Libri XII Aeneidos supplementum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Libri XII Aeneidos supplementum
saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus


ARGUMENTUM


        Turnus ut extremo uitam sub Marte profudit
      Subdunt se Rutuli Aeneae, Troiana sequentes
      Agmina; dehinc superis meriti redduntur honores.
      Congaudet nato ac sociis, memor ante malorum
      Actorum pater Aeneas. Turni inde Latinus
      Morte dolet. Patriae miseranda incendia Daunus
      Euersae, et cari deflet pia funera nati.
      Connubium instaurat natae laetosque hymenaeos
      Rex socer Aeneae genero; gens utraque pacto
 10 Foedere pacis ouat; tum nomine coniugis urbem
      Instruit, et tandem placida sub pace regentem
      Transtulit Aeneam Uenus astra in summa beatum.



  1 Turnus ut extremo deuictus Marte profudit
      Effugientem animam, medioque sub agmine uictor
      Magnanimus stetit Aeneas, Mauortius heros,
      Obstupuere omnes, gemitumque dedere Latini,
      Et durum ex alto reuomentes corde dolorem,
      Concussis cecidere animis; ceu frondibus ingens
      Silua dolet lapsis boreali impulsa tumultu.
      Tum tela infigunt terrae, et mucronibus haerent:
      Scutaque deponunt humeris, et proelia damnant,
 10 Insanumque horrent optati Martis amorem:
      Nec frenum, nec colla pati captiua recusant,
      Et ueniam orare et requiem finemque malorum
      Sicut acerba duo quando in certamina tauri
      Concurrunt, largo miscentes sanguine pugnam,
      Cuique suum pecus inclinat: sin cesserit uni
      Palma duci, mox quae uicto pecora ante fauebant
      Nunc sese imperio subdunt uictoris, et ultro
      Quanquam animum dolor altus habet, parere fatentur:
      Non aliter Rutuli, licet ingens maeror adhausit
 20 Pectora pulsa metu caesi ducis, incluta malunt
      Arma sequi et Phrygium Aenean, foedusque precari
      Pacis, et aeternam rebus belloque quietem.
        Tunc Turnum super adsistens placido ore profatur
      Aeneas "Quae tanta animo dementia creuit,
      Ut Teucros superum monitis, summique tonantis
      Imperio huc uectos, patereris, Daunia proles,
      Italia et pactis nequicquam expellere tectis?
      Disce Iouem reuereri et iussa facessere diuum.
      Magnum etiam capit ira Iouem, memoresque malorum
 30 Sollicitat uindicta deos; en ultima tanti
      Meta furoris adest, quo contra iura fidemque
      Iliacam rupto turbasti foedere gentem.
      Ecce suprema dies, aliis exempla sub aeuum
      Uenturum missura; Iouem ne temnere frustra
      Fas sit, et indignos bellorum accendere motus.
      Nunc armis laetare tuis, heu, nobile corpus,
      Turne iaces: at non tibi erit Lauinia paruo,
      Nec dextra tamen Aeneae cecidisse pudebit!
      Nunc, Rutuli, hinc auferte ducem uestrum, arma uirumque
 40 Largior, atque omnem deflendae mortis honorem.
      Sed quae Pallantis fuerant ingentia baltei
      Pondera, transmittam Euandro, ut solacia caeso
      Haud leuia hoste ferat, Turnoque exsultet adempto.
      Uos memores tamen, Ausonii, melioribus uti
      Discite bellorum auspiciis: ego sidera iuro,
      Nunquam acies, nunquam arma libens in proelia moui:
      Sed uestris actus furiis defendere toto
      Optaui et licuit Troianas robore partes."
        Nec fatus plura Aeneas; se laetus ad altos
 50 Uertebat muros, et Troia tecta petebat.
      Una ipsum Teucrorum omnis conuersa iuuentus
      Exsultans sequitur, uolucresque per arua pedum ui
      Quadrupedes citat, incusans acri ore Latinos,
      Ignauosque uocans: strepit altus plausibus aether.
      Et quamuis inhumata rogis dare corpora surgat
      Ingens cura animo, sociosque imponere flammis,
      Maius opus tamen Aeneas sub pectore uoluens,
      Primum aris meritos superum mandabat honores.
      Tum pingues patrio iugulant ex more iuuencos,
 60 Immittuntque sues, niueasque in templa bidentes,
      Purpuream effuso pulsantes sanguine terram.
      Uiscera diripiunt, et caesim in frusta trucidant,
      Denudantque gregem, et flammis uerubusque remittunt.
