Libri ad Monimum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Libri ad Monimum
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 65


FulRus.LiAdMo 65 Fulgentius Ruspensis462-527 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS S. FULGENTII EPISCOPI RUSPENSIS IN TRES LIBROS AD MONIMUM.


1 Gratias ago Domino quod de bono thesauro cordis bona proferre (Matth. XII, 35) non desinis, Et lingua Eucharis, quae in bono homine abundat, puritatem tui cordis insinuat. Quae licet divinitus concessis eloquentiae fluentis exuberet, non tamen tantum credo sermonibus exprimi, quantum scio cordis tui penetralibus contineri. Divino etenim igne succensus, sic nobis jugiter compateris, ut etiam illas tribulationes quae, licet acciderint nobis, Domino tamen adjuvante fuerint superatae, tu sic eas pro nobis pene semper pateris, ut quoties eas corde revolveris, toties eas pati quodammodo compellaris. Ecce quantum boni caritas habet, ecce quantam laudem coram Deo et hominibus possidet, ut dum dolet quod accidit illi quem amat, frequentius recordando magis ipsa sustineat. Hoc ergo superest, ut quod ipsa caritas facere consuevit, pro nobis jugiter faciatis. Quid autem est aliud, nisi ut illum, in quo nos pure diligitis, ipsum semper pro nobis oretis? Semper enim caritas pro his quos diligit poscit, dum etiam illa quae tuta sunt metuit. Metuit autem non eo timore quem ipsa foras expellit, nam perfecta caritas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18), sed illo timore quem non ad timorem, sed ad amorem habere consuevit. Timet ergo non timido timore (al. amore), sed casto. Non enim timet formidine criminis, sed robore puritatis et firmitate virtutis. Exigis a me praeterea debitum, quod me celeriter, Domino adjuvante, spondeo redditurum. Non enim hoc debitum sic profiteor quemadmodum de quodam tuus Maro memorat, quod ipse fatebatur, sed reddere posse negabat: sed illud (al. illo) me debere fateor, in quo me reddere posse non nego, sed spondeo. Ipse enim mihi donat unde reddam, qui donavit ut debeam. Nisi enim ab illo acciperemus, non solum reddere, sed nec ipsum debere possemus. Quid enim nobis invicem, nisi caritatem debemus? Quod utique B. Paulus haec loquens fidelibus, evidenter ostendit: Nemini quidquam debeatis, 2 nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8). Quis autem fateatur debitum, si neget acceptum? In eo igitur, quod nos debere dicimus, profecto nos accepisse monstramus. Dicit quippe B. Apostolus: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (Rom. V, 5)? Nam et alio loco testatur: Quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Qui ergo nobis dedit quod reddendo debeamus, ipse nobis donabit facultatem qua possimus reddere quod debemus. Ille igitur auctor est debiti, qui auctor est doni. Nam et seipsum sua largitate dignatus est facere debitorem, non quia indigens ab aliquo accepit, sed quoniam abundans largiter tribuit. Seminecem quippe suo jumento impositum, stabularioque curandum tradens, duobus denariis datis, ita se debitorem profitetur, ut diceret, Si quid supererogaveris, cum venero, reddam tibi (Luc. X, 35). Quid est autem, si quid supererogaveris, nisi, si quid a me magis acceperis? Nam et ipse qui supererogabat in eo quod non acceperat praeceptum, sed dabat ex caritate consilium, misericordiam se profitebatur utique (al. itaque) consecutum. Ait enim: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, sed consilium do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis (I Cor. VII, 25.) Misericordiam est igitur consecutus, non solum ut erogandum acciperet, verum etiam ut amplius erogaret. Ecce qualis est Dominus noster, ut donando debeat, et quanto magis donat, tanto magis eum debitorem esse non pigeat. In quantum enim gratis largitur, in tantum debitor invenitur. Nec enim potest aliquis debitorem habere, nisi in eo quod ipse dignatus fuerit gratuita largitate conferre. Ipsum igitur pro me jugiter posce, ut mihi largiatur reddendi debiti facultatem, qui donavit, ut in ipso caritatis tibi liberam debeam servitutem.

Ut enim vere tuo cordi, quod cor meum est, totum fatear, quoniam, sicut cordi meo, ita cordi tuo aliquid celare non possum, reddendi debiti tarditatem illa mihi ratio procuravit. Quoniam adversus cujusdam haeretici vaniloquia respondere compulsus sum, qui non solum meum nomen, sub Fotiniani (al. Fotiani ) erroris nota, non dubitavit lacessere; quin etiam sanctorum Augustini et Hieronymi dicta, tanquam meae professioni contraria, in me voluit retorquere. Cujus nomen nunc litteris insinuare distuli, sed potes ipse procul dubio recordari. Nam ibi te nobiscum apud Carthaginem posito, mihi dicta ejus allata sunt, et si bene recola, etiam in tuam notitiam pervenerunt; nihil enim te ibi posito legere possem, quod tibi recensendum offerre non possem. Eosdem igitur libellos, si Dominus voluerit, vestrae caritati celeriter destinabo. Et non dubito quod meam tarditatem in tuo debito digneris patienter ferre. Quoniam scio quantum delecteris, vel quantum nos semper ipse compellas, ut nos, Domino adjuvante, non pigeat haereticis respondere.

LIBER PRIMUS, DE DUPLICE PRAEDESTINATIONE DEI, UNA BONORUM AD GLORIAM, ALTERA MALORUM AD POENAM. CAPUT PRIMUM. Deus ut eum quaeramus inspirat et a quaerentibus invenitur. 3 Litterae tuae, fili carissime Monime, quantum demonstrant delectabilem tui animi sinceritatem, laudabilemque studii spiritalis ardorem, tantum nostrae responsionis, querula benignitate, videntur arguere tarditatem. Tanquam in eo minus quam debeo te videar diligere, quod inquisitionibus tuis non curaverim celeriter respondere. Sed crede mihi sicut in caritate Christi personam tuam nequaquam in corde meo contemptam, sic responsionem meam, non voluntate, sed occupationum varietate dilatam. Verumtamen inter ipsas occupationes quas invitus tolerare compellor tantum studio tuo congratulor, quantum tua caritate delector. Eo magis amplectens sanctum aviditatis tuae propositum, quod sicut vere spiritalis negotiator, interioris hominis lucra consectans, et coelestium mercium quaestus magis ac magis amplificare desiderans, primum quod a me flagitas debitum, subinde cumulas fenore quaestionum, ut scilicet tuorum commodorum militet incrementis ipsa nostrae necessitas tarditatis. Proinde confido in misericordia Dei nostri, quia si quid mihi hujus inquisitionis ac disputationis opere pro meo merito non conceditur, pro tuo mihi desiderio concedetur. Neque enim inquisitionem tuam Deus inventionis effectu fraudari ullatenus sinet, qui te ad inquirendum spiritaliter inflammavit, cum ipsius fidele promissum nulla ratione cassetur dicentis: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Luc. XI, 9). Internus igitur Magister, a quo subsidium doctrinae coelestis accipimus, non solum inquirentibus nobis suorum aperit arcana sermonum, sed ut etiam quaeramus, ipse gratis inspirat affectum. Quia nec esurire panem illum, qui de coelo descendit (Joan. VI, 33), possumus, nisi ab ipso 4 fastidientibus esuries detur, qui se ad satiandos esurientes donare dignatur. Ab ipso etiam nobis est quod ad fontem sitientes currimus, qui se nobis tribuit, ut bibamus. Ipse igitur laudandus est in utriusque muneris gratia; sive cum nos ad se quaerendum dormientes exsuscitat, seu cum se inveniendum nobis quaerentibus donat. Qui profecto nullatenus invenitur, nisi ipse nos excitet, ut quaeratur.

CAPUT II. De eodem argumento. Revolvens igitur scripta tua, tanquam chirographa mea, ut ex his instruerer quot vel quarum tibi essem debitor quaestionum, duas ad praesens epistolas potui reperire. Unam continentem sancti Augustini verba, quae in libro de Perfectione justitiae hominis, de his qui ad interitum praedestinati sunt, inter alia posuisse cognoscitur. Cui alteram statim subjunctam quaestionem videor invenisse, hoc est, de sacrificio, quod soli Patri quidam existimant immolari. In altera vero epistola positam inquisitionem inveni: Quid est quod Apostolus duobus denariis quos accepit, supererogare potuerit? Cum ergo has tantummodo duas epistolas invenirem, tertiae quoque sum protinus recordatus, quae mihi a notario non fuit oblata, in qua memini unam contineri de sancto Spiritu quaestionem: Cur scilicet a Patre mittendus ad consecrandum sacrificium corporis et sanguinis Domini postuletur. Hae sunt interim quatuor quaestiones, quarum tres ex duabus epistolis tuis, unam vero memoria suggerente recolui. Quod si forte sunt aliae ( al. positae), quas nobis misisti solvendas, nec in hoc invenis opere positas aut solutas, quaeso ut non ad contemptum vel fastidium redigas, sed oblivioni patienter ignoscas; praesertim, cum illam de Spiritu sancto, quam ego, etiam epistola non inventa, recolui, silentio praeterire nequivi. Sed quia tu cunctarum (si quae forsitan sunt) sine dubio meministi, non te pigeat, ut te rescribente commemorer. Et spero quia in quantum Dominus adjuverit nostra responsio subsequetur, si praecedentis vestrae orationis adjutorio fulciatur.

CAPUT III. Prima quaestio de praedestinatione. Verba Monimi de gemina praedestinatione. Primae igitur quaestionis intelligentiam, in illius nomine quaesiturus de quo scriptum est, quia Dominus dat sapientiam, et a facie ejus scientia et intellectus (Prov. II, 6), hoc convenientius atque commodius arbitratus sum, ut tam verba tua quam beati Augustini, quae in tua epistola posuisti, revolverem: ut his relectis, facilius agnoscatur tam intentio quam solutio quaestionis. Legenti me, inquis, librum de Perfectione justitiae hominis, testimonium prophetae in ordinem relegens, auditu cauto pedetentim paululum retractavi, ubi ait: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 3). Et sine aliqua nebula, sine aliqua dubitatione expressit interpres ipse verissimus, genus tale esse hominum, quod non faciat bonum, illud praedestinatum utique ad interitum. Atque ut tuus sermo praefati sancti viri fulciretur eloquio, eadem verba, quae a beato Augustino (de Perfect. justitiae, cap. 13) sunt dicta, subnectens: Ait enim, inquis, idem gloriosissimus Augustinus: De illo enim bono dictum hic debemus accipere, quod ibi ait: Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat 5 si est intelligens, aut requirens Deum (Psal. XIII, 2). Hoc ergo bonum, quod est requirere Deum, non erat qui faceret, non erat usque ad unum, sed in eo genere hominum quod praedestinatum est ad interitum. Hic dicta sancti Augustini determinans, et ad me intentionem tuarum dirigens litterarum, dicis sentire me jam cur iterum haec inculces, scilicet quod saepius reluctanti te mihi, praedestinationem non tantum in bono dici, sed etiam in malo, dum in malo praedestinationem te relegisse diceres, ipse docens aiebam ad poenam debitam, non ad malum faciendum, posse dici aliam praedestinationem. Quod etiam tu, sicut scripsisti, confirmas. Scire te tamen asseris quid et hic respondeam, ut tuear sententiam meam, hoc est interitum non dici, nisi mortem. Et adjungis, interim legisse te hoc, et asseverasse etiam praedestinatum populum ad interitum. Deinde admones ut considerem ipsius loci sermonem, et ut doctor meorum discipulorum, non ut assertor mearum propositionum, faciam vos sequenda cognoscere.

CAPUT IV. Invocatio auctoris modesta et theologica. Ego quidem, carissime, quantum Domino gratuitam gratiam largiente modulum possum propriae parvitatis agnoscere, sub illo uno Domino atque Magistro, in ejus schola positus, non fratrum meorum vocari magister aut doctor affecto, quorum in veritate condiscipulus semper esse desidero. Quapropter hoc ab illo vero Domino ac Magistro nostro postulare non desino, ut ea me, sive per eloquia Scripturarum suarum, seu per sermocinationem fratrum condiscipulorumque meorum, sive etiam per inspirationis suae internam suavioremque doctrinam (ubi sine sonis sermonum et sine elementis litterarum eo dulcius quo secretius veritas loquitur) ea me docere dignetur, quae sic proponam, sic asseram, ut in propositionibus atque assertionibus meis, veritati (quae nec fallit, nec fallitur) semper inhaeream, semper obediens consentiensque reperiar. Quoniam ut veritati obedire atque consentire valeam, ipsa veritas illuminat, ipsa adjuvat, ipsa confirmat, ab ipsa postulo doceri multo plura quae nescio, a qua accepi pauca quae scio. Ipsam rogo, ut, praeveniente ac subsequente misericordia, quaecunque salubriter scienda nescio doceat me, in his quae vera novi custodiat me, in quibus ut homo fallor corrigat me, in quibus veris (vero) titubo confirmet me, et a falsis ac noxiis eripiat me, ut in cogitationibus ac sermonibus meis quod salubriter donat, inveniat, et ea faciat de ore meo procedere, quae sint coram ipsa principaliter grata, et sic fiant fidelibus cunctis accepta.

CAPUT V. Responsio ad primam quaestionem quomodo sint quidam ad interitum praedestinati. Peccatorum mors non est a Deo praedestinata. Quantum igitur, ipsa veritate (quae verum lumen est) illuminante tenebras meas (Psal. XVII, 29), in hujus quaestionis scrutatione, facultas mihi est hactenus intelligendi concessa, nihil aliud accipiendum existimo in illo sancti Augustini sermone, quo ad interitum quosdam praedestinatos firmat, nisi ad interitum supplicii, non delicti; neque ad malum, quod injuste admittunt, sed ad cruciatum, quem justissime patientur; nec ad peccatum, quo primae resurrectionis beneficium, aut non accipiunt, aut amittunt, sed ad tormentum, 6 quod illis propria iniquitas male parit, et aequitas divina bene retribuit; nec ad mortem animae primam, in qua nascuntur parvuli, vel in quam (sicut beatus Jacobus dicit) concupiscentia sua abstracti et illecti (Jacob. I, 14) recidunt criminosi, sed ad mortem secundam, quam necesse est patiantur, retribuente justissimo judice, seu qui ante perceptam gratiam baptismi discedunt de saeculo, sive qui, in vacuum gratiam Dei recipientes (II Cor. VI, 1) post acceptum baptismum, usque in finem praesentis vitae malunt servi esse peccati, nec volunt, dum tempus est acceptabile, et dies salutis, converti a via sua mala, ut vivant; et ignorantes, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam eos adducit, ipsi secundum duritiam suam, et impoenitens cor, thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4, 5). De illa ergo morte, quam sibi peccatores manibus et verbis accersierunt, et aestimantes eam amicam defluxerunt, dicitur: Nolite zelare mortem in errorem vitae vestrae, neque acquiratis perditionem animarum vestrarum, quoniam Deus mortem non fecit, neque laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 2). Et alio loco de hac morte dicitur: Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum. Imitantur autem eum qui sunt ex parte illius (Sap. II, 24). Quam mortem, ut ab opere ac praedestinatione Dei agnosceremus alienam, Deus ipse sic loquitur per prophetam: Convertimini, et avertite vos ab omnibus impietatibus vestris, et non erunt vobis in poenam iniquitatis. Projicite a vobis omnes iniquitates vestras, quas impie fecistis adversus me, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et utquid morimini domus Israel? Quoniam nolo mortem morientis, sed (al. quomodo) ut avertatur ipse a via sua mala, et vivat anima ejus (Ezech. XVIII, 30). Haec est mors impietatis, quam non fecit Deus, quae per diabolum introivit in orbem terrarum. In hac eum imitantur qui sunt ex parte illius.

CAPUT VI. Deus huic morti duplam mortem retribuit. Mors animae in gehenna. Huic uni morti, quam peccator sibi per contemptum divinae jussionis injuste concupiscendo arcessivit, duplam Deus mortem juste judicando retribuit; hoc est, primam in separatione animae et corporis, secundam in aeterna cruciatione animae et corporis. Ac per hoc primam, qua, discedente anima, caro sola moritur; secundam vero, quando rediens in carnem anima, in eadem et cum eadem, in qua peccavit, carne torquetur; ut cum qua communicavit mortem peccati, quod Dei bonitas interdixit homini, cum ipsa communicet mortem supplicii, quod paravit divina justitia peccatori. De hac morte Salvator noster dicit: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Magis autem eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28). Quod ergo ante gehennam mali pereunt, non est divini operis, sed humani. Quod autem in gehenna perituri sunt, hoc facit Dei aequitas, cui nulla placet peccantis iniquitas. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Et dicit Joannes: Quia omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit; et peccatum est iniquitas (I Joan. III, 4). Et Deus per prophetam dicit: Quia anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). De Filio autem Dei Joan. dicit: Scimus quia ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est (I Joan. III, 5). Sicut ergo peccatum in eo non est, ita peccatum ex eo non est. Quod autem ex eo non est, opus ejus utique non est. 7 Quod autem nunquam est in opere ejus, nunquam fuit in praedestinatione ejus.

CAPUT VII. Quomodo sunt mali a Deo praedestinati, non ad culpam, sed ad poenam. Deus salvandos praevenit, damnandos invenit. Non ergo praedestinati sunt mali ad hoc quod male operantur, a concupiscentia sua abstracti et illecti, sed ad hoc quod juste patiuntur inviti. Praedestinationis enim nomine non aliqua voluntatis humanae coactitia necessitas exprimitur, sed misericors et justa futuri operis divini sempiterna dispositio praedicatur. Deo autem misericordiam et judicium (Psal. C, 1) cantat Ecclesia, cujus hoc opus est in homine, ut occulto voluntatis suae, non tamen injusto, consilio, aut gratuitam misericordiam praeroget misero, aut debitam justitiam rependat injusto. Imo aut misericorditer debitori donet quod si vellet juste posset exigere, aut juste cum usuris quod suum est exigat (Matth. XXV, 27), et iniquo debitori quod debetur iniquitatibus reddat. Ac sic, aut istum prorsus indignum misericordia praeveniat, aut illum ira dignum inveniat. Ipse enim donat gratis indigno gratiam, qua justificatus impius illuminetur munere bonae voluntatis, et facultate bonae operationis, ut praeveniente misericordia bonum velle incipiat, et subsequente misericordia bonum quod vult facere valeat. Utrumque autem praedestinando Deus praeparavit in illa incommutabili voluntate, in qua sic futurum effectum hominis renovandi disposuit, ut ejus voluntas in opere novo nova esse non possit.

CAPUT VIII. Gratia Dei hominis meritum et initiat ad justitiam et consummat ad gloriam. Quomodo praeparatur voluntas a Domino. Donat etiam gratiam digno in retributione mercedis aeternae, ut scilicet sive cum impium pie justificat justus, quia de ipso Apostolus dicit, Ut sit ipse justus, et justificans eum qui ex fide est Jesu (Rom. II, 26); seu cum justum juste glorificat pius, quia quos justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 3), eadem sit operatio gratiae, quae meritum hominis bonum, et initiat ad justitiam, et consummat ad gloriam. Primo inchoans in homine voluntatem bonam, deinde eamdem voluntatem adjuvans inchoatam, ut eadem voluntas et divino dono bona sit, et divino adjutorio malam superare concupiscentiam possit, et Deo perficiente talis postmodum ipsa voluntas sit, ut malam concupiscentiam habere non possit. Ac sic in praesenti vita gratiae adjutorio infirmitati non cedat, in futura autem, gratiae beneficio, infirmitatem non habeat. Et nunc recreetur continuo juvamine medicaminis, tunc vero fruatur aeterna plenitudine sanitatis. Haec autem Deus, sicut in praedestinatione semper habuit, sic per gratiam, sicut praedestinaverat, facit. Praedestinationis itaque ipsius insinuatur agnitio, cum dicit Scriptura: Et praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, juxta LXX). Non autem ob aliud praeparata dicitur, nisi quia danda praedicitur. A quo enim praeparatur per bonitatem sempiternam, ab ipso datur per indebitam gratiam. Quod ipse Dominus Ezechielis vaticinatione testatur, dicens: Dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in vobis, et auferetur cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum dabo in vobis. Et faciam, ut in justificationibus meis ambuletis et judicia mea observetis et faciatis (Ezech. XXXVI, 26). Dat ergo Deus cor novum, ut in justificationibus ejus ambulemus, quod pertinet ad bonae voluntatis initium. Dat etiam ut judicia 8 ejus observemus et faciamus quod pertinet ad bonae operationis effectum.

