quum ait: «homines per maiorem suum iurant,» id est, per Deum, et cur sit iurandum, ut videlicet omnis controversiae finis sit iuramentum. Angelus quoque, quem vidit in Apocalypsi Ioannes stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad coelum, et iuravit per viventem in saecula saeculorum. Christus etiam plus legitur dixisse in evangelio, quam est est, non non, quum saepissime dixerit: «Amen dico vobis.» Quod ipse secundum Lucam exponens, quum praemisisset: «amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua,» consequenter adiunxit: «in veritate dico vobis, quia multae viduae erant in diebus Heliae in Israel.» Apostolus quoque iurabat, quum diceret: «Testis est mihi Deus,» et iterum: «Quotidie morior per gloriam vestram, fratres.» Quae graeca exemplaria manifestissimam iurationem esse ostendunt. Si enim per se malum esset iurare; profecto Dominus non iurasset, quum tamen in veteri testamento legatur: «Quia iuravit Dominus, et non poenitebit eum,» et rursum: «Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum;» immo et praecepit in veteri testamento: «Redde Deo iuramenta tua.» Quaedam enim prohibentur, quia per se mala sunt, ut furtum, adulterium et huiusmodi, quae non sunt aliquatenus facienda. Quaedam vero prohibentur ex causa, non quia per se mala sunt, sed quia, si fiant frequenter et multum, ex his mala sequuntur, ut vinum per se [quidem] malum non est, et tamen prohibet Apostolus dicens: «Nolite inebriari vino, in quo est luxuria,» quoniam ex frequenti et immoderata potatione vini luxuria generatur. Sic et iuramentum per se quidem malum non est, quum sit confirmatio veritatis, sed tamen prohibetur ex causa, quoniam ex frequenti et incauta iuratione periurium saepe contingit, sicut in Ecclesiastico legitur: «Vir multum iurans replebitur iniquitate, et non discedet a domo eius plaga.» Quemadmodum ergo Paulus indulsit propter necessitatem discipulo suo, [videlicet] Timotheo, ut utatur modico vino propter stomachum et frequentes infirmitates, sic profecto, quum necessitas exigit, pro re vera, licita et honesta potest secure iurari, quia cessante causa cessat effectus. Licet ergo debeatis esse viri perfecti, ut, quantum potestis, iuramenti vinculum evitetis, volentes tamen indemnitati vestri monasterii paterna sollicitudine providere, ne propter defectum testium sui iuris sustineat laesionem, eius auctoritate, qui dicit in evangelio: «Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum, et, si non audierit te, adhibe tecum duos vel tres testes, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum,» praesenti vobis pagina indulgemus, quatenus vos et monasterii vestri conversi possitis in causis eiusdem, deficientibus aliis testibus, pro ipso perhibere testimonium veritati. [Nulli ergo etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. XII. Kal. Apr. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XXVII. Iuramentum contra utilitatem ecclesiasticam praestitum non tenet.

Idem Episcopo Ameliensi. Sicut nostris est auribus intimatum, ecclesia dudum Tudertina vacante ipsius canonici, et venerabilis quoque frater noster episcopus Tudertinus cum eis, dum esset in minoribus ordinibus constitutus, iuramenta quaedam in damnum episcopalis iuris fecerunt, priusquam de pontificis electione tractatus aliquis haberetur, +quae utrum servari debeant, quum ex eis praesertim contingeret reditus episcopales minorari, tanquam vir providus et discretus olim nos idem duxit episcopus consulendos. Nos ergo saluti eius paterna volentes sollicitudine providere, Pro iuratione incauta imponi fecimus episcopo poenitentiam congruentem. Et nihilominus attendentes, quod iuramentum non, ut esset iniquitatis vinculum, fuerit institutum, et Quia non iuramenta, sed periuria potius sunt dicenda, quae contra utilitatem ecclesiasticam attentantur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus personaliter ad ecclesiam Tudertinam accedens ab ipsis canonicis inquiras super praemissis diligentius veritatem, et, si ea, quae dicta sunt superius, inveneris esse vera, quod in damnum episcopalis iuris repereris taliter attentatum, nostra suffultus auctoritate in statum debitum appellatione remota reducas, faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari.

Capitulum XXVIII. Iuramentum praestitum super actu a lege infirmato principaliter favore iurantis, licet secundario in favorem publicum, necessario est observandum, si non vi, nec dolo fuit praestitum, et in alterius praeiudicium principaliter non redundat. H. d. multum singulariter considerata medulla capituli.

Idem. Quum contingat interdum in tua dioecesi, quod constante matrimonio mulieres alienationibus super rebus dotalibus et donationibus propter nuptias sibi datis [sponte] consentiant, ne ulterius contraveniant proprio sacramento firmando, ac soluto processu temporis matrimonio contravenire nitantur, utrum hoc eis liceat, a nobis tua fraternitas requisivit. Nos autem fraternitati tuae taliter respondemus, quod, etsi mulierum consensus in talibus non videatur obligatorius secundum legitimas sanctiones, ne tali tamen praetextu viam contingat periuriis aperiri, mulieres ipsae servare debent huiusmodi iuramenta, sine vi et dolo, sponte ac pro fide praestita, quum in alterius praeiudicium non redundent, nec observata vergant in dispendium salutis aeternae. [Praeterea requisisti etc. Dat. Lateran. XVI. Kal. Iun. Ao. XIII. - 1210.]

Capitulum XXIX. Movens bellum iniustum compellitur restituere, quae per violentiam occupavit, et eos absolvere, a quibus indebite iuramenta extorsit. H. d. usque ad vers.: Iuramentum. - §. 1.: Non adstringitur quis iuramento ad implendum quod iuravit, si ab alia parte non impletur, cuius respectu praestitum est iuramentum.

Idem. Sicut +[oblatus dilecti filii I. de Cuter. literartum nobis tenor expressit, nuper expertus est in se ipso quod fallax huius vitae incunditas vix aut nunquam statu permaneat in eodem. Quanta enim ei libentius quis inhaeret, tanto facilius labitur cum labente. (Et infra:) Quum igitur simus in eo loco constituti, ut secundum verbum propheticum debeamus dissolvere colligationes impietatis et fasciculos deprimentes, ac dimittere eos, qui confracti sunt, liberos, et omne onus dirumpere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus] Si vobis constiterit, quod praedictus H. iniuste bellum moverit contra I., ipsum H. monere attentius et inducere studeatis, ut [et] terram ipsius et alia universa per huiusmodi violentiam occupata sine dilatione restituat conquerenti, eum a praestito sibi iuramento prorsus absolventes. Quodsi monitis vestris forte acquiescere noluerit, ipsum ad hoc, si praemissa veritate nitantur, [sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo] cogatis per sententiam excommunicationis, et terram eius interdicti sententiae supponentes. §. 1. Iuramentum autem, quod [idem] I. ultimo se asserit praestitisse, si de assensu factum est utriusque, eum non ligat, qui praestitit, dum ille, cui praestitum fuerat, servare negligit quod promisit.

Capitulum XXX. Clerici non habentes temporalia a laicis non tenentur eis praestare iuramenta fidelitatis.

Idem in concilio generali. Nimis de iure divino quidem laici usurpare nituntur, quum viros ecclesiasticos, nihil temporale obtinentes ab eis, ad praestandum sibi fidelitatis iuramenta compellunt. Quia vero secundum Apostolum servus suo domino stat aut cadit, sacri auctoritate concilii prohibemus, ne tales clerici personis saecularibus praestare cogantur huiusmodi iuramenta.

Capitulum XXXI. Qui iurat non esse contra aliquem, potest in causis propriis et ecclesiae suae esse contra eum. H. d. secuudum intellectum glossae.

Honorius III. A. et C. Canonicis Antiochenis. Petitio vestra nobis exhibita continebat, quod ecclesia Antiochena vacante nobilis vir R. princeps Antiochenus, timens conspirationes aliquas fieri contra eum, a vobis iuramentum extorsit, quod contra ipsum de cetero non essetis. +Quum autem idem princeps adversus ipsam ecclesiam frequentes habeat quaestiones, vos nec ipsi deesse ecclesiae sine ipsius detrimento potestis, nec eidem audetis adesse, ne videamini contra dictum facere iuramentum. Quare nobis humiliter supplicastis, ut super his paterna providere sollicitudine dignaremur. Nos igitur utililati eiusdem ecclesiae, et saluti ac famae vestrae, et honori dicti principis pariter providentes, Interpretatione congrua declaramus, vos iuramento huiusmodi non teneri, quin pro iuribus et honoribus ipsius ecclesiae, ac etiam specialibus vestris legitime defendendis contra ipsum principem stare libere valeatis, coercendo vos a machinatione duntaxat, per quam idem princeps deberet laesionem personae vel sui amissionem incurrere principatus. Decernimus igitur, vos pro defensione iuris seu honoris ecclesiae saepedictae vel vestri dicto principi quum opus fuerit resistentes, nulli per hoc notae seu calumniae subiacere.

Capitulum XXXII. Quum agitur de usuris, potest iudex in qualibet parte litis ex officio suo deficientibus probatiouibus exigere a partibus iuramentum de veritate dicenda. Et eadem ratione idem in qualibet causa, in qua imminet peccatum. H. d. secundum Panormitanum.

Idem Archidiacono et Magistro G. Canonico Tullensibus. Ex literis vestris accepimus, quod super causa usurarum vobis pro G. de Rossuel milite contra E. de Espinal militem Tullensis dioecesis ab apostolica sede commissa non potuit vobis per testes ab ipsius G. parte productos de sortis quantitate liquere, licet de obligatione pignoris constitisset. Unde expedire videtis, quod exigatur de dicenda veritate a partibus iuramentum, quum ex fama quasi notorium habeatur, praefatum E. ex quadam terra ipsius G. sibi titulo pignoris obligata sortem et amplius percepisse. Ne igitur ex huiusmodi iuramenti defectu iustitia occultata veritate succumbat, discretioni vestrae mandamus, quatenus, si est ita, partes ad praestandum huiusmodi iuramentum per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis.

Capitulum XXXIII. Si positus in dignitate alienat bona dignitatis, non valet alienatio; et ipsemet revocare debet, non obstante iuramento de non revocando; maxime, si prius iurat non alienare. H. d. secundum verum intelleutum Panormitanus.

Idem Collossensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis. Intellecto iamdudum, quod carissimus in Christo filius noster Hungariae rex illustris alienationes quasdam fecerit in praeiudicium regni sui et contra regis honorem, nos, super hoc affectione paterna consulere cupientes, eidem regi dirigimus scripta nostra, ut alienationes praedictas, non obstante iuramento, si quod fecit de non revocandis eisdem, studeat revocare, quia, quum teneatur, et in sua coronatione iuraverit etiam, iura regni sui et honorem coronae illibata servare, illicitum profecto fuit, si praestitit de non revocandis alienationibus huiusmodi iuramentum, et propterea penitus non servandum.

Capitulum XXXIV. Si mulier iuravit, aliquem esse suum maritum, et succubuit, quia aliter non probavit, non datur, nec denegatur ei licentia cum alio contrahendi.

Gregorius IX. Episcopo Cenomanensi. Mulieri, quae in iure praestito iuramento asseruit, virum talem in ipsam per verba de praesenti matrimonialiter consensisse, probationes alias non habenti, viro ab eius impetitione per sententiam absoluto, non debes licentiam dare cum alio matrimonium contrahendi, ne auctor periurii videaris. Nec hoc ei dicimus prohibendum, ne forte, si falsum iuraverit, matrimonium contingat legitimum impediri; sed suae conscientiae est potius relinquenda.

Capitulum XXXV. Qui iuravit servare statuta edita, et postea per illud iuramentum aliter non iurando promisit servare edenda seu postea edita, non tenetur ex iuramento ad noviter edita. H. d. secundum verum intellectum.

Idem. Clericus, qui iuravit, se statuta in ecclesia sua edita servaturum, promittens per idem iuramentum, statutum, quod postmodum subsecutum est, fideliter observare, licet transgredi non debuerat quod promisit, non tenetur ad illius observantiam ex debito praestiti iuramenti.

Capitulum XXXVI. Iuramentum litis decisorium a iudice delatum, sine iusta causa recusari non potest; delatum vero a parte licite recusatur et refertur; in actione tamen famosa non licet reo referre. Hoc dicit, usque ad §. Sane. - §. 1. Actore ninil probante reus est absque omni onere absolvendus; si vero praesumptio est pro eo, defertur reo iuramentum vel ipsi actori, consideratis personarum et causae circumstantiis. H. d.

Idem H. Iudici. Iuramentum a te parti delatum, nisi iusta de causa, non potuit recusari, quamvis, quod in iudicio a parte parti defertur, recusari possit licite ac referri; nec liceat convento famosa actione referre huiusmodi iusiurandum. §. 1. Sane, si actor omnino in probatione defecerit, reus debet, et si nihil praestiterit, obtinere; praesumptione vero faciente pro illo, reo deferri potest ad ostendendam suam innocentiam iuramentum, nisi iudex inspectis personarum et causae circumstantiis illud actori videat deferendum.

Titulus X X V . De exceptionibus.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Si testis de crimine contra eum excepto convincitur, vel alias convictus apparet, repellitur a testimonio; sed de crimine non punitur, si non tangit negotium principale.

Coelestinus III. Denique, quod in dicta et personas testium, +quibus ante iuramentum vel depositiones nihil obiectum fuit, post attestationes publicatas possit opponi, hoc in Romana ecclesia de longa consuetudine obtinuisse cognoscas, ut ante iuramentum vel depositiones et post, in dicta et personas testium legitima exceptio [in iure] possit opponi. Et, Si crimina testibus obiiciuntur, de quibus non fuerant hactenus accusati, sed tantum per exceptionem a quolibet opponuntur, probatio utique illorum criminum exhibenda est, antequam causa per sententiam terminetur, quum, sicut canonica instituta declarant, testes absque ulla infamia, vel suspicione vel manifesta macula in ferendo testimonio requirantur. Quodsi sola [illa] crimina, de quibus alio tempore convicti vel confessi fuerunt, testibus obiiciuntur, a testimonio repelli possunt, quia, sicut Stephanus Papa et alii Pontifices multi Romani testantur, non est credendum contra alios eorum confessioni, nisi prius se probaverint innocentes. Ceterum si de criminibus ad solam exceptionem obiectas testes convicti fuerint sive confessi, poena ordinaria mulctari non debent, quum accusatio in ipsos secundum iuris ordinem non procedat. Sufficit ergo, si a perhibendo testimonio repellantur, praesertim ubi crimen, quod eis obiicitur, causam, de qua agitur, contingere non videtur.

Capitulum II. Reo excipiente de excommunicatione contra actorem, non obstat communionis replicatio.

Innocentius III. Archidiacono Richemundiae. A nobis ex parte tua fuit quaesitum, utrum is, qui excommunicato in locutione vel oratione scienter communicat, excommunicatum ipsum a sua possit accusatione repellere, quum ille communionem huiusmodi replicet contra eum. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod ipse ab accusatione illius poterit removeri, quum primus a communione fidelium sit exclusus, secundus vero tantum a sacramentorum participatione sit remotus.

Capitulum III. Habens plura beneficia contra alium de pluralitate non excipit. H. d. Ioan. Andr.

Idem Audicensi Episcopo. Quum ecclesiasticae provisionis officium, +[ad quod sumus, licet immeriti, Domino disponente vocati, nos iuxta verbum Apostoli sapientibus et insipientibus constituerit debitores, sic nos convenit perlatas ad apostolatus nostri notitiam quaestiones subtili indagatione discutere, et eas iudicio vel rationabili mediante concordia terminare, et quas per nos non possumus, aliis de auctoritate nostra committere diffiniendas, quod nullus in conspectu sedis apostolicae sui iuris se conqueri valeat sustinuisse defectum, et nos, sicut ex cura tenemur sollicitudinis pastoralis iusta iudicare et iustitiam diligere videamur.] Pro quaestione siquidem, quae inter dilectos filios Novariense :Capitulum et Iacobum clericum super praebenda Novariensis ecclesiae vertebatur, tam nuncii capituli, quam idem Iacobus ad sedem apostolicam accesserunt. Et dum in nostra et fratrum nostrorum praesentia foret utraque partium constituta, pro ipso Iacobo fuit taliter in nostro auditorio allegatum, [quod, quum olim de mandato bonae memoriae F. tit. sancti Marcelli presbyteri cardinalis tunc apostolicae sedis legati de primo tunc vacatura in Novariensi ecclesia praebenda fuerit investitus, eidem stallo chori et loco capituli assignatis, et ad eandem postmodum filius dilecti filii Saxonis Vulgamini nobilis civis Romani de auctoritate apostolicae sedis admissus, qui super possessione et fructibus praebendae ipsius a consanguineis praedicti Iacobi molestias sustinuit et pressuras, de quibus fructibus inter ipsum Iac. et praefatum nobilem amicabilis tandem compositio intervenit, quia super praebenda ipsa eidem Iacobo silentium fuerat impositum, ut de ea movere non posset ulterius quaestionem, placuit tandem bonae memoriae C. praedecessori nostro, praefati Iacobi consideratis laboribus et expensis, praebendam Novariensis ecclesiae, quae fuerat magistri B. de Suno, ad preces quorundam cardinalium eidem conferre, et ipsum de eadem manu propria per annulum investire, Novariensi capitulo districte praecipiendo, quatenus ipsum Iac. electione, quam de pluribus personis in Novariensi ecclesia in canonicos assumendis, et constitutione, quam de fructibus fecerant praebendarum, quae omnia idem praedecessor noster de fratrum consilio irritaverat, alienatione etiam, obligatione vel assignatione eiusdem praebendae nequaquam obstantibus, in fratrem et canonicum nomine dictae praebendae sine qualibet difficultate postposita appellatione reciperent, et eundem in ipsius praebendae possessionem inducerent corporalem, stallum ei in choro et locum in capitulo assignantes; alioquin scirent dilecto praeposito sancti Gaudentii Novariensis subdiacono nostro et R. canonico de Gorgozula ab ipso praedecessore nostro datum firmiter in mandatis, ut ipsi ea exsequi per districtionem canonicam appellatione postposita non tardarent. Quae omnia in eiusdem praedecessoris nostri literis manifeste perspeximus contineri. Quumque dicti canonici mandata apostolica et praecepta surdis auribus pertranstirent, praefati exsecutores, auditis quaecunque ex parte canonicorum fuere proposita et in scriptis redacta receptis, post multas admonitiones et dilationes postulatas ab eis, habito prudentium virorum consilio, exceptiones canonicorum non esse admittendas decernentes, iuxta tenorem mandati apostolici stallum ipsi Iac. in choro et locum in capitulo assignarunt, et unus exsecutorum, R. scilicet de Gorgozula, de mandate et voluntate alterius eum in corporalem praebendae possessionem induxit, et supradictos canonicos post admonitiones plurimas, nisi mandato apostolico infra dies quindecim obedirent, vinculo excommunicationis adstrinxit, sicut in instrumentis, quae nobis exhibuit, continetur.] E contrario vero Novarienses canonici respondentes exceptiones quam plurimas allegabant, quibus ipsum Iac. a perceptione praebendae repellere omnimodis intendebant, [dicentes, quod per literas, quas a praedicto cardinali F. impetraverat, ipse Iac. de praebenda post appellationem legitime interpositam fuerat investitus, et praefatus praedecessor noster quod de eo per cardinalem factum fuerat irritavit, et quod post cassationem factam contra prohibitionem apostolicam fructus praebendae auctoritate propria invadere non expavit. Insuper etiam investituram praebendae et exsecutionis literas a praedecessore nostro per falsam suggestionem obtinuit, quia se beneficiatum in alia ecclesia non exposuit, nec dixit, quod ad illas duas praebendas, quae in Novariensi vacabant ecclesia, quarum una fuerat magistri R., et alia magistri P. nunc Novariensis episcopi, tunc canonici, unus sacerdos, et alius, qui proximo deberet in presbyterum ordinari, concesso duobus arbitrio ante generalem illam ordinationem factam, in Novariensi ecclesia electi fuerant concorditer et admissi. Utrinque praeterea multa alia fuere proposita, quae literis praesentibus non iussimus admisceri. Volentes igitur cuique suam iustitiam conservare illaesam, quia de praemissis nobis certitudo dari non poterat, ut decebat, factum ipsum fraternitati tuae de fratrum nostrorum consilio duximus committendum, per apostolica tibi scripta] Mandamus, quatenus, [partibus ad tuam praesentiam convocatis, nisi infra duos menses legitime tibi constiterit, praedictos sacerdotem et alium, qui proximo debebat in presbyterum ordinari, ante ordinationem illam generalem de sedis apostolicae auctoritate cassatam ad illas duas praebendas electos canonice et admissos, auctoritate nostra, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo,] ceteris exceptionibus non obstantibus ipsum Ia. faciatis praebendae illius, de qua per Coelestinum praedecessorem nostrum noscitur investitus, pacifica possessione gaudere, praesertim quum exceptionem illam, quod praefatus Ia. in alia ecclesia beneficium possidet, ei non possint opponere, quos constat varia beneficia in diversis ecclesiis obtinere. [Illos autem etc. Dat. Lat. V. Non. Mart. 1198.]

Capitulum IV. Iudex statuere debet terminum ad omnes dilatorias proponendas, post quem excipientem non audiet, nisi in tribus casibus hic exceptis.

Idem Episcopi Heliensi. Pastoralis (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Quoniam autem per dilatorias exceptiones malitiose nonnunquam causarum terminatio prorogatur, inquisitioni tuae respondendo decernimus, ut infra certum tempus a iudice assignandum omnes dilatoriae proponantur ita, quod si partes extunc aliquas voluerint opponere, quas non fuerint protestatae, nullatenus audiantur, nisi forte aliqua de novo sibi competens exorta fuerit, vel is, qui voluerit eam opponere, fidem faciat iuramento, se postmodum ad illius notitiam pervenisse. Statuimus etc. (cf. c. 14. de iud. II. 1.) [Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]

Capitulum V. Excommunicatus excipere, appellare, et omnem defensionem facere potest; sed reconvenire non potest.

Idem Monachis Farsensibus. Quum inter dilectos filios priorem et conventum de Argentolio ex parte una, et nobilem virum S. de Malileone dioecesis Pictaviensis ex altera super damnis et aliis coram vobis ex delegatione nostra quaestio verteretur, procuratore ipsius nobilis vestrum volente declinare iudicium, eo, quod duos ex vobis habebat suspectos, procurator monasterii allegavit, parti eiusdem nobilis, quum esset vinculo excommunicationis adstrictus, exceptionis huiusmodi beneficium interdictum. +Quum enim excommunicatus, ne repurtet ex contumacia commodum, valeat conveniri, si ad exceptiones liberum posset habere recursum, traheretur multoties in favorem quod est in odium introductum. Unde postulastis apostolicae sedis oraculo edoceri, qualiter in hoc dubitationis articulo procedere debeatis. Ad quod sic Inquisitioni vestrae duximus respondendum, quod praedicto nobili legitima defensio in iudicio reservatur, et maxime iudicis recusatio, quum periculosum sit coram suspecto iudice litigare, ac suspectis iudicibus sedes apostolica causam de certa conscientia non committat. Unde in talibus non excommunicati favor attenditur, sed aequitas iudicantis, quum non debeat claudicare iudicium, ac satis videatur absurdum, si actore impugnante reo defensionis copia denegetur, quia sic condemnaretur multotiens absolvendus. Porro quum excommunicato, quando in causa absolutionis exsistit, non sit iusta deneganda sententia, nec interdici debet eidem appellationis remedium, si contra iustitiam condemnetur, qua ratione in uno eodemque negotio ipsi alia legitima subtrahantur suffragia, non videmus. Ceterum non sic in reconventione sentimus, ne quod in defensionis remedium sustinetur ad impugnationis materiam extendatur.

Capitulum VI. Excipiens non videtur fateri ea, quae in exceptione includuntur, et exceptio falsi potest etiam post sententiam opponi.

Idem. Monachis Farsensibus. Quum venerabilis frater noster I. Sabinensis episcopus coram dilectis filiis nostris R. tituli S. Anastasiae presbytero, et P. sanctae Luciae ad septa solis diacono cardinali, quos sibi et R. procuratori vestro concessimus auditores, ecclesiam sancti Viti [de Granica] cum suis possessionibus et [suis] pertinentiis petiisset, asserens, eandem ad se in spiritualibus et temporalibus pertinere, idem [procurator], nondum eiusdem episcopi intentione fundata, praepropere sic respondit, quod, etsi dicta ecclesia dudum fuerit ecclesiae Sabinensi subiecta, eam tamen non poterat episcopus vendicare, quam ex permutationis causa Farsense monasterium obtinebat, ad hoc probandum quoddam exhibens instrumentum, in quo contineri prima facie videbatur, quod Theodosius episcopus cum suorum sacerdotum assensu praedictam ecclesiam sancti Viti pro quibusdam ecclesiis et rebus aliis in cambium vestro duxit monasterio concedendam. Ad haec [autem] episcopus proposuit memoratus, intentionem suam per huiusmodi responsionem esse fundatam. Quum enim pars vestra responderit, se dictam ecclesiam, ex permutatione facta per Sabinensem episcopum obtinere, quam etiam publico nitebatur instrumento probare, confiteri per consequens videbatur, se credere, quod dicta ecclesia tempore permutationis pertinuit ad ecclesiam Sabinensem, quum permutatio inter contractus bonae fidei computetur, nec cum alio, quam cum domino, vel cum eo, qui habebatur loco domini, legitime valeat celebrari, +adiiciens, quod, etsi confessioni [huiusmodi] stare vellet, in quantum contra vos facere videbatur, instrumentum tamen huiusmodi contra se minime admittebat, quod nec tabellionis auctoritate, nec subscriptione testium dignoscitur esse fulcitum. Sed ad hoc pars vestra respondit, quod, quum procurator id in modum exceptionis obiiceret, non videbatur ex adversae partis intentione fuisse confessus, quia iuxta legitimas sanctiones qui exceptione utitur non aestimatur de intentione adversarii, cum quo agitur, confiteri, adiungens, quod, etsi permutationis tempore coenobium Farfense crediderit dictam ecclesiam S. Viti ad Sabinensem ecclesiam pertinere, praedictus tamen procurator ex certis causis seu verisimilibus coniecturis credulitatem suam postmodum potuit taliter informare, ut [nunc] crederet eandem ecclesiam ad Sabinensem ecclesiam tunc temporis non spectasse. Porro memoratus episcopus ad probandum, quod iam dicta ecclesia ad se in temporalibus pertinebat, quosdam testes induxit, per quos nitebatur ostendere, quod tam dictam ecclesiam, quam molendina, terras, et alia bona eius Sabinenses episcopi diutius possederunt, de illis pro suae voluntatis arbitrio libere disponendo. +[Quidam quoque testes ad probandam praescriptionem ex vestra fuerunt parte producti; per quorum aliquis vester procurator asseruit, sufficienter ostensum, quod a nonaginta annis eandem ecclesiam cum molendinis et aliis bonis eius vestrum monasterium possederat in quiete. Sed ad hoc pars episcopi respondebat quod etsi quidam testes de nonaginta annis deponere videantur, quia tamen de iuris ordine tempora schismatum, quae temporibus bonae memoriae Innocentii et Alexandri Romanorum Pontificum intercessisse noscuntur, et de nostra indulgentia speciali episcopo memorato concessa tempus Conradi quondam Sabinensis episcopi, quum propter eius absentiam, qui pastoralem curam gessit in ecclesia Maguntinensi, et illorum incuriam, quibus Sabinensis episcopatus diversis temporibus fuit cura commissa, eiusdem episcopatus iura neglecta fuerint, debeant de computatione subduci, quum eundem episcopum in eo statu quoad defendenda Sabinensis episcopatus iura duxerimus reponendum quem habuit quando idem Conradus Sabinensis ecclesiae praesulatum accepit, residuum temporis procul dubio ad legitimae praescriptionis limitem minime pertingebat.] Super iis igitur et aliis propositis coram cardinalibus supradictis deliberatione cum fratribus nostris habita, Intelleximus, supradictum episcopum intentionem suam minime fundavisse per testium depositiones, vel procuratoris supradicti responsionem, quia, sicut praemissum est, exceptionem obiiciens de intentione partis adversae, non intelligitur fuisse confessus, vel [etiam] per instrumentum ex adverso exhibitum, quum in eo Theodosius episcopus, a quo permutatio facta proponitur, non dicatur episcopus Sabinensis, quanquam in transscripto, quo procurator utebatur, appositum fuerit «Sabinensis» per vitium falsitatis. Licet autem nimis excesserit qui transscriptum illius instrumenti falsavit, quia tamen delictum personae in damnum ecclesiae redundare non debet, ac non solum ante sententiam, verum etiam post abiici potest exceptio falsitatis, quum falsorum instrumentorum praetextu lata sententia usque ad XX. annorum spatium valeat retractari veritate comperta, nolumus, ut per id monasterio vestro praeiudicium generetur. Quia vero nobis constitit, supradictam ecclesiam sancti Viti constitutam esse in dioecesi Sabinensi, episcopale ius in omnibus [spiritualibus] eidem episcopo adiudicavimus in eadem, illis duntaxat exceptis, quae per authentica scripta ei noscuntur esse subtracta, quum per privilegium vel praescriptionem legitimam nullatenus probaretur exempta. Verum quia dictus episcopus, qui eandem ecclesiam vendicabat [sibi quoad temporalia], munitum se [super hoc] praescriptione legitima non ostendit, quanquam probaverit, episcopum Sabinensem bona eiusdem ecclesiae aliquanto tempore possedisse, vos ab impetitione episcopi quoad temporalia eiusdem ecclesiae sententialiter duximus absolvendos. [Nulli ergo etc. Dat. Viterbii II. Non. Aug. Ao. XII. 1206.]

Capitulum VII. Si exceptio iurisdictionis exclusiva, propter quam fuit appellatum, probatur vera, iudex appellationis non debet de principali cognoscere, sed supersedere. H. d. intelligendo, quod isti erant iudices appellationis, et est notabilis intellectus. Panorm.

Honorius III. Abbati S. Huberti et sancti Martini Leodiensis. Olim +nostris fuit auribus intimatum, quod, quum felicis recordationis Innocentius Papa praedecessor noster mandavisset venerabili fratri nostro archiepiscopo Treverensi, ut compositionem inter nobiles viros L. comitem de Los et W. de Hollandia crucesignatos Traiectensis dioecesis super raptu nobilis mulieris uxoris eiusdem comitis, terris et rebus aliis amicabiltiter initam faceret observari, dicto W. nitente contra compositionem venire praedictam, et se ad appellationis diffugium convertente, idem archiepiscopus appellationi eius non deferens, quam frivolam esse decrevit, in praefatum W., qui alias erat vinculo excommunicationis adstrictus, specialiter propter compositionem praedictam excommunicationis, et in terram eius interdicti sententias promulgavit. Quumque postmodum dilectus filius G. dicti comitis procurator nostras ad vos super exsecutione sententiarum ipsarum literas impetrasset, et H. procurator praefati W. in audientia publice contradixisset eisdem, venerabilis frater noster P. Albanus episcopus et dilectus filius noster R. sanctae Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis, quos procuratoribus antedictis dedimus auditores, quia per ea, quae ab eisdem fuerunt proposita coram eis, constitit manifeste, dictum W. excommunicationis vinculo esse innodatum, procuratorem eiusdem W. ad impetrandum literas vel contradicendum admittendum non esse sententialiter decreverunt, literis, quas ad vos procurator dicti comitis impetraverat, absolutis. Nos quidem ad instantiam procuratoris comitis saepe dicti alterius partis astutiam metuentis, vobis dedimus in mandatis, ut in commisso vobis negotio iuxta formam in praedictis literis nostris expressam, ratione praevia procedentes, literas decerneretis carere viribus, si quas forte a nobis super praemissis pro ipso W. in praeiudicium saepe dicti comitis per subreptionem contingeret impetrari, quae plenam de praedictis non faciant mentionem. Nuper autem ex parte memorati G. fuit propositum coram nobis, quod literis praedicti praedecessoris nostri Treverensi archiepiscopo praesentatis, idem excipiendo proposuit coram eo, quod auctoritate literarum ipsarum respondere minime tenebatur, tum quia mortuo mandatore exspiraverat iam mandatum, tum etiam, quia ultra duas diaetas extra suam dioecesim trahebatur in causam contra constitutionem concilii generalis. Et quia dictus archiepiscopus hanc exceptionem admittere recusabat, idem W. vocem ad nos appellationis emisit. +Sed praefatus archiepiscopus, ipsius appellatione contempta, mandavit venerabili fratri nostro episcopo Traiectensi, ut compositionem praefatam faceret per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Adiectum etiam fuit ex parte praedicti W., quod dictus comes appellationem frivolam mentiens antedictam, ad vos excommunicatus exsistens, veritate tacita literas impetraverat supradictas. Quare pro parte ipsius W. fuit a nobis humiliter supplicatum, ut, quum idem, ac terra et alia bona sua sub apostolicae sedis protectione consistant, super hoc sibi providere misericorditer dignaremur, non obstante sententia, quam incurrerat cum Ludovico in Angliam transfretando, quum ipsum absolverimus ab eadem. Nos igitur eidem ab excommunicationis vinculo absoluto providere volentes, abbati S. Laurentii in Hostbroch et coniudicibus suis per nostras dedimus literas in mandatis, ut, si rem invenirent taliter se habere, revocato in irritum quicquid invenirent post appellationem huiusmodi attentatum, causam audirent et fine debito terminarent; alioquin partes ad examen vestrum remitterent, appellantem in expensis legitimis condemnantes. Porro procurator partis adversae respondit, quod idem G. ultra duas diaetas extra suam dioecesim minime trahebatur, quum ipse archiepiscopus terminum in tali loco statuerit, qui remotus ab illo non erat ultra, quam provisum est per constitutionem concilii generalis. +Adiecit etiam eiusdem comitis procurator, quod saepe dictus W. auctoritate iam dicti praedecessoris nostri alia est excommunicatione ligatus, de qua in literis ad iam dictum abbatem S. Laurentii et eius coniudices directis nullam fecit penitus mentionem. Quare petiit saepe dicti comitis procurator, ut eas ob causas praedictas decerneremus irritas et inanes. Quia vero in tanta contrarietate proponentium nobis de veritate non constat, Discretioni vestrae mandamus, quatenus, si procurator dicti G. infra tres menses post primum terminum, sibi super hoc assignatum a nobis, probare potuerit exceptionem, quam coram archiepiscopo proposuit saepe dicto, videlicet mandatum re integra exspirasse, vel se in causam trahi ultra duas diaetas contra constitutionem concilii generalis, seu etiam ipsum comitem de Los excommunicatum fuisse tempore, quo nostras ad vos literas impetravit, prout eiusdem W. procurator exposuit coram nobis, vos appellationem dicti G. legitimam decernentes, negotio supersedere curetis. Procuratore vero saepedicti W. deficiente in exceptionum probatione dictarum, vel ipso comite sufficienter probante, dictum W. tempore literarum impetratarum pro eo excommunicatione alia ab ea quam in Angliam transfretando incurrit, fuisse ligatum, vos, literis ad abbatem S. Laurentii et eius coniudices obtentis nequaquam obstantibus in negotio ipso iuxta formam vobis traditam, appellatione postposita procedatis, nullis literis obstantibus, si quae apparuerint harum tenore tacito a sede apostolica impetratis.