      Tum uina effundunt pateris, et dona Lyaei
      Accumulant; plenis uenerantur lancibus aras;
      Tura ignes adolent; onerata altaria fumant.
        Tum plausus per tecta mouent, magumque tonantem
      Extollunt, Ueneremque, et te, Saturnia Iuno,
      Iam placidam, et meliorem ingenti laude fatentur,
 70 Mauortemque ipsum: tum cetera turba deorum
      In medium effertur, summis cum uocibus altos
      Perlata ad caelos: ante omnes gratior unus
      Aeneas duplices mittebat ad aethera palmas,
      Et puerum pauca ore dabat complexus Iulum:
      "Nate, in quo spes una patris, per tanta laborum
      Quem uariis actus fatis discrimina duxi,
      Ecce inuenta quies; ecce illa extrema malorum,
      Aerumnis factura modum acceptissima semper,
      Atque optata dies, quam dura in bella uocatus,
 80 Saepe tibi dis auspicibus meminisse futuram
      Iam memini: nunc te, cum primum Aurora rubebit
      Crastina, sublimen Rutulorum ad moenia mittam."
      Dehinc sese ad gentem Iliacam uoluebat, et alto
      Pectore uerba trahens, blando sic ore locutus:
        "O socii, per dura ac densa pericula uecti,
      Per tantos bellorum aestus, duplicesque furores
      Armorum, per totque hiemes, per quicquid acerbum
      Horrendum, graue, triste, ingens, per quicquid iniquum
      Infaustum, et crudele foret, conuertite mentem
 90 In melius: iam finis adest: hic meta malorum
      Stabit, et optatam Latia cum gente quietem
      Iungemus:dabit inde mihi Lauinia coniunx
      Bello acri defensa, Italo cum sanguine mixtam
      Troianam transferre aeterna in saecula gentem.
      Unum oro, socii, Ausonios communiter aequo
      Ferte animo, et uosmet socero obseruate Latino.
      Sceptrum idem sublime geret: sententia mentem
      Haec habet: at bello uos, et praestantibus armis
      Discite me et pietate sequi: quae gloria nobis
100 Cesserit, in promptu est; sed caelum, et sidera testor,
      Qui uos tantorum eripui de clade malorum,
      Idem ego sub maiora potens uos praemia ducam."
        Talibus orabat, uariosque in pectore casus
      Praeteritos uoluens, partamque labore quietem
      Haud paruo: nimium ardenti exundabat amore
      In Teucros, grauibus tandem euasisse periclis
      Exsultans: uelut exiguis cum ex aethere gyrans
      Incubuit pullis, et magno turbine miluus
      Insiliens auido ore furit, stragemque minatur;
110 Tum cristata ales perculso pectore mater
      Consurgit, misero natorum exterrita casu,
      Rostrum acuit, totisque petit conatibus hostem,
      Et multa expulsum ui tandem cedere cogit;
      Dehinc perturbatos crocitans exquirit, et omnes
      Attonitos cogit, pro caris anxia natis,
      Et tanto ereptos gaudet superesse periclo.
      Non secus Anchisa genitus mulcebat amicis
      Troianos dictis, antiquum corde timorem
      Flagrantesque agitans curas, et gaudia longis
120 Tandem parta malis, et quae perferre molestum
      Ante fuit, meminisse iuuat: uerum altior idem
      Ingenti et clara Aeneas supereminet omnes
      Uirtute excellens, et pro tot numina donis
      Exorat, summisque Iouemcum laudibus effert.
        Interea Rutuli magnum et miserabile funus,
      Exanimumque ducem tulerant sub tecta frequentes,
      Correpti maerore animos, largumque pluentes
      Imbrem oculis, et iam lato clamore Latinum
      Defessum, et uarios agitantem pectore casus
130 Complerant; qui postquam altos crebrescere questus,
      Et Turnum ingenti confossum uulnere uidit,
      Haud tenuit lacrimas; dehinc maestum leniter agmen
      Corripuit, manibus uerbisque silentia ponens.
      Ceu spumantis apri quando per uiscera dentes
      Fulmineos canis excepit praestantior omni
      Ex numero, tunc infausto perterrita casu
      Cetera turba fugit latrantum, atque ore magistrum
      Circumstans querulo pauitat, magnoque ululatu
      Infremit; at commota manu, dominique iubentis
140 Ore silet, gemitumque premit, seseque coercet.
      Haud aliter Rutuli suppressa uoce quierunt.
        Tunc sic illacrimans rex alto corde Latinus
      Uerba dabat: "Quantos humana negotia motus,
      Alternasque uices miscent! Quo turbine fertur
      Uita hominum! O fragilis damnosa superbia sceptri!