CAPUT IX. A Deo est et voluntas et boni operis facultas. In Deo faciemus virtutem, id est opus virtutis. Qui facit veritatem venit ad lucem. Deus omne opus bonum in nobis ipse facit. Unde cognoscimus Dei esse, et ut bonum facere velimus, et ut bonum facere valeamus. Cui sensui David omnino concordat, gratiam benevolendi sic ostendens divinae largitatis directione donari: A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet (Psalm. XXXVI, 23). Opus quoque bonum non nisi a Deo in nobis, et in Deo a nobis fieri protestatur, dicens: Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis (Psal. LXVII, 29). Et alio loco: In Deo faciemus virtutem (Psal. LIX, 14), id est opus virtutis. Sic autem hic pro opere virtutis virtutem dixit fieri, sicut Joannes pro opere justitiae justitiam dixit fieri. Ait enim: Qui facit justitiam, justus est, sicut ille justus est (I Joan. III, 7). Paulus quoque optat a nobis Dei fieri voluntatem, dicens: Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum, aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem ejus (Hebr. XIII, 20). Quid est autem facere voluntatem ejus, nisi facere opera quae nobis inspirat et in nobis operatur voluntas ejus? Tale aliquid et in ipsius Redemptoris nostri sermonibus invenimus, dum veritatem fieri dicit, pro opere veritatis. Sic enim loquitur: Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus. Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta (Joan. III, 20). Hoc autem in Deo facimus, quod Deo in nobis faciente datur nobis ut faciamus. Quod evidenter in Epistola ad Hebraeos ostenditur, ubi cum de Deo dictum esset: Aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem ejus, continuo sequitur: Faciens in vobis quod placeat coram se (Hebr. XIII, 21). Omne igitur opus, quod a nobis in Deo fit, Deus in nobis facit. Ex ipso enim, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36). Ex ipso ergo est, et voluntas bona et operatio bona. Quod Doctor gentium his verbis affirmat: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Propterea, sicut Salomon dicit, quia praeparatur voluntas a Domino; sic etiam bona opera nostra Paulus a Domino asserit praeparata, hoc est in praedestinatione disposita. Dicit itaque: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est. Non ex operibus, ut ne quis glorietur; ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu, in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus (Ephes. II, 8). Sicut ergo praeparata est per praedestinationem voluntas a Domino, qua bonum velimus: sic etiam opera bona praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.

CAPUT X. Praeparatur a Deo per praedestinationem non solum voluntas, sed et opus bonum et vita aeterna. Attendamus etiam vitam aeternam, regnumque coelorum divinitus fide fidelibus praeparatum. Ipse quippe Christus dicturum se dextris ostendit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Matth. XXV, 34). Sed et hoc ipsum opus est gratiae. Ex gratia enim datur non solum justificatis vita bona, sed etiam glorificatis vita aeterna. Quod Pauli tenemus praedicatione compertum, dicentis: Stipendium enim peccati mors. Gratia autem Dei, vita aeterna in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VI, 23). Cur autem mors stipendium, 9 vita vero aeterna gratia dicitur, nisi quia illa redditur, haec donatur? Sed ubi illam Deus reddit, opus malum peccatoris hominis punit, quod nullatenus fecisset homo, nisi discessisset a Deo. Cum vero Deus vitam aeternam donat, opus suum quod inchoavit justificans impium, perficit glorificans justum. Haec autem utraque gratia, id est et vita bona et vita aeterna, in Christo Jesu Domino nostro est. De plenitudine quippe ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia (Joan. I, 16), scilicet gratiam glorificationis aeternae pro gratia justificationis indebitae, ut gratia justificationis omne meritum malum deleat indebito beneficio: et meritum bonum jugi confirmet auxilio, cui gratia glorificationis justae reddatur in praemio. Gratia autem etiam ipsa ideo non injuste dicitur, quia non solum donis suis Deus dona sua reddit: sed quia tantum etiam ibi gratia divinae retributionis exuberat, ut incomparabiliter atque ineffabiliter omne meritum, quamvis bonae et ex Deo datae, humanae voluntatis atque operationis, excedat. Quamvis enim non solum credendi in Christum lumen, sed etiam pro illo patiendi virtutem a Deo nobis donari B. Paulus apostolus ostendat, dicens: Vobis enim donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini (Philip. I, 29), quod utrumque pertinet ad gratiam praesentis bonae vitae, illam tamen futurae vitae gratiam omnibus praesentis temporis passionibus anteponit, dicens: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Et alio loco: Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis (II Cor. IV, 17).

CAPUT XI. Gratia praeveniendo incipit et subsequendo custodit opus bonum. In praedestinatione continetur omnis gratia vocationis, justificationis et glorificationis. Hanc gratiam non solum in praesentis vitae justificatione, sed etiam in futuri saeculi remuneratione, dicit gratiam permanere, et super nos, hoc est super omnia bona cujuslibet hominis merita in Dei bonitate asserit abundare, dicens: Ut ostendat in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae, in bonitate super nos in Christo Jesu (Ephes. II, 7). Gratia est igitur retributio pia, qua Deus in praesenti tempore malis bona retribuit: illis videlicet quos justificat impios, ut deputetur fides ad justitiam. De qua retributione David dicit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV, 12)? Gratia est et illa justa retributio, qua bonis suis meliora retribuens, Deus glorificaturus est justos. Et hoc enim gratiae opus erit. Quia ut hoc mereantur, ipsa praeveniendo, misericorditer incipit; ipsa subsequendo, custodit. Ista gratia in Scripturis etiam misericordia nominatur. De qua dicit David: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11). Et alio loco: Misericordia tua subsequitur me per omnes dies vitae meae (Psal. XXII, 6). Praevenit igitur impium, ut fiat justus; subsequitur justum, ne fiat impius. Praevenit caecum, ut lumen quod non invenit, donet; subsequitur videntem, ut lumen quod contulit, servet. Praevenit elisum, ut surgat; subsequitur elevatum, ne cadat. Praevenit, donans homini bonam voluntatem; subsequitur benevolentem, operando in illo boni operis facultatem. Hoc igitur ista misericordia Dei in homine subsequitur, quod praeveniens ipsa largitur. Et ideo non solum errantem justificando ad viam revocat, sed etiam bene ambulantem custodit et 10 adjuvat, ut ad donum glorificationis aeternae perducat. Haec autem omnia, id est et vocationis nostrae initia, et justificationis augmenta, et glorificationis praemia, in praedestinatione semper Deus habuit: quia et in vocatione, et in justificatione, et in glorificatione sanctorum, gratiae suae opera futura praescivit. Ob hoc totum Deo assignat Apostolus dicens: Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 29). Verumtamen cum simul justificatos et glorificatos audimus, non simul et justificationis et glorificationis opus praesenti tempori deputemus. Justificationis enim gratia in praesenti datur, glorificationis autem futura servatur. Ista est fidei, illa speclei ( al. spei). Dicit autem Paulus: Quia nunc per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 7). Quod enim nunc sancti credunt, tunc videbunt. Propter quod Ecclesiae dicitur, Audi, filia, et vide; quia fides ex auditu, unde justus ex fide vivens, fiducialiter dicit: Credo videre bona Domini, in terra viventium (Psal. XXVI, 13). Iste igitur est in homine ordo divinae redemptionis ac remunerationis, ut nunc justificatus credat, quod tunc glorificatus accipiat. Propter quod Paulus ait: Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim (Philip. III, 12).

CAPUT XII. Deus fecisse dicitur quod faciendum praedestinavit. Promissa Dei certa sunt ex omnipotentia. In hac ergo justificatione sancti euntes eunt et flent, mittentes semina sua; in illa vero glorificatione venientes venient in exsultatione, portantes manipulos suos. In hac operarii patrisfamilias in vinea operantur; in illa autem denarii mercede sine dubio potientur. Istam Deus nunc donat, ut initium meriti boni gratis indignus accipiat; illam vero in futurum repositam servat, qua boni meriti praemium accipere dignus possit, qui boni meriti principium, cum esset indignus, accepit. Dicens igitur Paulus: Quia quos Deus justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 30), non utrumque praesenti vitae deputat, sed ea fide quod futurum est, velut factum firmat, qua fide propheta de Deo dicit: Qui fecit quae futura sunt. In illa quippe immobilitate consilii sui, secundum bonum placitum (al. beneplacitum) ejus, quod proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in coelis, et quae in terra sunt (Eph. I, 9, 10); in ipso ex aeternitate dispositionis suae, in praedestinatione jam fecit, quaecunque effectu operis sui, tempore congruo facienda disposuit. Sicut enim omne Creatoris opus sine initio non potuit, nec potest fieri: sic illa sempiterna voluntas ejus, nunquam mutabilitati subjacet, quia initium existendi non habet. Quod autem semper sic est, ut esse non coeperit, procul dubio sic est, ut id quod est non esse non possit. Vera igitur immutabilitas, digne vera vocatur aeternitas, in qua aeternitate incommutabilis voluntatis suae Creator ille jam fecisse dicitur, quod in creatura mutabili, prout opportune faciendum disposuit, sic rite dispositum facit. Et ideo quaecunque promisit, jam facta dicimus, quia de faciendis dubitare non debemus. Abraham enim pater noster (sicut ait Apostolus) in repromissione Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, plenissime sciens quia quaecunque promisit, potens est et facere (Rom. IV, 20). Ideo ergo in Dei promissis nulla est falsitas, quia in faciendis nulla omnipotenti est difficultas. Et propterea ibi nunquam deest 11 voluntatis effectus, quia voluntas ipsa non aliud invenitur esse quam virtus. Quidquid autem vult, potest, qui quantum vult, tantum potest. Propterea de solo digne dicitur: Omnia quaecunque voluit, fecit (Psal. CXIII, 11). Et iterum: Subest enim tibi, cum voles posse (Sap. XII, 18). Ideo diximus tantam ibi esse virtutem voluntatis, quanta est voluntas ipsa virtutis. Quia cui semper subest cum volet, posse non aliud est in illo velle quam posse.

CAPUT XIII. Justa Dei praedestinatio ad poenam pro peccatis. Sanctis gratiam, impiis justitiam Deus exhibet. Futura Dei ira condemnatio est ad poenam. Quia ergo Deus nulla necessitate compellitur ut aliquid nolens promittat, nullius utique adversitatis impeditur obstaculo, quo id quod promisit, aut minus quam vult, aut tardius, faciat. Proinde potuit, sicut voluit, praedestinare quosdam ad gloriam, quosdam ad poenam. Sed quos praedestinavit ad gloriam, praedestinavit ad justitiam. Quos autem praedestinavit ad poenam, non praedestinavit ad culpam. Posset enim peccatum aliquod ex praedestinatione Dei esse, si posset aliquis hominum juste peccare. Nullus autem hominum juste peccat, quamvis eum juste Deus peccare permittat. Juste enim deseritur a Deo, qui deserit Deum. Et quia homo deserens Deum peccat, deserens peccatorem Deus justitiam servat. Quid autem magis justum quam ut ille qui desiderio peccandi jam peccat, pro eo quod desiderans peccare, ipse sibi noxius efficitur, semetipsum peccato suo laedere permittatur?

In sanctis igitur coronat Deus justitiam quam eis gratis ipse tribuit, gratis servavit, gratisque perfecit. Iniquos autem condemnabit pro impietate vel injustitia, quam in eis ipse non fecit. In illis enim opera sua glorificat, in istis autem opera non sua condemnat. Hoc itaque praedestinavit Deus, quod erat ipse facturus, aut quod fuerat largiturus. Illud vero nullatenus praedestinavit, quod sive per gratiam, seu per justitiam facturus ipse non fuit. Proinde diligentissime requirendum videtur, quid in his Deus operetur, quos gratis justificat; quid etiam in illis, quos juste condemnat. Dicit enim eximius gentium Doctor: Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Nunquid iniquus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico? absit (Rom. III, 5). Hic autem iram pro condemnatione posuit, sicut alibi Joannes Baptista dicit: Qui incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 36). Hanc iram Pharisaeis et Sadducaeis cum objurgatione denuntiat dicens: Genimina viperarum, quis vobis ostendit fugere a futura ira (Matth. III, 7; Luc. III, 7)? Ab hac ira nos Dominus Christus eripuit, quod Paulus veridica praedicatione firmavit, dicens Thessalonicensibus: Quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero, et exspectare Filium ejus de coelis, quem suscitavit a mortuis Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura (I Thess. I, 9). Hanc iram, id est punitionem, quae parata est malis, alio loco interitum vocat dicens: Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient (I Thess. V, 3).

CAPUT XIV. An opera damnandorum sint praedestinatu sicut opera justorum. Initium bonae voluntatis praedestinatum a Deo. Deus facit ut faciamus bonum. 12 Quaeramus itaque utrum credendus sit Deus iniquorum opera praedestinasse, pro quibus eos condemnet, sicut in sanctis praedestinasse dicitur, quod coronet? Cum vero causam condemnationis iniquorum, et glorificationis sanctorum quaerimus, non praedestinatos negamus, vel illos ad poenam, vel illos ad gloriam. Sed utrum, sicut creduntur praedestinata divinitus opera bona, pro quibus glorificabuntur justi, sic credenda sint praedestinata divinitus opera mala, pro quibus in aeternum punientur injusti? Dicitur enim in libro Psalmorum: Injusti punientur, et semen impiorum peribit, salus autem justorum a Domino (Psal. XXXVI, 28). De utrisque et Salvator noster dicit: Tunc illi ibunt in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). In utrisque ergo, id est justis et injustis, tria quaedam consideranda existimo, initium voluntatis, progressum operis, finem retributionis. Ut in his quaecunque justa et bona videmus, justo et bono Deo demus; illa autem Deo indigna noverimus, in quibus nec bonitatem nec justitiam invenimus. Et considerata operum qualitate, illa credamus a Deo praedestinata, quae misericordiae vel aequitati divinae condigna reperiuntur et congrua: Misericors enim et miserator et justus Dominus (Psal. CXI, 4). Ac primo totius bonae voluntatis initium ab illa sempiterna Trinitate, quae unus solus et verus est Deus, et praedestinatum confitemur et datum. Hoc enim homini gratuita justificatione tribuit praeparatum, quod in aeterna praedestinatione praeparaverat tribuendum. Hanc voluntatis praeparationem, superius sanctae Scripturae testimonio demonstravi, quo dictum est: Praeparatur voluntas a Domino. Ab ipso ergo voluntas praeparatur, qui in nobis et velle et perficere misericorditer operatur. Dicit enim Apostolus: Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II, 13). Loquens etiam Deus per prophetam, se ipsum facere confirmat quod fidelibus donat ut faciant, secundum illud oraculum, quod est a nobis supra jam positum, quo dicit: Et faciam ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea observetis et faciatis (Ezech. XXXVI, 27). Quid est autem, faciam ut faciatis, nisi, mei erit operis omne bonum quod operati fueritis? Ipse ergo facit ut faciamus, quo in nobis operante, fit omne bonum quod facimus. De quo dicitur ad Hebraeos: Aptet vos in omni bono, faciens in vobis quod placeat coram se (Hebr. XIII, 21). Demonstrata itaque Dei gratia in bona voluntate et operatione hominis, futurae quoque retributionis gloriam, quae donabitur sanctis, quis divinae gratiae non esse contendat? cum sive credentes, sive operantes, licet nostra sit fides, et nostra sint opera, sicut ipse Dominus dicit: Secundum fidem tuam fiat tibi. Et beatus Joannes praedicat: Haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra (I Joan. V, 4). Paulus quoque ita scribit: Gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo (Ephes. I, 4). Opera quoque nostra Dominus ipse testatur dicens: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videntes vestra bona opera, glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Tamen quia ista cum habemus non habemus ex nobis nata, sed a Deo donata, sicut Apostolus dicit: Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus 13 quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12); et quia quaecunque nobis facienda donat, sicut habere non possumus, nisi ipse nobis largiatur, sic facere non possumus, nisi ipse nobis quae largitus est operetur,

CAPUT XV. Non debemus nobis aliquid boni operis tanquam nostrum ascribere. In hac vita nemo perfectus nisi spe futurae gloriae. Paulus perfectus et imperfectus. Propterea nullatenus sinimur, imo salubriter prohibemur, tam in nostra fide quam in nostro opere, tanquam nostrum nobis aliquid vindicare. Dicit enim Vas electionis: Quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Et in sancto Evangelio praecursoris dominici vox est: Non potest homo accipere quidquam, nisi datum ei fuerit de coelo (Joan. III, 27). Jacobus quoque apostolus protestatur: Quia omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est descendens a Patre luminum (Jac. I, 17). Quod est autem magis donum perfectum, quam glorificatio futura sanctorum? Nunc enim divinorum munerum (ut ita dicam) nondum est perfecta perfectio, utpote ubi omnis perfectus perfectionis est indigus. Namque ille qui dixit: Quotquot (al. quicunque) ergo perfecti sumus, hoc sentiamus (Philip. III, 15), idem dicit: Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim (Ibid. 12). Fuit ergo perfectus spe futurae glorificationis; fuit autem imperfectus onere corruptionis et mortalitatis. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Fuit perfectus exspectatione muneris; fuit imperfectus fatigatione certaminis. Fuit perfectus, quod mente serviebat legi Dei; fuit imperfectus, quod carne serviebat legi peccati. Fuit perfectus, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo (Philip. I, 23); fuit autem imperfectus, quia quandiu fuit in corpore, peregrinabatur a Domino. Fuit perfectus, plenissime sciens, quia Deus, quaecunque promisit, potens est et facere (Rom. IV, 21); fuit autem imperfectus, quia Deus in sanctis suis quaedam nondum fecit ex omnibus quae promisit. Propter quod etiam omnes antiqui justi (sicut idem Apostolus dicit), Testimonio fidei comprobati, non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis melius providente, ne sine nobis perficerentur (Hebr. XI, 39). Sicut ergo praecedentes sancti testimonio fidei comprobati, non sunt sine subsequentium perfectione perfecti: sic subsequentes sancti non possunt sine praecedentibus perfici. Donum itaque perfectum tunc omnibus dabitur quando sanctis aeterna glorificatio tribuetur. Tunc sicut Veritas dicit: Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43). Illius est igitur etiam hoc donum perfectum, a quo est doni totius initium. Quod utique donum non diceretur, si non etiam hoc ex gratia donaretur.

CAPUT XVI. Gratis operatur Deus salutem nostram. Vera gloria a Deo solo est. Unus autem Deus est, qui gratis et vocat praedestinatos, et justificat vocatos, et glorificat justificatos. Sicut autem non est aliud justificare, nisi justos facere, sic non est aliud glorificare, nisi gloriosos facere. Proinde, quia Deus suos et justificat et glorificat, sicut gratiae ipsius opus est, cum facit justos, sic gratiae ipsius opus erit, cum faciet gloriosos. Quia sicut nemo potest habere veram justitiam, nisi fuerit justificatus, sic nemo potest habere veram gloriam, nisi fuerit glorificatus. Unde autem sit vera 14 gloria, Salvator noster cum Judaeos increparet ostendit, dicens: Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis: et gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis (Joan. V, 44)? Hunc sensum habens Paulus et veraciter dicens: Nos autem sensum Christi habemus (I Cor. II, 16), sicut gloriam veram a Deo esse noverat, ita justitiam veram ex Deo esse confirmat dicens: Ut inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi, quae ex Deo est justitia in fide (Philip. III, 9). Et quamvis abundent plurima documenta, quibus clareat non solum bonae voluntatis bonaeque operationis gratiam, sed etiam ipsam sanctorum glorificationem, divinitus et inchoari prorsus et perfici, tamen arbitror etiam haec quae a nobis posita sunt utcunque sufficere.