Capitulum VIII. Pro defensione suae ecclesiae potest quis opponere exceptionem excommunicationis, periurii, vel aliam legitimam exceptionem, nec per replicationem excommunicationis vel periurii repelli potest.

Idem Archidiacono Translig. et Officiali, et I. Canonico Turonensi. Dilecti filii S. et P. ac G. canonici ecclesiae sanctae Mariae Gratiacensis transmissa nobis petitione monstrarunt, quod, quum M. canonicus eiusdem ecclesiae Bituricensis dioecesis ipsos coram decano et magistro Herveo canonico Altissiodorensi delegatis a nobis traxisset in causam, super eo, quod se opponunt electioni a quibusdam canonicis Grandensibus factae de ipso in priorem ecclesiae supradictae, et iidem proposuerunt coram praefatis iudicibus, quod dictus M. non debebat audiri, eo, quod excommunicatus erat et periurii crimine irretitus. Quumque dictus M. praefatis G. et P. periurium, et S. excommunicationem in modum exceptionis et replicationis obiiciens, per hoc eorum exceptionem elidere niteretur, procurator eorum proposuit, quod, licet iudices praefato M. ad probandam replicationem suam terminum assignassent, eius tamen super hoc probatio recipi non debebat, quia, etsi obiectum praefatis canonicis periurium probaretur, non essent tamen propter hoc a defensione suae ecclesiae repellendi. Adiecit etiam, quod contra excommunicationem dicto M. in modum exceptionis obiectam excommunicatio supradicti S. replicari non poterat cum effectu, tum quia suae absolutionis literis ostendebat, tum quia exceptio ipsi M. opposita et probata eundem repelleret ab agendo, replicatio vero saepe dictum S. nequaquam a defendendo repelleret, si etiam probaretur. +Quare petebat, ut, omissis huiusmodi replicationis probationibus, in quibus etiamsi probaretur, labor, ut praeostensum est, consumeretur inanis, probationes reciperent, quas ad probandum obiecta ipsi M. ducerent producendas. Ipsi vero iudices interlocuti fuerunt, quod prius probationes reciperent super replicatione praemissa, propter quod ad nostram fuit audientiam appellatum. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus, si res ita se habet, revocato in irritum etc.

Capitulum IX. Si per exceptionem suspensionis, contra quam replicatur de nullitate, ordinatio ecclesiae retardatur, fit absolutio ad cautelam.

Gregorius IX. I. et M. Canonicis Pragensibus. Apostolicae sedis (Et infra:) Sane vobis apud sedem apostolicam constitutis quaedam suspensionis et amotionis a beneficiis sententiae fuerunt in modum exceptionis obectae. Quas licet proponeretis vos posse nullas esse per testes idoneos et instrumenta probare, ne tamen ordinationem Pragensis ecclesiae, propter quam veneratis, huiusmodi obiectionis obstaculo contingeret retardari, sententias ipsas relaxavimus ad cautelam. Verum quia etc. [cf. c. 9. de cler. exc. V. 27. Dat. IV. Id. Maii Ao. 1227.]

Capitulum X. Excommunicationis exceptione non obstante, valet rescriptum impetratum in causa appellationis, licet de excommunicatione lata post appellationem a gravamine non faciat mentionem. Hoc dicit, et secundum hoc est casus notabilis et singularis, per quem forte posset colligi una regula, quod de innovato post appellationem etiam ab interlocutoria non est necesse in rescripto facere mentionem. Panorm.

Idem Decano Linconiensi. Dilectae in Christo filiae priorissa et conventus de Campessia nobis significare curarunt, quod, quum inter ipsas ex una parte, et priorem et conventum de Buccelleia ex altera super quibusdam decimis et rebus aliis, pro quibus conveniebantur ab illis coram abbate S. Benedicti et eius collegis, auctoritate apostolica quaestio verteretur, et ipsae ad nos ex sufficienti gravamine appellassent, ac nuncium suum ad appellationem miserint prosequendam, praefati iudices postmodum tulerunt excommunicationis sententiam in easdem. Nostris ergo literis super appellatione praefata, non facta mentione de excommunicatione, per eundem nuncium ad priorem de Angles et suos coniudices impetratis, pars adversa ex eo se appellasse proponens, quod ipsi iudices exceptionem excommunicationis praedictae contra ipsas ab eadem parte propositam admittere denegarunt, ad priorem de Gernemoe et suos coniudices nostras super hoc literas impetravit. Coram quibus ex parte ipsarum fuit excipiendo propositum, quod, quum post appellationem legitimam dicta sententia lata fuerit, et cuilibet excommunicato defensionis auxilium competere dignoscatur, memorati iudices exceptionem partis contrariae, sicut nec debebant, admittere noluerunt. Sed quum dictus prior de Gernemoe et coniudices sui talem exceptionem non reciperent earundem, ipsae ad nostram audientiam appellarunt. Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, revocato in statum debitum quicquid post huiusmodi appellationem inveneris attentatum, in eodem negotio iuxta prioris mandati nostri ad praefatum priorem de Gernemoe et coniudices suos directi tenorem praevia ratione procedas.

Capitulum XI. Per exceptionem excommunicationis a prosecutione appellationis etiam originalis actor repelli non debet. H. d. et est casus singularis, quatenus dicit de actore.

Idem Abbati sancti Salvatoris Papiensis et Vercellensi Praeposito. Significaverunt nobis :Capitulum de Tornacens., quod, quum P. in suum archipresbyterum elegissent, Mediolanensis archiepiscopus praesentatam sibi electionem renuens confirmare, quendam Zepum clericum in archipresbyterum instituit ecclesiae supradictae. Quare, ipsis ad sedem apostolicam appellantibus, praeposito sancti Stephani causam ipsam super his dicimur commisisse, qui electionem ipsorum confirmans, et pronuncians, ius eligendi ad ipsum :Capitulum pertinere, partem adversam ab impetitione ipsorum absolvit, a qua sententia partes ad sedem apostolicam appellantes, causam ipsam vobis obtinuere committi. Sed a parte altera exceptione excommunicationis opposita contra :Capitulum memoratum, vos minus provide attendentes, quod praetextu excommunicationis oppositae a prosecutione appellationis non debeat quis excludi, quum omnis legitima defensio excommunicato in iudicio reservetur, partem adversam non esse cogendam ad respondendum eisdem, perperam decrevistis, propter quod dictum :Capitulum nostram audientiam appellarunt. (Et infra:) Mandamus, quatenus, si est ita, exceptione huiusmodi non obstante in eodem negotio procedatis.

Capitulum XII. Reus in qualibet parte litis excommunicationem contra actorem obiiciens auditur, et, si malitiose distulerit, in expensis condemnatur, et dato, quod non excipiat, ipse iudex publice excommunicatum repellet.

Idem. Exceptionem excommunicationis in dilatoriis proponendis reus scienter omittens; in qualibet parte litis opponere minime prohibetur, quod est in hac exceptione specialiter observandum, ne quisquam in periculum animae suae excommunicato communicare cogatur. Qui si eam omiserit, ut actor laboribus et sumptibus fatigetur, in expensis est legitimis condemnandus. Excommunicatus autem publice, etsi huiusmodi exceptio non opponitur, nihilominus est officio iudicis repellendus.

Capitulum XIII. Non competit exceptio rei iudicatae reo absoluto, quia non possidebat.

Idem. Adversario tuo per iudicem absoluto, quoniam tempore motae litis rem petitam ab ipso sine dolo desierat possidere, si eam modo possideat, tibi petenti denuo rei iudicatae exceptio non obsistit.

Capitulum XIV. Valet rescriptum impetratum ab excommunicato super prosecutione appellationis, licet de excommunicatione non fecerit mentionem.

Idem. Venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Narbonensem, qui a iudicibus ex sufficienti gravamine ad apostolicam sedem appellans ad vos super appellatione sua nostras literas reportavit, etsi ex causis aliis tempore impetrati rescripti vinculo fuerit excommunicationis adstrictus, de quibus ibi mentio non habetur, ad prosequendam per easdem literas appellationem praedictam decrevimus admittendum, quia nihil excommunicato appellare prodesset, si non posset appellationem suam prosequi, et super ea literas impetrare.

Titulus X X V I . De praescriptionibus.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Episcopus contra episcopum locum per se conversum ad fidem praescribit triennio, sed, quum vacat ecclesia vel est in schismate, non praescribitur contra ipsam.

Ex concilio Africano. Placuit, ut, si quisquam post leges aliquem locum ad catholicam unitatem converterit, si eum per triennium nemine repetente tenuerit, ulterius ab eo non repetatur; si tamen per ipsum triennium fuerit episcopus, qui posset repetere, et tacuit, [praeiudicium patietur.] Si autem non fuerit, non praeiudicetur matrici ecclesiae, sed liceat, quum locus acceperit episcopum, qui non habebat, ex ipso die infra triennium repetere. Item si fuerit episcopus ad catholicam fidem ex Donati parte conversus, non ei praeiudicet praefinitum tempus; sed ex quo die conversus est, habeat per triennium potestatem repetendi locum, qui ad ipsam cathedram pertinebat.

Capitulum II. Duobus modis summatur, primo sic: Taciturnitas praelati non nocet ecclesiae, donec sit praescriptum. Secundo sic: In rebus invasis non currit praescriptio. Ioan. Andr.

Ex registro Gregorii Italiae Patriciae. Nihil prodest +gloriosissima sanitas et pulchritudo in corporis superficie, si vulnus latet intrinsecus. Atque illa magis cavenda est discordia, cui satellitium pax praebet exterior. Illud vero, quod in epistolis praedictis revocare in memoriam nostram excellentia vestra studiose contendit, sciat scriptum vobis, Nihil cum scandalo, nihil cum forali strepitu vobiscum nos velle de causis pauperum definire, hoc nos et vobis scripsisse meminimus, et scimus, nosmet ipsos iuvante Domino a causarum litigiis ecclesiastica moderatione compescere, atque secundum apostolicum illum sensum rapinam bonorum nostrorum cum gaudio sustinere. Sed illud vos scire credimus, taciturnitatem atque patientiam nostram futuris post me pontificibus in rebus pauperum praeiudicium non facturam. [Unde et nos, explentes etc.]

Capitulum III. Per quietam et sinceram possessionem triginta annorum praescribit ecclesia rem privati. H. dicit, prout loquitur in praescriptione ecclesiae active, et iste intellectus tenendus est.

Gregorius. Sanctorum Patrum sanctiones et humanae leges irrefragabiliter statuentes confirmaverunt, et nos in praesenti concilio cum omnibus, qui sunt nobiscum, irrefragabiliter confirmamus, ut omnes possessiones ad singulas provincias nostrorum fratrum pertinentes, a quibus per triginta annos possessae sunt, quiete et sincere absque synodali proclamatione perpetuo teneantur nullaque vox audiendi alicui adversario concedatur. Si vero aliquis praesumptor temerario ore exorbitaverit, quia contra sanctorum Patrum statuta agit, sit vinculis excommunicationis indissolubiliter innodatus et penitus extorris ab ecclesia et communione fratrum alienus.

Capitulum IV. Quarta decimarum et funeralium praescribitur contra episcopum, si quadraginta annorum spatio non solvatur, et cathedralis ecclesia interim non vacavit.

Alexander III. Salernitano Archiepiscopo. De quarta vero decimae et oblationis defunctorum clericus ab impetitione episcopi quadragenaria praescriptione temporis se posse tueri videtur, nisi forte interim pastoralis sedes caruisset pastore, qui iura ecclesiae suae exigere debuisset. Nam Romana ecclesia tricennalem praescriptionem contra ecclesiam non admittit.

Capitulum V. Possessor malae fidei non praescribit.

Idem. Vigilanti studio cavendum est, quum summa dimensio divini iudicii ab initio censuerit propria dimittere, aliena non appetere, ne malae fidei possessores simus in praediis alienis, atque rebus [maxime] ecclesiasticis, quoniam nulla antiqua dierum possessio divino iure iuvat aliquem malae fidei possessorem, nisi resipuerit, postquam se noverit aliena possidere, quum iure etiam bonae fidei possessor dici non possit. Ephesinus enim legislator Origenis patruus solum propter vitandam miserorum segnitiem et longi temporis errorem et confusionem primus tricennali vel quadragenali praescriptioni vigorem legis imposuit. Nobis autem tam in rebus cognitis quam in rebus latentibus placuit non habere vigorem.

Capitulum VI. Una ecclesia in parochia alterius quadraginta annorum spatio decimas praescribit.

Idem Mauritano Episcopo. Ad aures nostras te significante pervenit, duas ecclesias sub examine tuo saepius litigasse super decimis, quas una earum in alterius parochia annis XL. possedit, +ac per hoc eius putat actionem exstinctam; altera vero volens eas iure parochiali evincere, praescriptionem non debere sibi obesse proponit. Ideoque quid iuris sit in hoc casu, tua nos duxit fraternitas consulendos. Tuae itaque fraternitati tenore praesentium innotescat, quod de iure divino et humano melior est conditio possidentis, quia quadragenalis praescriptio omnem prorsus actionem excludit.

Capitulum VII. Laici spiritualia possidere non possunt; ergo et per consequens nec praescribere. H. d. et quotidie allegatur.

Idem Parmensi Episcopo. Causam, quae inter dilectum filium nostrum I. Reginensem archidiaconum et nobilem virum G. de Baisio super decimis vertitur, +quas idem G. et homines sui habere in curte Folianni dignoscuntur, experientiae tuae, de qua plene confidimus, committimus audiendam et mediante iustitia terminandam. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus partes ante tuam praesentiam convoces, et rationibus auditis diligenter et cognitis, contradictione et appellatione cessante causam ipsam debito fine decidas, non obstante praescriptione temporis, vel concessione ecclesiasticae saecularisve personae, si idem G. eam opponere voluerit; quia, quum laici decimas detinere non possint, eas nulla valent praescribere ratione.

Capitulum VIII. Si contra praescriptionem XL. annorum, quae sola currit contra ecclesiam, opponatur interruptio, uterque probabit.

Idem. Illud autem te scire volumus et firmiter tenere, quod adversus ecclesias minorem praescriptionem, quam quadraginta annorum, Romana ecclesia non admittit, licet quidam canones comprobent tricennalem, et ecclesia se potest adversus ecclesiam quadragenaria temporis praescriptione tueri de re illa, quam inconcusse quadraginta annis noscitur possedisse. Verum si de praescriptione et interruptione inter partes fuerit mota quaestio, ab utraque parte testes recipi debent, et, si probata fuerit interruptio, praescriptio non tenebit.

Capitulum IX. Fines praediorum ecclesiasticorum quadraginta annorum spatio praescribuntur.

Idem. Quia indicante abbate C. monasterii S. Petri, [quod in loco est, qui Baias dicitur, constitutum,] comperimus, inter eum et Ioannem abbatem monasterii sanctae Luciae [in Syracusana civitate constituti] gravem esse exortam de [quibusdam] finibus quaestionem: ne ipsa inter eos valeat contentio prolongari, agrimensoris definitione illam prospeximus finiendam. [Et ideo scripsimus Fantino defensori, ut Ioannem agrimensorem, qui de Roma urbe Panormum profectus est, illuc ad fraternitatem vestram debeat destinare.] Hortamur igitur, ut cum eo ad loca, de quibus est contentio, accedentes, [et utraque parte cominus constituta] eam in vestra faciatis praesentia terminari, quadraginta tantum annorum praescriptione utrique parti servata. [Quaecunque vero etc.]

Capitulum X. Tempore hostilitatis non currit praescriptio.

Lucius III. Ex transmissa nobis conquestione abbatis et monachorum de Haben. accepimus, quod, quum ecclesia de Camenone ad ius eorum pertineat, et homines de Sibini et Vinto. ecclesiarum parochiani sint ipsius ecclesiae, clerici, qui praedictas habuerunt ecclesias de N. et W., minutatim omne ius parochiale praeter ius funerandi matrici ecclesiae subtraxerunt. +Sibi enim decimas et obventiones alias retinentes tantum mortuorum cadavera ad praedictam ecclesiam deferri sinebant, quorum successores praedicta parochialia iura, ut dicitur, contendunt auferre. Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si quod asseritur noveritis veritate esse subnixum, praedictas decimas et oblationes cum aliis obventionibus memoratae matrici ecclesiae appellatione remota, praescriptione hostilitatis tempore non currente, restitui faciatis, et praefatos clericos de cetero ab earum perceptione ecclesiastica censura compescatis.

Capitulum XI. Procurationes, quae debentur legatis et nunciis apostolicae sedis, praescribi non possunt.

Innocentius III. Abbati de Cenedo. Accedentes ad praesentiam nostram dilecti filii praepositus sancti Nazarii, et A. canonicus sancti Stephani, syndici et procuratores dilectorum filiorum primicerii et clerici Mediolanensium, de ordinariis maioris ecclesiae nobis graviter sunt conquesti, quod, quum ipsi legatos et nuncios apostolicae sedis devote recipiant et procurent, dicti ordinarii et procurare ipsos renuunt, et procurantibus ad expensas subsidium impertiri. +Unde clericis Mediolanensibus grave querebantur praeiudicium generari. Quum enim per civitatem ipsam saepe contingat transitum facere nostros nuncios et legatos, quanto in eorum procurationibus faciendis pauciores exsistunt, tanto facientes amplius praegravantur, et quanto per plures onus esset procurationis divisum, tanto a facientibus facilius portaretur. Qui siquidem ordinarii, quum pro eis et aliis vigilare iugiter non cessemus, et spiritualia, sicut Dominus dederit, omnibus ministrare, cur in huiusmodi speciali se iure satagant tueri, non videtur; praesertim quum et Apostolus dicat: «si vobis spiritualia seminamus, non est magnum, si carnalia vestra metamus», et instantia nostra quotidiana sit omnium ecclesiarum sollicitudo continua, sicut plenius norunt praesentes pariter et remoti. Volentes autem, ut quod omnibus imminet ab omnibus comportetur, discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus nisi dicti ordinarii per speciale privilegium apostolicae sedis a praestandis procurationibus ostenderint se immunes, etiamsi longissimo tempore procurationis obsequium non impenderint, quum in talibus praescriptio sibi locum nequeat vendicare, ipsos ad procurationis sarcinam ordine debito subeundam appellatione remota teneri decernas. [Si quietiam etc. Dat. Lat. VII. Kal. Mart. 1199.]

Capitulum XII. Subditus non praescribit obedientiam contra praelatum.

Idem de Costa et de S. Donato Prioribus. Quum non liceat a capite membra recedere, non sufficimus admirari, quod, sicut referente venerabili fratre nostro Bracharensi archiepiscopo nobis est intimatum, licet ecclesiae vestrae in ipsius sint dioecesi constitutae, vos tamen, nullum exemptionis privilegium praetendentes, obedire sibi tanquam episcopo vestro contumaciter recusatis. Ideoque +quum crimen ariolandi sit repugnare, et scelus idololatriae nolle acquiescere, sustinere nolentes, quod subditi praelatis suis non obediant, ut tenentur, de communi fratrum nostrorum consilio per apostolica scripta mandamus et in virtute obedientiae districte praecipimus, quatenus praefato archiepiscopo et ecclesiae Bracharensi obedientiam et reverentiam debitam, sicut alii clerici suae dioecesis faciunt, de cetero sine contradictione qualibet impendatis, praescriptione temporis non obstante. Alioquin sententiam quam idem in vos vel ecclesias vestras propter hoc rationabiliter tulerit, ratam habebimus, et faciemus auctore Deo inviolabiliter observari. [Dat. Lat. XII. Kal. Aug. 1199.]

Capitulum XIII. De iuribus ad Romanam ecclesiam spectantibus currit sola centenaria praescriptio.

Idem nobili viro Matafeloni. Ad audientiam apostolatus nostri te conquerente pervenit, +quod quaedam iura de castro Palatioli, a felicis memoriae Alexandro Papa praedecessore nostro tibi concessa, castellanus eiusdem castri reddere denegabat. Porro te ac dilectum filium Leonem cunsulem ipsius castri propter hoc in nostra praesentia constitutos audiri fecimus diligenter. Proponebatur quidem ex parte tua, praefatum Alexandrum Papam praedecessorem nostrum tibi in iam dicto castro Palatioli concessisse singulis annis XL. solidos denariorum Papiensium, quos Romana ecclesia ibi consuevit recipere annuatim; insuper comestiones, banna, placita, forisfacta et omnia iura, quae ibi apostolica sedes habebat. Sed ea tibi nulla ratione deberi castellanus eiusdem castri constantissime asserebat. Ad quod probandum inducebas praedicti Papae privilegium, in quo continetur expressum, praedicta omnia tibi ab eo communi fratrum consilio fuisse concessa, et librum ecclesiae Romanae censualem, in quo similiter continetur, sicut ipse consul cum alio concastellano suo in nostra praesentia recognovit, quod homines de Palatiolo annis singulis tenentur ecclesiae Romanae persolvere quadraginta solidos Papiensis monetae. Hoc etiam nitebaris probare per testes, qui dicebant, se vidisse praescriptum censum nunciis Romanorum Pontificum a. L. annis et infra fuisse solutum. Alia insuper capitula per multos testes probare multipliciter nitebaris. Sed inter alia fuit ex adverso responsum, quod nec privilegium Alexandri Papae, nec liber censualis tibi aliquid commodi afferebat, quum privilegio Alexandri usus non fueris spatio annorum XXX. et liber censualis suspectus exsisteret, quia non fuerat in camera nostra, sed in magistri G. sancti Hadriani diaconi cardinalis tunc receptus, ac scriniarius alio modo scripsisset dicta testium, quam dixissent. Nos igitur, attestationibus, allegationibus, rationibus et instrumentis utriusque partis diligenter auditis et cognitis, magis auctoritatem privilegii quam depositiones testium attendentes, considerantes etiam librum censualem, quem non suspectum habuimus, licet non in nostra, sed in cardinalis sancti Hadriani camera sit inventus, qui eum, quando camerarius fuerat, de camera B. Petri suscepit, nec credentes, ipsum scriniarium, quum iuratus sit officium suum fideliter exsequi, aliud scripsisse quam a testibus diceretur, respicientes insuper, quod est longe validius, ipsum negotium tangere principaliter Romanam ecclesiam, contra quam non nisi centenaria praescriptio currit, in solutione praedicti census, scilicet XL. solidorum Papiensis monetae, et aliorum petitorum de consilio fratrum nostrorum condemnavimus partem adversam, auctoritate apostolica firmiter iniungentes eidem, ut tibi, non tanquam tibi, sed tanquam ecclesiae Romanae, cuius auctoritate debes percipere, cuius etiam propter praedicta beneficia vasallus exsistis, sine difficultate persolvat quod constat a nobis de communi fratrum nostrorum consilio iudicatum.

Capitulum XIV. De centenaria praescriptione, quae solum currit contra Romanam ecclesiam, tempora schismatum deducantur.

Idem Hel. et Gu. Abbatibus. Quum vobis +aliis literis dederimus in mandatis, ut in causa, quae inter ecclesiam Hildesemensem ex una parte, et ecclesiam de Gandersheim et ecclesiam Romanam ex altera dignoscitur agitari, testes ad probandam praescriptionem recipere debeatis: insinuatione praesentium vobis duximus declarandum, quod, postquam praescriptio contra monasterium saepe dictum et libertatem ipsius dicitur inchoata, scissura trium schismatum adversus Romanam ecclesiam intervenit. Licet igitur tam legali quam canonica sit diffinitione statutum, ut contra sacrosanctam Romanam ecclesiam, quae gaudet privilegio speciali, non nisi centum annorum praescriptio locum sibi valeat vindicare, tempora tamen intercidentium schismatum, quae secundum iuris ordinem cursum praescriptionis impediunt, nolumus aliquatenus computari, sed diligenti consideratione adhibita de ipsa computatione deduci. [Dat. Ferentini XV. Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XV. Praelatus inferior potest praescribere in certis ecclesiis suae dioecesis totum ius episcopale; subducitur tamen de praescriptione tempus, quo vacavit ecclesia cathedralis.

Idem Heliensi et Roffensi Episcopis. Auditis et intellectis meritis causae, quae vertitur inter venerabilem fratrem nostrum Vigorensem episcopum, et dilectum filium abbatem de Hevescam super ecclesiis in valle de Hevescam constitutis, quas episcopus asserit ad se dioecesana lege spectare, abbas autem eas esse ab eius iurisdictione prorsus exemptas, +cognovimus evidenter, ecclesias istas per privilegia Pontificum Romanorum non esse ab episcopali iurisdictione subtractas, nisi forte vallis de Evesham sit ille locus, quem a duobus regibus, Kenredo videlicet et Offa, libertate donatum bonae memoriae Constantinus Papa libertate donavit, sicut in ipsius privilegiis continetur. Verum tanto tempore probantur per testes ab abbatibus de Hevescam pleno iure possessae, ut videantur in eis episcopale ius legitime praescripsisse, +nisi forte per tantum temporis Wigorniensis ecclesia interim vacavisset, ut tempore vacationis subducto praescriptio minime sit completa. [Licet autem utrinque sit in causa conclusum, quia tamen utraque pars necessariam, ut asserit, probationem amisit, nos attendentes, quod utraque ecclesia fungitur vice minoris, aequitate pensata utramque restituimus contra reliquam ad probandum rationem omissam, ne alterutra propter huiusmodi negligentiam gravi iactura laedatur.] Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inspectis privilegiis The. et Of. regum, quae abbas super praemissa libertate asserit se habere, si per illa constiterit, quod vallis de Hevescam sit ille locus, quem Coelestinus praedecessor noster libertati donavit, absolvatis Eveshamensem abbatem ab impetitione Wigorniensis episcopi super ecclesiis memoratis, et adiudicantes illas abbati pleno iure subiectas, episcopo super illis perpetuum silentium imponatis. Quodsi abbas in hac probatione defecerit, audiatis probationes super tempore, quo infra quadraginta annos sedes episcopalis vacavit, et, si per tantum temporis vacasse constiterit, ut illo subducto non sit quadragenaria completa praescriptio, vos in illis ecclesiis ius episcopale adiudicetis episcopo, et super illo perpetuum silentium imponatis abbati. Si autem exceptionem huiusmodi episcopus non probaverit, quia tamen interruptionem probavit circa processionem pentecostalem in villa et ecclesia de Mortona, et receptionem ac procurationem archidiaconi, nec non solutionem denariorum S. Petri in valle de Hevescam, circa cognitionem quoque causarum matrimonialium, et capellani suspensionem in praedicta villa de Mortona, et interdictum capellarum in praefata villa de Hevescam, vos super his ius episcopale adiudicetis eidem, si tamen circa suspensionem et interdictum huiusmodi infra quadraginta annos interruptio facta fuit, in ceteris ei silentium imponentes, quae abbas praescripsisse probatur. [Quod si forte noluerint etc. Dat. III. Non. Febr. 1205.]

Capitulum XVI. Non potest subditus contra superiorem visitationem aut procurationem ratione visitationis debitam in se ipso praescribere, quamvis alius in personam alterius praescribere posset utramque.

Idem Parisiensi Episcopo. Quum ex officii sui debito Senonensem provinciam visitaret venerabilis frater noster archiepiscopus Senonensis, per Parisiensem dioecesim transitum faciens, ad abbatis sancti Maglorii, prioris de Castres et quorundam aliorum ecclesias eiusdem dioecesis necesse habuit declinare. A quibus quum procurationem sibi debitam postularet, ipsi eam exactam inhumaniter negaverunt illam solvere penitus contemnentes, ad suae negationis defensionem hoc solum allegantes, quod non meminerint, se procurationem huiusmodi praedecessoribus eiusdem archiepiscopi exsolvisse, sed nec ab eis aliquando fuisse petitam. +Idem vero archiepiscopus propter procurationem sibi minus rationabiliter denegatam illos auctoritate rescripti, quod super hoc a sede apostolica impetrarat, ab officiorum exsecutione suspendit, eosdem postmodum, quoniam suspensionis sententiam non servabant, vinculo excommunicationis adstringens, quod totum in ipsius archiepiscopi literis perspeximus contineri, qui eandem sententiam petebat auctoritate apostolica confirmari. Nos igitur praemissam allegationem eorum nullam penitus reputantes, quum contra procurationem, quae ratione visitationis debetur, praescribi nequiverit; quemadmodum nec contra visitationem ipsam potest aliquo modo praescribi, etsi alius contra eum praescribere posset utramque, fraternitati tuae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus sententiam, quam in huiusmodi contemptores tam nostri auctoritate rescripti, quam de antiqua metropolis consuetudine tulit archiepiscopus memoratus, usque ad satisfactionem condignam per tuam dioecesim facias inviolabiliter observari, quia secundum legem divinam non est os bovi trituranti claudendum, et, secundum Apostolum, «qui spiritualia seminat, non est magnum, si metat carnalia, quum nemo cogatur suis stipendiis militare.» Si quid enim aliud, quam superius fuerit allegatum, contra intentionem archiepiscopi saepe fati obiicere voluerint et probare, nos eis faciemus iustitiam exhiberi. [Tu quoque etc. Dat. Lat. IV. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. V. 1202.]

Capitulum XVII. Qui alieno nomine possidet, non praescribit; nec etiam is, qui proprio nisi habeat bonam fidem et iustum titulum, si praesumptio est contra eum. Hoc dicit secundum Ioan. Andr. addita suppletione Panormitani.

Idem Pisano Archiepiscopo. Si diligenti +meditatione pensasses, quid illa tabernaculi arca significet, in qua cum tabulis virga simul et manna sunt iubente Domino recondita, nequaquam nos tibi scripsisse dure vel aspere reputares, quum in pectore Romani Pontificis, qui universis ecclesiarum praelatis praeesse Deo auctore dignoscitur, et virga correctionis et manna debeat esse dulcedinis, ut altero foveat humiles et devotos, reliquo vero rebelles feriat et puniat delinquentes. Hinc est, quod illius vulneribus sauciati, quem Samaritanus duxit in stabulum, vinum adhibetur et oleum, ut, nisi commonitionis et exhortationis oleo delinquentium vulnera foveantur, vinum ecclesiasticae severitatis subsequatur. Licet igitur ex his, quae praemisimus, contemptis monitis nostris et mandatis, quibus fraternitatem tuam nisi sumus frequenter inducere, ut dilectum filium nostrum W. marchionem Massae iudicem Calaritanum a iuramento fidelitatis absolveres, quod exhiberi tibi et ecclesiae Pisanae fecisti, ut eo non obstante nobis et ecclesiae Romanae iuraret, non solum asperitate verborum, sed exsecutione forsitan potuissemus in te procedere ecclesiasticae disciplinae, Quum iudicatus Calaritanus ad ius et proprietatem B. Petri pertineat, sicut tota Sardinia nullo pertinet mediante, nec ex parte tua sit quidquam rationabiliter allegatum, quare tibi non licuit pro te vel ecclesia tua a marchione Massae iudice Calaritano fidelitatis exigere iuramentum. (Et infra: [cf. c. 12. de foro comp. II. 2.]) Super alio vero articulo taliter respondisti, quod ab eo tempore, quo fuisti assumptus ad praesulatus officium, iuramentum fidelitatis pro sede apostolica ab ipsis iudicibus [Sardiniae] recepisti, sciens te per archiepiscopum Villanum pradecessorem tuum, virum magnae aucturitatis et honestatis, qui longo tempore in curia Romana exstitit cardinalis, ipsiusque plenius novit consuetudines et statuta, et omnes antecessores tuos, qui fuerunt viri magnae auctoritatis, sic de antiqua consuetudine tenuisse pariter et fecisse, quum nihil tibi vel ipsis hactenus ab apostolica sede fuisset obiectum. Nos igitur, his et aliis, quae dilectus filius magister Bondinus nuncius tuus proponere voluit, plenius circumspectis, non. intelleximus, te vel ecclesiam tuam super hoc aliquo iure subnixam, quo valeas a mandati nostri exsecutione rationabiliter excusari, quum auctoritatem sedis apostolicae non ostendas, per quam a iudicibus Calaritanis tu et antecessores tui fidelitatis exigeretis iuramenta, nec praescriptione aliqua muniaris, quum secundum confessionem tuam non ecclesia Pisana vel tu fueris in quasi possessione iuris exigendi huiusmodi iuramentum, quod per sedem apostolicam ab ipsis iudicibus receptum fuisse fateris, per quod constat, ecclesiam Romanam semper in quasi possessione fuisse, quum pro ea ministerio tuo et antecessorum tuorum exactum fuerit et praestitum iuramentum, et is etiam possidere dicatur, cuius nomine possidetur. Si vero dicatur, quod nomine tuo et antecessorum tuorum, et non nomine nostro et ecclesiae Romanae fuerit iuramentum exactum, posset inferri, quod iuramentum praestitum de conservando iure et honore sedis apostolicae fuerit violatum. Unde licite retineri non posset, quod contra iuramentum huiusmodi fuerit scienter obtentum, quia etiam secundum hoc locum praescriptio habere non posset, quum in praescriptione rerum ecclesiasticarum bona fides et iustus titulus exigantur. Et si etiam locum potuisset habere praescriptio, non credimus, centenariam praescriptionem, quae sola currit adversus Romanam ecclesiam, posse probari. [Verum quia etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Non. Maii Ao. IX. 1206.]