      O furor, O nimium dominandi innata cupido,
      Mortales quo caeca uehis? Quo gloria tantis
      Inflatos transfers animos quaesita periclis?
      Quot tecum insidias, quot mortes, quanta malorum
150 Magnorum tormenta geris, quot tela, quot enses
      Ante oculos, si cernis, habes! Heu dulce uenenum,
      Et mundi letalis honos! Heu tristia regni
      Munera, quae haud paruo constent, et grandia rerum
      Pondera, quae nunquam placidam permittere pacem,
      Nec requiem conferre queant! Heu sortis acerbae
      Et miserae regale decus, magnoque timori
      Suppositos regum casus, pacisque negatos!
      Quid, Turne, ingenti Ausoniam mouisse tumultu,
      Et dura Aeneadas turbasse in bella coactos,
160 Quid iuuat, et uiolasse sacrae promissa quietis
      Pignora, quae tibi tanta animo impatientia uenit?
      Ut Martem cum gente deum iussuque tonantis
      Huc uecta gereres, et nostris pellere tectis
      Ultro instans uelles, nataeque abrumpere foedus
      Pollicitae genero Aeneae, et me bella negante
      Dura mouere manu? Quae tanta insania mentem
      Implicuit? Quoties te in saeui Martis euntem
      Agmina, sublimemque in equo et radiantibus armis
      Tentaui reuocare, et iter suspendere coeptum?
170 Corripui et pauitans cedentem in limine frustra?
      Inde ego quanta tuli, testantur moenia tectis
      Semirutis, magnique albentes ossibus agri,
      Et Latium toto uacuatum robore, et ingens
      Exitium, fluuiique humana caede rubentes,
      Et longi, trepidique metus, durique labores,
      Quos toties senior per tanta pericula cepi.
      At nunc, Turne, iaces: ubinam generosa iuuentae
      Gloria, et excellens animus, quo splendidus altae
      Frontis honos, quonam illa decens it frontis imago?
180 Ah! quantas Dauno lacrimas, acresque dolores,
      Turne, dabis, quanto circumfluet Ardea fletu!
      Sed non degeneri et pudibundo uulnere fossum
      Aspiciet: saltem hoc miserae solamen habebit
      Mortis, ut Aeneae Troiani exceperis ensem."
        Haec fatus, lacrimisque genas impleuit obortis.
      Tum sese ad turbam uoluens, miserabile corpus
      Attolli, et caram maesti genitoris ad urbem
      Deferri, atque pios fieri mandabat honores.
      Mox circumfusi Rutuli toto agmine caesum
190 Sublimen ingenti iuuenem posuere feretro,
      Multa super Teucrum raptorum insignia secum,
      Et galeas, et equos, ensesque et tela ferentes.
      Post currus Phrygia sudantes caede sequuntur.
      It lacrimans, et ducit equum docta arte Metiscus
      Rorantem et fletu madidum, qui uexerat ante
      Uictorem Turnum, atque hostili strage furentem.
      Hinc alii uersa arma gerunt; tum extera pubes
      Flens sequitur, largisque humectat pectora guttis.
      Et iam fessi ibant per muta silentia noctis
200 Caedentes sese; gressumque in tecta Latinus
      Flexerat, ingenti turbatus funere mentem.
      Una omnes lacrimas matres, puerique senesque
      Fundebant, maestam implentes mugitibus urbem,
      Inscius at tantos Daunus superesse dolores,
      Et natum extremo consumptum Marte superbam
      Effundisse animam, largisque ad moenia duci
      Cum lacrimis, alios gemitus curasque fouebat.
      Namque ex diuersa caderent dum parte Latini,
      Et calido Turnus foedaret sanguine terram,
210 Urbem ingens flamma, et muros inuaserat altos;
      Fumabatque rutis miseri patris Ardea tectis
      Et tota in cinerem uergebat, et astra fauillae
      Altiuolae implebant, nec spes plus ulla salutis.
      Siue quidem sic dis placitum est, seu praescia Turni
      Signum ut fata darent horrendo Marte perempti.
      Extemplo concussi animos, turbataque ciues
      Pectora caedentes, miserandae sortis iniquum
      Deflebant casum, longoque ex ordine matres
      Atque auidos totis fugiebant uiribus ignes.
220 Ac ueluti cum nigra cohors posuere sub alta
      Arbore, et infixa radice cubilia longo
      Formicae instantes operi, sidura securis
      Incumbat, uersoque infringat culmine paruas
      Saeua casas, mox certatim sese agmine sparso
      Corripiunt, maestaeque fuga trepidaeque feruntur:
      Et uelut ignitum testudo euersa calorem
      Cum sensit, luctata diu, pedibusque renitens,
      Caudam agitansque caput, magna ui cedere tentat,
      Aestuat, et multo insudans conamina miscet:
230 Haud aliter miseri per tanta pericula ciues
      Iactabant sese, et turbata mente ferebant.