CAPUT XVII. Initium omnis peccati superbia. Casus et poena Luciferi. Casus primi hominis. Et ideo jam, ut libelli series temperetur, malorum quoque voluntatem, operationem ac retributionem considerare debemus. Ut agnoscamus utrum malos Deus justus ad hoc praedestinaverit faciendum, quod in eis puniturus est factum. An idcirco iniquos ad supplicium juste praedestinaverit, quia eorum mala opera, licet futura praesciret, non tamen ipse praedestinavit ut futura essent, quia non ipse fecit ut fierent. Itaque si initium peccati requiritur, nihil aliud nisi superbia invenitur. Dicit enim Scriptura: Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). Quae utique tunc initium sumpsit, cum angelus adversus Deum elatus, et ipsa elatione prostratus, per concupiscentiam (quae radix est omnium malorum) volens usurpare quod illi datum a Deo non fuit, a Deo discessit et cecidit, in quo si stetisset, non cecidisset. Sed per concupiscentiam malam, quia concupivit plus extra se, minus factus est in se. Quam concupiscentiam, licet explere nequiverit opere, tamen retinuit voluntate. Sic ipse sibi jam factus est poena, ut supplicium semper esset malo voluntas mala, tanquam caeco ipsa caecitas sua. Et concupiscentia peccandi tormentum fieret peccatori, et rebellis, ac refuga, qui illam imperturbabilem requiem fugerat, deinceps perturbationi serviret, atque a bono domino relinqueretur juste, quem ipse reliquit injuste. Ita factum est ut perseverans inordinatus ex se, ordinaretur in se: et in eo qui in se ordinem perderet, divini ordinis ratio non periret. Hoc et in homine contigit, quem ipse diabolus serpentina calliditate dejecit. A domino quippe bono dissentiens, et servo malo consentiens, malae voluntatis effectum plenum adipisci non potuit: quia ipsa malitia voluntatis a Deo non fuit. Hanc enim, si a Deo non discederet, non haberet.

CAPUT XVIII. Rationalis creatura beata non potest esse nisi Creatorem plus diligat quam se ipsam. Voluntas rationalis si se Deo subjicit, sublimatur; si se effert, deprimitur. Deus humiles facit, non invenit. Bonus ergo Deus bonarum est conditor naturarum. Vidit enim Deus (sicut scriptum est) omnia quae fecit, et ecce bona valde (Gen. I, 31). In quibus omnibus quae fecit, rationalem creaturam meliorem caeteris fecit. Sic tamen potiori creaturae majus voluit inesse bonum, ut etiam infimae creaturae nullum inesset substantialiter malum. Ac per hoc, superius esset infimo bono melius creatum bonum, cui summum bonum (quod creatum non est, et a quo omne mutabile bonum creatum est) juste dominaretur. Cujus etiam participatione 15 beatum esset, si summo bono humili dilectione serviret. Creaturae quippe rationali alia beatitudo nec potuit, nec potest esse, nec poterit, nisi ut agnoscens, a quo non solum facta, sed etiam a quo rationalis est facta, majorem dilectionem exhibeat bono creatori quam sibi. Neque enim ei inesse posset ullatenus ratio, nisi ei posset creatoris inesse dilectio, quia nec est alia quae vera sit sapientia vel intelligentia creaturae rationalis, nisi dilectio creatoris, in qua tanto magis minusve est dilectio sui, quanto magis minusve dilectionem suo exhibet creatori. Voluntas porro creaturae rationalis sine qualicunque amore non potest esse: nec sic potest diligere, ut amorem suum non velit ad aliquid religare, quae inter summum bonum, a quo creata est, et infimum bonum, cui praelata est, medio quodam loco posita, profecto aut in infimo bono necesse est miserabiliter jaceat, aut in summo bono veraciter feliciterque requiescat. Quodam etenim amore rapitur, seu cum obedientia sublevatur, et creatori bono bene subjicitur: sive cum superbia deprimitur, ut creaturae bonae male dominetur. Sicut enim fit elatione humilis, sic fit humilitate sublimis. Dicit enim Dominus et Magister noster: Omnis qui se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Propter quod item scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacob. IV, 6; I Petr. V, 5). Neque vero Deus humiles, quibus dat gratiam, ante datam humiles invenit: sed dando gratiam, humiles facit. Hoc ipsum enim, Deus per gratiam donat: ut quisquis eam acceperit, humilis fiat. Propter quod ipse Unigenitus sanctae humilitatis doctor atque largitor dicit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29). Hanc requiem perdiderunt, qui humilitate rejecta adversus vitam suam tumuerunt, et in mortem per superbiam reciderunt. De talibus enim dictum est: Dejecisti eos, cum extollerentur (Psal. LXXII, 18). Talibus autem propterea Deus resistit, quia in eis superbiam ipse non fecit: per quam injuste malunt in peccatum cadere, et per quam juste merentur in peccato permanere.

CAPUT XIX. Interitus non ex Deo, sed ex superbia est. Deus peccati ultor est, non auctor. Proinde, quia initium malae voluntatis superbia est, quae ex Deo non est, perspicue claret, non ex Deo esse hominibus interitum malae operationis, sed a justo judice retribui malis interitum ultionis. Mala quippe voluntas non pertinet ad optimum creatorem; justa vero injusti angeli hominisque damnatio pertinet ad aequissimum cognitorem. Ad voluntatem igitur malam Deus hominem non praedestinavit, quia homini eam daturus ipse non fuit. Quomodo enim Deus hominem, quem ad imaginem suam fecit, praedestinaret ad malam voluntatem, quam ipse non fecit? Itaque peccare in hoc homo coepit, in quo a Deo discessit. Scriptum est enim: Quia initium superbiae apostatare a Deo (Eccli. X, 14). Et alio loco: Ecce omnes qui se elongant a te, peribunt: perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 27). Isti ergo qui se elongant et fornicantur a Deo, utique peccando pereunt per suam malam voluntatem, quae non est ex Deo. Perdet autem illos Deus juste judicando, quod 16 competit Deo. Non enim eos Deus judicio perderet, nisi per suas iniquitates ipsi periissent. Scriptum est enim: Defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam ( Ibidem ). Defectus ergo a summo bono ad infimum bonum, hoc est peccatoris proprium et voluntarium malum, quo malo seipsum perdit injustus. Et quia huic malo auctor non est Deus, sed homo perversus, digne itaque homini, qui se perdidit peccato, redditur in tormentis aeterna perditio: ut pereat quidem, qui perire voluit, non tamen sic pereat, quemadmodum voluit. Qui enim sic periit, delectatione peccatorum illectus, ut si posset fieri, maneret in opere peccati perpetuus, juste quidem est in perditione peccati dimissus, quo propria cecidit voluntate. Sed non ibi fuit impune dimittendus, ne Deus fidelis, in quo non est iniquitas, qui est justus et sanctus, si peccatorem semper in peccato relinqueret impunitum, putaretur illi placere peccatum. Quam sententiam in quibusdam Deus arguit per Malachiam prophetam, qui dicunt: Omnis qui facit malum, bonus est coram Domino, et ipse in eo placuit, et ubi est Deus justitiae (Malach. II, 17). Juste igitur est subsecuta severitas judicis, ubi praecessit iniquitas peccatoris, quia illius rei Deus ultor est, cujus auctor non est, id est iniquitatis, quam potest Deus punire, non facere. Scriptum est enim: Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit, et peccatum est iniquitas. Et scitis, quia ille apparuit ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est. Omnis qui in eo manet, non peccat (I Joan. III, 4-6). Et iterum: Deus fidelis, in quo non est iniquitas, justus et sanctus Dominus (Deut. XXXII, 4). Iniquitas igitur, quia in Deo non est, utique ex Deo non est.

CAPUT XX. Iniquitas ex inordinato amore mundi. Peccati initium inordinata dilectio. Quae est autem iniquitas, nisi mala concupiscentia? quam ex Deo non esse Joannes apostolus manifestat, dicens: Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo, quia omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est (I Joan. II, 15, 16). Hic autem mundi nomine homines significat mundi istius dilectores: qui non ideo pro dilectione mundi puniendi sunt, quia aliquam substantiam malam diligunt, cum substantia naturaliter nulla sit mala, sed quia dilectionis ordinem non tenentes, dum plus justo diligunt mundum, minus Deum diligunt quam diligere debuerunt. Non autem aliquid inordinatum Deus fecit, nec aliquid inordinatum fieri praedestinavit, qui per apostolum suum imperat, ut omnia honeste et secundum ordinem fiant (I Cor. XIV, 40). Propter quod et in sanctis eloquiis, ut peccatum vitetur, caritas ordinari praecipitur. Scriptum est enim: Ordinavit in me caritatem (Cant. II, 4). Huic ordini congratulatur Apostolus dicens: Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum gaudens, et videns ordinem vestrum (Coloss. II, 5). Peccati vero initium si attendatur, puto quod nihil est aliud quam ordinatarum a Deo rerum inordinata rationalis creaturae dilectio, quae sponte perdendo dilectionis ordinem, perdidit et salutem. Ad hoc non est a Deo praedestinata rationalis creatura. Neque enim alia est ejus praedestinatio, nisi futurorum operum ejus aeterna praeparatio, in qua nullius causa mali poterit inveniri, quia ex voluntate Dei nunquam processit origo peccati.

CAPUT XXI. Non praedestinat Deus hominem ad peccandum. Praedestinatio bonorum est ex gratuita Dei misericordia. 17 Misericors etenim Dominus et justus, de quo alio loco scriptum est: Misericordiam et veritatem diligit Dominus Deus (Psal. LXXXIII, 12). In omnibus ergo operibus ejus, aut justa veritas custoditur, aut pia misericordia praerogatur. Porro autem, cum negare non possimus a Deo bono factum hominem bonum, si dixerimus eum a Deo praedestinatum ad opus aliquod malum, nos Deo misericordi et justo tale opus (quod absit) ascribimus, ubi nec misericors possit inveniri, nec justus. Si enim cum a Deo fieret homo, sic erat in praesenti opere Dei bonus, ut in praedestinatione ejus esset malus, procul dubio Dei opere malus futurus erat, a quo ad peccandum praedestinatus fiebat. Ubi statim illa consequetur absurditas, ut dicatur, quia Deus, de quo propheta dicit: Qui fecit quae futura sunt (Isai. IX), in se habuerit (quod absit) iniquitatis originem, si hominem a se factum ipse praedestinaverat peccatorem; praedestinatio enim ejus, praeparatio est operum ejus. Et sicut competit Deo bono ut causa sit totius operis boni, sic incongruum est ut imputetur ei causa cujuslibet operis mali. Deinde attendamus quia nulla ratio redditur qua homo ad peccatum praedestinatus a Deo credatur. Si enim in his quos Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi benedixit in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo Jesu, sicut elegit eos in ipso ante mundi constitutionem, ut essent sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate, qui praedestinavit eos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum (Ephes. I, 4, 5); si ergo in his causa praedestinationis quaeratur, non utique alia, sed sola gratuita Dei misericordia reperitur. Ipse est enim de quo dicit psalmus: Misericors et miserator Dominus, longanimis et multae misericordiae: non in finem irascetur, neque in aeternum indignabitur: non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Quia secundum altitudinem coeli a terra elongavit iniquitates nostras a nobis. Sicut miseretur pater filiis, ita misertus est Dominus timentibus eum (Psal. CII, 8). In his omnibus tot ac talibus bonis, quae Dominus retribuit malis, quid aliud quam indebita misericordia canitur? quidve aliud quam gratuita pietas praedicatur? Nam et in eo, quod non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis, gratuita manifestatur justificatio impiorum. Et in eo, quod sicut miseretur pater filiis, ita misertus est Dominus timentibus eum, gratuita claret per eamdem fidei justificationem adoptio filiorum. Neque enim sicut pater filiis misereretur, nisi nobis gratia pater factus, nos sibi filios facere dignaretur. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12).

CAPUT XXII. Nemo praedestinatur ad perpetranda peccata. Haec est in sanctis causa praedestinationis divinae, praeparatio scilicet justificationis et adoptionis indebitae, quam quia non merebatur voluntas hominis mala, non est ejus causa, nisi sola Dei voluntas bona. In his autem qui putantur praedestinati, non ad luenda supplicia, sed ad perpetranda peccata, cum causa praedestinationis quaeritur, non invenio quid 18 respondere posset, quisquis hanc asserere meditatur. Nunquid enim, sicut recte dicimus, ad hoc praedestinatos sanctos, ut Deo in eis misericorditer operante, ex malis fierent boni, et ex impiis justi, quod cum dicimus, ad Dei gloriam dicimus, nunquid sic recte dicere poterimus, ad hoc praedestinatos iniquos, ut Deo in eis, etsi non misericorditer, saltem juste operante, ex bonis fierent mali, aut ex justis tierent impii? Absit hoc a nobis atque ab omnibus Christianis, ut causam cujuslibet peccati quisquam deputare divinae audeat aequitati: cum nec malitiae, nec impietatis cujusquam causa esse possit, nisi in eo qui malus atque impius fuerit. Ut ergo ex malis fiant homines boni, et ex impiis justi, laudanda est Dei misericordia: ut autem ex bonis fiant homines mali, aut ex justis iniqui, si divinae praedestinationis asseritur causa, erit (quod absit) vituperanda justitia. Quinimo nec justitia justa dicetur, si puniendum reum non invenisse, sed fecisse dicatur. Major vero erit injustitia, si lapso Deus retribuit poenam, quem stantem praedestinasse dicitur ad ruinam.

CAPUT XXIII. Mala hominis voluntas non est Dei plantatio. Suavis et bonus Dominus non creavit amaritudinem et malitiam voluntatis perversae. Praescivit Deus homines peccaturos, sed eos ad peccandum non praedestinavit. Quaero autem cur primum hominem, quem (sicut scriptum est) fecit Dominus rectum (Eccles. VII, 30), praedestinare potuerit ad peccandum, id est ad voluntatem malam, quae est totius origo peccati, quam utique aut retribuisse Deum nondum peccanti homini, aut retribuisse credendum est peccatori. Hanc itaque si nondum peccanti homini tribuit, ipse (quod absit) auctor iniquitatis exstitit, qui malam voluntatem dedit homini bono, per quam peccans aeterno meretur puniri supplicio. Et ubi est, quia Deus mortem non fecit (Sap. I, 13)? Et quia non est iniquitas apud Deum? Et quia justus Dominus, et justitiam dilexit, aequitatem vidit vultus ejus (Psal. X, 8)? Si autem malae voluntatis initium peccatori homini non tribuit, sed retribuit Deus, ut ab homine credatur coepisse peccatum, a Deo autem redditum malae voluntatis initium dicatur, quod peccatum homo facere potuit, in quo voluntas mala non fuit? cum nullus fructus iniquitatis exoriri possit, nisi quem radix voluntatis malae protulerit. De corde enim (sicut Veritas ait) exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV, 19). Propter quod Deus ipse per Jeremiam sic humanae malitiam voluntatis objurgat, ut eam a se alienam esse perdoceat. Dicit enim: Ego te plantavi vineam fructiferam, quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae (Jer. II, 21)? Alienam utique a se vitem dicit non vitio divinae conditionis, sed aversione propriae voluntatis, quae juste culpatur, pro eo quod amaritudinem protulit, quam in ea Deus ipse non fecit. Quoniam ipsam amaritudinem, nec ex Dei praedestinatione, nec ex Dei opere, sed ex malitia suae voluntatis habuit. Pro qua amaritudine sic eam Deus per supra memoratum prophetam denuo increpat: Scito quam malum est tibi et amarum reliquisse Dominum Deum tuum, et non esse timorem meum apud te (Ibid., 19). Cum ergo hoc sit homini malum et amarum reliquisse Dominum, et timorem Dei apud eum non esse, quis ita sit contrarius veritati, ut putet a bono ac suavi Deo (de quo scriptum est:) Quam bonus Deus Israel rectis corde (Psal. LXXII, 1)? Et quia nemo bonus nisi solus 19 Deus (Marc. X, 18), et de quo Apostolus dicit: Ut ostendat in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos (Ephes. II, 7). Et de cujus suavitate canitur: Gustate et videte quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Et de cujus eloquiis denuo praedicatur: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103). Et rursus: Judicia Dei vera, justificata in semetipsis, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum (Psal. XVIII, 11). Quis ergo putet a bono ac suavi Deo praedestinatum hominem aut ad malitiam voluntatis, qua bonum Deum relinqueret, aut ad amaritudinem contumaciae, qua suavem Dominum non timeret? Proinde fidelibus congruit credere et fateri Deum bonum et justum praescisse quidem peccaturos homines, quia nihil eum latere potuit futurorum (neque enim vel futura essent, si in ejus praescientia non fuissent), non tamen praedestinasse quemlibet hominem ad peccatum, quia si ad peccatum aliquod hominem Deus praedestinaret, pro peccatis hominem non puniret. Dei enim praedestinatione aut peccatorum praeparata est pia remissio, aut peccatorum justa punitio. Nunquam igitur Deus ad hoc hominem potuit praedestinare, quod ipse disposuerat et praecepto prohibere, et misericordia diluere, et justitia punire. Iniquos itaque, quos praescivit Deus hanc vitam in peccato terminaturos, praedestinavit supplicio interminabili puniendos, in quo sicut culpanda non est praescientia humanae iniquitatis, ita praedestinatio justissimae laudanda est ultionis, ut agnosceret non ab eo praedestinatum hominem ad qualecunque peccatum, quem praedestinavit peccati merito puniendum.

CAPUT XXIV. Deus praedestinavit bonos misericorditer ad gloriam, malos juste ad supplicium. Deus non omnia promisit quae praedixit, nec omnia praedestinavit quae praescivit. Deus itaque omnia hominum opera, sive bona, seu mala praescivit, quia eum latere nihil potuit, sed sola bona praedestinavit, quae se in filiis gratiae facturum esse praescivit; mala vero futura opera illorum quos non praedestinavit ad regnum, sed ad interitum praescivit potentissima deitate, et ordinavit provida bonitate; et quia praescius fuit quod eadem mala, non solum ipse facturus non esset, sed nec homo in quantum ei humiliter adhaesisset, in eo nobis insuperabilem potentiam praescientiae suae magis ostendit, quia nec in malis praedestinationem justitiae suae vacare permisit. Ostensurus itaque Deus, quid reddendum praesciverit, et quid donandum, praedestinavit illos ad supplicium, quos a se praescivit voluntatis malae vitio discessuros. Et praedestinavit ad regnum, quos ad se praescivit misericordiae praevenientis auxilio redituros et in se misericordiae subsequentis auxilio esse mansuros. In istis misericordiam custodiens, in illis justitiam tenens; istis quod promisit pie tribuens, illis nihilominus quod praedixit juste retribuens. Sic autem Deus non omnia promisit quae praedixit, quamvis praedixerit omnia quae promisit. Sicut non omnia praedestinavit quae praescivit, quamvis omnia praedestinata praesciverit. Praescivit enim voluntates hominum bonas et malas, praedestinavit autem non malas, sed solas bonas. Et licet in ejus praedestinatione non fuerit, ut malitiam voluntati humanae dedisset, fuit tamen in ejus praedestinatione, quid humanae voluntatis malitiae reddidisset. Propter hoc, quia sicut Psalmista testatur, 20 Misericors est Dominus et justus (Psal. CXIV, 5), praedestinavit justos ad gloriam, iniquos ad poenam. Justificandis ergo atque glorificandis praedestinatum misericordiae suae opus praedixit pariter et promisit. Iniquis autem praedestinatum justitiae suae opus praedixit tantummodo, non promisit.