Capitulum XVIII. Abbas in capellis praescribere potest iura episcopalia; obtinet tamen in his solis, quae praescripsit. H. D. quoad titulum.

Idem Episcopo Lucano. Quum olim, frater episcope, cum dilectis filiis abbate et monachis sancti Salvatoris de Ficheto super plebe Salamazanae et adiacentibus capellis ipsius in nostra praesentia litigando, institutionem [clericorum] in eis et alia ad ius episcopale pertinentia vendicares, ad fundandam intentionem tuam ius commune principaliter allegabas, cuius auctoritate dicebas, universa spiritualia in praedictis locis, quae sunt in dioecesi tua constituta, ad te tanquam ad dioecesanum episcopum pertinere, arbitrium praeterea super hoc promulgatum a bonae memoriae Pistoriensi episcopo, et archipresbytero ac primicerio Lucanis +a partibus electis allegans, quod ab utraque parte fuerat communiter approbatum [in quo continetur expresse, ut postquam in eadem plebe conversus quisquam in plebanum electus fuerit ab abbate, Lucano episcopo praesentetur, ab ipso confirmationis gratiam recepturus, et promissurus eidem cum suis presbyteris sub hac forma obedientiam manualem, ut ad synodum, :Capitulum et etiam litanias ad ecclesiam S. Martini cum populo suo vadat, et episcopo in annua procuratione ac de quarta respondent decimarum, et, quum necesse fuerit, ei subministret auxilium, et servet eius sententiam interdicti latam in populum Ficheclensem, et si plebanus vel presbyteri sui Lucanam ecclesiam forsan offenderent in iis, quae in arbitrio continentur, et abbas semel vel bis requisitus infra XX. dies offensam non faceret emendari, liceret Lucano episcopo pro illa culpa eos tanquam suos presbyteros iudicare.] Ad elidendam autem intentionem tuam abbas praedictus felicis recordationis Gregorii VII. Papae praedecessoris nostri privilegium exhibuit, quod praedictum arbitrium multo videbatur tempore praecessisse, per quod tam Ficheclense monasterium, quam plebs et capellae praedictae videbantur libertati donatae. +[In ipso siquidem continetur, quad iam dictus praedecessor noster ecclesia de Salamazano cum capellis adiacentibus monasterio memorato concessis instituit, ne quis archiepiscopus vel episcopus locum ipsum seu plebem et capellas praedictas molestare audeat, vel presbyteros ab abbate, qui pro tempore fuerit, inibi constitutos excommunicare vel etiam iudicare, sed sub tutela et immunitate ac iudicio Romani Pontificis consistentes omnipotenti Deo secure deservire procurent.] Aliorum quoque Romanorum Pontificum, Urbani scilicet, Paschalis, Calixti, Eugenii, Anastasii, Adriani, Alexandri et Lucii dictus abbas privilegiis utebatur post arbitrium promulgatum obtentis, qui libertatis privilegia sibi concedere videbantur. +[Sic enim in singulorum privilegiis inter cetera reperitur: «Sancimus etiam, ut nec episcopo nec archiepiscopo cuiquam aut eorum ministris liceat locum ipsum,» scilicet monasterium Ficheclense, «vel eius monachos aut adiacentes ecclesias de Salamazano cum capellis suis, vel presbyteros ab abbate constitutos ibidem praeter Romani Pontificis conscientiam excommunicare aut supponere interdicto.» Proposuit praeterea dictus abbas, quod etsi praedicta ad se de communi iure spectarent, super iis tamen tam ipsum quam monasterium suum legitima constabat praescriptione munitum. Per testes quoque suos et partis tuae, qui coram dilecto filio priore sancti Fridiani Lucani de mandato nostro fuerant utrinque producti, dicebat esse probatum, quod super praemissis omnibus monasterium suum per quadraginta annos et amplius pacifica fuerat possessione gavisum, allegans insuper, per arbitrium saepedictum nullum potuisse monasterio praeiudicium generari, tum quia maior et sanior pars capituli eiusdem loci nullatenus compromissioni memoratae consenserat, tum etiam quia Romanae sedis auctoritas, ad quam monasterium et ecclesiae pertinebant, accessisse minime probabatur. Ad haec autem ex parte tua exstitit sic responsum, quod privilegio Gregorii Papae, utpote manifeste suspecto, fides adhibenda non erat. Nam in ea sui parte inveniebatur abrasum, in qua vis quaestionis exsistit, ubi videlicet fit mentio de capellis. Sed nec per alia privilegia proponebas eundem abbatem aliquod debere commodum reportare, quum illa viderentur per subreptionem obtenta, quum de praedicto arbitrio a partibus approbato, quod in rei iudicatae auctoritatem transierat, nullam faciat mentionem; adiiciens insuper, te non posse praescriptionis obiectu ab adversa parte repelli, quia, licet quidam testes deponant, se a quadraginta annorum, tempore recordari, et adiiciant, se vidisse monasterium super iis, quae ad ius episcopale spectant, in praedictis locis libertate gavisum, per depositiones tamen huiusmodi de quadraginta annorum possessione continua non fit fides, quum haec duo concurrere satis possint, ut et testes a quadraginta annorum tempore recordentur, et a decennio citra duntaxat monasterium ipsum in possessione viderint praedictorum. Sed hoc frivolum pars altera reputando respondit, quod etsi testes aliqui verbis dubiis sic utantur, plures tamen testes sunt, qui aperte testantur, se a quadraginta annis et ultra monasterium memoratum in continua praedictorum omnium possessione vidisse. Contra quod pars tua proposuit replicando, quia, licet de quadraginta annorum praescriptione constaret, tempus tamen schismatis, quod in Lucana ecclesia intervenisse per testes erat ostensum, debebat merito de computatione subduci. E contra parte altera respondente, quod, licet de schismate, quod intercesserat, fuerit facta fides, quum quanto tempore duraverit minime sit ostensum, et potuerit modico tempore duravisse, propter hoc tamen praescriptionis obiectio non poterat efficaciter impediri, praecipue quum per plures testes quadraginta quinque annorum praescriptio sit probata.] Nos igitur, his et aliis, quae coram nobis utrinque fuere proposita, perspicaciter intellectis, Quia praedictus abbas sufficienter ostendit, monasterium suum super institutionibus, destitutionibus, et ordinationibus plebani et clericorum, baptismo, poenitentia in levioribus culpis, sepultura, decimarum perceptione ac divinis officiis celebrandis tam in plebe quam in capellis etiam praedictis, in excommunicando atque interdicendo, et etiam absolvendo legitima praescriptione munitum, abbatem ipsum ab impetitione tua super iam dictis articulis de consilio fratrum nostrorum duximus absolvendum, super illis tibi perpetuum silentium imponendo, super aliis omnibus, quae ad ius episcopale spectare noscuntur, iuxta tenorem arbitrii eundem abbatem quoad plebem et capellas praedictas sententialiter condemnantes. [Nulli ergo etc. Dat. Ferentini II. Kal. Nov. Pont. nostr. A. XI. 1208.]

Capitulum XIX. Qui praescriptione completa privilegium contrarium impetrat, et utitur illo, praescriptioni, renunciat. Si praescriptio non erat completa, malam fidem habet, et ideo non praescribit.

Idem. Veniens ad praesentiam nostram dilectus filius [G.] abbas sancti Martini de Pannonia +[sua nobis conquestione monstravit, quod venerabilis frater noster Vesprimensis episcopus conditionales homines, qui certa ei servitia exhibent, exemit a praestatione integra decimarum, et eos, quum iurisdictionem in ipsos habeat, ad solvendas integre sibi praedictas decimas, et ad satisfaciendum congrue de subtractis pontificali auctoritate non cogit, praestare sibi recusans consilium et auxilium in expensis et aliis contra silvestres homines in extremis praedictae parochiae finibus commorantes, qui se a solutione subtrahunt decimarum. Quare humiliter postulabat, ut, ne id de cetero idem episcopus attentaret, iniungere sibi auctoritate apostolica dignaremur. Petebat insuper, quod idem episcopus sacerdotibus illius parochiae inhiberet, ne quosdam homines sibi, prout tenentur, decimas non solventes, servili conditione falso ad suam excusationem obiecta, et ne pulsatores et exequiales in eodem articulo delinquentes recipiant ad divina, vel ab eis percipiant partem aliquam decimarum, ipsi de subtractis satisfactionem congruam impendentes; humiliter supplicans, ut hoc per delegatos a nobis iudices fieri mandaremus, si dictus episcopus id efficere non curaret, compellentes eundem ad satisfactionem congruam praedictorum, si auctoritate sua dicti capellani hoc praesumerent attentare. Postulabat praeterea, quod idem episcopus parochianos capellarum suarum in iure spirituali et quarta decimarum recipi ad capellas alias non permittat, satisfaciens de subtractis eidem, si aliquid est in hoc hactenus ipsius auctoritate praesumptum. Alioquin a suis sibi faciat capellanis super his satisfactionem congruam exhiberi, et, ne de parochianis dubitatio aliqua oriretur, sic petiit distinguendo, ut parochianos de villis Fayz et de Gurbei a capella Thapey non subtrahat episcopus memoratus; parochianos autem de praedio Dominici de Mogh, et de Udwornicis regis, et de villa illorum, qui dant regi martium, a capella de porcorum custodia non subducat; inhibens sacerdotibus, ne recipiant capetias aliquas vel cubulos vini a regis vel reginae conditionalibus, qui vulgo regales servi vocantur, ab ipso ea recipi permittentes, cogens insuper regis sagittarios et bissenos ad decimas integre persolvendas.] Petiit [etiam] a nobis postmodum idem abbas et humiliter postulavit, ut Vesprimensis episcopus non impediat vel faciat impediri, quo minus omnes qui in Simagiensi parochia vel comitatu consistunt, de omnibus, quae possident, decimas sibi solvant, sicut in privilegiis felicis memoriae Paschalis Papae praedecessoris nostri et sancti regis Stephani plenius continetur. Praefatus vero episcopus in nostra praesentia constitutus e contrario postulavit, ut decimas Simagiensis comitatus infra suae dioecesis terminos constitutas, quas detinet idem abbas, sibi restitui faceremus, nisi dictus abbas aliquo iure speciali se ipsas iuste possidere monstraret, +mandantes, ipsum per eundem abbatem, quum dictum comitatum visitat, in suis ecclesiis procurari. [Petebat insuper, deputatam quartam fabricae sibi restitui ad ecclesias reparandas, capellas in villa subulcorum, et S. Ladislai de Fizgoi destrui postulans, tanquam sine auctoritate ac consensu episcopi dioecesani constructas; et petens ecclesiam de Keurishyg, in qua sibi dictus abbas spiritualen iurisdictionem usurpat, ecclesiam etiam de Thapey, in cuius possessione ipsum fuisse idem abbas confessus fuerat, repetebat. Reconciliationes etiam poenitentium et ordinationes clericorum ad se asserens pertinere, humiliter postulabat, ut chrisma, oleum sanctum, et alia ecclesiastica sacramenta capellani et homines S. Martini in Vesprimensi dioecesi constituti ab eo tanquam a suo dioecesano perciperent, sibi cognitiones causarum spiritualium relinquendo.] Nos autem, intellectis per venerabilem fratrem nostrum [Hugolinum] Hostiensem episcopum, quem partibus concessimus auditorem, quae proposita fuerant coram eo, obiectiones propositas ab [ipso] episcopo contra privilegia praedictorum Paschalis Papae et sancti regis Stephani, quibus abbas sufficienter respondit, invalidas esse decernimus, ut, eis non obstantibus, privilegia ipsa valida reputentur, si authenticum praedicti regis tale repertum fuerit, quale nobis rescriptum ipsius sub bulla carissimi in Christo filii nostri Hungarorum regis illustris exstitit praesentatum; quantum tamen ad fundandam intentionem abbatis proficiat, opportuno tempore decernemus. [Interim autem nihil circa statum monasterii secundum perceptionem decimarum, quam idem monasterium possidet, immutetur.] Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines promovendi fuerint, clerici ecclesiarum vel capellarum ipsius monasterii, quod est in Vesprimensi dioecesi constitutum, a Vesprimensi episcopo postulabunt, si quidem catholicus fuerit, et gratiam [atque communionem] sedis apostolicae habuerit, et ea gratis et sine pravitate aliqua voluerit exhibere; alioquin ab alio quem maluerint, praesule catholico suscipiendi ea liberam habeant facultatem, sicut in privilegio dicti Paschalis, et bonae memoriae Alexandri Papae praedecessorum nostrorum perspeximus contineri, non obstante privilegio felicis memoriae Clementis Papae, per quod privilegiis suorum praedecessorum non exstitit derogatum, quum de ipsis nullam fecerit mentionem, praesertim quum et ipse Clemens privilegium illud concesserit salvis institutionibus non solum Romanae ecclesiae, sed ipsius etiam legatorum. Nec obstare poterat praescriptio, quam idem abbas in suum subsidium opponebat, quia, si consummata erat praescriptio, quando abbas sancti Martini ab Alexandro Papa privilegium impetravit, iuri praescriptionis renunciasse videtur, praesertim quum coram nobis privilegio illo sit usus, quod suae intentioni quantum ad hunc articulum contradicit. Si vero nondum consummata erat praescriptio, sed erat in praescribendo, post impetratum huiusmodi privilegium bonam fidem non habuit, et ideo secundum canones non praescripsit. [Ceterum interdictos etc. Dat. Lat. V. Non. Mart. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]

Capitulum XX. Non in foro canonico nec civili valet praescriptio cum mala fide.

Idem in concilio generali. Quoniam omne, quod non est ex fide, peccatum est, synodali iudicio diffinimus, ut nulla valeat absque bona fide praescriptio tam canonica quam civilis, quum generaliter sit omni constitutioni atque consuetudini derogandum, quae absque mortali peccato non potest observari. Unde oportet, ut qui praescribit in nulla temporis parte rei habeat conscientiam alienae.

Titulus X X V I I . De sententia et re iudicata.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Sententia lata contra leges vel canones non tenet, nec ab ea opus est appellare. Panorm.

Gregorius. Sententia contra leges canonesve prolata, licet non sit appellatione suspensa, non potest tamen subsistere ipso iure. Postquam tamen ex abundanti, et appellalionem tibi constat esse porrectam, mirati sumus, cur nec homines, qui tui iuris potuissent rationem reddere transmisisti.

Capitulum II. Lites debent celeriter terminari.

Idem. Iurgantium controversias celeri sententia terminare et aequitati [proculdubio] convenit et rigori. [Quia ergo etc.]

Capitulum III. Sacerdos sine iusta causa non est deponendus.

Idem. Non potest quemquam a sacerdotali gradu, nisi iustis ex causis, concors sacerdotum sententia submovere. [Hortamur etc.]

Capitulum IV. Iuste quis petit sententiam a Papa confirmari, si iuste et rationabiliter fuit lata.

Leo Papa. Ea, quae iuxta ecclesiasticum morem iuste et rationabiliter fuerint diffinita, nostra quoque sententia roborentur. [Dat. IV. Aug. c. a. 446.]

Capitulum V. Iudex deputatus super exsecutione sententiae, admittit exceptionem fraudis seu nullitatis sententiae, non ad effectum, ut super ea pronunciet, sed ut negotium ad superiorem, qui iudicavit, transmittat, si illam probabilem repererit. H. d. notabiliter.

Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo. De cetero noveris, quod, si sententiam a nobis latam praecipimus per aliquem executioni mandari, et fraus intervenerit, non est facultas exsecutori de toto negotio cognoscendi, sed deferri quaestiones, quae inciderint, ad sedem apostolicam oportebit.

Capitulum VI. Non sufficit reo damnato ad traditionem possessionis tradero pignus pro ipsa possessione.

Idem Norvicensi Episcopo. Quum aliquibus est adiudicata possessio, non sufficit eis dari pignora, nisi corporali possessione laetentur.

Capitulum VII. Sententia lata contra matrinionium nunquam transit in rem iudicatam; unde quandocunque revocatur, quum constat de errore.

Idem eidem et V. Archidiacono. Lator praesentium W. parochianus vester sua nobis insinuatione monstravit, quod, quum in facie ecclesiae quandam mulierem viduam A. nomine legitime desponsasset, et carnalis esset copula subsecuta, inter eos scandalum est subortum, cuius occasione praedictus vir debitum ei coniugale subtraxit. Consanguinei vero iam dictae mulieris hoc molestum habentes, coram vobis quaestionem moverunt proponentes, quod mulierem invitam et renitentem, nec aetatis aptae matrimonio exsistentem duxisset uxorem. Et quoniam idem vir, sicut nobis proponitur, vitam cupiebat agere dissolutam, demum, utriusque studio interveniente, fuerunt minus rationabiliter separati. Nolentes igitur matrimonia canonice contracta levitate quadam dissolvi, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si vobis constiterit, eos per iudicium ecclesiae non fuisse legitime separatos, ecclesiamque deceptam, ipsos contradictione et appellatione cessante faciatis sicut virum et uxorem insimul permanere.

Capitulum VIII. Retractatur sententia praetextu iniquae consuetudinis lata contra ecclesiam.

Idem T. et Clericis S. Anastasiae Veronensis. Quum causa, quae vertitur inter vos, et G. et A. laicos super domo quadam eis ab archipresbytero vestro vendita, ad examen dilecti filii nostri I. basilicae XII. Apostolorum presbyteri cardinalis, tunc apostolicae sedis legati delata fuisset, post appellationem ad nos interpositam, et receptas inducias, quoniam infra terminum tibi, fili T., ad eam prosequendam praefixum iter ad nos veniendi non arripueras, contra te sententiam proferens memoratis G. et A. praetaxatam domum secundum Veronensis civitatis consuetudinem adiudicare curavit. Deinde quum causa fuisset ad nos per appellationem delata, Brixiensis episcopus delegatus a nobis sententiam contra vos, spreta forma canonum, secundum eandem consuetudinem, sicut praefatus legatus fecerat, promulgavit. Nos autem, quum tandem utraque pars nostro se conspectui praesentasset, diligentius considerantes, quod, licet usus vel consuetudinis non minima sit auctoritas, nunquam tamen veritati aut legi praeiudicat, praescriptam sententiam de communi fratrum nostrorum consilio revocavimus, et vos ab impetitione absolventes illorum, vobis et ecclesiae vestrae domum auctoritate apostolica adiudicavimus supradictam.

Capitulum IX. Sententia iniqua retractatur per superiorem; licet causa fuerit appellatione remota commissa. Si autem continet manifestam iniquitatem, est nulla. H. d. intelligendo, quod ponat duos casus.

Idem Eboracensi Archiepiscopo. Inter ceteras (Et infra: [cf. c. 2. de off. iud. del. I. 29.]) Item quum aliqua causa appellatione remota committitur, et sententia fertur iniqua, eam evacuari oportet, nec ei debet stari, si iniquitatem contineat manifestam.

Capitulum X. Sententia lata contra absentem non contumacem in causa matrimoniali non valet. H. d. intelligendo, qnod haec mulier non fait contumax. Panorm.

Clemens III. Tenor literarum tuarum nobis transmissus ostendit, quod, quum in archipresbyteratu sancti Germani inter R. et M. mulierem quaestio matrimonii verteretur, et venerabili fratri nostro Theatino episcopo commissa fuisset, quia, terra illa tunc pro regis morte turbata fuerat, mulier sibi evidenti periculo viarum praecavens non poterat se iudici, a quo iam tertio citata fuerat, praesentare, licet nuncium cum excusatione transmiserit, episcopus tamen idem eundem R. postmodum, muliere absente, ab impetione ipsius absolvit. Ceterum eadem mulier ad praesentiam nostram veniens a nobis ad te literas impetravit, ut de causa cognosceres, et eam fine debito terminares, quandoquidem coram memorato episcopo pro commotione terrae non poterat definiri. Dictus vero R., a te vocatus ad causam, infirmitate praetenta non adfuit. Sed quia nocte sequente aliam sibi copulare praesumpsit, in eum excommunicationis sententiam promulgasti; a qua postmodum absolutus ad te in propria persona veniens, ostendit literas episcopi memorati, quibus eum ab inquietatione ipsius ob hoc absolutum fuisse patebat, quod mulier ad praesentiam episcopi non accessit. Quia igitur, sicut proponis, mulier eadem quotidie cum lacrimis clamat post te, suos testes offert ad probandum, quod idem R. eam desponsationis annulo publice subarrasset, tu quid super his agere debeas humiliter postulas edoceri. Ideoque inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, non obstante tali illicita absolutione, quam episcopus fecit, in causa sublato appellationis impedimento procedas, et eam debito fine decidas, eidem R. sub poena excommunicationis arctius interdicens, ne ad eam, quam superinduxit, accedat, priusquam fuerit causa decisa. Testes autem non respuas, quos de parentela sua, vel alios, dummodu alias idonei sint, praenominata M. duxerit producendos, quum consanguinei tum chartis, tum testibus, tum et recitatione maiorum vel argumentis aliis melius quam extranei suam consueverunt cognoscere parentelam.

Capitulum XI. Sententia divortii in causa matrimoniali rite lata, ad solum coniugis confessionem asserentis contrarium non revocatur, sed interim ei statur, donec legitime de contrario doceatur. Ita summatur, ut aliquid de novo afferat, Panorm.

Idem. Consanguinei E. latricis praesentium, sicut nobis tuis literis intimasti, productis in iure sub examine tuo testibus, compaternitatem inter ipsam et virum suum legitime probaverunt ita, quod inter eos sententiam divortii protulisti. Praedicta vero E., quum sit tibi postmodum confessa, quod eius commater in veritate ante sententiam non fuisset, sed post separationem compaternitatem cum eo contraxit, et tandem ad secundas nuptias convolavit. +Quia igitur reatum suum nunc cognoscens consilium nostrum super hoc exspectat, tu etiam a nobis in hoc postulasti responsum, Fraternitati tuae praesenti pagina respondemus, quod propter solam confessionem mulieris non est recedendum a sententia per iudicium ecclesiae rationabiliter promulgata, nisi forte legitime in contrarium probaretur. Ad ultimum vero eidem mulieri delictum suum tibi confessae poenitentiam illam iniungas, quam iuxta qualitatem personae et quantitatem excessus ei videris imponendam.

Capitulum XII. Si Papa contra pronunciationem suam confert beneficium, hoc tacito subreptitia dicitur collatio, et non tenet.

Innocentius III. Archidiacono et Sacristae Magalonensibus. Quum olim, [sicut accepimus,] bonae memoriae Magalonensis episcopus [habito dilectorum filiorum P. de Agrifolio archidiaconi et B. prioris claustralis assensu, dilectum filium nostrum] P. de Castro novo, ad vacantem archidiaconatum eiusdem ecclesiae nominasset, praeposito, ut nullus ibi, nisi prius duplici sibi voce concessa, institueretur per appellationem interpositam inhibente, episcopus [tum quia contra antiquam Magalonensis ecclesiae consuetudinem et commune ius canonum esse dicebat, aliquem sibi vocem duarum personarum in eadem ecclesia vendicare, tum quia ex indulgentia felicis memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri, quam in capitulo praesente praeposito legi fecit, sibi probabat indultum, ut vacantem archidiaconatum vel sacristiam, si contra personam ab ipso nominatam aliquod rationabile et canonicum non posset legitime obiici et probari, non obstante contradictione vel appellatione conferret,] dictum P. de archidiaconatu per suum annulum investivit in locum archidiaconi corporaliter illum inducens. Praepositus vero indignationis stimulis agitatus alium ad eundem archidiaconatum [postmodum] nominare praesumpsit. +Cuius facti occasione quum tam praepositus, quam praefatus P. apostolico se conspectui praesentassent, [et nos in minori tunc officio constitutos, et dilectos filios nostros B. tit. sancti Petri ad Vincula, et bonae memoriae M. tit. sancti Ioannis et Pauli presbyteros cardinales recepissent in suis quaestionibus auditores, praeposito obiiciente institutionem episcopi post appellationem, et contra definitionem felicis recordationis Alexandri Papae praedecessoris nostri, et a suspenso factam cassari debere: a praedicto P. (sicut asserit) ad singula fuit hoc modo responsum, scilicet, quod appellationem ipsam nullius constabat esse momenti, tum quia a suspenso fuerat appellatum, quod in continenti se velle probare dicebat, quare illius non intererat appellare, et contra dictam indulgentiam appellatio interposita non tenebat; tum quia causam in iure prohibitam, scilicet duplicis vocis vel dignitatis, quae nulli quantumlibet exercitatae personae secundum canonicas sanctiones debet committi, in forma appellationis, expressit: unde tali appellationi non fuisse deferendum, ex consultatione felicis memoriae Alerandri Papae probabat, nec constitutionem Henrici quondam Albanensis episcopi, cuius obtentu dignitatem prioris maioris usurpaverat, illi posse patrocinari firmiter asserebat, quum in ipsa evidentius exprimatur, ne deinceps prior maior in Magalonensi ecclesia haberetur; unde sequebatur, nec praepositum, nec alium dignitatem illam sibi posse aliquatenus vendicare, praesertim quum ibi contineatur expresse, quod praepositus non dignitatem prioris, sed curam circa correctionem excessuum et erratorum debeat duntaxat habere. Si enim dignitatem vellet intelligi, ubi curam apposuit, dignitatis vocabulum expressisset, sicut ex consultatione dicti Alexandri Papae praedecessoris nostri comprobari dicebat. Ex verbis autem ipsius constitutionis monstrabat, ipsum praepositum dictam curam de manu episcopi accipere debuisse. Ceterum ex literis episcopi super hoc conquerentis evidenter liquebat, praepositum non tanquam Aaron a Deo vocatum, sed a se ipso exortum sibi impudenter honorem sumpsisse. Unde, quum privilegium mereatur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, tam nomine episcopi quam suo super hoc ei perpetuum silentium imponi petebat, proponens, quod dignitas memorata non nisi sacerdotali fungenti officio de iure et antiqua Magalonensis ecclesiae consuetudine fuerat conferenda; praepositum vero tam debilitate quam deformitate corporis impediente ad sacerdotium promoveri non posse affirmabat instanter, dicens partem episcopi, utpote maiorem et saniorem, non obstante unius appellatione, merito secundum Lateranense concilium obtinere; insuper allegans, eum praepositum appellationi renunciasse spontaneum interiectae. Quum enim taliter appellasset, ut nullus, nisi duplici sibi voce concessa, archidiaconus deberet institui, et ipse ad institutionem alterius procedere attentaret, contrario actu convincebatur secundum consultationem bonae memoriae praedecessoris nostri Urbani Papae ab appellationis officio recessisse. Ad definitionis autem articulum taliter respondebat, asserens episcopum secundum tenorem definitionis rationabiliter processisse, adiiciens etiam, quod praepositus ecclesias sancti Firmini et de Maurino retinendo contra ipsam definitionem fecerat manifeste, et ideo eius auxilium de iure non poterat invocare. Ad suspensionis obiectionem ex adverso dicebat, quod episcopus prius legitime appellavit, et ideo sententia post lata nullatenus tenebatur adstrictus, proponens etiam, conditionalem et ad tempus latam fuisse sententiam interdicti, scilicet, donec apostolicis obediret mandatis. Unde quum ante dictam institutionem sedis apostolicae iussionibus paruisset, tam civilis quam canonici iuris censura indubitanter fuerat absolutus, praesertim quum ille, qui eum suspenderat, ipsi ut plene absoluto in omnibus communicare minime dubitaret. Ad ultimum concludebat, quod, etsi vere suspensus esset episcopus memoratus, tamen a praeposito hoc ei non posset opponi, quia, quum pro eodem suspensionis sententia notatus fuisset, morbo consimili laboranti omnis contra episcopum audientia debuit denegari, maxime quum ipsi episcopo tam in ecclesiasticis sacramentis, quam in ecclesiarum institutionibus saepe communicasset, et ideo ei notam suspensionis obiicere non valebat. Denique, si nihil horum parti suffragaretur episcopi, ad denegandam praeposito audientiam sufficere posse dicebat, quod tam per sententiam iuducis ordinarii, quam ipso iure eum excommunicationis vinculo innodatum esse, per episcopi literas evidentissime apparebat.] Tandem C. praedecessor noster, quod factum fuerat ab utraque parte pro sua voluntate cassavit sententiando pronuncians, quod aliquibus de provincia scriberet, ut tam episcopum quam personas ad ordinandum concorditer archidiaconum moneret, et, eorum forte monitis non admissis, hoc ipsi auctoritate apostolica exsequi non differrent. Post haec vero dictus praedecessor noster G., qui nondum ad diaconatus erat promotus officium, praeter conscientiam praefati Petri procuratoris episcopi apud sedem apostolicam tunc morantis, ipsum archidiaconatum contra pronunciationem suam contulit, sicut credimus, circumventus. Nos igitur inhaerentes vestigiis praedecessorum nostrorum, dicentium, sententiam Romanae sedis, quum aliquid fuerit subreptum, posse in melius communitari, quod de praedicto G. factum est, non obstante donatione, quam ab eodem episcopo in illusionem donationis apostolicae nuper dicitur recepisse, de [communi] fratrum nostrorum consilio in irritum revocamus, et ei, licet absenti, quum de subreptione liquido constet, super dicto archidiaconatu perpetuum silentium imponentes, vobis praesentium auctoritate praecipiendo mandamus, quatenus nullius contradictione vel appellatione obstante infra unius mensis spatium post harum susceptionem saepe dictum archidiaconatum de persona, cui nihil de canonicis obviet institutis, plena omnium vestrum, qui praesentes fuerint in ecclesia, interveniente concordia, ordinare curetis. [Alioquin etc. Dat. Rom. VI. Id. Iun. 1198.]

Capitulum XIII. Valet sententia contra ius litigatoris lata, si sub ea infra X. dies non fuerit appellatum. Vel sic aliter: Per sententiam, a qua non fuit appellatum, potest ecclesia subiici praelato inferiori episcopo, seu ad aliam ecclesiam pertinere.

Idem Abbati et Conventui S.Zenonis Veronensis. Quum inter vos [ex una parte] pro ecclesia vestra et Musetum archipresbyterum et clericos S. Proculi, nomine ecclesiae suae, super subiectione eiusdem ecclesiae S. Proculi et aliis multis articulis quaestio verteretur, +[tibi, fili abbas, et ipsi archipresbytero in nostra praesentia constitutis venerabiles fratres nostros P. Compostellanum archiepiscopum et Odonem Terdonensem episcopum, tunc apud sedem apostolicam commorantes, dedimus auditores. Sed ipso episcopo lite pendente ab Urbis partibus recedente, dilectum filium M. subdiaconum et capellanum nostrum loco eius curavimus substituere. In quorum praesentia] ex parte vestra fuit propositum, quod dicta ecclesia [S. Proculi] monasterio vestro pleno iure debet esse subiecta, videlicet in institutione, destitutione, vel investitura archipresbyteri et eiusdem fidelitate, ipsius et fratrum obedientia, correctione, repraesentatione ad ordines, tonsuratione, susceptione chrismatis, letaniis et aliis similibus, per quae plena subiectio declaratur. Ad quod probandum instrumentum publicum concessionis bonae memoriae B. quondam Veronensis episcopi pars vestra in medium producebat, quam concessionem successor eius T. ratam habuit, et etiam confirmavit. Super his quoque tam Romanorum Pontificum, quam patriarcharum Aquilegiensium privilegia et confirmationes induxit, quorum unus, scilicet Godefridus, de subiectione plenaria in privilegio suo evidenter expressit, quod sub testimonio R. quondam Veronensis episcopi, qui eiusdem ecclesiae archipresbyter exstitit, factum fuerat et completum, et in eo a priore monasterii sancti Zenonis mandavit sua vice subscribi, sicut in instrumento publico continetur. Adiecit etiam pars vestra, quod inter B. quondam abbatem eiusdem monasterii, et Sicherium sancti Proculi archipresbyterum et fratres ipsius procedente tempore de fidelitate et obedientia manuali controversia fuit exorta, ad quae duo illi se duntaxat teneri negabant, et super his testes producti fuerunt. Tandem praefatus T. Veronensis episcopus, rationibus utriusque partis auditis et cognitis, quendam cardinalem sequens, a quo idem fuerat iudicatum, quod vel archipresbyter dimitteret ecclesiam, aut abbati obedientiam repromitteret, credens etiam, quod testes vera deposuerint coram eo, qui de fidelitate manifestum protulerant testimonium, idem et ipse sententialiter diffinivit, sicut in instrumento publico perspeximus contineri. Cuius sententia, quum nulla fuerit appellatione suspensa, in rem transiit iudicatam, quam asserebat nullo posse iuris remedio attentari, a cuius prolatione usque ad tempora ista L. annorum spatium est transactum, per quos, quod monasterium S. Zenonis praefatam ecclesiam pleno iure possederit, et quod praedictus archipresbyter et fratres eius praeteriti et praesentes obedientiam abbatibus S. Zenonis fecerint, [tonsuram ab ipsis receperint, et in aliis, quae praemisimus, obsequia sibi praestiterint, per testes et instrumenta probavit, et sic usque ad tempus litis nuper exortae monasterium in possessione fuisse firmiter asserebat, querens, ecclesiam S. Zenonis a nominato archipresbytero super quibusdam de praemissis indebite molestari. Tribus ergo praecipue rationibus suam assertionem proponebat esse munitum, videlicet per privilegiorum confirmationem, per auctoritatem sententiae et per temporis longaevitatem, ut quasi funiculus triplex difficile dissolvatur. Ex opposito vero memoratus archipresbyter praedicta omnia monasterio competere denegabat, praemissis rationibus sic respondens, quod, quum instrumentum concessionis praedicti B. episcopi non fuerit publica manu confectum, nec sigillo episcopali munitum, et propter rasuras quasdam suspectum prima facie videbatur, parti suae nec poterat nec debebat praeiudicium generare, et sic nec ceterae probationes abbatis, ut confirmationes et privilegia, ex ipsa donatione pendentia, quum quasi arenoso fundamento et arundineo baculo niterentur, et principali, non valente nullam haberent accessoria firmitatem. Quod etiam parti suae sententia memorati T. Veronensis episcopi non noceret, illa ratione dicebat, quia non continebat absolutionem vel condemnationem, quum sub alternatione prolata fuisset, sicut et sententia cardinalis, quae, quum in medium produci non posset, nec prodesse poterat nec obesse, praesertim quum et prolatam esse penitus denegaret; contra quam, etiamsi prolata fuisset, nec appellatione suspensa, poterat tamen agi de falso, quum ex instrumento praedicti B. Veronensis episcopi per vitium rasurae falsato lata fuisset. Sed nec testes ex tenore sententiae dicuntur deposuisse iurati, quare nulla fides eis fuerat adhibenda. Longaevitatem etiam temporis seu praescriptionem ecclesiae suae non posse nocere dicebat, quia pars adversa nulla ratione probaverat subiectionem continuam vel frequentem, sed quod ecclesiae S. Proculi quandoque praefuit abbatia. Ceterum ad assertionem intentionis suae pars archipresbyteri praedicti supra dicti B. Veronensis episcopi publicum protulit instrumentum antiquius illo, quod fuerat a iam dicto abbate productum, in quo idem episcopus lacrimabiliter postulantibus archipresbytero et clericis S. Proculi sub poena excommunicationis firmiter repromisit, quod nunquam alii subiiceret ecclesiam nominatam, quam ecclesiae S. Firmi archipresbyter et clerici audierant ab episcopo supponendam. Cuius factum dictus T. successor illius suis literis confirmavit. Contra quas nulla ratione venissent, si praefatus abbas, quum subiectionis ab eis literas, de quibus praemisimus, impetravit, quae gesta fuerant expressisset. Ideoque abbatis rescripta per suppressionem veritatis adhibita fraude dicebat obtenta. Idem etiam archipresbyter libertatem ecclesiae volens ostendere, quod ipse cum clericis suis sine abbatis licentia locaverit et dislocaverit, et capellas sanctorum Viti et Maximi ordinaverit, conversas et alias in eis ponendo personas, et quod canevarios et alias officiales in ecclesia sua libere instituerit, et ab ecclesia cathedrali quandoque chrisma receperit, quandoque a monasterio nominato, depositionibus testium legitime comprobavit. Verum pars abbatis, ut responsionem partis adversae elideret, quae instrumentum donationis viribus carere dicebat, illius temporis alia instrumenta produxit, ut ex eorum collatione, quum non essent publica manu confecta, instrumentum suum authenticum appareret, quum simplicitas hominum illius temporis talia non requireret. Sed pars adversa et illud et alia reprobabat. Porro instrumenta partis adversae, quae notam falsitatis habere pars proponebat abbatis, etiam si vera essent, in nullo sibi posse nocere dicebat, quum in priori iudicio fuissent exhibita, ubi et haec et alia, quae posset obiicere pars adversa, sive commissa fuerint vel etiam allegata, audiri ulterius non deberent, ne lites fierent immortales, quae praetextu instrumenti post reperti non debent ullatenus instaurari. Querela quoque falsi, quam volebat proponere pars adversa, viginti annorum spatium non excedit, et quum a tempore latae sententiae XL. anni et amplius, a tempore vero litis motae triennium sit elapsum, querela falsi non poterat ulterius intentari.] Quum itaque haec, quae praemisimus, et similia multa praefati auditores nobis et fratribus nostris prudenter et fideliter retulissent, nos, communicato fratrum nostrorum consilio, Quamvis forte dicto instrumento donationis non sit plurimum innitendum, nec confirmationibus, vel privilegiis, quae de ipso causam et originem acceperunt, attendentes tamen, quod, quantum ad litigantes ipsos, ius ex sententia factum fuit, postquam in rem transiit iudicatam, etiamsi contra ius litigatoris lata fuisset, quum contra ius constitutionis expresse lata non fuerit, veritate gestorum sermonibus praevalente, quae praesumitur rite per omnia celebrata, statuimus, et per sententiam diffinimus, ut archipresbyter S. Proculi, qui pro tempore fuerit, fidelitatem et obedientiam praestet abbati sancti Zenonis. [Et quia etc. Datum Romae ap. S. Petrum XIII. Kal. Iul. 1198.]