      Ante omnes senio confectus ad aethera uoces
      Fundebat querulas Daunus, superosque uocabat.
      Tum uero e mediis uisa est consurgere flammis,
      Percussisque ales uolitare per aera pennis,
      Indicium nomenque urbis uersae Ardea seruans;
      Et cui sublimes stabant in moenibus arces,
      Mutata effusis nunc circumlabitur alis.
      Attoniti nouitate omnes, monitisque deorum
240 Haud paruis confusi, humeros atque ora tenebant.
      At Daunus, patriae ardenti concussus amore
      Euersae, duros gemitus sub corde premebat.
      Haec inter magno uolitans praenuntia motu
      Fama ruit, latisque animos clamoribus implet,
      Aduentare nouum multo cum milite funus,
      Et Turnum exanimem, et letali uulnere uictum.
      Mox turbati omnes nigras duxere frequentes
      Incensas ex more faces: ardentibus agri
      Collucent flammis: dehinc se uenientibus addunt.
250 Quos postquam toto uidere ex agmine matres,
      Percussis uocem palmis ad sidera tollunt.
        At Daunus, cari ut patuerunt funera nati,
      Substitit, et demum ingenti correpta dolore
      Ora mouens, medium sese furibundus in agmen
      Proripuit, Turnumque super prostratus et haerens,
      Cum primum fari potuit, sic edidit ore:
        "Nate, patris dolor, et fessae miseranda senectae
      Rupta quies, quo me tantis iactate periclis
      Duxisti, et saeuis tandem deuicte sub armis?
260 Quo tua me praestans animi constantia uexit?
      Hic clarae uirtutis honos, et gloria sceptri?
      Hoc magni decus imperii, talesne triumphos,
      Nate, refers? Haec illa quies promissa parenti
      Afflicto toties, haec meta optata laborum?
      Heu miserum! quam praecipites labentia casus
      Saecla agitant, quanto uoluuntur fata tumultu!
      Qui iam sublimes referebas clarus honores,
      Et magnus toto in Latio, quem Troes in armis
      Horrendum, et trepidi toties sensere furentem,
270 Nunc, mi Turne, iaces, miserandum et flebile corpus;
      Iam mutum et sine uoce caput: quo pulchrior alter
      Non fuit in tota Ausonia, nec gratior ullus
      Eloquio, nec quis positis ingentior armis.
      Nate, ubi forma nitens, niueaque in fronte serenus
      Ille decor, dulcisque oculorum aspectus, et altae
      Sidereus ceruicis honos? His gloria Martis
      Contigit auspiciis: tali rediture paratu
      Discedens uoluisti auidis te credere bellis?
      Heu mortem inuisam, quae sola ultricibus armis
280 Elatos frenas animos, communia toti
      Genti sceptra tenens, aeternaque foedera seruans;
      Quae magnos, paruosque teris, quae fortibus aequas
      Imbelles, populisque duces, seniumque iuuentae.
      Heu mortem obscuram, quae causa indignacoegit
      Eripere, atque meum crudeli uulnere natum
      Aflicere? O felix tam grato caedis Amata
      Successu laetare tuae: quae tanta dolorum
      Fugisti monumenta, grauisque immania casus
      Pondera! Quid misero genitori plura paratis,
290 O superi? Natum rapuistis, et Ardea flammis
      Consumpta in cinerem uersa est: nunc aethera pennis
      Uerberat: ah me, Turne, tua plus caede cruenta.
      Deerat adhuc sors ista patris suprema senectae.
      At uero tali se res cum foedere uersant
      Ut quem infesta furens miserum fortuna moratur,
      Ilium omni petat infrendens, et turbine cogat."
      Dixerat: et multa illacrimans largo ora rigabat
      Imbre, trah ens duros gemitus, rapidosque dolores:
      Qualis ubi incubuit ualidis Iouis unguibus ales,
300 Et paruum effuso diuulsit sanguine foetum,
      Cerua uidens miseri turbatur funere nati.