CAPUT XXV. De eodem argumento. Quod si quis quaerat cur Deus omnia quidem praedestinata praedixerit, non tamen omnia praedestinata promiserit, respondemus promissionem dici non posse, nisi cum aliquid ad hoc praedicitur faciendum, ut possit ei cui promittitur prodesse jam factum. Et promissum semper esse doni, non semper esse judicii, cum promissi largitas semper laetificet, judicii vero severitas aliquando contristet. Quod propheta metuens hujuscemodi ad Deum orationem effundit: Ne intres in judicio cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Sciebat enim cunctos pari retinendos punitionis vinculo, nisi Deus, in quibus vellet misericordiam fecisse, superexaltaret judicium (Jacob. II, 13). Justificatio ( al. judicio) igitur et glorificatio quae non est homini ex homine, sed ex Deo, quia multum sanctis fuerat profutura, ideo praedicta est et promissa. Punitio vero, quae in aeternum fuit impiis obfutura, praedicta est tantummodo, non promissa. Quod etiam divinis testimoniis facilius ostenditur. In illo quippe prophetae loco utrumque pariter invenitur expressum, ubi Deus per Isaiam eos qui sibi non serviunt, his arguit verbis: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt, vos vero esurietis. Ecce qui serviunt mihi, bibent, vos vero sitietis. Ecce qui serviunt mihi, laetabuntur, vos vero confundemini. Ecce qui serviunt mihi, exsultabunt in laetitia, vos autem clamabitis propter dolorem (al. prae dolore) cordis vestri, et a contritione spiritus ululabitis (Isaiae LXV, 13). In his omnibus, quaecunque ad iniquorum personam pertinent praedicta sunt tantummodo, non promissa. Neque enim dicendum est bonitatis largitate promissum, quod intentat ( al. intendat) iniquitatis merito severitas inferendum. Si qua vero ad personam servientium Deo pertinent, et praedicta sunt et promissa. Tale aliquid est etiam in illo Salvatoris nostri sermone, quo ait: Tunc illi ibunt in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). Praedixit et promisit praemium quo fruentur justi, non autem promisit, sed praedixit supplicium quo punientur injusti. Neque vero, sicut praedestinavit sanctos ad justitiam accipiendam, sic praedestinavit iniquos ad eamdem justitiam amittendam, quia misericors Dominus et justus, potuit gratis a pravitate liberare quem voluit; pravitatis autem operator nunquam fuit, quia pravus nunquam aliquis fuit, nisi in quantum a Deo discessit. Nec discessurum Deus praedestinavit, quamvis discessurum cognitio divina praesciverit.

CAPUT XXVI. Deus de malis impiorum operibus operatur bonum. Aliter Deus bonos, aliter malos praedestinavit. Mali dicuntur vasa irae, boni vasa misericordiae. Cur potius misericordiae quam justitiae vasa bonos vocat Apostolus. Deus itaque, licet auctor non sit malarum cogitationum, ordinator tamen est malarum voluntatum, et de malo opere cujuslibet mali non desinit ipse bonum operari. Nec in ipsis injustae voluntatis operibus deserit operum suorum justum ordinem, quia et hoc in ipso ordine habet, quod 21 malam juste deserit voluntatem. Quam tamen sic in suis malis operibus a se discedentem deserit, ut ibi permittentis Dei operatio bona non desit, dum et in peccantis voluntate injusta implet ipse justitiam, et de malo, quo peccantem judicat, quibus ipse vult beneficium praerogat. In sanctis igitur perfecturus est Dominus, quod ut essent boni, gratis dedit. Quod autem daturum se praescivit, in aeterna bonitatis dispositione praedestinavit. Ipsa est enim praedestinatio Dei, sempiterna scilicet dispositio futuri operis Dei. Porro autem in iniquis puniturus est, quod ut essent mali, non dedit, nec eos ad iniquitatem aliquam praedestinavit, quia ut inique vellent, hoc eis daturus ipse non fuit. Et quia malae voluntatis perseverans iniquitas inulta remanere non debuit, tales ad interitum praedestinavit, quia talibus justae punitionis supplicium praeparavit. Quod utique manifesto Dominus ipse sermone perdocuit, in eo quod a se ostendit paratum, non solum regnum, ubi laetentur boni, sed et ignem aeternum, ubi crucientur mali. Bonis etenim dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi (Matth. XXV, 34); malis autem dicturus est: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Ibid., 46). Ecce ad quod Dominus iniquos et impios praedestinavit, id est ad supplicium justum, non ad aliquod opus injustum; ad poenam, non ad culpam; ad punitionem, non ad transgressionem; ad interitum, quem ira justi judicis peccantibus reddidit, non ad interitum, quo in se iram Dei peccantium iniquitas provocavit. Quod beati Apostoli praedicatio manifestat, qui malos, quos in aeternum damnaturus est Deus, vasa vocat irae, non culpae. Ait enim: Quod si volens Deus ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam (Rom. IX, 22). Quaeso, Monime carissime, ut hunc Apostoli locum diligenter attendas. Notum namque est, iram Dei dici non posse nisi ubi creditur hominis iniquitas praecessisse. Neque enim Deus aut ignarus esse potuit, aut injustus, qui posset aut peccantis hominis culpam non agnoscere, aut non peccanti judicium punitionis inferre. Nam et ipse beatus Paulus in iniquitate hominis justitiam Dei praedicat commendari, ut ostendat, non injuste iram omnipotentis inferri. Ait namque: Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? nunquid iniquus Deus, qui infert iram? (secundum hominem dico) absit, alioquin quomodo judicabit Deus mundum (Rom. III, 5)? Non itaque frustra talis est ab eo facta inter puniendos glorificandosque discretio, ut illos vocaret vasa irae, istos autem vasa misericordiae, nisi ut ostenderet, tam in vasis irae quam in vasis misericordiae iniquitatem propriam praecessisse. Talis est enim Dominus verus, cujus ( al. cui) et gratuita sit misericordia, et ira non sit injusta; ac per hoc, et illos indignos praeveniat bonitate quos justificat, et illos dignos inveniat punitione quos damnat; ac sic appareat, et in vasis misericordiae, non ex ipsis, sed ex Deo esse, quod boni sunt, et in vasis irae, non ex Deo, sed ex ipsis esse quod mali sunt. Posset enim Apostolus quos dixit vasa misericordiae, potius vasa justitiae nuncupare; sed si vasa justitiae vocarentur, forsitan ex seipsis habere justitiam putarentur. Nunc autem cum vasa misericordiae dicit, procul dubio, quid ipsi fuerint, non tacuit, 22 quia quid eis a Deo collatum sit, evidenter ostendit. Si enim per seipsos essent justi, mercedem eis Dominus pro operibus suis redderet, non misericordiam praerogaret: sicut idem Apostolus alio loco dicit: Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum (Rom. IV, 4). Vasa itaque misericordiae ad indebitam sunt gloriam praeparata, quia gratis sunt misericordiam consecuta. De quibus etiam ipse beatus Apostolus se esse testatur, dicens: Qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13). Hoc est opus Dei in vasis misericordiae, ut blasphemis et persecutoribus et contumeliosis, non debitus redderetur interitus, sed misericordiae donaretur gratuitum munus. Vasis vero irae nunquam Deus redderet interitum, si non spontaneum inveniretur homo habere peccatum, quia nec Deus peccanti homini juste inferret iram, si homo ex praedestinatione Dei cecidisset in culpam. Sed quia causam iniquitatis suae ex propria homo habuit voluntate, propterea B. Paulus sustinuisse asserit Deum in multa patientia vasa irae, aptata in interitum. Haec igitur ira, ideo talibus vasis interitum reddidit, quia in eis meritum voluntariae iniquitatis invenit. Quando autem peccanti servo iram justus Dominus intulisset, si servus ex Domini praedestinatione peccasset? In hoc itaque ista vasa Deus aptavit, in quod praedestinavit, hoc est in interitum, illum utique interitum, quem Paulus malis repente superventurum denuntiat, dicens: Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus (I Thess. V, 3). Quod si Deus tales in peccatum praedestinaret, non eos Apostolus vasa irae mallet nominare, sed culpae, nec in interitum talia vasa, sed in peccatum dicerentur aptata. Nunc autem ideo vasa irae dicuntur, ut ostendatur, in talibus ex Dei praedestinatione non hoc esse, quod est male ab eis admissum, sed quod est talibus bene redditum.

CAPUT XXVII. Quam juste Deus deserit malos et interitum eis reddit. Iniqui praedestinati sunt ad stagnum ignis et sulphuris. Prima mors animae in peccato, secunda in stagno ignis. Vias impiorum non novit Dominus, quia eas non fecit. Prima mors animae ab homine, secunda a Deo infertur. Peccata praedestinavit Deus non facienda, sed juste punienda. Bene quippe malis interitus a Deo redditur, quamvis sit malus interitus eis qui nunc juste deseruntur, et postmodum juste torquebuntur. In talibus enim Deus judicium suum desertione inchoat, cruciatione consummat. Nam et hoc tempore quo discedentes malos deserit Deus, non operatur in eis quod ei displicet, sed operatur per eos quod ei placet, postmodum eis redditurus quod ab ejus justitia merentur. Recipient enim non pro eo quod Deus bene usus est eorum operibus malis, sed pro eo quod ipsi male abusi sunt Dei operibus bonis. Tales itaque Deus aptavit in interitum punitionis, quem peccatori justus judex praedestinatione justa decrevit. Non in peccatum quod homo non ex praedestinatione divina, sed ex voluntate sua, male concupiscendo coepit, et male operando perfecit: concupiscentia enim concipiens peperit peccatum, peccatum vero consummatum genuit mortem (Jac. I, 15). Non ergo iniqui praedestinati sunt ad mortem animae primam, sed praedestinati sunt ad secundam, id est ad stagnum ignis et sulphuris. De quo beatus Joannes dicit: Et diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris (Apoc. XX, 9). Et alio loco: Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis. Haec est mors secunda. Et qui 23 non est inventus in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis (Ibid., 14). Rursus dicit: Dubiis autem, et infidelibus, et contaminatis, et homicidis, et impudicis, et veneficis, et idolis servientibus, et omnibus mendacibus, pars eorum in stagno ardente, et sulphure, quod est mors secunda (Apoc. XXI, 8). Illam secundam nuncupat mortem quae sequitur ex sententia justi judicis, non illam quae praecessit in mala concupiscentia peccatoris. Qua morte Salvator quosdam mortuos asserebat, dicens: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Et Apostolus de vidua: Quae autem in deliciis est vivens mortua est (I Timot. V, 6). Ad Ephesios quoque sic loquitur: Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis, secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus, in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum. Et eramus natura filii irae, sicut et caeteri; Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo (Ephes. II, 1). De hac morte qua homo est mortuus in peccatis dicit Deus: Nolo mortem morientis, sed ut revertatur a via sua mala, et vivat anima ejus (Ezech. XVIII, 32). Quomodo autem ad mortem peccati praedestinasse Deus hominem creditur, quam ipse se nolle testatur? Mors ergo ista morientis, via sua mala est: quae quia mala, Deo ignota. Scriptum namque est: Vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus; perversae autem sunt, quae a sinistris sunt (Prov. IV, 27). Vias ergo, quas Deus fecit, novit, quas non fecit, perdit, quia eas non novit. Unde scriptum est: Novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit (Psal. I, 6). Ille igitur, qui scit omnia antequam fiant, et cujus oculi in omni loco speculantur bonos et malos, cujus etiam vultus super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 17), ideo viam malam non novit, non quia scientiam ipsius aliquid in operibus hominum fugit, sed quia mortem morientis non fecit; qui tamen mortem mortuo juste retribuit. Prima igitur mors animae, quam sibi homo intulit, secundae mortis est causa: et secunda mors quam Deus homini reddidit, primae mortis est poena. Et quia istam sibi homo injustus injuste intulit, illam a justo judice juste percepit, ut quia in ista volens semen iniquitatis seminat peccator improvidus, in illa metat fructum punitionis invitus: Qui enim seminat in carne sua, de carne metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal. VI, 8). Sed qui seminat in spiritu, et de spiritu metet vitam aeternam, a Deo habet donum et messis et seminis. Quod Paulo teste cognovimus, sic enim ait: Qui autem dat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae (II Cor. IX, 10). Qui vero seminat in carne, et de carne metet corruptionem; ideo non laetabitur in messe, quia non Deum, sed seipsum habuit auctorem in semine. Peccata itaque hominum cuncta quidem Deus in peccatoribus praescivit futura; et quia ipse non ea praedestinavit facienda, juste praedestinavit judicio punienda. Quod etiam in ipsis dictis sancti Augustini, quae tuae inseruisti epistolae, si consideres, profecto cognosces, qui postquam dixit: « Hoc ergo bonum, quod est requirere Deum, non erat qui faceret, non erat usque ad unum (Psal. LII, 4); » sed in eo genere quod praedestinatum est ad interitum, statim secutus adjunxit, dicens: 24 « Super hoc enim respexit Dei praescientia, protulitque sententiam. » Nempe satis atque evidenter his dictis ostendit, quia Deus peccata hominum praescientia vidit, quibus sententiam praedestinatione dictavit. Quid enim aliud accipere debemus, in hac prolatione sententiae Dei, nisi paratum supplicium peccatori? Juste autem est ad punitionem divina aequitate praedestinatus, qui peccator est divina cognitione praescitus; ut pote, qui iniquitatem, ad quam a Deo non est praedestinatus, propria esset voluntate facturus. Ut in quo praescientia Dei videbat futurum opus injustum, huic per praedestinationis sententiam pararet supplicium justum.

CAPUT XXVIII. Confirmatur ex S. Augustino nullius humanae culpae causam in Deum esse referendam. Quamvis igitur tu ipse, caeterique tui similes studio legendi, vel velocitate intelligendi, ex hoc loco dictorum sancti Augustini, quae in tua epistola posuisti, facillime cognoscatis, quid catholicus habeat intellectus de his quos ad interitum praedestinatos audimus, tamen ne tardiores quique hunc tantum locum minus sibi putent in hac quaestione sufficere, de aliis quoque sancti Augustini libris quaedam inserui, quibus docuit humanae iniquitatis causam solam esse superbiam, nec ad peccandum homines, sed ad damnationem praedestinatos a Deo, qui ut non adjuventur a Deo, in ipsis causa est, non in Deo. In libro itaque secundo de Baptismo parvulorum ad Marcellinum scribens, inter alia sic dicit (Cap. 17): « Ignorantia igitur et infirmitas vitia sunt, quae impediunt voluntatem, ne moveatur ad faciendum opus bonum, vel ab opere malo abstinendum. Ut autem innotescat quod latebat, et suave fiat quod non delectabat, gratiae Dei est, quae ( al. qua) hominum adjuvat voluntates, qua ( al. quia) ut non adjuventur, in ipsis itidem causa est, non in Deo, sive damnandi praedestinati sint propter iniquitatem superbiae, sive contra ipsam superbiam judicandi et erudiendi, si filii sint misericordiae. » Hic statim sanctus Augustinus testimonium prophetae subjunxit, dicens: « Unde Jeremias, cum dixisset, Scio, Domine, quoniam non est in homine via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos (Jerem. X, 23), continuo subjunxit, Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo. Tanquam diceret: Scio ad correptionem meam pertinere, quod minus abs te adjuvor, ut perfecte dirigantur gressus mei. Verumtamen ob hoc ipsum noli sic mecum agere, tanquam in furore quo iniquos damnare statuisti, sed tanquam in judicio quo doces tuos non superbire. Unde alibi dicitur: Et judicia tua adjuvabunt me (Psal. CXVIII,175). » Supradictum itaque Marcellinum tali doctrina sanctus Augustinus informans, sequitur et dicit: « Nullius proinde culpae humanae in Deum referas causam, vitiorum namque omnium humanorum causa superbia est. » In istis sancti Augustini dictis attende, quaeso, mi carissime. Primum quia ut non homines adjuventur a Deo, in ipsis causa esse dicitur, non in Deo. Deinde, quia propter iniquitatem superbiae praedestinati dicuntur damnandi, quod pertinet ad judicium, non depravandi, quod pertinet ad peccatum. Tertio etiam considera, quia nullius culpae humanae in Deum referendam admonet causam, qua ( al. quia) si aliqua peccatoris iniquitas a Deo praedestinata creditur, ipsius iniquitatis causa in praedestinatione divina ponetur ( al. constituatur). Quod 25 quam sit impium, quamque fidei Christianae contrarium, nullum puto fugere Christianum. Alio quoque ejusdem libri loco (Cap. 19) memoratus S. Augustinus sic dicit: « Extolli quippe in superbiam propriae voluntatis est hominum. non operis Dei. Neque enim ad hoc eos compellit aut adjuvat Deus. »

CAPUT XXIX. Praedestinatio sine Dei praescientia esse non potest, sed bene e converso. In peccatis, non Dei opus est, sed judicium. Et ut manifestiore dictorum ejus indicio nostra fulciatur assertio, aliquid nobis ponendum est de libro quem scripsit de praedestinatione sanctorum, quo manifestius ostendit, sine praedestinatione praescientiam Dei esse posse, praedestinationem vero sine praescientia esse non posse; et quia Deus praescivit etiam quae ipse non facit, hoc est, peccata. In supra memorato igitur libro, haec est ejusdem beati Augustini sententia (Lib.I, cap.10): « Praedestinatio est, quae sine praescientia non potest esse, potest autem esse sine praedestinatione praescientia. Praedestinatione quippe Deus ea praescivit, quae fuerat ipse facturus, unde dictum est: Fecit quae futura sunt. Praescire autem potens est etiam quae ipse non facit, sicut quaecunque peccata. Quia etsi sunt quaedam quae ita peccata sunt, ut poenae sint etiam peccatorum, unde dictum est: Tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 24), non ibi peccatum Dei est, sed judicium. » Puto in his dictis beati Augustini evidenter ostensum, bona opera sua Deum praescisse et praedestinasse, hoc est, sive quae ad misericordiam, seu quae ad justitiam pertinent; mala vero opera, hoc est peccata, praescisse tantum, non etiam praedestinasse; quia ibi non opus Dei esse dicitur, sed judicium. Ideo in peccato opus Dei non est, quia ut peccatum fieret, praedestinatum ab eo non est. Ideo autem judicium est, quia inultum non relinquitur, quod sine operante Deo malus operatur.

CAPUT XXX. Responsio Prosperi ad quartamdecimam objectionem. Responsio ad quintamdecimam. Conclusio de praedestinatione. Non autem ignoras etiam praeterito tempore illi luculentissimo sancti Augustini operi, quod scripsit de praedestinatione sanctorum, a quibusdam Gallis objectum, quod beatus Augustinus in assertione praedestinationis divinae, peccatores, non ad solum praedestinatos diceret judicium, sed etiam ad peccatum; cujus dicta, quia ipse celeri praeventus est obitu, Prosper vir, eruditus et sanctus, recta defendit fide et ( al. recte defendit fideli, et) copioso sermone. Ex quibus Gallorum capitulis, ut non multa nunc ponamus, ne libellum istum, quem prolixum facere disputandi necessitas cogit, prolixiorem voluntas facere videatur, duarum responsionum loca duximus inserenda. Quartadecima quippe Gallorum objectio sic habet: « Quod qui evangelicae praedicationi non credunt, ex Dei praedestinatione non credant. Et quod Deus ita definierit, ut quicunque non credunt, ex ipsius constitutione non credant. » Huic itaque pravitati quae beati Augustini dictis, non ex veritate, sed ex livore objiciebatur, tali Prosper sermone respondit: « Infidelitas non credentium Evangelio, nequaquam ex Dei praedestinatione generatur. Bonorum enim Deus auctor est, non malorum. 26 Praedestinatio igitur Dei semper in bono est, aut ad retributionem justitiae, aut ad donationem pertinens gratiae, Universae enim viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Proinde infidelitas non credentium, non ad constitutionem Dei, sed ad praescientiam referenda est. Quae non ideo necessitatem non credendi intulit, quia falli de ea, quae futura erat, infidelitate non potuit. » Quintadecima etiam objectio his verbis inserta est, quod idem sit praescientia quod praedestinatio. Cui Prosper sic respondit: « Qui praescientiam Dei in nullo ab ipsius praedestinatione discernit. Quod tribuendum est Deo de bonis, hoc ei etiam de malis conatur ascribere. Sed cum bona ad largitorem cooperatoremque eorum Deum, mala autem ad voluntariam rationalis creaturae nequitiam referenda sint, dubium non est, sine ulla temporali differentia Deum et praescisse simul, et praedestinasse, quae ipso erant auctore facienda, vel quae malis meritis justo erant judicio retribuenda: praescisse autem tantummodo, non etiam praedestinasse, quae non ex ipso erant causam operationis habitura. » Nos itaque, carissime, haec interim pauca de libris sancti Augustini, et de responsionibus Prosperi, ob hoc maluimus huic libello inserere, ut cuncti noverint quid debeant de praedestinatione sanctorum impiorumque sentire; simulque, ut appareat ejusdem beati Augustini dictis tenorem nostrae sententiae convenire. Proinde quia sufficienter (ut arbitror) iniquos non ad peccatum, sed ad supplicium praedestinatos ostendimus, huic volumini jam terminum debemus, ut ad aliarum quaestionum disputationem attentius recensendam, lectoris renovet studium temperies distincta librorum.