Capitulum XIV. Sententia contra actorem lata, nihil iniqui continens, venit in causa appellationis confirmanda, licet per attestationes videatur pro actore fuisse probatum, dummodo pro sententia concurrant praesumptiones. De quibus hic in litera, et secundum hunc intellectum est hic casus singularis valde.

Idem canonicis Novariensibus. Causam, quae inter vos et dilectum filium A. Siccum clericum super praebenda Novariensis ecclesiae vertebatur, quae quondam fuit venerabilis fratris nostri Novariensis episcopi, de qua se dicebat idem Albertus per bonae memoriae C. Papam praedecessorem nostrum fuisse per annulum investitum, coram nobis diutius ventilatam venerabili tandem fratri nostro Laudensi episcopo de consensu partium appellatione remota commisimus terminandam, qui, sicut ex literis ipsius accepimus, utriusque rationibus plenius intellectis, pro vobis contra dictum A. diffinitivam sententiam promulgavit, a qua fuit ad nostram audientiam appellatum. +Dicto igitur Alberto et magistro I. et V. procuratoribus ecclesiae vestrae in nostra propter hoc praesentia constitutis, idem Albertus probare multipliciter nitebatur, sententiam ipsam inique latam fuisse, ac propter hoc debere non immerito retractari, dictis procuratoribus vestris defendentibus sententiam et eam petentibus confirmationis nostrae praesidio communiri. Nos igitur, auditis quae fuerant hinc inde proposita et diligentius intellectis, habito [etiam] cum fratribus nostris super hoc diligenti tractatu, Licet ex parte ipsius A. fuisset propositum, quod contra formam mandati nostri dictus episcopus sententiam promulgavit, sicut per attestationes nitebatur probare, quia tamen iudicis animus non semper ad unam probationis speciem inclinatur, et ipsa sententia nihil continebat iniquum, et eidem iudici de communi partium assensu fuerat causa appellatione remota commissa, qui, ut sententiam ferret post examinationem causae, ab utraque parte fuerat requisitus, sententiam ipsam de fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica curavimus confirmare, ac eam per venerabilem fratrem nostrum Portuensem episcopum diffinivimus observandam [etc. Dat. Lat. VI. Id. Dec. 1198.]

Capitulum XV. Si sententia praecipit aliquid fieri ad certum terminum, tempus decendii ad appellandum currit a tempore sententiae, non autem a die finiti termini. Hoc primo. Quadrimestre tempus, quod a lege datur condemnatis in personali, potest a iudice ex causa arctari, et sponte terminum arctatum recipiens non potest post decendium appellare, licet non constet, iudicem ex causa terminum abbreviasse. Hoc secundo. Ab exsecutione sententiae non appellatur, nisi in exsecutione modus excedatur. Hoc tertio d. evacuando medullam cap. secundum Panorm.

Idem Constantiensi Episcopo. Quod ad consultationem (Et infra:) Quia a nobis similiter postulasti, utrum appellationi sit clerici deferendum, qui purgationem indictam sibi per sententiam, et ad ipsius receptionem terminum competentem, puta viginti dies vel amplius, sine contradictione recipiens, et ad diem veniens consequenter appellat, causam non exprimens appellandi, nec sit locus nisi suscipiendae purgationi et exsecutioni sententiae, a cuius prolatione et purgatione iniuncta ultra decendium dicitur effluxisse, taliter duximus respondendum, quod, quum post decem dierum spatium sententia in auctoritatem rei transeat iudicatae, qui ad provocationis subsidium infra id temporis non recurrit, appellandi sibi aditum denegavit, quum per hoc videatur per interpretationem iuris latae sententiae paruisse, praesertim ubi causa non redditur appellandi. Sed nec exsecutionem ipsius sententiae ideo convenit retardari, licet ad hoc agendum quadrimestre tempus regulariter sit statutum, quia id arctari potest nonnunquam a sedente in medio, et etiam prorogari. Et qui ab initio sponte recipit terminum breviorem, imputari sibi potest et debet, quum ex hoc videatur amplius beneficium contempsisse. Unde talis non audietur appellans: nisi forte adversus eum modus exsecutionis canonicus excedatur. [Dat. Lat. III. Id. Ian. 1199.]

Capitulum XVI. Sententia potest probari per testes; licet non deponant de causis, quae solent iudicem movere ad sententiandum.

Idem Decano, Cancellario et C. Canonico Lundoniensibus. Sicut nobis vestris literis intimastis, quum causa, quae inter H. subdiaconum et B. presbyterum sancti Clementis super quinque frumenti modiis vertebatur, ipsi subdiacono per annos singulos exsolvendis, ex delegatione nostra vobis commissa fuisset, et partibus in vestra praesentia constitutis restitutionem sibi fieri postularet subdiaconus supradictus, adversarius se ad hoc non teneri respondit, quum alia vice super hoc coram iudice conventus fuerit, et sententialiter absolutus, quod ostendere voluit duorum testimonio sacerdotum, ex quorum depositione vobis constitit, quod magister A. auctoritate venerabilis fratris nostri episcopi Lundunensis ipsum per iudicium absolvit ab impetitione subdiaconi memorati. Verum quia testimonium ipsorum quasi nude prolatum fuerat, quum de causis, quae iudicem movere solent ad sententiam proferendam, nihil se scire dixerint, variatum fuit inter iuris peritos, a quibus consilium postulastis, aliis asserentibus tale testimonium non valere, aliis sentientibus, quod valeret. Unde in hac ambiguitate Quid tenendum sit, sedem duxistis apostolicam consulendam. Quum autem in plerisque locis, in quibus copia prudentum habetur, id moris exsistat, quod omnia, quae iudicem movent, non exprimantur in sententiis proferendis, vobis taliter respondemus, quod, quum ex depositionibus testium praedictorum constiterit vobis, sententiam a iudice suo fuisse prolatam, propter auctoritatem iudiciariam praesumi debet, omnia legitime processisse. [Dat. Lat. II. Kal. Apr. 1199.]

Capitulum XVII. Ab eadem sententia potest appellare nedum reus victus, sed etiam tertius, cuius interest; et poterit sententia quoad reum nil de suo iure docentem confirmari, respectu vero tertii rationabiliter appellantis infirmari.

Idem Astoricensi Episcopo, et Abbati sancti Isidori Legionensis. Quum super controversia, quae inter venerabilem fratrem nostrum Auriensem episcopum ex parte una, et monasterium Cellae novae super statu ipsius ex altera vertebatur, pro ipso episcopo diversae sententiae latae fuissent, O. archidiaconus et nuncius venerabilis fratris nostri Ovetensis episcopi ad apostolicam sedem accedens, per eas Ovetensem ecclesiam laesam graviter querebatur, ad quam illud proponebat monasterium pertinere. (Et infra:) Postquam igitur haec et similia nobis et fratribus nostris praefati cardinales fideliter retulerunt, quia constitit nobis per legatorum literas, a duobus, quum tertius interesse nequiverit, sicut ex ipsius etiam assertione tenuimus apud sedem apostolicam constituti, fuisse processum, et contra ipsorum sententiam Quum ex parte monasterii nihil rationabile fuerit propositum et ostensum, quare sententia pro episcopo promulgata debuerit irritari, eam, communicato fratrum nostrorum consilio, quantum ad monasterium ipsum duximus confirmandam, +sibi perpetuum hac in parte silentium imponentes. Ceterum, quia super appellatione Ovetensis ecclesiae non potuimus elicere veritatem, causam ipsam vestro duximus examini committendam; per apostolica scripta Mandamus, quatenus, si constiterit, appellationem pro ecclesia Ovetensi rationabiliter interpositam, et ad eam prosequendam nuncium eius infra tempus legitimum destinatum fuisse, exsecutio sententiae differatur, ne circa possessionem eandem Ovetensis ecclesia detrimentum incurrat. Alioquin ea, sicut ius postulat, exsecutioni absque Ovetensis ecclesiae praeiudicio demandetur, cui quae praemissa sunt non praeiudicant, quo minus suam valeat consequi rationem, quum res inter alios acta non noceat regulariter aliis iuxta constitutiones canonicas et civiles.

Capitulum XVIII. Si citatus ad sententiam ex legitima causa iudici ignota non comparuit, tenet sententia eo absente lata, sed retractatur eo probante legitimam absentiae causam. Si vero impedimentum probatur non plene, non retractatur sententia, nisi prius doceat de ipsius iniquitate. H. d. et est verus et not. intellectus secundum Panorm., quem alii doctores non dare dilucidarunt.

Idem. Quum Bertholdus miles curiam suam sive fundum in Westhusen quondam P. militi pignori obligasset, eodem P. sublato de medio A. nepos eius qui, successit eidem, Argentinensis dioeceseos, vacante ecclesia eiusdem loci in Westhusen, asserens, quod ius patronatus cum universitate transisset in eum, D. clericum eiusdem dioecesis ad preces bonae memoriae C. Argentinensis episcopi eiusdem loci archidiacono ad supra dictam ecclesiam praesentavit, qui de consensu et voluntate episcopi ipsum instituit in eadem, in possessionem eum induci faciens corporalem. Praedictus vero B. dominus fundi, asserens, quod sibi retinuerat ius patronatus expresse, quum fundum obligaverat creditori, T. sacerdotem memorato episcopo praesentavit, sed ipsum episcopus non admisit pro suae arbitrio voluntatis. Quum autem praefatus episcopus viam fuisset universae carnis ingressus, dictus T. adversus memoratum D. super praedicta ecclesia coram substituto electo deposuerit quaestionem, Remensis episcopus apostolicae sedis legatus iudicibus negotium delegavit. Ad quem quum attestationes utrinque receptas per partes postmodum remisissent, et, praefato D. cum suis attestationibus accedente, dictus T. nec per se, nec per responsalem idoneum comparere curaret, ipse attestationibus, sicut in ipsius literis perspeximus contineri, diligenter inspectis clerici memorati, ipsum ab impetitione saepe dicti T. sententialiter reddidit absolutum, eidem T. imponens silentium super ecclesia memorata. Postmodum autem idem presbyter ad eiusdem archiepiscopi praesentiam cum attestationibus suis infra breve tempus accedens, iustam causam absentiae allegavit; archiepiscopus vero, praedicto Argentino electo et dilectis filiis Altae silvae et Tudebernon abbatibus dedit suis literis in mandatis, ut, si iustam absentiae causam ille ostenderet coram eis, praedictam sententiam nullius decernerent esse valoris, et utriusque partis attestationibus diligenter inspectis causam ipsam fine debito terminarent; alioquin facerent sententiam, quam ipse tulerat, firmiter observari. Verum dicto electo et praefatis abbatibus committentibus aliis vices suas, ipsi subdelegati testes super praedicto articulo receperunt, a quibus dictus clericus vocem ad nos appellationis emisit. Licet autem, quum utraque pars cum attestationibus signatis sigillis iudicum praedictorum ad nostram praesentiam accessisset, iustam causam absentiae minus sufficienter presbyter probavisset, ne tamen praeiudicaret opinio veritati, volentes in veritate procedere, quum Christus sit veritas, dilectum filium R. S. Mariae in Dominica diaconum cardinalem eis concessimus auditorem. Qui quum nobis omnia, quae coram ipso proposita fuerant, plene ac fideliter retulisset, nos, utriusque partis attestationibus ac sententia praefati episcopi diligenter inspectis, quia eundem ex tenore ipsius sententiae archiepiscopum invenimus circumventum, tum quia continebatur in illa, quod per attestationes ipsius clerici fuerat sufficienter probatum, quod praefatus A. in possessione iuris patronatus exstiterat, quum eundem Brunonem ad praedictam ecclesiam praesentavit; quum tamen per attestationes illas nihil aliud super hoc ostensum fuerit, nisi quod pro quodam iure, quod de illa ecclesia consuevit exhiberi patronis, praedicti P. et A. annuatim decem solidos acceperunt, quos tamen plebanus eiusdem loci semper contradicebat praebere; tum etiam, quia in eadem sententia dicitur, quod dictus T. penitus in probatione defecit, quum per attestationes suas appareat manifeste, ipsum suam intentionem sufficienter probasse; tum etiam quia causam non recepit sufficienter instructam, quum unius tantum partis attestationes receperit, quae parum faciebant ad causam. Unde sententiam ipsam duximus irritandam, memorato T. adiudicantes ecclesiam supra dictam, quum per attestationes nobis constiterit evidenter, ipsum a vero patrono fuisse ad saepe dictam ecclesiam praesentatum, adversario super ea perpetuum silentium imponentes quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus auctoritate nostra suffulti sententiam nostram faciatis inviolabiliter observari praefatum T. in corporalem possessionem eiusdem ecclesiae inducentes et tuentes inductum. [Contradictores etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Mart. 1205.]

Capitulum XIX. Papa in sententiis, quas profert, ordinem iuris servat.

Idem. In causis, quae summi Pontificis iudicio deciduntur, et ordo iuris et vigor aequitatis est subtiliter observandus, quum in similibus casibus ceteri teneantur similiter iudicare, nisi forte, quum aliquid causa necessitatis et utilitatis inspecta dispensative duxerit statuendum. [Dudum ergo etc. (cf. c. 22. de elect. I. 6.) Dat. Lat. V. Id. Apr. 1203.]

Capitulum XX. Secunda sententia, in diversa instantia contra primam lata, tenet mero iure; nec debet infringi, etiamsi sit iniusta, ex quo ab ea non fuerit appellatum; praesertim si prima sententia secundis iudicibus non fuit ostensa. H. d. Panorm.

Idem Conventui sancti Leodii. Inter monasterium sancti A. Rothomagensis et vestrum super modo eligendi abbatem in dicto monasterio vestro iam dudum fuit quaestio agitata, +[pro qua partibus ad sedem apostolicam accedentibus, venerabilem fratrem nostrum Octavianum episcopum Hostiensem et dilectum filium G. sancti Georgii ad Velum aureum diaconum cardinalem dedimus auditores. In quorum praesentia propositum fuit pro monasterio vestro, quod, quum abbatia ipsa olim pastore vacaret, vos convenientes, in unum, Riccardum monachum virum religiosum secundum beati Benedicti regulam et ecclesiae libertatem apostolico etiam privilegio roboratam de gremio ipsius ecclesiae in abbatem vobis per electionem canonicam assumpsistis, electum ipsum ad benedictionis munus obtinendum dioecesano episcopo praesentantes, qui, per dilectum filium Gaufridum abbatem praefati monasterii sancti Audoeni prohibitus, quod postulatum fuerat non concessit. Vos ergo videntes vestrum propositum retardari, ne aliquid in praeiudicium monasterii vestri fieret, sedem apostolicam appellastis, a qua postmodum ad venerabilem fratrem nostrum Henr. episcopum et dilectos filios Hen. cantorem et R. archidiaconum Baiocenses sub eo tenore per nuncios vestros commissionis literas impetrastis, ut partibus ad suam praesentiam convocatis, inspecto privilegio et rationibus omnibus, quas utrinque ducerent proponendas, causam ipsam appellatione remota concordia vel iudicio terminarent, nullis literis obstantibus ipsarum mentione non habita a sede apostolica impetratis. Quod si omnes interesse non possent, episcopus cum eorum altero ea nihilominus exsequeretur. Quum igitur partes in praesentia praedictorum episcopi et praecentoris Baiocensium constitutae, archidiacono collega ipsorum ex certa causa et necessaria excusato, non possent ad concordiam revocari, parte vestra volente testes suos omni exceptione maiores producere ad probandam electionem canonice celebratam iuxta tenorem privilegii bonae memoriae Lucii Papae praedecessoris nostri super electione facienda indulti, R. monachus procurator dicti abbatis sancti Audoeni eis venerabilis fratris nostri Rothomagensis archiepiscopi, episcopi Ebroicensis et dilecti filii R. Ebroicensis archidiaconi patentes literas praesentant, ne in causa procederent inhibentes pro eo, quod super eiusdem causae discussione mandatum se dicebant apostolicum recepisse. Verum quia tenor mandati literis illis non erat insertus, nec procurator, licet saepius requisitus, originale ostendere voluit vel rescriptum, eorum prohibitione postposita, probationem vestram oblatam saepius super electione canonica decreverunt pariter admittendam. Sed procurator iam dictus probationi obviare contendens in electione praemissa, monasterium sancti Audoeni spoliatum fuisse cuiusdam iuris sui possessione dicebat, quam usque ad creationem abbatis illius loci novissimi obtinuerat inconcusse, qui de congregatione sancti Audoeni a monachis de Cruce postulatus fuerat et electus. Eo igitur id probare volente, testes vestros super electione canonica, procuratoris vero super spoliatione opposita receperunt, quorum depositiones quum post diligentem examinationem disponerent publicare, ad instantiam dicti procuratoris secundae productioni testium, qua se dixit fore contentum, diem alteram assignarunt. Quumque partes ad diem et locum pariter convenissent, requisitus procurator ab ipsis iudicibus de testibus producendis, ipse quasi testium productioni renuncians, dilectorum filiorum de Bellebec et de Mortuomari abbatum et prioris de Bellebec literas eis porrexit, ne in causa procederent inhibentes. Dicebant enim, se suscepisse mandatum primo praeiudicans, cuius tenorem suis literis adiunxerunt. Ceterum quum primi iudices, rescripto diligenter inspecto, cognoscerent illud per falsi suggestionem et veritate tacita impetratum, quum in secundo mentio facta non fuerit apostolici privilegii, ut in primo, ex quo electio sortiebatur praecipuam firmitatem, et ipsi iudices in secundis literis a monachis sancti Audoeni dicerentur certa ratione suspecti, quod ostendere non potuit procurator, causis quibusdam suspicionis satis frivolis allegatis, ab eis contumaciter nulla exspectata interlocutione recessit. Attendentes igitur iudices recusationem huiusmodi et allegationem dictae suspensionis seram et supervacuam exstitisse, praesertim post litem inchoatam et testes utrinque productos, quae forte ante litis ingressum colorem aliquem poterat habuisse; considerantes etiam, idem mandatum non plene, sed perfunctorie prioris fecisse mentionem, prohibitioni posteriorum iudicum, sicut nec priorum, acquiescere noluerunt, magis volentes iussionibus apostolicis obedire, quam inferiorum mandatis indebitam reverentiam exhibere; multis, qui aderant, iurisperitis sentientibus cum eisdem, quod, quum saepedictus abbas sancti Audoeni primo ad priores iudices literas impetrasset, quarum non habebatur mentio in secundis, carere debebat beneficio utrarumque, vel, si deberet mandatum alterum alteri praevalere, primo esset parendum potius quam secundo, in quo non habebatur mentio de priore, quum nec primum, ab eodem abbate sancti Audoeni obtentum, de illo faceret mentionem, quod pars altera impetrarat. Praescriptis itaque rationibus moti et usi consilio discretorum, publicatis etiam attestationibus partium, et earum rationibus et allegationibus subtiliter intellectis, praedictam electionem auctoritate mandati nostri ratam habuerunt et firmam, super illa molestatione ipsius electi perpetuum abbati et monachis sancti Audoeni silentium imponentes, quos condemnarunt etiam in expensis centum librarum Andegavensium, licet pars altera de ducentis vellet sacramento praestito declarare. Pars igitur vestra petebat a nobis factum delegatorum iudicum confirmari, et electo munus benedictionis impendi. Ceterum pars altera proposuit ex adverso, saepedictum monasterium vestrum a primordio constructionis suae in tantum ex consensu dioecesani episcopi alteri fuisse subiectum, ut non aliunde assumeretur ibi aliquis in abbatem, nisi de monasterio sancti Audoeni, dummodo in eo posset aliquis idoneus ad hoc reperiri. Correctio quoque monachorum et abbatis de Cruce, si negligens esset, fuit S. Audoeni abbatibus reservata, et ita obtinuit a longis temporibus, quorum memoria non habetur. Et haec siquidem institutio et usus ipsius a bonae memoriae Alexandro Papa praedecessore nostro proponitur confirmata. Unde quum quondam monachi sancti Leufredi abbatem quendam aliunde quam de sancti Audoeni gremio elegissent, abbas sancti Audoeni haec comperiens appellavit; et per sententiam delegatorum apostolicae sedis electum renunciare oportuit abbatiae, qui, quum facta professione abbati sancti Audoeni per dies aliquot in ipso monasterio resedisset, per abbatis concessionem datus fuit praefatis monachis in abbatem. Ceterum abbate novissimo adhuc monasterium detinente, a quo regio metu compulsus secessit ad tempus, et monachis se in libertatem volentibus vendicare, atque ad electionem procedere insuetam, abbas sancti Audoeni hoc praesentiens, sedem apostolicam appellavit, sicut Ric. tunc electus vester in iudicio est confessus, adiiciens tamen se primitus appellasse. Verum saepedicti monachi, eum eligentes nihilominus in abbatem, ad iam dictos Hen. episcopum Baiocensem et collegas suos rescriptum apostolicum impetrarunt, quorum iudicium ut suspectum abbas sancti Audoeni cupiens declinare, ad praefatos abbatem et priorem literas revocatorias impetravit, qui post inhibitionem priorum iudicum, qui eis tenorem mandati apostolici per suas literas intimarunt, et postquam procurator abbatis eis authenticum praesentavit, asserentes literas illas per falsi suggestionem obtentas, quia privilegii partis adversae in eis mentio non fiebat, post appellationem quoque ab eodem procuratore interpositam, in causa nihilominus processerunt, quorum factum pro monasterio sancti Audoeni petebant in irritum revocari.] His igitur et similibus, quae iam dicti episcopus et cardinalis nobis ac fratribus nostris prudenter et fideliter retulerunt, plenius intellectis, Quum constiterit nobis, primam commissionem non fuisse per ultimam revocatam, tum quia causae suspicionis in iure propositae frivolae videbantur, quas etiam tanquam dilatorias ante litis ingressum opponere debuissent, quibus coram delegatis eisdem subeundo iudicium renunciasse videntur; tum etiam quoniam de privilegiis apostolicae sedis et processu negotii usque ad publicationes testium coram primis iudicibus nihil in secundis literis dicebatur, quod si fuisset expressum, obtinere minime potuissent, non obstante sententia, quae pro monasterio sancti A. dicebatur fuisse prolata, quae tamen nobis ostensa non fuit, quum, si praedictis iudicibus fuisset ostensa, ea posthabita contrarium statuissent, alioquin est, quod eam obiicientibus imputetur, quum sub praetextu novorum instrumentorum lites non debeant instaurari: communicato fratrum nostrorum consilio factum priorum iudicum ratum et firmum habemus, et eorum sententiam confirmantes electo a vobis postmodum nos ipsi munus benedictionis, salvo iure dioecesani episcopi, curavimus exhibere. [Nulli ergo etc. Dat. Lat. III. Non. Iun. 1199.]

Capitulum XXI. Tenet sententia contra privilegium ostensum vel non ostensum, si ab ea non fuerit appellatum vel supplicatum.

Idem Episcopo, Decano et Cancellario Parisiensibus. Suborta dudum inter venerabilem fratrem nostrum Meldensem episcopum et monasterium Attrebatense super ipsius monasterii subiectione materia quaestionis, et procuratoribus partium litigantibus coram nobis, quia per confessionem partis adversae constitit, eundem episcopum quasi possessionem obedientiae in eodem monasterio habuisse, ipsum restituendum decrevimus ad eandem. Verum quia privilegium felicis memoriae Innocentii Papae praedecessoris nostri libertatem monasterii plenariam exprimebat, [dilectis filiis magistro G.] decano Suessionensi et suis coniudicibus dedimus in mandatis, ut episcopo [memorato] in quasi possessionem obedientiae restituto, nisi post restitutionem suam infra sex menses contra privilegium rationabile aliquid obiiceret et probaret, super subiectione monasterii supra dicti perpetuum sibi silentium sublato appellationis obstaculo imponere procurarent. +[Districtius inhibentes ne idem monasterium super libertate privilegii auderet ulterius molestare. Quod si de partium exsisteret voluntate causam sufficienter instructam ad nostram praesentiam remittentes, praefigerent ipsis terminum competentem, quo se nostro conspectui praesentarent, sententiam recepturae. Partibus igitur in ipsorum iudicum praesentia postmodum constitutis quum idem episcopus privilegii copiam habuisset illud voluit arguere falsitatis eo quod facta collatione bullae ipsius privilegii ad alias bullas, ipsa sicut episcopus proponebat, minor et dissimilis aliis videbatur. Autoritatem, quoque rei iudicatae ad evacuandas vires privilegii allegavit afferens quod felicis recordationis Alexander Papa praedecessor noster, sicut per ipsius litteras ostendebat super hoc contra monasterium sententiam promulgarat. Privilegium insuper Alexandri Papae dicti et bonae memoriae Honorii Papae praedecessorum nostrorum episcopus idem induxit, in quibus expresse dignoscitur esse statutum, ut ipsi a Resbacensi abbate canonica obedientia persolvatur. Abbas vero monasterii supradicti proposuit ex adverso quod idem authoritate privilegii praetaxati plena debet libertate gaudere, verum etiam alia ratione, quia videlicet sanctus Faro Meldensis episcopus liberalissimum ei duxerat privilegium indulgendum, sicut in eiusdem Sancti legenda contineri manifeste dicebat adiiciens idem abbas, quia de sententia supradicta quam pro parte sua episcopus allegebat, usque ad illum diem, nullam unquam audierat mentionem: sed etsi sententia vera esset, tacite tantum per compositionem amicabilem subsequentem fuerat ab ipsa recessum. Talis enim ut ipse dicebat, inter bonae memoriae B. Resbacensem abbatem et Stephanum Meldensem episcopum compositio intercessit, ut idem abbas ea conditione ipsi obedientiam faceret, ut reperto privilegio libertatis, quod prae manibus non habebat, idem abbas libertate gauderet et ad exhibendam eidem episcopo obedientiam minime teneretur. Quam compositionem et quaedam alia quae proposuerat idem abbas, se assseruit probaturum. Die igitur Parisius assignato testes abbatis supradicti, decanus et succentor, quia iudex tertius interesse non potuit, receperunt; et apud Resbacum examinantes eosdem quosdam alios senes et valitudinarios. Tandem quum tua pars ad maiorem fidem super Alexandri sententia faciendam, litteras quorundam cardinalium et aliorum iudicibus praesentasset, pars abbatis obiecit, quod quum semestre tempus in nostris esset litteris comprehensum, infra quod probandi, quod voluisti, habueras facultatem, post tempus illud elapsum munimenta pro parte tua, vel probationes alias non poteras exhibere, sed quum tibi non esset aditus probandi praeclusus, iuramentum recipi postulabat, quod :Capitulum Resbacense sub animarum suarum periculo praestari mandabat, videlicet quod nunquam amplius sententiam viderant, quam tu duxeras exhibendam.] Iudicibus autem causam instructam remittentibus quia cognovimus efficaciores episcopi rationes, subiectionem eidem adiudicavimus memorati monasterii, ut ibidem liberam habeat tanquam dioecesanus episcopus potestatem, ita tamen, ut nullum per hoc apostolicae sedi praeiudicium generetur, quo minus legitimo tempore, si voluerit, suam iustitiam prosequatur. Nimirum si praefati Innocentii privilegium Alexandro fuit in iudicio praesentatum, et ipse tulit sententiam contra illud, ipsum intelligitur reprobasse. Si vero non fuit coram eo exhibitum, praetextu privilegii de novo reperti praedicta non debet sententia retractari. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus quod a nobis est sententialiter diffinitum, faciatis appellatione remota rationabiliter observari [contradictores si qui fuerint etc.; Dat. Viterbii XVII. Kal. Iul. Ao. X. 1207.]

Capitulum XXII. Sententia, a qua fuit appellatum, retractatur, si constat, testes, ad quorum dicta tantum lata fuit, conspiratores fuisse, et contradicente parte receptos.