        Postera lux latum splendore impleuerat orbem:
      Tunc pater infractos fatali Marte Latinus
      Defecisse uidens Italos, totamque potenti
      Cedere fortunam Aeneae, bellique tumultum,
      Ingentesque animo curas, et foedera uoluens
      Connubii promissa, suae nataeque hymenaeos,
      Praestantes uocat electos ex agmine toto
      Mille uiros, qui Dardanium comitentur ad urbem
310 Spectatum uirtute ducem; iungitque togatos
      Multa oratores memorans: et euntibus ultro
      Imperat, ut quando auspiciis, monitisque deorum
      Troianam miscere Italo cum sanguine gentem
      Expediat, placido intersint animoque reuisant,
      Aeneadasque uehant alta intra moenia laeti.
        Interea ipse urbem labefactam, et uulgus inerme
      Componit, solidatque animos, requiemque futuram
      Spondet, et aeternam uentura in saecula pacem.
      Inde iubet meritos turba plaudente triumphos,
320 Sublimesque domus fieri regalis honores;
      Atque alacris monet, unanimes ut fronte serena
      Occurrant genero uenienti, et pectore toto
      Excipiant gentem Iliacam, magnisque receptent
      Plausibus, optataeque effundant pacis amores.
      Iamque instructa cohors. Teucrorum castra subibat,
      Cincta comas ramis oleae, pacemque rogabat:
      Quam bonus Aeneas ad se intra regia duci
      Tecta iubet, causamque uiae placido ore requirit.
        Tunc senior sic incipiens ardentia Drances
330 Uerba mouet, nimium erepti pro funere Turni
      Exsultans: "O Troianae dux inclute gentis,
      Gloria spesque Phrygum, quo nec pietate nec armis
      Maior in orbe fuit: uicti obtestamur, et omnes
      Iuramus deosque deasque, inuitus in unum
      Conflatum uidit Latium, et temerata Latinus
      Foedera: nec Phrygios umquam turbauit honores.
      Quin natae, quando superum sic uota ferebant,
      Connubia, et generum magno te optabat amore.
      Sed quicquid tanto armorum flagrante tumultu,
340 Tantorum furiisque operum, atque laboribus actum est;
      Id rabidus Turni, et stimulis incensus iniquis,
      Confectusque odiis furor attulit; ille, negantes
      Inuitasque, dedit Latias in proelia gentes.
      Illum omnis conuersa cohors poscebat, ut armis
      Cederet, et magnum sineret succedere pactis
      Connubiis Anchisiaden: inde optimus ambas
      Iungebat palmas defessa aetate Latinus
      Infractus, nimioque ardentem Marte rogabat.
      Nec nostrae potuere preces inflectere durum,
350 Nec diuum portenta animum; quin acrius ignem
      Spumabat ferus ore uomens, bellumque ciebat.
      At uero dignum inuenit pro talibus ausis
      Exitium; qui te tandem uictore momordit
      Nigrantem prostratus humum: nunc improbus aedes
      Tartareas uisurus eat, quaeratque sub imo
      Nunc alias Acheronte acies, aliosque hymenaeos.
      Tu melior succede bonis Laurentibus haeres.
      In te omnis domus, et fessi inclinata Latini
      Spes iacet: unum omnes Itali super aurea mittunt
360 Sidera, et ingentem bello, et caelestibus armis
      Extollunt, et uera canunt praeconia uoces.
      Te grauium ueneranda patrum, consultaque turba,
      Inualidique aetate senes; te laeta iuuentus,
      Et cupidae matres, pueri, innuptaeque puellae,
      Unanimes aequo ore uolunt; Turnumque sub armis
      Exsultant cecidisse tuis: te tota precatur
      Ausonia, et claris praestantem laudibus effert:
      In te unum conuersi oculi: pater ipse Latinus
      lam senior sola haec longaeuae munera uitae,
370 Qui natam tibi iungat, habet: generique nepotes
      Troianos Italo admixtos in saecula mittat.
      Ergo age, magne ueni Teucrorum ductor, et altos
      Ingredere et celebres cape quos spondemus honores."
      Finierat: cunctique eadem simul ore fremebant.
      Quos pius Aeneas hilari cum fronte receptos
      Prosequitur paucis, et amico pectore fatur:
        "Nec uos, nec placida solitum sub pace Latinum
      Arguerim: uerum infesti uiolentia Turni
      Tantum opus, haud dubito, et tanti discrimina Martis
380 Conciuit, iuuenilis enim plus laudis amore:
      Quicquid id est tamen, Ausonii, nil pacta recuso
      Connubia, et sanctam aeterno cum foedere pacem
      Iungere: rex idem imperium, et ueneranda tenebit
      Sceptra socer, statuentque mei mihi moenia Teucri,
      Et nomen natae urbis erit, sociosque penates
      Adiciam: uos communes in saecula leges,
      Concordesque ingenti animo mittetis amores.