LIBER SECUNDUS. TRES QUAESTIONES COMPLECTENS: UNAM DE SACRIFICII OBLATIONE, ALTERAM DE SPIRITUS SANCTI MISSIONE, TERTIAM DE SUPEREROGATIONE B. PAULI. CAPUT PRIMUM. Epilogus compendiosus de praedestinatione justorum et iniquorum. 27 Satis, ut arbitror, Monime carissime, quaestionem de diversitate praedestinationis justorum scilicet et iniquorum, hoc est eorum quos gratuita misericordia Dei praeveniens justificando convertit, glorificatura conversos; et eorum quos justa Dei severitas in peccatis derelinquit punitura damnatos; superior sermo (in quantum Dominus pusillitatem nostram dignatus est adjuvare) et pertractatam continet et solutam, ita ut plerique, licet in ea soleant non leviter permoveri, facile possint, et divinorum librorum testimoniis instrui et sancti Augustini libris, et Prosperi eruditissimi viri responsionibus informari, quibus agnoscant praedestinationem Dei nihil aliud esse, nisi praeparationem operum ejus, quae in aeterna sua dispositione, aut misericorditer se facturum praescivit, aut juste; et quia in peccatis nec misericordia invenitur nec justitia, ideoque omnem iniquorum malam voluntatem, qua peccant, praescitam, non tamen esse a Deo praedestinatam, cum ipsam voluntatem malam non aliter essent habituri, nisi in eo quo fuissent a Domino recessuri. Nec Deum praedestinasse discessionem hominis a se, cum causa ipsius discessionis sola voluntaria esset aversio peccatoris. Quae quia Deum futura non latuit, in aeterna praescientia ejus praeparatam sibi poenam justae retributionis invenit.

CAPUT II. Secunda quaestio Monimi de sacrificio corporis et sanguinis Christi. Haeretici sua malitia excaecati, Trinitatem, et substantia, et Patris veneratione dissipant. Praemittenda quaestio de fide Abrahae. Nunc itaque ad residuas quaestiones, duce Domino, indagandas nostrae disputationis dirigatur intentio. Dicis a nonnullis te interrogatum de sacrificio corporis et sanguinis Christi, quod plerique soli Patri existimant immolari. Hanc etiam asseris haereticorum esse quasi palmarem interrogationem. Sed novum non est, ut haeretici, privati lumine veritatis, 28 illis se propositionibus veritatem superaturos arbitrentur, quibus facillime superantur: Gloria namque in confusionem ipsorum est qui terrena sapiunt (Philip. III, 19). Hoc ergo sectantes haeretici, ea sibi, quasi palmaria et invicta, videntur proponere, unde sibi confusionem non vident imminere. Sed cum a veritate superantur, hoc in illis utique impletur, ut unde gloriantur inde confundantur. Non est igitur mirum, si illi, quos malitia sua (sicut scriptum est) excaecatos, veritas ipsa (quae lux est vera) deseruit, quorumque squalentem perversi cordis obtutum tetri erroris obscuritas circumsepsit, inseparabilem Trinitatem, quam substantiali diversitate disparem praedicare non dubitant, consequenter honorificentiae quoque imparis ( al. impari) officio impie dissipare contendant. Et quoniam in ipsam sapientiam ( al. ipsa sapientia) peccare convincuntur, ipsius sapientiae in eis sermo completur, ut dum in ipsam peccant, in animas suas peccatum impietatis admittant; sic namque dicit ipsa Sapientia: Qui autem in me peccant, impie faciunt in animas suas: et qui me oderunt diligunt mortem (Prov. VIII, 36). Quomodo enim Dei Filium non oderunt, quem unigenitum quidem verbis negare non possunt, sed eum a natura Patris, inconsiderata perversitate, discernunt? aut quomodo in animas suas impie non faciunt, qui Dei unigenitum Filium, Deum scilicet verum, nec glorificare cum Patre consentiunt, nec uno eodemque sacrificio pariter honorari permittunt? Quibus, cum Dei adjutorio (in quantum series praesentis operis capit), breviter respondentes hanc interrogationem praemittimus, ut dicant: Utrum eam fidem Deus suae donarit Ecclesiae, qua pater noster Abraham Deo credens placuit, et in qua cunctas gentes terrae in suo semine benedicendas accepit: an aliam sibi religionis normam divinitus profiteantur traditam, ut patriarcharum et prophetarum fidem aestiment abdicandam? Et licet ab hac fide (sicut demonstratura est veritas) omnimodis habeantur extranei, ipsam tamen Ecclesiae datam dicunt, ipsamque apud se inviolatam manere contendunt.

CAPUT III. Quaestio sacrificii ex patrum fide determinatur. Promissiones factae Abrahae et semini ejus. Abraham construxit altare non soli Patri, sed et Filio sacrificaturus. Idem est invocare in nomine Domini quod invocare nomen Domini. Abraham illi Deo construxit altare qui ei visus est. Invictum contra haereticos argumentum ex sacrificio et fide Abrahae. Dum ergo inter nos et illos sacrificii vertitur quaestio, ad illos nobis recurrendum est patres, quos Deus, velut luminaria in mundo, ad instructionem nostram verae fidei clarificavit indicio, quorum fidem ita dignatus est a se inspiratam ostendere, ut eorum se Deum inveniatur evidentissime nominare, dicens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: hoc mihi nomen est sempiternum et memoriale in generationem et generationem (Exod.III, 15). Cum itaque nos dicimus sacrificium non soli Patri, sed simul unum Patri Filioque offerri, illi autem Patri soli existimant immolari, in sacrificio patriarcharum, verae ac Deo placitae quaeramus immolationis indicium. Ab illo itaque nobis est documentorum series inchoanda, in cujus invenitur semine futura cunctarum gentium benedictio repromissa, dicente Paulo: Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno: Et semini tuo, quod est Christus (Gal.III, 16). Et iterum: Ut in gentibus benedictio Abrahae fieret, in Christo Jesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem (Ibid.,14). Sit igitur omnino compertum, illos esse benedictionis divinae compotes et spiritalis gratiae participes, 29 quos constat fidei Abrahae in sacrificio reperiri sequaces. In libro Genesis legimus Visus est Dominus Deus Abrahae, et dixit ei: Semini tuo dabo terram istam. Et aedificavit ibi Abraham altare Domino, qui visus est ei, et recessit inde in montem contra orientem Bethel, et aedificavit ibi altare Domino Deo, et invocavit in nomine Domini Dei, qui visus est (Gen. XII, 7). Eligant nunc haeretici quod volunt, ut aut Patrem fateantur Abrahae visum, aut certe consentiant ab Abraham Filio altare constructum; altare vero non ob aliud aedificari, nisi ad offerendum sacrificium Deo, Veteris Testamenti lectio frequenter insinuat. Moyses quippe de Noe justo sic loquitur: Et aedificavit Noe altare Deo, et tanquam interrogaretur, cujus rei gratia vir justus illud altare construxerit, secutus adjunxit: Et accepit ab omnibus pecoribus mundis, et ab omnibus volatilibus mundis, et obtulit hostiam super altare Deo (Gen. VIII, 20). Claret igitur sanctum quoque Abraham, amicum Dei fidelem, et gentium fidelium patrem, ob hoc Deo qui ei visus est aedificasse altare, ut ei posset sacrificium congruae immolationis offerre. Ne autem, cum in nomine Domini Dei dicitur invocasse, quisquam existimet alterum Deum in nomine Dei alterius invocatum, cum non aliud sit, invocasse in nomine Domini Dei, quam invocasse nomen Domini Dei, subsequenter evidenti manifestatione hoc quoque Scriptura curavit divina monstrare; paulo post enim sic dicitur: Abraham autem erat onustus valde pecoribus, et argento, et auro, et abiit illo ( al. illuc), unde venerat, in desertum usque Bethel, ad locum ubi fuerat tabernaculum ejus prius, inter Bethel et inter Agge, in locum ubi altare fecerat initio, et invocaverat ibi Abraham nomen Dei (Gen. XIII, 4). Cognoscitur itaque hoc fuisse invocare in nomine Domini Dei, quod est invocare nomen Domini Dei. Quocirca dicant haeretici, utrum Patri an Filio Abraham existiment construxisse altare? quia, cui altare construxit, ipsius utique nomen invocavit. Ipse autem non nisi Deo, qui ei visus est, altare construxit, quem haeretici Filium dicere consuerunt: nitentes quippe Patris et Filii diversam docere substantiam, omnes corporearum rerum conspicabiles formas (quas ad insinuandam se hominibus omnipotentissima deitas, creaturae totius domina, sicut voluit, et congruere temporalibus ( al. temporibus) locis ac personis noverat, coaptavit) Filio tantummodo existimant deputandas: inde asserentes inaequalem Patri atque imparem Filium, quod ejus natura capax mutabilium potuerit esse formarum. Et tanquam eo naturaliter ejus divinitas visibilis fuerit, quo se ad infirmas ( al. informandas) hominum mentes visibilibus rebus demonstrare non sprevit. De qua re non est nobis hoc opere disputandum, cum praesentis quaestionis hoc tantum deposcat intentio: ut quia sanctus Abraham illi Deo sacrificasse cognoscitur, quem ei visum fuisse divina Scriptura testatur, aut Patrem visum Abrahae dicant, aut Filio Abraham sacrificasse consentiant. Utroque enim tanquam bis acuto gladio, nefariae diversitatis obtruncatur assertio; quia, si Deum Patrem Abrahae visum dicunt, ut ei soli sacrificium asserant immolatum, in eo quod visus asseritur, non erit tanquam invisibilis Pater invisibili Filio praeponendus: si autem Filius visus est, et ei sacrificium sanctus patriarcha obtulit, non est Patri Filius in aliquo praeponendus; neque enim illi Abraham sacrificium offerret, si potiorem illo quemquam alium credidisset. Ac sic isti, qui fidem nostram hujus impulsu quaestionis 30 existimant quatiendam, utrobique necesse est mendacium suae credulitatis ( al. incredulitatis) agnoscant. Et utinam cognoscentes abjiciant, et ad veram fidem (quam inaniter rebelles impugnant) salubriter humiles pacatique jam redeant! Abraham enim qui non alteri Deo, sed ei qui sibi visus est altare construxit, ut secundum id quod sentiunt haeretici convincantur, aut Patrem vidit, aut Filio sacrificavit.

CAPUT IV. Isaac quoque Deo qui ei visus est construxit altare. Jacob item eidem Deo altare jussus construxit. Patriarcharum sacrificia nostris congruunt, quae fiunt toti Trinitati. Hunc Deum qui visus est Abrahae, cuique Abraham, non utique ad aliud, quam ad offerendum sacrificium, aedificavit altare; Isaac quoque vidit, et ei, paternae fidei tenax, altare construxit. Scriptum est enim de Isaac (hoc liber Geneseos continet): Ascendit autem inde ad puteum juramenti, et visus est ei Dominus in illa nocte, et dixit ei: Ego sum Deus Abraham patris tui; ne timeas, tecum enim sum, et benedicam te, et multiplicabo semen tuum propter Abraham patrem tuum. Et aedificavit ibi Isaac altare, et invocavit in nomine Domini (Gen. XX, 23). Procul dubio ejus Domini, qui ei visus praesentiae suae auxilium, et benedictionis donum, et multiplicandi seminis promisit augmentum. Jacob quoque non alteri Deo, sed illi qui visus est ei, altare fecisse cognoscitur. Et quod amplius est, non hoc sponte arripuit, sed divinis obediens praeceptis implevit. Quod his verbis sancta Scriptura testatur: Dixit autem Deus ad Jacob: Surgens ascende in locum Bethel, et inhabita ibi, et fac ibi altare Deo, qui visus est tibi, cum fugeres a facie Esau fratris tui (Gen. XXXV, 1). Et subsequenter dicitur: Venit autem Jacob in Lusa, quae est in terra Chanaan, quae est Bethel, ipse et omnis plebs quae erat cum eo, et aedificavit ibi altare, et vocavit nomen loci illius Domus Dei; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret a facie fratris sui Esau (Ibid., 6). Ecce in ore duorum et trium testium verbum fidei nostrae consistit; ecce amicorum Dei sacrificio prorsus Ecclesiae catholicae concordat oblatio, quae sic sacrificat Patri, ut simul omni sacrificet Trinitati; quoniam et sancti patriarchae, sacrificium quod Filio jubebantur offerre, sciebant se Patri simul et Filio placitis obsequiis exhibere. Idcirco autem eis divinitus jubebatur, ut Filio altare construerent, non quia sacrificandum non esset Patri, sed ut quod immolabatur a sanctis, simul Filio immolaretur et Patri, neque ut praeponendus esset Patri Filius, sed ne putaretur genitori genitus in aliquo postponendus. Proinde licet nulli dubium sit patriarchalis sacrificii testimonio rectitudinem nostrae fidei communiri, cui quandiu obdurato corde quilibet obnitendum existimat, a fide consortioque sanctorum alienus exerrat; possemus et de prophetis testimonia non imparis firmitatis ac roboris innectere, nisi totius reddendi memores debiti, ad residuarum etiam quaestionum solutionem mallemus quantocius festinare.

CAPUT V. Aliud testimonium ex prophetis, ut Filio quoque offeratur sacrificium. Obduratio haereticorum qui Filio non sacrificant. Catholici toti offerunt Trinitati, etiamsi solius Patris nomen exprimant. Verumtamen, ne sub nomine abundantiae quisquam nos penuriam defensionis existimet obcelasse ( al. obvelasse), unum de prophetis testimonium proferemus, quo possit evidenter ostendi prophetas sanctos divinitus inspiratos, 31 certo fidelissimoque vaticinio praedixisse, Novi quoque tempore Testamenti spiritales hostias non Patri tantum, sed etiam Filio a fidelibus offerendas. Sophonias quippe dicit: Sustine me, dicit Dominus, in diem resurrectionis meae in testimonium: quoniam judicium meum in congregationem gentium erit, ut recipiam reges et effundam super eos iram furoris mei: quoniam in igne aemulationis meae consummabitur omnis terra, quia tunc transferam super populos linguam in progenies ejus, ut invocent omnes nomen Domini, et serviant ei sub jugo uno, a transflumine Aethiopiae suscipiam observantes me, qui dispersi sunt, afferent hostias mihi in illo die (Sophon. III, 8). Quid hac, rogo, vaticinatione lucidius? vel quod hic tenebrosae obstinationis latibulum haeretica potest infidelitas reperire, quo possit lumen tantae manifestationis effugere? Cum sic in sole tabernaculum suum posuerit Dominus (Psal. XVIII, 6), ut non sit qui se abscondat a calore ejus. Quoniam ( forte A quo jam) si quis se glaciali frigore infidelitatis stupefactus abscondat, sibi propitiationis potest auxilium subtrahere, se autem non potest celare vindictae. Ecce ille qui se exspectandum in die resurrectionis suae praecipit, ipse sibi hostias ab omnibus gentibus offerendas ostendit: ut agnosceretur sacrificium illud esse acceptabile Deo, quod communiter Patri et Filio supplex offert fidelium puraque devotio. His atque hujusmodi testimoniis haeretici commoniti, utinam non surdis auribus audiant, sed veritatem fidei, concessa sibi divinitus illuminatione cognoscant, ut recepto salutari lumine, desinant deinceps in tenebris mortiferae infidelitatis errare. Qui cum Filio sacrificium non offerunt, et a fide patriarcharum ac prophetarum miserabili obduratione desciscunt, impie delinquentes, seipsos a semetipsis damnatos ostendunt. Apostolica quippe omnem haereticum tali cognoscitur pronuntiatione condemnasse sententia. Quod et haereticus post primam et secundam correptionem sit omnimodis evitandus (Tit. III, 10), eo quod ejusmodi non solum sit subversus, verum etiam suo sit judicio condemnatus. Si qui vero catholici fideles, hujus sacramenti nunc usque videbantur ignari, deinceps scire debent omne cujuslibet honorificentiae et sacrificii salutaris obsequium, et Patri et Filio et Spiritui sancto, hoc est sanctae Trinitati, ab Ecclesia catholica pariter exhiberi. In cujus utique uno nomine manifestum est sanctum quoque baptisma celebrari. Neque enim praejudicium Filio vel sancto Spiritui comparatur, dum ad Patris personam precatio ab offerente dirigitur. Cujus consummatio, dum Filii et Spiritus sancti complectitur nomen, ostendit nullum esse in Trinitate discrimen. Quia dum ad solius Patris personam honoris sermo dirigitur, bene credentis fide tota Trinitas honoratur: et cum ad Patrem litantis destinatur intentio, sacrificii munus omni Trinitati, uno eodemque offertur litantis officio. Nos itaque dum Trinitati, quae unus et verus est Deus, unum sacrificium offerimus, vanis haereticorum non moveamur objectis, cum ad hoc sequendum, ac robustissime retinendum, et divinitus promulgatis instruamur oraculis, et praecedentium sanctorum firmemur exemplis.