Idem Alex. III. S. Mariae in Cagi et Vallis secretae Abbatibus. Quum I. et A. canonici sancti Dionysii Remensis ex parte quorundam canonicorum eiusdem ecclesiae nostro apostolatui reserarint, quod abbas eorum super dilapidatione, periurio, simonia et quibusdam aliis erat multipliciter infamatus, et quum super his et aliis cum procuratore ipsius abbatis apud sedem apostolicam diu litigassent, nos postmodum venerabili fratri nostro Cathalanensi episcopo et eius collegis dedimus in mandatis, ut ad ecclesiam ipsam personaliter accedentes, tam in capite quam in membris appellatione postposita corrigerent corrigenda, et statuerent quae statuenda viderent. +[Coram quibus postea, tam abbate quam canonicis constitutis, idem abbas, ne iudices contra iuris ordinem in negotio ipso procederent appellavit; quumque iudices ab abbate pariter et canonicis de dicenda veritate super statu ecclesiae requirerent iuramentum, abbas per advocatum suum se asserens spoliatum restititutionis beneficium postulavit ab eis. Inde] Iudices, [de voluntate partium abbate ipso ad administrationem spiritualium restituto, quibusdam discretis et fidelibus viris curam temporalium commiserunt. Post haec] autem abbatis et canonicorum iuramenta recipientes, [quosdam eorum examinaverunt eodem die, ad examinandum alios diem alium statuendo, quem gratanter pars utraque recepit. Verum statuto die abbate coram eis minime comparente, abbas S. Iacobi Pruviniensis avunculus eius se cum literis de rato patentibus praesentavit. Quo nequaquam contradicente in examine ipso iudices processerunt, et quum die sequenti parati essent sententiam promulgare, procurator iam dictus literas exhibuit coram eis, in quibus continebatur expresse, quoniam appellationem, quam prima die interposuerat, innovabat. Sed iudices attendentes, quod idem abbas appellationi praedictae tacite renunciaverat, iuramentum praestando et ipsorum iudicium subeundo, maxime quum appellationis obstaculum nostris esset literis interclusum, et de ipsius ecclesiae lapsu irreparabili timeretur,] habito virorum prudentum consilio abbatem memoratum ab administratione ipsius ecclesiae per sententiam removerunt, correctione membrorum dilata, quam tunc non poterant expedire. A qua sententia tanquam iniqua quum procurator praedictus ad nostram audientiam appellaverit [pro eo, quid interlocuti fuerant delegati praedictis ex causis ab appellatione fuisse recessum; porro praefatus abbas et procurator canonicorum propter hoc nuper ad sedem apostolicam venientes, coram dilecto filio nostro Ioanne S. Mariae in Via lata diacono cardinali, quem ipsis dedimus auditorem, idem abbas multa] proposuit, per quae dicebat, dictam sententiam merito reprobandam, [tum quia literae illae, quarum auctoritate iudices processerunt, per suppressionem veritatis fuerant impetratae, quum canonici, per quos fuerant obtentae, de triplici excommunicationis sententia, qua per eum pro eo, quod aleatores erant et tabernas frequenter intrabant, et inobedientes exsistebant eidem, ligati fuerant, non fecerant mentionem,] tum quia [post appellationem ad nos interpositam in inquisitione ipsa, quum denunciationem caritativa commonitio minime praecessisset, eo nondum restituto, et] iudices lite non contestata in ipso negotio processerunt; tum etiam, quia iuramenta conspiratorum contra ipsum iudices recipientes, depositionibus coram partibus minime publicatis, nec ostensis eidem, ad sententiam procedere praesumpserunt. [Ad haec altera pars respondit, quod praedicti canonici repelli minime potuerunt huiusmodi excommunicationis obtentu, quum etiamsi de illa excommunicatione constaret, idem abbas non solum per procuratorem suum qui cum ipsis litteras communes accepit, sed etiam per se ipsum in divinis communicasset; sed nec appellatio supradicta potuit processum iudicum impedire: nam quum abbas, ne contra iuris ordinem iudices procederent, appellasset, et iudices secundum iuris ordinem processissent in omnibus, evidenter apparet contra provocationem eandem nihil penitus attemptatum. Sed etsi denunciationem monitio non praecessisset, est quod imputari possit abbati, si hoc neglexerit a principio allegare. Adiecit etiam pars praedicta, quod ad temporalia restitui non debuit idem abbas, licet esset ad spiritualia restitutus, quum de dilapidatione quaestio haberetur; qui potius in tali casu iuxta rigorem iuris, etsi fuisset in administrationis possessione repertus, potuisset tamquam suspectus non immerito amoveri. Praeterea non oportuit ut coram illis iudicibus fieret litis contestatio, quum per utriusque partis procuratores olim lis fuerit apud sedem apostolicam super eisdem articulis contestata, maxime quum non sit ea subtilitas in inquisitionibus attendenda ut litis contestatio necessario requiratur; et hoc unum contra praemissas citationes sufficere potuit, quod inquisitionis iudicium sponte subiit, licet etiam iuramenta conspiratorum constaret iudices recepisse; irritari tamen ex hoc non deberet processus ipsorum, quum non constet ipsos, illorum dicta sequendo, sententiam protulisse, praesertim quum coniuratorum dicta recipi possent in iis quae abbatem nullutenus contingebant. Depositiones quoque testium nequiverunt coram partibus publicari, vel earum abbati copia fieri, quum ipse se per contumaciam absentasset, et procurator praedictus non ad defensionem causae transmissus fuerit, sed ad provocationem tantummodo innovandam. Quum igitur haec et alia quae coram cardinali praedicto fuere proposita, idem nobis fideliter retulisset.] Quia vero de conspirationis articulo nobis non potuit fieri plena fides, [discretioni vestrae per apostolica scripta] mandamus, quatenus, inquisita plenius veritate, si vobis constiterit, quod illi conspiratores fuerint, quorum constat a iudicibus iuramenta recepta, et quod hoc ipsum abbas probare voluit coram eis, et quod eorum dicta iudices secuti tantummodo, quum per alios ea probata non essent, sententiam protulerunt, vos appellatione remota irritantes processum eorum in negotio ipso iuxta praedictam formam, comprehensam in prioribus literis, procedatis. Si vero eos conspiratores fuisse nequiverit comprobare, vel, licet de hoc constaret, appareat tamen, illos nihil super his deposuisse, pro quibus idem abbas fuit amotus; vel, etiamsi aliqua super his deposuerint, ea tamen per aliorum dicta fuerant sufficienter ostensa: processum ipsorum iudicum sublato appellationis obstaculo confirmetis, quia, licet adversus abbatem non debuerint conspiratores admitti, iuramenta tamen ipsorum de veritate dicenda super statu ipsius domus recipi potuerunt, ut per ipsorum dicta super aliis fides possit haberi, quae abbatem minime contingebant, praesertim quum tunc probatum non esset, eos conspiratores fuisse. [Volumus insuper et mandamus etc. Dat. Later. XV. Kal. Apr. Ao. XI. 1208.]

Capitulum XXIII. Damnatus in actione iniuriarum infamis est, et per Papam potest famae restitui. H. d. prout communiter summatur.

Idem H. de castro Guarti. Quum te a Bartholomaeo iniuriarum actione convento, eo, quod diceres, equum tuum non esse minoris pretii quam capillos ipsius, [Iacobus de Guarino et L. de Vico] iudices, qui super hoc cognoscebant, te in decem solidos condemnassent, tu timens, ne ipsorum sententia te notaret infamia, beneficium restitutionis ad famam a sede apostolica implorasti. Nos autem considerantes, quod [paene] nulla fuerit vel minima facta iniuria, volumus [et concedimus], te per praedictam sententiam infamia non notari. [Dat. Signiae VII. Id. Sept. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]

Capitulum XXIV. Revocata sententia propter defectum iurisdictionis, ut, quia unus ex iudicibus publice excommunicatus erat, vel propter iuris ordinem non servatum, iterum de principali quaeritur.

Idem. Ad probandum, quod procurator dominae (Et infra:) Vos autem interim agnoscatis de confirmationis sententia quae lata est a iudicibus delegatis de electione custodis, ut eam, sicut de iure fuerit faciendum, confirmare vel infirmare curetis, ita quidem, ut, si pro eo, quod unus ex delegatis iudicibus, qui eandem sententiam protulerunt, excommunicationis vinculo esset publice innodatus, quando sententia lata fuit, sicut per metropolitani literas perhibetur, aut ex alia iusta causa eandem sententiam constiterit infirmandam, ipsa cassata de ipsius electione custodis iterum cognoscatis, et audientes quae tam in factum quam in personam proposita fuerint et ostensa, eam si inventa fuerit canonica auctoritate nostra confirmetis; alioquin ea penitus infirmata detis sororibus facultatem libere eligendi et quam in abbatissam sibi duxerint regulariter eligendam, eius electionem sublato appellationis obstaculo, auctoritate apostolica confirmetis, ac praefatae custodi de bonis ecclesiae faciatis in expensis legitimis factis provideri.

Capitulum XXV. Res inter alios iudicata aliis non nocet. Fallit in eo, qui passus est illum litigare, cui secundo loco competebat actio vel defensio, vel a quo causam in iure iudicato habuit.

Gregorius IX. Quamvis regulariter aliis non noceat res inter alios iudicata, ei tamen, qui, quum sibi primum de ea re actio vel defensio competebat, sustinuit sequentem agere, ac illi etiam, qui passus est eum, a quo causam habuit, experiri, est praeiudicium generatum.

Capitulum XXVI. Si duo ordinarii pronunciant contraria, tenet sententia pro reo. Fallit in quatuor casibus hie contentis, et similibus. Si vero delegati discordant, delegans est adeundus; si arbitri, neutra tenet.

Idem. Duobus iudicibus, ut accepimus, diversas sententias proferentibus, si ex iurisdictione ordinaria processerunt, tenet pro reo, non pro actore sententia, nisi in causa favorabili, puta matrimonio, libertate, dote seu testamento, pro ipso fuerit promulgata. Si vero ex delegata potestate, utraque pendet sententia ex arbitrio delegantis. Quodsi ex compromisso, neutra debet habere vigorem.

Titulus X X V I I I . De appellationibus, recusationibus, et relationibus[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. Collatio beneficii facta post appellationem ex probabili et verisimili causa interpositam est ipso iure nulla.

Alexander III. Exonensi Episcopo et Decano Lundonensi. Dilecti filii nostri prior et clerici de Gisebergen, gravem admodum et difficilem nobis querimoniam transmiserunt, quod venerabilis frater noster R. Eboracensis archiepiscopus et apostolicae sedis legatus eundem priorem post appellationem ad nos factam suspendit, et suas ecclesias interdixit, et canonicos, si eidem tanquam priori obedirent, excommunicatos denunciavit. (Et infra:) Super quibus omnibus si veritate per idoneas personas et famam loci sollicite inquisita inveneritis ecclesiarum concessiones taliter factas, nisi prior et canonici malitiose distulerint eas, quantum ad se pertinet, ordinare, nullius appellatione obstante auctoritate nostra in irritum revocetis easdem, et priori et canonicis ecclesias ipsas restitui facientes, et tam vicarios quam iuratos eorum canonicorum iuramentum praestitum servare cogatis nisi fuerit a priore inique extortum. Provisuri etc. [cf. c. 6. de iudic. II. 1.]

Capitulum II. Appellatio generalis respectu causae non valet.

Idem Archiepiscopo Remensi. Inter cetera +quod nos consulere voluisti, quid facere debeas de his, qui appellant a te nec appellationem prosequuntur, taliter respondemus, quod debes eos compellere infra congruum terminum appellationem interpositam prosequi aut coram te iustitiae parere. Super eo vero, quod abbas sancti Apollinaris in claustro a te appellationem interposuit generalem super omni causa, quae adversus eum aliquo tempore posset moveri, ipsum exinde redarguimus, nec huiusmodi appellationem duximus admittendam. Verum si quis specialiter a te ad nos appellaverit ad examen tuum eum remittere non valemus.

Capitulum III. A correctione legitima non appellatur, nisi modus excedatur. H. d. inspecta mente literae.

Idem Abbati S. Petri. Ad nostram +noveris audientiam pervenisse, quod, si quando subditos tuos vis pro suis excessibus secundum regulam B. Benedicti et institutionem tui ordinis corrigere et castigare, ipsi, ut malitiam liberius suam valeant exercere, ad appellationis remedium confugiunt. Quia vero remedium appellationis non ideo est inventum, ut alicui a religionis et ordinis observantia exorbitanti debeat in sua nequitia patrocinium exhibere, discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si quando quilibet subditorum tuorum, ne ipsum pro suis excessibus corrigas et castiges, ad remedium appellationis convolaverit, non ideo minus eum iuxta tenorem mandati, quod in praedicta regula continetur, et institutionem ordinis corrigas et castiges.

Capitulum IV. Si appellans infra terminum, a iudice, a quo appellavit, vel a se ipso statutum, appellationem non prosequitur, sententiae vel iudicio illius stare compellitur.

Idem Norvicensi Episcopo. Personas ecclesiarum +in tua dioecesi consistentium ita tuis et dominorum fundi authenticis scriptis praemunias, ut, quum aliquam illarum decedere forte contigerit decedentis filius vel vicarius seu alius quilibet personatum ecclesiae vacantis viro idoneo conferendi tibi viam praeripere aliqua calliditate non possit. Quod Si quis talium ad nostram audientiam frustratoriae dilationis causa appellaverit, et appellationi suae prolixum terminum praefixerit, tu ei diem, infra quem apostolicam sedem convenienter possit adire, assignes. Ad quam si venire contempserit, tu illum extunc iudicio tuo super iis, quae in quaestione vertuntur, sine contradictione aliqua stare omni excusatione et appellatione cessante districte compellas. Si autem quisquam appellationi suae praefigat terminum congruentem, nec tamen causam ad diem appellationis fuerit prosecutus, ipsum nihilominus ex tunc sententiae tuae, sicut de alio diximus, appellatione remota parere constringas. Verum si etc. (cf. c. 20. de test. II. 20.)

Capitulum V. Appellans ad prosequendum habet annum, et ex causa biennium, nisi iudex moderetur. Et si infra id tempus non prosequitur, rata manet sententia, vel redit ad primum, si ante sententiam appellavit. H. d. - §. 1. Qui de crimine impetitur, appellare potest, nisi sit notorium. Hoc dicit.

Idem Remensi Archiepiscopo. Quum sit sacrosancta Romana +ecclesia caput et magistra omnium ecclesiarum disponente Domino constituta, et ad eam consultationes et quaestiones de diversis mundi partibus merito referantur, quod eam super variis iuris quaestionibus consulueris, gratulamur et prudentiam tuam non immerito commendamus. Inde est, quod scriptis praesentibus Fraternitati tuae dignum duximus respondendum, quod, si frustratoriae dilationis causa vel etiam necessario ante sententiam vel postea fuerit appellatum, huiusmodi appellantibus annus indulgetur aut ex necessaria et evidenti causa biennium, nisi forte iudex, a quo appellatum fuerit, secundum locorum et provinciarum distantiam, et personarum et negotii qualitatem recisius tempus fuerit moderatus. Infra quod si is, qui appellaverit, causam appellationis non fuerit prosecutus, tenebit sententia. Si post sententiam appellaverit, et a causa sua cecidisse videtur, nec amplius super eodem negotio audietur appellans. Si vero a gravamine et ante litis ingressum fuerit appellatum, huiusmodi audietur appellans, quoniam sacri canones etiam extra iudicium passim appellare permittunt, nec solent huiusmodi dici appellationes, sed provocationes ad causam. Si autem ante sententiam quis appellaverit, cogitur illius stare iudicio, ad quem noscitur appellasse. §. 1. Praeterea si raptor sit, vel alias violentus detentor alienae rei is, qui appellat, huiusmodi appellatio facta in iudicio apud ecclesiasticas personas solet audiri, nisi forte manifestus raptor vel fornicator exsistat, sicut ille, quem absentem et irrequisitum Apostolus excommunicavit. [Ad haec etc. cf. c. sequ.]

Capitulum VI. Coram iudice, a quo appellavi in una causa, possum in alia conveniri, nisi eum recusem ut suspectum.

Idem eidem. Ad haec si in una causa quis appellaverit, et pendente appellatione aliquod crimen committat, vel prius commisisse dicatur, vel modo etiam accusetur, aut conveniatur de alia re, super qua non sit appellatum, et illam proferri contingat ad audientiam iudicis, a quo in alio [quoque] negotio appellavit, eum potest, si voluerit, tanquam suspectum vitare; alioquin debebit eius stare iudicio, a quo appellatum est, maxime si suus ordinarius iudex exsistat. [Item si duobus cf. c. sequ.]

Capitulum VII. Si a iudice inferiori unus appellat ad Papam, alius ad inferiorem, tenetur appellans ad Papam comparere ad citationem iudicis inferioris, saltem allegaturus appellationem suam; alias valebit processus a minori, nisi sciverit appellationem interiectam ad Papam. - §. 1. A civili iudice, qui non est de temporali iurisdictione ecclesiae, non appellatur ad Papam. H. d. usque ad finem.

Idem. Si duobus coram suo iudice litigantibus alter ad nostram, alter ad sui iudicis audientiam super eodem negotio appellaverit, et ille, qui ad suum iudicem appellavit, ad diem appellationis veniens, se ad eum appellasse proponit, eo tacito, quod adversarius eius ad audientiam Romani Pontificis appellarat, si legitime citatus nec venit, nec aliquem responsalem misit, aut etiam alias parere contemnit, et in eum excommunicationis sententiam tulerit, tenebit [utique] excommunicationis sententia in eum pro contumacia promulgata, nisi iudex cognoverit, eum ad audientiam Romani Pontificis appellasse. §. 1. Denique, quod in fine quaestionum tuarum quaeris, si a civili iudice ante iudicium vel post ad nostram audientiam fuerit appellatum, an huiusmodi appellatio teneat: tenet quidem in his, qui sunt nostrae temporali iurisdictioni subiecti; in aliis vero, etsi de consuetudine ecclesiae teneat, secundum iuris rigorem credimus non tenere. [Dat. Tusculi XI. Kal. Apr.]

Capitulum VIII. Lapsus biennii non praeiudicat appellanti, quo minus ex causa legitima audiatur, saltem per beneficium restitutionis in integrum. H. d. secundum uberiorem intellectum.

Idem Plebano et Clericis sancti Nazarii de Albia. Ex ratione (Et infra:) Verum si appellationem biennio elapso interpositam a sententia, quae fuerat contra vos prolata, de controversia, quam habuistis contra ecclesiam Solariae, prosecuti non estis, dummodo prosecutionem ipsius appellationis per impotentiam vos constiterit omisisse, nolumus, quod iustitiae vestrae debeat aliquatenus praeiudicium generare.

Capitulum IX. Si reus post citationem vel notitiam literarum ivit ad curiam, delegatus in causa procedat; alias non. Hoc dicit, cum c. Suggestum infra. eod.

Idem Vigoriensi Episcopo. Meminimus (Et infra: [cf. c. 3. Qui cler. vel vov. IV. 6.]) Ceterum quum aliquam causam contingit tibi appellatione remota committi, et adversa pars post citationem factam iter arripuerit ad sedem apostolicam veniendi, non minus poteris in negotio secundum iuris formam procedere, quod utique, si ante citationem factam iter arripuerit, non est aliquatenus procedendum.

Capitulum X. Supersedetur propter articulum, in quo appellatum est, etiam super principali causa, si sine illo articulo expediri non potest. H. d. inhaerendo literae. - §. 1. Non obstante appellatione, ex falsa causa interposita, potest iudex ad ulteriora procedere. H. d.

Idem. Super eo, quod a nobis sollicitudo tua quaesivit, utrum sententia per appellationem, quam ex incidenti quaestione fieri saepe contingit, fuerit suspendenda, licet causa fuerit appellatione remota commissa, prudentiae tuae duximus respondendum, quod, si de aliqua exceptione quaestio oriatur, et exinde appellationem fieri contingat eidem exceptioni erit merito supersedendum, et, si principalis causa sine illa terminari non poterit, ei nihilominus supersedeatur. §. 1. Si autem adversa pars de falsi suggestione in appellationem prorupit, non est sententia super hoc differenda, si literis commissoriis appellationis obstaculum inhibeatur. [De appellationibus etc. (cf. cap. sequ.)]

Capitulum XI. Etiam pro minoribus seu levioribus causis appellari potest.

Idem. De appellationibus vero pro causis minimis interpositis volumus te tenere, quod eis, pro quacunque et quantulacunque levi causa fiant, non minus est, quam si pro maioribus fierent, deferendum. Verum si appellationem suam contemserint prosequi tu illos aut appellationem prosequi vel tuo iudicio stare appellatione remota districte compellas.

Capitulum XII. Secundum canones appellatur etiam ante sententiam; secundum leges non, nisi in quibusdam casibus. Hoc primo. Et appellatio et recusatio aequiparantur in hoc, quia, sicut in appellatione requiritur causa rationabilis, ita et in recusatione. Hoc secundo. Et tempus assignatum iudici ad causam decidendam incipit currere a tempore praesentationis rescripti. Hoc tertio secundum verum intellectum.

Idem. Super eo +vero, quod interdum iudices delegati ab altera partium tanquam suspecti recusantur, hoc tuae prudentiae praesentibus literis innotescat, quod, quum Sacri canones et ante et post litis contestationem, et in prolatione sententiae, et post sententiam singulis facultatem tribuunt appellandi, leges autem saeculares appellationem, nisi in casibus, ante sententiam non admittunt, in causis quoque ecclesiasticis, ubi appellationis remedium tollitur, utrumque remedium denegatur, et ideo, sicut appellationi, ita [et] recusationi non est aliquatenus deferendum. Si autem infra certum tempus personis aliquibus lis decidenda committitur, ita quod contineatur in literis, causam post susceptionem literarum [et] infra certum terminum terminari debere, extunc terminus incipit currere, quum iudices quibus lites delegantur, easdem contigerit literas recepisse.

Capitulum XIII. Conventus super iniuria clerici vel super adulterio appellare potest, nisi sit notorius. H. d. cum c. sequ.

Idem. Pervenit ad nos, quod, quum presbyteri et alii clerici se conquerantur ab aliquibus vulneratos, vel alias graviter esse laesos, et ad probandum quod asserunt plerumque testes producunt, ii, qui impetuntur, apostolicam sedem appellant; sed appellationem interpositam prosequi, vel consortia hominum devitare contemnunt. Unde quia quid tibi faciendum sit exinde nostris literis certiorari desideras Fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus, quatenus, si eorum excessus publicus non sit et notorius, eos, qui pro tali causa appelant, contradictione et appellatione cessante ecclesiastica censura compellas, ut infra conveniens tempus ipsam appellationem interpositam prosequantur. Si vero eorum excessus publicus est et notorius, appellationis obtentu, si quam ad suam iniquitatem fovendam interposuerint, non praetermittas, quin eos excommunicatos denuncies, sicut [ex] ipsa iniectione manuum in clericos excommunicationis sententiam incurrerunt, ipsosque facias sicut excommunicatos cautius evitari, donec passis iniuriam satisfaciant, et cum literis tuis apostolico se conspectui repraesentent.

Capitulum XIV. Summatum est supr. cap. proximo.

Idem Archiepiscopo Toletano. Consuluit nos fraternitas tua, +utrum deferendum sit appellationibus, quando causa frustratoriae dilationis appellatur, nec interpositam appellationem prosequuntur. Super quo utique Consultationi tuae duximus respondendum, quod, si aliquando aliqui, quos manifestum sit et notorium uxorem alterius detinere, aut iniecisse manus violentas in clericum, appellaverint, eorum appellationi non est aliquatenus deferendum. Sed quum multa dicantur notoria, quae non sunt, providere debes, ne quod dubium est pro notorio videaris habere. Illos autem, qui appellant a praesentia tua, cogere debes infra tempus conveniens appellationem interpositam prosequi, aut iudicio tuo appellatione remota, parere.

Capitulum XV. Hoc cap. summatum est supr. eod. cap. Meminimus.

Idem. Suggestum est auribus nostris, quod, quum oppressi et gravati ad praesidium apostolicae sedis recurrunt, et appellatione facta iter arripiunt, adversarii eorum appellationem interpositam cognoscentes, nec ad praesentiam nostram accedunt, nec pro se responsalem transmittunt; quum autem senserint, illos rediisse, et nostras literas reportasse, in vocem appellationis prorumpunt, et iter ad nos arripiunt veniendi, ut sic eorum sollicitudinem, a quibus impetuntur, eludant. Verum quoniam nemini debet fraus sua patrocinari, et falce apostolici moderaminis sunt resecanda quae in se vitium noscuntur calliditatis et fraudis continere, Tuae consultationi taliter respondemus, ut, si quis deprehensus fuerit hoc ex fraude vel malitia facere, appellationi eius non deferas, neque ob id causam tibi commissam fine congruo terminare postponas, quia decretalem epistolam, qua tales muniri videntur, non ad deprimendam cuiusque iustitiam, sed ad removendum iniustum gravamen nos fecisse cognoscas.

Capitulum XVI. Excommunicatus pendente cognitione appellationis absolvi potest ad cautelam, et, si apparet eum legitima appellasse, non punitur pro eo, quod interim celebravit divina.

Idem Eboracensi Archiepiscopo. Ad praesentiam nostram R. presbytero veniente, episcopo Tusculano et P. sanctae Susannae cardinali tuam et ipsius causam commisimus audiendam. Qui ad obiectionem tuam, licet R. presbyter non esset excommunicatus de iure, de facto tamen eum fecerunt absolvi. Quia vero quod a fratribus nostris noscitur in hac parte statutum nolumus aliqua ratione mutare: fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus praedictum presbyterum pro eo, quod post excommunicationem contra appellationem factam divina cantavit, nullatenus inquietes, sed ad eum statum cessante appellatione reducas omnia, in quo erant tempore appellationis ad sedem apostolicam emissae.

Capitulum XVII. Si appellans turbatur in possessione, super qua fuit appellatum, iudex a quo potest illam possessionem sibi reformare, appellatione in suo statu permanente. H. d. secundum communem intellectum.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Quum teneamur +consultationibus singulorum, quantum Dominus ministraverit, respondere, tanto gratius volumus tibi responsum impendere, quanto personam tuam abundantiori diligimus caritate. Quoniam igitur nos consulere voluisti, utrum, si eorum possessio, qui ad audientiam nostram appellant, turbata fuerit, tibi eam sibi liceat reformare, eo, de quo appellatio est interposita, praetermisso, prudentiae tuae taliter respondemus, quod, si exinde ad te querela pervenerit, id ordine iudiciario tibi licebit.

Capitulum XVIII. Generalis et vaga appellatio respectu cuiuslibet gravaminis non valet, sed restricta ad certam causam. Sic.

Idem Episcopo et Archidiacono Bononiensibus. Consuluit +nos vestra devotio, uf, si appellatio, quae ab omni aggravamine interponitur, teneat, prudentiam vestram nostris literis redderemus certiorem, et ideo Consultationi vestrae taliter respondemus, quod, si forte generaliter appellationem quis interponeret ab omni gravamine, quod sibi posset contingere, huiusmodi appellatio tenere non debet. Si vero aliquis ab aliquo iudice super omni gravamine, quod in una causa sibi possit inferri, appellationis obstaculum interponeret, quanquam generalis appellatio sit interposita, appellationi tamen eius est ab eodem iudice deferendum. Super eo vero quod quosdam dicitis frustratorie ut poenam possint vitare canonicam appellare, nec appellationem interpositam prosequi, hoc vobis volumus innotescere, quod si, quia a vobis appellaverint eos debetis cogere ut infra tempus congruum et competens appellationem prosequantur, aut super his, de quibus appellatum fuerit, appellatione remota, iudicio vestro pareant.

Capitulum XIX. Appellatio frivola non excusat inferiorem, quo minus teneatur obedire superiori, et ut de contemptu puniatur, nisi innocentiam suam aliter purget. H. d. et est casus notabilis in eo, quod dicitur, istum esse puniendum.

Idem Zamorensi Episcopo. Quum parati essemus petitiones, quas nobis per nuncium tuum porrexisti, benigne admittere, et efficaciter exaudire, dilectus filius noster I. sanctae Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis olim apostolicae sedis legatus constanti nobis assertione proposuit, quod, quum te ad synodum suam vocasset, et ad eius vocationem contempsisses accedere, in personam tuam excommunicationis sententiam promulgavit, +post cuius excommunicationem qui vice nostra fungebatur, te fecisti in episcopum consecrari. Quumque dilectus filius noster N. canonicus B. Iacobi firmiter asseveraret, quod in legatione regis esses, et ideo non potuisses ad vocationem praedicti cardinalis accedere, cardinalis e contra asseruit, quod non in legatione regis, sed in Salamantina ecclesia te suus nuncius invenisset, +tibique dixisset, quod in alia ecclesia te non esset requisiturus. Et quum iterum ex parte tua fuisset propositum, quod, quando venerabilis frater noster archiepiscopus Compostellanus appellavit, tuam etiam appellationem interposuisses, cardinalis adiecit, quod appellatio illa te tueri nulla parte potuit quin ad ipsius vocationem accedere tenereris. Nos vero attendentes, quod te non decuit contemnere obtentu appellationis ad vocationem venire legati, fraternitatem tuam monemus atque praecipimus, quatenus vel in persona propria, vel per nuncios idoneos apostolico te conspectui repraesentes, innocentiam et immunitatem tuam, si poteris, ostensurus.

Capitulum XX. Si mandatum factum ei, qui iuravit stare iudicio ecclesiae, excedit limites iuramenti et licitae promissionis, appellare poterit; alias secus. H. d. compendiose. Abb.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Ad haec (Et infra:) Praeterea de his, qui iuramentum praestant, quod ecclesiae stabunt iudicio, et postea praestito sacramento appellant, id tua sollicitudo provideat, ut eos servare quod iurant, vel infra XL. dies post appellationem interpositam iter arripere ad ipsam prosequendam compellas.

Capitulum XXI. Summa ut supr. cap. proximo.

Idem Carnotensi Episcopo. Quaestioni [vero,] quam facis, utrum appellationi illius sit deferendum, qui, sicut moris est, praestito iuramento absolvi meretur, et antequam ei mandetur aliquid, appellasset, vel si mandato recepto causa subterfugii appellaverit, taliter respondemus, quod, postquam iuravit, appellationi eius, quae iuramento eius debeat derogare non est in aliquo deferendum; sed statim erit in eandem reducendus sententiam, quae, donec mandatum susceperit, et susceptum pro posse [suo] fuerit prosecutus, debet firmiter observari.

Capitulum XXII. Appellans ab ordinario postea de delicto ab eo commisso puniri potest per ipsum ordinarium. H. d., sed supple ad textum, idem esse de antea commissis, si nunc de illis accusatur, ut cap. Ad haec 1. supr. eod. et cap. Proposuit. infra eod.

Idem Vintoniensi Episcopo. Praeterea de his, qui ad sedem apostolicam appellant, et postea gravia et enormia committentes, se, dum conveniuntur, appellatione tuentur, hoc duximus respondendum, quod, si post appellationem gravia committunt, et ita publice et manifeste, quod alii graviter scandalizentur, et decor ecclesiasticae honestatis deformetur, eos appellatio non debet in sua nequitia et iniquitate tueri, quo minus eorum excessus censura canonica puniantur. Porro de iis, qui sententia excommunicationis innodati iurant ecclesiastico iudicio stare et mox obliti in vocem appellationis prorumpunt, dilectioni tuae significamus, quod eos per excommunicationem compellere debes appellationem factam congruo tempore persequi vel iudicio ecclesiae stare.

Capitulum XXIII. Qui non detulit appellationi sui adversarii, de sua posteriori circa idem contra eum excipere nequit.

Idem Grandensi Patriarchae et S. Vitalis Presbytero cardinali. Constitutis in praesentia nostra dilectis filiis nostris M. abbate sancti Felicis et presbytero R. atque [V.] canonici sancti Marci pro controversia, quae de electione Torcellanae ecclesiae faciente maligni hostis invidia est suborta (Et infra:) Ideoque per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus in unum pariter convenientes utramque partem ante vestram praesentiam convocetis, et, inquisita rei veritate diligenter et cognita si vobis constiterit, quod praefatus archidiaconus post appellationem ad nos factam et post denunciationem etiam excommunicationis ad nominationem saepe dicti C. processerit, et primicerius cum canonicis, et plebanus cum assensu [totius] cleri episcopatus, vel maioris et sanioris partis, praenominatum I. in episcopum et pastorem elegerint, non obstante appellatione vel prohibitione praefati archidiaconi, si ipse appellationi prius factae non detulit, electionem de praefato I. factam appellatione et excusatione remota auctoritate apostolica confirmetis, et tu, frater patriarcha, ei consecrationis munus impendas. Si autem aliter res se habuerit convocatis suffraganeis Grandensis patriarchatus aliisque viris discretis et honestis vobis ascitis causam audiatis et eam remoto appellationis obstaculo fine debito terminetis.

Capitulum XXIV. Appellans ab ordinario in una causa, in aliis coram eo respondere tenetur, potest tamen eum recusare ut suspectum, nisi conveniatur de crimine manifesto, et in quo non cadit excusatio nec suspicio, ut quia imponitur poena iuris surgens ipso facto. H. d. secundum intellectum.

Idem Eboracensi Archiepiscopo. Proposuit nobis M. clericus tuus, quod saepe contingit ut, quum aliquis super aliqua causa appellat, in aliis causis, in quibus non est appellatum, respondere penitus renuat et recuset. Super quo consultationi tuae taliter respondemus, quod, licet pro illa appellatione non minus teneatur in aliis causis, super quibus appellatum non est, respondere, iudex tamen, a quo appellatur, quia illi omnino suspectus est, eum in causa praecedente non debet ad respondendum super aliis causis compellere, nisi pro crimine adeo gravi et manifesto, quo ipso actu habetur reus, et merito sit damnandus.

Capitulum XXV. Absolvitur excommunicatus cautione recepta, licet adversarius vel excommunicator, ne absolvatur, appellet. H. d. secundum unum intellectum, quem tamen oportet limitare, quando excommunicatio non fuit lata pro manifesta contumacia vel offensa, quia tunc non debet absolvi, nisi satisfactione praecedente, ut in cap. Ex parte 1. infra, de verb. signif.

Idem R. Cantuariensi Archiepiscopo. Qua fronte nos super articulis iuris consulere valeas, non videmus, quum in iis, quae nota sunt et liquido manifesta, dicaris ordinem iuris pervertere, et evidenter libertati ecclesiasticae contraire, pro qua ille gloriosus et inclytus martyr Thomas praedecessor tuus subire martyrium non expavit. Iam enim non in ecclesia, sicut est canonicum et honestum, non etiam in palatio, non in camera tua, sed in ipsa camera regis, contra debitum iuris et contra pontificalis officii dignitatem episcoporum electiones diceris confirmare. +Verum ne petitionibus tuis nostrum denegare videamur assensum, super his, de quibus nos consulere voluisti, tibi, prout dederit nobis Dominus, respondemus. Sane, si quis pro contumacia vel alia qualibet causa, interdicto vel excommunicatione tenetur adstrictus, et offert se ad iustitiam, de his, pro quibus sententiam ipsam excepit, iudex eum, ne in excommunicatione decedat, absolvere poterit, etiamsi pars adversa, ne absolvatur, appellationis obstaculum interponat: ab ipso tamen ante absolutionem sufficienti cautione recepta, quod vel in praesentia Romani Pontificis, ad cuius audientiam appellatur, si maluerit adversarius, vel coram iudice, cui causam Romanus Pontifex delegaverit, iuris pareat aequitati. De his etiam, qui conqueruntur, se irrationabiliter excommunicationi vel interdicto suppositos, illud idem dicimus, etiamsi ii, qui huiusmodi protulerunt sententiam, ad sedem apostolicam duxerint appellandum. Super eo vero, quod defuncto aliquo interdum religiosae personae, interdum ecclesiasticae, interdum saeculares postulant, sibi debita solvi, quae defunctis ipsis debebat, et nisi solvantur ne corpus defuncti sepulturae tradatur, vocem appellationis emittunt, hoc tuae fraternitati duximus respondendum, quod nisi eis de solutione debitorum dummodo sit solvendo ab herede vel consanguineis defuncti sufficiens cautio detur, corpus eius post appellationem non est tradendum sepulturae.

Capitulum XXVI. Praelatus subditum suspendere vel excommunicare non debet, nisi monitione praemissa, nec subditus contra disciplinam ecclesiasticam appellare potest, maxime si est religiosus. Et iudex a quo praefigit terminum appellanti ad appellationem prosequendam, infra quem si non prosequitur, iudex a quo reassumit iurisdictionem. Appellans vero non prosequens appellationem suam, condemnatur in expensis, appellato hoc prosequenti.