      Interea, quod restat adhuc, imponite flammis
      Corpora, quae duri miserandi insania belli
390 Arripuit: dehinc nos cum primum crastina surget
      Clara dies, laeti Laurentia tecta petamus."
        Dixerat: et tanto affatu conuersa tenebat
      Ora simul, stupefacti omnes, et apertius ingens
      Mirantes pietatis opus; mox robore toto
      Congestas statuere pyras, ignemque repostis
      Ciuibus immisere: altumque sub aethera fumus
      Euolat, atque atris caelum sublime tenebris
      Conditur, innumeras ex omni rure bidentes,
      Glandilegosque sues iugulant, pinguesque iuuencos,
400 Immittuntque rogis: latos incendia campos
      Enudant; fremit impulsus clamoribus aer.
        Iamque sequens clarum extulerat lux aurea Phoebum
      Tunc Teucri Ausonuque omnes, mixto agmine, laeti
      Consedere in equis, et gressum ad tecta mouebant
      Laurenti, atque altis erectam moenibus urbem:
      Ante omnes pius Aeneas, post ordine Drances
      Multa duci senior memorans; dehinc unica proles
      Ascanius, multumque animi maturus Aletes,
      Et grauis Ilioneus, Mnestheusque, acerque Serestus
410 Sergestus, fortisque Gyas, fortisque Cloanthus:
      Post alii mixtimque Itali Teucrique sequuntur.
      Interea effusi stabant per moenia ciues;
      Sublimesque alta statuebant laude triumphos,
      Troianam cupido expectantes pectore turbam.
      Et iam aduentabant: quos laeta fronte Latinus
      Occurrens magna excepit comitante caterua.
      At postquam medio uenientem ex agmine uidit
      Dardanium Aeneam, haud uera illusit imago:
      Namque omnes super excellens, atque altior ibat,
420 Et late regalem oculis spargebat honorem
      Sidereis. Tunc cum primum data copia fandi est
      Et uoces capere, atque optatas iungere dextras,
      Incipit, et prior affatur placido ore Latinus:
        "Uenisti tandem, cupidum nec fixa fefellit
      Spes animum, lux Troianae clarissima gentis,
      Magnorum quem iussa deum tot casibus actum
      Italia, et nostris uoluerunt sistere tectis:
      Quamquam humana furens nimis ausa licentia sanctas
      Turbarit leges, et diuum exciuerit iras;
430 Quin etiam inuitum totiens, meque arma negantem
      Tradiderit duri perferre pericula Martis.
      Factum etenim, sed nec paruo stat; numina iustas
      Indignata animis misere ultricia poenas.
      Nunc age, magne Phrygum ductor, quando omnis origo
      Seditionis abest, et tanti criminis auctor,
      Connubus succede, et promissis hymenaeis.
      Sunt mihi regna, iacent ereptis oppida muris:
      Sola autem fessae spes unica nata senectae:
      Te generum et natum tempus complector in omne."
440 Quem contra bonus Aeneas: "Rex maxime, nullam
      Inte horum causam armorum, tantique tumultus
      Crediderim, placidae assueto sub tempore pacis;
      Et si qua est, pone hanc curam, pater optime, quaeso.
      Nunc adsum, et patrem, et socerum te laetus in omnes
      Accipio casus; magni mihi surgit imago
      Anchisae et rursum ardebo genitoris amore."
        Talibus orabant inter se, et tecta subibant
      Regia, cum studio effusae matresque nurusque,
      Longaeuique patres stabant, iuuenumque cohortes,
450 Pulchra reuisentes Troianae corpora gentis.
      Ante omnes magnum Aenean, cupidoque notabant
      Altum animo genus, et praestantem frontis honorem,
      Quaesitamque alacres pacemque optata quietis
      Munera laudabant; ceu quando longus et ingens
      Agricolas tenuit resolutis nubibus imber
      Suspensos, curuumque diu requieuit aratrum:
      Tunc si clarus equos spatioso limine Titan
      Laxet, et aurato caelum splendore serenet,
      Laetitia exundant et sese hortantur agrestes,
460 Non secus Ausonii tam laeto in tempore rerum
      Composuere animos; et iam rex alta Latinus
      Atria, regalesque aditus intrarat, et una
      Optimus Aeneas, sequitur quem pulcher Iulus;
      Dehine Itali, mixtique Phryges, tum splendida lato
      Applausu, et magno completur regia coetu.