CAPUT VI. Tertia quaestio Monimi, cur in sacrificiis solius Spiritus missio postuletur. Non ideo minor est Spiritus sanctus quod missus est a Patre et Filio, quia et Filius missus est. Missio Filii et Spiritus sancti non est localiter facta. Scriptura docet immensitatem non solum Patris, sed et Filii et Spiritus sancti. 32 Jam nunc etiam illa nobis est de Spiritus sancti missione quaestio revolvenda: Cur scilicet si omni Trinitati sacrificium offertur, ad sanctificandum ( al. sacrificandum) oblationis nostrae munus, sancti Spiritus tantum missio postuletur: quasi vero (ut ita dicam) ipse Pater Deus, a quo Spiritus sanctus procedit, sacrificium sibi oblatum sanctificare non possit; aut ipse Filius sanctificare nequeat sacrificium corporis sui, quod offerimus nos, cum corpus suum ipse sanctificaverit, quod obtulit, ut redimeret nos; aut ita Spiritus sanctus ad consecrandum Ecclesiae sacrificium mittendus sit, tanquam Pater aut Filius sacrificantibus desit. Primo itaque meminisse nos convenit, in hujus vocabulo missionis nec inferiorem accipi debere sanctum Spiritum, nec minorem; quia si minor, utique inferior, et si inferior, utique minor. Hoc autem praemonuimus, scientes ab haereticis quam maxime fidei nostrae frequenter objectum, ideo Spiritum sanctum minorem credendum Patre et Filio, quia et a Patre missus est, et a Filio. Porro autem si misso mittens potior est credendus, cognoscant in hoc suam convinci perfidiam, quia sicut a Patre et Filio missus legitur Spiritus sanctus, sic a Patre et Spiritu missus invenitur et Filius. Quod ipse Filius et per prophetam, multo antequam mitteretur, dixit, et postquam missus est, propria testificatione firmavit. Nam veniens in Nazareth, et synagogam ingressus, cum tradito sibi ad legendum libro Isaiae prophetae, illum locum revolveret ubi scriptum est: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me (Luc. IV, 18): reddito volumine, veritatem prophetiae illius praesenti testatus est effectu completam dicens: Hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris (Luc. IV, 21). Sed et alio ejusdem prophetae loco a Domino atque ab ejus Spiritu se missum his verbis ostendit: Et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isai. XLVIII, 16). A se quoque sanctum Spiritum mitti discipulis, ante passionem suam hoc modo pronuntiat: Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26). Superius autem eumdem Spiritum etiam a Patre mitti docuerat: Paracletus autem, inquiens, Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia (Joan. XIV, 26). A Patre ergo et a Spiritu missus est Filius, et a Patre et Filio missus est Spiritus. Verumtamen, nec Filii nec Spiritus sancti missionem localiter factam quisquam debet Christianus accipere, sed illo missionis nomine, opus intelligamus manifestationis indultae. Sic enim non localiter missus est Filius, nec localiter mittitur Spiritus sanctus, sicut nec ipsius Patris est quoquam ( al. quoque) localis adventus. Cum tamen Filius dilectoribus suis non tantum suum, sed et Patris promittat adventum; ait enim: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus (Ibid., 23). Sicut ergo Pater et Filius nusquam quidem desunt, et tamen ad quem volunt, veniunt (per gratiam enim veniunt, qui per potentiam nusquam desunt), sic etiam in missione vel adventu Spiritus sancti nullus localis illius accipiendus est motus, sed nostrae credendus est sanctificationis effectus. Nam si localiter secundum Deitatem missus est Filius, aut localiter mitti 33 putatur Spiritus sanctus, ergo etiam Deus Pater loco (quod absit) credetur inclusus. Et ubi est, quod immensitatem suam Deus ipse taliter nobis insinuat dicens: Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII, 24), Filii quoque immensitatem propheticus nobis sermo commendat. De quo sanctus Jeremias sic loquitur: Magnus est et non habet finem: excelsus et immensus (Baruch. III, 25). Et quia ipse est virtus et sapientia Dei, de ipso utique dicitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Apostolica quoque tenemus praedicatione compertum, quia in Christo condita sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates. Omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16). Quid ergo est quod implere sua praesentia nequeat, in quo Apostolus universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia constare pronuntiat? Sancti quoque Spiritus immensitatem Scriptura sic loquitur: Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Propter quod et David sanctae Trinitatis unam substantialiter immensitatem non solum corde credens ad justitiam, quin etiam ore confitens ad salutem, sic cecinit: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es, et si descendero in infernum, ades. Et si assumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in novissimo maris, etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7).

CAPUT VII. Tota Trinitas ubique est. Nomine Spiritus quandoque spiritalia dona gratiae significantur. Cum ergo, sicut diximus, tota Trinitas unitate deitatis suae naturaliter immensa infinitaque permaneat, et sic localiter nusquam sit ut tamen nusquam desit, atque ita sit ubique tota, ut nec per partes creaturae totius particulariter dividi, nec universitate totius possit creaturae concludi, quoties Spiritus sanctus ad consecrandum sacrificium a poscitur, prima est fidei ratio, prima est cunctis Christianis salubriter retentanda cautela, ut sancti Spiritus nullatenus localis cogitetur aut existimetur adventus. Fidelibus quippe dicit Apostolus: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16). Et alio loco: Orantes omni tempore in spiritu, et in ipso vigilantes (Ephes. VI, 18). Et ipse Salvator discipulis suis dicit: Si diligitis me, mandata mea servate, et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit (Joan. XIV, 15). Unde et Paulus eumdem nos Spiritum adoptionis accepisse sic praedicat: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater (Rom. VIII, 15). Fidelibus itaque, qui templum Dei sunt, et in quibus Spiritus Dei inhabitat, imo qui templum sunt Spiritus sancti, sicut Apostolus dicit: Nescitis quia membra vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo (I Cor. III, 16)? quibus etiam idem apostolus mandat ut in ipso orent atque in ipso vigilent, quomodo Spiritus sanctus, tanquam ante absens mitti creditur? cum nec orare condigne ac vigilare aliquis possit, nisi se illi Spiritus sanctus infuderit. Quocirca, sicut dicit Apostolus, Spiritalibus spiritalia comparantes (I Cor. II, 13), et in Spiritu, qui utique naturaliter 34 Deus est, nihil corporale, nihil temporale, nihil locale, nihil mutabile cogitantes, considerare debemus nomine Spiritus sancti nonnunquam dona spiritalis gratiae nuncupari. Nam legimus in libro Regum: Cum esset Elias divino munere transferendus, et discipulo, priusquam tolleretur, dedisset fiduciam postulandi quod vellet, ille spiritum, quem Elias acceperat duplicem, sibi postulavit attribui. Ubi utique intelligimus spiritus nomine donum spiritalis gratiae designari. Neque enim substantia Spiritus sancti potest vel augeri vel minui, qui sicut est sine initio et sine termino sempiternus, sic est sine augmento detrimentoque perfectus.

CAPUT VIII. Dona Spiritus sancti in nobis augeri vel minui possunt, non ipse Spiritus. Sicut idem sol plus minusque diversa illuminat, ita et idem Spiritus a diversis diversimode recipitur. Cujus tamen dona, secundum ipsius imperscrutabilem atque irreprehensibilem voluntatem, sicut in hominibus posse augeri credimus, sic in eis posse minui non negamus. Nam cum dona sunt Spiritus sancti, caritas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia (Gal. V, 22); et cum alii detur per Spiritum sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu (I Cor. XII, 8); haec tamen omnia possunt in hominibus et augeri et minui. Unde est illud quod ipsi apostoli augmentum fidei sibi a Domino postulant condonari, dicentes: Domine, adauge nobis fidem (Luc. XVII, 5). In caritate quoque nos crescere, ipse beatus demonstrat Apostolus, qui ait: Veritatem autem facientes, in caritate crescamus, in illo per omnia (Ephes. IV, 15). Quomodo autem in caritate crescimus, nisi cum dono gratiae spiritalis crementum accipimus caritatis? Caritas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). Hoc sentitur et de caeteris spiritalibus donis, quae pro uniuscujusque captu, vel augeri vel minui dicuntur in nobis. Quoniam talium crementa detrimentaque charismatum, secundum id dicuntur, quod quibusdam seu plus seu minus insunt, non quod in se vel augeri vel minui possunt. Nam et sol tantus est cum videtur ab oculis sanis, quantus cum videtur a sauciis, nec ipse minuitur, cum minus ab oculis turbatis percipitur, nec augetur, cum amplius oculis sanis infunditur. Quia diversitas illa visionis non ex diversitate solis evenit, sed in diversitate sanitatis infirmitatisque consistit. Et quamvis unum minus, alterum magis illuminet, ipse tamen unum atque idem in se lumen habet, quod unus minus, alter amplius videt. Sic etiam Spiritu sancto, in se sine augmento ac detrimento immutabiliter permanente, duplicem sibi Eliseus spiritum poposcit, in eo quod augmentum spiritalis gratiae postulavit.

CAPUT IX. Qui dicuntur locuti linguis angelorum. Qui legem docent, et non faciunt. Ubi caritas, ibi Spiritus sanctus. Cum ergo sancti Spiritus ad sanctificandum totius Ecclesiae sacrificium postulatur adventus, nihil aliud postulari mihi videtur nisi ut per gratiam spiritalem in corpore Christi (quod est Ecclesia) caritatis unitas jugiter indisrupta servetur. Haec est enim principale Spiritus sancti donum, sine qua quisquis linguis hominum angelorumque loquitur, velut aes sonans, aut cymbalum tinniens, sonum dare potest, vitam habere non 35 potest. Etsi habeat omnem prophetiam, et noverit mysteria omnia et omnem scientiam, etsi habeat omnem fidem, ita ut montes transferat, caritatem autem non habeat, nihil est. Etsi distribuerit in cibos pauperum omnes facultates suas, et tradiderit corpus suum ut ardeat, caritatem autem non habeat, nihil ei prodest (I Cor. XIII, 1, 2, 3). Nam quia legem dicit Apostolus, ordinatam per angelos in manu mediatoris (Gal. III, 19), linguis locuti sunt angelorum, qui in ore, quae legis sunt ( al. legebant), docebant, et adversus legem pravis operibus militabant. De quibus ipse Salvator dicit: Quae dicunt, facite, quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim et non faciunt (Matth. XXIII, 3).

Saul quoque prophetiam habuit, et Simon Magus credidit, et baptismi sacramentum accepit, nam et daemones, dum credunt et contremiscunt, videntur habere fidem, sed nihil eis prodest, quia non habent caritatem. Multi etiam facultates suas pauperibus erogantes, quia non curaverunt acquirendae caritatis studium impendere, res quidem suas donaverunt, quod ideo nihil eis profuit, quia seipsos perdiderunt, non acquirendo caritatem, quam acquirere debuerunt. His igitur demonstratur indiciis ibi esse Spiritum sanctum ubi est finis praecepti, hoc est, caritas de puro corde, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Ubi autem cum fide caritas non est, quaecunque dona Spiritus sancti esse posse, ipsum vero Spiritum sanctum esse non posse; ac per hoc, nihil prodesse illorum donorum largitatem, ubi sic aliquod donum Spiritus habetur, ut ipse Spiritus non habeatur. Proinde tales, etsi videntur quorumlibet paternorum donorum participes, non tamen sunt haereditatis paternae consortes, quoniam Spiritus sanctus est pignus haereditatis nostrae (Ephes. I, 14). Et in hoc nos Deus et pater Domini nostri Jesu Christi benedixit in omni benedictione spiritali, in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso, ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ipsius in caritate.

CAPUT X. Recte igitur in sacrificio poscit Ecclesia adventum Spiritus sancti. Christi incarnatione nobis pax et unitas cum Deo est. Per Spiritum sanctum et Christus natus est et Ecclesia renata. Christus et Ecclesia. Per Spiritum sanctum unitas est Christi et Ecclesiae. Per Spiritum sanctum nos aedificamur in Christo templum sanctum in Domino. Dum itaque Ecclesia Spiritum sanctum sibi coelitus postulat mitti, donum sibi caritatis et unanimitatis postulat a Deo conferri. Quando autem congruentius quam ad consecrandum sacrificium corporis Christi sancta Ecclesia (quae corpus est Christi) Spiritus sancti deposcat adventum? quae ipsum caput suum secundum carnem de Spiritu sancto noverit natum. Sic enim angelico Maria informatur eloquio: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Evangelista quoque Matthaeus eodem Spiritu sancto repletus affirmat, quia cum desponsata esset mater ejus Maria Joseph, priusquam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto (Matth. I, 18). Et ad Joseph sic memorat angelum in somnis dixisse: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Quid vero est illius incarnationis dominicae mysterio factum, nisi ut divisa unirentur, et discordantia pacarentur? Testis est enim Paulus de Christo: Quia ipse est pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae, solvens inimicitias in carne sua: legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso (al. semetipsum) in unum novum hominem, 36 faciens pacem, ut reconciliet ambos in uno corpore Deo; per crucem interficiens inimicitias in semetipso: et veniens evangelizavit pacem, his qui longe, et pacem his qui prope, quia in ipso habemus ambo accessum in uno Spiritu ad Patrem (Ephes. II, 14). Hoc ergo factum est caritate divina, ut ex ipso Spiritu corpus illius capitis esset renatum, de quo ipsum caput est natum. Et ob hoc necessarium nobis est, ut sicut ex Spiritu sancto natus est Christus, quando Deus unigenitus in utero Virginis, unitus homini tanquam sponsus processit de thalamo suo: sic Ecclesia dono Spiritus sancti adhaereat Christo, tanquam mulier viro suo, et tanquam corpus capiti suo. Dicit enim Apostolus: Quia Christus caput est Ecclesiae, ipse salvator corporis. Et iterum: Quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus, propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (al. carnem unam) (Ephes. V, 29). Quod exponens adjecit: sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Hoc testimonium Veteris Testamenti, cum Dominus adversus Pharisaeorum tentamenta proferret, secutus adjunxit: Igitur jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6). Ut ergo in illo sancto connubio, quod factum est in thalamo uteri virginalis, jam non essent duo, sed una caro, spiritali gratia factum est. Hoc etiam ut indisruptum jugiter teneatur, spiritalis gratia operatur; quia ut capiti suo inhaereat haec unitas corporis, et ut sciens quia omnes qui se elongant ab ipso peribunt, et quia perdet omnes qui fornicantur ab eo, possit ipsa caste ac suaviter dicere: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 27). Et rursus: Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII, 9). Illa caritas Dei facit, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Per hunc Spiritum sanctum tanta est unitas Christi et Ecclesiae, ut cum electionis Vas dicat: Quia Christus caput est corporis Ecclesiae (Coloss. I, 18), ipsum tamen corpus Christi non dubitet Christum veraciter appellare. Denique sic ait ad Corinthios scribens: Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus (I Cor. XII, 12). Et ut ostenderet quia hoc corpus quod sic est Christi, ut Christus sit, cum multa membra habeat, non nisi gratia sancti Spiritus unum permaneat atque consistat, sequitur statim dicens: Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes unum spiritum potavimus. (Ib., 13) Ipsa ergo grati aspiritalis per unitatem pacis et caritatem corpus Christi per dies singulos aedificare non desinit, quae in utero Mariae virginis donum sapientiae, quod est caput hujus corporis, fabricavit. Unde nos quoque in ipso aedificari beatus Apostolus his verbis ostendit: Ergo jam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu; in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei, in spiritu (Ephes. II, 19). Hanc aedificationem, qua in spiritu aedificamur, alio loco non ad aliud fieri testatur Apostolus, nisi ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Ubi unitatem ejusdem aedificationis spiritalis, quae in caritate constat, insinuans ait: Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, 37 in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vente doctrinae, in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. Veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate (Ephes. IV, 13).

CAPUT XI. Haec aedificatio spiritalis rectissime petitur quando panis et calix consecratur. Sanctificatio tamen nostra a tota fit Trinitate. Qui ab unitate Ecclesiae recedunt, Spiritum sanctum amittunt. Haec itaque spiritalis aedificatio corporis Christi, quae fit in caritate (cum scilicet secundum beati Petri sermonem, lapides vivi aedificantur in domum spiritalem, in sacerdotium sanctum offerentes spiritales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum [I Petr. II, 5]), haec, inquam, aedificatio spiritalis, nunquam opportunius petitur quam cum ab ipso Christi corpore (quod est Ecclesia) in sacramento panis et calicis ipsum Christi corpus et sanguis offertur: Calix enim quem bibimus, communicatio sanguinis Christi est, et panis quem frangimus, participatio corporis Domini est: quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnesque de uno pane participamus (I Cor. X, 16). Et propterea petimus ut scilicet ea gratia qua factum est ut Ecclesia Christi corpus fieret, eadem gratia fiat ut omnia membra caritatis, manente compage, in unitate corporis perseverent. Hoc autem digne petimus illius in nobis dono Spiritus fieri, qui est unus Spiritus et Patris et Filii: quia sancta naturalis unitas et aequalitas et caritas Trinitatis, quae unus solus et verus est Deus, unanimitate sanctificat, quos adoptat. In illa quippe una substantia Trinitatis, unitas est in origine, aequalitas in prole, in caritate autem unitatis aequalitatisque communio; nulla est divisio illius unitatis, nulla diversitas illius aequalitatis, nullum fastidium illius caritatis: ibi enim nihil discrepat, quia aequalitas cara et una, et unitas aequalis et cara, et caritas aequalis atque una, naturaliter et incommutabiliter perseverat. Quia igitur ex ipsa (si dicendum est) communione. Spiritus sancti, caritas una demonstratur Patris et Filii, quam communionem beatus Apostolus tali sermone commendat: Gratia Domini Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Spiritus sancti sit cum omnibus vobis (II Cor. ult., 13); et alio loco: Si quod solatium caritatis, si qua communicatio Spiritus (Philip. II, 1), propter hoc dicitur: Quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Spiritus quippe sanctus, qui unus est Patris et Filii, hoc operatur in his quibus gratiam tribuit adoptionis divinae, quod operatus est etiam in illis qui in libro Actuum apostolorum inveniuntur eumdem Spiritum accepisse. De quibus dicitur: Multitudinis autem credentium erat cor et anima una (Act. IV, 32): unum enim cor et animam fecerat multitudinis credentium in Deo qui Patris et Filii unus est Spiritus, et cum Patre ac Filio unus est Deus. Unde et Apostolus hanc spiritalem unitatem in vinculo pacis sollicite dicit esse servandam, sic Ephesios monens: Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis, unum corpus et unus spiritus (Ephes. IV, 1). Hunc Spiritum discedendo amittunt, si qui aut perfidia depravati, 38 aut superbia inflati, ab unitate corporis Ecclesiae segregantur. Quos Judas apostolus sine hoc Spiritu esse evidenter ostendit, dicens: Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes (Jud. 19). Hi enim quia animales sunt, ideo Spiritum non habent. Propter quod Paulus apostolus dicit: Animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). Tales itaque faciles sunt ad divisionem, quia Spiritum non habent, in quo uno membra Christi caram servant spiritaliter unitatem. Unde manifestum est apud omnes haereticos Spiritus sancti gratiam non esse, nec eorum sacrificia, quandiu haeretici sunt, posse Deo placere, neque spiritalis gratiae santificationem sacrificiis eorum tribui qui offerunt ab ecclesiastici corporis unitate disjuncti: solius enim Ecclesiae Deus delectatur sacrificiis, quae sacrificia ( al. quam sacrificium) Deo facit unitas spiritalis: unde (ubi) et fidei veritas nullam credit in Trinitate distantiam, et pacis tenacitas fraternam servat in caritate concordiam.

CAPUT XII. Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum. Qui ad unitatem Ecclesiae redeunt, exhibent se hostiam vivam Deo placentem. Ne quis autem nos putet, dum Ecclesia in sacrificii prece Spiritus sancti deposcit adventum, incongrue sancti Spiritus vocabulo caritatem intelligere, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, commodum duximus paternis definitionem nostram praemunire sententiis. Sanctus enim Augustinus in libris de Baptismo (lib. III, cap. 16), cum quaestionem de haereticorum receptione sine baptismatis iteratione versaret, in tertio ejusdem operis libro, inter alia sic dicit: « Spiritus autem sanctus, quod in sola catholica Ecclesia, per manus impositionem dari dicitur, nimirum hoc intelligi majores nostri voluerunt, quod Apostolus ait: Quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ipsa est enim caritas, quam non habent qui ab Ecclesiae catholicae communione praecisi sunt. » Attende, quaeso, beatissimum Augustinum in sanctis Scripturis divinitus eruditum, quomodo uno in loco non solum sancti apostoli Pauli, sed etiam sancti Judae apostoli sensum, in sancti Spiritus nomine, mirabiliter aperuit. Ait enim superius: « Spiritus autem sanctus, quod in sola catholica Ecclesia per manus impositionem dari dicitur, nimirum hoc intelligi majores nostri voluerunt quod Apostolus ait: Quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis. » Subsequenter autem etiam, quod Judas apostolus in Epistola sua posuit, remoto dubitationis ambiguo, sanctus Augustinus exposuit. Judas enim apostolus dicit: Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes. Et beatus Augustinus de caritate Dei, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, dicit: « Ipsa est enim caritas quam non habent qui ab Ecclesiae catholicae communione praecisi sunt. » An quisquam dicturus est, aliud esse Spiritum sanctum per manus impositionem redeuntibus haereticis dari, quam spiritali sacrificio divinitus tribui? Hoc autem qui sentit, aut dicit, profecto nondum intelligit, qualiter semetipsos exhibeant hostiam vivam sanctam, Deo placentem, si qui schismaticorum et haereticorum, mortiferum relinquentes errorem, ad catholicae veritatis redeunt unitatem, ubi offerentes sacrificium Deo spiritum contribulatum ipsi sunt hostia viva, sancta, placens 39 Deo. Quia per contritionem humiliati cordis in unitatem membrorum redeunt illius sacerdotis qui dilexit nos, sicut dicit Apostolus: Et obtulit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2). Ut autem redeant et spiritale sacrificium fiant, caritas Dei facit quae diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Solius itaque catholicae veritatis et communionis sacrificium Deus libenter accipit: quia dum caritatem suam per Spiritum sanctum diffusam in ea custodit, ipsam Ecclesiam sibi gratum sacrificium facit, quae ipsum semper poscit gratiam spiritalis caritatis accipere per quam se poscit hostiam vivam, sanctam, Deo placentem jugiter exhibere.