Idem in concilio Lateranensi. Reprehensibilis +valde consuetudo in quibusdam partibus inolevit, ut, quum fratres et coepiscopi nostri seu etiam archidiaconi appellaturos quosdam in suis causis existimant, nulla penitus admonitione praemissa suspensionis sive excommunicationis in eos sententiam ferant. Alii etiam, dum superioris sententiam et disciplinam canonicam reformidant, sine ullo gravamine appellationem obiiciunt, et ad defensionem iniquitatis usurpant quod ad praesidium innocentium dignoscitur institutum. Quocirca, ne vel praelati sine causa valeant gravare subiectos, vel subditi pro sola voluntate sub appellationis obtentu correctionem valeant eludere praelatorum, Praesenti decreto statuimus, ut nec praelati, nisi canonica commonitione praemissa, suspensionis vel excommunicationis sententiam proferant in subiectos, nisi forte talis sit culpa, quae ipso suo genere suspensionis vel excommunicationis poenam inducat, nec subiecti contra disciplinam ecclesiasticam ante ingressum causae in vocem appellationis erumpant. Si vero quisquam pro sua necessitate crediderit appellandum, competens ei ad prosequendam appellationem terminus praefigatur, infra quem si forte prosequi neglexerit, tunc episcopus libere sua auctoritate utatur. Si autem in quocunque negotio aliquis appellaverit, et, eo, qui appellatus fuerit, veniente, qui appellat venire neglexerit, si quid proprium habuerit, competentem illi recompensationem faciat expensarum, ut hoc saltem timore territus in gravamen alterius non facile quis appellet. Praecipue vero hoc in locis religiosis volumus observari, ne monachi sive quicunque religiosi, quum pro aliquo excessu fuerint corrigendi, contra regularem praelati sui et capituli disciplinam appellare praesumant, sed humiliter ac devote suscipiant quod pro salute sua fuerit utiliter eisdem iniunctum.

Capitulum XXVII. Iudex a quo non obstante appellatione cognoscit de causa, si appellans non prosequitur. Hoc primo. Et iudex, ut suspectus recusatus, potest alteri causam committere. Hoc secundum.

Idem. Ad haec +praesentibus tibi literis duximus indulgendum, ut, quum a te super aliqua causa fuerit appellatum, fas tibi sit appellantes appellatione cessante compellere, ut vel appellationem interpositam prosequantur, vel coram te iuris pareant aequitati. Aut, si alterutra partium te suspectum habuerit, te insistente iudicem eligant, qui propositam inter eos valeat dirimere quaestionem. [Ceterum etc. (cf. c. 5. de iud. II. 1.)].

Capitulum XXVIII. Si canonicus ad residentiam monitus appellat, statuitur sibi terminus ad appellationem prosequendam, et interim deservitur beneficio per vicarium de fructibus beneficii sustentandum. Et si appellationem non prosequitur, vel residentiam non facit, privatur praebenda.

Idem Salabriensi Episcopo. Pervenit ad nos, quod, quum Rogerium filium G. ecclesiae tuae canonicum, ut debitam in ea residentiam faceret, monuisses, ad audientiam nostram in appellationem prorupit et appellationi suae terminum proximum festum B. Lucae praescripsit. Quum autem frustratoriae dilationis causa videatur dictus canonicus appellasse, per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus eum diligenter et studiose moneas, ut in eadem ecclesia debitam, omni mora postposita, residentiam faciat, vel infra terminum eam prosecuturus iter ad nos arripiat veniendi. Interim vero alicui honestae personae vices eius in ecclesia praetaxata exsequendas committas, et ei de beneficiis illius appellatione cessante assignes, unde possit congrue sustentari. Quodsi praefatus G. alterum istorum adimplere neglexerit, tu extunc praebenda sua prives eundem omni contradictione et appellatione postposita, et eam alii idoneae personae nullius appellatione admissa concedas pariter et assignes.

Capitulum XXIX. A iudice iurisdictionem exsequente non appellatur.

Idem. Consuluit nos tua fraternitas, utrum sit appellationibus deferendum a carissimo in Christo filio nostro L. [illustri] rege Francorum pro Iudaeis interpositis, ut mancipia detineant Christiana, +et utrum sustinere debeas, quod de novo constituant synagogas, ubi eas nullatenus habuerunt. [Scripsimus itaque memorato regi, ut a defensione Iudaeorum in hac parte desistat, et super hoc etiam per alios ipsum fecimus admoneri, et credimus, quod monitis nostris acquiescet, quia non esset rectum, ut quod a sanctis Patribus nuper in concilio statutum est negligenter servaretur.] Unde Non convenit, ut pro huiusmodi appellationibus ab observatione decreti debeas abstinere. [Iudaeos etc. (cf. c. 7. de Iudaeis V. 6.)]

Capitulum XXX. Qui ante citationem vel notitiam literarum misit nuncium ad Papam, appellare potest, ne delegatus procedat, secus si post.

Idem Genuensi Archiepiscopo. Ad haec, sicut asseris, +quandoque super causa, quae iudici appellatione remota committitur, altera pars appellat, asserens, se pro eadem causa nuncium suum ad sedem apostolicam destinasse. Ad quod taliter Respondemus, quod iudex, si ei constiterit, ipsum appellantem, antequam partes essent citatae, vel delegatio causae pervenisset ad ipsum, qui appellationis interponit obstaculum, nuncium ad sedem apostolicam destinasse, factae debet appellationi deferre; sed, si post citationem fuerit destinatus, satis potest exsequi quod mandatur.

Capitulum XXXI. Qui non detulit appellationi interpositae ad Papam, mittitur cum literis ordinarii ad curiam puniendus.

Idem. De priore, +qui non deferens protectioni nostrae et appellationi ad sedem apostolicam factae quendam canonicum suum vestibus fecit omnibus usque ad camisiam spoliari, et eum accusationi et appellationi renunciare coegit, quia de suis et quorundam fratrum enormitatibus murmuravit, id tuae sollicitudini duximus insinuandum ut rei veritate diligenter inquisita si inveneris, quod pro evitanda disciplina praedictus canonicus appellavit, eidem priori propterea nullam poenam infligere debeas, quoniam sacrosancta Romana ecclesia huiusmodi appellationem admittere non consuevit, ne monachis vel canonicis regularibus praeberetur audacia delinquendi. Ceterum si praefatus canonicus priorem propter suas enormitates manifestas, quae ipsum notabilem reddunt, ad sedem apostolicam appellavit, et ipse tali appellationi deferre contempsit, eum cum literis tuis veritatem continentibus de tanto excessu satisfacturum ad sedem apostolicam venire compellas. Suis autem in hac malitia complicibus talem poenam infligas quod ceteri audientes similia non audeant perpetrare.

Capitulum XXXII. Contra constitutiones regulares appellatio religiosum non defendit.

Idem. Quia nos +elegit Dominus in hereditatem sibi, et a longe de alto prospexit, paci et tranquillitati vestrae, quantum divina gratia concedit, prospicere cupientes, apostolica vobis auctoritate concedimus et indulgemus, ut abbates vestri ordinis, qui de aliqua publica infamia publice respersi sunt aut convicti, ab abbatibus, et deinde in communi capitulo commoniti, sponte suae praelationi cedere noluerint, ad sedem apostolicam appellandi non habeant facultatem, suum reatum per appellationem defendendo. [Dat. Beneventi IV. Non. Iul. Ind. II. 1169.]

Capitulum XXXIII. Iudex a quo potest praefigere terminum appellanti ad prosequendam appellationem, quo lapso reassumit iudex iurisdictionem.

Idem. Ad aures nostras +te significante pervenit, quod quum interdum, tibi vel aliis delegamus causas sublato appellationis remedio, altera partium, ut examen declinare valeat iudicis delegati, quaestiones incidentes opponit, et, licet in principali causa non sit appellationis remedium reservatum, in appellationis tamen vocem prorumpit, appellationi suae terminum non praefigens, sicque partem aliam sine prosecutione appellationis facit remanere suspensam. Postulas igitur tibi et aliis iudicibus indulgeri, ubi causae sine appellationis remedio committuntur, incidentes quaestiones fine debito appellatione postposita terminare. Ceterum quum incidentes quaestiones saepius praeiudiciales non immerito iudicentur, petitioni tuae in hac parte non duximus annuendum, sed, ne quae partium diutius frustratoriis iudiciis affligatur, Appellanti ad prosecutionem appellationis terminus congruus praefigatur, infra quem si appellationem non fuerit prosecutus, extunc tam super incidentibus questionibus, quam super causa principali appellatione postposita compellatur stare iudicio delegati iudicis, ita quod nec uni commune medium subtrahetur, nec alter possit frustratoriis dilationibus fatigari.

Capitulum XXXIV. Si praecedente gravamine quis submittit se protectioni superioris, habetur pro appellante, dummodo servaverit ea, quae in appellatione sunt necessaria.

Idem Abulensi Episcopo. Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod, quum Zamorensis episcopus G. presbyterum ecclesiae sancti Iacobi Zamorensis, quae est propria Compostellanae ecclesiae, multipliciter molestaret, tandem idem presbyter pro eius gravaminibus evitandis se et ecclesiam suam ac parochianos nostrae ac Romanae ecclesiae protectioni subiecit. +Sed praefatus episcopus pro eo forte, quod expressim non appellavit, in eum post invocatum sedis apostolicae patrocimum, contra etiam privilegium Compostellanae ecclesiae indultum, excommunicationis sententiam promulgavit. Licet autem praedictus presbyter ex simplicitate forte verbum appellationis non expresserit, quia tamen, postquam se et sua nostrae protectioni subiecerat, non debuit sine causae cognitione aliqua sententia condemnari, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus super hoc inquiras diligentius veritatem, et si ita tibi constiterit, sententiam, quam praefatus episcopus in eundem presbyterum tulit, contradictione et appellatione cessante denuncies non tenere. Postmodum vero, si praefatus episcopus adversus presbyterum forte agere voluerit causam audias et fine debito decidas. Eundem quoque episcopum studiosius moneas et inducas ut a molestiis et gravaminibus Compostellanae ecclesiae omnino desistat, et sic suo iure sit contentus, ut ea quae ad praedictam ecclesiam spectant sibi nequaquam praesumat usurpare.

Capitulum XXXV. Causa non est ad iudicem a quo remittenda appellatione adhuc non iustificata, nisi de partium consensu.

Idem Archiepiscopo Terraconensi. Accepta conquestione canonicorum Pampilonensium, +quod dilectus filius noster dux Navarrorum eos bonis suis spoliasset, causam ipsam tuae fraternitati ad eorum petitionem duximus committendam, et fine canonico terminandam. Verum quoniam nobis tacuerunt, quod ab audientia tua fuit ad sedem apostolicam appellatum, nec nos, si hoc nobis constitisset, ipsam causam tuo commisissemus examine quum Non debet ad eos causa remitti, nisi partes in hoc consenserint a quibus noscitur appellatum, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et arctius inhibemus, ne in exsecutione ipsius negotii occasione literarum nostrarum aliqua ratione procedas.

Capitulum XXXVI. Delegatus etiam datus cum clausula «appellatione remota» recusari potest, si est consanguineus impetrantis, vel si fuit advocatus eius in illa causa.

Lucius III. Galtero Linconiensi Episcopo. Postremo fraternitati tuae literis praesentibus intimamus, quod, si causa aliqua alicui fuerit delegata, qui consanguineus sit illius, qui literas impetravit, aut in eodem negotio advocati officio functus, vel ex alia quacunque iusta causa suspectus, huiusmodi delegatus non immerito poterit recusari, quamvis appellatione remota fuerit ei negotium delegatum.

Capitulum XXXVII. Sententia interdicti non suspenditur per appellationem sequentem.

Idem Norvicensi Episcopo. Ad haec, quoniam sub interdicto aliqui constituti appellant, et deinde illud servare contemnunt, quid in hoc casu servandum sit consulere voluisti. Noveris igitur, quod, sicut post appellationem excommunicari non possunt, sic interdictum nequeunt, cui ante appellationem eos constat suppositos, declinare.

Capitulum XXXVIII. Iudex appellationis remittit appellantem et causam ad priorem iudicem, nisi sibi constiterit a gravamine vel iniusta sententia fuisse appellatum.

Clemens III. Quum in ecclesia +[Dei pro diversitate ordinum et honorum iurisdictio praesidentium nonnunquam in subditis varietur, et venerabiles fratres nostri episcopi concessam sibi potestatem exerceant in reddendis iuribus subditorum populorumque, evenit, ut non consideratione iustitiae, sed voluntatis propriae libertate pensata, quae sua sunt, non quae Iesu Christi quaerentes, ipsorum episcoporum iudicium potestatemque declinent appellationis refugium usurpantes, cuius auxilium iuste interponendum ad praesidium innocentium noscitur institutum.] Accepimus autem venerabilis fratris nostri Linconiensis episcopi transmissa nobis conquestione querelam, quod quidam clerici de Gual. gravaminis necessitate non compulsi et nullius oppressionis mole gravati, sed solo praetextu excutiendi a se iugum ecclesiasticae disciplinae, ut possint liberius in sui erroris et iniqui propositi libertate bacchari, ab audientia sua vocem appellationis emittunt, et occasione iudicii tui, quod velle observare se iactant, Linconiensis episcopi iudicis ordinarii sine causa rationabili cognitionem evitant. Unde [quia appellationis diffugium non ad defensionem iniquitatis, sed ad remedium oppressorum et iniuste damnatorum tam canonica quam civilia iura induxerunt ad statuta Lateranensis concilii non est subditorum huiusmodi appellatio admittenda, quae non porrigitur, nisi ubi digna correctio eludi valeat praelatorum, et omnium, qui in partes sollicitudinis ecclesiarum disponente Domino convocantur, interesse dignoscitur, ut sua cuique iura illibata serventur,] discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si quando contigerit, aliquem de praedictis clericis a praefato episcopo ad tuam audientiam appellare, non ante audientiam sibi praebeas, nec eius appellationem admittas, quam tibi constiterit, eam vel a gravamine vel iniusta condemnatione porrectam; alioquin ipsum ad praedicti episcopi audientiam remittas, appellatione remota in suae discussionis examine iusto eius iudicio pariturum. Sic etenim contumacia refrenabitur improborum et honor coepiscopis debitus pro fraternae vicissitudinis observantia in sua libertate consistet.

Capitulum XXXIX. Si appellans, qui non prosequitur, redit ad iudicem a quo, et iterum gravatur, non obstante prima desertione potest iterum appellare. H. d. et est casus notabilis. Panormit.

Idem. Directae nobis tuae literae demonstrarunt, quod, quum in tua praesentia causa cuiusdam matrimonii tractaretur, in qua pars viri consanguinitatis vinculum opponebat, et pars mulieris ad sedem apostolicam appellasset, nec appellationem suam praefixo termino ad persecutionem ipsius et recipiendos apostolos adveniente termino fuerit prosecuta, postmodum ea renunciante appellationi, quam fecerat, tu in causae cognitione procedens de parentela testimonia recepisti. Verum quia mulieris pars iterum appellavit, a nobis postulas utrum ad calculum sententiae procedere valeas, edoceri. Respondemus igitur, quod, licet iuxta decretum Lateranensis concilii, postquam in termino prosequendae appellationis statuto appellans suam appellationem non fuerit prosecutus, auctoritate tua libere possis uti, tamen, quia iterum appellavit, quum secundum iura ei licuerit in eadem causa bis appellare, a iurisdictione tua se fecit exemptam, praesertim quum hic ad separationem matrimonii, quod est res favorabilis, intentio viri procedat, nihilque agendum sit, nisi quod suspicione careat, quod iure inreprehensibile censeatur. Alius vero iudex poterit eandem causam iuxta dicta testium qui post renuntiationem primae appellationis rite admissi fuerunt et alia si qua adhuc poterunt in eadem causa produci secundum Deum et sancita canonum terminare.

Capitulum XL. Sententia excommunicationis, suspensionis vel interdicti lata sub conditione suspenditur, si ante conditionis eventum fuerit appellatum. H. d. inhaerendo verbis literae, ut sic satisfaciat cuilibet lecturae. Et est decisio subtilis et multum allegabilis.

Coelestinus III. Praeterea requisiti fuimus, si quis iudex ita protulerit sententiam: «nisi Sempronio infra XX. dies satisfeceris, te excommunicatum vel suspensum aut interdictum esse cognoscas,» et ille, in quem fertur [talis] sententia, medio tempore appellans, ad diem statutum minime satisfecerit, utrum ille sententia tali ligetur, aut interpositione appellationis tutus exsistat? Videtur autem nobis, quod huiusmodi sententiam appellationis obstaculum debeat impedire. [Dat. Lat. Ao. III. 1193.]

Capitulum XLI. Si per rescriptum committantur plures articuli connexi, et in uno removeatur appellatio, intelligitur remota etiam in aliis. Hoc dicit. - §. 1. Causa suspicionis proponenda est coram iudice, qui recusatur, et probanda coram arbitris, H. d.

Idem. Secundo requiris, quum, pluribus articulis in una commissione positis, in uno tantum contingit appellationem expresse vetari, utrum appellatio teneat, si super aliis fuerit appellatum? In quo tibi respondemus, quod, quum secundum B. Gregorium verba intentioni deserviant, et haec sit nostra intentio, ut de omnibus articulis, qui in commissione nostra ponuntur, iustitia non obstante appellatione suum consequatur effectum, in omnibus appellatio intelligitur interdicta. Nihil enim interest, utrum [appellatio] inhibeatur primo an secundo, medio an in fine, quum, sicut utriusque iuris argumenta expressa nos docent, et ea, quae in principio rescriptorum, ad medium et ad finem, illa vero, quae in medio, ad finem atque principium saepe referri contingat. §. 1. Tertio postulas edoceri, +quum aliquis iudicem tanquam suspectum recusat, an causam suspicionis debeat allegare, et causam, nisi manifesta sit, coram eodem iudice probare teneatur; utrum etiam iudex possit in ipso iudicio et negotio procedere, si ille, qui suspicionem obiicit, causam eius non velit vel non possit in iure probare. Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum aliquis iudicem proponit se habere suspectum, suspicionis causam coram eodem iudice allegare tenetur, ne possit alius quilibet pro suae voluntatis arbitrio quodlibet iudicium frustratorie declinare; sed partes, in aliquem. iudicem vel in aliquos non valde remotos conveniant, per eundem iudicem, qui nominatur suspectus, debent cogi, coram quo vel quibus si causa suspicionis infra terminum competentem probata non fuerit, tunc demum auctoritate sua iudex utetur. Quodsi coram ipsis, in quos convenitur, eiusdem causa suspicionis probata fuerit, causae cognitioni supersedere tenebitur iudex recusatus. Ipsa namque ratio dictat, et plurimis probatur exemplis, quod suspecti et inimici iudices esse non debent, quum, sicut decretale perhibet institutum, nil gratius et amabilius quis dare valeat inimico, quam si ad impetendum commiserit, quem laedere et damnificare intendit. Illam vero praeterea quaestionem quarto loco proponis, utrum iudex possit de officio suo cognoscere an frustratorie sit an causa rationabili sit appellatum et si appellans rationabilem appellationis causam non opposuerit aut non probaverit quam opponit, an iudex huius appellationis obtentu teneatur a causae cognitione cessare. Hic non placet aliter definire quam ab antecessoribus nostris et utriusque iuris peritis fuerit definitum. Cautum est enim in lege, quod appellatione interposita sive ea recepta sit sive non tempore medio nihil innovare oportet. Canonica nihilominus tenent instituta, ut qui vult, vel quibus necesse fuerit ad Romanam ecclesiam quasi ad caput suum confugere, possent et sine impedimento quolibet appellare, ad quam nimirum sine ulla calumnia, vel custodia, vel excommunicatione, vel exspoliatione ire libere concedatur, quae secundum canonum sanctorum sanctiones passim appellare permittit. Ideo iudex quum ante se causam tractaverit quam sic per appellationem suspensam esse cognoverit a cognitione causae quam citius abstineat. [Quinto igitur etc. (cf. c. 21. de off. iud. del. I. 29.) Dat. Lat. XV. Kal. Iul. Font. nostr. Ao. III. 1193.]

Capitulum XLII. Non tenetur iudex vel adversarius deferre appellationi, cui non detulit appellans.

Idem. An sit deferendum appellationi illius, quem adversarius de exspoliatione post appellationem legitime interpositam sibi facta paratus est in continenti convincere, nos duxisti per tuos nuncios consulendos. Respondemus itaque, quod, quum in eo quis puniendus sit, in quo deliquit, qui appellationi deferre neglexit se beneficio reddit appellationis indignum, unde nec ei appellanti esse deferendum censemus.

Capitulum XLIII. Habet duos intellectus; secundum primum hoc intendit: Merus exsecutor non recusatur, nec ab eo appellatur, nisi modum excedat, maxime si est datus cum clausula: «appellatione remota.» Secundum alium intellectum h. d.: A iudice suspecto non receditur per appellationem, nisi modum excedat.

Innocentius III. illustri regi Francorum. Novit ille, qui nihil ignorat: (Et infra: [cf. c. 7. de off. leg. I. 30.]) Praeterea dictam interdicti sententiam ipse cardinalis non edidit, sed potius publicavit, nec fuit dictator ipsius, sed verius exsecutor. Unde quum secundum ius canonicum et legale ab exsecutoribus appellari non possit, nisi forsan modum excederent in exsequendo, nos etiam in literis super hoc directis ad ipsum appellationis curavimus obstaculum inhibere, appellationi ab eo interpositae non fuerat deferendum. De suspicionis autem obiectu, licet eum merito tibi suspectum non fuisse credamus, non tamen, et si fuisset, propter appellationem interpositam ab eo desistere debuisset, ad quod non proprio motu, sed nostro potius praecepto processit.

Capitulum XLIV. Si appellatio recipitur a iudice, vel approbatur a parte, terminus ad eam prosequendam praefixus obtinet vicem peremptorii, ut in absentem procedatur, ac si peremptorie fuisset citatus; nec talis terminus praeveniri poterit ab aliqua partium.

Idem. Saepe contingit, quod, quum ad nostram audientiam appellatur, propter defectum partis alterius neque per se, neque per responsalem idoneum appellationem interpositam prosequentis, vel forsitan ex malitia subsequentis responsalis mandatum procuratorium occultantis, lites, quae de facili poterant terminari, remaneant indecisae, quum frequenter iuris questio moveatur, cuius apud nos probationes necessariae in contrario non exsistunt, et interdum etiam facti quaestio de levi posset partibus praesentibus comprobari. Unde, licet in Lateranensi concilio fuerit constitutum, ut, si in quocunque negotio aliquis appellaverit, et eo, qui appellatus fuerat, veniente, qui appellavit venire neglexerit, competentem illi recompensationem faciat expensarum, ut hoc saltem timore deterritus in gravamen alterius non facile quis appellet; quia tamen propter hoc quaestiones nihilominus prorogantur, volentes, ut finis litibus imponatur, et ne fraus et dolus alicui suffragentur, de consilio fratrum nostrorum praesenti decreto statuimus, ut, si huiusmodi appellatio vel a iudice recepta, vel a parte fuerit approbata, post terminum appellationi praefixum edicti peremptorii vires obtineat, ita videlicet, ut extunc in absentem perinde procedatur, ac si peremptorie vocatus ad iudicium exstitisset. Quodsi forsitan interposita provocatio malitiose recepta vel approbata non fuerit, quum constiterit legitime provocatum, nihilominus eam vigorem volumus obtinere, salvis constitutionibus de provocantibus post sententiam promulgatis; quibus appellationes suas prosequi non curantibus, post terminum appellationi prosequendae praefixum rata manet sententia, quae fuerat appellatione suspensa. Quicquid autem contra citationem peremptoriam posset ab absente proponi, adversus appellationem huiusmodi valeat allegari. Si quis autem terminum appellationis praeveniens tacita veritate literas impetravit, et careat impetratis, et poenam contumaciae non evadat. Hoc autem in litibus sive iudiciis exercendis volumus observari.

Capitulum XLV. Appellatione deserta per negligentiam appellantis, potest iudex ex officio procedere in casibus, in quibus eius officium exuberat. Et est casus valde notabilis.

Idem Lemovicensi et Caturcensi Episcopis. Constitutus in praesentia nostra dilectus filius G. archidiaconus Claremontensis ecclesiae nobis exposuit, quod olim Claremontensi decanatu vacante, abbas, cantor et quidam Claromontenses canonici vota sua in venerabilem fratrem Claromontensem episcopum transtulerunt, et episcopus cum quibusdam aliis expresse consentientibus in eundem archidiaconum ei contulit decanatum, XI. tantum canonicis prius appellantibus, ne quis assumeretur praeter assensum omnium in decanum, quum electioni eius [alii] XXV. tum per se, tum episcopo medio consentirent. Quumque dilectus filius P. tit. sancti Marcelli presbyter cardinalis tunc apostolicae sedis legatus per partes illas transitum faceret, non ut appellationi ad nos interpositae derogaret, sed ut instructam transmitteret ad nos causam, dilectis filiis sancti Egidii et sancti Andreae abbatibus examinationem delegavit ipsius, et mandavit eisdem, ut partem contradicentem electioni decani citarent ad ipsum, contradictionis suae causam in eius praesentia ostensuram. +Quum igitur cardinalis praedictus quae coram eo proposita sunt vobis fideliter retulisset Intellecto igitur per assertionem supradicti G. cardinalis S. Marcelli, quod sub ea forma fuerat appellatum, ne scilicet sine assensu omnium procederetur in electione decani, et quod appellantes appellationem infra annum non fuerant prosecuti, nec erat, propter quod eis esset biennium indulgendum, quum, sicut bis infra tempus legitimum simplicem nuncium ad sedem apostolicam destinarant sic potuissent saltem semel procuratorem idoneum destinasse; ne tamen peremptorias exceptiones ex eorum parte propositas videamur sub silentio praeterire, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus de his inquiratis diligentius veritatem, et, si vobis constiterit, archidiaconum facto episcopi, ex quo nititur, sponte renunciasse, vel praedictum episcopum processisse ad electionem ipsius, praetermissis praedictis, sine quibus ne procederet in illa translatione voluntatum, ex qua nititur archidiaconus, proponitur esse actum, ei super decanatu ipso silentium imponatis; alioquin nominationem seu electionem taliter factam de alio, et quicquid fuerit secutum ex ipsa, sublato appellationis obstaculo denuncietis auctoritate nostra irritum et inane.

Capitulum XLVI. Contra electum vel confirmatum, nullum aliud ius exspectantem, non admittitur regulariter exceptio vel appellatio, maxime frustratoria ad impediendum electionis vel confirmationis effectum; sed possessione habita poterit accusari vel denunciari. H. d. et secundum hoc est casus notabilis.

Idem Cancellario Metensi. Constitutis in praesentia nostra dilecto filio I. decano ecclesiae sancti Salvatoris, et dilecto filio E. cantore Metensi et D. scholastico eiusdem ecclesiae tuae procuratoribus benignam curavimus audientiam indulgere. Fuit autem ex tua nobis parte propositum, sicut etiam venerabilis frater noster Metensis episcopus per suas nobis literas intimavit, quod, sancti Salvatoris praepositura vacante, die electioni praefixo, intelligens praedictus D. episcopus, in duas partes fratrum vota divisa. (Et infra:) Per Patrem et Filium et Spiritum sanctum in virtute obedientiae, ac sub animae periculo canonicos adiuravit, ut secundum Deum et iuxta conscientiam suam tantum unum eligerent de duobus, in quos iam partes videbantur oculos extendisse, quem ecclesiae magis utilem et idoneum reputarent. Decanus autem cum duobus diaconibus et subdiaconibus tribus dictum cantorem maioris ecclesiae cognatum suum in praepositum nominavit. Cantor vero ipse, qui presbyterali officio fungitur, et custos cum scholastico et magistro B. sacerdotibus, Levitis duobus, et subdiaconibus quinque te concorditer elegerunt, cuius electionem tanquam a maiori et saniori parte capituli factam, quum de personae tuae honestate constaret, praedictus episcopus confirmavit. Et quum tibi vellet domum et investituram porrigere, ut est moris, decanus ad sedem apostolicam appellavit, contra te impotentiam duntaxat allegans. Licet autem episcopus appellationi huiusmodi non crederet deferendum, quum felicis recordationis Alexander Papa praedecessor noster in concilio Lateranensi statuerit, ut, nisi a paucioribus et inferioribus aliquid rationabile obiectum fuerit et ostensum, appellatione remota semper praevaleat et suum consequatur effectum quod a maiori et saniori parte capituli fuerit institutum, nobis tamen humiliter deferens et devote ab investitura cessavit. Fuit autem propositum ex adverso, quod decanus, qui maiorem locum obtinet in ecclesia memorata, cum duobus antiquioribus diaconibus et tribus subdiaconibus de antiquis ecclesiae intelligens, quod propositus administrationem temporalium debeat exercere, ideoque ille ad hoc utilior, qui potentior reputetur, bono zelo praedictum E. in praepositum nominavit, scientem ecclesiae providere ac potentem iura et possessiones ipsuis, si esset necesse, in forti manu et brachio extenso tueri. Unde quum pars altera, licet maior numero, auctoritate tamen inferior te in praepositum nominasset, proponendo te in partibus illis, quasi penitus impotentem, in quibus praeprositurae possessiones exsistunt, tum propter hoc, tum quia episcopum habebat de iure suspectum, ad sedem apostolicam appellavit, addens, quod alia tibi obiiceret in praesentia nostra, quae tunc in praesentia iudicis suspecti noluit explicare; sed episcopus appellationi non deferens nominationem de te factam nihilominus confirmavit. Nos ergo, auditis his et aliis, quae fuerant hinc inde proposita, quia constitit evidenter, illam appellationis causam, quae fuit exposita et expressa, rationabilem non fuisse, aliam autem tunc non opposuit vel expressit, etsi dixerit idem decanus, quod aliam vellet obiicere coram nobis, de consilio fratrum nostrorum decernimus, tuae confirmationis effectum non debere per ea, quae sunt proposita, impediri. Si quid tamen contra te non in modum exceptionis ad im-pediendum electionis et confirmationis effectum, sed in modum denunciationis vel accusationis duxerit proponendum, postquam pacificam ipsius praepositurae possessionem fueris assecutus, proponendi licentiam non negamus.

Capitulum XLVII. Appellari potest, si locus non tutus partibus assignatur, etiamsi sit scriptum appellatione remota.

Idem Vigoriensi Episcopo. Ex parte tua +fuit propositum coram nobis, quod, quum inter Anglicos et Wallenses sint inimicitiae manifestae, et ad partes illas Anglicis periculosus sit transitus, pro viarum periculis et guerrae, quae inter gentes illas frequens esse dignoscitur vel continua, multi de causae suae meritis diffidentes, te aliquando vel tuos auctoritate literarum nostrarum trahere satagunt ad iudices in Wallia constitutos, ut sic indefensas causas etiam iustissimas relinquatis, vel compositionem subeatis iniustam pariter et damnosam. Quum igitur causas, quas commitimus, sic velimus fine debito terminari, quod neutra partium contra iustitiam aggravetur, fraternitati tuae Praesenti pagina [taliter] respondemus, quod, quum excusetur honeste qui ad praesentiam delegatorum iudicum non potest secure venire citatus, tu vel tui, quotiens ad illos iudices vos evocari contigerit, ad quorum praesentiam vobis periculosum est ire, libere poteritis ad sedem apostolicam appellare, etiamsi in literis commissionis nostrae appellationis fuerit remedium interclusum, nisi iudices ipsi vobis assignent locum idoneum et securum. [Dat. Lat. X. Kal. Mai. Pontif. nostr. Ao. V. 1202.]

Capitulum XLVIII. Licite appellat reus, si non auditur excipiens, procuratorem actoris non habere sufficiens mandatum, vel se prius conventum per alias literas, de quibus non fit mentio in secundis. Hoc dicit quoad titulum.

Idem Episcopo, Decano et Praecentori Herfordensibus. Significavit nobis dilectus filius Ioannes magister hospitalis Eboracensis, +quod, quum P. quondam rector hospitalis ipsius diem clausisset extremum, venerabilis frater noster Eboracensis archiepiscopus, ad quem et praedecessores suos hospitalis eiusdem ordinatio pertinuit ab antiquo, nolens ipsum ex defectu rectoris dispendium sustinere, dictum I. presbyterum eiusdem domus a suis fratribus unanimiter in rectorem electum praefecit ibidem, sperans, quod domus ipsa per ipsum tam in temporalibus quam spiritualibus susciperet incrementum; procedente vero tempore decanus et :Capitulum Eboracensis ecclesiae, tanquam ad ipsos hospitalis eiusdem ordinatio pertineret, magistrum ipsum a suae administrationis officio removere volentes, literas super hoc apostolicas ad decanum Lincolniensem et suos coniudices impetrarunt, quarum auctoritate in ius vocari fecerunt tam archiepiscopum quam rectorem. Partibus igitur die sibi peremptorie assignata coram ipsis iudicibus constitutis, iudices vices suas aliis commiserunt, sola sibi definitiva sententia reservata. Praeterea :Capitulum Eboracense auctoritate quarundam literarum, in quarum sigillo continebatur sigillum capituli ad citationes tantum, quum aliud sigillum :Capitulum illud noscatur habere, per ipsum quendam constituebat actorem. Sed licet idem magister allegaverit, quod idem occasione literarum illarum actor non deberet admitti, et insuper adiunxisset, quod auctoritate literarum quarundam a nobis super hoc ad alios iudices obtentarum, prius conventus non debuit per literas posteriores, in quibus nulla fiebat mentio de prioribus, conveniri, iudices tamen exceptiones huiusmodi admittere noluerunt, propter quod vocem ad nos appellationis emisit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiratis super praemissis diligentius veritatem, et si vobis constiterit, ob dictas causas vel ob earum aliquam ad nostram fuisse audientiam appellatum, revocato in irritum quicquid post appellationem huiusmodi noveritis esse factum, partes ad vestram praesentiam convocetis et audiatis diligenter appellatione remota, quae hinc inde duxerint proponenda. [Dat. Lat. II. Id. Mai. 1284].

Capitulum XLIX. Licite appellat reus, si non auditur petens declarari rem petitam in libello.