      Haec inter, matrum innumera nuruumque caterua
      In medium comitata uenit Lauinia uirgo
      Sidereos deiecta oculos; quam Troius heros
      Uirtute et forma ingentem, mirabile dictu
470 Ut uidit, primo aspectu stupefactus inhaesit;
      Et secum Turni casus miseratus acerbos
      Qui haud parua spe ductus ouans in proelia tantos
      Ciuisset motus, durisque arsisset in armis.
      Tum uero aeterno iunguntur foedera nexu
      Connubii, multaque canunt cum laude hymenaeum:
      Dehinc plausus fremitusque altum super aera mittunt,
      Et laetam uocem per regia tecta uolutant.
        At fidum interea Aeneas affatur Achaten,
      Uadat et Andromachae quondam data munera, uestes
480 Intextas auro ferat, et, quod saepe solebat
      Dum res Troianae stabant, circumdare collo
      Auratum, gemmis circumseptumque monile:
      Praeterea magnum cratera in pignus amoris
      Quem Priamus patri Anchisae donauerat olim.
      Nec mora, iussa sequens pulcherrima portat Achates
      Munera: tunc socer ingentem cratera Latinus
      Donatum capit; ac coniunx Lauinia uestes
      Atque monile decens: placido dehinc pectore sese
      Demulcent, uariisque trahunt sermonibus horas.
490 Et iam tarda epulas fugientis tempora lucis
      Poscebant; mox regali conuiuia luxu
      Effundunt, latosque alta intra tecta paratus.
      Conuenere omnes, strato discumbere in ostro
      Deliciis iussi, et dapibus se inferre futuris.
      Dat manibus crystallus aquas, mensisque reponunt
      Flauentem Cererem: tum laeta fronte ministri
      Innumeri magno distinguunt ordine curas.
      Pars dapibus reficit mensas, pars pocula miscet,
      Craterasque replet: nunc hac, nunc uoluitur illac
500 Turba frequens; uarios miscentque per atria motus.
        At puerum pater immotis spectabat Iulum
      Luminibus, uultum admirans, moresque Latinus,
      Et grauiter puerili ex ore cadentia uerba
      Maturumque animum ante annos; et multa rogabat
      Permixtas referens uoces: dehinc oscula figens
      Dulcia, complexum manibus iunctumque fouebat;
      Et nimium exsultans felicem, et munere diuum
      Donatum Aenean pro tali prole ferebat.
        Postquam epulis compressa fames, traducere longam
510 Incipiunt fando, et labentem fallere noctem:
      Nunc duros Troiae casus, gentesque Pelasgas;
      Nunc fera Laurentis memorantes proelia pugnae;
      Quo primum diffusae acies; quo tela uicissim
      Pulsa loco; qui primus ouans inuaserit agmen
      Fulmineumque ardens in equo madefecerit ensem.
      Praecipue Tros Aeneas, seniorque Latinus,
      Magnorum heroum Latiique antiqua potentis
      Gesta recensebant, fugientemque horrida nati
      Arma sui Saturnum Italis latuisse sub oris:
520 Hinc Latium dixisse, genusque in montibus altis
      Composuisse uagum, legesque et iura dedisse
      Et Bacchi, et frugum cultus; dehinc tecta secutum
      Esse paterna Iouem utque Electra Atlantide cretus
      Iasio Idaeas caeso Phrygiae isset ad urbes
      Dardanus, ex Corytho multa cum gente profectus;
      Utque insignem aquilam dono et Ioue patre superbus,
      Hectoreae gentis signum, illustresque tulisset
      Primus auum titulos, Troianae stirpis origo.
        Talibus atque alus, inter se longa trahebant
530 Tempora; tum fremitus, laetaeque per atria uoces
      Alta uolant, strepitu ingenti tectum omne repletur
      Dant lucem flammae, et lato splendore coruscant.
      Consurgunt Phryges, et cithara resonante sequuntur
      Ausonii, et plausum ingeminant, seque agmine toto
      Permiscent, uariantque pedes, raptimque feruntur.
      Et iam festa nouem largo connubia luxu
      Attigerant celebrata dies: tum maximus heros
      Aeneas urbem curuo signabat aratro,
      Fundabantque domos, et amictas aggere fossas.
540 Ecce autem fatum haud paruum: diffundere flammam
      Ingentem, et fulgore leuem, et se nubibus altis
      Miscentem summo Lauinia uertice uisa est.
      Obstipuit pater Aeneas, duplicesque tetendit
      Ad caelum cum uoce manus: "Si, Iupiter, umquam
      Gens monitis Troiana tuis terraque, marique
      Paruit imperiisque libens, sinumina, uestras
      Si metui coluique aras, per si quid agendum est,
      Quod restat, placidam felici afferte quietem
      Augurio, et firmate, malisque imponite finem."