CAPUT XIII. Quarta quaestio Monimi de supererogatione Apostoli. Expositio beati Ambrosii, libro VII in IV Luc. Expositio B. Optati ante medium libri sexti. Scribis praeterea de illo Apostoli loco, ubi ait: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. Quod consilium in epistola quam ad te nuper scripsi ad illud pertinere memoravi quod, duobus denariis a Domino acceptis, fidelis stabularius supererogavit (Luc. X, 35). Cujus loci sensum, licet non ita a sancto Augustino positum asseras, alios tamen illustres viros taliter hoc posuisse confirmas. Est quidem verum: quia sanctus Augustinus hoc dixit ab Apostolo supererogatum, quod cum secundum praeceptum posset, si vellet, de Evangelio vivere, maluit tamen non solum sibi, sed et his qui cum illo erant, propriis manibus laborare, sicut Ephesiis veraciter dixit: Ipsi scitis, quoniam (al. quomodo) ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Et omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos (Act. XX, 34). Nam et Thessalonicensibus scribens, Memores enim estis, inquit, fratres, laboris (al, laborem, etc.) nostri et fatigationis, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus (I Thess. III, 8), nam et ad Corinthios hanc dicit mercedem suam, ut Evangelium praedicans, sine sumptu ponat Evangelium ut non abutatur potestate sua in Evangelio (I Cor. IX, 18). Cum ergo hoc sanctus Augustinus competenter et congrue posuisset, non tamen incompetens videri aut incongruum debet, quod sanctus Ambrosius beati Pauli supererogationem vel in sermonibus atque epistolis ejus, vel in nimio labore mentis et corporis collocavit. Sanctus autem Optatus Milevitanus, in sexto adversus Parmenianum libro, consilium de Virginibus Paulum supererogasse testatur his verbis: Virginitas enim voluntatis res est, non necessitatis. Denique stabularius ille apostolus Paulus, cui confossus peccatorum vulneribus populus commendatus est, duos denarios quos erogasset ( al. erogaret) acceperat, duo scilicet Testamenta. Haec per doctrinam, quasi sumptus impendit. Docuit quomodo conjugales Christiani debeant vivere, de ( al. a) quo cum quaereretur quid de virginibus praeciperet, respondit, sibi de virginibus nihil esse mandatum (I Cor. VII, 25). Confessus est, se duo Testamenta, hoc est duos denarios erogasse. Expliciti erant quodammodo sumptus, sed qui saucium commendaverat, promiserat se redditurum quidquid in cura amplius erogasset post impensos duos denarios. Non praecepta, sed consilium erogat Paulus ad virginitatem. Nec impedimento est volentibus, nec nolentes impellit aut cogit.

CAPUT XIV. Ecce unus locus Apostoli a tribus sanctis tripliciter est expositus. Quin etiam idem locus ab uno doctore diversimode reperitur expositus. Varia Augustini expositio de arca Noe. Utile est diversos circa unum sensus allegare, sed non diversa fide. 40 Cum itaque hic beati Apostoli locus tripartito sit modo a tribus quos nominavimus viris sanctis expositus, quisquis unum modum ex his tribus posuerit, a veritate utique non dissentit, neque enim necesse est ut quod multipliciter intelligitur, in omnibus scriptis multipliciter inseratur. Nam et ipsi sancti, quorum ministerio Deus Scripturarum suarum dignatus est aperire secreta, dixerunt pleraque non uno modo tantum, sed multipliciter, sine offensione duntaxat verae fidei non indecenter intelligi. Sicut ipse beatus Augustinus in mysterio arcae Noe fecisse cognoscitur adversus Faustum: namque Manichaeo asserente, in libris Veteris Testamenti nihil de Christi in carne vera futuro adventu prophetice contineri, ostendens idem beatissimus Augustinus nostram veterem Scripturam propheticis de Christo significationibus plenam, et ob hoc divinitus inspiratam, sic inter caetera illud exponit, quod memoratam arcam bicameratam et tricameratam Deus imperat construendam, ut in libro de Civitate Dei quintodecimo, duobus aliis modis ejusdem loci mysticam explanationem, non doctis humanae sapientiae verbis, sed vere (sicut Apostolus dicit) in doctrina spiritus, non minus dulciter quam mirabiliter explicarit. Quod ut facilius agnoscatur, utriusque operis, sicut ab eo posita sunt, verba subnectam. Igitur adversus Faustum posuit haec: « Quod inferiora arcae bicamerata et tricamerata construuntur, sicut ex omnibus gentibus vel bipartitam multitudinem congregat Ecclesia, propter circumcisionem et praeputium, vel tripartitam propter tres filios Noe, quorum progenie repletus est orbis. » In quintodecimo autem libro de Civitate Dei, memoratae arcae pro loci opportunitate aggressus exponere sacramentum, post aliqua, in hoc quod dicitur bicameratam et tricameratam arcam Noe debere construi, illius expositionis quae in libris adversus Faustum Manichaeum continetur, indidit mentionem, haec subsequenter adjiciens: « Et fieri quidem potest, ut et nobis quispiam et alius alio exponat haec aptius. Dum tamen ea quae dicuntur ad hanc, de qua loquimur, Dei civitatem in hoc saeculo maligno, tanquam in diluvio peregrinantem, omnia referantur, si ab ejus sensu qui ista conscripsit, non vult longe aberrare qui exponit: exempli gratia, velut si quispiam quod hic scriptum est, inferiora bicameratam et tricameratam ( al. bicamerata et tricamerata) facies eam, non quod ego in illo opere dixi velit intelligi, quia ex omnibus gentibus Ecclesia congregatur, bicameratam dictam, propter duo genera hominum, circumcisionem scilicet et praeputium, quos Apostolus et alio modo dicit, Judaeos et Graecos (Galat. III); tricameratam vero, eo quod omnes gentes de tribus filiis Noe post diluvium reparatae sunt. Sed aliud dicat aliquis, quod a fidei regula non sit alienum. Nam quoniam non solas ( al. solum) in inferioribus mansiones habere arcam voluit, verum etiam in superioribus, et haec dixit bicamerata, et in superioribus superiorum, et haec appellavit tricamerata, ut ab imo sursum versus tertia consurgeret habitatio, possunt hic intelligi et tria illa quae commendat Apostolus, fides, spes, caritas (I Cor. XIII, 13). Possunt etiam multo convenientius tres illae ubertates evangelicae, tricena, sexagena, centena, ut in infimo habitet 41 pudicitia conjugalis, supra vidualis, atque hac superior virginalis, et si quid aliud secundum fidem civitatis hujus intelligi et dici potest. Hoc etiam de caeteris quae hic exponenda sunt dixerim, quia etsi non uno disseruntur modo, ad unam tamen catholicae fidei concordiam revocanda sunt. »

Rursus idem beatus Augustinus in libro primo (Cap. 3) de Trinitate asserit utile esse plures libros a pluribus fieri diverso stylo, non diversa fide, etiam de quaestionibus eisdem, ut ad plurimos res ipsa perveniat, ad alios sic, ad alios autem sic. Si ergo illa, quae de arca Noe beatus Augustinus uno loco duobus posuit modis, a duobus hominibus singula assumpta singulis ponantur in locis, nonne uterque digne tenax pronuntiabitur veritatis; si tamen sic uterque unum horum suis inditum dictis videatur astruere, ut illud quod aliter in suis dictis aeque veritati congruum ponit, magis pacatus approbet quam contentiosus impugnet.

CAPUT XV. Responsio ad quaestionem Monimi de supererogatione Pauli. Quocirca, carissime, licet ille sensus, qui a me po situs est, forsitan in sancti Augustini dictis non inveniatur, in sancti Optati tamen libris (sicut ipse mecum nosti) apertissime positus invenitur. Nec tuam prudentiam latet eorum quae a sanctis Patribus, qui fidei catholicae rectam in doctrina sancti Spiritus regulam defenderunt diversis modis, vel in expositionibus, vel in defensionibus suis, inveniuntur posita, quidquid a nobis ponatur, ita nos illius loci astruere veritati congruum sensum, ut aliis Patrum sententiis aeque veritati congruis non denegemus assensum. Neque enim a veritate receditur, si in hac supererogatione Apostoli, sive quod sanctus Ambrosius, seu quod sanctus Augustinus, sive quod sanctus Optatus senserunt, a nobis quoque salva veritate fidei sentiatur. Quoniam si digne creditur, duobus denariis acceptis, aliquid supererogasse Paulum, in eo quod proprii laboris sumptu Evangelium praedicans, stipendium sibi debitum a fidelibus non exegit; digne etiam supererogasse aliquid creditur, in eo quod de Virginibus praeceptum Domini non habuit, sed consilium dedit. Utrumque sine dubio illo habens largiente, a quo nisi accepisset, supererogare non posset.

LIBER TERTIUS. DE VERA EXPOSITIONE ILLIUS DICTI EVANGELICI: ET VERBUM ERAT APUD DEUM. CAPUT PRIMUM. Laus caritatis. Argumentum tertii libri contra Arianos, super illo dicto: Et Verbum erat apud Deum. Ariani putant aliud esse, apud Deum quam in Deo. 42 Quoties, dilectissime Monime, a Christi famulis virtus consideratur ac perpenditur caritatis, non minus invenitur mirabilis quam suavis. Quis enim eam non miretur, aut quis ea non admodum delectetur, cujus sarcina cum portatur, non fatigatione animum debilitat, sed alacritate confortat? Ipsa enim cum onerat, sublevat, et miro modo, quem onerat, non permittit comprimi, quem sublevat, non sinit extolli. Haec me tibi praeteritum debitum, cum Domini adjutorio, persolventem, rursus efficit debitorem. Jam enim de quatuor quaestionibus quas mihi miseras pertractandas, illo adjuvante qui sapientiam praestat parvulis, duos libros absolveram cupiens tibi reddere quod debebam. Sic repente cujusdam assertionis Arianae meas aures perstrinxit opinio, quae tanto magis inutili est adinventione genita, quanto magis reperitur ab omni intellectu, non solum divinarum Scripturarum, sed etiam ipsius humanitatis externa. Comperi quippe quamdam eos de initio Evangelii secundum Joannem, insolitam nunc serere ( al. inserere, al. quaerere) quaestionem; ut illud quod dictum est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1), ita intelligendum atque exponendum putent, ut id ipsum Verbum apud Patrem esse, non in Patre esse, sed extra Patrem esse accipiendum existiment: ita ut quidam eorum (quantum auditu comperi) dum de his duabus praepositionibus, hoc est in et apud, inter eos oriretur quodam die conflictus, accepto cujusdam birro, et in manibus retento, interrogasset an in illo esset cum apud illum esset birrus ille, quem ipse retineret. Atque hunc (hinc) suam quasi sententiam firmaturum hac sermonem suum definitione clausisse, cum aliquid in nobis esse dicitur, intra nos intelligendum, dum vero apud nos esse dicitur, extra nos accipiendum. Et quia birrus ille, quem ipse retinebat, sic apud illum esset, ut in illo non esset, ac per hoc, ex eo quod apud illum esset, non tamen in illo esset, extra illum, 43 non intra illum esset: eodem modo Verbum quoque Dei (quod Deus est) credendum quidem apud Patrem esse, non in Patre esse, et ob hoc nec unius esse cum Patre substantiae: quoniam quidquid sic apud aliquem est, ut in illo non sit, profecto sic apud illum est, ut unius cum eo substantiae esse non possit. Haec est eorum ratiocinatio, rationi contraria. Haec legalis disputatio legi Dei intolerabiliter inimica.

CAPUT II. Absurdum est de Deo secundum corporalia disputare. Aptius fuisset exemplum de flatu narium, quam de birro in manibus. Hinc donante Christo aliquid scribere, meus excitatus est animus, ne virulentis sermonibus parvulorum perturbetur auditus, pertinet enim ad nostrae servitutis officium, adversus nascentem pestilentiam cujuslibet opinionis mortiferae salubria divinorum eloquiorum remedia praeparare. Itaque cum sanctus Apostolus sollicite fideles praemoneat, dicens: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8), isti e contrario, non solum praeterito tempore philosophiae mundialis sectantes errorem secundum elementa mundi, de Deo existimaverunt disputandum, sed ita sunt totius tunc religionis obliti, ut cum de Deo disputant, nec ipsa elementa mundi istius corporalis attendant: ac sic, dum oculos intelligentiae etiam contra ea quae videntur pertinaciter claudunt, nunquam invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciunt. Quid enim potest absurdius dici quam ut cum de Deo quis disputat, non nisi de crassioribus tantum corporibus documenta disputationis assumat? Magnum enim quiddam sibi ille visus est invenire, cum accepto birro et manibus retento interrogasset utrum, sicut apud illum esset, ita in illo esset. Exinde docere volens quemadmodum birrum apud hominem, sic esse Filium apud Patrem, ut quia birrus apud hominem esse possit, in homine autem esse non possit, ita Filius sit quidem apud Patrem, sed non sit in Patre. Rogo si de corporibus istis contrectabilibus aliquid in exemplum disputans delectabatur assumere, licet illi adversus veritatem disputanti, elementa quae a veritate facta sunt, non possent ullatenus suffragari, tamen ut tolerabile aliquid dicere videretur, ut de caeteris taceam, cur birrum, quem manibus tenebat, ostendit, et non saltem flatum, quem naribus carpebat, attendit? Quia si birrus ille posset dici apud illum esse, et non in illo esse, flatus iste tamen, quem ex aere carpimus, cum eum spirando percipimus, et apud nos est, et in nobis est: et quidquid ejus respirando reddimus, cum reddiderimus, nec apud nos, nec in nobis habemus. An forte dicturus est, aeris istius elementum, cum spirando accipimus, in nobis tantum esse, non etiam apud nos esse? Dicat ergo, quando apud nos possit esse, an cum eum reddimus, et eum in nobis non habemus? Sed hoc puto, quia nec de birro illo dicere audebit, si tamen eum illi a quo acceperat reddidit. Videt enim quia eum tunc apud se habuit, cum accepit; postquam autem reddidit, apud se habere jam destitit. Sicut enim acceptione factum est, ut quod non habuit, apud se haberet, ita redditione factum est, ut quod apud se habuit, non haberet. Proinde si birrum dixit, non in se esse, sed apud se esse, hunc tamen flatum, quem de circumfuso aere vicissim sumimus et 44 reddimus, mihi videtur quia non dicet, non esse apud hominem, cum est in homine, quia tunc eum homo apud se et in se habet, cum eum accipit spirando. Cum vero respirando reddit, sic eum apud se non habet, sicut nec in se habet.

CAPUT III. Falsum est igitur, Verbum quod apud Deum est, extra Deum esse, non in Deo. Summa absurditas nos esse interius Deo, Verbum autem exterius. Alia absurditas ut factura proponatur factori. Major item absurditas sequitur ut creatura unius sit naturae cum creatore. Frustra igitur in illa disputatione, de hoc quod dictum est: Verbum erat apud Deum, asserere voluit quod in aliquo est esse semper interius, quod apud aliquem est esse semper exterius, cum flatus receptus in corpus, sic in homine sit, ut apud hominem sit. Et rursus e corpore redditus, ita non sit apud hominem, quemadmodum non est in homine. Minus enim attendit in hoc, quod absurdo nitebatur asserere documento, quam gravior eum subsequenter absurditas teneret innexum. Etenim cum dicitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Si exterius est omne quod apud Deum est, et interius est omne quod in Deo est; quid illi disputatori peritissimo restat, nisi ut nos potiores Filio Dei esse contendat? Dicit quippe Apostolus de Deo: Quia in ipso vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28). Et alio loco: Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso (I Cor. VIII, 6). Nunc jam quisquis ille est qui sub Christiano nomine non metuit adversus Christum tam temere disputare, cum audit Verbum esse apud Deum, et nos esse in Deo, si audet, dicat Verbum esse exterius, et nos interius. Quod si dicendum existimat, ipse de suis dictis judicium ferat; neque enim in tali sermone judex quaerendus est alius, quando ipse qui hoc dicit a seipso sit profecto culpandus. Quid iterum respondebit adversus illam ejusdem beati Pauli sententiam, qua dicit de Deo: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sant omnia, ipsi gloria in saecula, amen (Rom. XI, 13)? Ecce omnia Paulus ex Deo, et per Deum, et in Deo esse testatur, Verbum vero apud Deum esse, Joannis evangelistae praedicatione dignoscitur; si autem secundum Arianorum sensum, omne quod in Deo est, interius est, et omne quod apud Deum est, exterius est, quoniam Arianus Verbum, quod apud Deum est, non in Deo esse, sed exterius esse credit. Hoc reliquum est ut omnibus quae in Deo sunt, illud quod apud Deum est, inferius praedicetur: hoc autem recepto (quia de Verbo scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt ), ipsa erit secundum Arianos rectitudo fidei, ut praeponenda sit factura factori. Quis jam non cernit in quod praecipitium improvidi homines cadunt, qui verae fidei resistentes, perfidiam defensare contendunt? Quid enim aliud talibus verbis agitur, nisi ut hujus defensione sententiae, conditionis suae ac redemptionis oblita, semetipsam Filio Dei, non solum aequare, sed et praeferre audeat creatura? Miror autem, quomodo non considerant, a quibus illud asseritur, quam deterior ex eo fructus nefandae blasphemiae nascatur. Aiunt enim: « Quod in Deo est, interius esse credendum, quod autem apud Deum est, exterius aestimandum. Quocirca si illud quod apud Deum est, et exterius est, non est credendum unius cum Deo naturae, consequens est ut illud quod in Deo est, et interius est, unius credatur cum Deo substantiae. » Ad hanc igitur conclusionem ratiocinatio ista perducitur, ut sicut Verbum, pro eo quod apud Deum est, ab ejus natura separatur: ita creatura, pro 45 eo quod est in Deo, unius credatur naturae cum Deo. Unde convincuntur illa sentire, quibus nos et Filio audeant praeferre, et Patri conentur aequare. Sic totum confundunt, qui a veritate dissentiunt. Ecce quibus sententiis error infidelis asseritur. Ecce quibus adinventionibus fidei veritas impugnatur.

CAPUT IV. Dixerunt apud se cogitantes non recte. Apud se dicere, est idem quod intra se dicere. Similiter idem est dicere intra se, et cogitare apud se. Idem denique est apud se cogitare et cogitare in corde suo. Sed quibuslibet arietibus Ecclesiam sanctam haeretici quatere nitantur, certi sumus de Domino Deo nostro, quoniam civitatem supra montem constitutam subvertere non valebunt. Imo seipsos prorsus subvertunt et exterminant, qui Deum verum Dei unicum Filium contumeliosis assertionibus exacerbant. Nec ab injuria temperant etiam Patris, dum ingratificentiam reddunt gratiae Salvatoris. Quapropter congruum videtur ut ex aliis Scripturarum locis verbi hujus intelligentia requiratur, ut appareat, utrum quidquid apud aliquem esse dicitur, debeamus, secundum illorum sententiam, semper exterius aestimare. In libro Sapientiae legimus dictum de quibusdam: Dixerunt apud se cogitantes non recte (Sap. II, 1); hujus loci ab Arianis exigimus rationem, utrum qui apud se cogitat, intra se an extra se cogitet? cum hominis cogitatio non solum extra corpus hominis non sit, sed nec corporis actio sit. Enim vero quia id ipsum quod cogitatio dicitur non solum non extra hominem, sed nec in ipso corpore hominis invenitur, quis non videat cogitationem solius esse animae, cui per rationalem virtutem divinitus datum est cogitare? In homine quippe cogitando dominatur animus, operando autem servitium exhibet corpus. Ibi est enim homini data cogitatio, ubi est inserta boni malique discretio. Interior igitur homo cogitationis officium gerit, qui etiam intelligendi virtutem ad imaginem Dei creatus accepit. Cum ergo apud se homo cogitat, non extra se, sed intra se cogitat, qui non extra se cogitaret, etiamsi ad exteriorem hominem cogitatio pertineret. Quanto magis ergo intra se cogitat, quandoquidem non exterior homo, sed interior cogitat. Qui tamen secundum Scripturae testimonium apud se cogitare dicitur, quod utique non in exterioris, sed interioris hominis officio reperitur. Ait enim Scriptura, sicut supra jam positum est: Dixerunt apud se cogitantes non recte. Quid est autem apud se dicere, nisi in corde suo dicere? Propter quod alibi dicitur: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5).