Idem Magistro G. Archidiacono et Wnormanno canonicis Suessionensibus. Significantibus T. et R. fratribus nostro fuit apostolatui declaratum, quod, quum inter ipsos ex una parte, et V. ex altera super quadam terra coram iudicibus delegatis quaestio verteretur, ipsi, quum plures terras haberent, ut terra illa, super qua quaestio vertebatur, ostenderetur eisdem, a iudicibus postularunt. Quod quum ipsi facere denegarent, ad nostram audientiam provocarunt. Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, revocato in statum debitum, si quid post appellationem noveritis attentatum, etc.

Capitulum L. Iudex a quo non potest statuere terminum ad finiendam appellationem; quod si fecerit, intelligitur statuisse ad se praesentandum.

Idem Eboracensi Episcopo, et de Luc. et de Monte Molli Abbatibus. Ex insinuatione dilectorum filiorum prioris et canonicorum sanctae Barbarae nobis innotuit quod, quum inter ipsos ex una parte, et V. camerarium de Tangar. Rothomagensis dioecesis ex altera super quodam manerio coram iudice ordinario, non ex delegatione nostra, quaestio verteretur, et idem camerarius ad nostram audientiam appellaverit ab eodem, suae appellationi terminum aliquem non praefigens, dictus iudex, qui causam illius videbatur fovere pro eo, quod quidam clericus commensalis suus iam dicti camerarii in eadem causa fuerat advocatus, deceptorie et contra consuetudinem hunc terminum appellationi praefixit, ut ad festum Purificationis beatae Mariae utraque pars esset ab appellationis prosecutione reversa, licet nobis non potuerit legem imponere, ut eam teneremur infra dictum terminum expedire, quum et secundum legitimas sanctiones lis, quae in consistorio principis speratur inferri, absque damno morae intacta permaneat, donec ipsam faciat introduci, et a proceribus dirimi iuxta morem. Interim autem nuncius camerarii supra dicti praeveniens nuncium eorundem, nec ipso usque ad terminum legitimum exspectato, impetravit literas et recessit. Quia vero fraus et dolus alicui patrocinari non debent, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, partibus convocatis audiatis causam et auditis hinc inde propositis causam super his, appellatione remota, mediante iustitia terminetis. [Dat. Romae IV. Id. Febr. 1205.]

Capitulum LI. Qui extra iudicium appellat ex verisimilibus et probabilibus causis, ne in possessione molestetur, si postea spoliatur, restituitur ante omnia in statum, in quo erat tempore appellationis emissae. H. d. inhaerendo verbis literae, et ut mos geratur unicuique lecturae. Panormitan.

Idem Rofensi et Londoniensi Episcopis. Bonae memoriae O. de Camera persona ecclesiae de Fan. viam universae carnis ingresso, dilectus filius abbas sancti Augustini Cantuariensis eiusdem ecclesiae, quam ad se asserit pertinere, primo per quosdam monachos, secundo per se ipsum possessionem ingressus, ad nos pluries vocem appellationis emisit, ne quis eum super possessione ipsius ecclesiae praesumeret indebite molestare. Quumque aliquamdiu praedictam ecclesiam pacifice possedisset, quidam laici Cantuariensis dioecesis in ipsum abbatem et monachos infra eandem ecclesiam usque ad effusionem sanguinis manibus iniectis temere violentis, eos de possessione ipsius ecclesiae per violentiam eiecerunt. +[Nos igitur, audita praedictorum saevitia laicorum, eisdem abbati et monachis super tanta ipsis iniuria irrogata paterna volentes sollicitudine providere, venerabili fratri nostro Eliensi episcopo et suis coniudicibus dedimus firmiter in mandatis, ut, si res taliter se haberet, laicos ipsos et eorum complices tamdiu appellatione remota publice nunciarent et mandarent ab omnibus arctius evitari, donec passis iniuriam satis facerent competenter, et cum suarum testimonio literarum apostolico se conspectui praesentarent, auctoritate quoque nostra sub interminatione anathematis districtius inhiberent, ne quis in civitatibus, oppidis, villis et aliis locis, ad quae ipsos contingeret devenire, ipsis praesentibus praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium divina celebrare praesumeret, aut cum eis sub specie cuiuscunque contractus aliquid permutare. Adiecimus nihilominus in mandato, ut amoto ab ea ecclesia quolibet illicito detentore non obstante cuiuscunque praecepto sublato appellationis obstaculo abbatem et monachos antedictos in eum statum reducerent ac servarent, in quo fuerant ante violentiam attentatam. Interim autem decano loci per inductionem laicorum, qui monachos eiecerant violenter, possessionem ipsius ecclesiae nanciscente, dilectus filius archidiaconus Cantuariensis incepit postmodum eandem ecclesiam possidere, et fructus in propriam utilitatem convertens adhuc in eadem possessione, sicut dicitur, perseverat. Quum igitur in praesentia iudicum praedictorum procurator memoruti abbatis restitutionem dictae ecclesiae cum instantia postularet, remoto ab ipsa archidiacono, tot fuerunt hinc inde exceptiones oppositae, tot dilationes concessae, tot inventa diverticula fugiendi, quod, longissimo spatio a tempore factae commisssionis elapso, quum causa debitum processum non haberet, abbas et monachi saepedicti alias a nobis studerunt literas impetrare, in quibus nos, eosdem iudices increpantes, quod in tantum appellationibus frustratoriis et frivolis exceptionibus detulissent, ut nondum sub eorum examine causa potuerit habere processum, unde abbas et monachi praeter grandes iniurias et iacturas graves nihilominus labores et sumptus fuerant subire coacti, eisdem iudicibus districte dedimus in praeceptis, ut omni gratia et timore postpositis, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, partem eis adversam per districtionem ecclesiasticam cogerent litem protinus contestari, et testes, quos utralibet pars tam super principali quam quolibet incidenti duceret producendos, infra duos menses post litis contestationem recipere et examinare curarent ita, quod, si non possent personaliter interesse, id nihilominus exsequerentur per alios, a quibus non liceret aliquatenus appellari; attestationibus vero receptis praefigerent partibus terminum competentem, quo sententiam recepturae nostro se conspectui praesentarent. Accepto igitur posteriori mandato secundum tenorem ipsius iidem iudices negotium maturantes, quum lite contestata testes fuissent admissi, demum attestationibus publicatis diem partibus statuerunt, quo in nostra praesentia comparerent, super hoc sententiam recepturae; attestationes et acta, et alia etiam, quae ad causam facere videbantur, suis inclusa sigillis nobis, prout in mandatis habuerant, transmittentes. Dilecto itaque filio … monacho procuratore abbatis et monachorum S. Augustini statuto termino ad sedem apostolicam accedente ac de mandato nostro fere per tres menses procuratorem partis alterius expectante, tandem utroque in praesentia nostra constituto, monachus proposuit antedictus, quod, quum abbas et monachi, sicut praedictum est, ecclesiae de Faversham pacifica possessione gauderent, post appellationem ad nos legitime saepius interiectam de ipsa fuerunt violenter eiecti, propter quod postulabat instantius, ut ab eadem amoto quolibet illicito detentore, cum fructibus tam perceptis quam percipiendis, etiam a deiectionis tempore computandis, possessionem ipsius ecclesiae sibi restituere dignaremur. Repetebat etiam expensas XL. marcarum et amplius, quas occasione quarundam exceptionum, quas frustratorie proposuerat archidiaconi procurator, et ad eas probandas dilationes competentes abbas et monachi facere coacti sunt, quum idem archidiaconus seu procurator eius exceptiones illas postea non probarit. Quum enim praefatus O. de Camera alieno nomine dictam ecclesiam possideret, utpote qui pro ea abbati et monachis S. Augustini certam reddebat annis singulis pensionem, et, quum per plures testes etiam sit probatum, quod O. Medico sublato de media usque ad substitutionem O. de Camera abbas S. Augustini habuerit custodiam ecclesiae antedictae, post mortem praedicti O. de Camera continuatur illa possessio, quum in continenti post eius obitum a monachis fuerit apprehensa. Praeterea quum eodem abbate ipsam ecclesiam possidente, et ante deiectionem et postea, ab ipso fuerit appellatum, appellatione pendente nihil debuit innovari; nec obstare dicebat, quod archidiaconus hoc fecisse proponitur sui iuris gratia conservandi, quia, quum iam esset quaestio ex hoc mota, et ex parte abbatis fuerit denegatum, ipsum huiusmodi iurisdictionem habere, per negotionem res dubia facta fuit, unde iudex esse non poterat, quum iam adversarius factus esset, et ideo, quum praesumpserit in propria causa sibi ius dicere, facti sui pati debet merito detrimentum, et rem convenit in statum pristinum revocari.] Procurator vero archidiaconi memorati proposuit ex adverso, quod defuncta persona ecclesiae tantum datur eius custodia, immo archidiaconi Cantuarienses, qui fuerunt pro tempore, tam de iure communi quam de generali consuetudine Cantuariensis provinciae, tam in illa ecclesia, quam in aliis universis eiusdem dioecesis hoc iure semper usi fuerunt, sicut fuerat sufficienter probatum, talis restitutio nequaquam monachis competebat, nec utendo iure suo eis iniuriam facere videbatur. Praeterea quum praefatus O. de Camera nomine archidiaconi ecclesiam possedit eandem, utpote qui ei unam procurationem, et V. solidos nomine ipsius ecclesiae annis singulis exsolvebat, +eodem O. sublato de medio, apud archidiaconum animi possessio dignoscitur remansisse, quae non perditur, nisi archidiaconus se putaret posse repelli, vel nisi veniens non fuisset admissus. Sic ergo monachorum possessio potius detentio clandestina debet dici, quoniam archidiaconus ipsam possessionem non perdidit. Et sic eam monachi non potuerunt habere, quum duo in solidum quicquam possidere non possint. Quum igitur archidiaconus potuerit suo iure possessionem intrare, ac tenentes de facto eiicere, fortius potuit, nullo ibi exsistente, nec nullatenus resistente, sibi ius proprium reservare, quum iuris exsecutio nullam habere iniuriam dignoscatur. Ad haec monachi possessionem archidiaconi non possunt aliquatenus avocare, etsi eos ipsam habuisse constaret, quia, quum eos de possessione nequaquam eiecerit, nec hoc probatum fuerit, nec in iure confessum, non habent quod obiiciant extraneo detentori, praesertim quum et ipsi auctoritate propria possessionem intraverunt, et iniuriam alii facientes [monasterio] ius aliquod acquirere nequiverunt. Appellatio quoque, quam monachi se interposuisse proponunt, penitus nulla fuit, quum non nisi a gravamine praesenti, praeterito vel futuro debeat appellari. Archidiaconus vero nec prius eos gravaverat, nec ipsos post appellationem gravavit, quum rem vacuam, quam custodiendi ius habet, immo quam ex officio custodire tenetur, custodiendam suscepisse noscatur. Denique appellationi monachorum non fuit ullatenus deferendum, quoniam, etsi ad eos eadem ecclesia pertineret, non debuerunt [tamen] auctoritate propria ipsius possessionem intrare, praesertim quum scierint vel scire potius debuerint, quod custodia ecclesiarum vacantium ad archidiaconum pertinebat, et, si tunc idem archidiaconus praesens esset, eam denegasset eisdem, et sibi, prout ad eius spectabat officium, tenuisset. Quum autem clandestina fuerit eorum possessio, non potuerunt vere possessores haberi, quum super possessione nequeat iniuria fieri clandestino possessori. Praemissis igitur diligenter inspectis, praedictos abbatem et monachos in eum statum, in quo tempore appellationis factae ex verisimilibus et probabilibus causis ad nos legitime interpositae fuisse noscuntur, proprietatis parti utrilibet salvo iure, decernimus reducendos, ac fructus medii temporis perceptos censuimus pariter assignandos eisdem. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, in eum statum, in quo tempore appellationis fuisse noscuntur, praefatos abbatem et monachos reducatis, ac faciatis eisdem pariter resignari fructus medii temporis universos; contradictores, si qui fuerint, vel rebelles, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. [Dat. Rom. ap. S. Petr. XI. Kal. Dec. 1205.]

Capitulum LII. Itineris arreptio habet vim appellationis, si servantur ea, quae servari debent in appellatione. H. d. secundum unum intellectum intrinsecum.

Idem S. Augustini et S. Gregorii Prioribus. Dilecti filii I. et H. [dilectorum filiorum] prioris et monachorum Cantuariensis ecclesiae nuncii nobis humiliter retulerunt, quod, quum pro causa, quae inter dictos priorem et monachos, et venerabilem fratrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum super capella de Lamede vertebatur, ab ipsis priore et monachis ad sedem apostolicam mitterentur, sicut eis propositum fuit, idem archiepiscopus post iter arreptum in eos excommunicationis sententiam promulgavit. Quum autem plus sit ad sedem apostolicam facto provocare, quam verbo, et ipsis propter dictam causam ad Romanam ecclesiam venientibus intelligatur ad sedem apostolicam provocatum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, dictos I. et H. appellatione postposita denuncietis excommunicationis vinculo non teneri. [Dat. Perusii III. Id. Sept. 1198.]

Capitulum LIII. Per clausulam: «appellatione remota» inhibetur omnis appellatio, quae a iure non indulgetur expresse. Hoc dicit, usque ad §. Verum. - §. 1. Licet excommunicatus ab excommunicatione appellet, nihilominus denunciari potest, et beneficii reditibus spoliari. Hoc dicit.

Idem Episcopo Helinensi. Pastoralis officii diligentia (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Quaesivisti, etiam diligenter, utrum, quando inhibetur appellatio in rescripto, frustratoria tantum apellatio inhibita videatur, ut ab omni gravamine liceat appellare, an omnis appellatio videatur exclusa, nisi tantum in casibus expressis a iure. Nos igitur attendentes, quod per appellationem frustratoriam, etiamsi non fuisset inhibita, negotium non debeat impediri, diligentiae tuae breviter respondemus, quod quaelibet provocatio intelligitur removeri, quae a iure non indulgetur expresse; sed, si appellans fuerit gravatus iniuste, gravamen huiusmodi per superiorem poterit emendari. §. 1. Verum quia multotiens quis ad tempus per appellationem legitimam a iudicis sui quoad aliquem certum articulum eximitur potestate, consuluisti nos, utrum, si quis excommunicationis sententia innodatus ante denunciationem ipsius ab ea, tanquam minus rationabiliter promulgata, in eo casu, in quo ante sententiam appellatio vires obtinuisset, curaverit provocare, eo, quod per appellationem interpositam excommunicantis videtur iurisdictio dormitasse, ipse denunciare possit eundem, et ad tempus ecclesiasticis beneficiis clericum spoliare, quum per provocationem taliter factam suo effectu excommunicatio non privetur. Nos itaque inquisitioni tuae respondemus, quod, quum exsecutionem excommunicatio secum trahat, et excommunicatus per denunciationem amplius non ligetur, ipsum excommunicatum denunciare non immerito potes, ut ab aliis evitetur. Et illi nimirum proventus ecclesiastici merito subtrahuntur, cui ecclesiae communio denegatur. [Quum autem etc. Postulasti etc. (cf. c. 29. de iure patr. III. 38.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]

Capitulum LIV. Si appellans ad superiorem comparet coram iudice inferiori super concernentibus ipsam appellationem, ipsi appellationi renunciare videtur. Si autem protestetur, quod propter hoc non intendit renunciare appellationi, tanquam contraria allegans non est audiendus, nisi notorium sit, actum illum esse iniustum, super cuius emendatione adivit inferiorem. H. d. et est bonus casus.

Idem Episcopo Parisiensi. Sollicitudinem pastoralis officii +prudenter exsequeris, quum super dubitationibus iuris responso sedis apostolicae postulas edoceri. Sane, quum, sicut ex tua insinuatione recepimus, duobus coram suo episcopo litigantibus, alter eorum ad sedem apostolicam appellasset, episcopus interpositae appellationi non deferens, sed appellantem reputans contumacem, ipsum excommunicationis vinculo innodavit; qui coram metropolitano suo de episcopo sibi petiit super hoc iustitiam exhiberi, asserens, quod post appellationem legitime ad nos interpositam ipsum excommunicaverat, et excommunicatum fecerat publice nunciari, et petens, se ad eum statum, in quo fuerat appellationis tempore, a metropolitano reduci, denunciari videlicet absolutum, adiiciens etiam, quod appellationi non renunciabat obiectae, sed prosequi volebat eandem. +Unde tua fraternitas requisivit a nobis, utrum metropolitanus de huiusmodi conquestione cognoscere valeat, et, si repererit, illum legitime provocasse, an eum denunciare debeat absolutum, et an, si episcopus coram archiepiscopo appellaverit, ne is, qui excommunicatus ab eo fuerat, absolvatur, appellationi sit huiusmodi deferendum. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, sicut metropolitanus de appellatione ad nos interposita cognoscere omnino non valet, sic nec de his, quae post appellationem ipsam fuerant innovata, dummodo de aliis cognosci non possit, nisi [et] de appellatione pariter cognoscatur, vel de iis, quae appellationis causam contingere cognoscuntur. In quo casu si metropolitanus ad cognoscendum partes suas interponere forte praesumeret, episcopus utique posset ad appellationis beneficium convolare. Nam ad officium eius, qui de appellatione cogniturus est, pertinet prudenter corrigere quae contra ipsam invenerit attentata. Si vero notorium forsan exsisteret, quod mandatum episcopi indiscretum fuerat vel iniustum, cui non tenebatur subditus obedire, ac per consequentiam ei liqueat evidenter, subditum legitime provocasse, potest archiepiscopus auctoritate metropolitana declarare subditum irrationabiliter exstitisse anathematis mucrone percussum. Quum autem excommunicatus, qui appellaverat, iuxta praescriptam formam coram archiepiscopo deponit contra episcopum quaestionem, ut videlicet de iniuria sibi ab episcopo irrogata cognoscat, metropolitanus ipse ad cognoscendum de causa potest interponere partes suas, quum ille appellationis prosecutioni renunciare tacite videatur. Sed si verbo vel facto appellationem se velle prosequi protestetur, sicut in proposito casu superius est expressum, non est tanquam adversa petens et sibi contrarius audiendus. [Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Id. Dec. Ao. X. 1207.]

Capitulum LV. Per appellationem legitime interpositam principale cum accessoriis ad iudicem appellationis defertur, et sententiae excommunicationis et interdicti post appellationem latae non tenent.

Idem Episcopo et Cantori Trecensibus. Dilectis filiis decano Altissiodorensi, ac magistro R. venerabilis fratris nostri Altissiodorensis episcopi procuratore in nostra praesentia constitutis, idem magister proposuit coram nobis, quod, quum dictus episcopus R. presbyterum domus Dei [de Monte atrito,] in qua provisionem et dispensationem plenariam idem episcopus obtinere dignoscitur, detineri faceret vinculis mancipatum pro eo, quod bona quaedam eiusdem domus, quae furtive subtraxerat, restituere detrectabat, propter quod etiam ab eodem episcopo fuerat excommunicationis vinculo innodatus, et supradictus decanus episcopum monuisset, ut ei restitueret vel saltem recrederet presbyterum memoratum, quem ad iurisdictionem suam spectare firmiter asserebat, [idem episcopus multiplicem rationem allegans, quare se ad hoc nullatenus teneri dicebat, eundem presbyterum restituere vel recredere penitus recusavit, proponens, quod super hoc eidem decano paratus erat in propria curia, quum decanus eius vasallus exsisteret, vel coram arbitris communiter eligendis, seu etiam coram metropolitano iustitiam exhibere. Decanus autem haec omnino recusans coepit graviter comminari, quod tale aliquid faceret, quod episcopo displiceret, propter quod] episcopus metuens, ne decanus aliquid in suum praeiudicium attentaret, se ac suos, statum ecclesiae ac civitatis suae protectioni metropolitani supponens, ad eius audientiam appellavit, festum sanctae Mariae Magdalenae proximo praeteritum terminum appellationi praefigens. Verum decanus post modicum tempus canonicis Altissiodorensibus convocatis, interdictum huiusmodi eis contradicentibus promulgavit, ut episcopo in civitate praesente a divinis in Altissiodorensi ecclesia cessaretur. Postmodum vero quum die appellationi praefixo comparuissent partes coram officiali curiae Senonensis, decanus allegans, quod appellationi ab episcopo interpositae ideo non duxerat deferendum, quoniam presbyter supradictus adhuc in vinculis tenebatur, quando ad nos vocem appellationis emisit, officialis autem iudicavit irritum interdictum a decano post appellationem episcopi ad sedem metropoliticam interpositam promulgatum, +[capitulo ecclesiae Altissiodorensis iniunxit, ut interdictum illud nullatenus observaret. Quumque postmodum episcopo praesente decanus firmiter inhiberet, ne in ecclesia cantaretur, et G. capellanum episcopi cantantem ibidem post appellationem ad nos interpositam vinculo excommunicationis adstringens, divinum officium in ecclesia impediret, nec monitus per episcopum saepius officium perturbare desisteret, episcopus demum ipsum tanquam contumacem et incorrigibilem excommunicationis mucrone percussit; quem postea venerabilis frater noster Senonensis archiepiscopus devitandum publice nunciavit. Unde procurator ipse postulavit a nobis, ut supradictam interdicti sententiam irritam iudicantes, excommunicationis ab episcopo latam sententiam faceremus usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Decanus autem proposuit ex adverso, quod quum episcopus R. presbyterum pertinentem ad iurisdictionem suam faceret in vinculis detineri, et ipse tam a clericis quam laicis civitatis fuisset graviter increpatus, tanquam negligeret ius ad se pertinens defensare, qui ad servandas ecclesiae consuetudines iuramento super hoc praestito tenebatur, per se ipsum episcopum monuit, ut presbyterum ipsum restitueret libertati, paratus sufficienter ostendere, quod ad iurisdictionem suam idem presbyter pertinebat, eundem episcopum demum faciens per plures alios commoneri, ut presbyterum sibi redderet vel recrederet, vel saltem poneret in sequestro. Quumque nequisset episcopus ad istorum aliquod inclinari, capitulo convocato decanus de conniventia eius huiusmodi posuit in ecclesia interdictum, ut episcopo in civitate praesente cessaretur in ecclesia penitus a divinis, exsecutionem nihilominus sententiae suspendendo, donec super hoc haberet cum archiepiscopo, qui proximo venturus erat in civitate, tractatum, per quem sperabat posse concordiam reformari. Ceterum licet postea praesente archiepiscopo episcopum monuisset, ut aliquem supra dictorum modorum ad liberationem presbyteri acceptaret, in nullo tamen perficere potuit apud eum; quin immo ad metropolitanae sedis audientiam episcopus appellavit, appellationi suae praefigens terminum supra dictum. Unde decanus in :Capitulum rediens canonicis universis iniunxit, ut interdictum, sicut ab eo positum fuerat, observarent. Die vero appellationi praefixo coram Senonensi officiali decanus cum episcopi procuratore comparens, et gravamen sibi metuens imminere, ad sedem apostolicam appellavit, Laetare Ierusalem appellationi suae termino constituto, et se ac statum suum et Altissiodorensis ecclesiae protectioni sedis apostolicae supponendo. Quum autem episcopo praesente post haec decanus G. clericum eiusdem episcopi pro eo, quod duos clericos violenter ceperat, excommunicatum publice nunciasset, et mandasset clericis, ut a se latam interdicti sententiam observarent, episcopus in ipsum decanum excommunicationis sententiam promulgavit, excommunicatum eum saepe dicto archiepiscopo et capitulo Senonensi nunciando. Propter quod ipsum archiepiscopus de quorundam consilio nunciavit publice devitandum, licet quidam canonici Senonenses saniori ducti consilio non vitaverint communionem ipsius. Ex] his igitur et aliis, quae utrinque fuere proposita coram nobis, intelleximus evidenter, quod, etsi episcopus prudenter et utiliter providisset, ut decano recredidisset presbyterum saepe dictum ad omnem prorsus scandali materiam amputandam, Quia vero idem episcopus, sicut praemissum est, diversos modos expressit, secundum quos decano paratus fuit super captione presbyteri iustitiam exhibere, ad metropolitanam sedem appellans, decanus non potuit post hoc ferre sententiam interdicti, et ideo de consilio fratrum nostrorum sententiam ipsam ab eo post appellationem legitime promulgatam irritam decernimus et inanem, illo non obstante, quod decanus ad excusationem suam quasi variando proposuit coram nobis, quod, priusquam episcopus appellasset, ipse sententiam tulerat, cuius tamen effectum ad tempus duxerat suspendendum, quum interim appellatione interposita procedere non debuerit ad sententiam exsequendam, officialis tamen processum, qui post appellationem ad sedem apostolicam interpositam huiusmodi sententiam interdicti irritam et inanem decrevit et mandavit penitus non servari, temerarium iudicantes, quum appellatione ad nos interposita nihil debuerit innovari. Praeterea licet excommunicationis sententia in decanum per episcopum promulgata rite lata prima facie videretur, quoniam, quum per iam dictum officialem esset prohibitum, ne servaretur in ecclesia interdictum, et idem decanus, ne celebraretur in ecclesia prohibendo, divinum videretur officium perturbare: quia tamen per appellationem ad nos interpositam ex parte decani, cui etiam officialis duxerat deferendum apostolos concedendo, non solum principale negotium, sed accessoria etiam ad nostrum referebantur examen: eandem sententiam post appellationem huiusmodi promulgatam decernimus viribus caruisse, ac ipsum decanum ea non fuisse ligatum. Verum licet archiepiscopus quorundam consilio circumventus post appellationem praedictam, de qua sibi per officialis sui literas innotuerat, decanum denunciaverit evitandum, Senonenses tamen canonicos, qui saniori ducti consilio communicaverunt eidem, ut appellationi ad nos interpositae magis quam denunciationi ab archiepiscopo factae deferrent, inculpabiles iudicamus. [Quia vero etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. IV. Id. Ian. Ao. X. 1207.]

Capitulum LVI. Postquam Papa aliquam causam ad se revocat, non valet processus postea per minorem iudicem factus; sicut non valeret, si fuisset ab eo legitime appellatum. Hoc dicit, ut cuilibet lecturae satisfiat.

Idem Mediolanensi Archiepiscopo. Ut nostrum prodeat de vultu Dei iudicium (Et infra: [cf. c. un. Ut eccl. benef. III. 12.]) Iudicibus dedimus in mandatis, ut, si etiam post secundum mandatum, per quod totius cognitionem negotii ad nostrum iudicium revocavimus, traditionem sigilli dicto H. a te cognoscerent esse factam, eam decernerent irritam et inanem, inhibentes illi, ne quomodolibet eo uti praesumeret, quum plus sit, Romanum Pontificem ad se aliquod revocare negotium, quam quemquam ad eum super aliquo negotio provocare. Tolerabamus autem etc. (cf. c. un. Ut eccl. benef. III. 12.) [Dat. Perusii IX. Kal. Oct. 1198.]

Capitulum LVII. Si terminum appellationis prosequendae statutum ab homine altera pars praevenit, hoc tacito literas impetrando, literae non valent: sed terminum iuris etiam appellatus praevenire potest, dummodo nimium non praecurrat. Et ubi ex dilatione imminet periculum, etiam neutra parte prosequente potest iudex ad quem supplere, partes compellendo ad prosecutionem.

Idem Abbati sancti Felicis et G. Canonico Bononiensibus. Oblatae nobis vestrae literae continebant, quod, quum quidam iudices, quibus causa, quae inter Sambr. et Rinocor. plebes vertebatur, absque appellationis remedio fuerat ab apostolica sede commissa, pro plebe Sambriensi sententiam protulissent, et a procuratore plebis de Rinocor. ad nos fuerit sine termino appellatum, nec delatum appellationi fuisset, nec ad prosecutionem ipsius terminus a iudicibus partibus assignatus: plebanus de Sambro super observatione praedictae sententiae, sicut rationabiliter lata erat, nostras ad vos literas et alia pars alias commissionis literas a nobis super infirmanda [vel confirmanda] eadem postmodum ad alios iudices impetravit, nulla in posterioribus literis de prioribus habita mentione. Unde in dubitatione revocato, an posteriores iudices, vel vos de illa debeatis cognoscere, nos super hoc consulere voluistis, [adiicientes nihilominus, a quibusdam sapientibus pro parte fuisse propositum appellante, quod, quum in tali articulo de legis beneficio annum habeat, infra quem secundum se communiterve ipsam exsequi litem possit, medio tempore pro suo arbitrio, quando vellet, prosequi poterat appellationem eandem, nec ad id compelli debebat, antequam idem temporis spatium haberetur. Quare nullius esse valoris primas literas asserebant, etsi de ipsis nulla sit mentio habita in secundis. Pro parte vero altera quosdam alios iurisperitos dixisse, quod quum interesset eiusdem, ne tamdiu sententia maneret suspensa et ipsius confirmatio differretur, et iudices, qui eam protulerant, appellationem praedictam non duxerint admittendam, tum quia fuerat a nobis inhibita, tum quia frivola videbatur, licite pars potuit appellata huiusmodi literas interim impetrare, praesertim quum, si aliter diceretur, gravem interdum ecclesiae sustinerent iacturam, quum in causis ecclesiasticis secundum canones appellare liceat, quotiens gravamen occurrit vel alia iusta causa. Unde contingere posset, si taliter annus cuilibet provocanti daretur, quod causa usque ad sex vel octo annos debitum non sortiretur effectum. Quosdam insuper alias opinatos, quod primae valebant literae, non secundae, sed pars, quae appellaverat, infra annum suam appellationem prosequi non tenebatur]. Licet igitur appellanti legitime a sententia indulgeatur annus a lege, aut [etiam] ex iusta causa biennium ad appellationem interpositam prosequendam; quia tamen huiusmodi terminus potest restringi non solum a provocante, verum etiam a iudice, a cuius sententia provocatur, quum ideo sit constitutus, non ut terminus ipse praeveniri non possit, sed ne valeat prorogari, credimus distinguendum, in quo casu literae impetrantur. Et quidem, quando certus terminus ab appellante vel a iudice appellationi praefigitur prosequendae, si eo tacito appellatus literas impetraverit, huiusmodi literae tanquam tacita veritate subreptae obtinere non debent aliquam firmitatem. Si vero non sit aliquis certus terminus a iudice vel ab appellante praefixus, pars appellata infra terminum constitutum a lege, dummodo nimium non praecurrat, ut appellantem in commissione impetranda supplantet, commissionis literas poterit impetrare, quarum auctoritate in appellationis causa legitime procedatur ita, quod, si appellans voluerit in causa appellationis procedere, oportebit eum agere sub iudice sic obtento, nisi possit eum legitime recusare. Quod si agere noluerit appellans, appellatus potest nihilominus prosequi causam ipsam, maxime si sentiat, sibi ex dilatione imminere gravamen. Superior quoque iudex, si viderit, ex dilatione periculum imminere, potest et debet, neutro prosequente appellationem, occurrere, ut periculum evitetur, puta, si a sententia lata super confirmatione alicuius electi fuerit provocatum, et utraque pars velit etiam [usque] ad annum prosecutionem appellationis differre, potest utique, immo debet superior iudex, ad quem fuerat appellatum, terminum provide moderari, ne gregi dominico diu desit cura pastoris. Ex his igitur consultationi vestrae noveritis esse responsum, quod per posteriores non derogatur prioribus legitime impetratis, per quas ad confirmandam sententiam vel infirmandam praevia potest ratione procedi. [Dat. Viterbii VII. Id. Iul. Ao. XII. 1209.]

Capitulum LVIII. Altera parte contumaciter absente potest iudex appellationis etiam principale negotium definire, si post litem contestatam fuerit appellatum.

Idem. Per tuas nobis literas requisisti, utrum, si sub alicuius examine post latam sententiam, vel saltem post depositiones testium publicatas et lectas, fuerit ad sedem apostolicam appellatum, hi, qui super haec delegantur a nobis, si altera partium eorum se noluerit conspectibus praesentare, causam sibi delegatam iudiciali possint calculo terminare. Nos igitur consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum lis super eodem negotio coram primis iudicibus sit legitime contestata, poterunt iudices delegati, eo, qui convenitur, se per contumaciam absentante, quum eis de meritis causae liquebit, commissum sibi negotium diffinire.

Capitulum LIX. Notabile et famosum :Capitulum, habens multa nova dicta utrumque ius limitantia; et h. d. in summa, inhaerendo simpliciter verbis literae: Appellans ante sententiam tenetur exprimere causam rationabilem coram ipso iudice a quo, nec admittitur exceptio, quod prius miserat nuncium ad sedem apostolicam, vel quod literas impetraverat, quae nondum sunt iudici praesentatae.

Idem in concilio generali. Ut debitus honor deferatur iudicibus, et litigatoribus consulatur super laboribus et expensis, statuimus, ut, si quis coram idoneo iudice convenerit adversarium, ille ante sententiam ad superiorem iudicem absque rationabili causa non provocet, sed coram illo suam iustitiam prosequatur, non obstante, si dicat, quod ad superiorem iudicem nun-cium destinaverit, aut etiam literas impetraverit ab eodem, priusquam delegato fuerint assignatae. Quum autem ex rationabili causa putaverit appellandum, coram eodem iudice causa probabili appellationis exposita, tali videlicet, quae, si foret probata, deberet legitima reputari: superior de appellatione cognoscat. Et si minus rationabiliter eum appellasse constiterit, illum ad inferiorem remittat, et in ex-pensis alteri parti condemnet; alioquin ipse procedet, salvis constitutionibus de maioribus causis ad sedem apostolicam referendis.

Capitulum LX. Si iudex, a quo est appellatum a gravamine, illud revocat, potest in principali causa procedere.

Idem in eodem. Quum cessante causa cesset effectus, statuimus, ut, sive iudex ordinarius sive delegatus aliquid comminando vel interloquendo protulerit, quo exsecutioni mandato alter litigantium gravaretur, et sano usus consilio ab huiusmodi interlocutionis vel comminationis effectu destiterit, libere in causae cognitione procedat, non obstante, si a tali comminatione vel interlocutione fuerit appellatum, dummodo non sit ex alia causa legitima suspectus, ne processus negotii frivolis occasionibus retardetur.