550 Talia iactantem circumstetit aurea mater
      Se Uenerem confessa, almo et sic edidit ore:
        "Nate, animo pone hanc curam, et meliora capesse
      Signa deum, gaudensque bonis succede futuris.
      Nunc tibi parta quies, nunc meta extrema malorum:
      Nunc tandem optatam componunt saecula pacem.
      Nec flammam ad caelos perlatam e uertice carae
      Coniugis horresce; at constantem dirige mentem.
      Namque erit illa, tuum celebri quae sanguine nomen,
      Troianosque auctura duces ad sidera mittat.
560 Haec tibi magnanimos sublimi prole nepotes
      Conferet, egregiis totum qui laudibus orbem
      Complebunt, totumque sua uirtute potentes,
      Sub iuga, uictoresque trahent: quos gloria summo
      Oceanum transgressa ingens aequabit Olympo:
      Quos tandem innumera ardens post illustria rerum
      Gesta deos factura uehet super aethera uirtus.
      Hanc flammam uentura tuae praeconia gentis
      Designant; hoc omnipotens e culmine signum
      Sidereo dedit: at tantarum in munera laudum,
570 Quam statuis, dicas a nomine coniugis urbem.
      Praeterea sacros Troia ex ardente penates
      Ereptos compone noua intra moenia, et altos
      Infer ad aeternum mansuros tempus honores.
      Hi, tibi mira feram, tanto urbis amore trahentur,
      Ut uecti ad sedes alias, loca prima Latini
      Sponte sua repetent, iterumque iterumque reuersi.
      O felix, quem tanta manent, dehinc pace tenebis
      Sub placida gentem Iliacam: post, fessus et aeuo
      Confectus tandem Elysias socer ibit ad umbras;
580 Succedes sceptro, atque Italis dominabere, leges
      Communes Teucrisque ferens: tum laetus ad altum
      Te mittes caelum: sic stat sententia diuum."
      Dixit: et inde leues fugiens se uexit ad auras.
        Aeneas tanto stupefactam numine mentem
      Percussus, diuae peragit mandata parentis:
      Et iam compositos felici in pace regebat
      Dardanidas; et iam decedens sceptra Latinus
      Liquerat; et pius Aeneas successerat, omnem
      Ausoniam lataque potens dicione tenebat.
590 Iam paribus Phryges atque Itali se moribus ultro,
      Et socia ingenti firmabant pectora amore;
      Concordique aequas miscebant foedere leges.
      Tum medio Uenus exsultans se immisit Olympo
      Ante Iouem; et complexa pedes, sic ore locuta est:
        "Omnipotens genitor, qui solus ab aethere summo
      Cuncta moues, qui res hominum, curasque recenses;
      Dum Teucros traheret fortuna inimica, recordor,
      Spondebas finem aerumnis, rebusque salutem.
      Nec tua te promissa, pater, sententia fallit;
600 Namque omnes gaudere sacra tres pace per annos
      Uiderunt Italae nullo discrimine partes;
      Uerum ad siderei missurum culmina caeli
      Pollicitus magnum Aenean, meritumque ferebas
      Illaturum astris: quid nunc sub pectore uersas?
      Iamque optat matura polos Aeneia uirtus."
        Olli hominum pater atque deum dedit oscula, ab alto
      Pectore uerba ferens: "Quantum, Cytherea, potentem
      Aeneam Aeneadasque omnes, infessus amaui,
      Et terra et pelago et per tanta pericula uectos,
610 Nosti: et saepe equidem indolui commotus amore,
      Nata, tuo: tandemque malis, Iunone secunda,
      Imposui finem: nunc stat sententia menti,
      Qua ductorem alto Phrygium succedere caelo
      Institui, et firma est; numeroque inferre deorum
      Constat, et id concedo libens. Tu, si quid in ipso
      Mortale est, adime, atque astris ingentibus adde.
      Quin si alios sua habet uirtus, qui laude perenni
      Accingant sese, gestis praestantibus orbem
      Exornent, illos rursum super aethera mittam."
620 Assensere omnes superi, nec regia Iuno
      Abnuit; at magnum Aenean suadebat ad altum
      Efferri caelum, et uoces addebat amicas.
        Tum Uenus aerias descendit lapsa per auras,
      Laurentumque petit: uicina Numicius undis
      Flumineis ubi currit in aequora harundine tectus.
      Tunc corpus nati abluere, et deferre sub undas
      Quicquid erat mortale iubet: dehinc laeta recentem,
      Felicemque animam secum super aera duxit:
      Immisitque Aeneam astris, quem Iulia proles
630 Indigetem appellat, templisque imponit honores.