Hoc est ergo apud se dicere, quod est intra se dicere. Unde et Pharisaeus ille qui Dominum poposcerat ad vescendum, cum ingressa mulier peccatrix lacrymis rigaret, et capillis pedes tergeret Salvatoris, qui intra se cogitabat, intra se utique dicebat quod cogitando dicebat. Ait enim evangelista: Videns autem Pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens (Luc. VII, 39). Quid est enim, ait intra se, nisi cogitavit intra se? Verumtamen Scriptura docente cognoscimus quia qui cogitat intra se, cogitat apud se. Ideo utique dicitur: Dixerunt apud se cogitantes non recte. Attamen ne hoc quod dictum est apud se, non praecedenti sermoni, sed subsequenti velint Ariani conjungere, ut non dicatur, dixerunt apud se, sed dicatur, dixerunt, et postmodum inferatur, apud se cogitantes; audiant etiam hinc divinarum 46 testimonia Scripturarum, et cognoscant officium cogitationis humanae, non ad exteriorem, sed ad interiorem hominem pertinere. Evangelista dicit; quia cum Domino paralyticus offerretur, Videns Dominus fidem illorum, qui eum per tegulas submiserant, dixit: Confide, fili, remittuntur peccata tua; et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum dixit: Utquid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 2, 3; Marc. II, 4, 5; Luc. V, 18, 19)? Quos dixit evangelista intra se dixisse, ipsos Dominus dicit in cordibus mala cogitasse. Quid est autem mala in cordibus cogitare, nisi cogitare apud se non recte? Quomodolibet ergo hujus loci sensum Ariani distinguant, ibi necesse est, confusionem suae pravitatis inveniant. Et utinam sic de errore confundantur, ut ad veritatem convertantur. Si enim dixerint, sic istum Scripturae versiculum dividendum, quod scriptum est, Dixerunt apud se, cogitantes non recte, ut ipsum apud se, praecedenti sermoni jungentes, sic distinguant: Dixerunt apud se, ut postea inferant, cogitantes non recte. Davidico statim convincuntur eloquio, non aliud esse, apud se dicere, nisi in corde dicere. Ait enim: Quae dicitis in cordibus vestris (Psal. IV, 5). Quod si aliter distinguere voluerint, ut ipsum apud se, non praecedenti sermoni, sed subsequenti conjungant, ut praemittentes dixerunt, interjecto silentio, postmodum inferant illud quod dictum est, Apud se cogitantes non recte (Sap. II, 1), etiam hinc increpationem Salvatoris audiant, et cordis esse cogitationes agnoscant; ait enim: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Luc. V, 22)? Alio quoque loco idem Dominus docet: Quia de corde exeunt cogitationes malae (Matth. XV, 19). Et denuo dicit: Quia bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona: et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala (Matth. XII, 35). Jamne cognoscunt in quanto errore versentur qui Verbum apud Deum, non interius, sed exterius asserere moliuntur?

CAPUT V. Apud Deum nota est et apud homines memoria ejus. Introibo ad eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Sic Verbum et apud Deum et in Deo est. Sic idem est in Deo, et apud Deum non est iniquitas. Unus et idem spiritus in Moyse, David et Paulo. Rursus in eodem libro scriptum de sapientia legimus: Immortalis enim est memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines (Sap. IV, 1). Quomodo autem apud homines nota est, si non intra homines, sed extra homines est? Cum nisi in animam hominis intraverit, nota homini esse non possit. De ipsa quippe sic dicitur, et permanens in se omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert (Sap. VII, 27). Et ut non aliud agnoscatur, in animas se transferre, quam in animas intrare: rursus de illa textus Scripturae sanctae sic memorat: Haec populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quae illum comprimebant. Intravit in animam servi Domini, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis (Sap. X, 15). Hunc introitum suum, quo in animas intrat, etiam in Apocalypsi Joannis insinuat, dicens: Ecce sto ad januam et pulso: si quis audierit vocem meam et aperuerit januam, introibo ad eum, et coenabo cum illo, et ipse mecum (Apoc. III, 20). Hoc introitu Pater et Filius ad dilectorem suum veniunt, et mansionem apud eum faciunt: sicut ipse Filius loquitur: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Quod si venientes Pater et Filius ad eum, apud quem mansionem faciunt, non interius, sed exterius sunt, dicatur nobis, ubi ad eum veniant et mansionem apud eum faciant? 47 Interim quod interius in suis fidelibus inhabitet Christus, Paulo praedicante cognovimus, qui ait: In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17). An forsitan dicturi sunt, aliter in interiore homine nostro habitare Christum per fidem, et aliter eum cum Patre venientem apud dilectorem suum facere mansionem, ut Christus interim solus in interiore homine nostro inhabitare possit, Pater autem exterius remanens, apud quem mansionem facit, non solum ipse interius manere nequeat, sed etiam Filium communione adventus sui ne in interiore homine habitare possit impediat. Spiritum quoque sanctum sic Filius Dei promisit fidelibus suis, ut apud eos maneat, et in ipsis sit. Dicit enim: Si diligitis me, mandata mea servate, et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non vidit eum, nec scit eum; vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit (Joan. XIV, 15). Ecce apud quos manet, in eis est Spiritus sanctus. Dicatur ergo quae hic potest esse diversitas in eo quod apud eos manet, et in eis est? Etenim in uno loco utraque praepositio ponitur, et Spiritui sancto utriusque rei possibilitas assignatur, ut apud quos manet, in eis sit. Itane vero Spiritus sanctus sic apud fideles manet ut in ipsis fidelibus esse possit: Verbum autem Deus sic apud Deum est, ut in Deo esse non possit? Quid dicam his qui de Scripturis sic disputare desiderant, ut intelligentiae spiritalis viam nullatenus quaerant, et avertentes oculos a vero lumine, jugiter in tenebris delectentur errare? Hoc idem quippe esse apud Deum, quod est esse in Deo, sancta Scriptura aliis quoque locis ostendit. Dicit enim Moyses: Deus fidelis, in quo non est iniquitas, justus et sanctus Dominus (Deut. XXXII, 4). David etiam canit: Quoniam justus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo (Psal. XCI, 16). Paulus autem apostolus apud Deum non esse iniquitatem dicit. Sic enim ait: Nunquid iniquitas apud Deum? absit (Rom. IX, 14). Eligant in hoc loco quod voluerint Ariani, et, ut suam sapientiam evidenter ostendant, de legalibus et propheticis atque apostolicis dictis judicium ferant. Moyses dicit: Deus fidelis, in quo non est iniquitas. David quoque dicit: Justus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo. Paulus vero dicit: Nunquid iniquitas apud Deum? absit. Aut igitur fateantur apostolicum sensum legali propheticoque sensui convenire, aut dicant apostolum Paulum a legali et prophetica intelligentia discrepare. Paulus equidem apostolus eumdem se spiritum fidei habere dicit, quem David beatus habuit, quem etiam Moyses sanctus accepit, sicut ipse testatur, dicens: Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod loquimur (II Cor. IV, 13). Quomodo autem unum spiritum fidei habuerunt, si de fideli Deo diversa senserunt? Magna est autem sentiendi diversitas, si diversum est quod dicit Paulus, Non esse iniquitatem apud Deum, ab eo quod Moyses et David dicunt, Non esse iniquitatem in Deo. Et si dicente Paulo, eumdem se habere spiritum fidei, quem et prophetae habuerunt, in eorum fide diversus est sensus, mendax (quod absit) Apostolus pronuntietur, qui in se Christum loqui testatur? An experimentum, inquiens, quaeritis ejus qui in me loquitur Christi (II Cor. XIII, 3)? Sed quoniam vere Christus in Paulo locutus est, Paulus utique mendax non est. Et quia cum eumdem spiritum fidei se habere dicit, non mentitur; uterque 48 sensus consonans invenitur: ut quod Moyses et David dixerunt iniquitatem in Deo non esse, hoc sit, quod etiam Paulus dicit: Iniquitatem apud Deum non esse. Quod si eis forsitan videtur ut ex adverso aliud dicant, hoc eis reliquum est, ut aut prophetis aut Apostolo contradicant.

CAPUT VI. Apud quem non est transmutatio. Multa exempla, ubi apud pro in ponitur. Et licet tot tantisque testimoniis confutata haereticorum sententia cognoscatur nulla veritate subnixa, respondeant tamen quid de illo apostoli Jacobi loco sentiunt, ubi dicit: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacob. I, 17). Apud quem autem transmutatio non est, profecto mutabilitas non est: et apud quem mutabilitas non est, immutabilitas est. Haec igitur immutabilitas, quae apud Deum est, dicant, utrum exterius an interius est; si enim interius est, ecce hoc est in Deo esse, quod apud Deum esse. Desinant igitur perversa sentire, et festinent catholicae rectitudini consentire. Si autem haec immutabilitas, quae apud Deum est, non interius esse, sed exterius creditur, profecto in Deo esse non creditur. Et si in Deo immutabilitas esse non creditur, consequenter Deus ipse mutabilis praedicatur. Et ne hoc in Filio assignare audeant (al. velint), audiant in eodem loco Patrem luminum nominatum. Proinde cum audimus quia apud Deum non est transmutatio, hoc sentiamus secundum catholicae fidei veritatem, quia nulla est in Deo mutatio. Et cum dicitur, Verbum erat apud Deum, non aliud sentiamus quam Verbum erat in Deo; et cum Sapientia in Proverbiis dicit: Eram apud illum componens (Prov. VIII, 30), non aliud sentiamus quam eram in illo componens. Et cum Deo dicitur: Apud te est fons vitae (Psal. III, 5), non aliud intelligamus quam in te est fons vitae. Et cum Joannes dicit: Annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et palam facta est nobis (I Joan. I, 2): non aliud intelligamus quam vitam aeternam quae erat in Patre: vere enim apud Deum est Deus Verbum, quia in Deo est Deus Verbum. Et vere apud Deum sapientem est sapientia, quia in sapiente Deo est sapientia. Et vere apud Deum vivum est vita, quia in Deo vivo est Deus vita. Et vere apud Deum verum est Deus veritas, quia in Deo vero est Deus veritas. Et vere apud Deum fortem est Deus virtus, quia in Deo forti est Deus virtus. Sed quid mirum, si hoc est Filio esse apud Patrem, quod est illi esse in Patre, quia scilicet naturaliter natus de Patre permanet semper in patre: cum etiam de hominibus legamus (quantum ad substantiam attinet, qua naturaliter homines sunt) non aliud esse, cum dicitur aliquid apud illos esse, quam in illis esse? Unde testimonia manifestissima proferemus. In libro Isaiae continetur Ezechiae regis oratio, quam post adjectos sibi ad vitam annos quindecim, ad Deum effudit, ubi inter caetera sic dicit: Spiritus meus apud me factus est, sicut lanifica proximans demere telam (Isai. XXXVIII, 12). Quid autem hic aliud intelligitur: Spiritus meus apud me, nisi, Spiritus meus in me? An et hic dicetur spiritum hominis apud hominem esse, in homine autem non esse? Cum evidenter Apostolus dicat: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11)? Sed et illud quod supra posuimus scriptum: Dixerunt apud se, cogitantes non recte (Sap. II, 1), 49 quid est aliud quam, dixerunt intra se? Rursus in libro Sapientiae dicitur: Haec cogitans apud me, et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cogitatione sapientiae (Sap. VIII, 17). Quod apud se cogitat, hoc in corde suo commemorat, quod utrumque dum dicit, illam utique cogitationem et illam commemorationem, non exterius, sed interius sibi inesse monstravit. Dicitur etiam in Proverbiis: Fili, non te comprehendat cogitatio mala, quae derelinquit doctrinam adolescentiae, et testamenti divini oblita est; posuit enim apud mortem domum suam, et apud inferos cum terrigenis axes suos (Prov. II, 16). Si ergo cogitatio mala, quae apud mortem posuit domum suam, extra mortem est, non in morte, profecto vivit. Et si apud inferos posita non est in inferno, superest ut illa quae nec in morte est, nec in inferno, vitam habere dicatur in coelo. Ideo enim Deo dicitur: Quia eripuisti animam meam de morte (Psal. CXIV, 8), quia animae per fidem vitam donavit dicens: Justus autem meus ex fide vivit (Rom. I, 17). Et rursus idcirco ipsi dicitur: Eripuisti animam meam ex inferno inferiori (Psal. LXXXV, 13), quia idcirco animae ab inferno gratia Dei eripiuntur, ut in coelis conversentur. Unde dicit Apostolus: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Porro anima, quae per cogitationem malam apud mortem fuit, quomodo de morte liberata est, si in morte non fuit? et quomodo ex inferno erepta est, si apud inferos constituta, in inferno non fuit? Cum utique si in morte non esset, mortua non fuisset. Per malam autem voluntatem, hoc est, per peccatum, quis nesciat animam mori? cum Deus dicat: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20). Certum est igitur, animam male cogitantem, cum apud mortem est, in morte esse, et cum apud inferos est, in inferno esse. Quid quod etiam Salvator dicit: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum (Matth. XIX, 26; Luc. XVIII, 27)? Ergone sic dicemus, omnia Deo possibilia esse, ut hoc ipsum quidem possibile esse, sic dicamus apud Deum esse, ut dicamus in Deo non esse? Quid autem posse apud se Deus habet, si ipsum posse in se non habet?

CAPUT VII. Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est. Verbum est apud Deum, sicut in mente verbum. His atque hujusmodi testimoniis claret, cum dicitur, Verbum erat apud Deum, non aliud intelligi debere quam Verbum erat in Deo. Nam et ipse Filius, qui est Verbum Deus, non solum Patrem in se, sed etiam se in Patre esse testatur, dicens: Non credis quia ego in Patre, et pater in me est (Joan. XIV, 10). Hoc autem Filii esse apud Patrem, et esse in Patre, non videatur tale quale si quis homo sit apud aliquem hominem, sive jure hospitali (al. hospitalitatis), sive caritatis affectu. Nam et apostolus Paulus dicit, se apud Apostolum Petrum quindecim diebus mansisse (Gal. I, 18), jure scilicet hospitalitatis, et puritate dilectionis, quorum licet per unitatem fidei et caritatis fuerit anima una, et cor unum, non tamen sic mansit Paulus apud Petrum, sicut Verbum manet apud Deum, quia nec sic potest esse homo apud hominem, sicut Verbum Deus est apud Deum Patrem: homo enim apud hominem sic est, ut non solum apud eum non esse possit, sed etiam, cum apud eum est, in ipso substantialiter esse non possit. Vere enim qui sic apud alium est, extra illum est, quia cum est apud illum, sinceritate dilectionis, loco discernitur, quantolibet affectu invicem sibi uterque jungatur. Sed sic est Verbum 50 apud Deum, sicut est in mente verbum, sicut in corde consilium: cum enim mens apud se verbum habet, utique cogitando habet, quia nihil aliud est apud se dicere quam apud se cogitare. Cum ergo mens cogitat, et cogitando verbum intra se generat, de sua substantia generat verbum, et sic illud verbum generat de se, ut genitum habeat apud se. Nec minus aliquid habet verbum quod ex mente nascitur, quam est mens de qua nascitur, quia quanta est mens quae generat verbum, tantum est etiam ipsum verbum. Sicut enim de tota mente nascitur verbum, sic intra totam permanet natum. Et quia cogitante mente, non est ejus aliquid, ubi in ea verbum non sit, ideo verbum tantum est, quanta est mens ipsa de qua est, et cum apud illam est, in illa est et quod ipsa mens est, hoc est verbum quod de illa et in illa est; et quanta illa est, tantum etiam verbum est, quia de tota et in tota est. Tantumque est ipsum verbum, quanta simul est et mens ipsa cum verbo, neque enim sic de illa verbum nascitur, ut ab ea localiter secernatur. Nativitas quippe illa, quae ostendit quid sit et de qua sit, ipsa ostendit quod extra eam de qua natum est esse non possit, nec in aliquo minus sit, sed sic de ipsa sit, ut apud ipsam et in ipsa sit, tantumque sit de illa, quantum in illa, et tantum in illa, quantum cum illa.

CAPUT VIII. Non sumus nos in Deo sicut in Deo est Verbum Deus. Aliter nos Deus genuit, aliter Verbum. Blasphemiae haereticorum in Filium Dei. Et quidem et nos quodammodo dicit Scriptura, et in Deo esse et apud Deum esse, sed non quomodo apud Deum est et in Deo est Verbum Deus, qui est unigenitus Filius: dicitur enim de nobis, quia in Deo vivimus et movemur, et sumus. Et dicitur ipsi Deo, si non peccaverimus, scimus quia apud te sumus deputati. Verumtamen cum hoc de nobis dicitur, non naturalis unitas nostra cum Deo ostenditur, sed aut potentia creatoris intelligitur, aut pietas redemptoris. Sic enim qui credimus, in Deo et apud Deum sumus, sicut de Deo geniti, filii Dei sumus. Scriptum est enim: Carissimi, nunc filii Dei sumus (I Joan. III, 2). Et iterum: Voluntarie genuit nos Verbo veritatis (Jac. I, 18). Nos ergo Deus Verbo veritatis genuit, illud autem Verbum veritatem genuit. Nobis potestatem dedit filios Dei fieri; ille autem non ex potestate Filius Dei factus, sed de Deo naturaliter est Dei Filius natus. Nos Deus voluntarie genuit, quia voluntas generationem praecessit; in Unigeniti autem generatione, nulla generantis praecessit voluntas, ubi sine initio naturali ( al. naturalis) permanet aeterna nativitas. Sicut ergo geniti sumus, sed non sicut unigenitus Deus; et filii Dei sumus, sed non sicut unicus et verus Filius; et dii sumus, sed non sicut Verbum, qui verus est Deus: ita in Deo sumus, et apud Deum sumus, sed non sicut apud Deum est et in Deo est Verbum Deus, qui de Deo naturaliter natus est: quamvis enim ille Filius dicatur et nos filii dicamur, et ille Deus et nos dii, et ille genitus et nos geniti, multum tamen distat in re quod unum sonare videtur in nomine, quoniam ille, quod Deus, quod Filius, quod Unigenitus est, naturaliter est, quia de natura Patris natus est; nos autem, quod dii, quod filii, quod geniti sumus, non natura, sed gratia sumus, quia cum in natura non haberemus ut hoc esse possemus, gratis nobis datum est ut hoc facti essemus. Hanc discretionem si haeretici, misericorditer Deo donante, 51 percipiant, lumen verum videbunt et ab unigeniti Filii contumeliis temperabunt: cui non solum in eo quod apud Deum est detrahunt, sed etiam et animam humanam in illo negare contendunt. Quos ipse Filius Dei uno psalmi versiculo designavit, dicens: Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Deum, et qui loquuntur mala adversus animam meam (Psal. CVIII, 20). Quis enim deterius Christo apud Deum detrahit quam qui audiens Verbum Deum apud Deum esse, dicit idem Verbum in Deo non esse? Aut quis amplius mala adversus Christi animam loquitur, quam qui in Christo humanam animam diffitetur? cum illud Verbum, quod Deus est, sic apud Deum sit, de quo est, ut per unitatem naturae in Deo sit, et per eamdem unitatem naturae unus cum illo Deus sit, et illa anima simul cum carne suscepta fuerit ab unigenito Deo, ut simul in Christo et anima nostra salvaretur et caro. A quo procul dubio ille sempiternam consequetur salutem, qui in eo divinae humanaeque naturae plenam cognoverit veritatem.