Capitulum LXI. Volens iudicem recusare, debet coram eodem suspicionis causam proponere, et eam coram arbitris communiter eligendis probare, qua non probata sua iurisdictione iudex utitur in principali; ea vero probata, remittit negotium ad superiorem, vel causam committit de recusatoris consensu. - (Porro etc.:) In notoriis non admittitur appellatio. In dubiis causa probabilis coram iudice est exprimenda, quae debeat legitima reputari, quam si non prosequitur, iudex a quo in causa procedat. Idem si prosequitur, et non probat. Haec autem constitutio non extenditur ad regulares. H. d.

Idem in eodem. Quum speciali sit prohibitione provisum, ne quis in aliquem excommunicationis sententiam nisi competenti commonitione praemissa promulgare praesumat, volentes etiam providere, ne forte commonitus frustratoriae recusationis vel appellationis obtentu monentis possit declinare examen, statuimus, ut, si allegaverit, se iudicem habere suspectum, coram eodem causam iustae suspicionis assignet, et ipse cum adversario, vel, si forte adversarium non habeat, cum iudice arbitros communiter eligat; aut, si forte communiter convenire non possint, absque malitia ipse unum, et ille alium eligat, qui de suspicionis causa cognoscant. Et si nequiverint in unam concordare sententiam, advocent tertium, ut quod duo ex ipsis decreverint robur obtineat firmitatis; sciantque se ad id fideliter exsequendum ex iniuncto a nobis in virtute obedientiae sub obtestatione divini iudicii districto praecepto teneri. Causa vero suspicionis legitima coram ipsis infra competentem terminum non probata, sua iurisdictione iudex utatur. At ipsa probata legitime, de recusatoris assensu personae idoneae committat negotium recusatus, vel ad superiorem transmittat, ut in eo ipso procedat secundum quod fuerit procedendum. Porro commonito ad appellationis obstaculum convolante, si eius excessus evidentia rei, vel ipsius confessione, aut alio modo legitimo fuerit manifestus, quum appellationis remedium non sit ad defensionem iniquitatis, sed ad praesidium innocentiae institutum, non est provocationi huiusmodi deferendum. Excessu quoque dubio exsistente, ne frivolae appellationis diffugio appellans iudicis processum impediat, coram eodem probabilem causam appellationis exponat, talem videlicet, quae, si foret probata, deberet legitima reputari, et tunc, si habuerit ad-versarium, infra terminum secundum locorum distantiam et temporis qualitatem et naturam negotii ab eodem iudice moderandum, appellationis causam prosequatur. Quam si prosequi non curaverit, extunc ipse iudex appellatione non obstante procedat. Nullo autem adversario comparente, quum iudex ex suo procedat officio, appel-lationis causa coram superiore probata, superior suae iurisdictionis officium exsequatur. Sed si appellans in eius probatione defecerit, ad eum, a quo ipsum malitiose appellasse constiterit, remittatur. Ceterum has duas constitutiones praemissas nolumus ad regulares extendi contra suas speciales observantias.

Capitulum LXII. Si iudex confessionem advocati eadem die revocatam pro litis contestatione velit habere, vel processum a subdelegato subdelegati factum ratificat, licita appellatur.

Honorius III. Decano, Cancellario et Cantori Linconiensibus. Quum causam, quae inter dilectos filios abbatem et fratres de Valle sancti Ioannis de Croston Praemonstratensis ordinis ex parte una, et priorem et canonicos de Novo loco Eboracensis dioecesis ex altera super ecclesia de Holiseth vertitur, utriusque partis procuratoribus apud sedem apostolicam constitutis, dilecto filio nostro R. sancti Angeli diacono cardinali commiserimus audiendam, +P. et B. procuratores praedictorum abbatis et fratrum in ipsius praesentia constituti, petebant instanter, ut processum approbantes de Rievalle et Bellanledae abbatum et prioris de Malton, quibus ipsa causa a bonae memoriae I. Papa praedecessore nostro fuerat delegata, causam ipsam, quae tanto tempore iam duraverat, dignaremur sententialiter terminare. W. vero Procurator praedictorum prioris et canonicorum proposuit ex adverso quod coram praedictis iudicibus lis non fuerat contestata, sed perperam processerant ex abrupto. Nam quum die statuta idem coram subdelegatis iudicum delegatorum comparens inducias ad proponendum exceptiones dilatorias petiisset, quia advocatus ipsius ductus errore respondit, quod ecclesia de Novo loco ecclesiam ipsam, de qua erat quaestio, per quadraginta annos et amplius pacifice possederat et quiete, licet ipse eadem die advocati errorem corrigens, ipsius responsionem, quae suae petitioni contradicere videbatur, ne per eam aliquod sibi posset praeiudicium generare, pro eo, quod ante litis contestationem sunt exceptiones dilatoriae proponendae, coram eisdem iudicibus revocavit. Iudices tamen per huiusmodi responsionem erroneam advocati litem contestatam fore credentes, non solum ad receptionem et examinationem testium partis alterius temere processerunt, +sed etiam gravamini gravamen addentes, quum examinationem quorundam testium priori de Vellebeo et suo coniudici delegassent, qui vices suas subdelegarunt aliis contra canonicas sanctiones, receptionem et examinationem testium ab ipsis de facto, quum de iure nequiverint, factam minus provide approbarunt. Propter quae gravamina ex parte praefatorum prioris et canonicorum ad sedem fuit apostolicam appellatum. Unde idem procurator cum instantia postulabat, ut memoratum iudicum processum decerneremus irritum et inanem. Quia vero super praemissis nobis non potuit fieri plena fides, discretioni vestrae utriusque partis procuratorum assensu Mandamus, quatenus, si dicti prior et canonici de Novo loco infra tres menses post susceptionem praesentium legitime probaverint coram vobis, quod per praefatum W. procuratorem ipsorum eadem die advocati responsio exstiterit revocata, quia sic per consequens lis contestata non fuit, quum etiam procuratores alterius partis recognoverint, litem non aliter quam per dicti advocati responsionem, praescriptionem temporis allegantis contestatam fuisse, vel quod primi delegati, videlicet abbas de Rievalle et eius collegae testes receptos a subdelegatis subdelegatorum suorum, sicut ab altera parte proponitur, approbaverint quum secundum canonicas et legitimas sanctiones non nisi delegatus a principe causam alii valeat delegare, quicquid ab ipsis post appellationem eorum factum est, dummodo haec in appellatione ipsa expressa fuerint, nuncietis irritum et inane.

Capitulum LXIII. Non sufficit appellanti docere, quod exceptionem legitimam et veram opposuit et appellavit, nisi doceat propter exceptionem admissam appellasse. H. d. et est casus not. et quotidianus.

Idem Decano et Thesaurario et P. S. Petri Canonico Zamorensibus. Dilecto filio G. capellano nostro, D. presbytero et I. episcopi et G. capituli Salamantini procuratori a nobis auditore concesso, procurator capituli pro se et procuratore ipsius episcopi proposuit coram eo, quod, quum dictus presbyter super receptione sua in Salamantina ecclesia exsecutorias a nobis ad archidiaconum Civitatensem et collegas eius literas impetrasset, partibus coram eis exsecutoribus constitutis, fuit ex parte ipsorum episcopi et capituli allegatum, quod, quum in ipsa sit ecclesia certus numerus canonicorum iuramento firmatus, de quo in literis ad eos directis mentio non fiebat, per eas non debebant contra ipsos procedere, et, ne aliter facerent, fuit ad nostram audientiam, assignatis quibusdam aliis causis legitimis, appellatum. +Sed ipsi exsecutores, huiusmodi appellatione contempta, excommunicationis sententiam in episcopum et :Capitulum protulerunt. Quare petebat procurator praedictus, sententiam ipsam irritam nunciari, et dictum presbyterum super hoc ab eorundem episcopi et capituli vexatione compesci. (Et infra:) Quoniam igitur, etsi per confessionem ipsius presbyteri factam coram auditore praedicto constiterit, Salamantinam ecclesiam habere certum numerum canonicorum iuramento firmatum, et huiusmodi exceptionem coram exsecutoribus supra dictis fuisse propositam, et etiam, quod appellatum exstiterit ab eisdem, quia tamen non constitit, quod propter exceptionem huiusmodi non admissam aliamve legitimam causam fuerit appellatum, discretioni vestrae mandamus, quatenus, si vobis constiterit, praefatam exceptionem huiusmodi de certo canonicorum numero iuramento firmato, vel alias legitimas exceptiones fuisse propositas coram ipsis exsecutoribus, nec admissas; ac ideo partem episcopi et capituli appellasse, ipsorum exsecutorum processum denuncietis irritum et inanem.

Capitulum LXIV. Appellans, qui terminum appellationi praefigit, si mittit procuratorem ad impetrandum et contradicendum tantum, et appellatio fuit recepta a iudice, vel approbata a parte, adversario legitime prosequenti condemnatur in expensis. H. d. secundum communem intellectum, licet glossa aliud senserit.

Idem sancti Andreae Archidiacono et Magistro Canonico de Melten. Nicolao militi ac fratri E. monacho monasterii sanctae Mariae de Drundaniam Cisterciensis ordinis dioecesis Candidae casae apud sedem apostolicam constitutis dilectum filium nostrum S. sancti Africani diaconum cardinalem concessimus auditorem. In cuius praesentia quum dictus monachus non nisi ad impetrandum et contradicendum procurator fuerit institutus, sicut ex literis dictorum abbatis et conventus constitit evidenter, supplicavit humiliter idem miles, ut contra ipsos tanquam contumaces procedere deberemus, +ac dare aliquibus in mandatis, qui eosdem pro eo, quod ad prosequendam appellationem emissam procuratorem minus idoneum destinarunt, ipso eandem personaliter prosequente, in resarciendis sibi damnis et expensis legitime condemnantes, eo prius, sicut iustum fuerit, restituto, audiant super his quae contra praedictos abbatem et conventum praefatus miles rationabiliter duxerit proponenda. Quia vero super praemissis nobis non potuit fieri plena fides, de assensu militis et monachorum praedictorum discretioni vestrae Mandamus, quatenus, si vobis constiterit, dictos abbatem et conventum appellationi suae terminum praefixisse, quum ad prosequendam eandem sufficientem procuratorem non miserint, memorato milite ipsam personaliter prosequente, ipsos ad restituendas expensas a tempore appellationis factas eidem militi condemnetis, eodemque, sicut iustum fuerit, primitus restituto, audiatis causam, et appellatione remota fine debito terminetis.

Capitulum LXV. Ab eadem sententia ab eodem tertio appellare non licet.

Idem Episcopo Mantin. et P. Canonico Tuscanensi. Sua nobis R. tutor filiorum quondam B. civis Tuscanensis petitione monstravit, quod, quum inter ipsum ex una parte, et F. pro se, ac Petrum Campumallum tutorem B. quondam filii B. concives suos ex altera super quadam summa pecuniae et rebus aliis coram R. tunc iudice comitatus Tuscanensis non ex delegatione apostolica quaestio verteretur, idem diffinitivam pro eodem R. sententiam promulgavit, quae bis fuit per iudices delegatos a sede apostolica confirmata. Sed licet Petrus Picheta canonicus Tuscanensis, cui exsecutionem ipsius sententiae dicimur commisisse, ipsum in possessionem quarundam domorum et aliarum rerum legitime induxisset, quia pars altera, quae ab aliorum delegatorum cognitione semel et iterum appellaverat, tertio vocem appellationis ad nos emittens contra legitimas sanctiones, dilecto filio P. Severini canonico Tuscanensi et eius collegae cognitionem ipsius sententiae a nobis obtinuit delegari, +illi, prout erant contra eum plus debito animosi a possessione praedicta contra iustitiam eiecerunt eundem. Quumque dilectus filius noster R. sanctae Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis super appellatione tertio ad nos emissa utrique parti a nobis datus auditor, interlocutus fuerit, illos non potuisse de iure tertio appellare, nos praedicto P. Severini et eius collegae nostris dedimus literis in mandatis, ut in negotio ipso nequaquam procedere attentarent.

Capitulum LXVI. Appellatio omisso medio iudice interposita causam non devolvit exceptione opposita. Hoc dicit secundum communem intellectum.

Idem Magistro G. Archidiacono et Officiali Lemon. Dilecti filii prior et conventus de Lacu Rubeo transmissa nobis petitione monstrarunt, +quod, quum inter ipsos ex parte una, et F. de Hambaro, militem Claromontensis dioecesis ex altera super quodam nemore et rebus aliis coram magistro A. canonico Claromontensi non ex delegatione apostolica quaestio verteretur, idem miles ad venerabilem fratrem nostrum Bituricensem archidiaconum frustratorie vocem appellationis emittens, causam super his officiali Bituricensi obtinuit delegari. Coram quo Ex parte dictorum prioris et conventus fuit excipiendo propositum, quod, quum omisso dioecesano episcopo fuisset ad eundem archiepiscopum appellatum, ad quem gradatim fuerat appellandum, in causa ipsa de iure procedere non poterat, nec debebat. Sed quia dictus officialis archiepiscopi huiusmodi eorum exceptionem admittere denegabat, ipsi ad nostram audientiam appellarunt. At ille, ipsorum appellatione contempta, suspensionis et interdicti tulit sententias in eosdem. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus, si dictas sententias post huiusmodi appellationem inveneritis esse latas in eos, denuncietis eas penitus non tenere.

Capitulum LXVII. Si is, qui desiit esse tutor, nomine pupilli convenitur invitus, poterit appellare.

Gregorius IX. Magistro scholarium H. et G. de Rupe Canonicis S. Andoniani Morinensis dioecesis. Ex parte M. dominae de Colb. nobis fuit oblata querela, quod, quum nobis mulier domina de Bellebron. super quibusdam terris ipsam nomine filiorum suorum coram iudicibus auctoritate nostra traxisset in causam, eadem in iudicum ipsorum excipi fecit praesentia, quod, quum res, de quibus in iudicio agebatur, et praedicti filii eius sub potestate et tutela ipsius minime permanerent, quum iam ad secunda vota transisset, super his ei non tenebatur ipsorum nomine, quorum tutrix esse desierat, respondere. Sed quia dicti iudices hac exceptione neglecta nihilominus ad hoc compellebant eandem, ipsa sentiens se gravari, nostram audientiam appellavit. Ideoque manda-mus, quatenus, si ita est, revocato in irritum, quicquid post appellationem huiusmodi inveneritis attentatum, audiatis hincinde proposita, etc.

Capitulum LXVIII. Si iudex de iure dubitans vult consulere superiorem, debet consultationis copiam partibus edere; alias eius verbis consultationis fides non adhibetur.

Idem Magistro et Fratribus domus Moriensis. Intimasti (Et infra:) Praeterea Hospitalariis ignorantibus, et non facta eis copia de inquisitionis processu ad nos relationem transmisisse noscuntur, quum iuxta legitimas sanctiones, quotiens relaturum se iudex quilibet pollicetur, illico litigatoribus apud acta consultationis exemplum edere teneatur.

Capitulum LXIX. Si ante litem contestatam circa principale negotium iudex aliquid innovat, vel diem assignatam sine causa praevenit, licite appellatur. Et si procurator datus ad impetrandum super appellatione non servavit formam mandati, auditur appellans etiam post annum.

Idem Archiepiscopo, Archidiacono et G. Canonico Turonensibus. Significante Aurelianensi episcopo nos noveritis accepisse, quod, quum decanus et :Capitulum Magdunense ipsum super eo, quod dicebant alibi, quam in stallis decani et capituli praedictorum carnifices carnes vendere non debere, coram iudicibus auctoritate apostolica convenissent, petentibus tandem decano et capitulo nominatis iudicum officium implorando, ut, quum idem episcopus post citationem carnes in stallis aliis vendi fecisset, quod per eum super hoc factum fuerat in statum pristinum revocarent, pro parte ipsius fuit propositum, quod, quum lis praesertim non fuisset super negotio contestata, locum imploratio huiusmodi non habebat, adiiciens, quod, quum de consensu partium coram dictis iudicibus ad litigandum super ipso negotio certus dies statutus fuisset, et quantum ad illam diem solutum fuisset iudicium eorundem, praevenire diem ipsum ac audire partem adversam in tali imploratione absque consensu partium non debebant. Et quia super his non audiebant eundem, nostram audientiam appellavit. Et licet procuratorem suum infra annum ad huiusmodi appellationem miserit prosequendam, quia tamen dictus procurator, ut creditur, circumventus contra inhibitionem ipsius episcopi nostras super hoc ad quosdam iudices certa ratione suspectos literas impetravit, dictus episcopus uti noluit literis sic obtentis, petens non obstante lapsu anni ad prosecutionem appellationis admitti. Ideoque mandamus, quatenus, si inhibitione huiusmodi et praemissis causis appellationis vel earum altera constiterit, revocato in irritum, etc. Usque ad attentatum in iam dicto negotio iuxta priorum continentiam literarum, etc.

Capitulum LXX. :Capitulum famosum et multum allegabile, et h. d.: Ad iustificandam appellationem ex causa interpositam probare oportet causae veritatem coram iudice ad quem, nisi fuerit coram iudice a quo oblata et reiecta. H. d. singulariter usque ad §. Eidem. - §. 1. Si appellatio non fuit recepta a iudice vel approbata a parte, sufficit appellanti mittere procuratorem ad impetrandum et contradicendum, licet pars appellata sit parata in curia prosequi. H. d. usque ad §. Ille denique. Abbas Siculus. - §. 2. Ante inchoatam prosecutionem appellationis appellans potest, si vult, invito appellato petere, ut remittatur ad iudicem a quo; sed condemnabitur in expensis factis per partem adversam in illa appellatione. H. d. usque ad §. Sane. Abbas Siculus. - §. 3. Articulus appellationis interpositae a gravamine discutitur per iudicem ad quem, parte absente per contumaciam, etiam lite non contestata in appellatione vel principali causa. Hoc dicit, Abbas Siculus.

Idem. Interposita appellatione ex causa probabili non sufficit appellanti probare, quod ex causa huiusmodi provocavit, si eam non doceat esse veram, nisi hoc se offerens probaturum non fuisset admissus. §. 1. Eidem quoque permittitur, si non recipiatur appellatio eius a iudice, nec ab adversario approbetur, super prosecutione appellationis per procuratorem ad impetrandum et contradicendum constitutum literas impetrare, licet pars altera per se vel per procuratorem idoneum iudicium super hoc apud sedem apostolicam recipere sit parata. §. 2. Ille denique, qui vocem appellationis emisit, cuius nondum est alii cognitio delegata ad petitionem eiusdem, ad eum, a quo provocavit, de iure remittitur, contradictione partis alterius non obstante; est tamen in legitimis expensis adversario, quas eum propter hoc fecisse constiterit, condemnandus. §. 3. Sane parato aliquo probare gravamen, propter quod duxerat appellandum, et parte adversa se contumaciter absentante, potest super hoc lite non contestata procedi, licet nondum litis contestatio facta fuerit in ipso appellationis articulo vel negotio principali, quia, quum in hoc casu iniquitas prioris iudicis principaliter arguatur, non est rigor iuris, ex quo sequi posset causae perplexitas, requirendus.

Capitulum LXXI. Clausula: «appellatione remota» in medio literarum posita respicit praemissa, quibus annectitur, non sequentia, nisi repetatur in fine literarum. Et hoc si negotia sunt separata.

Idem. Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quotiens clausula, per quam tollitur appellationis remedium, in medio literarum ponitur, si sunt plura negotia se minime contingentia, praemissa tantum complectitur, nisi forte in fine literarum praedicta clausula iteretur.

Capitulum LXXII. Breve est, sed per alia verba sic summatur: Appellatio unius prodest alteri, si communi iure iuventur, et idem sit negotium, et eadem defensionis causa, et sint eadem sententia condemnati; alias secus.

Idem. Una sententia pluribus condemnatis, si unus solus ad appellationis beneficium convolaverit, illius victoria iure communi ceteris suffragatur, si communi iure iuventur, idemque negotium et eadem causa defensionis exsistat.

Capitulum LXXIII. Iustus metus excusat adeo, quod non appellans habetur pro appellante, si fuerit protestatus, et appellationis causas duxerit exprimendas.

Idem. Si iustus metus, quo minus appellaveris, te excusat, ad appellationis reputaris beneficium convolasse, dummodo infra tempus, quo licite provocatur, coram iudice, a quo appellasse volueras, vel, si habere ipsius copiam nequivisti, in praesentia bonorum virorum protestatione super hoc proposita, causas appellationis duxeris exprimendas.

Titulus X X I X . De clericis peregrinantibus.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum unicum. Contra peregrinantem seu proficiscentem ad sedem apostolicam non est aliquid innovandum.

Coelestinus III. Ambianensi Episcopo. Conquerente I. presbytero intelleximus, +quod, postquam ad nos veniendi iter arripuit, quidam res eius diripere praesumpserunt. Licet autem presbyter idem res suas et ecclesiae suae in protectione nostra non posuerit, quando ad nos accessit, quia tamen propter hoc non debuit rebus suis spoliari, quum hi, qui accedunt ad praesentiam nostram, cum rebus eorum debeant esse sub apostolica protectione securi, fraternitati tuae mandamus, quatenus, quicquid eidem presbytero post iter arreptum ad nos veniendi subtractum est vel ablatum, sibi omni appellatione remota restitui faciatis incunctanter.

Titulus X X X . De confirmatione utili vel inutili.[recensere]

_______________________________________________

Capitulum I. De re scienter confirmata per Papam inferior iudex cognoscere non potest, nisi confirmatio non tenuerit, ut quia subreptitia, vel de re litigiosa. H. d. cum cap. sequenti.

Alexander III. Exonensi Episcopo. Si quis rei litigiosae confirmationem impetravit ab apostolica sede, non minus potest iudex de causa cognoscere, et eam fine debito terminare. Sed si rem tunc pacifice possidebat, quum inde confirmationem obtinuit, non est tutum aut licitum iudici, de quaestione postea exorta decernere, aut eam diffinire absque sedis apostolicae mandato.

Capitulum II. Idem dicit.

Idem Vigoriensi Episcopo. De confirmationibus autem Romanorum Pontificum volumus te tenere, quod contra illas, nisi novum apostolicae sedis procedat mandatum, aut certum sit, quod ipsae confirmationes sint per falsi suggestionem elicitae, non est aliquatenus iudicandum.

Capitulum III. Literae confirmationis super sententia, a qua erat appellatum, non valent, si appellatus malitiose praevenit appellantem; alias pendent, donec de appellatione cognoscatur.

Coelestinus III. Bonae memoriae A. quondam canonicus vester, qui apud sedem apostolicam diem clausit extremum, super quibusdam nos consulere studuit, quae secundum tenorem nostrae responsionis vobis necessario duximus intimanda. Proposuit autem, sententiam per falsa instrumenta a delegatis iudicibus prolatam fuisse, quae nimirum vera esse credebantur, et infra decem dies ille, contra quem sententiatum fuerat, falsitatem instrumentorum advertens ab illa sententia appellavit; iudices tamen nihilominus sententiam exsecutioni mandarunt. Ceterum appellans, itinere statim ad apostolicam sedem arrepto, literas de retractando sententiam impetravit; adversarius autem ipsum caute praeveniens, confirmationis promulgatae sententiae rescriptum fuerat assecutus, in quo tamen nulla de facta appellatione mentio habebatur. Ideoque requisisti, quae quibus literis praeiudicium faciant. Respondemus igitur, quod posteriores debent prioribus praeiudicium generare. Ab hac siquidem prima consultatione quaestio suborta exhibita est in auditorio nostro secunda, quae ita se habet: Si. in eisdem, videlicet posterioribus, literis haec clausula poneretur, non obstantibus aliquibus literis confirmationis latae sententiae audiatur causa et fine debito terminetur, utrum sic primae revocari deberent. Ad hoc dicimus, quod per ultimas primae forent penitus revocandae. Verum si dicatur, sicut frequentius in literis apostolicis consuevit apponi: «nullis literis veritati et iustitiae praeiudicantibus,» vel sub alia forma verborum, dummodo nihil diceretur de literis confirmationis expresse, dicimus, quod primae tamdiu suum debent habere vigorem, donec de iniqua vel falsa sententia cognitio plenior habeatur. Tertio etc. (cf. c. 5. de prob. II. 19.)

Capitulum IV. Innovatio privilegii novum ius non tribuit, nec antiquum confirmat; sed, si quod competebat, conservat. Brevius sic potest summari: Innovatio privilegii non inducit confirmationem iuris in eo contenti.

Innocentius III. Decano Padeburensi. Quum dilecta in Christo filia abbatissa et sorores ecclesiae de Gardeven. sua cuperent privilegia innovari propter, viarum discrimina quatuor episcopis, et abbatibus totidem, ut ea inspicerent diligenter, et tenorem ipsorum fideliter transcribentes sub sigillis suis nobis remitterent, duximus iniungendum, +qui apostolico mandato parentes, privilegia felicis recordationis Agapiti et Ioannis praedecessorum nostrorum sibi praesentata subtiliter conspexerunt, tenorem eorum sub sigillis suis nobis fideliter transmittentes. Venerabilis quoque frater noster G. Remensis archiepiscopus, tunc episcopus Praenestinus, in partibus illis officium legationis exercens, tenorem privilegiorum ipsorum sub sigillo proprio nostro fecit conspectui praesentari. Nos autem tam legato, qui sub sigillo proprio ea nostro fecit conspectui praesentari, quam inquisitoribus ipsis fidem debitam adhibentes, licet non videremus, quare non deberent eadem privilegia innovari, quia tamen C. maioris ecclesiae, et I. sanctae Crucis canonici [Hildesemenses in nostra praesentia constituti] proposuerunt, Hildesemensem ecclesiam in possessione subiectionis ipsius monasterii per centum annos et amplius exstitisse, privilegia ipsa tunc non duximus innovanda. Unde iudicibus dedimus in mandatis, ut ad locum idoneum pariter accedentes, citatis qui fuerint evocandi, inquirerent super his diligentius veritatem, et usque ad diffinitivam sententiam procedentes gesta omnia sub suarum testimonio literarum conscripta fideliter ad sedem apostolicam destinarent, praefigentes partibus terminum competentem, quo nostro se conspectui praesentarent, sententiam recepturae. Ipsi vero mandatum apostolicum exsequi cupientes partes ad suam praesentiam citaverunt, a quibus pars Hildesemensis ecclesiae ad apostolicam sedem appellavit, propter quod iudices ipsi in causa procedere nequiverunt. Nuper autem, partibus in nostra praesentia constitutis, iterato praedicta petiit abbatissa, quatenus deberemus privilegia suae ecclesiae renovare, praesertim quum in praesentia delegatorum iudicum pars Hildesemensis ecclesiae nihil ostendere studuerit vel probare, quod monasterio vel privilegiis eiusdem in aliquo derogaret. Ex adverso vero fuit sollicite postulatum, ut causam ipsam discretis viris committere dignaremur, qui testes reciperent, quos contra privilegia monasterii, et ad probandum praescriptionem legitimam inducere proponebat. Nos igitur diligentius attendentes, quod iure sit civili provida deliberatione statutum, ut, quando periculum testium formidatur, ne veritas occultetur, et probandi copia fortuitis casibus subtrahatur, etiam lite non contestata testes valetudinarii et alii, de quibus ex aliqua rationabili causa timetur, ad testimonium admittantur, eiusdem aequitatis similitudine provocati, praedicta privilegia, quasi iam nimia vetustate consumpta, quum fuerint non in pergameno, sed in papyro conscripta, duximus innovanda, nolentes, quod ex innovatione huiusmodi novum ius monasterio acquiratur, sed ut antiquum ius, si quod habet, per innovationem privilegii conservetur. Quia vero praefatum monasterium ad ius et proprietatem apostolicae sedis per privilegium praedecessoris nostri pertinere monstratur, ne ius ecclesiae Romanae remaneat indefensum, eandem abbatissam procuratricem ipsius duximus statuendam, ut, quum adversus Romanae ecclesiae possessiones et iura non nisi centenaria currat praescriptio, ipsa super hoc et aliis vice nostra procuret quae coram te in iudicio fuerint procuranda. Nolentes igitur, quod de statu eiusdem monasterii diutius dubitetur, per quod causa ipsa remaneat ulterius indecisa, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus locum tutum et commodum eligens, infra sex mensium spatium post susceptionem praesentium literarum recipias testes, quos ad praescriptionem probandam Hildesemensis ecclesia, vel ad interruptionem ostendendam Gandershemense coenobium duxerit producendos, et si legitimam praescriptionem probaverit, ut intendit, nisi probata fuerit interruptio ex adverso, subiectionem ipsius monasterii adiudices episcopo memorato, quum constet ipsum in sua dioecesi constitutum, privilegium, quod ipsi monasterio innovari fecimus, corrumpendo; alioquin eidem super hoc perpetuum imponens silentium, monasterium ipsum pronuncies perpetua libertate gaudere, nostro sibi privilegio resignato. [Testes autem etc. Dat. Ferentini XV. Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]

Capitulum V. Non valet confirmatio, quam religiosus impetravit a Papa super temporali administratione seu prioratu, si tacuit se regularem. Si vero expressit, rescriptum praesumitur falsum, quia Papa non consuevit concedere. H. d. cum sequent.

Idem Episcopo et praeposito Uticensibus. Ad nostram audientiam dilecto filio praeposito Nemanensis ecclesiae significante pervenit, quod quidam canonici Nemanensis ecclesiae, super dilapidatione vel aliis criminibus infamati, a nobis literas confirmationis super administrationibus suis obtinere laborant, religionis ac professionis suae conditione suppressa. Quum igitur regularibus personis non consueverit apostolica sedes aliqua personaliter confirmare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus confirmationes, quas ab ipsis canonicis, quum regulares exsistant, noveritis taliter impetratas, auctoritate nostra suffulti denuncietis irritas et inanes. [Quodsi non ambo etc. Dat. Lateran. XVII. Kal. Iul. 1209.]

Capitulum VI. Idem dicit, quod supra cap. proximo.

Idem. Porrecta nobis ex parte tua petitio continebat, quod plures ex religiosis, qui prioratibus vel aliis administrationibus praesunt, a nobis super ipsis prioratibus, quoad vixerint, possidendis confirmationis literas se asserunt impetrasse, +quarum occasione bona ipsorum prioratuum distrahunt et consumunt, asserentes se tibi quoad prioratus illos nulla ratione subesse. Quum igitur a cancellaria nostra huiusmodi literas emanasse non credamus, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus illos, qui tales literas exhibuerint, in quibus prioratus vel administrationes tanquam religiosis confirmantur, eosdem punias tanquam falsitatis auctores; si vero in eis non fit mentio religionis ipsorum, illas tanquam tacita veritate subreptas denuncies non valere. [Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Id. Febr. 1205.]

Capitulum VII. Sententia seu laudum contra formam iuris vel compromissi latum per arbitros, licet per Papam in forma communi fuerit confirmatum, non tenet.

Idem nobili viro Matthaeo de Rivariis. Examinata causa, quae vertitur inter te et milites Campanicos super ecclesia sancti Angeli de Casaperota, auditis, confessionibus et attestationibus intellectis, inspectis etiam instrumentis et allegationibus indagatis, perpendimus evidenter, arbitrium, quod vicedominus Sabinensis dicebatur super eodem negotio promulgasse, contra formam iuris et compromissi fuisse dictatum. Unde non obstante confirmatione felicis memoriae C. Papae praedecessoris nostri, qui confirmaverat illud, sicut provide latum fuerat, et ab utraque parte receptum, decernimus ipsum irritum et inane. Actionem autem etc. (cf. c. 15. de iud. II. 1.) [Dat. Lateran. IX. Kal. Apr. A. X. 1207.]

Capitulum VIII. In confirmatione ex certa scientia dictio «sicut» ponitur causative; nec nocet, si verbum confirmationis praecedit tenorem connrmati.

Honorius III. illustri Regi, Baronibus et Militibus, et aliis hominibus Cypri. Venerabilis frater noster archiepiscopus Nichosiensis et suffraganei eius transmissa nobis petitione monstrarunt, quod inter ipsos ex parte una, et vos ex altera super quibusdam decimis, possessionibus et rebus aliis mediante venerabili fratre nostro Albanensi episcopo, tunc apostolicae sedis legato, amicabilis compositio intervenit, hoc expresse adiecto, quod quantocius eam auctoritate apostolica confirmari contingeret, statim deberet exsecutioni mandari. Verum licet ipsa sit per nos compositio confirmata, et ad maiorem rei evidentiam literis confirmationis tenor compositionis insertus, compositionem ipsam tamen renuistis observare, occasionem frivolam praetendentes tum ex eo, quod in literis nostris verbum confirmationis tenorem compositionis iuxta stylum ecclesiae Romanae praecedit, tum quia illa clausula consueta, scilicet: «sicut sine pravitate provide facta est,» in eisdem literis continetur. Quum igitur nedum contra Deum et ecclesias, sed nec etiam contra privatas personas huiusmodi cavillosis diffugiis insistere debeatis, Mandamus, quatenus, si praemissis veritas suffragatur, compositionem observantes eandem, ipsam adimplere curetis.

Capitulum IX. Collatio ecclesiae alteri facta per legatum et per Papam confirmata ius dioecesani non laedit.

Idem universis Abbatibus et Praelatis ac Conventibus et Clericis in Constantinopolitana dioecesi constitutis. Sua nobis venerabilis frater noster patriarcha Constantinopolitanus conquestione monstravit, quod, quum quidam vestrum sumentes occasionem ex eo, quod dilectus filius noster I. tit. sanctae Praxedis presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, quibusdam aliis ecclesiis et clericis in spiritualibus et temporalibus contulit monasteria eorundem, ipsi patriarchae obedire recusant et ei de iuribus patriarchalibus respondere, in suae praesumptionis adiutorium inducentes, confirmationes huiusmodi collationum a sede apostolica impetratas. Quum igitur nolumus iura, quae dioecesanis debentur, per collationes seu confirmationes praedictas minui seu aliquatenus laedi, universitati vestrae mandamus, quatenus occasione huiusmodi non obstante, ipsi patriarchae reverentiam et obedientiam debitam humiliter exhibere curetis, eique de iustitiis suis integre et in spiritualibus respondere, nisi forsan aliqui per expressum exceptionis privilegium osteriderint se munitos, alioquin sententiam quam idem patriarcha propter hoc rationabiliter tulerit in rebelles volumus usque ad satisfactionem condignam firmiter observari.

F I N I S L I B R I S E C U N D I .